CORPUS THOMISTICUM
Adami de Buckfield
Commentarium in De somniis

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1866 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Lectio 1

[88287] Adam de Buckfield, In De somniis, l. 1 Determinato de somno, in hac parte determinare intendit de passione ejus, quae est somnium. Et dividitur in duas haec pars; scilicet in prooemialem, et executivam, ibi, palam autem et cetera. Et ista in duas. In prima ostendit cujus per se passio sit. In secunda determinat de quidditate somnii. Secunda ibi, quid autem. Prima in duas. Primo ostendit cujus per se non est passio somnium. In secunda cujus per se passio sit, ibi, sed quatenus et cetera. Prima in duas. Primo dicit quod somnium non est per se passio sensus nec intellectus. Secundo ostendit quod nec est sine illis, ibi, amplius autem et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod somnium non est passio sensus. Et in secunda ostendit, quod non est passio intellectus, ibi, sed neque in opinione. Illa pars in qua ostendit, quod somnium non est sine illis, dividitur in duas. Primo ostendit quod somnium est passio sensitivae. In secunda ostendit quod est passio phantasiae: ibi, quoniam vero de phantasia. In speciali ergo sic procedit, dicens quod primo determinandum est cujus partis animae somnium passio sit, utrum sensitivae vel intellectivae; quia solum his duobus cognoscimus quicquid cognoscimus. Deinde cum dicit si itaque prosequitur. Et primo ostendit quod somnium non est passio sensus, sic. In somno non operatur sensus, nec sensus somnium percipit: igitur non est passio sensus. Hujus rationis primo ponit declarationem medii, dicens, quod cum actus cujuslibet sensus fiat circa sensibile commune et proprium, et neque illa sensibilia, neque ista possunt apprehendere per somnium, tunc manifestum est quod in somnio non operatur sensus. Deinde cum dicit at vero probat quod non est per se passio intellectus, sic: quia non solum apprehendimus in somniando intelligibile, sed etiam sensibile: ergo non est somnium per se passio intellectus. Et tunc ponit medium in speciali exemplo: et declarat dicens, quod non solum apprehendimus hujusmodi intelligibilia hominem et equum in somno, sed etiam hujusmodi album et nigrum, de quibus non potest intellectus judicare neque vere neque false sine sensu. Sed de his judicium facit anima in somnio. Similiter etiam apprehendit, quoniam aliquis est homo, et quod albus. Deinde cum dicit amplius praeter ostendit quod somnium non fit omnino sine intellectu, sic. In somnio intelligitur aliquid praeter somnium quod nobis apparet; sicut apparet in vigilando, quod cum nos sentimus aliquid, immediate post illud aliquid intelligimus; ergo somnium non fit sine intellectu. Hujus rationis solum ponit medium, et tunc secundo ostendit ipsum, dicens, quod manifeste apparebit somnium esse aliquid aliud intelligere phantasmatibus sibi apparentibus, si surgens a somnio reducit ad memoriam vigilans quae somniavit. Multi enim vident hujusmodi somnia, in quibus operatur intellectus; sicut qui disponunt et judicant quid potest sequi ex his quae apparent in somnio. Ponunt enim aliquid aliud illi ante oculos suos in loco phantasmatum apparentium, et aliud conveniens, quod intendit prosequi et fugere. Et hoc dicit ibi, videbitur autem. Secundo concludit quod non omne, de quo