CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De sacramento Eucharistiae

Disputatio Sacramenti a Raphaele Sanzio depicta (Vaticanum)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[91152] De sacramento Eucharistiae, cap. 1 Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus, escam dedit timentibus se. Esca ista, de qua loquitur hic Psalmus 110, non inconvenienter intelligitur esca sacramentalis, panis scilicet vivus, qui de caelo descendit, quem cum timore et reverentia sumunt quotidie in sancta Ecclesia servi Dei: de quo pane et esca dicitur Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum, paratum panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnem saporem suavitatis. Iste est panis, de quo dicitur Joan. 6: ego sum panis qui de caelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. In praeparatione et in dispositione et ordinatione istius benedicti panis, scilicet sacramenti Eucharistiae, Deus tot et tanta mirabilia inclusit, quod in ipso videtur quasi omnium mirabilium quae ab initio mundi fecit memoriam renovasse. Et idcirco dicit propheta in praedicto versu: memoriam fecit mirabilium suorum etc.: quando scilicet escam pretiosam istud pretiosum sacramentum et gloriosum suis discipulis dedit. Ad intelligendum autem excellentiam et celsitudinem dignitatis istius sacramenti mirifici, notandum est quod quamvis omnia sacramenta Ecclesiae virtutem habeant et effectum per fidem passionis Christi, et ex fide et per fidem prosint solum fidelibus ad salutem, hoc tamen specialiter et specialissime dicitur sacramentum fidei. Unde in canone vocatur mysterium fidei, idest secretum sacratissimum soli fidei manifestum: quia tot et tanta sunt ibi supra et praeter, et etiam contra rationem naturalem, quae nisi per fidem tenerentur et crederentur, nunquam intelligerentur. Et ideo bene dicitur Isa. 6, secundum aliam translationem: nisi credideritis, non intelligetis. Et apostolus ad Hebr. 11: credere oportet accedentem ad Deum quod est, et quia inquirentibus eum remunerator sit. Credentes igitur intelligunt, quia sicut dicit apostolus, fides adsit, et nulla quaestio remanebit. Hoc autem non est sic accipiendum, quod credentes per fidem, per rationem intelligant quicquid credunt: quia si sic esset, evacuaretur meritum fidei, secundum dictum Gregorii: fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Intelligere autem dicuntur credentes, quia innitentes potentiae et summae veritati increatae, sciunt et supponunt certissime verum esse quidquid a dicta veritate procedit; et quamquam per naturalem rationem modum ipsius veritatis non comprehendant, non ideo minus credunt quod suggerit fides esse verum; quia clarissime hoc intelligunt attestari excellentiae et majestati et immensitati ipsius primae veritatis ut nec in se nec in suis principalibus effectibus comprehendi possit ab angustia et imbecillitate ipsius intellectus humani; de quo dicitur 2 Metaph., quia sicut se habet oculus noctuae ad radios solis, sic intellectus noster ad manifestissima naturae. Unde sicut non est defectus ex parte lucis solaris, quod a noctua clare videri non possit, sed hoc accidit ex parte debilitatis oculi ipsius noctuae: ita etiam contingit in nobis, quod intellectus noster non est proportionatus immensitati lucis divinae; ideo multa sunt quae nequimus comprehendere ratione. Propterea clamat apostolus ad Rom. 11: o altitudo divitiarum et cetera. Quamvis autem comprehendere nequeamus, quod nihilominus comprehendere possumus, quoquomodo, idest ex parte cognoscimus, non in toto, quia per speculum nunc videmus in aenigmate. Inde est, quod fidei mysteria per auctoritates sacrae Scripturae, cui fides Catholica innititur, plene probari possunt atque perfecte: sed per rationes demonstrativas omnino nequeunt omnia probari, quamvis forte omnia possunt demonstrari: quia si hoc esset, fides nostra jam non fides, sed scientia vocaretur. Et sicut supra dictum est, meritum nostrum, quod principaliter in fide consistit, omnino tolleretur: nec jam utique posset dici alicui Christiano, fides tua salvum te fecit. Verum est autem quod omnes errores infidelium non solum per sacram Scripturam, sed etiam per rationes possunt elidi, et multae etiam suasiones bene per rationem naturalem inveniuntur, quibus intellectus fidelium jam credentium adjuvatur et confortatur ad veritatem clarius et obnixius amplectendam. Ut igitur ad propositum veniamus, intendimus ostendere aliqua mirabilia, et etiam miracula maxima pro sacrosancto Eucharistiae sacramento, et subjungere aliquas rationes, exempla mirabilia, et quodammodo illis similia in Scriptura, et etiam in natura, per ea quae fidei rationabiliter non incredibilia esse videntur. Praedicta vero mirabilia et miracula secundum ordinem praedicamentorum intendimus distinguere, ut melius et apertius capiantur. Et primo de praedicamento substantiae ut priore et fundamento omnium praedicamentorum.


