CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De venerabili sacramento altaris

Disputatio Sacramenti a Raphaele Sanzio depicta (Vaticanum)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[91120] De sacramento altaris, cap. 1 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Prov. 9. His verbis dominus nos invitat ad salutare convivium, in quo praeparavit praetiosum cibum, scilicet corpus et sanguinem suum, juxta illud Prov. 6: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum ne reveles extraneo. Res secreta est altaris sacramentum, quasi sacrum secretum, cujus causa non infidelibus, sed fidelibus est revelanda. Nota quod causa institutionis est triplex: scilicet memoria salvatoris, sacrificium altaris, cibus hominis. Haec tria disposuit in hoc sacramento divina sapientia contra tria vetera mala: scilicet contra oblivionem Dei, contra debitum rapinae alienae rei, contra corruptiones pomi mortiferi. Primi enim parentes in haec tria mala inciderunt serpentina fraude decepti, et per eos successores sunt depravati. De primo Eccl. 10: initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus, scilicet per oblivionem in occupatione damnosae negotiationis cum serpente: quod saepe adhuc quibusdam stultis solet evenire. De secundo Gen. 3: videns mulier lignum quod esset bonum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, tulit de fructu, et comedit, deditque viro suo; et sic ambo rapinam commiserunt. Hujus rapinae similitudinem faciunt, qui in usu creaturarum et rerum per aliam justitiae mensuram excedunt. De tertio Gen. 3: de ligno scientiae boni et mali ne comedas. In quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris: et in bono immortalitatis corporis. Psalm. 13: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Sic qui peccati venenum in usum sumunt, animas occidunt et corrumpunt. Igitur contra triplex vetus malum institutum est hoc sacramentum. Luc. 22: accipite et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Hoc facite, inquit, in meam commemorationem. Ecce prima causa, scilicet memoria salvatoris contra oblivionem. Quod pro vobis tradetur, idest, ut agnus Dei offerretur. Ecce secunda causa, scilicet sacrificium altaris contra rapinam. Accipite et comedite. Ecce tertia, scilicet cibus medicinalis contra corruptionem. Memoria ergo salvatoris contra oblivionem est prima causa, ut hoc scilicet admoniti, totam mentem et omnes sensus nostros quos a Deo avertimus et cum pravis quandoque cogitationibus et delectationibus vagari permisimus, a noxiis abstrahentes, integraliter ad Deum referamus: hinc dicit, hoc facite in meam commemorationem. Eusebius: quia corpus assumptum dominus ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat ut die coenae sacramentum nobis sui corporis et sanguinis consecraret, ut offerretur jugiter per mysterium, quod offerebatur semel in pretium: et perennis victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia. Nota, ad habendam semper memoriam salvatoris cogunt nos tria argumenta suae caritatis: scilicet remissio peccatorum, redemptio impignoratorum, continuatio beneficiorum. De primo Isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor, reduc me in memoriam. De secundo, Eccl. 29: gratiam fidejussoris tui ne obliviscaris, quin scilicet eum pro ea diligas, et quin orationibus et bonis operibus debitum ei reddas. Cant. 5: aperi mihi soror mea, amica mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Aperi mihi, idest suscipe me in mentem tuam in memoriam et dilectionem, quia caput meum, scilicet divinitas, plenum est rore, idest, misericordia ad dimittendum peccata, et cincinni mei, idest, humanitas, guttis noctium, idest, effusione sudoris lachrymarum, et sanguinis passionum, ad redimendum hereditatem tuam pro satisfactione peccatorum tuorum impignoratam. De tertio Deuter. 8: observa, et cave ne quando obliviscaris domini Dei tui, et negligas mandata ejus; ne postquam comederis et biberis, et satiatus fueris, habuerisque cunctarum rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris domini Dei tui. Glossa Eccles. 27: sicut nullum momentum est quo non utitur homo Dei bonitate, ita semper debet esse in memoria praesens. Secunda causa institutionis est sacrificium altaris contra quamdam quotidianam delictorum nostrorum rapinam: ut sicut corpus domini semel oblatum est in cruce pro debito originali, sic offeratur jugiter pro nostris quotidianis delictis in altari, et habeat in hoc Ecclesia munus ad placandum sibi Deum super omnia legis sacrificia pretiosum et acceptum. Malach. 3: placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem quasi regis et militiae, idest Christi et Ecclesiae. Alexander Papa: nihil in sacrificiis Ecclesiae majus esse potest quam corpus et sanguis Christi. Nec ulla oblatio hac potior est, sed omnes praecellit, quae pura conscientia Deo offerenda est, et pura mente sumenda. Et sicut potior est prae ceteris, ita potius venerari debet. Ad hoc sacrificium approbandum notatur triplex ratio mutandi vetus sacrificium. Prima auctoris nostri sacrificii potentia, scilicet Christi, qui non solum ex eo quod est dominus et rex universae terrae, sed ex summi sacrificii ad eum translatione potuit et debuit suum in melius sacrificium commutare. Ps. 109: juravit dominus, et non poenitebit eum et cetera. Non dicit secundum ordinem Aaron, vel secundum ritum Levitarum, qui obtulerunt carnes hircorum et taurorum; sed secundum ordinem Melchisedech, qui obtulit panem et vinum, Heb. 8: quod fuit necessarium secundum ordinem Melchisedech alium exurgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron: translato enim sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat. Manifestum est autem quod ex tribu Juda ortus est dominus, de qua secundum legem non erant sacerdotes. Secunda est debitorum nostrorum exigentia: tam magnum enim erat debitum primorum parentum ex rapinae magnitudine, ex raptoris ingratitudine, ex laesi scilicet creatoris majestate, quod non solum legis sacrificia, sed totus mundus cum omni creatura non sufficit pro satisfactione. Ad Hebr. 10: Christus ingrediens mundum dicit, hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Glossa: ingrediens, idest homo factus dicit: hostiam de animalibus, et oblationem de aliis rebus noluisti, idest non placuerunt tibi: corpus autem quod prae omnibus sacrificiis est, quia sine peccato, aptasti mihi, idest aptum et idoneum dedisti mihi vivendo, quod pro omni redemptione valeat offerri. Psal. 58: quae non rapui, tunc exolvebam: quando scilicet pro debitis omnium sufficiens sacrificium in cruce offerebam. Tertia ratio mutandi est ipsorum sacrificiorum legis insufficientia. Et hoc probatur a tribus quia scilicet Deo non placuerunt, quia peccata non abstulerunt, quia gratiam non contulerunt. De primo Jerem. 6: holocausta vestra non sunt accepta, victimae vestrae non placuerunt mihi; Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium. De secundo, Psal. 29: holocaustum et pro peccato non postulasti; ad Rom. 3: ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram Deo; ad Heb. 10: impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. De tertio Ezechiel. 20: dedi praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent: praecepta non bona, idest minus bona, et sacrificia, scilicet caeremonialia: in quibus non vivent, quia vitam gratiae non conferebant: ad Heb. 12: reprobatio quoque fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem quasi propter ejus sterilitatem, quia non conferebat gratiam. Tertia institutionis causa est cibus hominis. Cibus, inquam, medicinalis contra pomi mortiferi corruptionem, quae tam prava infusa est per primos parentes humano generi, ut esset incurabilis, nisi subveniretur medicina optima, quam posset facere prudentia Dei. Eccles. 38: altissimus de terra, idest carne virginis, creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam. Ambrosius: corpus Christi medicina spiritualis est, quae cum reverentia degustata sibi devotos purificat. Ad cognoscendum rationem necessitatis medicinae corporis Christi, sciendum quod serpens malignus infudit homini per venenum cibi vetiti triplicem corruptionem: in anima scilicet tenebras ignorantiae, in corpore morbum pravae concupiscentiae, et mortem utrobique. Contra hoc institutum est corporis Christi medicamentum tenebras ignorantiae illustrans, morbum concupiscentiae sanans, et mortem nostram mortificans. Propter haec tria potest comparari triplici dulci cibo et medicinali: scilicet melli propter primum, ficui propter secundum, fructui uvae propter tertium. De primo Proverb. 34: comede fili mel, quoniam bonum est. Mel corpus Christi dulce significat. Hoc bonum est, quia tenebras mentis illuminat. 1 Reg. 14: vidistis, quoniam, illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle: Isaiae 7: butyrum et mel manducabit omnis qui relictus fuerit, ut scilicet sciat reprobare malum, et eligere bonum. Psal. 26: dominus illuminatio mea et cetera. Accedite ad eum, et illuminamini. De secundo Jerem. 24: ficus, ficus bonas, bonas valde. Ficus bis dictae dulce corpus Christi Dei et hominis significant. Hae bis bonae sunt valde, quia mentem et carnem a morbo pravae concupiscentiae sanant. 4 Reg. 20: Isaias jussit afferri massam ficorum, quam cum posuit super ulcus regis, curatus est. Ulcus regis est concupiscentia carnalis; massa ficorum corpus Christi continens dulcedinem multorum bonorum ad medicinam malorum desideriorum. De tertio Lucae 1: benedictus fructus ventris tui, corpus scilicet Christi, quod est fructus vitae valens ad destructionem Gehennae, et acquisitionem vitae aeternae. Proverb. 3: lignum vitae est his qui apprehenderint eam, scilicet sapientiam Dei incarnatam, hinc dicitur Oseae 13: ero mors tua o mors; Joan. 6: ego sum panis vitae et cetera. Qui manducat meam carnem et cetera. Item: qui manducat me, vivet propter me. Hilarius: accepta carne domini et hausto sanguine, id efficitur ut nos in ipso, et ipse in nobis sit. Haec est ergo causa vitae nostrae, quod in nobis carnalibus per carnem Christum, qui vere vita est, manentem habemus, victuri per eum ea conditione, qua vivit ipse per patrem qui in eo est.


Caput 2

[91121] De sacramento altaris, cap. 2 Venite comedite panem etc. causam tuam et cetera. Speciale. Item in memoria aeterna. Hoc facite in meam commemorationem, Lucae 22. Thema: item estote parati quia qua hora et cetera. Lucae 12. Prima causa institutionis sacramenti dominici corporis est memoria salvatoris, circa quam tria possunt quaeri. Primo, quid mali sequitur, si memoria domini fuerit relicta. Et dicendum quod triplex: scilicet amissio gratiae divinae, subjectio potestatis diabolicae, magna deformitas culpae. De primo Deuter. 32: Deum qui te genuit, dereliquisti et cetera. Et ait: abscondam faciem meam, et considerabo, idest subtraham gratiam. Ubi fons perit, rivus arescit. Isaiae 13: eris deserta, quia oblita es Dei creatoris tui. Eccl. 20: oratio fatuorum effundetur. De secundo Judic. 4: obliti sunt Dei sui, et tradidit eos in manus Sisarae, idest potestati Diaboli. Tobiae 6: qui conjugia ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant, in his habet potestatem Daemon. De tertio ad Rom. 1: sicut non probaverunt, idest noluerunt Deum habere in notitia, tradidit illos in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Et, heu. Hoc saepe fit usque ad mortem. Psalm. 9: non est Deus in conspectu ejus et cetera. Joel 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Jumenta impudica et insipientia sunt homines stulti, carnales, Deum prae oculis non habentes. Hujusmodi in stercore suo putrescere, est in luxuria et aliis peccatis vitam finire. Secundo quaeritur de quibus de nostro salvatore memoria sit habenda. Et dicendum de tribus: de praeterito, de praesenti, de futuro. De praeterito, ut nostri redemptoris, quia propter nimiam caritatem a morte mala morte sua liberavit nos. De praesenti, ut omnium inspectoris, qui per occultam praesentiam omnia nostra semper cernit. De futuro, ut justi judicis, qui per omnipotentiam suam omne pravum incorrectum districte judicabit. De primo Thren. 3: recordare paupertatis meae, et transgressionis, idest maximae humiliationis, absynthii et fellis, idest amarae passionis. Ezechiel. 9: signa tau super frontes virorum dolentium et gementium super cunctis abominationibus quae fiunt in civitate hac. Tau figuram crucis habet, idest passionis Christi, quae semper est bonis in mente ferenda. De secundo Psal. 99: scitote quoniam dominus ipse est Deus, omnia scilicet implens, omnia videns, ubique praesens. Hinc ait: providebam dominum in conspectu meo semper, Psal. 5. Ecclesiastic. 39: opera omnis carnis coram domino, et non est quicquam absconditum ab oculis ejus. Cant. 2: en ipse stat post parietem nostrum, idest induitur parietem carnis nostrae: prospiciens per cancellos: quia licet intus degens occultus a nobis videri non possit, tamen omnia nostra videt. De tertio Isai. 30: ecce nomen domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Ecce venit, idest attendite, quia cito veniet ad districtum judicium. Matth. 24: vigilate et cetera. Hieronymus: sive comedo, sive bibo, sive aliquid aliud facio, semper intonat in auribus meis quasi tuba vehemens vox illa terribilis, surgite mortui, venite ad judicium. De omnibus tribus simul. Psal. 110: memoriam fecit mirabilium suorum: quasi diceret: dominus dedit nobis escam, scilicet seipsum ad memoriam suorum mirabilium: praeteritorum, quod nos redemit: praesentium, quod omnia nostra respicit: futurorum, quod districte tandem judicabit. Tertio quaeritur quid valeat memoria nostri salvatoris. Dicendum ad tria. Primae enim rei memoria, scilicet passionis Christi, valet ad cor nostrum ejus amore inflammandum. Secundae rei, scilicet ejus continuae inspectionis, valet ad nos a peccato custodiendum. Tertiae rei, scilicet districti judicis, valet ad excitandum nos ut praeparemur contra futurum judicium. Primum facit nos bonum diligere, secundum malum odire, tertium imminens periculum praecavere. De primo Lucae 12: ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Ignem veni, idest causam amoris misi in mundum beneficio passionis, quae si pie recordata fuerit, amore magno cor accendit. Psalm. 38: concaluit cor meum intra me et cetera. Bernardus: super omnia te mihi reddit amabilem, Jesu bone, calix quem bibisti, opus redemptionis meae. Idem quanto pro me dominus factus est vilior, tanto mihi factus est carior. De secundo Proverb. 8: timor domini odit malum. Timor inquam quo mens semper Deum praesentem et omnia videntem attendit, a peccato custodit: hinc e converso Eccle. 23: omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens animam suam dicens, quis me videt? Tenebrae circumdant me: non intelligit quoniam omnia videt oculus domini, et expellit a se timorem Dei. Ezechiel. 8: certe vidisti, fili hominis, quae seniores faciunt in tenebris. Dicunt enim, non videt dominus. Glossa: si dominum praesentem et omnia videntem et judicantem semper cogitaremus, aut vix aut nunquam peccaremus. Boetius: magna nobis indicta est necessitas bene vivendi, cum agamus omnia ante oculos judicis cuncta cernentis. De tertio Exod. 19: sanctifica populum, et sint parati in diem tertium: die enim tertio descendet dominus coram omni plebe; quasi diceret, mementote, quia dominus terribilis descendet ad districtum judicium: et ideo estote parati in diem tertium. Primus dies est dies nostrae nativitatis: secundus nostrae conversationis: tertius dies mortis, vel adventus districti judicii. Luc. 12: estote parati. In praeparatione ad judicium debent tria notari; scilicet modus, providentia non praeparatorum poenam evadere, lucrum cum praeparatis vitam aeternam possidere. De primo Eccle. 18: ante judicium praepara justitiam tibi, scilicet poenitentiam agendo. Matth. 3: poenitentiam agite. Appropinquabit enim regnum caelorum, idest regis caelestis judicium justum. Joel 2: magnus dies domini et terribilis valde, quis sustinebit eum? Nunc ergo dicit dominus: convertimini ad me etc.: quasi diceret: apparate vos ad diem domini poenitentiam agendo, et peccata mundi non faciendo. De secundo Apoc. 18: exite de Babylone, popule meus, et ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipietis. Exite de Babylone, idest praeparate vos ad judicium poenitentiam agendo, et peccata mundi non faciendo: et per talem providentiam evadetis ejus poenam. Luc. 12: si sciret paterfamilias et cetera. Glossa: nesciente patrefamilias, domum fur perfodit; quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et animam ad supplicia trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, et adventum judicis occulte praevenientem praecavens, judici poenitendo occurreret; et sic utique dormientium, idest non praeparatorum poenam evaderet. De tertio Matth. 25. Cum fatuae virgines, idest animae non paratae, irent emere ad forum Diaboli cum Eva, vel cum Dina, ubi pro modica re dant multa bona, venit sponsus, et quae paratae erant et cetera. Ecce triplex lucrum praeparationis ad judicium: scilicet possessio caelestis regni, societas amabilis sponsi, delitiae totius boni. Primum notatur ibi, intraverunt: secundum ibi, cum eo: tertium ibi, ad nuptias. De primo Matth. 25: venite benedicti patris. De secundo 1 Thessalon. 4: semper cum domino erimus, sine quo nulli bene, cum quo nulli male esse poterit. Joan. 17: pater quos dedisti mihi, volo (...) ut videant claritatem quam dedisti mihi. De tertio Isai. 66: gaudete cum Jerusalem, idest cum beatorum omnium pacifica et jucunda societate, ut repleamini ab uberibus consolationis ejus.