fit judicium in somno, est somnium: et quod contingit intelligere in somno ea, quae sola opinione percipi possunt. Et hoc dicit, ibi, quare manifestum et cetera. Deinde cum dicit palam autem probat quod somnium non fit sine sensu, sic. Eadem est deceptio, quae fit in vigilando circa sensibilia, et quae fit circa sensibilia in dormiendo, et eodem modo: sed talis deceptio non accidit nisi mediante sensu; ergo non fit somnium nisi mediante sensu. Hujus rationis primo ponit majorem, et hoc ibi, palam autem. Secundo conclusionem cum dicit, sed sive idem. Et addit conclusionem quod non est, sive virtus sensitiva sit eadem cum phantasmate, sive non. Et hoc dicit, quia manifestum est somnium esse virtutis phantasticae passionem. Tertio ponit minorem, ibi, in somno autem et cetera. Et, quia aliquis diceret quod sensus non errat circa proprium objectum: minor falsa est; et ideo addit dicens, quod licet visus et auditus vera sint circa proprium objectum, non tamen vera sunt circa omne illud de quo judicatur. Possunt enim errare circa sensibile commune et per accidens: et hoc est videntis vere. Deinde probat quod somnium non fit sine sensu et intellectu conjunctim sic. Sensus et intellectus eodem modo patiuntur a somniis in dormiendo, quomodo patiuntur in vigilando: ergo somnium non fit sine intellectu et sensu. Hujus rationis non ponit conclusionem, sed solum ponit primam partem medii cum declaratione, dicens quod in somnio non fit sensus simpliciter, sed aliqua passio tantum, cum sit in sensu quolibet, quod quilibet sensus eamdem passionem recipit in dormiendo, quam recipit in vigilando, sed non eodem modo penitus: et hoc est in somno. Et tunc probat secundam partem dicens, quod sicut in vigilando intellectus aliquando dicit esse falsum, quod sensus dicit esse verum: aliquando sequitur sensum dicens, cum sentiat eodem modo: et hoc, ibi, et quandoque quidem. Et nota quod accipit hic opinionem pro intellectu. Deinde probat conclusionem: dicit enim somnium non esse passionem intellectus, neque sensus: quia non fit sensus simpliciter in dormiendo; et hoc, ibi, quod quidem. Deinde cum dicit sed qualiter in hac parte ostendit cujus per se passio sit somnium. Et primo dat intentionem. Secundo prosequitur. Primo ostendit quod est per se passio partis sensitivae, sic. Circa idem sunt somnus et somnium: sed somnus est per se passio partis sensitivae: ergo et somnium. Primo ponit conclusionem, ibi, ponatur ergo. Secundo minorem, ibi, si quidem et somnus. Tertio majorem, ibi, non enim. Et nota quod non est sibi contrarius; quia prius, quando probavit quod somnium non est passio sensus, accipit sensum pro sensu secundum actum, qui actus in somno ligatur; hic autem probat quod somnium est passio sensitivae partis animae, quae non solum comparatur sensui, sed imaginationi. Et ideo consequenter ostendit quod somnium est passio sensitivae, inquantum phantasmatis est, sic. Eadem virtus secundum substantiam est sensus et phantasmatum; sed differunt secundum esse. Sed somnium est quoddam phantasma, ergo somnium est passio sensitivae inquantum phantasma est. Hujus rationis ponit majorem, et hoc, ibi, quoniam vero de phantasia. Deinde ostendit eam per definitionem phantasiae. Secundo ponit minorem cum sua declaratione, et hoc ibi, somnium vero. Tertio conclusionem, et hoc ibi, manifestum quidem et cetera.