Caput 2

[91153] De sacramento Eucharistiae, cap. 2 Primo igitur est incipiendum respectu praedicamenti substantiae. Ubi sciendum est, quod fides Ecclesiae sanctae credit circa sacramentum Eucharistiae substantiam panis converti in substantiam carnis, et substantiam vini in substantiam sanguinis Christi ex vi sacramenti, et per concomitantiam sub utraque specie esse totum, idest animam et corpus et divinitatem ipsius: et ista transubstantiatio, idest conversio panis in corpus Christi, sive in carnem, fit in instanti finitionis et complexionis illorum verborum Christi, scilicet, hoc est enim corpus meum, dummodo iste qui profert, sit sacerdos, et intendat facere quod facit Ecclesia, et praedicta verba cum tali intentione proferat super materiam debitam, scilicet panis de frumento. Et idem intelligendum est de conversione vini in sanguinem, quod similiter fit in continenti completis his verbis, hic est enim calix et cetera. Et istud potest accipi penes praedicamentum substantiae: unde ista conversio proprie transubstantiatio appellatur. Quamvis autem istud sit summum miraculum, et solius divinae virtutis, scilicet facere in continenti talem, tantam et tam ineffabilem conversionem, et substantiarum mutationem; nihilominus hoc non apparebit impossibile, si consideremus aliqua similia in Scriptura, et aliqua similia in natura. Uxor enim Lot, quia retrospexit contra mandatum Dei, subito conversa est in statuam salis, ut habetur Gen. 19. Virga etiam Moysi conversa est in colubrum, et postea in virgam. Exod. 4. Et Diabolus dicebat Christo sciens divinam potentiam, dic ut lapides isti panes fiant, Matth. 4. Non est enim multum difficile facere de lapide panem, et de pane carnem. In legenda beati Joannis Evangelistae legitur, quomodo convertit virgas ligneas in aureas, et lapides arenae in lapides pretiosos, et e converso. Et in Evangelio suo legitur quomodo Christus convertit aquam in vinum, et multa sunt talia in Scriptura. In natura quoque satis similia reperiuntur. Certum est enim quod sunt quaedam aquae, in quibus lignum convertitur in lapidem vel petram, unde optimae cotes fiunt. Videmus quoque continue quod homo comedit panem, et in corpore suo convertitur in carnem: bibit vinum, et convertitur in sanguinem: et istud est commune hominibus et jumentis, quod eorum cibi et potus in carnem et sanguinem convertuntur. Si ergo Deus dedit talem potestatem ventri et stomacho animalis, non est mirandum si talem potestatem etiam contulit suo vicario, ut mediante verbo Dei, virtute divina, quae omnia in omnibus operatur, conversionem et mutationem efficiat supradictam. Et hanc similitudinem ponit Joannes Damascenus libro quarto cap. 5, dicens: sicut panis et vinum transeunt per nutrimentum in carnem et sanguinem animalis, ita panis propositionis, idest qui ponitur in altari, et vinum cum aqua transeunt in corpus Christi, quod prius non erat: et ista duo, scilicet panis et vinum, non sunt duo, sed unum corpus Christi. Et in hoc fecit Deus memoriam suorum mirabilium: quia sicut in principio creavit Deus caelum et terram et omnia quae in eis sunt solo verbo suo: secundum illud Gen. 1: fiat lux etc. et sicut fecit de omnibus et singulis creaturis ab initio creatis, secundum quod Psalmista dicit Psal. 32: verbo domini caeli firmati sunt, sic facit Deus in Eucharistiae sacramento: quia secundum Augustinum, accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum: et hoc est quod dicit auctor: si tanta virtus est in sermone domini, ut inciperent esse quae non erant; quanto magis operatur ut sint quae erant, et in aliud commutentur? De hoc etiam dicit Ambrosius: si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo descendere faceret; non valebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet? Et Joan. Damascenus ubi supra: si sermo Dei vivus est et activus, qui dixit, fiat lux, et facta est lux, verbo cujus caeli firmati sunt, et omnis decor eorum, qui ex purissimo sanguine beatae virginis se hominem fecit, non potest panem et vinum corpus et sanguinem suum facere? Non debet ergo incongruum apparere, si verbum divinum a sacerdote prolatum accipiat eamdem virtutem, et etiam majorem a Deo, quam accipiat natura, idest vis insita rebus, per quam in animali cibus et potus in carnem et sanguinem convertuntur. Quod etiam in humanis videmus, quod verbum humanum est majoris potentiae et virtutis quam sit proferens ipsum verbum. Verbum enim Papae per suum nuntium promulgatum, facit omnes praelatos Ecclesiae in unum Concilium convenire, quos sine verbo ipse Papa non potest aliquo modo seu potentia congregare. Et etiam verbum imperatoris vel regis citissime facit exercitum congregari: et quilibet dominus plus efficit circa subditos suos verbo, quam possit efficere virtute propria sine verbo. Et idcirco non debet quispiam inconveniens judicare, si Deus verbo suo per suos nuntios sacros sacerdotes prolato contulit eamdem efficaciam et virtutem, etiam ampliorem quam praestiterit naturae corporali, per quam videmus tot et tanta illic similia provenire: ideo scriptum est in Psalm. 28: vox domini in virtute, vox domini in magnificentia. Et haec de ista ineffabili transubstantiatione sufficiunt quo ad praedicamentum substantiae.


Caput 3

[91154] De sacramento Eucharistiae, cap. 3 Secundo, respectu praedicamenti quantitatis, credit sancta mater Ecclesia et fides Catholica sub illa parva hostia contineri et esse veraciter totum corpus Christi ita magnum et ita perfectum sicut fuit in cruce, et ita magnum sicut in die Paschae resurrexit: et hoc est summum mirabile. Cum omne corpus sit in loco, et commensuretur locatum loco, et sub tam parvae hostiae quantitate integrum corpus Christi continetur. Sed in hoc facit Deus memoriam suorum mirabilium, quae prius fecit de seipso et in seipso. Primo in nativitate sua, quando exivit per portam clausam, ea semper clausa manente, secundum testimonium Ezechielis prophetae. Fuit enim beata et gloriosa mater virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, quia semper constitit incorrupta, et penitus illibata. Idem miraculum fecit in sua resurrectione, quia resurrexit, et exivit de monumento omnino existente clauso. Idem etiam miraculum fuit, quando pluries ad discipulos januis clausis introivit. Quae omnia haec mirabilia si discutiantur, sunt similia miraculo supradicto hujus sacramenti venerabilis. Ad cujus intelligentiam debemus intendere, quod corpus Christi non est sub hostia naturaliter, sed sacramentaliter; et ideo non est ibi ut locatum in loco, nec sub dimensionibus propriis, sed sub dimensionibus quae prius fuerunt, scilicet panis et vini. Et ideo cum substantia de se, in quantum substantia, locum non occupet nec requirat nisi in quantum est sub dimensionibus quantitatis, sequitur ex hoc quod corpus Christi sub sacramento non requirat vel occupet plus locum vel de loco, quam dimensiones panis, sub quibus velatur et tegitur, occupant et requirunt: et hoc in sequentibus plenius disseretur. In hoc etiam possumus videre aliqua similia in natura. Anima enim nostra, sicut dicit Augustinus, est tota in toto corpore, et in qualibet parte corporis; et ita magna in solo digito, sicut in toto corpore; et ita magna in corpore infantis, sicut in corpore gigantis: quia propter corporis augmentum et diminutionem, seu alicujus membri truncationem, ipsa anima non minuitur vel augetur: et tamen est tota in toto, et tota in qualibet ejus parte, nec exceditur nec excedit. Si homo non potest perfecte hoc intelligere de seipso et in seipso, quod tamen tam philosophi infideles quam etiam doctores Catholici verum esse indubitanter affirmant, non est mirum si hoc perfecte non potest intelligi in hoc dignissimo sacramento. Item tam longa est longitudo turris sicut ipsa turris, et tam lata quam lata est latitudo, et grossities ita grossa: sed species et figura turris tota comprehenditur in oculo et recipitur, qui est parvus: quia si non esset illa species longitudinis in oculo, non posset homo per aspectum de ipsa longitudine judicare, quod tamen patet esse falsum, quia solo visu et aspectu potest fieri multoties vera comparatio et aestimatio de mensura. Et ita potest dici de uno monte, et de sole et luna et sphaera caeli, et de omnibus talibus, quorum magnitudo cum sit quasi immensa, nihilominus capitur ab oculo ita parvo. Si ergo hoc est mirabile et est certum, non est incredibile corpus Christi posse contineri sub hostia tam parva, quamvis hoc perfecte intelligere nequeamus. Et sicut dictum est de oculo, ita potest dici de speculo, in quo videt quilibet manifeste, quod in parvo speculo apparet maxima civitas, et imago maximi hominis, et montis, et caeli. Dic ergo mihi, quomodo potest hoc esse? Et ego dicam tibi quomodo in dominico sacramento est illud. Deus enim voluit in utroque ita esse.