Caput 3

[91122] De sacramento altaris, cap. 3 Venite comedite et cetera. Item causam tuam et cetera. Thema proprium. Sacrificium Juda, quasi regis, et militiae, idest Christi et Ecclesiae. Malach. 3. Secunda causa institutionis sacramenti dominici corporis est sacrificium altaris. Circa quod sacrificium notantur tria: scilicet forma offerendi, quaestio de sacrificio legali, et excellentia nostri sacrificii. De duobus primis hic potest dici; de tertio in sequenti. Primo notatur forma: et haec est triplex. Prima in oblationum veterum praefiguratione; secunda in humanae formae veritate, tertia in panis et vini specie. Prima est synagogae commendata sub lege, secunda caritatis divinae oblata in cruce, tertia fidelis animae consecrata in mensa Ecclesiae. Prima data est in signum, secunda in pretium, tertia in solatium. De prima Levitici 4: si omnis Israel per ignorantiam peccaverit: offerat pro peccato suo vitulum, idest Christum; dicit Glossa: hoc autem non erat in persona, sed in figura. Exod. 12: similiter agnus immaculatus, quem occidebant in Pascha, et ejus carnes edebant, figura Christi erat, ut dicit Gregorius. De secunda forma Isaiae 53: sicut ovis ad occisionem ductus, vulneratus est propter et cetera. Oblatus est, quia ipse voluit. Hoc vere secundum formam humanam in cruce. Hebr. 10: sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel, scilicet in cruce. De tertia Psal. 109: tu es sacerdos in aeternum et cetera. Qui, ut dicitur Gen. 14. Obtulit panem et vinum: sic Christus dat corpus et sanguinem suum in sacrificio altaris sub panis et vini specie. Matthaei 26: accepit Jesus panem, et benedixit, et ait: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, idest, vasculum cum vino, gratias egit dicens, hic est sanguis meus et cetera. Secundo notatur brevis quaestio de sacrificio legali, in qua tria fiunt. Primo contra insufficientiam quae imponitur sacrificiis legalibus, opponitur; secundo contrarietas solvitur; tertio causa illius sacrificii assignatur. Primo contra insufficientiam, quod Deo non placuerunt, et quod peccata non abstulerunt, secundum illud Jer. 6: holocausta vestra non sunt accepta, victimae vestrae non placuerunt mihi: et contra his similia opponitur. Levit. 4: si peccaverit autem quis de populo terrae, offeret capram immaculatam, et adolebit eam sacerdos super altare in odorem suavitatis domini; et dimittetur ei. Ergo videtur, quod vetus sacrificium placuerit Deo, et propter hoc peccata dimisit. Hebr. 11: omnia pene in sanguine mundantur secundum legem, et per sanguinem animalium sacrificatorum remittuntur peccata delinquentium. Ergo illa sacrificia Deo placuerunt, et peccata dimiserunt. Secundo horum contrarietas sic potest solvi. In sacrificio semper tria fuerunt: scilicet ipsum sacrificium, personae offerentium, peccatorum remissio. In singulis istorum duo attendebantur in sacrificio; caro, et sanguis animalis quod offerebatur. Et praeterea multo melius, scilicet res spiritualis quae ibi figurabatur, ut in agno vel vitulo Christus, in capra poenitentia, in bove vita robusta et activa, in ave sublimis et contemplativa, et sic de ceteris. Item personae offerentium duae sunt species; aliae dignae, aliae indignae. Indigni erant qui illa sacrificia tantum carnaliter attendebant. Digni autem qui ea spiritualiter attendebant, et in eis Christum figuratum, vel explicite vel implicite credebant, et secundum intellectum spiritualem vitam suam regebant. Item ibi erat remissio peccatorum: et hoc quantum ad duo: scilicet quantum ad poenam, idest quantum ad legis irregularitatem: vel quantum ad culpam, idest quantum ad conscientiae maculam. His visis, facile solvuntur quae de sacrificiis in Scripturis sacris contraria dici videntur. Revera enim illa sacrificia secundum se, scilicet opera operata, idest carnes et sanguis hircorum, nec placuerunt Deo, nec propter ea remisit culpam quantum ad culpam, idest, conscientiae maculam; sed tamen apud homines remissa reputabantur quantum ad quamdam legis poenam. Unde cum apostolus uno loco dicat, impossibile est sanguine hircorum auferri peccata; et in alio, omnia pene in sanguine mundantur secundum legem; primum intelligendum est quantum ad animae culpam; secundum quantum ad carnis poenam. Unde ad Heb. 9: sanguis hircorum et vitulorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Glossa: sanctificat, idest a peccato mundat, idest a poena legis, ad emundationem valent non animae, sed carnis. Verumtamen justorum sacrificia non secundum se, ut dictum est, sed propter fidem salvatoris, quem in illis venturum, et pro redemptione mundi credebant, Deo placebant, et eis remissionem peccatorum quantum ad poenam supradictam et quantum ad culpam animae valebant. Ad Gal. 3: ex operibus legis non justificabitur homo, nisi per fidem Jesu Christi. Hebr. 11: fide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit domino: plurimam, idest acceptabiliorem, et plus sibi valentem. Intellexit enim et credidit in agno, quem Deo obtulit, hostiam meliorem, idest salvatorem, quod non Cain, et ceteri indigni. Gen. 10: respexit dominus ad Abel, et ad munera ejus. Tertio causa institutionis legalium sacrificiorum est assignanda. Cum enim a Deo instituta sint, qui nihil sine causa facit, et tamen mutanda erant; quaeri potest causa institutionis eorum. Ad hoc breviter dicendum, quod licet per se non valuerant ad remissionem culpae, tamen multum utilia fuerunt ad doctrinam sapientiae. Data sunt quippe servis ad tempus tamquam signa rerum meliorum, et quasi parvulis tamquam characteres librorum, in quorum proprietatibus et modulis offerendi proficerent in disciplina verae fidei, ut adepta vera scientia, deficerent elementa, et collata veritate cessarent umbrae et signa. Deut. 11: ponite verba mea in cordibus vestris, et suspendite pro signo in manibus, et scribite ea in postibus et januis. Ponite in cordibus legalia, scilicet quantum ad moralia, quae semper sunt servanda: suspendite ea pro signo in manibus, quantum ad manufacta tabernacula et hujusmodi, quae pro tempore sunt tollenda: scribite in postibus et januis sacrificia, scilicet oves et boves quasi litteras parvulorum, in quibus multa bona sunt discenda, et praecipue: scilicet fides salvatoris, forma de moribus, spes de caelestibus. Primum poterant discere de sacrificiis ovium, secundum in sacrificio taurorum, tertium in sacrificio animalium extra castra combustorum. De primo Isaiae 53: sicut ovis et cetera. Cum ergo ovis offerebatur, poterant tria de vera fide discere: scilicet salvatoris innocentiam, mansuetudinem humani generis, per mortem Christi redemptionem. De secundo Daniel. 3: in spiritu humilitatis et cetera. Sicut in holocaustis arietum et taurorum. Cum ergo cornuta animalia in holocaustum, idest per ardorem ignis in cinerem redigenda offerebantur, poterant de bonis moribus tria discere: scilicet ut Daemonibus et vitiis resisterent, Dei et proximi amore arderent, cordis et corporis humilitatem in omnibus conservarent. De tertio Lev. 4. Hebr. 12: quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Sanguis animalium significat animas justorum. Cum haec fiebant, poterant tria discere de spe obtinendae caelestis gloriae; quae sunt poenitentia viventium, salvatoris officium, bonorum suffragium. Primum discimus in illo quod corpora extra castra cremabantur; quia ibi corpora cremare, est fideles extra delitias et voluptates saeculi poenitentiam agere. Secundum in eo quod sanguis inferebatur per pontificem in sancta sanctorum; quia hoc est animas justorum post hanc vitam beneficio Christi in caelum assumi. Tertium in eo quod sanguis per pontificem in sancta delatus valuit ad remissionem peccatorum hominum vivorum: quia hoc est animas bonorum jam per Christum in caelum sublevatas intercedere pro peccatis exulum adhuc in mundo relictorum. De primo 2 Timoth.: fidelis sermo. Nam si commortui sumus scilicet agendo poenitentiam: et vivemus recipiendo vitam aeternam: si sustinebimus, et conregnabimus. Ad Rom. 8: non sunt condignae passiones et cetera. Ecce quod poenitentiam agere, et mala in hoc mundo sustinere, valet ad spem obtinendae caelestis gloriae. De secundo Joan. 14: iterum venio, et accipiam vos ad me. Ecce quod domini pietatis officium valet ad spem caelestium. Cant. 5, dicunt hujusmodi: quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Respondit beata virgo: dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascat in hortis, et lilia colligat, idest, animas beatas vel castas de mundo assumat, et ad caelestia perducat. De tertio Oseae 1: ego exaudiam caelum, et illi exaudiant terram, idest, sanctorum precibus qui sunt in caelis, salvantur qui habitant in terris. Ecce orationes sanctorum valent ad spem caelestium. Apoc. 8: ascendit fumus aromatum de orationibus, scilicet de manu Angeli coram Deo, quia scilicet sancti offerunt orationes pro nobis Christo, et Christus patri suo, ut peccatorum recipiamus remissionem, et ad eorum perveniamus societatem.


Caput 4

[91123] De sacramento altaris, cap. 4 Venite comedite et cetera. Tertio notatur nostri sacrificii, scilicet corporis Christi excellentia, quae praecellit omnia legis sacrificia triplici ratione: scilicet honestatis, quoad saeculum: dignitatis, quoad Deum: virtutis, quoad suae bonitatis effectum. Primo excellit ratione honestatis: quod probatur a tribus: ab exteriori specie, a virginali origine, a spirituali dulcedine. Primo probatur hujusmodi honestas ab exteriori specie: quia sub nulla alia qualitate cibi posset tam munde, tam pulchre, tam honeste ministrari, sicut sub specie panis et vini. Non enim sequuntur hoc inconvenientia multa, quae sequebantur illa cruenta legis sacrificia. Prov. 14: melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. Buccella sicca est sacrificium nostrum sub munda specie panis et honesta. Zachar. 9: quid bonum et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Secundo probatur honestas ejus, quod a nulla corruptione, sed a virginali flore sumpsit exordium. Eccl. 24: flores mei fructus honoris etc.: quasi diceret: flores pudicitiae et virginitatis versi sunt in fructum nobilissimae et honestissimae prolis. Augustinus: nobilitas matris est ex deitate prolis, et nobilitas prolis ex virginitate matris. Can. 3: egredimini, Glossa, ab ignorantia infidelitatis, et videte regem, idest Jesum Christum, in diademate, idest carne, quo coronavit eum mater sua, idest honestavit in hoc quod est virgo. Tertio probatur honestas hujus sacrificii a spirituali dulcedine pietatis, qua cunctos Christianos ad se attrahit. Ut enim dicit Tullius: honestum est, quod sua vi nos ad se trahit et allicit, ut scilicet res virtuosa, maxime vero talis qui abundat dulcedine pietatis: et talis res est sacramentum dominici corporis. Eccl. 49: memoria Josiae in compositione odoris facta opus pigmentarii. Memoria Josiae est memoriale salvatoris, vel sacrificium altaris: hoc factum est opere pigmentarii, scilicet ex pretiosis operibus divinitatis et humanitatis suae, ut suavissimo honestatis et pietatis odore ad se trahat fideles Ecclesiae. Cant. 1: oleum effusum nomen tuum. Hic omnes qui vere credunt, ob spem gratiae et devotionis ad hoc sacrificium videndum et adorandum ad Ecclesiam frequenter et ferventer accurrunt. Secundo excellit ratione dignitatis: quod probatur a tribus rebus pretiosissimis, ex quibus consistit; scilicet ex carne Christi mundissima, anima justissima, deitate altissima. Haec tria in agno paschali figurata sunt, in nostro sacrificio vere perfecta sunt. Exod. 12: caput agni cum pedibus et intestinis vorabitis. Caput agni significat deitatem, intestina animam, pedes carnem: ecce in Christo Deus, anima et corpus; propter quod dicitur, ave salus mundi, deitas integra, verus homo. Ex carne, scilicet, et anima propter tantae dignitatis excellentiam habet sacrificium nostrum prae aliis triplicem praerogativam: Deo namque secundum se acceptum est, Angelis reverendum, hominibus adorandum. Primum est propter animam justam, secundum propter carnem mundam, tertium propter divinitatem summam. De primo Malach. 3: placebit Deo sacrificium Juda, idest Christi justi regis. Sacrificium Juda domino placet, quia corpus Christi oblatum Deus pater approbat, in quo scilicet se maxime humiliavit usque ad mortem patri obediendo, de Diabolo triumphando, et genus humanum redimendo. Eccl. 30: sacrificium justi acceptum est, et odor suavitatis in conspectu altissimi. De secundo Matth. 22: ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Leo Papa: circa corpus domini aquilae sunt quae spiritualibus alis circumvolant: videlicet Angeli sancti, spiritus mundi, munditiam amantes, mundum corpus domini venerantes et praesentes fideles protegentes. Gregorius: quis fidelium dubium habere possit in ipsa hora immolationis caelos aperiri, et in illo Christi mysterio Angelorum adesse choros, summa et ima sociari? De tertio Psalm. 95: adorate scabellum: et Isa. 66, dicitur: terra autem scabellum pedum meorum. Terra scabellum Dei significat carnem Christi, quae originaliter de terra est. Haec est nobis adoranda, quia sancta, quia Deo unita. Augustinus: sciendum quia in Christo terra, idest caro, sine impietate adoratur. Qui enim terram adorat, non terram intuetur, sed illum potius cujus scabellum est, propter quem adorat. Augustinus: dicunt haeretici, quid est quod carnem illius, quam creaturam non negas, cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis? Respondeo: dominicam carnem perfectam humanitatem ideo adoro, quia a divinitate suscepta, et divinitati in unitate personae unita. Si hominem separaveris a Deo, illi non credo, nec servio: velut si quis purpuram vel diadema regis per se jacens inveniat, nunquam eam adorabit. Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si eam cum rege adorare contempserit. Sic etiam in Christo humanitatem non solam vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum filium Dei, verum Deum et verum hominem si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur. Alexander Papa: nihil in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi. Tertio excellit ratione virtutis, idest propter effectum suae bonitatis. Habet enim triplicem bonum actum in triplici statu fidelium: in mundo, in Purgatorio, in caelo. In primo statu peccata relaxat; in secundo poenam gravem alleviat; in tertio gaudium magnum generat. Hinc est, quod tripliciter Missae celebrari solent: pro salute vivorum, pro requie defunctorum et pro gloria beatorum. Unde et hostia in tres partes frangitur, ut virtus sacrificii corporis domini in praedicto triplici statu demonstretur. De primo Levit. 5: anima quae peccaverit per ignorantiam offeret arietem immaculatum, idest Christum. Glossa: unde canitur, agnus Dei et cetera. Gregorius; dominus dedit nobis sacramentum salutis, ut quia quotidie peccamus, et ille jam pro nobis mori non potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur. De secundo Levit. 27: dedi vobis sanguinem, ut super altare meum expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit; et ideo caro et sanguis Christi recte pro animabus defunctorum offerantur, ut a poena Purgatorii, qua pro residuo poenitentiae ligati sunt, absolvantur. Augustinus: orationibus et elemosynis sanctae Ecclesiae et sacrificio salutari non est dubium defunctorum animas relevari, ut cum eis misericordius agatur a domino, quam eorum peccata meruerunt in hoc mundo. De tertio Levit. 10: pectusculum sacrificii, quod oblatum est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui et filiae tuae tecum. Pectusculum, quod scilicet optimum est et dulcissimum animalis, significat dulcedinem corporis Christi, in quantum comeditur in loco mundissimo, idest in quantum delectat beatos in caelo, in eo quod plurimum gaudent et congratulantur in hoc sacrificio de memoria redemptoris, de aspectu nostrae salutis, de admiratione divinae bonitatis. Vel certe pectusculum comedetur in loco mundissimo, quia dulcedine corporis domini, qua hic pascimur in velamine et sacramento, ea fruuntur beati visione manifesta in caelo. Apocal. 2: vincenti dabo manna absconditum, Glossa, meipsum, qui sum panis vitae: quod manna etsi nunc manet absconditum, tunc fiet manifestum habens omnis saporis suavitatem. Hinc dicit collecta, perficiant in nobis, domine, sacramenta quod continent, ut quae specie gerimus, rerum veritate capiamus, idest Christi corpore manifesta visione perfruamur, secundum illud: qui diligit me, diligitur a patre meo, qui est in caelis. In illa domini visione erit nobis omnis boni plena fruitio. Psal. 16: adimplebis me laetitia cum vultu tuo, satiabor cum apparuerit gloria tua.


Caput 5

[91124] De sacramento altaris, cap. 5 Caro mea vere est cibus. Thema proprium, quod corpus datur in cibum. Tertia causa institutionis est cibus hominis. Circa hoc quod dominus corpus suum dat in cibum, triplex potest ratio sapientiae Dei assignari: scilicet divinae liberalitatis magnitudo. Cum enim summe sit bonus, summa eum decet liberalitas. Sed nulla hac major esse potest. Probatur autem ejus liberalitas in hoc facto quantum ad tria: primo quantum ad magnificentiam doni; secundo quantum ad nobilitatem dantis; tertio quantum ad utilitatem accipientis. Primo quantum ad magnificentiam doni: quia largitor omnium bonorum in hoc sacramento dat seipsum, et hoc largissime, quia dat proprium corpus in cibum, secundum quod dicit, accipite et comedite. Hic est summus gradus divinae largitatis quantum ad donum. Hic gradus quidam proponi possunt divinae largitatis, quibus homini largitus est omnia bona sua; et sic patebit quod hic est summus. Primus gradus est, quod largitus est homini caelum et terram, et omnes irrationabiles creaturas ad serviendum: Eccles. 17: Deus creavit de terra hominem, et dedit ei potestatem eorum quae sunt super terram. Gen. 2: faciamus hominem ad immaginem et similitudinem nostram; Deuter. 4: solem et lunam et omnia astra caeli creavit Deus in ministerium cunctis gentibus; Matth. 5: Deus solem suum facit oriri super bonos et malos; actuum 13: Deus non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra, non sine testimonio se reliquit benefaciens, idest per beneficia et creaturae se Deum et liberatorem testatus est. Psal. 18: quid est homo quod memor es ejus? Secundus gradus est, quod homini largitus est illas nobilissimas creaturas rationabiles et caelestes, scilicet sanctos Angelos ad ministrandum. Heb. 1: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis; Matth. 18: Angeli eorum semper vident faciem patris. Angeli dicuntur, quia unicuique a nativitate datus est Angelus ad ministrandum. Hinc leguntur hominibus saepe obsequia impendisse, et faciunt quotidie peccatores convertendo, multos a malis defendendo, justos ad caelos deducendo. Exodi 14: ecce ego mitto Angelum meum, qui praecedet te, scilicet lumen virtutum ostendendo, ut custodiat in via, in igne Purgatorii defendendo, et introducat te ad sidera caelestis regni perducendo. Tertius gradus est, quod largitus est seipsum. Lucae 1: benedictus dominus Deus Israel. Dedit autem se multis modis. Primo in socium nostrae peregrinationis. Baruch 3: hic etiam Deus noster qui adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Israel dilecto suo, et post haec in terris visus est etc.: quasi diceret: quia Deus fecit homini vias peregrinationis, dans mandata bonae conversionis ne deficiat: et ne via homini videretur gravis nimis, factus homo est Deus, et per hoc socius viae et peregrinationis. Lucae 8: iter faciebat Jesus per castella et civitates, praedicans, et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres quae erant curatae a spiritibus immundis, et Maria Magdalena et Joanna et Susanna, et aliae multae, et turba multa venit ad eum. Et vere bonus se dedit in bonum socium, quia socios viae lassos optimis verbis confortavit, in periculis liberavit, infirmos curavit, mortuos suscitavit. Quartus gradus, quod dedit se in servum nostrae necessitatis. Ad Phil. 2: exinanivit semetipsum formam servi accipiens et cetera. Hinc sitientes potavit, discipulorum pedes lavit. Matth. 20: filius hominis non venit ministrari et cetera. Luc. 22: ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Quintus gradus est, quod dedit se in pretium redemptionis nostrae. Ad Phil. 2: Christus dilexit nos, et tradidit se pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis; Matth. 20: filius hominis venit dare animam suam in redemptionem pro multis. Sextus gradus est, et summus, quod dat homini corpus suum in cibum, Oseae 11: ego quasi nutritius Ephraim, et declinavi ad eum ut vesceretur. Joan. 6: panis quem ego dabo. Gregorius: bonus pastor dominus animam pro ovibus posuit, ut in sacramento nostro corpus suum, et sanguinem verteret; et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret: et in hoc est expressio summae largitatis, et praecipui amoris. Magnum est enim dare se in socium peregrinationis, et in servum necessitatis; majus in pretium redemptionis: tamen tale donum adhuc est in aliqua separatione ab eo cui datur; sed cum datur in cibum, datur non ad separationem aliquam, sed ad omnimodam unionem. Uniuntur enim in unitate corporis cibus et sumens. Joan. 6: qui manducat meam carnem in me manet et cetera. Et sic apparet in tali dono summa largitas divinae bonitatis. Secundo probatur excellens liberalitas Dei in hoc facto quantum ad nobilitatem dantis, quae tam excellens est in hoc sacramento, ut corpus suum largiatur large et diffuse, quia non solum dat illud dignis et amicis, sed non subtrahit indignis, malignis et inimicis. Psal. 26: appropinquant super me nocentes, ut edant et cetera. Qui enim se permisit manibus malignorum semel crucifigi, permittit se sceleratorum manibus tractari et inimicorum, et immundorum dentibus in sacramento lacerari. Hinc hosti et traditori suo Judae in coena cum aliis dicitur corpus suum dedisse: veritatem enim praesentiae suae ad instar solis oriri facit super bonos et malos, exhibens se in hoc sacramento dignis et indignis, licet non ab omnibus effectus suscipiatur aequalis: nam dignus effectus bonitatis Dei suscipit, indignus severitatis. Exemplum de sole, et oculo aegro et sano. Nota, quod magnum est dare magna dona proximis et amicis; majus dare servis et ancillis; maximum ignotis et peregrinis, sed nimis inimicis. Unde arguuntur de magna ingratitudine. Job 19: quare me persequimini sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Ad Rom. 2: an divitias bonitatis Dei et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Copiosa bonitas et benignitas et liberalitas Dei, quae inimicis et multis contra eum peccantibus tot bona facit; maxime cum tales corpus ejus sumere permittit, ut tanta eos liberalitate convertat. Tertio probatur quantum ad utilitatem suscipientis: quia in hoc sacramento digne suscipiens efficitur deiformis, idest per gratiam bonitatis, sive per imaginationem imitationis Deo quodammodo similis. Joan. 1: quotquot autem receperunt eum etc.; idest per gratiam bonitatis Deo similes. Ambrosius: quia dominus Jesus consors est divinitatis et corporis; et tu qui accipis carnem ejus, divinae ejus substantiae in illo participas alimento. Divina substantia bonitas est. In hoc ergo alimento divinae substantiae participare, est assimilari per gratiam divinae bonitati. Prov. 12: qui bonus est, hauriet sibi gratiam a domino. Gratia vero est influentia divinae bonitatis in animam, per quam assimilata Deo fit ei grata, et vitae aeternae digna. Non enim sufficit liberalitati divinae, quod in sacramento, vel in cibo intellectum illuminat, quod affectum sanat, quod memoriam delectat, quod totum hominem in bono confortat, et corpori suo mystico associat; quin insuper Deo assimilet in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam: non enim potest ulterius promoveri.