Lectio 2

[88288] Adam de Buckfield, In De somniis, l. 2 Ostenso cujus partis animae somnium per se passio sit, hic determinat quidditatem ejus cum aliis proprietatibus. Et dividitur in duas partes. In prima determinat de somnio quid sit, et quomodo fit. In secunda determinat de divisione somnii, ibi, de definitione vero et cetera. Prima pars dividitur in duas. In prima determinat de somnio absolute. In secunda de somnio in comparatione ad nos, ibi, jam vero quibusdam accidunt et cetera. Prima in duas. Primo dat intentionem. Secundo prosequitur ibi, sensitivo enim. Et ista in duas, quia somnium est apparitio simulacrorum in somno. In prima determinat omnes apparitiones simulacrorum. In secunda concludit cujus apparitio simulacri facit somnium. Secunda ibi, si phantasma. Prima in duas. Primo determinat de modo apparitionis simulacri sensibilis. In secunda determinat modum apparitionis simulacri intelligibilis. Et, quia omne simulacrum sensibile apparet simpliciter vigilando et simpliciter dormiendo, et languedinem, dormiendo et vigilando, ideo determinat motus simulacrorum in his, post in secunda modos simulacrorum apparentium in languedine vigilando et dormiendo, ibi, ex his et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod simulacra apparent in vigilando in absentia sensibilium. Secundo determinat quod hujusmodi apparitio est deceptiva aliquando, ibi, ad hoc autem et cetera. Prima in duas; in principalem et incidentalem, ibi, quoniam vero et cetera. Prima in duas. Primo ostendit suum intentum per rationes sumptas a simili. Secundo per signa, ibi, palam autem. Prima in duas, penes duo signa. Secundum ibi, similiter autem et cetera. Secunda in duas. Primo probat illud per signa in visu. Secundo per signa in aliis sensibus, ibi, fiunt autem. Prima in quatuor partes secundum quatuor signa. Secunda ibi, ab his et cetera. In speciali sic procedit. Primo dat intentionem, et patet. Secundo prosequitur probans primo hanc conclusionem, quod simulacra sensitiva non solum agunt in sensum et movent ipsum in praesentia sensibilium, sed etiam in eorum absentia. Deinde cum dicit similis enim probat hoc per duo signa. Primum tale est. Sicut in motu projectorum, projiciente quiescente, ipsum projectum nihilominus movetur: nam primum movens movet aerem sibi continuum cum ipso projecto, et ipse aer motus movet alium aerem sibi continuum, et sic successive quaelibet pars aeris movet aliam, donec cesset totus motus, et non solum accidit hoc in aere; sed in aqua et in aliis humidis. Et eo modo quiescente sensibili extra vel absente, quod est primum movens in sensu: nihilominus manet motus in sensu, mediante simulacro derelicto. Hujus rationis primo ponit conclusionem, et post medium. Secundo ibi similiter autem ponit secundum signum simile, sicut est in alteratione, quod primum alterans alterat sibi proximum, et illud sibi proximum, et sic successive usque ad ultimum alterationis, quod est principium quietis: quia in ipso primo deficit virtus primi moventis. Et, cum sensus sit quaedam alteratio, sic erit in sensu, unde passio fit in organo sentiendi. Et hoc in profundo, quando est fortis et debilis. Primo ponit medium. Secundo conclusionem. Deinde cum dicit palam autem ostendit idem per signa in visu: scilicet quando aliquis videt aliquod lucidum excellens, si transferat visum ad res aliquas alias, nihil videbit propter motum ipsius simulacri detenti in visu, qui expellit aerem sibi proximum: et sic successive usque ad ultimum generationis, quod est primum principium quietis: quia in ipso deficit primo virtus primi moventis. Cum igitur sit sensus quaedam alteratio, sic erit in sensu, scilicet quod quiescente sensibili primo moto, adhuc fit motus in sensu: unde passio fit in organis sentiendi et motus simulacri in sensu expellunt motus minores: et hoc est signum quod simulacra manent in sensu in absentia sensibilium. Secundo ibi etsi ad unum ponit secundum signum. Et est, si aliquis videat diu aliquem colorem vehementer immutantem, ut album aut caeruleum, deinde transferat visum ad alios colores, omnes apparebunt esse talis coloris, qualis erat is, qui prius videbatur. Et hoc non est nisi propter simulacrum primi coloris movens ipsum. Tertio ibi etsi ad solem ponit tertium signum. Et est quod, si aliquis videt aliquid lucidum, ut solem, et subito claudat oculos, non avertendo visum, sed observando illud directe, primo apparebit ei color rei splendidae, deinde mutabitur in medios colores successive donec veniat ad nigrum, et omnino evanescat. Et hoc non contingit nisi propter simulacra splendidi derelicti in visu. Quarto ibi et ab his probat per quartum signum. Et est, quod si quis, velocissime fluens, ut flumen, respiciat: et deinde transferat visum ad res quiescentes, omnes apparebunt moveri. Et hoc non contingit nisi propter simulacrum motus manens in sensu. Quare haec omnia sunt signa quod simulacra manent in sensu in absentia sensibilium; et hoc dicit, ibi et ab his. Deinde cum dicit fiunt autem ostendit idem per signa in omnibus sensibus, dicens quod ab excellentibus sensibilibus corrumpuntur sensus omnes. Excellentes enim odores non odorantur. Et hoc non contingit nisi propter impressionem simulacrorum talium sensibilium factorum in sensu, quae non cessant agere in sensum donec corrumpant ipsum et cetera.