Caput 4

[91155] De sacramento Eucharistiae, cap. 4 Tertio, respectu praedicamenti qualitatis, debemus credere, quod quamvis hostiae sint figurae rotundae, et habeant albedinem et saporem panis, illa tamen accidentia non afficiunt corpus Christi, quia non est ita rotundum, nec ita album, nec insunt aut inhaerent ei illa accidentia hostiae quae apparent, species sub esse sacramentali est verum corpus Christi gloriosum. Et quamvis non appareat nobis sensibiliter tale, non tamen debemus propter hoc minus credere ita esse. In hoc igitur fecit nobis Deus memoriam mirabilium suorum similium praecedentium in Scriptura. Sicut enim nobis narrant Evangelistae, Christus adhuc existens mortalis secundum corpus, ostendit se in monte in habitu glorioso, Petro, Jacobo et Joanni, et tamen corpus suum nondum erat glorificatum, sed gloriosum. Item quando jam post resurrectionem suam corpus suum erat veraciter gloriosum, nunquam amplius habitum gloriae dimissurum, nihilominus peregrinis euntibus in Emaus se ostendit sub habitu peregrini, et Magdalenae sub habitu hortulani. Sicut igitur rationabilibus causis talem tunc et taliter se ostendit, et non sub habitu glorioso quem gestabat; sic etiam in Eucharistia. Rationes vero et causas, quia satis notae sunt, omitto causa brevitatis. In naturalibus etiam similia videmus. Multa enim apparent aliter quam sint. Sol enim apparet quasi cubitalis rotunditatis, quamvis ultra modum quantitatem seu rotunditatem illam excedit. Aliquando etiam apparet rubeus vel sanguineus aut pallidus aut etiam alterius qualitatis, quamvis in se nullo modo recipiat peregrinas impressiones. Item baculus apparet curvus seu fractus in aqua currente, quamvis in veritate sit integer et rectus. Item multis tam infirmis quam sanis, est aliqua palati et linguae passio, quandoque dulcia videntur amara, et multis e contrario. Non est ergo insolitum, si in sacramento supradicto sit aliud in veritate, et aliud videatur. Nec tamen in hoc falsitas est ulla; quia illa accidentia quae apparent ibi, quamquam ut praedictum est, velent et tegant, non afficiunt corpus Christi. Illa enim accidentia quae prius inerant substantiae panis, post consecrationem non insunt corpori Christi, sed sunt ibi sine subjecto alicujus substantiae: unde in hoc est miraculum, et praeter ordinem naturalem, quod quantitas quae prius erat in substantia seu in materia panis, post sacramenti consecrationem remanet absque substantia: alia vero accidentia quae ipsi pani inerant mediante quantitate, modo insunt quantitati sicut prius. Unde et dimensiones et albedo et sapor et figura, et alia similia accidentia, sunt ibi sine primo subjecto, idest sine substantia, sed non sunt sine subjecto proximo, quia modo ipsi quantitati sicut prius insunt. Et quamvis hoc miraculum sit, et supra naturam; non tamen est contra intellectum: quia dicit beatus Hilarius: Deus potest dividere per effectum quicquid possumus per intellectum. Item si malefici possunt res aliter et aliud quam sunt, utputa de festuca trabem vel serpentem per sua mendosa praestigia facere apparere, non est mirandum seu discredendum, si Deus per sua vera miracula, faciat talia et majora non ad delusionem vel deceptionem hominum, sed ad salutem. Status enim sub quo sumus, hoc requirit: sub fide enim modo vivimus et ambulamus per fidem. Fides autem, secundum Augustinum est credere quod non vides. Et secundum apostolum ad Hebr. 12: fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Sacramentorum etiam natura hoc requirit, ut videlicet, quia sua signa aliud intus contineant vel significent, et aliud exterius videantur; sicuti circulus quidem lignum est, significat tamen vinum: et sicut dicit Hugo de s. Victore: sacramentum est materiale elementum extrinsecus oculis propositum, ex institutione significans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione gratiam invisibilem continens. Est ergo conveniens fidei nostrae et dignitati ipsius sacramenti, quod aliud sit, et aliud significare videatur.