Caput 6

[91125] De sacramento altaris, cap. 6 Venite, comedite et cetera. Et alia themata, ut supra. Secunda ratio quare dominus corpus suum dat in cibum, est humanae naturae corruptio, quae hujusmodi cibi exigebat medicamentum; et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad congruam curationis inchoationem: quia sicut initium corruptionis et mortis coepit a cibo vetito, scilicet a ligno scientiae boni et mali, sic initium justificationis et vitae incipere debuit a cibo, scilicet ligno vitae, idest a corpore dominico. De primo Genes. 2: de ligno scientiae et cetera. De secundo Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis et cetera. Secundo exigebat talem cibum quantum ad integram corruptionis curationem. Serpens enim malignus infudit homini per venenum pomi vetiti triplicem corruptionem: in anima tenebras ignorantiae, in carne morbum pravae concupiscentiae, et mortem in utroque. Genes. 3: serpens decepit me. De primo Psal. 48: homo cum in honore esset et cetera. Genes. 1: tenebrae, idest ignorantiae erant super faciem abyssi, idest humani cordis ex Diaboli deceptione. De secundo ad Galat. 5: caro concupiscit adversus spiritum: ad Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Lex in membris est morbus concupiscentiae movens membra ad actum malitiae. De tertio Sapien. 1: invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. De omnibus Augustinus: si Angelus de proprio ruens Paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Sed venit de caelo lapsus serpens foris, et emisit venenum de proprio, locutus est de suo, gustate, et eritis sicut dii; et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperant, scilicet vim intellectivam, vitae justitiam, non moriendi possibilitatem. Quia ergo per cibum venenosum triplicem infudit corruptionem, necesse fuit, ut ad integram curationem medicus, idest salvator noster, cibum medicinalem contra haec tria daret; et hoc est corpus suum, quod pie recipientium ignorantiae tenebras illuminat, morbum pravae concupiscentiae sanat, et mortem destruendo triumphat. De primo Psal. 26: dominus illuminatio mea etc.; et Psal. 33: accedite ad eum, et illuminamini: corpus enim Christi est verbum Dei, idest vera lux in carne humana quasi in lucerna, qua illuminatur fidelis anima. De secundo Psal. 77: pluit illis manna ad manducandum et cetera. Exod. 16: mane ros jacuit in similitudine pruinae super terram. Panis igitur caelestis in similitudine pruinae rorisque apparebat, quia corpus domini a fervore pravae concupiscentiae refrigerat. De tertio Joan. 6: patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso non moriatur: et sic iste cibus mortem destruit. De his tribus supra primo sermone circa finem actum est. Tertio exigebat talem cibum quantum ad firmam sanitatis conservationem. Quidam enim ad tempus de peccatis compunguntur, et quodammodo curantur; sed tempore tentationis per recidivum iterum corrumpuntur. Psal. 57: putruerunt, et corruptae sunt et cetera. Ad conservationem autem sanitatis animae, et incorruptionis bonae vitae valet cibus iste. Cant. 1: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi: sicut enim myrrha incorrupta servat corpora, sic corpus domini pie sumptum corda. Tertia ratio sapientiae Dei, qua dominus dat homini corpus suum in cibum, est humanae naturae conditio quae rationalis creata est, et corpori conjuncta. Rationalis autem creatura potest tribus modis considerari; et secundum hoc indiget triplici cibo. Primo modo consideratur secundum quod est incorporea et pure spiritualis, ut natura angelica. Secundo modo secundum quod est corpori conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni. Tertio modo secundum quod illae duae naturae, scilicet corpus et anima, in singulis personis hominum sunt familiari societate miroque amore conjunctae. Sed quocumque istorum trium modorum consideratur rationalis creatura, secundum conditionem suam convenienti indiget alimonia. Primo modo exigit alimentum per quod vivat et subsistat, scilicet verbum Dei aeternum secundum se incorporeum, quod est aeterna Dei sapientia. Tob. 12: ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor. Prov. 3: lignum vitae est his qui apprehenderint eam, scilicet Dei sapientiam. Eccle. 1: fons sapientiae verbum Dei in excelsis reficiens, scilicet Angelos in caelis. Secundo modo considerata rationalis creatura, ut est corpori conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni, pretiosum vili, secundum conditionem utriusque naturae indiget pro utroque cibo convenienti sibi, sed dissimili: quia spiritus spirituali ad modum Angeli, corpus corporali ad modum bruti. De primo Psal. 77: patres nostri omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt et cetera. Sapient. 9: si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo effugerit sapientia tua, in nihilum computabitur: quia qui spirituali cibo, qui est Dei sapientia, caruerit, a vita spirituali deficiet. Eccles. 15: cibavit eum dominus et cetera. De secundo 2 Reg. 12: pauper quidam habebat oviculam de pane suo comedens; Eccl. 59: initium necessariae rei vitae hominum lac et panis, mel et uvae et oleum: haec omnia sanctis in bona, et impiis in mala convertentur. De utroque Deuter. 8, et Matth. 4: non in solo pane et cetera. Augustinus: sicut anima vita est corporis, sed non vivificat sine cibo corporali; ita Deus vita est animae, sed non vivificat illam sine cibo spirituali, idest sine verbo Dei: et sic haec et illa natura hominis sibi dissimiles dissimilem cibum habuerunt, et alio modo et longe ab invicem comederunt, nec cibus corporis congruebat spiritui, nec cibus spiritus corpori. Tertio modo considerata rationali creatura secundum quod illae duae naturae, idest corpus et anima, sunt in singulis personis hominum familiari societate et miro amore conjunctae, tunc exigitur ad aeternam salvationem utrorumque unus cibus toti homini, idest utrique naturae conveniens, spiritalis simul et corporalis, scilicet verbum caro factum, quem simul sub quodam sacramento comedant, cujus virtute anima de praesenti miseria ad vitam aeternae beatitudinis perveniat, et corpus ad modicum tempus servetur in terra, ut tandem gloriose resurgat. De hoc cibo Joan. 6: caro mea, idest caro Dei, caro humana unita Dei verbo, vere est cibus, scilicet totius hominis, valens animae et corpori. Eccl. 1: unus est altissimus creator omnium, ipse creavit sapientiam spiritu suo, et secundum datum suum praebet illam diligentibus se. Creavit sapientiam spiritu suo, idest virtute sua, scilicet creaturam carnis de virgine sumpsit, et sapientiae suae univit, et secundum datum suum, idest liberalitatem, praebet illam in cibum diligentibus se, scilicet fidelibus, ut prosit, sicut dictum est, corpori et animae. De hoc convivio corporis et animae Isa. 9: vitulus et ursus pascentur simul. Vitulus significat corpus, quod in sacrificio Deo est mactandum: ursus, spiritum, qui sicut ursus bestiis, sic terribilis esse debet bestialibus motibus et moribus. Hi pascentur simul, scilicet vero cibo, idest carne Christi, ut prosit animae et corpori. De primo Joan. 6: qui manducat carnem meam et cetera. De secundo sequitur: et ego resuscitabo eum.


Caput 7

[91126] De sacramento altaris, cap. 7 Venite comedite panem et cetera. Thema speciale, quomodo potest nobis carnem suam dare et cetera. Thema proprium: sacramentum regis abscondere bonum est, Tob. 12. Secundum principaliter circa sacramentum dominicum notandum est forma donationis; et circa hanc tria sunt consideranda. Primum quod dominus corpus suum dat velatum; secundum quod dat velatum sub specie panis; tertium quod dat velatum sub specie panis triticei. Circa primum sciendum, quod datur velatum non nudum, secundum illud Apoc. 2: dabo manna absconditum quasi cibum caelestem velatum. Sed quia hic humanus sensus haesitat, et miratur cum aliud videtur, hujus velaminis quadruplex est ratio. Prima est indignitas malorum, quae exigit ut veletur, sicut aeger oculus ut sibi sol et quodlibet lumen tegatur. Et in hoc benignissime agit cum eis misericordia salvatoris. Si pravi nudum aspicerent, et hoc a fidelibus manducari, ex ipso aspectu scandalizarentur, et tripliciter male perirent: videlicet in corde per horrorem, in ore per detractionem, in anima per spiritualem mortem. De primo Joan. 6, ubi dominus dicit, caro mea vere est cibus et cetera. Sequitur: ex hoc multi discipuli abierunt retro, quasi abhorrentes verba de humana carne comedenda. Ambrosius: forte dices. Quomodo verus sanguis? Quia similitudinem non vides carnis. Attende verba Christi, audientes, quod carnem suam daret manducare, recedebant: solus Petrus dixit, verba vitae aeternae habes, ad quem ibimus? Ne ergo plures scandalizarentur, et ne velut quidam esset horror humanae carnis, sed magis maneret gloria redemptoris, ideo in similitudine accipis sacramentum; sed verae naturae gloriam virtutemque consequeris. De secundo in eodem, ubi dominus dixit, panis quem ego dabo, caro mea est et cetera. Litigabant ideo Judaei et cetera. Litigatio haec murmur et detractio est, et ideo debuit velari. Psal. 54: si is qui oderat me et cetera. De tertio. Num. 4: Aaron et filius ejus intrabunt, ipsique disponent opera, idest operient sacramenta: alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. 1 Reg. 6: percussit dominus multos, eo quod vidissent arcam domini, quia scilicet non licebat eis videre eam detectam. Arca significat corpus Christi, quod malignis est velandum, ne spiritualiter moriantur si videant: quia causa suae caecitatis putarent esse phantasticum. Eccles. 3: in pluribus operibus Dei non fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis. Secunda ratio quare velatum datur, est fides bonorum: et haec ratio potest in tria distingui, quae exigunt hoc velari: scilicet fidei esse verum, infidelitatis pravae remedium, fidei meritum. Primo fidei esse verum exigit, ut velatum detur corpus Christi. Ad Hebr. 10: fides est rerum non apparentium, ut dicit Augustinus: fides est credere quod non vides, scilicet credere verbis de re occulta quae vere est, et tamen eam oculis non vides: nam de re quam videmus, scientiam potius quam fidem habemus. 1 Petri 1: Christus est in quem non videntes creditis. Secundo infidelitatis remedium exigit ut veletur corpus Christi, quatenus culpae infidelitatis respondeat modus congruus satisfactionis. Unde sicut primorum parentum incredulitas incoepit ex auditu verbi Diaboli suadentis cibum habentem mortem velatam, et in eo sunt sensus eorum vane delectati, sic congruit ut fides salvandorum incipiat ex auditu verbi salvatoris suadentis cibum habentem veram vitam absconditam, et in quo nostri sensus pie sunt decepti praeter auditum, ut sit fides ex auditu tantum, et non ex visu vel aliis sensibus, auditus autem per verbum Christi. Hoc pulchre figuratur Genes. 27, in benedictione Jacob, ubi sensus Isaac sunt decepti putantis sentire Esau, dum sentit similitudinem ejus qui velatus erat, Jacob. Unde sciendum, quod in illa figura dominici corporis quatuor erant personae: scilicet Isaac et Rebecca, quasi masculus et femina, significant duas naturas in nobis, idest, corpus et animam: masculus qui magis solet esse manifestus et exterioribus plus intendit, significat exteriorem hominem, idest, corpus cum suis sensibus: femina, quae domi residet et familiam regit, interiorem hominem, idest animam quae saluti suae et aliarum gerit curam. Jacob bonus et formosus habitans in tabernaculis, quem diligit Rebecca, idest, fidelis anima, significat verum corpus Christi. Esau quem amabat Isaac, idest corpus, eo quod de cibis suis vescitur, significat substantiam panis cum suis accidentibus, scilicet colore, sapore et cetera. Dum itaque Isaac quasi homo exterior, idest sacerdos benedicere debet, Esau, idest substantia panis recedit; sed similitudo Esau, scilicet vestes cum odore, pelles pilosae, cibus cum sapore, idest accidentia panis sive similitudo, scilicet color, sapor, odor, durities manent circa Jacob, et sensus nostri falluntur. Ibi fallitur visus Isaac caliginosus, idest debilis corporis nostri, qui putat prae oculis habere Esau, idest panem, et tantum vestes ejus, scilicet speciem panis, et sub illa latet Jacob velatus, idest corpus Christi. Ibi fallitur gustus, quia putat comedere cibum Esau, idest panem, et gustat tantum similitudinem ejus. Ibi fallitur olfactus, quia putat sentire odorem Esau, idest panis, qui vere non est ibi; sed sentit odorem vestimentorum ejus, idest formam panis quibus vestitus est Jacob, idest corpus Christi. Sapiens erat Isaac, sed in judicio cognoscendi Esau fallebatur: sic homo noster exterior in judicio panis altaris fallitur praeterquam auditu; unde ait, vox quidem, vox Jacob et cetera. Manus quas tango sunt Esau, nihil falsius: sed vox quam audio dicentem, ego sum, vox est Jacob, nihil verius. Similiter sacramentum quod tango, substantia panis est, nihil falsius: vox Christi dicentis, hoc est corpus meum, nihil verius. Primo igitur infidelitatis remedium exigit, quod corpus Christi velatum detur, ut quia sensus primi hominis in cibo perditionis vanae delectabantur, sensus nostri corporis in cibo benedictionis ad instar Isaac decipiantur, ita tamen quod Rebecca, idest anima, in fide sua non fallatur. Credit enim vere in benedictione sacra esse Jacob, idest corpus Christi velatum similitudine Esau, idest specie panis. Tertio fidei meritum exigit, ut veletur corpus Christi, quia ut dicit Gregorius, fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum, supple sufficiens. Velatum dare voluit dominus corpus suum, quia in hoc potius credere verbis suis quam sensibus nostris magnum habet meritum. Joan. 20: beati qui non viderunt. Hujus meritum fidei, sive fructus triplex est: scilicet spiritualium bonorum plena copia, temporalium abundantia, aeternorum supereffluentia. Hinc ait Rebecca, idest fidelis anima, in me sit ista maledictio, fili mi, idest haec triplex benedictio. Det tibi Deus de rore caeli, quantum ad primam: et de pinguedine terrae abundantiam, quantum ad secundam: abundantiam frumenti, vini et olei quantum ad tertiam. De primo Joan. 7: qui credit in me, flumina et cetera. Oseae 14: ero quasi ros et cetera. De secundo ad Heb. 11: sancti per fidem adepti sunt repromissiones, scilicet temporalium. Isaiae 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, recte credendo: et justitiam ejus, juste vivendo, et haec omnia et cetera. De tertio 1 Petr. 1: credentes in Christum quem non videtis, exaltabitis laetitia inenarrabili et glorificata reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum. Prov. 1: qui audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur timore malorum sublato.


Caput 8

[91127] De sacramento altaris, cap. 8 Venite comedite et cetera. Quomodo potest sacramentum regis. Tertia ratio quare corpus suum dat velatum, est instructio morum. Job 28: trahitur sapientia de occultis. Tria vero in hoc sacramento occultantur, in quibus mores instruuntur: scilicet persona salvatoris, pulchritudo magnae claritatis, mirum opus omnipotentis. De primo Isa. 45: vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. De secundo Isa. 7: expectabo dominum qui abscondit faciem suam. De tertio Eccle. 43: multa abscondita sunt majora his, pauca enim vidimus. In his discimus in nobis quandoque tria virtuose abscondi posse: nostram personam, pulchritudinem corporalem, bonorum operum intentionem: primum a persecutorum furore, secundum a stultorum inspectione, tertium ab humano favore. Primo discit justus abscondere personam propter tria: ut scilicet persecutor quiescat, ut praeceptum a domino opus perficiat ut gloriosiorem coronam acquirat. De primo Isa. 26: vade popule meus abscondere modicum, donec pertranseat indignatio mea in persecutore, quod multi justorum leguntur fecisse. De secundo 2 Cor. 11: Damasci praepositus et cetera. Similiter Tobias cum eum rex juberet occidi, fugiens nudus latuit, ut scilicet opera misericordiae quae coeperat, impleret. De tertio 1 Reg. 26, cum fugeret David a facie Saul, absconditus est in colle Hachila, idest in domino. Hachila interpretatur eum suscipiens: unde dominus susceptor meus. Absconditus est autem in domino, ut per inclyta opera gloriosa regni sibi restaret corona. Joan. 8: tulerunt lapides Judaei, ut jacerent et cetera. Secundo discit justus abscondere pulchritudinem corporalem ab omnium inspectione, quia exterior pulchritudo et ornatus multis fuit occasio casus. Decor ergo corporalis absconditur tribus modis: per habitus vilitatem: per jejuniorum austeritatem, per boni operis assiduitatem. De primo Job 16: saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam: Genes. 24: Rebecca conspecto Isaac tollens pallium operuit se: 1 ad Cor. 11: mulier debet habere velamen super caput propter Angelos, idest bonos. De secundo Galat. 6: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo: quasi diceret: vilis est mihi mundus propter poenam suae solicitudinis, et ego vilis mundanis, propter corporis mei macerationem. Augustinus: carnem vestram domate et cetera. De tertio Psal. 38: tabescere fecisti sicut araneam et cetera. Sicut aranea ex suis visceribus trahens opus naturae tabescit exinde, sic justus frequentans opera laboriosa ex vera caritate maceratur, et pallescit in corpore: Eccli. 33: jugum et lora curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae. Cantic. 1: nolite me considerare et cetera. Sol effectus ardoris, id est opus amoris. Christus formam servi accepit, in qua claritatem divinitatis abscondit. Unde Isa. 53: non est species ei neque decor etc. et absconditus vultus ejus, et despectus. Tertio discit abscondere virtutum et bonorum operum intentionem ab humano favore. Matth. 13: simile est regnum coelorum, gloria, idest conversatio justorum, thesauro, idest bono operi abscondito in agro, idest in corde. Gregorius: sic sit opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto; ut de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem, qua soli Deo placere cupimus, semper optemus secretum. Triplex vero bonum praecipue debemus abscondere a favore hominum: scilicet eleemosynam, orationem, et jejunium. De primo Matth. 6: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te tuba tumoris et jactantiae sicut hypocritae faciunt, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente elemosynam, nesciat et cetera. Sinistra, idest intentio prava: dextera, idest dilectio pura, ut sit eleemosyna tua in abscondito et cetera. De secundo Matth. 5: et cum oraveris, intra cubiculum etc. idest secretum mentis, et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito intentionis, et reddet tibi. De tertio ibid., cum jejunas, unge caput tuum, idest refice Christum operibus misericordiae, quod tibi substrahis, membris ejus, idest pauperibus largiendo: et faciem tuam lava, peccata cordis, et sensuum lacrymis poenitentiae purgando, ne videaris ab hominibus jejunans, sed patri tuo. Quarto datur velatum ratione imbecillitatis nostrae: hoc enim exigebat imbecillitas hominum: quod probatur tribus modis. Primo a figura legali Exod. 30: videntes filii Israel ex consortio domini cornutam faciem Moysi, timuerunt prope accedere; unde posuit velamen super faciem suam, quando loquebatur ad eos. Facies enim Moysi tam magnam recepit radiositatem ex frequenti et familiari appropinquatione ad divinum lumen, quod videbatur humanis oculis quasi cornuta, unde non poterant claritatem vultus ejus sustinere nisi velatam. Sic nimirum, immo multo magis corpus Christi in resurrectione ejus glorificatum, et spirituale ac deiforme factum, nullus potest mortalibus inspicere oculis, nisi alia specie velatum. Secundo probatur ex hoc quod accidit matri Dei Mariae, quae non potuit sustinere claritatem praesentiae filii et gloriam, nisi esset obumbrata. Carne autem virginis velata majestas, spiritus sancti operatione, facta est possibilis a virgine et etiam a nobis videri, unde verbum caro factum est. Sed carne illa post passionem per resurrectionem glorificata, et ad similitudinem Dei clarificata, secundum illud Jo. 17: clarifica me pater facta est impossibilis ab oculis mortalium in propria forma nuda videri, nisi esset velata aliqua specie visibili. Eccle. 11: mirabilia opera altissimi, et gloriosa, et absconsa, et immensa. Exod. 32: non videbit me homo, et vivet, scilicet in specie propria. 1 ad Cor. 13: videmus nunc per speculum, scilicet rationis, et in aenigmate, idest figura panis. Tertio probatur idem ratione naturali, quae est nimia dissimilitudo luminis oculi nostri ad claritatem luminis corporis Christi. Oculus enim noster angustus, aeger et corruptibilis est: illius vero claritas incorruptibilis, et quodammodo immensa, ut dictum est, deiformis: haec est enim ratio visibilitatis omnis luminis similitudo aliqua videntis ad lumen: et quanto major similitudo ad lumen maximum, tanto limpidior et dulcior est visio. Hinc est quod sanus oculus potest aliquatenus videre nudum corpus solis, et non corpus Christi: quia cum illo habet aliqualem similitudinem luminis et corruptibilitatis, quam non habet corpus Christi. Nisi enim oculus ex aliqua parte caelesti lumini similis esset, nequaquam illud videre posset, sicut nec auris, aut digitus, aut etiam oculus caecus, scilicet propter nimiam dissimilitudinem. Quia ergo ob nostram imbecillitatem, et corporis Christi nimiam claritatem magnificatam, et usque ad incorruptionem roboratam non possumus videre dulciter oculo ad oculum dominici corporis claritatem, saltem oculo mentali, idest pura cordis intentione ipsum debemus respicere, secundum illud Lucae 11: si oculus tuus simplex fuerit, idest intentio cordis pura, totum corpus tuum lucidum erit ad videndam claritatem Christi. 1 Joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes illi erimus, et videbimus eum sicuti est. Dignum quidem videtur per superiores oculorum fenestras veritatem intrare debere ad animam. Sed hoc nobis, o anima, servatur in posterum, cum videbimus eum facie ad faciem. Et haec visio erit vita aeterna.