Lectio 3

[88289] Adam de Buckfield, In De somniis, l. 3 Haec est pars incidentalis, in qua removet duas dubitationes: et dividitur in duas. In prima removet eas. In secunda, quia fecit digressionem a proposito, redit ad aliud ibi, ad eam vero. Prima in duas. Primo removet primam dubitationem. Secundo secundam, ibi, de quo eadem. Et ista in duas. Primo reddit causam ex parte oculorum. In secunda ex parte speculi, ibi, quemadmodum et cetera. Et ista in duas. Primo ponit causam. Secundo confirmat eam per simile, ibi, attestantur autem. Prima in duas. Primo ponit causam. Secundo infert conclusionem super utramque dubitationem, et tunc sequitur illa pars adhuc autem, in qua ostendit quod apparitio hujusmodi simulacrorum est similatio. Et dividitur in duas. Primo ostendit quando decipiunt, quando non. Secundo reddit causam utriusque, ibi, causa vero. Et ista in duas. Primo reddit causam, quare anima non decipitur per simulacra hujusmodi. Secundo reddit causam quare decipitur, ibi, necesse autem et cetera. In speciali sic procedit. Quia ex dictis crederet aliquis, quod, si sensus retinet simulacrum rei sensibilis, ideo si convertat se ad aliud sensibile, non de facili recipiet simulacra ipsius, crederet etiam quod sensus non agit, sed solum patitur, ideo removet hic utrumque. Et primo primum, dicens, quod sensus species sensibilium differentium cito recipit, ut videtur in speculo, quod non obstante simulacro prius recepto, statim recipit simulacrum alterius objecti; et hoc est verum si aliquod sensibile non fuerit excellens; tunc enim impedit receptionem minoris. Et ideo dicit modicas. Secundo ibi de quo utique removet secundum quod fit per signum in speculo. Et est quod similiter aliquis posset super hoc adjuvari quod visus non solum patitur aliquid, sed aliquo modo agit. Deinde cum dicit in speculis ostendit hoc signum sic. Si mulier patiens menstruum inspiciat speculum, apparebit nubes sanguinea in superficie speculi: et, si novum sit speculum, non potest illa macula abstergi faciliter: et si vetus, faciliter; hoc autem est, quoniam visus non solum patitur ab aere deferente speciem visibilem, sed agit in aerem, et movet ipsum, sicut alia splendida. Deinde cum dicit oculi quidem dat causam hujus signi. Et primo a parte oculorum, dicens, quod cum menstruo afficitur quaelibet pars mulieris, et maxime in oculo: quia pleni sunt venarum, in quibus abundat fervor sanguineus in tempore menstrui, qui turbat dispositionem mulieris, et inficit totum oculum: quia eadem est natura seminis et menstrui. Unde sicut semen generatur ex superfluitate ultimi digesti, sic et menstruum; et ita est in mulieris oculo, et oculus infectus movet aerem sibi contiguum, et ille alium successive, usque ad aerem contiguum speculo: qui aer est infectus cum simili passione, qua inficitur oculus: et sic inficit superficiem speculi. Secundo ibi quemadmodum enim dat causam a parte speculi; et est munditia, puritas et planities. Haec enim est natura