Caput 5

[91156] De sacramento Eucharistiae, cap. 5 Quarto, respectu praedicamenti relationis credit fides nostra et sancta Ecclesia Catholica, quod verbis consecrationis unica voce potest consecrari una hostia vel plures in numero quantocumque. Quamvis enim secundum virtutem naturae omnium natura constantium sit ratio et terminus magnitudinis et augmenti, secundum quod ait philosophus in Lib. de anima; in hoc tamen sacramento quia non natura, sed Dei potentia operatur, non est limitata ad aliquam certam materiae quantitatem, sed unico solo verbo et actu potest consecrari totus panis triticeus de mundo, et totum vinum, dummodo sacerdos illa praesentialiter et visibiliter ante faciem suam haberet, ita quod posset vere tamquam praesentia demonstrare. Verum est tamen, quod aliqui doctores summi et maximi scripserunt et docuerunt, quod si sacerdos intendens consecrare, iret per omnes plateas ubi panis venditur, et per omnia cellaria ubi vina venduntur, et proferret verba consecrationis super panem et super vinum, etiam si in hoc nulla esset necessitas vel utilitas, sed solum hoc faceret in ludibrium et in opprobrium Jesu Christi, nihilominus totum vere esset consecratum, eo quod ibi concurrunt quatuor necessaria in quolibet sacramento: scilicet debitus minister, debita materia, debita forma verborum, et intentio consecrantis. Alii autem dicunt, quod in tali casu talis sacerdos minime consecraret: quia non solum in sacramentis requiritur vel est necessaria intentio ministrantis, ut scilicet intendat facere quod Ecclesia intendit vel facit, sed etiam intentio sacramentum instituentis, idest Christi, qui non intendit quod ad talem usum tanto talique ludibrio celebretur aut conficiatur tam nobile sacramentum. Quaecumque autem de his opinio teneatur, in hoc tamen concordant quantum ad potentiam et respectum Dei et sacerdotis: quia panis iste sive sit modicus, sive multus, unico verbo convertitur in corpus Christi, et quod nequaquam in minori minus et majori majus, sed par et pariter in utroque. Cujus memoriale miraculum et exemplum habemus in sancta Scriptura de manna, quod corpus Christi figurabat, de quo legitur Exod. 16: et collegerunt alii plus alii minus, et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus; sed singuli juxta illud quod edere poterant, congregaverunt.


Caput 6

[91157] De sacramento Eucharistiae, cap. 6 Quinto respectu praedicamenti actionis credit fides Catholica, quod corpus Christi est cibus mentis non ventris, animae non corporis. Unde in hoc concurrunt duo mirabilia contra usum naturae: videlicet, quod accidentia sine corpore et sine subjecto nutriunt vere corpus, et corpus verum nutrit et reficit spiritum. Constat enim quod si homo multum poneret in sacrificio de pane, et multum de vino, post conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, illa accidentia sumpta ab homine ipsum alterarent et nutrirent, ac si substantia panis et vini ibi veraciter esset. Corpus autem Christi nutrit et reficit animam, quia ad hoc est istud sacramentum specialiter institutum. Deus autem instituit unum quod nos in esse gratiae generaret, ut Baptismum; et aliud per quod nos in gratia regenerationis roboraret, ut sacramentum confirmationis; et tertium per quod roboratos nutriret in gratia et augmentaret, ut sacramentum Eucharistiae. Sicut enim in corpore humano calor naturalis consumeret humidum radicale, nisi potus et cibus extrinsecus sumeretur, et per cibum extrinsecus sumptum conservatur naturae necessarium, et deperditum restauratur, quia aliter vita in homine non duraret; ita spiritualiter ad vitae gratiam conservandam et augmentandam cibus spiritualis necessarius existit nobis. Aestus enim vitiorum et concupiscentiae carnalis, et distractionis, et gravamina mundi, et infestationes spirituum malignorum ita agunt quotidie contra humorem nostrae devotionis, et ita impugnant animam nostram, quod ipse debilitaretur et deficeret, nisi istud benedictum viaticum sumeret, et cibum acciperet spiritualem. Corpus autem Christi propter excellentiam sanctitatis et puritatis, et propter unitatem divinitatis ita est spirituale, quod in ipso perfectissime concurrunt et conveniunt ratio cibi propter corporalitatem, et ratio spiritus propter sanctitatem et puritatem, et unitam divinitatem. Et ideo placuit Deo per talem cibum corporalem reducere hominem ad spiritualem, pristinam et primariam puritatem, et finalem sanctitatem, ut morbo peccati tribueret medicinam congruentem. Homo enim cedit a vita beata per cibum corporalem a Deo vetitum et ab homine usurpatum Diabolo suggerente; et ideo conveniens existit, ut similia similibus, et contraria contrariis curarentur: quod scilicet homo reduceretur ad vitam a qua ceciderat per cibum similiter corporalem a Deo praestitum, et ab homine sumptum, ipso Dei filio ministrante et imperante. De effectu autem hujus cibi et de actione dicit beatus Bernardus: corpus Christi aegrotis est medicina, peregrinantibus diaeta, debiles confortat, valentes delectat, languores sanat, sanitatem servat, fit homo mansuetior, ad correptionem patientior, ad laborem ferventior, ardentior ad amorem, sagacior ad cautelam, pronior ad obedientiam, devotior ad gratiarum actionem. Hujus autem exemplum habemus memoriale in Scriptura 3 Reg. 19. Ubi dicitur, quod Angelus domini ministraverat Eliae subcinericium panem, de quo comedit Elias, et ambulavit in fortitudine illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus et cetera. Si bene attendatur illa historia, Elias timore Jezabel tunc fugiebat, et erat debilitatus et confractus corde ita quod petivit animae suae ut moreretur; sed postquam de illo bis comedit, scilicet sacramentaliter et realiter, seu spiritualiter: vel bis comedit, quia sacramentum istud bis sumitur, dum sub duplici specie consecratur; effectus autem est fortis, ita quod in fortitudine illius ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, idest toto tempore hujus saeculi, quod per quadragenarium numerum designatur, et pervenit in hujusmodi cibi fortitudine usque ad montem Dei Oreb. In natura quoque satis simile est, quod cibus pure corporalis non solum nutrit et confortat corpus, sed etiam animam ipsam alterat et delectat corpore mediante: propter quod in Psalm. 103, dicitur: panis cor hominis confirmet et vinum et cetera. Oleo autem, idest sancti spiritus gratia, quae in isto cibo confertur, tota facies hominis exhilaratur. Item est aliud mirabile in isto sacramento respiciens praedicamentum actionis: quod quamvis sit cibus salutis et vitae, cibus angelicus et divinus, nihilominus indigne sumentibus cibus judicii et mortis est: quia secundum apostolum, 1 ad Corinth. 11: qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit etc. et de hoc habemus exemplum memoriale in sacra Scriptura Joan. 13, ubi dicitur de Juda proditore, quod post bucellam panis introivit in eum Satanas. Hoc etiam fuit figuratum 1 Paralip. 26, ubi dicitur, quod Ozias rex percussus est lepra, quia sacrificium obtulit quod sibi non licebat, et Oza fuit a Deo percussus et occisus, quod indigne fuit ausus contingere arcam Dei, ut habetur secundi regum octavo. Exemplum hujus habemus quotidie in natura, videlicet quod homini febricitanti multoties panis et vinum est causa mortis; quae sanis proficiunt ad salutem. Fructus autem arboris quem Adam et Eva sumpserunt, omnino in se sanus et bonus erat, et tamen propter inobedientiam sumentibus fuit causa mortis; ita de sacramento Eucharistiae dici potest. Sicut enim cibus seu medicina corporalis mortuis nullo modo prosunt, et omnino ille insanus reputaretur, qui homini mortuo daret cibum, aut aliquam medicinam; ita ad ipsius gratiae conservationem similiter augendam prodesset quidem infirmis, idest, tentatis, aut peccatis venialibus infirmatis, et his qui ex mortalibus resurgentes sunt adhuc debiles et infirmi: mortuis autem in peccato mortali actu vel proposito existentibus, nullo modo prodest, imo potius obest: et talis sumptio vere non medicina, sed insania judicanda est: et taliter sumentibus accidunt multa mala, quae David propheta enumerat in Psal. 68, dicens: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur et cetera.