Caput 9

[91128] De sacramento altaris, cap. 9 Venite, comedite. Thema proprium, cibavit eum pane et cetera. Glossa interlinearis, idest corpore Christi. Secundo dat dominus corpus suum sub specie panis propter tria. Propter collatam sibi prae caeteris cibis habilitatem. Sub una enim alia specie cibi tam respectu ministrantium quam accipientium posset actus exhiberi. Et hoc triplici consideratione. Primo scilicet quantum ad inventionem habilior est species panis quam cibi alterius, quia omni loco, omni tempore facilius invenitur quam alius cibus. Item quantum ad conservationem habilior est; quia si debet levari, portari, sive custodiri, commodius fit sub specie panis quam cibi alterius. Psal. 109: juravit dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui nec oves nec boves nec capras, sed panem et vinum obtulit. Item quantum ad administrationem habilior est, quia mundius et honestius tractari potest, in altari melius dividi, convenientius a sanis et infirmis sumi potest, quam alius cibus. Secundo dat sub specie panis propter faciendum signationis suae cognitionem et fidem. Augustinus: signum est res praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquod aliud ex se faciens in agnitionem venire. Signorum autem tria sunt genera: naturale, artificiale, sacramentale. Signum naturale secundum naturam significat, sicut fumus significat ignem, rubor caeli vespertinus significat futuram serenitatem. Matth. 16: facto vespere dicitis, serenum erit, rubicundum est enim caelum. Signum artificiale secundum impositionem hominis significat: et hoc est duplex: aliud enim non continet quod significat, ut circulus vini; aliud continet quod significat, ut pluviarium continet pluvias et significat eas, pastillum significat carnes et continet. Signa sacramentalia secundum impositionem Dei significant, et sunt similiter duplicia: alia enim non continent quod significant, ut sacramenta legalia, sicut serpens aeneus erectus in eremo significabat quidem salvatorem, sed non continebat eum, sicut circulus suspensus ante domum significat vinum, quod tamen non est contentum. Num. 21: fecit Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo, quem si percussi aspiciebant, sanabantur. Sapient. 16: habentes signum salutis non per hoc quod videbant sanabantur, sed per te omnium salvatorem. Similiter agnus paschalis et circumcisio significabant rem figuratam, sed non continebant, quia secundum se non justificabant: ad Roman. 3: ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram Deo. Item alia sunt signa sacramentalia, quae etiam secundum impositionem significant, ut sacramenta evangelica, sicut Baptismus et Eucharistia. Hugo: sacramentum evangelicum est materiale elementum foris sensibiliter propositum ex similitudine repraesentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione continens aliquam gratiam specialem. Baptismus significat animae purificationem, et continet eam, quia efficit quod figurat, scilicet remissionem peccatorum. Act. 2, Petrus ait: baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum. Similiter sacramentum altaris significat vere corpus Christi, et vere continet illud, quia post consecrationem panis sub specie ejus, idest sub illo signo panis, quod Deus posuit ad significandum corpus domini, totus est Christus, sicut sub signo positivo hominis, scilicet in pastillo, sunt occultatae carnes. Matth. 26: accepit Jesus panem, et benedixit, et ait: hoc est corpus meum, significatum sub specie panis: Joan. 5: filius hominis dabit vobis panem, qui permanet in vitam aeternam. Hunc panem significavit Deus. Igitur si cum video signum positivum hominis, credo ibi sub tenui pane esse carnes, multo magis cum video signum positivum Dei, ut sacramentum altaris, credere debeo ibi sub specie panis esse verum corpus Christi propter rerum ibi significatarum similitudinem. Tres enim ibi res significantur, quarum species illa panis est sacramentum, idest sacrum signum, expressam habens in se illarum similitudinem. Prima res ibi significata est naturale corpus domini, quod ibi continetur. Secunda res corpus ejus mysticum, quod ibi significatur, et non continetur. Tertia res est effectus sacramenti in anima fideli. Primo species panis primae rei ibi significatae, idest veri corporis Christi, habet similitudinem non ratione sui, sed ratione subjecti quod habuit ante consecrationem, idest panis qui prius fuit: sicut enim ex pluribus et puris granis conficitur, sic corpus Christi ex pluribus membris puris et immaculatis consistit. Cant. 7: venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Exod. 25: arcam de lignis sethim compingite. Glossa: arca corpus Christi significat. Haec fit de lignis sethim imputribilibus, quia corpus Christi consistit ex membris purissimis, et ab omni vitio mundis. Secundo species panis secundae rei ibi significatae tenet similitudinem, idest mystici corporis Christi significati, scilicet Ecclesiae, quae est unitas fidelium. Sicut enim ex multis granis puris conficitur unus panis, sic ex multis fidelibus puris a culpa mortali mundis et vinculo caritatis unitis ecclesiastica unitas consistit; 1 ad Corinth. 9. Hic est sciendum quod in pane triplex unio attenditur, per quam triplex fraternitas, sive causa et vinculum amoris, quod inter fideles esse debet, significatur. Primo grana nobilia et similia colliguntur. Secundo farina conspargitur per aquam et pasta conficitur. Tertio ut panis solidus fiat, igne decoquitur. Primum grana similia significant fraternitatem et amorem naturalem, quia omnes de uno et primo parente sumus nati. Secundum, scilicet pasta, quae est farina aqua perfusa, sacramentalem, quia uno sacramento baptismali sumus regenerati. Tertium, scilicet panis igne solidatus, spiritualem, quia uno spiritu, scilicet ad unam Christianam religionem sumus congregati. De primo Gen. 22: descenderunt fratres Joseph ut emerent frumenta in Aegypto, quia humiliaverunt se fideles, ut amorem naturalem omnium hominum acquirerent. Eccles. 13: omne animal diligit sibi simile, et omnis homo diligit proximum suum. De secundo 1 ad Corinth. 5: sitis nova conspersio, sicut estis azymi, idest unum quid per dilectionem sacramentalem. 1 Joan. 4: hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum. De tertio Exod. 12: coxerunt farinam conspersam, et fecerunt panes, idest profecerunt usque ad dilectionem spiritualem. Joan. 14: hoc est praeceptum et cetera. Augustinus: non autem carnalis, sed spiritualis et cetera. Tertio species panis secundum quod erat panis, habet in se similitudinem tertiae rei ibi signatae, idest effectus sacramenti in anima fideli. Sicut enim panis tria facit, scilicet confortat, satiat, vitam conservat; sic panis sacramenti animam fidelem confortat ad peccatum dimittendum, satiat ad fastidium mundi faciendum, in vita conservat ad Deum semper laudandum. De primo Psalm. 103: panis cor hominis confirmet, ad omne vitium devincendum: unde Psal. 17: diligam te domine etc., qui, scilicet praecinxisti me virtute ad bellum. De secundo Psal. 104: pane caeli saturavit eos. Ad mundi fastidium faciendum. Prov. 27: anima saturata calcabit favum. De tertio Eccles. 33: panis egentium, vita pauperum est. Ad Deum laudandum, scilicet semper. Psalm. 145: lauda anima mea dominum etc. 2 Paral. in fine: laudabo te domine, semper omnibus diebus vitae meae, quoniam te laudat omnis virtus caelorum.


Caput 10

[91129] De sacramento altaris, cap. 10 Venite comedite. Thema proprium. Convertentur, et vivent tritico, Oseae 14. Vel aliud simile de frumento, vel tritico. Tertio circa formam donationis corporis considerandum est, quod dominus dat illud sub specie panis triticei, et non alterius: et hoc propter tria. Primo propter hujus grani prae ceteris naturalem nobilitatem. Quod probatur a tribus: quia hoc granum est purissimum, quia ad panem communissimum, quia ad carnem maxime nutritivum. Primo granum tritici est maxime purum, quia haec species sola inter alias attingit complementum, idest summam puritatem: nam, ut dicunt alchimici, idest aurifices, in speciebus quibusdam licet multae species esse videantur, tamen una est quae attingit complementum: et aliae sunt differentes ab ea quibusdam aegritudinibus, sicut patet de auro. Nam omne metallum purgatione materiae in aurum dicunt transmutari: sic etiam videmus de granis, quod bonitate terrae purgatur siligo, et in triticum nobilitatur. Et ideo simpliciter et absolute panis triticeus est panis propter excellentiae puritatem, sive nobilitatem. Secundo granum tritici est ad panem communissimum, quia competit sanis et infirmis, immo omni animali panem comedenti: avibus, ut patet in columbis: bestiis, ut catulis magis competit panis triticeus, quia libentius eo vescuntur, et ideo panis triticeus vere est panis propter communis convenientiae nobilitatem. Tertio granum tritici est ad carnem maxime nutritivum, quia puritate naturali et competibilitate communi, et viscositate sui maxime membris adhaeret nutrimentum exinde sumptum, et quoad haec tria maxime nutrit et confortat: et sic panis triticeus est purus, et granum ejus praecipuae nobilitatis propter communis convenientiae nobilitatem. Et hac ratione congruum est, ut nobilissimum corpus quasi nobilissimus panis filiorum Dei detur filiis sub specie nobilissimi panis. Secundo dat corpus suum sub specie panis triticei propter fidelium discretam in eo significationem. Sicut enim triticum secundum triplicem statum habet considerari, sic fidelium universitas in tres status solet distingui. Triticum autem consideratur, secundum quod stat in agris, vel secundum quod grana separantur a paleis, vel secundum quod jam purgata locantur in granariis. Similiter inter fideles tres differentiae sunt; incipientium, proficientium, perfectorum. Primi significantur per triticum stans in agris: secundi per grana quae purgantur a paleis; tertii per grana purgata quae locantur in granariis. Primi desiderant doctrinam praedicatorum: secundi frequentem purgationem: tertii aeternam requiem beatorum. De primo Job 57: frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum. Gregorius: electi sunt frumentum Dei caelestibus horreis recondendi: frumentum nubes desiderat, quia electus quisque praesentiam sanctorum praedicatorum exoptat: lumen spargunt, quia praedicatores sancti exempla vitae et bene agendo, et loquendo dilatant. Nubes autem cunctas per circuitum lustrant, quia praedicationis luce mundi fines illuminant. De secundo Jud. 6: cum Gedeon excuteret et purgaret frumenta in torculari, ut fugerent Madian, apparuit ei Angelus domini. Gedeon electum quemque significat, qui cum umbra sanctae crucis rectitudine judicii, confessionis virga, quasi cor suum a vitiorum paleis sequestrat: consolatio eum divina contra tentationes Daemonum confortat. Eccl. 2: qui timent dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. De tertio Job 5: increpationem domini ne reprobes, et ingredieris in abundantia sepulcrum, idest locum in regno Dei praeparatum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, idest cetera multitudo beatorum. Luc. 3: veniet fortior me post me, cujus ventilabrum in manu sua: et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igni inextinguibili. Tertio dat corpus suum sub specie panis triticei, propter corporis sui expressam similitudinem. Triticum enim potest considerari tribus aliis modis; scilicet ut jacens in acervo, ut cadens in agro, ut in panis complementum. Penes primum modum, significat corpus Christi in virgine conceptum: penes secundum, ut in mundo pro nobis passum: penes tertium, ut in caelo glorificatum. In primo mater Christi multum honorificatur, in secundo peccator liberatur, in tertio beatus delectatur. De primo Cant. 7: venter tuus sicut acervus tritici. Venter est corpus beatae virginis. Luc. 11: beatus venter qui te portavit: acervus tritici, munda membra Christi, ut conservata in utero virginali: lilia, decor omnimodae castitatis, quo ornantur membra et sensus beatae virginis. De secundo, Joan. 12: nisi granum frumenti etc. usque multum fructum affert. Christus enim per mortem suam genus humanum de aeterna morte liberavit. Ad Rom. 5: commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Ex hoc quod dominus dicit se granum frumenti, habet Ecclesia quod sub nulla specie alia consecrat corpus Christi. De tertio Zach. 9: quid bonum ejus, et quid pulchrum, nisi frumentum electorum? Quia panis pulcherrimus, dulcissimus et nobilissimus est corpus Christi in gloria beatorum. Hinc sciendum, quod beati habebunt in eo triplex donum: omnium delitiarum praeparationem, omnium desideriorum impletionem, omnium bonorum securam et aeternam fruitionem. De primo Gen. 49: Aser pinguis panis praebebit delicias regibus. Psal. 67: parasti in dulcedine tua pauperi Deus: Sap. 15: paratum panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem: 1 Corinth. 2: oculus non vidit, nec auris audivit et cetera. De secundo Psalm. 147 et 103: lauda Jerusalem dominum etc. et adipe frumenti satiat te. Item benedic anima mea dominum. Jerem. 31: inebriabo animam sacerdotis pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Sap. 16: sapientiam tuam et dulcedinem quam in filios habes, ostendebas: et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. De tertio Luc. 14: beatus qui manducat panem in regno Dei, scilicet propter omnium bonorum securam sine fine fruitionem. Isa. 62: juravit dominus in dextera sua. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint filii alieni vinum in quo laborasti. Qui congregant illud comedent; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. Hic comedunt mali cum bonis; ibi erunt mali sub aeterno interdicto, et boni securo et aeterno Christi convivio. Psal. 15: adimplebis me laetitia.