mundi, quod valde cito inquinatur: et secundum quod recipit cito minimas coinquinationes ut apparet in vestibus pretiosis, sic palam est quod ubilibet recipit quantitatem impressionis: sicut aes propter planitiem sui ubicumque sonat propter parvum tactum. Eodem modo intelligendum est acumen aeris contiguari ad speculum per quemdam tactum. Ipsum autem speculum est tersum et politum et mundum. Unde propter sui munditiam manifestat sui impressionem receptam ab aere propter sui puritatem: in novis speculis serpit in profundum propter planitiem, undique in speculo recipitur. Sed in veteribus propter defectum puritatis, parum manet hujusmodi impressio: eo quod non subintrat speculum, sed in superficie solum: et ita non inficit speculum inquantum videns, sed inquantum inquinatum vel incomplexionatum, ut in basilisco; et ideo sequitur quod visus inquantum sentit, aliquid agat. Et, quia videns, radios emittit, hujusmodi infectio est naturalis inquinatio, ut patet. Deinde concludit principalem conclusionem. Et primo partem primam. Et hoc ibi, quoniam quidem. Secundo secundam, cum dicit attestantur autem confirmat causam, quam posuit, per simile a parte speculi; dicens, quod speculum distans ab oculo potest infici ab ipso mediante aere: sicut evenit in vino in vase aeneo, quod cito recipit corporum in eo existentium sapores mediante aere: et etiam corporum proximorum, si cum eis misceantur. Et ex his patet quod emissio radiorum talem infectionem facit speculo. Et, quia fecit digressionem, redit ad propositum, et repetit prius probata, scilicet quod simulacra manent in sensu in absentia sensibilium. Deinde cum dicit adhuc autem, ostendit, quod apparitio in sensu deceptio est; dicens quod sensus decipitur per simulacra ei apparentia: et apparet, quod videat hostes; et similiter apparet amanti, quod videat quem diligit; et quanto vehementior fuerit passio, tanto minor est similitudo. Unde febricitantes credunt se videre animalia. Et aliquando in hujusmodi passionibus non est vehemens passio, et differunt talia simulacra apparentia, et dicit esse falsum quod apparet. Deinde cum dicit causa vero dat causam quare anima non decipitur; et dicit tandem quod non est eadem virtus judicandi intra, et apprehendens phantasmata extra. Et ideo judicium est contrarium illi quod apparet: sicut sol apparet visui bipedalis, tamen ratio judicat ipsum esse multo majorem: et aliis propter parvitatem apparet unum esse duo, et tamen ratio judicat illud esse unum. Deinde cum dicit mentiendi autem dat causam quare sensus decipitur; et est, quia non solum apparet species rei sensibilis, sicut simulacra rei motae movent, sed etiam cum sensus ipse movetur, ubi moveatur eodem modo quo movetur a sensibili. Unde moto oculo in navi omnia quiescentia videntur moveri. Et sic intelligitur quod species rei dilectae, manens in sensu amantis, propterea fortiter amantis sensum movet. Et similiter propter parvam similitudinem apparet, et similiter de aliis passionibus.