Caput 7

[91158] De sacramento Eucharistiae, cap. 7 Sexto, respectu praedicamenti passionis in sacramento mirabiliter praedicatur, quod sancti patres ordinaverunt in tres partes hostiam frangi consecratam, ad significandum spiritualiter triplicem fracturam seu lacerationem et vulnerationem factam in corpore Christi in cruce; scilicet pedibus, manibus et latere. Vel propter tres status Christi, scilicet qui fuit aliquando mortalis, aliquando mortuus, aliquando immortalis. Vel propter tres naturas vel substantias in una persona, scilicet divinitatis, animae et corporis. Vel etiam propter fidem et testimonium beatissimae Trinitatis, idest trium personarum in unius essentiae unitate. Quamvis enim sic frangatur hostia illa in tres partes, si etiam plures essent sive pauciores, nihilominus tamen corpus Christi remanet integrum et illaesum, quia illa fractura non afficit nec attingit ipsum corpus Christi, sed est tantum in quantitate extensiva, sub qua ante conversionem fuit panis, et quae post consecrationem corpus Christi velabat. Et tamen in confessione Berengarii, et in quibusdam dictis sanctorum, corpus Christi dicitur atteri et frangi dentibus, videlicet quia illa quantitas vere frangitur et vere dentibus atteritur, sub qua est in omni parte et post fracturam veraciter et substantialiter corpus Christi. Exemplum autem hujus memoriale, seu figura habetur Gen. 22. Abraham enim volente immolare filium, ligato et posito super altare filio suo Isaac, non Isaac, sed aries immolatur: quia Christus in ara crucis clavis perforatus, aries, idest caro ejus per sacrificium passionis immolatur; sed filius Abrahae, idest Christus, in quantum dominus, illaesus et impassibilis perseverat. Eo quoque modo in fractione hostiae nec frangitur ipsa substantia corporis, nec ipsum corpus, sed tantum quantitas dimensiva, quae ante consecrationem inerat ipsi pani. In natura quoque habemus exemplum in speculo, quod si frangitur, non ibi frangitur imago vel species quae in speculo relucebat, sed in qualibet parte fracti speculi adhuc resultat imago, sicut de corpore Christi superius ostensum est. Simile quodammodo est in animalibus annulosis, in quibus integra est una sola anima sensibilis, sed si dividantur, tot per divisionem sunt animae quot partes, sicut docet philosophus 2 de anima. In homine etiam, quod fracto vel inciso membro de corpore hominis, non propter hoc anima rationalis frangi vel incidi dicitur, sed integra et incorruptibilis perseverat. Similiter et hostia fracta vel incisa, corpus Christi, quod nunc est incorruptibile et impassibile, semper integrum permanet et illaesum; et tamen in qualibet parte sensibili dictae fracturae ipsum corpus Christi totum est perfectum, sicut in tota hostia prius erat. Quia sicut anima rationalis tota est in toto corpore, et tota in qualibet ejus parte, ut dicit Augustinus; ita dicunt alii doctores, quod corpus Christi in hostia integra est totum, et sub qualibet ejus parte totum. Sicut enim sub qualibet parte sensibilis carnis salvatur tota essentia carnis, et sicut quaelibet pars panis est panis, et quaelibet pars vini est vinum, sicut et ipsum totum; ita dicunt quod quaelibet pars corporis Christi vel ipsius hostiae est totum corpus Christi, et sub qualibet parte sensibili hostiae servatur perfecte tota essentia Christi. Non tamen propter haec debet dici infinities ibi esse: quia licet continuum sit divisibile in infinitum secundum partes aliquotas, non tamen secundum partes essentiales, in quibus conservari poterit ratio speciei. Caro enim, secundum philosophum in Lib. de anima, bene potest dividi in partes ita minutas, quod in eis non remaneret ratio carnis, et panis et vinum similiter: et sub talibus partibus corpus Christi non remaneret, nisi videlicet essent partes ita sensibiles, quod in eis panis et vini ratio et essentia posset conservari. Quia tamen circa ista ultima diversae sunt opiniones, ideo ea subtilioribus quaestionibus relinquamus. Item ipsum corpus Christi veraciter sumitur et sumi potest ab impiis et peccatoribus, et ab eis saepissime tractatur indigne. Posset etiam ipsa hostia in lutum projici, vel bestiis tradi, seu ab animalibus comedi, et indigne multis aliis modis tractari. Quamvis autem talia facientes gravissime peccent, tamen corpus Christi per talia nullo modo coinquinatur, nec ullam in se efficiunt laesionem: sicut radius solis per lutum transiens exinde non inficitur, vel gladiis vulneratur, seu quomodolibet aliter. Et in hoc summae dignationis divinae pietatis, et fidei nostrae certitudo et veritas demonstratur: quia si non posset vere consecrari corpus Christi sive tangi nisi a justis hominibus, nunquam possemus in hoc mundo scire quando esset veraciter corpus Christi; sicut de aliquo homine in hoc mundo non possemus scire certitudinaliter quis esset justus vel injustus. Sicut ergo Christus corporaliter se portari permiserat a Diabolo supra pinnaculum templi, Matth. 4, et a peccatoribus crucifigi; ita et adhuc se permittit tangi, comedi et contrectari a peccatoribus immundis.