Caput 11

[91130] De sacramento altaris, cap. 11 Venite comedite et cetera. Thema proprium. Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis. Vel aliquid simile de mirabilibus operibus Dei vel signis. Tertium principaliter notandum circa dominici corporis sacramentum, sunt mirabilia divinae operationis, tamquam signa sive mirabilia divinae virtutis. Haec mirabilia signa divinae operationis consideranda sunt in tribus: in dominici corporis consecratione; secundo in ejusdem possessione; tertio in perceptione. Primo enim corpus consecramus, secundo possidemus, tertio percipimus. Primo in consecratione consideranda sunt et credenda tria mirabilia signa divinae operationis. Primum, quod ibi sub specie panis est verum corpus Christi. Secundum, quod tota substantia panis mutatur in corpus Christi. Tertium, quod mutatur in corpus Christi tota substantia panis, ita tamen quod manent accidentia panis. Primum est mirabile, secundum mirabilius, tertium mirabilissimum. De duobus primis hic potest dici; de tertio in sequenti. Primum mirabile signum in consecratione sacramenti altaris est, quod ibi sub specie panis est verum corpus Christi, quod de virgine sumpsit: et hoc probatur tribus modis. Primo probatur testimonio fide dignorum; secundo testimonio signorum positivorum; tertio demonstratione miraculorum. Primo probatur primum mirabile testimonio fide dignorum, secundum quod lex dicit Deuter. 19: in ore duorum aut trium et cetera. Audiuntur ergo testes veraces et idonei sufficientes. Augustinus: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum: hoc est, Dei verbum institutum a Christo, profertur super panem, et mox fit sacrum secretum, scilicet corpus salvatoris sub specie panis. Item Augustinus: hoc est quod omnibus modis probare contendimus, sacramentum Ecclesiae duobus constare: visibili elementorum specie, et invisibili carne Christi et sanguine, sicut persona Christi constat ex Deo et homine. Ambrosius: panem istum quem sumimus in mysterio, utique intelligo, qui manu sancti spiritus formatus est in utero virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis: panis enim Angelorum factus est cibus hominum. Gregorius: magnum atque pavendum est mysterium; quia aliud videtur, aliud intelligitur. Figura panis et vini videtur, et faciente domino corpus et sanguis Christi intelligitur. Eusebius: vere unica et perfecta Ecclesiae hostia, fide aestimanda non specie, neque exteriori censenda visu, sed interiori intellectu; unde caelestis confirmat auctoritas: accipite, et comedite et cetera. Recedat ergo omne infidelitatis dubium; quia qui auctor muneris, ipse est testis veritatis. Secundo probatur idem ratione signorum positivorum. Ratio autem eorum est rem ita esse ut signum. Est autem signum duplex, scilicet hominis, et Dei: hominis artificiale, Dei sacramentale. Signum positivum hominis secundum impositionem hominis significat, et est duplex: nam aliud non continet quod significat, ut circulus vini: aliud continet quod significat, ut pastillum, quod significat carnes et continet carnes intus absconditas. Similiter signum positivum Dei, quod est in sacramentis secundum impositionem Dei, significat, et est etiam duplex: nam aliud non continet quod significat, ut sacramenta legalia, quae non efficiunt quod figurant, sicut agnus paschalis, et similia; et aliud continet quod significat, ut sacramenta evangelica, sicut Eucharistia: significat enim secundum impositionem Dei rem sacram, scilicet corpus Christi, et continet illud: unde ait: hoc est corpus meum. Signum mansit foris, scilicet species panis, et intus erat corpus salvatoris. Eccl. 3: innova signa, et immuta mirabilia; quasi diceret: quia vetera signa non continebant gratiam quam figurabant, fac nova, quae continent quod figurant. Augustinus: ideo dicuntur sacramenta quasi sacrae rei signa, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritualem. In specie enim panis et vini quam videmus, res invisibiles carnem Christi et sanguinem honoramus. De hoc supra, sermone 9, circa medium. Tertio probatur idem demonstratione miraculorum. Exod. 34: signa faciam, quae nunquam sunt visa super terram, nec in ullis gentibus et cetera. Paschasius: nemo qui sanctorum vitas et exempla legerit, ignorat quod saepe corporis Christi et sanguinis sacramenta aut propter dubios, aut certe propter ardentius amantes visibili specie in agni vel pueri forma, aut in carnis et sanguinis colore monstrata sint; ut quod latebat mysterio, patesceret in miraculo. Beato enim Basilio in die Paschae mysteria celebranti Hebraeus quidam se sicut Christianus populo commiscuit, officii volens explorare mysterium; qui vidit infantem partiri in manibus Basilii, et communicantibus omnibus, venit ipse, et data ei hostia vere caro est facta: et servans reliquias abiit in domum suam ostendens uxori suae, narrans quae propriis oculis viderat. Credens ergo ait, vere horribile et admirabile est Christianorum sacramentum. In crastino venit ad Basilium, et baptizatus est cum omni domo sua. Idem. Quidam presbyter erat Aegidius nomine, religiosus valde, qui cum sanctam duceret vitam, coepit piis precibus pulsare Deum, ut sibi monstraret naturam corporis et sanguinis domini. Venit ergo dies ut idem more solito divina celebraret, et post agnus Dei procumbens genibus, creator, inquit, et redemptor omnipotens Deus, pande mihi exiguo in hoc mysterio naturam corporis Christi, ut mihi liceat eam prospicere in forma pueri, quem olim sinus matris tulit vagientem. Et ecce Angelus de caelo veniens affatur: surge propere, si vis Christum videre. Adest praesens corporeo vestitus amictu, quem sacra puerpera gessit. At presbyter pavidus surgens vidit super aram puerum sedentem. Cui Angelus: quia Christum videre placuit, quem sub specie panis verbis sacrasti mysticis, nunc oculis inspice, et tracta manibus. Tunc caelesti lumine sacerdos fretus, quod mirum dictu est, in ulnis trementibus puerum accepit, et pectus proprium pectori Christi adjunxit, deinde perfusus in amplexus dat dulcia Deo oscula, et suis labiis pressit pia labia Christi. Quibus ita peractis restituit puerum in altari, et rursus humi prostratus deprecatur dominum, ut dignetur ipse verti in speciem pristinam. Et surgens invenit corpus Christi remeasse in formam priorem, et sic sub specie debita communicandi eidem. Secundum miraculum in consecratione sacramenti altaris est, quod substantia panis mutatur in corpus Christi, quod sumpsit de virgine; et hoc fit potestate verbi Dei: quod probatur tribus modis fieri posse: a potestate simili, a minori, a majori. Primo a potestate simili, quia verbum Dei substantiam unam in aliam commutavit. Hinc legitur Joan. 2, quod dominus ad nuptias aquam in vinum commutavit: sicut ergo potuit ibi, potest et hic. In similibus enim simile est judicium: ubi similis praecipit virtus, similis obedit effectus. Secundo probatur a minori, eo quod res quae minus possunt quam verbum Dei, unam substantiam mutant in alteram. Unde sciendum quod providentia Dei mutationes rerum tribus modis fieri voluit, praeter quas verbo Dei facit; arte, natura, gratia. Ars enim hominis unam substantiam mutat in aliam, ut patet in vitrifice, qui vilem cinerem mutat in praeclarum et nobile vitrum. Ergo multo magis virtus verbi Dei potest panem in corpus ejus et vinum in sanguinem commutare. Eccles. 8: sermo Dei potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest, quare ita facis? Eusebius: invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate facit et commutat. Item natura unam substantiam mutat in aliam, sicut in vite aqua mutatur in vinum; et opera apum succus florum per secreta naturae mutatur in favum: similiter in nobis ipsis panis quem manducamus quotidie, per naturam mutatur in carnem. Ergo multo magis virtus verbi Dei mutare potest panem in substantiam corporis sui. Item gratia hominis mutat unam substantiam in alteram. Hinc Moyses per gratiam specialem mutavit virgam in serpentem, et aquam in sanguinem. Ergo multo magis virtus verbi Dei potest mutare panem in corpus suum, et vinum in sanguinem. Ambrosius: virgam tenuit Moyses, et projecit in terram, et facta est serpens, et sic vides prophetica gratia mutatam esse naturam, et majoris esse potentiae gratiam, quam naturam. Quod si tantum valuit benedictio humana ut naturam converteret, quid dicemus de ipsa consecratione divina, ubi ipsa verba salvatoris operantur? Si ergo quaeris, quomodo potest quod panis est, fieri corpus Christi? Respondeo, consecratione, quae fit Christi sermone. Tertio probatur idem a majori, quia verbum Dei multo facit majora et facere potest, quam quod panem in corpus Christi mutet. Unde in principio erat verbum, usque omnia per ipsum facta sunt. Ambrosius: de totius mundi operibus legitur, quod ipse dixit, et facta sunt et cetera. Sermo ergo qui potest facere ex nihilo quod non erat, non potest ea quae sunt mutare in id quod non erat? Non enim minus est dare rebus novas quam mutare naturas; et sic quod erat panis ante consecrationem, jam corpus Christi factum est post consecrationem, quia sermo mutat creaturam. Cum itaque irrationalis creatura et inanimata, scilicet panis, mutatur in melius, scilicet in corpus Christi virtute verbi Dei, mirum quod peccator homo nec multis verbis, nec beneficiis, nec comminatione nec promissione converti potest de mala vita in bonam?


Caput 12

[91131] De sacramento altaris, cap. 12 Venite, comedite et cetera. Thema proprium: mirabilia opera tua et cetera. Tertium mirabile, imo mirabilissimum signum in consecratione sacramenti altaris est, quod mutatur in corpus Christi tota substantia panis: sic tamen quod manent panis accidentia, idest color, sapor et hujusmodi, Christi corpus circumstantia et nostris sensibus objecta. Quod enim in consecratione mutatur panis in corpus Christi, jam probatum est; et quod manent humanis sensibus accidentia, patet. Talis mutatio est supernaturalis, et dicitur proprie conversio, sive transubstantiatio, quia similis ei per omnia non invenitur in natura. Quod tamen ita fieri possit in hoc sacramento, triplici potest ostendi similitudine. Prima similitudo quod substantia panis possit mutari, ita quod accidentia maneant, sumitur de gratia prophetali. Hinc est quod 4 Reg. 2, Eliseus misit sal in aquas amaras, et conversae sunt in dulces. In qua conversione quatuor consideranda sunt; scilicet continens et contentum, operans et operatum. Continens est illa species, sive claritas exterior; contentum amaritudo interior, quae transit atque mutatur in quartum, scilicet operatum, idest in dulcedinem, et hoc per tertium, scilicet operans, idest per gratiam prophetalem. Sic est quodammodo in mutatione panis in corpus Christi. Primum, scilicet continens, idest species panis exterior manet. Secundum, scilicet contentum, idest substantia panis mutatur in quartum, scilicet in corpus Christi, et hoc per tertium, scilicet operans, idest per verbum Dei. Secunda similitudo ejusdem sumitur a conversione spirituali, de qua 1 Reg. 10, dicit Samuel ad Saul, qui significat peccatorem: insiliet in te spiritus domini, et mutaberis in virum alium: in qua conversione sive mutatione quatuor jam supradicta consideranda sunt: scilicet continens et contentum, operans et operatum. In statu enim peccati noster homo exterior pulcher et sanus; sed homo interior amaritudine peccati et veneno plenus est et aegrotus. Hic dum per spiritum Dei convertitur, specie corporis manente, exterior amaritudo et languor peccati interior in dulcedinem et sanitatem gratiae commutatur. Primum, scilicet species corporis exterior manet: secundum, scilicet amaritudo peccati interior transit in quartum, scilicet dulcedinem gratiae, et hoc per tertium, scilicet per spiritum Dei; et sic fit, ut dictum est, in consecratione corporis Christi. Eugenius ad quemdam conversum: quanta et quam celebranda beneficia vis divinae bonitatis operatur. Et quod non tibi novum et impossibile esse debeat, quod in Christi substantiam terrena convertuntur, teipsum interroga, qui praeterita vilitate deposita subito novam indutus es bonitatem. In exteriori nihil additum, totum est in interiori mutatum. Tertia similitudo ejusdem sumitur de mutatione naturali. Videmus enim quod ova ponuntur sub ave, ut sub gallina vel sub columba, et per naturam mutantur in carnem, imo in aviculam vivam. In hac mutatione similiter illa quatuor, quae jam dicta sunt, possunt inveniri. Ibi enim est continens, scilicet testa, quasi species ovi exterior; et contentum, scilicet vitellum, quasi substantia ovi interior; et operans, scilicet natura; et operatum, scilicet caro pulli. Primum, scilicet testa, species exterior manet, secundum vitellum, sive substantia interior transit et mutatur in quartum; scilicet in corpus pulli vivi, et hoc per tertium operantem naturam. Et mira similitudo: quia diebus aliquibus integra exterius videtur, quasi adhuc sit ovum, quod non est ovum, sed vivi pulli integrum corpus testa velatum. Sicut ergo in hac re columba per naturam, sic in sacramento altaris spiritus, scilicet per suam omnipotentem virtutem. Si ergo sub ave ponis unum vel duo vel plura ova, vertit ea per naturam interius in carne, testa manente exterius; quanto magis unam hostiam panis, vel plures in altari, manente specie panis exterius, spiritus sanctus eas repente interius in corpus Christi sua virtute convertit? Nota versus de corpore Christi, de hoc quod dicit de substantia panis: non quod sit materia corporis Christi, sed quod panis convertitur in corpus Christi. Corpus de pane, corpus de virgine natum. Primum conversum, sed materiale secundum. Hic moraliter notandum est, cum irrationalis creatura, scilicet panis, per verbum Dei et spiritus ejus in melius convertitur; quanta sit peccatoris duritia, qui multis verbis et spiritus sancti operationibus ad conversionem non perducitur. Jerem. 5: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Haec induratio finalis impoenitentia est: cujus triplex est causa. Prima longa consuetudo peccandi; secunda incredulitas de justitia Dei; tertia seductio inimici. De primo Sap. 14: invalescente iniqua consuetudine error tamquam lex custoditus est: Jerem. 13: si potest Aethiops mutare pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos potestis bene agere cum didiceritis malum. Glossa: consuetudo peccandi quodammodo in naturam transit. Sed quod hominibus impossibile est, Deo possibile est, ut non Aethiops vel pardus, longaevi scilicet peccatores, suam naturam per se mutare videantur, sed Deus qui in illis operatur. Augustinus: vocabas me domine, et suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea propria voluntate. Velle enim meum tenebat inimicus; et inde catenam fecerat et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa facta est libido; et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. De secundo Soph. 1: visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis, non faciet bene dominus, et non faciet male. Glossa: tollunt domini providentiam, putantes quod nec bonis bona, nec malis mala possit reddere, sed omnia casu regantur. Psalm. 13: dixit insipiens in corde suo, non est Deus, justus judex qui judicat peccata: unde sequitur: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. De tertio Oseae 5: non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad dominum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et dominum non cognoverunt. Quasi diceret: quia spiritus malignus obsedit eos, et excaecat ut dominum non agnoscant, et promissionibus falsis seducit, ideo converti non possunt. Eccles. 29: repromissio nequissima plurimos perdit. Genes. 34: egressa Dina, ut videret mulieres regionis illius. Et vidit eam Sichem princeps terrae, idest Diabolus, adamavit, rapuit, dormivit cum ea, et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit, quia mundi prospera, peccata levia, longam vitam false promittit. 3 Reg. 22, dicit Michaeas: egressus spiritus ait, ego decipiam Achab. Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, qui dicebant regi, ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet dominus inimicos tuos in manus tuas: et in hoc est deceptus. Ingressus enim praelium, quidam percussit eum casu sagitta inter pulmonem et stomachum, et graviter vulneratus mortuus est vesperi.


Caput 13

[91132] De sacramento altaris, cap. 13 Venite, comedite. Mirabilia opera tua et cetera. Hic dicendum est de tribus mirabilibus quae fiunt virtute et perfectione consecrationis, et attenduntur in ejusdem possessione, et post consecrationem adhuc nobiscum habemus. Primum mirabile signum, quod in possessione dominici corporis magna res, scilicet corpus domini, continetur sub tam parva specie panis: cujus assignatur triplex ratio. Prima ratio est demonstratio magnitudinis sapientiae artificis tantae rei, scilicet spiritus sancti. Videmus enim quod artifices quanto sunt in arte sculpendi peritiores, tanto sculpunt imagines subtiliores. Unde si artificibus ostenditur gemmae vel metalli materia valde parva, et rogetur in ea imago fieri subtilissima, minus subtilis artifex respondebit quod eam facere non possit, quod maxime subtilis in arte facile facit. Sic ad demonstrandam sapientiam spiritus sancti, sub minima specie sacramenti facile esse facit totum corpus Christi. Hinc Sapien. 6: spiritus sanctus dicitur esse subtilis: non enim potest ei tam subtilem partem panis proponere in altari quin sciat et possit eam in verum corpus Christi convertere. Damascenus: quomodo fiet hoc, ait virgo, quoniam virum non cognosco? Respondit: spiritus sanctus superveniet in te etc. et tu quaeris quomodo panis fiat corpus Christi? Et ego dico tibi, spiritus sanctus superveniet, et ipse faciet haec quae super naturam sunt, et super intelligentiam. Secunda ratio ad idem est similitudo potentiae Christi cum potentia Dei. Quidquid enim potest Dei filius per naturam, hoc potest filius hominis propter personae unitatem. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas et cetera. Ambros. super illud, hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur. Non ideo erit magnus, quod ante partum virginis magnus non fuerit; sed quia potentiam quam Dei filius ante tempora naturaliter habuit, hic erit ex tempore accepturus: quia sicut in unam personam, ita in unam potentiam conveniunt Dei filius et hominis; sed Dei filius verbum patris illam habuit potentiam, quod minima parte corporis opere spiritus sancti de virtute separata se vestivit, et illi se inclusit, secundum illud, verbum caro factum est. Ergo similem potestatem dedit homini Christo, scilicet ut possit facere corpus suum esse sub minima panis specie. Psalm. 98: dominus in Sion magnus. Sion interpretatur speculum, ut dicit Papias et Augustinus: et dubium non est, quod magna imago tam expresse, tam integre apparet in parvo speculo sicut in magno. Magnus ergo dominus in Sion, idest in speculo esse dicitur, quia verum corpus Christi tam integraliter esse sub parva specie panis, sicut sub magna, recte creditur. Tertia ratio ad idem, est sufficiens causa ad finem sacramenti. Finis sacramenti est animam fidelem spiritualiter cibare, et contra malum et ad bonum confortare. Causa hujus efficiens est corpus Christi; et id potest tam plene esse sub specie panis parva, sicut sub magna; quia sub utraque aequaliter unitum est Deo, ex qua fluit omnis virtus in sacramento. Quantacumque enim parva sit species illa panis, ibi est totum corpus Christi per conversionem, sanguis per connexionem, anima per conjunctionem, et divinitas integra per unionem: unde certum est quod habet plenam rationem cibandi spiritualiter, et confortandi animam. Exod. 16: qui minus collegerat, non reperit minus de manna quam qui plus collegerat. Hilarius: ubi pars corporis, idest, minima pars sacramenti, ibi est et totum corpus. Eadem enim ratio est in corpore domini, quae in manna, quod in ejus figura praecessit; de quo dicitur: qui plus collegit, non habet amplius: neque qui minus paraverat, habuit minus: non enim aestimanda est quantitas in hoc visibilis, sed virtus spiritualis. Unde qui multum vel magnum panem consecrat, non habet amplius quam verum corpus Christi ad salutem suam. Secundum signum mirabile est, quod unum et idem corpus est in pluribus locis, in pluribus portionibus: et hoc probatur tribus modis. Primo per prophetam Malachiam, 1 ad Judaeos: non est mihi voluntas in vobis, ait dominus, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco santificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Ecce loca plurima exprimit, et unam oblationem mundam fidelium dicit. Exod. 20: in omni loco in quo fuerit memoria nominis mei, veniam ad te, et benedicam tibi. Memoriam nominis domini sacrificium est altaris, scilicet corpus Christi: quod fieri jussit in commemorationem ejus, hoc fit in multis locis, et in hoc venit unus dominus ad benedicendum nobis. Secundo probatur hoc per manifestam rationem, quae est quod filius hominis participat potentiam filii Dei propter personae unitatem. Ambrosius: sicut in unam personam, ita in unam potentiam conveniunt Dei et hominis filius. Unde sicut Dei filius est essentialiter in omnibus rebus; ita dedit filio hominis ut corpus ejus sacramentaliter esse possit in pluribus locis. Augustinus: intelligendum est corpus Christi esse in uno loco, idest in caelo, ubi ascendit ad dexteram patris, idest visibiliter in forma humana. Veritas tamen ejus, idest divinitas, ubique est. Veritas etiam ejus, idest verum corpus, in omni altari sacramentaliter est ubi celebratur. Innocentius III: disposuit caelestis altitudo consilii, sicut tres personae sunt in unitate essentiae, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, ita tres essent substantiae in unitate personae; scilicet divinitas Christi, corpus et anima. Cum ergo Christus secundum naturam divinam tribus modis existeret in rebus, scilicet in omnibus per essentiam, in solis justis per gratiam, in homine assumpto per unionem, voluit ut idem ipse secundum humanam naturam etiam tribus modis existeret. In caelo localiter, in verbo personaliter, in altari sacramentaliter. Unde sicut secundum divinitatem essentialiter est in omnibus rebus, ita secundum humanitatem sacramentaliter totus est in pluribus locis. Tertio probatur idem per visibilem similitudinem, quae cunctis in speculo declaratur. Nam si faciei tuae plura proponas specula, in omnibus aequaliter et integraliter una apparebit facies: et si unum speculum in plura frusta etiam parva confringas, perfecta tua facies in singulis erit. Et licet speculum infringatur in plura, facies tua tamen manet in omnibus una, nec mutatur: sic est revera in sacramento Christi, qui speculum dicitur et imago bonitatis illius. Si ergo speculum, idest forma panis in partes plures dividatur, in singulis erit unita Deo, idest verum corpus Christi. Hieronymus: singuli fidelium accipiunt Christum totum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Tertium mirabile est, quod corpus domini licet sit in pluribus locis vel hostiis, aut portionibus, tamen per partes non est divisum, sed manet in se integrum et conjunctum. 1 Corinth. 1: divisus est Christus? Quasi diceret, non est divisus: quia licet sit in caelo localiter, in corde justi spiritualiter, in multis locis sacramentaliter, tamen manet in se conjunctus: et est hujus mirabilis rei ratio ineffabilis unio hominis et Dei, carnis et verbi. Unde sicut verbum Dei ubique est, et totum replet caelum et mundum manens indivisum, sic dedit corpori quod assumpsit de virgine, et dedit apostolis: divinitas enim quae ubique est, replet illud, et conjungit, et facit ut sicut ipsa una est, ita veritas corporis Christi unum corpus sit in veritate. Augustinus: quando manducamus Christum, partes de illo non facimus, sed in sacramento fit hoc unusquisque quod accipit. Accipit unusquisque partem suam in sacramento, et manet totus integer in seipso. Manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud patrem quando venit in virginem, implevit illam, non recessit ab illo. Venit in carnem, ut eum homines manducarent; et manebat integer apud patrem, ut Angelos pasceret. Rogandus est ergo dominus, licet simus corporaliter ab invicem divisi, ut simus semper spiritualiter in caritate conjuncti, et digne nos pascat in praesenti suo sacramento, et plena cum Angelis sui visione in futuro. Amen.