Lectio 4

[88290] Adam de Buckfield, In De somniis, l. 4 Superius determinavit apparitionem simulacrorum in simpliciter vigilando; in hac parte determinat in simpliciter dormiendo. Et haec pars in duas. Primo ostendit quod simulacra magis apparent in dormiendo quam in vigilando. In secunda determinat modos et differentias hujusmodi apparitionis, ibi, oportet autem et cetera. Prima in duas. Primo ostendit duos modos judiciorum. Secundo ostendit quando contingit unum judicium, et quando aliud, ibi, quemadmodum ergo et cetera. Prima in duas. In prima ponit duos modos judiciorum. In secunda confirmat eos per simile, ibi, quemadmodum vero diximus. Prima in duas, penes duos modos. Et secunda ibi, quomodo autem et cetera. In speciali ergo sic procedit. Primo repetit praedeterminata, et ponit conclusionem dicens, quod ex dictis est manifestum, quod non solum movent simulacra in vigilando, sed apparent in dormiendo: et hoc tam ab extra venientium quam intrinsecus manentium, sed etiam movent simulacra in somno magis, et tunc apparent magis quam vigilando. Et tunc ostendit hanc conclusionem sic. In die repellitur motus simulacrorum propter motus majores et excellentiores dum operantur sensus tam exteriores quam interiores, nec operatur intellectus, sicut minor lux non apparet juxta magnam. Sed in somno quiescunt majores motus, eo quod sensus est tunc impotens propter refluxionem caloris naturalis sensum ministrantis ab exterioribus sensibilibus ad primum sensitivum; et tunc dormiendo simulacra movent ipsum, et ita apparet de aliis motibus. Et nota, quod motus simulacri intus, minor est quam motus simulacri ab extra, quia omnis motus a virtute sensitiva est per sensibile objectum; et ideo quanto motus propinquior est sensibili, etiam tanto fortior est. Deinde cum dicit oportet autem ostendit quomodo apparent hujusmodi simulacra in somno; dicens, quod sicut in fluminibus fiunt quaedam imagines, quae si non impediantur rectae sunt, si autem repercutiantur ad aliquod obstaculum, sive ad alium fortiorem motum, dissolvuntur, et transmutantur in alias figuras; eodem modo simulacra in somnis feruntur a propriis organis sentiendi ad sensum communem, vel integra manentia, et sub eisdem figuris. Sed vel aliquando impediuntur et dissolvuntur in alias figuras, si ad motus majores repercutiantur. Et tunc infert ex hoc quod scilicet statim facto somno per nutrimentum, non fiunt somnia. Nec etiam pueris apparent somnia propter vehementem motum simulacrorum. Et hoc est quod dicit, ibi, post nutrimentum. Deinde cum dicit ut quemadmodum complet intentionem suam, dicens, quod sicut aqua, si fuerit vehementer mota, nullum apparet idolum in ipsa, sed si parum moveatur, apparet idolum distortum et alterius figurae quam esse debet, sed omnino sedata tunc apparent idola recta et manifesta, sic in dormiendo, quando vehemens est motus intrinsecus ex nutrimento, vel a passione aliqua, extinguitur motus simulacrorum, et non apparent omnino. Cum autem iste motus sedatus est, non tamen omnino apparent simulacra, sed distorta, et tunc fiunt somnia monstruosa et mala, ut in melancholicis et febricitantibus. Cum autem motus totaliter est sedatus, tunc tales evaporationes faciunt interius, et currunt motus simulacrorum sedato omnino tali intrinseco, sicut in sanis propter discretionem sanguinis puri ab impuro apparent simulacra recta, eo quod impeditur motus ipsorum et ideo faciunt somnia recta. Et hoc ibi, ut quemadmodum in humido. Deinde cum dicit et apparere determinat duos modos judiciorum hujus apparitionis. Primus est quod aliquis aliquando detinetur a simulacro apparente et sequitur ipsum, et judicat esse sicut apparet. Primo dicit quod hujusmodi simulacra faciunt aliqua apparere et judicare prout apparet, et quia a visu primo species visibilis, ab auditu species audibilis, et sic de aliis. Et quia iste modus procedit a sensibus propriis, ideo apparet animae quod videat et audiat, et decipitur, sicut in vigilando visus et tactus decipitur. Et hoc ibi, et apparet et cetera. Secundus modus est, quando virtus superior, sive ratio, non detinetur a phantasmate, sed movetur motu