Caput 8

[91159] De sacramento Eucharistiae, cap. 8 Septimo, respectu praedicamenti quod dicitur ubi, credit fides nostra, quod corpus Christi vere est in caelo, et vere est in terra, in quolibet altari, et in quolibet loco ubi est panis triticeus in forma debita per sacerdotem consecratus. In hoc ergo est summum miraculum, quod unum et idem corpus numero est in diversis locis: quod non solum videtur praeter et supra rationem, sed etiam contra, quia intelligibile seu possibile non videtur. Unde inter omnia mirabilia quae sunt in isto sacramento, istud videtur mirabilius et difficilius in intellectu, et ad difficultatem facit: quia dum videmus quod unum et idem secundum diversos respectus et secundum diversa potest esse in diversis locis: secundum quem modum loquitur dominus in Evangelio, quando dicit, ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum; et Augustinus, quasi dicat: verius est anima ubi amat, quam ubi animat: et beatus Bernardus de quibusdam dicit, quod corpore sunt in choro, et corde sunt in foro: aliud est enim esse vere, quo anima est in corpore sicut ejus perfectio et forma, et aliud est esse amoris et perfectionis, quo anima dicitur esse ubi amat: secundum quem modum loquebatur apostolus Phil. 3, dicens: nostra conversatio in caelis est. Hoc modo loquendi satis potest intelligi, si diceretur quod corpus Christi secundum esse naturale est in caelo, et secundum esse sacramentale est in terra. Sed quod secundum unum et idem esse idem corpus numero sit in diversis locis, hoc videtur impossibile omnino communi legi naturae. Et tamen nos credimus et dicimus, quod corpus Christi secundum esse sacramentale est in pluribus et diversis locis, ubicumque scilicet est panis debite consecratus: et hoc videtur penitus contra veri corporis rationem. Sed adhuc potest dici, quod ratio quare unum corpus non potest esse in diversis locis, est: quia naturaliter corpus quod est in aliquo loco, definitur et circumscribitur illo loco, et ei commensuratur, ita quod totum corpus superficialiter toti loco, et partes corporis partibus loci commensurantur, ita quod singulae partes locati, singulis partibus loci assignantur: et hoc modo corpus Christi est in pixide vel in hostia. Non tamen est ibi localiter eo modo quo supra dictum est, idest secundum conditionem et commensurationem locati et loci: quoniam corpus Christi, quamvis sit in loco, non tamen est ibi sub propriis dimensionibus, nec sub propria quantitate, sed sub quantitate et dimensionibus sub quibus fuit panis. Unde in aliis corporibus quae naturaliter et communiter sunt in loco, ita est quod eorum substantia est in loco mediante propria quantitate. Unde proprie et principaliter esse in loco convenit eorum quantitati, quae loco commensuratur, sed substantiae convenit ex consequenti. Sed in corpore Christi sub sacramento est e converso; quia ipsum est in loco mediante quantitate quae prius inerat pani. Et quamvis ibi sit vera et propria quantitas corporis Christi, tamen hoc est ex substantia consequente et mediante, quae sine propria quantitate subsistere non potest. Et haec est ratio, quare potest esse in diversis locis, sicut supra de anima ostensum est: quia enim anima indivisibilis est, nec habet in se quantitatem molis, nec quantitatem extensivam; si esset in corpore sicut locatum in loco, oporteret quod esset in aliqua parte corporis indivisibiliter seu minima, et non in aliis partibus. Sed quia non est ibi sicut locatum in loco, sed sicut actus et perfectio, seu forma, et ideo est tota in toto, et tota in qualibet parte ejus; similiter dico quod Christus totus est non solum in qualibet hostia, sed etiam in qualibet parte sensibili cujuslibet hostiae: quod esse nullo modo posset, si omnino esset ibi sicut locatum in loco. Et nihilominus est ibi verissime et substantialiter totum corpus Christi immolatum in cruce, sicut verissime anima est tota in toto corpore, et in qualibet ejus parte. Non autem credo quod in Scriptura vel in natura huic aliquid bene valeat assimilari. Sed interdum consuevit poni exemplum de verbo vocali, quod ab ore loquentis unum et solum procedens, ad aures omnium audientium defertur ubicumque fuerint audientes, et nihilominus idem remanet in corde proferentis; ita corpus Christi semper manet in caelo, et tamen veraciter in altari et in ore omnis sumentis vere existit. Ad quod melius declarandum faciunt aliqui adaptationem secundum definitionem de verbo, quam ponit Augustinus 3 de Trin. Est enim sicut ibid. idem dicit, verbum cordis quod mente concipitur, et est verbum oris quod aure percipitur, et est verbum nutus quod oculo cognoscitur, et est verbum scriptum quod in charta legitur. Primum est verbum hominis ad seipsum: secundum est unius hominis ad alterum praesentem: tertium est similiter ad alium praesentem: quartum est unius hominis ad alium absentem loco vel tempore vel utroque. Et subdit ibi Augustinus, quod cogitatio hominis in corde formata, quae dicitur conceptus mentis, est verbum cordis, quod neque Graecum, neque Latinum, neque cujuscumque alterius linguae est: et addit, quod verbum, quod foris fit, idest quod foris sonat, est signum verbi quod intus latet, cui magis competit nomen verbi: nam quod ore carnis profertur, vox est verbi. Et docet ibi dictus Augustinus, quod verbum cordis assimilatur filio Dei in sinu patris, verbum autem oris vel vocis assimilatur filio incarnato: unde subdit Augustinus: sicut ergo verbum nostrum vox quodammodo fit assumendo eam, in qua manifestatur sensibus hominum; et sicut verbum nostrum vox quidem fit, seu mutatur in vocem; ita verbum Dei factum est caro, sed absit, quod mutetur in carnem. Secundum ergo praedicta distinguitur, quod filius Dei genitus a patre, et a patre nunquam decedens, est sicut verbum cordis in mente