Caput 14

[91133] De sacramento altaris, cap. 14 Venite, comedite et cetera. Mirabilia opera tua et cetera. Hic est dicendum de tribus ultimis considerandis in corporis Christi perceptione. Primum mirabile est, quod corpus domini dum manducatur, non minuitur: et hoc est contra haereticos qui dicunt, si corpus domini omni monte majus esset, jam diu clerici illud consumpsissent. Hujus tam mirae rei, scilicet inconsumptibilitatis corporis Christi in manducatione triplex est ratio. Prima ratio est quotidiana potestas consecrandi: nam quia omnibus diebus et omnibus fidelium locis, et sub tot hostiis quot sufficiunt fidelibus, verum et unicum corpus Christi ex praecepto ejus consecrare possumus, idcirco dum illud manducamus, consumere vel minuere non valemus. Sicut enim in nobis causa salutis aeternae semper manet affectus illud manducandi, sic et potestas et effectus consecrandi: et cum jam consecratum manducamus, nequaquam illud minuimus; quia quod semper in se veraciter integrum perseverat, ne sacramentaliter in Ecclesia possit deficere, semper consecrando in forma panis, quasi sacramentum nutriendo et renovando conservamus: quod pulchre figuratum est in panibus propositionis, Exod. 25: pone super mensam meam panes propositionis in conspectu meo semper. Et quomodo dicitur Levitic. 24, accipies panes duodecim, et statues eos super mensam meam, ut sint panes in monimentum oblationis domini, per singula sabbata mutabuntur foedere sempiterno. Similiter de igne dicitur Levitic. 6: ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies. Ignis iste nunquam deficiet in altari; sed mensa illa Judaeorum cum panibus et ignis cum altari deficit. Quid ergo? Mentitus est Deus? Absit: sed umbra deficit in synagoga; veritas manet, nec deficit in Ecclesia. Sacerdos enim noster semper sacramentum altaris consecrando nutrit, et corpus Christi, quod in illo semper idem est, nunquam manducatione fidelium deficit. Secunda ratio est incorruptibilitas vera corporis hujus, quod surrexerit glorificatum, immortale, immutabile et impassibile, nec potest corrumpi. Psal. 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Unde cum illud manducamus, non sicut alius cibus corrumpitur, nec mutatur in corpus nostrum, sed influit nobis sine corruptione sui spirituale nutrimentum. Hoc figuratur 3 Reg. 17, ubi pugillus farinae non deficit in domo viduae per multos dies cibans familiam totam, juxta verbum Eliae. Augustinus: qui manducat me, dicit dominus, vivet propter me. Quando enim manducatur hic panis, vita manducatur, nec occiditur quando manducatur: non occidit, sed mortuos vivificat. Vivit manducatus, quia surrexit occisus. Hinc etiam lapidi pretioso comparatur, de quo virtus exit, ut phantasmata fugandi, vel inflationes sedandi, vel alia sine diminutione sui. Deuteron. 32: constituit hominem ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Petra autem erat Christus 1 Corinth. 10. Sicut ergo gemma virtutem suam effundendo non minuitur, sic corpus domini nos pascendo non minoratur. Tertia ratio ad idem, infinita causa pascendi: qui enim ad eum accedere possunt, pastum sufficienter inveniunt: hinc fons et lux vera dicitur. De primo Genes. 2. Fons ascendebat a terra, idest Christus. Dicit Glossa: irrigans universam superficiem terrae, idest inspirans cordi utilia et honesta. Jerem. 2: dereliquerunt me fontem aquae vivae. De secundo Joan. 1: erat lux vera et cetera. Sicut ergo fons terram rigat, et sine sui diminutione herbas innumeras et arbores nutrit, sic Christus Ecclesiam pascit. Item sicut sol non deficit toti mundo lumen suum communicando, sic nec Christus Ecclesiam totam pascendo. Item exemplum de candela, in qua millesies tantus ignis sumi potest quantus in ea est, nec propter hoc minuitur lumen ejus. Igitur multo potius dominus nos seipso pascit, nec tamen deficit. Psalm. 144: oculi omnium in te sperant, domine. Idem Psal. 101: tu autem ipse es et cetera. Secundum mirabile signum in perceptione corporis domini est, quod si non manducatur, quodammodo minuitur. Ad intelligentiam tam mirae rei sciendum, quod duo sunt corpora mystica in hoc mundo: scilicet corpus mysticum Christi, et corpus mysticum Diaboli, sive Antichristi, ad quorum alterum pertinent omnes homines mundi. Corpus mysticum Christi sancta est Ecclesia tamquam ipsius munda et fidelis sponsa, cujus ipse caput est, et singulae personae fidelium sine culpa criminali sunt ipsius membra: et omnes qui corpus ejus digne sumunt, ipsius membra fiunt. 1 ad Corinth. 12: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Sicut enim corpus unum est, et multa habet membra, sic et Christus. Item 1 Corinth. 10: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Corpus Diaboli universitas est iniquorum tamquam illius nutrix adultera, cujus ipse caput est, et singulae personae malorum ejus membra. Job 41: corpus ejus scuta fusilia compactum squammis se prementibus. Gregorius: corpus Diaboli sunt omnes iniqui, qui quia per obstinationem duri sunt, et per vitam fragiles, scutis fusilibus comparantur. Sciendum, quod sicut Christus per se et per suos semper studet membra Diaboli praescindere, et suis membris incorporare, secundum illud Act. 10: surge Petre, occide et manduca: sic Diabolus per se et per suos conatur membra Christi tollere, et membris suae meretricis vilibus unire. 1 Pet. 5: sobrii estote, et vigilate et cetera. Deuter. 31: populus iste fornicabitur post deos alienos, et derelinquet me. 1 ad Corinth. 6: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Quasi diceret: absit, ut faciam tantum nefas. Quod tamen, heu, multi faciunt. Augustinus: non possunt simul esse membra Christi, et membra meretricis. Nec dicendi sunt manducare corpus Christi, scilicet spiritualiter, et si manducant sacramentaliter. Sed non manducando spiritualiter corpus Christi, et male vivendo, tollunt Christi membra, et faciunt ea membra Diaboli, et sic diminuunt, quantum in se est, corpus Christi: quod enim Diabolo in animabus accrescit, Christo decrescit: et sic corpus Christi mysticum diminuitur. Tertium mirabile signum in perceptione dominici corporis est, quod dum manducatur a fidelibus, tunc augmentatur. Hoc probatur dupliciter: ratione et similitudine. Primo probatur ea ratione, quod dum manducatur corpus Christi, non ipsum ut alius cibus in manducantem convertitur, sed e converso vere manducans in illud spiritualiter convertitur et mutatur: nam manducantem se dominus sui corporis mystici membrum facit, et sibi eum incorporans, cum suo corpore, quod de virgine sumpsit, quodammodo unum efficit. 1 ad Corinth. 12: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Idem 1 Corinth. 12: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Augustinus: commendavit Christus in hoc sacramento corpus et sanguinem suum, quod et fecit nos ipsos; nam et nos ipsi sumus facti corpus ejus. Caro enim nostra carni ejus unita et incorporata unum cum illo efficitur. Oseae ult.: convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico: quasi diceret, fideles vivent tritico, idest dominici corporis sacramento. Quod sacramentum dicitur umbra Christi, quia dat se ibi non in sua luce, sed in velamine, quod sic comedentes convertentur, quia in corpus Christi mutabuntur. Et sic patet, dum multi fidelium comedunt corpus Christi et in illud ipsi mutantur, et membra ejus efficiuntur, quod corpus Christi dum manducatur, augmentatur. Secundo probatur idem similitudine humanae scientiae: nam quanto magis homo scientiam suam aliis distribuit, tanto plus crescit. Matth. 25: domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque et cetera. Boetius: scientia est nobilis animi possessio, quae avarum dedignatur possessorem: nisi enim publicetur, elabitur, et distributa suscipit incrementum. Similiter divina sapientia incarnata multis in cibum donata sapientes facit, et in se quodammodo convertit: et sic dum comeditur, non minuitur, sed augmentatur. Eccle. 1: creator omnium creavit sapientiam spiritu: scilicet, incarnari fecit, et secundum datum suum praebet illam diligentibus se. Et in hoc sapientia Dei crescit, dum multos in sapientia crescere facit. Ad Ephes. 4: crescamus in illo per omnia, qui est caput nostrum Christus, ex quo totum corpus compactum, scilicet per fidem, et connexum per caritatem, in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.


Caput 15

[91134] De sacramento altaris, cap. 15 Venite, comedite, et cetera. Thema speciale. Probet autem seipsum homo etc. 1 Corinth. 11. Probet, idest praeparet se, examinet, purget. Item aliud thema: praeparate corda vestra domino. 1 Reg. 7. Quartum principaliter circa sacramentum dominici corporis notandum, est qualitas nostrae praeparationis: nam valde justum est, ut ad tam dignum et venerandum cibum, scilicet ad ipsum dominum omnium, non incurate et indevote, sed aliquo competenti modo praeparati accedamus. Exod. 19: sacerdotes qui accedunt ad dominum, sanctificentur, ne percutiat eos; similiter et alii. Praeparatio nostra considerari potest in tribus. In dignitate ipsius corporis sacri: nam quia mundissimum, et Deo vivo plenum et unitum, necesse est illud suscipienti per tria praeparari: scilicet, per fidei plenitudinem. Ad Hebr. 10: accedamus cum vero corde in fidei plenitudine: cum vero corde, idest cum vero intellectu sine errore: in plenitudine fidei, idest in plena fide credentes quae non videmus, scilicet sub specie panis esse totum Christum, verum hominem et verum Deum. Propter hujus fidei magnum meritum dicitur 2 Petri 1: credentes in Christum quem non videtis, exultabitis laetitia inenarrabili. Secundum praeparativum est munditiae magnitudo, quia congruum est ut vas suscepturum corpus mundissimum sit mundum. Exod. 21: sume vas unum, et mitte manum ibi. Vas unum quasi singulariter et excellenter mundum. Hic apostolus Hebr. 9, vas istud dicit esse urnam auream; decet enim cor quasi aurum esse purissimum per magnam munditiam, quod capere debet caelestem panem. Alexander Papa: nihil in sacrificiis majus esse potest quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed omnes praecellit, quae pura conscientia offerenda est, et pura mente sumenda. Hugo: pura conscientia est quando non habet de praeterito justam accusationem, de praesenti injustam delectationem, sed de futuro justam voluntatem. Matth. 27: Joseph petiit a Pilato corpus Jesu. Et accepto corpore, involvit in sindone munda. Glossa: sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacramentum altaris non serico, non panno tincto sed puro linteo celebretur. In tribus vero quae perducunt corporale linteum ad candorem intelliguntur tria, quae faciunt ad nostram mundificationem: primo enim lavatur, secundo torquetur, tertio exiccatur. Si quis ad suscipiendum dominum bene mundus vult fieri, primo debet per aquam lacrymarum emundari: secundo per opera poenitentiae torqueri: tertio per fervorem amoris Dei a carnalium desideriorum humore siccari. De primo ad Hebr. 10: accedamus aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, idest mundati lacrymis a peccatis cordis et corporis. Exod. 30; lavabunt Aaron et filii ejus manus et pedes, idest opera et cogitationes, aqua compunctionis et confessionis, quando accessuri sunt ad altare ne moriantur. Jerem. 4: lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Psal. 31: lavabo per singulas noctes, idest pro singulis peccatis lectum meum, idest conscientiam et cetera. De secundo Exod. 26, cortinas tabernaculi, idest ornatus animae facies de bysso retorta, idest de operibus poenitentiae, jejuniis, orationibus, afflictionibus et hujusmodi. 1 ad Corinth. 9: castigo corpus meum et cetera. Eccles. 33: servo malevolo, idest corpori, tortura et compedes, mitte illum in operationem ne vacet. Psalm. 33: multae tribulationes justorum. De tertio Psal. 10: in sole posuit tabernaculum suum, scilicet ad siccandum per amorem divinum, ut fiat valde mundum et pulchrum. Cant. 4: tota pulchra es amica mea etc. quia scilicet bene lota, torta et exsiccata. Numer. 9: sanctificamini, cras comedetis carnes. Tertium praeparativum est orationis devotio. Psalm. 104: petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. Job 3: antequam comedam, suspiro. Hinc Maria Magdalena et aliae devotae portabant aromata, dum quaerebant corpus domini. Lucae 23. Sic nobis accessuris ad corpus domini praelibanda est orationis devotio, ut quod forte minus parati sumus per jejunium et confessiones, suppleat spiritalium aromatum, idest orationum oblatio. 2 Paralip. 30: magna pars populi quae sanctificata non fuerat, comederat phase, et oravit pro eis rex Ezechias dicens: dominus bonus propitiabitur cunctis qui in toto corde requirunt eum, et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. Augustinus: quamvis quis peccato mordeatur veniali, peccandi tamen de cetero non habeat voluntatem, satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de domini miseratione accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Secundus modus nostrae praeparationis consideratur in hostia panis. Sicut enim grana frumenti arte humana gradatim proficiunt ad panis complementum, sic anima peccatrix gratia Dei proficit ad bonum statum, in quo licenter suscipit corpus dominicum. Grana ex quibus fit hostia, signant statum peccatoris propter tria: sunt enim dura, et furfure operta, et ab invicem distincta. Sic peccator durus est in corde, qui non vult converti ad dulcem Deum de sua iniquitate. Jer. 5: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt converti. Item peccator opertus est quasi furfure peccati deformitate. Jerem. 2: quam vilis facta es nimis intrans vias tuas. Item peccator divisus est a proximo suo caritatis privatione. Oseae 10: divisum est cor eorum, nunc interierunt. Sed grana ad statum in quo sunt in hostia per hunc modum sunt deducta. Primo contrita est eorum durities per molam, et in minimas partes redacta: secundo a furfure sunt mundata: tertio commixta est farina adinvicem per aquam, et per ignem decocta, et in panem solidata; sic peccator qui dignus erit sumere corpus domini, debet se per tria quae in his signantur praeparare: per cordis contritionem, per oris confessionem, per proximi dilectionem. De primo Isa. 47: tolle molam, mole farinam: quasi diceret, fac in te molam spiritualem de duobus molaribus, considerando misericordiam Dei, et justitiam ad emolliendam cordis tui duritiam: misericordiam quasi superiorem lapidem qui nunc operatur et circuit, sed post hanc vitam operari cessabit. Psal. 85: misericordia tua magna est super me et cetera. Item considerando justitiam quasi inferiorem lapidem, qui nunc jacet et quiescit, sed post hanc vitam elevatur, operatur et circuit. Oseae 8: judicabo te juxta vias tuas, non parcet oculus meus, et non miserebor. Matth. 21: super quem ceciderit lapis iste, conteret eum. Rom. 11: vide Dei bonitatem et severitatem. Job 5: Deus emollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Deus cui proprium est misereri, omnipotens quem oportet juste judicare. Psal. 50: sacrificium Deo spiritus contribulatus. De secundo Amos 9: ecce ego mundabo, et concutiam domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: ubi scilicet furfures separantur a nucleo, impurum a puro, sic per confessionem mundatur anima a vili peccato. Psal. 95, confessio et pulchritudo etc. 1 Mach. 3: dixit Judas et fratres ejus, idest confitentes. Ecce contriti sunt inimici nostri, ascendamus nunc mundare sacramenta nostra. Eccles. 2: qui timent dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu ejus sanctificabunt animas suas. Glossa: felix anima quae quotidie mundat cor suum, ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullius eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. De tertio Genes. 18: accelera, tria sata similae commisce, et fac subcineritios panes, ut sic vitulum optimum cum illis comederet. Qui enim vitulum optimum, idest corpus Christi sumere vult, prius debet tribus satis similae panem igne coquendo solidare, idest ad tres hominum differentias, scilicet superiores, aequales, inferiores veram dilectionem servare. 1 Corinth. 10: unus panis et unum corpus, multi sumus qui de uno pane et de uno calice participamus. Augustinus: qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed contra se. Matth. 20: intravit rex ut videret discumbentes, et vidit unum non habentes vestem nuptialem, idest caritatem, et ait ministris: ligatis manibus et pedibus et cetera. Item ejusdem 5: si offers munus tuum et cetera. Glossa: si fratrem laesisti, reconciliare ei: etiam si adversarius fuerit, esto benevolus, ut fiat amicus; et tunc offeres munus tuum, ut sit Deo gratum. Propter praedicta in pane notanda dicitur Exod. 21: azyma comedes, idest panem sine fermento, et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos, quod scilicet significatur in eo quod dictum est, cordis contritio, oris confessio, proximi dilectio, quibus debemus nos praeparare, ut digne possimus ad Christi corpus accedere.