proprio, tunc contradicit motui simulacri, et judicat aliter esse quam apparet. Tamen nisi virtus illa contradicat, semper judicat anima esse sicut apparet. Et hoc ibi, omnino autem et cetera. Deinde cum dicit quemadmodum vero confirmat quod dixerat supra, scilicet quod sint duo modi judiciorum hujus apparitionis simulacrorum. Et ista pars dividitur in duas. Primo confirmat illos modos per simile. Secundo complet intentum, ibi, ejus vero et cetera. Prima in duas. Primo ponit similitudinem. Secundo confirmat, ibi, quemadmodum in nubibus. Confirmat duos modos judiciorum per simile tale. Sicut vigilando, quando quis percipiens sensu judicat sicut sensui apparet, et tunc decipitur, eodem modo in dormiendo, anima percipit esse secundum quod apparet. Non judicat tamen secundum quod apparet aliquando, quando non percipit illud esse per somnium. Et tunc decipitur credens esse verum quod apparet, dupliciter. Primo sicut dictum est per somnum, quia propter diversas passiones decipiuntur in vigilando, quia moventur organa sentiendi a simulacris in eis existentibus, et propter diversa accidentia circa sensum sicut propter diversas passiones, ut amor, timor, etc.; ejus enim quod habet modicam similitudinem ad quod timetur et amatur apparet similitudo: ita decipitur anima in dormiendo propter somnium. Deinde cum dicit cum enim manifestat similitudinem hanc, dicens, quod in dormiendo descendit multus sanguis ad primum sensitivum, et simulacra similiter in ipsis propriis organis descendunt ad primum sensitivum, et movent ipsum: alia quidem movent in actu, sicut illa, quae proxima sunt, alia autem movent solum in potentia, quae non devenerunt ad primum sensitivum; sed in primo sensitivo motus factus ex sanguine descendente ad ipsum minuit motus simulacrorum et impedit ipsos. Sed quando sanguis nondum digestus est, hic et partes sanguinis digesti se habent adinvicem sicut aqua, in qua resolutum est sal. Et ita durante motu sanguinis solum est simulacrum ipsius sensibilis in ipso sensitivo in potentia. Remoto vero illo motu post digestionem quod prohibebat motum simulacrorum, jam fiunt in actu, et movetur primum sensitivum post sanguinis resolutionem in partes exiguas, sicut in vigilando, sicut simulacrum movet organum sentiendi particulare. Et hoc ibi, cum enim dormit. Deinde cum dicit quemadmodum in ostendit quomodo est ista similitudo; dicens, quod sicut aspicienti in nubibus in vigilando apparent similationes hominum et aliorum quae cito permutantur a figura in figuram quando movetur successive post aliam; eodem modo est de simulacris quod quodlibet apparet post aliud, et unum in aliud cito permutatur. Et hoc ibi, quemadmodum in nubibus et cetera. Deinde cum dicit horum autem complet intentum, dicens, quod abundante sanguine impedit motus simulacrorum, et simulacro mediante secundum actum, aliquando contingit animam judicare secundum veritatem quod est simulacrum rei, et non res ipsa; sicut in vigilando aliquis sentit similitudinem Corisci non Coriscum, judicat secundum similitudinem ejus: quia sicut rem judicat aliquando de eo quod apparet sensu vigilando, sic judicat dormiendo, quia non decipitur a sanguine, quia deceptus potest errare judicare; sicut virtus judicativa, quando non sentit rem vere, sed solum movetur a simulacris rei, credit esse verum quod sibi apparet. Tanta enim est potentia somni supra animam, quod facit latere ipsum simulacrum esse quod sibi apparet, credendo ipsum esse verum. Et hoc ibi, horum autem et cetera. Deinde cum dicit quemadmodum igitur ostendit quando fit unum judicium, et quando aliud; dicens, quod, sicut quando supponitur digitus oculo unum apparet esse duo: et, si lateret animam digitum supponi oculo judicaret esse quod apparet, si autem non lateat digitum oculo supponi, tunc apparet sensu unum esse duo. Sed ratio cum dicat e converso secundum veritatem, sicut est in somno: quando anima simul in apprehensione simulacrorum perpendit se dormire, tunc non judicat esse verum quod apparet, sed dicit esse somnum et simulacrum rei et non rem: si vero latet se dormire, credit esse verum quod apparet. Et hoc ibi, quemadmodum et cetera.