semper existens; sed ipse idem Dei filius carne vestitus, est sicut verbum in pelle vel charta scriptum. Ipse quoque idem est sub sacramento, sicut verbum in voce prolatum. Primo autem modo verbum, sive Dei filius est ubique, sicut ipse pater, cum quo semper est tam ipse filius quam ipse spiritus sanctus. Secundo modo verbum Dei, sive Dei filius, proprie est in caelo; ubi ad dexteram Dei patris et in unico solo loco est, ibi modo secundum esse naturale, sicut verbum in charta scriptum non potest esse nisi in uno loco, scilicet ubi est charta in qua scriptum est. Tertio modo dici potest, quod est verbum, sive filius Dei sub sacramento, videlicet in pluribus locis; ubicumque videlicet est iste panis consecratus, sicut vox est in aure omnium audientium. Et sicut unum et idem verbum habet istum triplicem actum tripliciter sic acceptum, ita per supra scriptam similitudinem dici potest de domino nostro Jesu Christo. Ista tamen similitudo non est omnino propria, sed dissimilis est in multis. Adhuc tamen a doctoribus solet una quaedam talis ratio assignari. Omne compositum sapit naturam suorum componentium, et habet quodammodo naturam mediam componentium extremorum: sicut videmus in vino aqua mixto, quia non est ita sicut aqua, nec est ita forte sicut purum vinum, sed habet quemdam vigorem medium utriusque: sic est in proposito et quodammodo dici potest: quamvis enim Christus non est dicendus compositus ex divinitate et humanitate, tamen per assumptionem humanitatis et per unionem ipsius filii Dei cum homine sunt duae naturae in una persona divina, sicut per compositionem animae et corporis sunt duae naturae, scilicet corporalis et spiritualis, in vero homine. Unde in symbolo Athanasii dicitur: sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Filius ergo Dei, in quantum purus est homo, et verus Deus, est ubique sine dubio: in quantum est caro, est solum in uno loco; sed in quantum est Deus et homo, tenet medium locum utriusque esse, scilicet in pluribus locis. Et hujus ratio quamvis posita est a doctoribus magnis, et licet verum concludat, potius tamen quaedam adaptatio, quam similitudo dici debet. Aliqui enim ponunt exemplum in luce solari, quae cum unica sit in toto mundo, ab uno, scilicet sole, procedens, in pluribus tamen locis et ubique quodammodo incorrupta est: in vitro relucet, ex quo sequitur saepe radios aliquos rubeos aut virides fieri, et ex illo colore vestiri quo depictum est vitrum per quod transeunt radii illustrantes, et tamen illi radii ab illa luce non sunt divisi, nec a sole separantur. Anselmus enim ponit simile exemplum de fonte, rivo et lacu: quia sicut filius a patre, et spiritus sanctus ab utroque, ita rivus manat a fonte, et lacus ab utroque. Et saepe accidit, quod solus rivus est quodammodo incorporatus, quando scilicet per canales plumbeos, aut lapideos, aut alterius materiae descendit: tunc enim quamvis sit eadem aqua in fonte, rivo et lacu, solus tamen rivus seu solius rivi aqua canalibus est vestita; ita licet eadem sit essentia patris et filii et spiritus sancti, tamen in solo filio ista essentia est unita corpori: et sicut ubi sunt canales, ibi est rivus velatus et absconditus sub corporeo tegumento, alibi tamen ista aqua est libera et patens; ita ubi est panis triticeus debite consecratus, ibi est filius Dei incarnatus; alibi vero ubique est in terra sine corpore, sicut est pater et spiritus, cum quibus est ubique ejusdem essentiae seu naturae. Et sicut rivus potest esse in pluribus locis conclusus canalibus, ita filius Dei potest esse in pluribus locis corpore unitus sub velamine sacramenti. Haec etiam similitudo satis grossa est et extranea, quamvis possit aliqualiter satisfacere devotioni eorum, qui non rationibus vel argumentationibus, sed solum fidei principaliter innituntur. Concludendo igitur secundum theologicam veritatem, dicimus corpus Christi verum esse simul et semel in pluribus locis et diversis, quod in Deo quidem non est impossibile, nec contra intellectum: quia licet ipsum corpus Christi, quantum est de se, sit in uno loco tantum secundum naturam corporalem; tamen quia panis, qui convertitur, est in locis pluribus, ideo necessario sequitur quod ipsum corpus sit in pluribus locis, et non per sui mutationem, sed per alterius conversionem in ipsum. Et ubicumque est iste panis sic consecratus, substantificatur in ipsam, et ab ipsa persona filii Dei: et quantum ad hoc habet quamdam similitudinem speciei, quae vere est in omnibus suis individuis ubicumque sit. Ipsum autem corpus de sui natura restringitur ad unum locum particularem. Per unionem, quam habet cum deitate, dilatatur quodammodo et extenditur quasi ad quemdam modum universalem, ut sit ubicumque suum individuum reperitur: ita enim ordinavit dominus, ut panis debite consecratus convertatur et efficiatur corpus Christi. Non debet aliquis ex his rebus assumere materiam vel occasionem calumniae vel erroris, cum protestati fuerimus suprascripta nostro proposito ita adaptari, quod in ipsorum similitudine et proprietatum comparatione multiplex dissimilitudo et improprietas invenitur. Et si forte videatur alicui istud quod dicitur de corpore Christi non esse sibi perfecte intelligibile, quomodo scilicet possit esse in diversis locis, vel aliquid aliud de praedictis, attendat illud quod dicit Joannes Damascenus: quomodo fiet istud, dicit virgo, quia virum non cognosco? Cui respondit Angelus: spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Et nunc tu interrogas qualiter panis sit corpus Christi, et vinum et aqua sanguis. Dico tibi et ego: spiritus sanctus superveniet hic, et haec facit quae sunt supra naturam et supra intelligentiam. Sufficere debet tibi exemplum de beata virgine, quae per fidem quam verbis Angeli adhibuit, Dei filium concepit.