Caput 16

[91135] De sacramento altaris, cap. 16 Venite, comedite. Item: probet autem seipsum homo. Thema speciale: sanctificamini, cras comedetis carnes, Num. 9. Thema proprium. Ecce agnus Dei, Joan. 1. Hic dicendum est qualiter ex figura agni paschalis consideretur nostrae praeparationis modus, de qua Exod. 12 legimus. Haec figura in tres partes est dividenda. Prima pars est ipse agnus edendus, secunda fercula cum quibus est edendus, tertia personarum edentium habitus. In prima discimus praeparari per fidei integritatem, in secunda per animi virtuositatem, in tertia per vitae honestatem. Prima pars istius est ipse agnus, qui secundum legem manducatur: et in hoc tria considerantur. Primo quando comedendus est, quia in nocte, cum res plene non videtur; in quo credendum significatur quod corpus Christi in praesenti nobis dari debuit non manifestum, sed in sacramento velatum. Tobiae 12: sacramentum regis abscondere bonum est. 3 Reg. 8: dominus dixit ut habitaret in nebula. In secundo, scilicet quod non comeditur ex eo crudum, significatur quod non debemus credere Christum esse hominem purum. Item quod non comeditur aqua coctum, significat quod non debemus credere Christum secundum communem hominum consuetudinem conceptum aut natum. Item quod comederunt eum tantum assum igni, significat quod Christi incarnatio et ejus corporis consecratio credenda est celebrari per potentiam spiritus sancti. In tertio, scilicet quod caput agni cum pedibus et intestinis vorari praecipitur, significatur esse credendum quod in hoc sacramento totus Christus cum divinitate et corpore et anima continetur et sumitur. Secunda pars hujus figurae sunt fercula tria, cum quibus solebant agnum manducare: scilicet lactucae agrestes, panes azymi et sanguis agni. Exod. 12: edetis carnes agni, et azymos panes cum lactucis agrestibus: et sument de sanguine agni, et ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum. Primum ferculum, scilicet lactucae agrestes, significant dolorem de peccatis; secundum, scilicet panes azymi, intentionem puram cum operibus bonis; tertium, scilicet sanguis agni, memoriam et imitationem dominicae passionis, quibus praeparari debet anima fidelis. De primo Gregorius super illud Exod. 12: lactucae agrestes valde amarae sunt: carnes vero agni cum his comedendae sunt: quia cum corpus Christi accipimus, compungi pro peccatis debemus, ut amaritudo poenitentiae abstergat amorem perversae vitae. Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et cetera. De secundo 1 Corinth. 5: epulemur non in fermento veteri, idest in corruptione superbiae, quae fit in Deum: neque in fermento malitiae, quae fit in proximum: et nequitiae, quae fit in seipsum: sed in azymis sinceritatis, idest in sinceritate a vitiis, et veritate bonorum operum, ut scilicet studeamus esse in novitate vitae sine omni fraude de fermento veteri. Gregorius: panes sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione inanis gloriae facit de fermento malitiae. Idem: panes sine fermento malitiae manducat, qui opera misericordiae sine peccati admixtione exhibet, ne perverse rapiat quod quasi recte dispensat. Unde per Amos 4 increpando dicitur: sacrificate de fermento laudem. De fermento enim laudem immolat, qui domini sacrificium de rapina portat de fermento nequitiae. Exod. 12: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel. Fermentatum comedere est delectari peccati corruptione, quod committitur in se. Psal. 23: dixit injustus ut delinquat et cetera. De tertio ferculo supradicto Gregorius: sanguis agni super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore mentis hauritur, et ad imitationem intenta mente cogitatur: nam qui sic redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem nec dum velit, in uno tantum poste sanguinem ponit. Item in superliminaribus ponendus est sanguis agni, quia non tantum in memoria, sed in manifesto portari debet crux passionis Christi. Galat. ult. Mihi absit gloriari etc. unde et stigmata domini Jesu in corpore meo porto. Tertia pars hujus figurae est habitus, sive tria insignia illorum qui manducaverunt agnum: scilicet circulus renum, calceamenta pedum, baculus manuum. Exod. 12: sic manducabitis agnum. Renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus. Primum designat carnis et mentis continentiam, secundum exemplorum patrum custodiam, tertium vitiorum correctionem: et exiguntur ad communicantium praeparationem. Primum praeparativum est mentis et carnis continentia in cingulo renum figurata. Gregorius: in renibus accipitur carnis delectatio: unde Ps. 25: ure renes meos et cor meum. Qui ergo Pascha comedit, renes accingat: quia qui corpus domini accipit, voluptatem domat, luxuriam refraenat. Haec praeparatio continentiae attendenda est quantum ad tria genera hominum; scilicet conjugatos et de incontinentia poenitentes et spirituales. Primi ante sacram communionem continentiam debent servare aliquantam; secundi longiorem, tertii continuam. De primo dicitur ad David 1 Reg. 21: si pueri mundi sunt, maxime a mulieribus, manducent, scilicet panem sanctum: respondit David: si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudius tertius. Dedit ergo eis sacerdos sanctificatum panem: Exod. 19: descendit dominus coram omni plebe super montem Sinai, scilicet in igne, et nubis caligine. Estote ergo parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. Si talis continentia servata est ad figuram, quanto magis servanda est ad corporis Christi veritatem? De secundo Levit. 13: homo qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, idest peccans per incontinentiam carnis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur, scilicet per poenitentiam. Hinc statuti sunt ante Pascha quadraginta dies poenitentiae, ut his peractis in jejuniis et orationibus et continentia et bonis operibus, tunc possint communicare poenitentes cum aliis bonis Christianis. Hinc super illud 1 Cor. 11: si nosmetipsos dijudicaremus etc. dicit Augustinus: ab ipsa mente poenitentis talis sententia proferatur, ut se indignum judicet participatione corporis et sanguinis domini, ut ad tempus per ecclesiasticam disciplinam sacramento caelestis panis separetur. Indigne enim accipit, si tunc accipit cum debet agere poenitentiam, idest quando incipit. Ergo se prius judicet, ut a se judicatus non judicetur a domino. De tertio, scilicet de continentia continua et sempiterna, scilicet omnimodam et perpetuam castitatem conservare: Lev. 21: sacerdotes sancti erunt domino suo, et non polluent nomen ejus. Incensum enim domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Beda: si veteris testamenti sacerdotes secundum ordinem vicis suae intraturi templum ad offerendas legales hostias a propriis uxoribus oportuit abstinere: quanto magis nostri sacerdotes, quos ad consecrandum sacrosanctum corpus domini paratos semper esse oportet, et continuam et sempiternam semper debent castitatem conservare? Secundum praeparativum est exemplorum patrum custodia per calceamenta pedum figurata. Gregorius: calceamenta in pedibus habere, est mortuorum patrum vitam aspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire: Cantic. 5: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Gressus sunt profectus operum in calceamentis, idest in consideratione vitae patrum. Tertium praeparativum est correctionis disciplina in baculis manuum figurata. Baculus enim significat rectitudinem justitiae, qua debemus nosmetipsos de nostris excessibus ante communionem judicare. Psal. 44: virga directionis, virga regni tui et cetera. Apprehendite disciplinam etc. 1 Corinth. 11: qui manducat et bibit indigne (...). Quod si nosmetipsos dijudicaremus et cetera. Augustinus: ascendas hic adversus te tribunal mentis tuae, et constituto in corde judicio adsit accusatrix cogitatio, et testis conscientia, et carnifex timor domini; inde quidam sanguis animae confidentis per lacrymas profluat: et sic cesset vindicta divina, cum confessio et correctio praecedit humana: et sic homo dignus erit ad sumendum corpus Christi nunc in sacramento, et perfecta fruitione in futuro. De primo Deut. 8: afflixit te dominus penuria, et dedit tibi cibum manna quod ignorabas: afflixit te idest fecit ut affligeres te et corrigeres, penuria, idest poena voluntatis tuae, et voluptatis carentia, et nunc dedit tibi caelestem panem corporis sui. De secundo ad Hebr. 12: omnis disciplina in praesenti non videtur gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Item praeparativum ad corpus domini suscipiendum esse potest manducatio spiritualis, secundum quod perfecti manducant ratione meditationis devotae, de quo infra sermone decimo nono ante medium, et in medio.


Caput 17

[91136] De sacramento altaris, cap. 17 Venite, comedite et cetera. Thema proprium. Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini, 1 Cor. 11. Quintum principale circa sacramentum dominici corporis notandum, est modus manducationis; et hoc triplex: scilicet sacramentalis tantum, spiritualis tantum, sacramentalis et spiritualis simul. Ad hoc intelligendum sciendum, quod in cibo altaris duo sunt: scilicet sacramentum et virtus sacramenti. Sacramentum, ut dicit Augustinus, in duobus consistit, visibili panis et vini specie, et invisibili carne et sanguine Christi; virtus vero sacramenti est sanatio a damnatione mortis aeternae. Hanc virtutem sacramenti crediderunt et gustaverunt spiritualiter omnes salvandi ab origine mundi, et quotidie gustant omnes boni Christiani. Secundo modo tam boni quam mali; hoc modo dissimili, quia mali manducant sacramentum tantum, idest sub visibili specie panis corpus Christi; sed non virtutem sacramenti manducant spiritualem, idest salutem ad vitam aeternam: boni vero manducant utrumque simul, scilicet sacramentum et virtutem sacramenti. Ex his patet triplex modus manducandi. Primus sacramentalis tantum, secundus spiritualis tantum, tertius sacramentalis et spiritualis simul. Primo manducant mali Christiani, secundo omnes salvandi, tertio soli boni Christiani. Primi manducant et non manducant; secundi non manducant et tamen manducant; tertii manducant et manducantur. Primus modus manducandi corpus domini est sacramentalis tantum, quomodo mali Christiani manducant; quia venerandum corpus in peccato mortali ore polluto sumentes, cordis affectum ab influentia virtutis bonitatis ejus, peccatis suis immundis et duris quasi luto et lapide claudunt. Ezech. 14: posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et idola, scilicet scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam. Isti manducant et non manducant: manducant quidem, quia corpus domini sumunt sacramentaliter; sed tamen non manducant, quia virtutem spiritualem, idest salutem animae non percipiunt. Eccles. 6: est aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eo. Hebr. ult.: habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, idest peccatis carnalibus. 1 Cor. 10: non potestis calicem domini bibere, et calicem Daemoniorum. Gregorius: est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, videlicet praesentiali essentia, non salubri efficientia. Augustinus: qui discordat a Christo nec manducat carnem ejus, nec bibit sanguinem, etsi tantae rei sacramentum quotidie sibi sumat ad judicium. Discordat a Christo qui cordis affectum ab eo avertens ad peccatum convertit; et talis vere miserabilis dici potest, ad quem tam magnum bonum frequenter venit, et nullum exinde spirituale lucrum accipit sive percipit. Hoc modo, scilicet sacramentaliter manducantium, tria sunt genera: primi malevoli, secundi dolosi, tertii praesumptuosi. Primi sunt qui corpus domini sumunt in peccandi voluntate. Secundi sunt hypocritae, qui foris boni apparentes occulte sunt pravi, et tamquam justi accedunt ad altare. Tertii sunt qui maxime mali sunt, et tamen praesumunt communicare. De duobus primis potest hic dici, et de tertio in sequenti. De primo genere malorum communicantium, scilicet de malevolis, Isaiae 19: appropinquat populus iste ore suo, cor autem eorum longe est a me. Appropinquat ore per sacramenti susceptionem, sed cor longe est per peccandi voluntatem. Tales tria mala sequuntur: peccati sui aggravatio, a gratia Christi separatio, ad aeternam poenam condemnatio. De primo Matth. 15: non est bonum sumere panem et cetera. Canibus, idest malevolis. Augustinus: habentes voluntatem peccandi gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. De secundo Sap. 1: perversae cogitationes separant a Deo et cetera. De tertio 1 Cor. 11: quicumque manducaverit hunc panem et cetera. Ambrosius: indignus est qui non devota mente accedit ad Eucharistiam, aut in voluntate peccandi manens reus est corporis et sanguinis domini, idest ac si Christum occideret punietur. De secundo genere malorum communicantium, scilicet de dolosis, sive hypocritis, 2 Timoth. 3: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Speciem pietatis: Glossa: idest religionis: quia eadem sacramenta habent cum piis: virtutem pietatis, idest caritatem abnegantes, multa scilicet mala occulte perpetrantes et manifesta fallaciter excusando. Tales similiter tria mala sequentur: socii Judae traditoris efficientur, coram toto mundo confundentur, extra bonorum consortium projicientur. De primo Joan. 33: qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum suum. Hoc dicitur de Juda et de suis similibus: scilicet fictis domini amicis: unde Glossa: qui manducat panem meum non ut proficiat, sed ut lateat, ille me conculcabit, idest tradet. Qui ergo vult latere in peccatis sub plena specie religionis et communicationis, similis efficitur et socius Judae traditoris. De secundo Eccles. 1: ne sis incredibilis timori domini, et ne accesseris ad eum duplici corde, nec fueris hypocrita in conspectu hominum, ne forte revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te, quoniam accessisti maligne ad dominum, et cor tuum est plenum dolo et fallacia: Nahum 3: ecce ego ad te speciosa dicit dominus, idest anima foris pulcra, hominibus speciosa, intus immunda: et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, et projiciam super te abominationes tuas, et contumeliis te afficiam. De tertio Matth. 13: vae vobis hypocritis, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia, idest putredine et verme et foetore; sic et vos a foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate: hypocrisi, idest amore vanae laudis: iniquitate, idest cupiditate temporalium et odio veritatis; et ideo praemittitur, vae vobis, idest extra bonorum consortium miserabilis projectio: Levit. 7: anima polluta hypocrisi, dicit interlinearis, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, idest corporis Christi, quae oblata est domino, peribit de populis suis, idest ejicietur de salvandis ad damnationem aeternae mortis. Sed ecce contra tria magna mala dat leve remedium divina clementia, quia spiritualis conclusio, scilicet bonum fieri de malo. Psal. 33: declina a malo, et fac bonum et cetera. Et ex frequenti bene agere fit homo bonus. Et cum bonus est, sequentur eum tria bona: scilicet poenae debitae relaxatio, divinae gratiae restitutio, aeternae gloriae acquisitio. De primo 3 Reg. 1: si fuerit vir bonus, nec unus quidem capillus ejus in terra cadet, idest ab omni peccato erit immunis: Ezechiel. 53: si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam de peccato suo, vita vivet, et non morietur. De secundo Psalm. 124: bene fac, domine, bonis et rectis corde. Prov. 12: qui bonus est, hauriet sibi gratiam a domino. De tertio Matth. 24: euge, idest bene gaude, serve bone, quia in pauca, idest in bonis quae tibi commissa sunt, bene negotiatus es: supra multa te constituam, scilicet aeterni gaudii bona. Intra in gaudium, ut scilicet ex omni parte perfruaris gaudio. Isa. 51: veniant in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, quia causa aeternae laetitiae erit in domini regis sui contemplatione. Jerem. 31: venient, et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona domini. Tunc laetabitur virgo beata Maria praecentrix in choro caelesti: juvenes, scilicet omnes beati: senes, scilicet Angeli, isti Deum laudabunt, et in omnibus bonis, idest sine fide gaudebunt.


Caput 18

[91137] De sacramento altaris, cap. 18 Venite comedite et cetera. Item, quicumque manducaverit hunc panem et cetera. De tertio genere malorum indigne communicantium est hoc dicendum: scilicet de praesumptuosis, qui non timent communicare vel celebrare in magnis criminibus et manifestis. De his 1 Cor. 11: qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, idest valde malum est illi. Unde sciendum quod duplex est effectus corporis domini; scilicet bonitatis, quoad bonos: severitatis, quoad malos: et tamen ipsum semper immutabile et bonum in se manet, sed justo judicio effectus ejus mutatur in his qui male eo utuntur. Augustinus: sancta malis possunt obesse; quia qui manducat corpus domini indigne, judicium sibi manducat; non quod res illa mala sit, sed quia malus quod bonum est, male accipit. Hujus rei exemplum est in sole et in vino: nam eamdem solis lucem quam oculus sanus ad delectationem et confortationem, aeger suscipit ad turbationem: et vinum quod sanus homo ad jucunditatem et confortationem, febricitans accipit ad majorem infirmitatem, vel certe ad mortem. Hinc est quod indigne communicantes tria mala sequuntur: scilicet magna culpa, Dei offensa, multiplex plaga. Primum malum praesumptuose manducantium est magna culpa. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, quibus gloriata es? Isidorus: qui scelerate vivunt in Ecclesia Dei, et communicare non desinunt putantes se tali communione mundari, discant nil ad emendationem proficere sibi, dicente eodem propheta: quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Quasi diceret, non auferunt, sed augmentant. Hujus triplex est ratio: scilicet perversa intentio. Actionis enim voluntariae triplex est radix sive principium: vel natura, vel virtus bona, vel libido. Omnis actio cujus radix est natura vel virtus, bona est; cujus autem radix libido, mala est. Sed ejus qui in peccato mortali est scienter, et sumit corpus Christi, non potest esse radix natura: neque virtus aliquo modo dictaret quod aliquis rem tam pretiosam ac venerandam in loco vel vase immundo poneret. Unde peccatoris, qui corpus domini sumens ponit in ore suo polluto et corpore, radix est libido, idest perversa intentio, ut lucri temporalis, vel vanae laudis, vel alicujus deceptionis. Secunda ratio culpae istorum est divini praecepti transgressio. Sicut enim dominus in statu innocentiae lignum vitae ad edendum concessit, et in statu culpae prohibuit, sic nobis in statu bono corpus Christi conceditur, et in malo prohibetur. Matth. 6: nolite sanctum dare canibus, idest immundis peccatoribus: Levit. 21: homo qui habuerit maculam, scilicet peccati, non offerat panem domino, nec accedat ad ministerium ejus. Tertia ratio culpae istorum est maxima ingratitudo. Quae enim potest esse major quam si quis habens dominum, a quo accepisset quicquid boni haberet, et ipsum insuper morte sua de suspendio liberasset, eundem dominum in stabulum immundissimum inimici sui traditione duceret, et ibi conculcaret, et rursus occideret? Tanta ingratitudine peccant, qui corpus domini sumunt in peccato mortali. Psal. 34: retribuebant mihi mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et iterum Psal. 55: conculcaverunt me inimici. Hebr. 10: quanta putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est? Scilicet in morte Christi. Ambrosius: Christum ille conculcat, qui libere peccat absque timore et poenitentia, et qui eo indigne participat. Idem: qui indigne Christum sumit, idem est ac si interficiat. Augustinus: quam temerarium est quamque nefarium est cruentis manibus intemeratae virginis tractare filium? Quis auditus sustineret aurium? Quis oculus non confunderetur ad intuitum? Cujus mens non raperetur in excessum, ubi mundi pretium mittitur in sterquilinium? Non enim minus est detestabile in os pollutum, quam in lutum mittere Dei filium. Secundum malum istorum est magna Dei offensa. Zach. 1: ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum, quasi diceret dominus, parum irascor hominibus propter peccata quae committuntur in proximum, sed maxime eo quod peccant in Deum. 1 Reg. 2: si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum, quis orabit pro eo? Glossa, quanto major gloria, tanto major offensa: Malach. 1: ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et offertis super altare meum pollutum panem: Glossa, corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesiae negligentes, et omnes qui Christi nomine censentur, cur nomen despiciant: quibus aperit causas offensae, quod pollutum panem offerunt. Polluit enim panem, idest corpus Christi, qui indigne accedit ad altare, et mensam domini si non scelerata voce, scelerato opere despicit; et dum sacramenta violantur, ipse cujus est sacramentum, violatur. Tertium malum istorum est multiplex plaga, et gravis et justa Dei vindicta. Sicut enim ab antiquo filiis Israel maximum erat peccatum, et pessimarum causa maledictionum, quod per idolatriam Deum projecerunt, et postea Judaeis impiis quod Christum non susceperunt: sic modo Christianis maximum est peccatum et causa plagarum, quod corpus salvatoris indigne suscipiunt. Gregorius: creator omnium per incarnationis mysterium Judaeam visitare dignatus est; sed quia non cognovit tempus visitationis suae, ideo gentibus frequenter in praedam data, novissime Romanis tradita est, et venerunt super eam omnia genera maledictionum, quae in libro legis scripta sunt: similiter his qui gratiam Dei ingrati accipiunt, certa est damnatio. Si enim quis irritam legem Moysi fecerit, sine ulla miseratione moritur, quanto deteriora supplicia meretur qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Haec supplicia possunt dici triplices plagae: prima multa damna spiritualium bonorum: secunda sterilitas terrae, sive caristia temporalium: tertia pestes corporum, et strages hominum. De prima Thren. 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium tuum, de quibus praeceperas ne intrarent Ecclesiam tuam: Glossa: hostis antiquus ad desiderabilia Ecclesiae manum mittit, et spiritualem ornatum aufert in membris suis, fidem contaminans, Baptisma rescindens, idest gratiam in Baptismo datam, doctrinam corrumpens, corpus et sanguinem Christi indigne tractans, et vasa pretiosa, idest oves Christi quasi lupus devastans: et causa tanti mali redditur, quia gentes, idest carnem amantes, et Christi circumcisionem non habentes, ministri altaris efficiuntur. De secunda plaga Deut. 28: si audire nolueris vocem domini Dei tui, ut facias omnia mandata ejus, venient super te omnes maledictiones istae. Maledictus fructus terrae tuae, armenta bovum tuorum, et greges ovium. Mittet dominus super te famem, esuriem et increpationem in omnia opera tua. Hae plagae venient, si audire nolueris mandata Dei, scilicet praecipue de corpore domini indigne tractando, secundum illud Levit. 21: homo qui habuerit maculam peccati, non offerat panem Deo, nec accedat ad ministerium ejus. Genes. 5: quia comedisti de ligno, ex quo praecepi ne comederes, maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. De tertia plaga, 1 Corinth. 11: probet seipsum homo et cetera. Qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat etc., idest ad judicium mortis se obligat: et multi alii propter scelus unius saepe feriuntur: unde sequitur: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi, scilicet somno mortis, vel Dei verbere, vel praeliorum adversitate. Num. 11: adhuc carnes erant in dentibus eorum, et ecce furor domini excitatus in populum percussit eum plaga magna. Sed ecce contra has plagas et omnia jam dicta mala, triplex remedium. Primum est emendatio vitae per poenitentiam voluntariam: secundum est correctio malitiae per superiorum disciplinam: tertium mutatio incorrigibilis personae per justitiae districtionem. De primo Joel. 1: depopulata est regio, luxit humus, idest habitatores humi, quia periit messis agri, idest spiritualia et temporalia. Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris, et ingredimini et cubate in saccis. Accingite vos sacerdotes et ministri cingulo poenitentiae, et plangite puro corde, ululate in confessione et oratione, ingredimini Ecclesiam per poenitentiam, unde existis per culpam cubate in sacco, idest delitias, quibus offendistis, per vitae austeritatem recompensate, ut iram Dei possitis mitigare. De secundo Malach. 3: ecce venit dominus quasi ignis conflans, scilicet per justos praelatos, et purgabit filios levi idest ministros altaris, et erunt domino offerentes sacrificia, et sic utique placatus mitigabitur ira ejus. De tertio Ezech. 21: judicabo vos, dicit dominus, et subjiciam sceptro meo, et eligam de vobis transgressores et impios, scilicet ad abjiciendum qui in malo perseverant, idest incorrigibiles, dicit Glossa, ut scilicet loco eorum justi restituantur. Isa. 1: convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stamnum tuum, et restituam judices tuos sicut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus, scilicet tempore Moysi et Machabaeorum et apostolorum: post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. 1 Machab. 4: cogitavit Judas de altari holocaustorum, quod profanatum fuerat, quid de eo faceret; et incidit ei consilium bonum ut destrueret illud, ne forte esset illis in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes: et demoliti sunt illud, et posuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis, et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum id quod fuit prius.