Lectio 5

[88291] Adam de Buckfield, In De somniis, l. 5 Hic determinat apparitionem simulacrorum in languedine dormiendo, et in languedine vigilando. Et dividitur ista pars in duas. In prima determinat de languedine vigilando. In secunda de languedine dormiendo, ibi, neque quod in somno et cetera. Prima in duas; in principalem et incidentalem, vel corollariam, ibi, ex his itaque. Tunc sequitur illa, in qua determinat apparitionem simulacri intelligibilis; et illa remanet indivisa: et tunc sequitur illa pars, in qua determinat de somno in comparatione ad nos. Et haec similiter remanet indivisa. In speciali ergo sic procedit: in prima determinat apparitionem simulacrorum in languedine vigilando, dicens, quod manifestum est motum simulacrorum fieri in organis sentiendi in dormiendo, sicut prius determinatum est per hoc quod aliquando dormientes subito expergefacti sunt: et illud idem patiuntur in vigilando, quod patiuntur in dormiendo. Simulacra vero quae apparent ipsi dormienti, apparent etiam vigilanti aliquando. Et ita idem motus simulacrorum manet in organis sentiendi post expergefactionem, qui fuit in somno. Et ideo pueri aliquando expergefacti a somno, si tenebrae sunt, videntes eadem simulacra, quae vident in dormiendo, ita quod dormiendo timeant, timent quod sit verum quod apparet. Et hoc ibi, quoniam autem vera et cetera. Et nota quod hujusmodi apparitio non fit simpliciter vigilando, sed languendo, scilicet secundum quod somnus inest sensibus secundum quid. Deinde cum dicit ex his itaque infert corollarie quod aliquid est quod apparet praeter somnium in somno: nam praedicta simulacra apparentia vigilantibus languide non sunt somnia: neque si aliquid aliud apparet sensu soluto et non ligato per somnum. Et hoc ibi, ex his et cetera. Deinde cum dicit neque quod ostendit illud in languedine dormiendo, quod non omne simulacrum apparens in somno est somnium. Nam aliquando simulacra sensuum vere movent sensum dormientium: apparet etiam dormienti sentire sonos, et audire sonos, et sic de aliis: languedo tamen erit a longe: et deinde expergefacti perpendunt non fuisse somnium quod apparuit, sed se vidisse lumen vel tactum. Et hoc ibi, neque quod in somno. Deinde cum dicit contingit enim dat causam hujus apparitionis: et est quod, cum vigilare et dormire sint contraria, unum potest esse simpliciter et aliud secundum quid. Languide enim vigilans, simpliciter non vigilat, sed dormit: et languide dormiens non simpliciter dormit, sed vigilat; et nullum simulacrum ei apparens est somnium. Et hoc ibi, contingit enim et cetera. Deinde cum dicit sed neque ostendit apparitionem simulacri intelligibilis, dicens, quod quaecumque simulacra intelligibilia apparent esse in somno non mediante aliquo phantasmate, aut sensibili, non sunt somnia, sed visiones. Et hoc ibi, sed neque quaecumque. Deinde cum dicit sed phantasma concludit quale simulacrum facit insomnium, dicens, quod simulacrum sensibile est quod apparet dormienti inquantum dormit. Et sic est somnium. Per hoc quod dicit dormienti, excludit omnia quae apparent languide dormienti, quia illa apparent secundum quod vigilat. Et hoc ibi sed phantasma et cetera. Deinde cum dicit jam vero determinat de somnio in comparatione quo ad nos; dicens, quod aliquibus nullum accidit somnium in tota vita, licet hoc sit raro. Et causa est continua turbatio cerebri, et motus continuus interior, qui impedit motum simulacri. Accidit autem aliis somnium in tota vita, ut his qui sunt in continua quiete. Aliis in prima aetate non accidit somnus, sed cum fuerint provecti; et causa communis est in istis et in illis qui statim dormiunt post cibum. Et causa illius, quare deficit somnium, est ascensus multi vaporis nutrimenti ad cerebrum, qui consequenter descendens, variatione motus interioris impedit motus simulacrorum, et ideo nullum eis apparet somnium; sed alias permutatione facta interius et immutatione inferioris quae contingit propter pueritiam, et ita sedata passione, quae turbationem faciebat, tunc apparent somnia. Contraria enim causa, ponit contrarium effectum. Et hoc ibi, jam vero quibusdam.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264