Caput 9

[91160] De sacramento Eucharistiae, cap. 9 Octavo, respectu praedicamenti quod dicitur quando, credit fides Catholica, quod ab initio primitivae Ecclesiae usque in finem saeculi, fideles sumpserunt et sumunt quotidie corpus Christi, et tamen non est diminutum propter hoc in aliquo, nec diminuetur in aliquo, etiam si totus mundus sumeret eodem momento. Cujus ratio est, quia corpus Christi non augetur nec diminuitur per unius panis aut plurium consecrationem, et in corpus Christi conversionem: quotcumque enim panes seu hostiae consecrentur, et in corpus Christi convertantur, nunquam tamen multiplicatur ipsum corpus Christi, sed tantum unicum perseverat, et unum solummodo est et idem: quantumcumque etiam a quibuscumque hominibus comedatur, semper est unum, et in nullo diminuitur, sed semper perfectum et integrum perseverat. Cujus memoriale habemus exemplum in sacra Scriptura 3 Reg. 17, de lecytho olei et hydria farinae, de quibus comederunt Elias et vidua et ejus filius circa tres annos et plus, quae secundum naturam per unum annum eis minime suffecisset. Item memoriale exemplum habemus de quinque panibus et duobus piscibus, quos dominus Jesus multiplicavit intantum, quod tot millia hominum satiabat, et multae sportae de reliquiis sunt repletae. Non est ergo mirum si Deus conservat suum corpus, ut comestum non diminuatur nec consumatur, quia dictos panes non solum sic conservare potuit, sed etiam augmentare. Exemplum etiam horum habemus in natura; quia jam sunt sex millia annorum et ultra, quod homines triticeum panem comederunt, et semper per Dei gratiam comedent; et tamen triticum non est diminutum, sed hodie satis plus est de tritico quam fuit ab initio, quando homines triticum comedere coeperunt. Si ergo servat et multiplicat triticum et alia semina per agriculturam, nonne si vellet, posset omnia multiplicare et conservare, sicut fecit de panibus supradictis? Habemus simile exemplum de candela, quia ab una candela accensa infinitae candelae possent accendi, nec primae candelae lumen diminuetur, et omnes aliae tantumdem haberent de lumine sicut ipsa. Et per supradicta patet responsio ad blasphemiam quam consueverunt aliqui haeretici opponere, dicendo: si corpus Christi esset ita magnum sicut mons, a tot comestoribus esset longo tempore jam consumptum. Caeci et insani. Ille qui lumen unius candelae conservat absque diminutione, quamvis aliae innumerabiles candelae accendantur ab ipsa, non potest eodem modo conservare corpus suum sine aliqua diminutione, quamvis a multis quotidie comedatur? Et ista est una ratio, quare fuit ordinatum quod Missa sine candela non celebretur: ut videlicet ipsum filium Dei, qui est lumen ad revelationem gentium, repraesentaret; vel ut intelligamus veraciter corpus ejus esse ita communicabile omnibus, sicut ipsum lumen. Aliae enim rationes sunt de hoc, quas non oportet ad praesens referre.


Caput 10

[91161] De sacramento Eucharistiae, cap. 10 Nono, respectu praedicamenti quod dicitur situs, dixerunt quidam corpus Christi fore sub hostia sub eodem sicut est in caelo ad dexteram patris. Cum enim Deus pater sit ubique, secundum illud Isai.: caelum et terram ego impleo, dicit dominus; ubicumque est corpus Christi, ad dexteram Dei sedet, idest quiescit in potioribus bonis. Nec obstat, ut dicunt, quod hostia saepe circumfertur, vel circumgyratur, et transvertitur multis modis: quia sicut homo in navi existens vel super equum sedens, quantumcumque moveatur vel currat navis vel equus, nihilominus tamen homo sedet et quiescit, licet anima moveatur, ita et in proposito dici potest. Ex quo enim corpus est in loco, necessario oportet ei locum aliquem designare. Et convenientius esse videtur ut attribuatur ei situs quem habet in caelo, quam alius: quia in Christo propter suam unionem Dei et hominis communicantur sibi idiomata, ita quod sicut de Christo, ita et de corpore ejus glorioso vere dici potest illud Jacobi: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Aliqui tamen magni doctores aliter subtilius et melius, ut videtur, docuerunt, dicentes certum situm corporis Christi sub sacramento non posse assignari: quia supra dictum est, quod illa conversio tantum est transubstantialis substantiae, et substantiae non datur situs, nisi quantum est sub naturali quantitate et dimensionibus extensivis. In sacramento autem vi conversionis non est nisi substantia corporis Christi, quamvis ex consequenti et per concomitantiam sit ibi propria quantitas, et sint ibi propriae dimensiones, et alia propria accidentia corporis Christi, sicut est ibi anima rationalis, et ipsa divinitas. Praedicta autem accidentia sunt tamen ibi mediante substantia. In aliis autem corporibus et locatis et situatis accidit e contrario: quia videlicet substantia est in loco et in situ mediante quantitate: et ideo in eis substantia et subjectum sequitur proprias dimensiones et propriam quantitatem: sed in hoc sacramento fit e contrario: ista enim conversio est tantum substantialis, et ideo transubstantiatio vocatur. Et ideo quantitas et dimensiones et alia accidentia corporis Christi comitantur et sequuntur ipsam substantiam, nec occupant plus de loco et situ quam ipsa substantia, sicut supra dictum est: manet tamen sub quantitate et dimensionibus quae ante conversionem inerant ipsi pani, quia accidentia non mutantur, quia situs substantiae non convenit, ut praedictum est: ideo non deberet in isto sacramento, scilicet corporis Christi, situs assignari. Istud autem et similia, in quibus non est aliquod periculum fidei, subtilioribus disputatoribus relinquamus.


Caput 11

[91162] De sacramento Eucharistiae, cap. 11 Decimo, respectu praedicamenti quod dicitur habitus, credit similiter fides nostra et Ecclesia Catholica, corpus Christi gloriosum veraciter esse sub sacramento, et vere in habitu gloriae ibi esse. Hunc tamen habitum corporalibus oculis non ostendit, eo quod illam visionem nobis reservat in patria, et ista ostensio gloriosa non congruit sacramento, nec fidei nostrae, cum adhuc per speculum in aenigmate ambulemus: et de hoc sufficiant quae in praedicamento qualitatis sunt ostensa. Verum est tamen quod de hoc forte secundum aliquos diceretur melius sicut dictum est in praecedenti capitulo de situ. Sicut enim secundum eos, non est ibi corpus Christi sub aliquo situ corporali, quia substantiae ut substantiae non est necesse aliquem habitum talem assignari, sic forte non est ibi sub aliquo habitu. Quid autem horum congruentius dicatur, similiter subtilioribus disputatoribus causa brevitatis nunc relinquamus, quia sufficienter et veraciter alibi determinatum est, dummodo teneamus et firmiter credamus in hoc sacramento veraciter et essentialiter existere seu subsistere verum corpus Christi gloriosum illud idem numero quod de virgine natum est, et in cruce passum est, et quod tertia die resurrexit a mortuis, et ascendens in caelum, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264