Caput 19

[91138] De sacramento altaris, cap. 19 Venite comedite et cetera. Thema proprium, patres nostri omnes eamdem spiritualem escam manducaverunt. 1 Cor. 10, idest omnes boni veteres in manna cibum invisibilem, scilicet Christum spiritualiter intellexerunt, crediderunt, gustaverunt et ab aeterna morte per eum sanati sunt. Secundus modus manducandi Christum est spiritualis tantum: et isto modo omnes salvati ab initio mundi manducaverunt, et salvandi manducant. Ambrosius: non manducans manducat, et manducans non manducat, quia scilicet non manducans sacramentaliter, manducat spiritualiter, et e converso. Eccles. 6: est vir cui dedit Deus substantiam et honorem, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud, scilicet cum magno desiderio spiritualiter manducandi. Circa spiritualem manducationem tria sunt consideranda: scilicet differentia personarum sic manducantium, ratio spiritualiter manducandi, effectus manducationis. Hujus primum est differentia personarum sic manducantium, quae est triplex, incipientium, proficientium, perfectorum. Matth. 15: manducantium fuerunt quatuor millia virorum exceptis mulieribus et parvulis. In parvulis incipientes, in mulieribus proficientes, in viris perfecti significantur. Secundum est ratio, qua dicuntur jam dicti spiritualiter manducare. Unde sciendum, primi, scilicet incipientes, manducant spiritualiter ratione fidei salutaris: secundi ratione bonae conversationis: tertii ratione devotae meditationis. De primis Habacuc 2 et ad Hebr. 10: justus ex fide vivit, tamquam ex cibo spirituali. Augustinus: crede et manducasti. Credere enim in Christum, est credendo in eum ire, ipsi corde inhaerere, in ipso delectari, et per veram caritatem membris ejus incorporari. Secundi, scilicet proficientes, manducant ratione bonae conversationis. Joan. 4: ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis (...) meus cibus est et cetera. Ecclesias. 24: qui timet Deum, faciet bona (...) cibavit eum pane vitae et cetera. Iste cibus conversationis consistit ex tribus virtutibus quasi ex tribus ferculis: scilicet innocentia, poenitentia et misericordia. De primo Psal. 101: percussus sum ut foenum, quia oblitus sum comedere panem meum, scilicet innocentiae, dum delectabar cibo malitiae. Augustinus: panem de altari spiritualiter manducare, est innocentiam ad altare portare, debitoribus peccata dimittere. De secundo Psal. 126: surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris, scilicet poenitentiae pro peccatis. Tob. 1: manducavit panem in luctu et tremore memorans sermonum Amos. Dies festi vestri, idest gaudii in peccatis, convertentur in lamentationem et luctum: Psal. 101: cinerem, scilicet poenitentiae, tamquam panem manducabam. De tertio Prov. 11: bene facit animae suae vir misericors; quia dum pauper ab eo reficitur, ipse multo magis a Deo spiritualiter pascitur. Apocal. 3: ecce sto ad ostium, et pulso in paupere, si quis aperuerit mihi et cetera. Tertii, scilicet perfecti, manducant spiritualiter ratione devotae meditationis. Et in hac manducatione tria erunt, quae in comessatione corporali consistunt: scilicet appetitus, masticatio et delectatio. Primo debemus esurire spiritualiter Christum cibum nostrum intimo corde desiderando; secundo masticare magna districtione cogitationis: tertio in eo delectari dulcedinem eligendo. Primo debemus spiritualiter esurire Christum ardenter desiderando. Job 31: si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det ut de carnibus ejus saturemur? Quasi, optabant et desiderabant saturari. Eccles. 23: qui edunt me, adhuc esurient et cetera. Gregorius: in spiritualibus delitiis saturitas appetitum parit: quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur: Isa. 26: domine nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae et cetera. Psalm. 37: ante te omne desiderium meum. Secundo debemus spiritualiter masticare totum Christum, scilicet membra et caput, idest nosmetipsos, et sanctos, et salvatorem mundi districta discussione cogitare, nos ipsos dijudicando, sanctorum vitam ad imitandum pertractando, incarnationis Christi beneficia devota mente ruminando. Primo perfecti masticant seipsos, diligenter se examinando et dijudicando. 1 Corinth. 11: probet seipsum homo, idest examinet et purget, et non alium, seipsum totum, scilicet cor, linguam, manum etc. et sic postea edat. Secundo sanctos masticant et bonos adhuc viventes, vitam eorum ad imitandum considerando. Matth. 22: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia et cetera. Tauri sunt prophetae et apostoli, qui fortitudine fidei quasi cornu principibus mundi restiterunt, et ab eis passi virtutem nobis exempla reliquerunt. Altilia ab alendo dicta pinguia sunt volatilia, et significant sanctos interna caritate saginatos, et contemplationis penna alta petentes: occisa sunt, vel ab eo quod per poenitentiam, vel per mortem carnis jam in requie posita: haec nobis sunt spiritualiter masticanda, idest ad imitandum diligenter consideranda. Deuter. 14: omne quod mundum est, comedite: quicquid morticinum est, ne vescamini ex eo. Omne mundum, idest honestis verbis et moribus comedite, in corde ponite imitandum; quod autem morticinum est, idest peccato contaminatum, ne vescamini ex eo consentiendo, vel idem faciendo. Philip. 4: de cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua laus disciplinae, haec cogitate: quae audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. Tertio perfecti masticant spiritualiter carnem Christi, scilicet incarnationis ejus sacramenta et beneficia devote meditando. Joan. 6: qui manducat carnem etc., idest spiritualiter masticat. Augustinus: hoc pertinet ad virtutem sacramenti, non ad visibile sacramentum: qui scilicet manducat intus non foris, qui manducat corde, non qui premit dente; et hoc est quod apostolus vigilanter dicit tantum de bonis, omnes eandem escam manducaverunt. Tertio debemus in spirituali manducatione delectari interna dulcedine, quae elicitur de Christi masticatione. Isa. 55: audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra, idest in dulcedine spiritualis gratiae: Sapient. 8: intrans in domum meam, conquiescam cum Dei sapientia, idest cum Christo, qui est sapida scientia: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam, et gaudium, et in amicitia illius delectatio bona: Psal. 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae domine. Gustate, et videte et cetera. Cant. 3: mel et lac sub lingua tua, idest dulcedo spiritualis in meditatione cordis. Haec dulcedo spiritualis est quaedam praegustatio gaudii caelestis valens contra tria mala quae sunt in mundo. Ibi est falsa dulcedo in delectabilibus utendis, grandis amaritudo in adversis sustinendis, tristis imago in bonis faciendis. De primo Proverb. 9: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior; sed dulcedo falsa est, quia animae perditio. Job 34: dulcedo illius vermis. Eccl. 9: sicut pisces hamo capiuntur, sic homines tempore malo. Esca foris delectat, sed aculeus intus perforat. Job 21: ducunt in bonis dies suos et cetera. De secundo Psal. 103: hoc mare magnum et spatiosum, quia scilicet in hoc mundo magna et multa amaritudo: Jerem. 9: cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis. Job 13: homo natus de muliere et cetera. De tertio Matth. 9, dixit dominus cuidam diviti: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis; et sequere me. Qui contristatus in verbo abiit moerens. 1 Reg. 25: dixerunt pueri David ad Nabal, quodcumque invenerit manus tua, da pueris tuis, et servo tuo David. Qui respondit. Tollam panes meos et aquam et carnes, et dabo viris quos nescio unde sint? Genes. 4: factum est post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera domino: et non respexit ad eum dominus, nec ad munera ejus. Hujus causa fuit, quia male obtulit, scilicet de tristi corde et facie. Contra hoc valet dulcedo spiritualis, quia falsam dulcedinem mundi facit insipidam, grandem amaritudinem facit dulcem, tristem imaginem reddit jucundam. De primo Prov. 27: anima saturata calcabit favos. Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. Philip. 3: quae mihi fuerunt lucra, arbitratus sum propter Christum detrimenta, propter quem omnia arbitratus sum ut stercora. De beato Augustino dicitur: displicebat ei quicquid agebat in saeculo et cetera. De secundo Deuter. 33: inundatione maris quasi lac sugent, idest boni repleti dulcedine spirituali vincunt amaritudinem mundi, 4 Reg. 2: Eliseus misit sal in aquas amaras, et in dulces conversae sunt; sic Christus spirituali sapore sanat amaritudinem. Hinc Stephano lapides torrentis dulces fuerunt, et multis sanctis ardentes prunae, candentes vestes visae sunt tamquam rosae suaves, et multi sancti gaudent in tribulatione. De tertio Dan. 1: post dies decem apparuerunt vultus eorum meliores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio. Vultus eorum quos panis satiavit, qui de caelo descendit, dicit Glossa, apparuerunt meliores decore et hilaritate ad benefaciendum. Proverb. 15: cor gaudens exhilarat faciem. 2 ad Corinth. 9: hilarem datorem diligit Deus. Tertium circa spiritualem manducationem notandum est effectus hujus manducationis. Et hic est triplex: peccatorum remissio, ab aeterna morte sanatio, vera corporis Christi ad salutem aeternam participatio. De primo panem nostrum quotidianum etc., idest cibum spiritualem et cetera. Ambrosius: qui manducant spiritualiter virtutem carnis et sanguinis Christi, dicuntur sumere et vere manducare, quia ipsam corporis Christi efficaciam quotidie sumunt, id est peccatorum remissionem. De secundo Joan. 6: hic est panis de caelo descendens; si quis ex ipso manducaverit, non morietur, scilicet morte aeterna. Augustinus super acta Apostol.: patres nostri eamdem escam spiritualem manducaverunt quam et nos: corporalem vero alteram, idest, manna, quod significabat Christum, et idem credentibus efficit. Alii vero qui non crediderunt, manducaverunt, et mortui sunt aeternaliter, quod non Moyses et alii boni. Quare? Quia cibum invisibilem spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter sanarentur, scilicet ab aeterna morte. Similiter et nos spiritualiter manducando ab aeterna morte liberamur. De tertio super illud 1 Cor. 10: unus panis et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus, dicit Augustinus: nulli dubium est, tunc quemque corporis sanguinisque dominici participem fieri, quando membrum Christi efficitur, nec alienari ab illius panis consortio, etiam si antequam panem edat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat; quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille cum hoc quod sacramentum significat, invenitur. Invenitur autem hoc quod sacramentum significat, quando membrum Christi efficitur, quando credendo et amando spiritualiter manducat, quia sic in corpus Christi vere convertitur, ut cum ipso aeternaliter vivat.


Caput 20

[91139] De sacramento altaris, cap. 20 Venite, comedite. Accipite et comedite, Luc. 22. Tertius modus manducandi corpus Christi est sacramentalis et spiritualis simul, quo boni Christiani communicant. Unde circa hunc modum possunt tria notari. Primum est multitudo non communicantium, scilicet malorum. Cum enim triplex sit modus manducandi: scilicet sacramentalis tantum, quo mali Christiani manducant, et tamen non manducant: spiritualis tantum, quo boni non manducant, et tamen manducant: sacramentalis et spiritualis simul, quo soli boni Christiani manducant et manducantur. Restat ad divisionis hujus sufficientiam multitudo quaedam malorum, qui nec manducant nec manducantur, quia scilicet corpus Christi non manducant, et ideo aeterna morte peribunt. Istorum tres sunt species sive turmae. Primi infideles, secundi negligentes, tertii contemnentes. Infideles sunt, quorum corda per malitiam fallente Diabolo sic excaecata sunt, ut non possint credere et cognoscere divina sacramenta pro salute mundi mirabili sapientia Dei instituta. Negligentes sunt, qui temporalibus lucris et saecularibus negotiis in tantum se occupant, ut sacram communionem debito tempore sumere negligant. Contemptores sunt, qui sceleribus tanto amore inhaerent, quod corpus domini sumere parvipendant. De primis Joan. 6: quomodo potest hic nobis carnem suam etc.: quasi diceret: non credimus quod possit dare. Sap. 5: erraverunt impii; excaecavit enim eos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei. Joan. 3: qui incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. De secundis Matth. 22: misit rex servos suos vocare invitatos ad nuptias, dicens: ecce prandium meum et cetera. Illi autem negligentes abierunt alii in villam suam, alii in negotiationem suam. Glossa, in villam ire est terreno labori immoderate insistere; in negotiationem vero, terrenis lucris nimis inhiare. Tales qui prandium divini sacramenti negligunt, quamvis fidem et quaedam opera caritatis habere videantur, tamen nisi poeniteant, peribunt. Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis et cetera. Super illud Eph. 3: oro ut possitis comprehendere quae sit sublimitas et profundum, dicit Glossa: profunda caritatis sunt ecclesiastica sacramenta, quae sunt profunda et investigabilia, et sunt fundamentum caritatis, sine quibus non valet caritas, idest exteriora signa caritatis non valent ad salutem aeternam sine sacramentis ea negligentibus. Num. 9: si quis mundus est, et in itinere non fuerit, idest non habet impedimentum justae necessitatis, et non fecerit phase, exterminetur anima illa de populis suis, quia sacrificium non obtulit domino tempore suo, peccatum suum ipse portabit. De tertiis 2 Paralip. 30: perrexerunt cursores cum epistolis ex regis Ezechiae imperio et principum ejus, in universo Israel praedicantes: revertimini ad dominum Deum vestrum, et venite ad sacrificium ejus, scilicet ad faciendum phase, idest ad suscipiendum corpus domini. Et quidam viri acquiescentes consilio venerunt, aliis irridentibus atque subsannantibus eos. Joan. 3: hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum opera mala; quasi dicat: justo judicio excommunicantur et condemnantur qui plus diligunt peccatis inhaerere, quam se praeparare, et Christum suscipere. Canon: qui pro sceleribus suis duobus vel tribus annis non communicant, excommunicandi sunt donec poenitentiam agant. Luc. 14: nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabunt coenam meam. Secundum circa hunc modum considerandum, est magnitudo felicitatis bonorum corpus Christi digne sumentium. Et hoc probatur a tribus: ab optimae partis electione, a spiritus sancti participatione, ab ipsius Christi certa inhabitatione. Primo probatur felicitas digne communicantium magna ex optimae partis electione: quia sicut beata virgo sibi tribus propositis, scilicet esse matrem et non virginem, vel esse virginem et non matrem, vel esse virginem et matrem, ultimam et optimam, scilicet esse matrem et virginem simul elegit; sic inter tres modos corpus Christi manducandi elegerunt optimam partem, scilicet sacramentaliter et spiritualiter simul. Hanc ultimam partem, scilicet de primo modo comedere sacramentaliter, et de secundo modo comedere spiritualiter eligunt; et sic ex utraque parte quod melius est comedunt, et ideo multum felices sunt. Eccles. 2: laudavi igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet; quasi dicat, expertus sum plurima genera gaudiorum et delectationum carnis et mundi, et haec omnia vanitas, et finis eorum moeror et luctus: unde laudavi prae omnibus laetitiam, scilicet veram, idest, testimonium bonae conscientiae, et quod non esset homini sub sole, idest melius in hoc mundo, nisi quod comederet panem, scilicet qui de caelo descendit, et biberet vinum quod laetificat cor hominis, scilicet sanguinem domini. Secundo probatur felicitas istorum magna, a spiritus sancti vera participatione. Psal. 80: de petra melle saturavit eos, qui scilicet felices de corpore Christi sugunt dulcedinem spiritus sancti. Sapien. 12: quam suavis est domine, spiritus tuus in nobis. Qui scilicet fluit in nobis de tuo corpore. Augustinus: participatione corporis et sanguinis Christi homo vivit non sumens tantum sacramentum, quod et mali faciunt, sed pertingens usque ad spiritus participationem, ut in corpore domini tamquam membrum maneat, et ejus spiritu vegetetur. Tertio probatur ab ipsius Christi certa inhabitatione. Joan. 6: qui manducat carnem meam et cetera. Hilarius: accepta carne domini et hausto sanguine id efficitur, ut nos in ipso, et Christus in nobis sit: est enim in nobis Christus per carnem, dum carnem ejus accipimus, et in eo sumus, dum se cum hoc quod nos sumus, in Deo est. Tertium circa hunc modum considerandum est ratio remanducationis digne manducantium; de qua remanducatione dicitur quod tales manducant et manducantur. Et hujus ratio est, quia dum corpus domini digne a fidelibus manducatur, non ipsum ut alius cibus in manducantem convertitur; sed e converso illud vere manducans in illud spiritualiter mutatur: nam manducantem se dominus sui corporis membrum facit, et sibi incorporans per caritatem unit, et imagini suae bonitatis similem efficit. 1 Corinth. 10: unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Item 12: vos estis corpus Christi et membra de membro. Quod vero manducando corpus Christi non in nobis, sed nos in illo convertimur, triplici similitudine probatur. Prima sumitur de virtute amoris nostri. Haec est enim vis amoris, transformari cor amantis in amatum, idest amati fortunae prosperae et adversae assimilari. Hugo: ea vis amoris est, ut talem te esse necesse sit, quale id est quod amas; et cui per affectum conjungeris, in illius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Cantic. 8: pone me ut signaculum super cor tuum, super cor tamquam super ceram calidam, puram et mollem, aptam suscipere impressam imaginem. Super cor ergo calidum amore Dei, purum munditia sui, molle pietate proximi, corpus Christi ut sigillum ponitur, non ut ipsum quod immutabile est, in nos mutetur, sed nos in imaginem bonitatis ejus transmutemur. Secunda similitudo ad idem sumitur de virtute rei majoris. Nam si gutta aquae in magnum vas vini fundatur, virtute multitudinis vini aqua ex toto in illud mutatur; sed virtus dominici corporis ineffabilis est magnitudinis, et nos multum exigui respectu illius. Psalm. 146: magnus dominus et cetera. Idem substantia mea tamquam nihilum ante te: Isa. 40: ecce gentes quasi stilla situlae. Magnitudo itaque virtutis et dulcedinis Christi infusa exiguo et humili cordi nostro, vincit illud, et a se deficere faciens in illam convertit, ut jam non mundanis hominibus, non nobis ipsis, sed Christo in voluntate, sermone, bona conversatione similes simus. Psalm. 118: defecit in salutare tuum anima. Tertia similitudo ad idem sumitur de virtute rami arboris. Haec est enim proprietas surculi bonae arboris, si trunco inseratur etiam sylvestri, quod naturali virtute praevalens illius amaritudinem in suam dulcedinem et nobilitatem convertit, et similem sibi bonum fructum proferre facit; sic corpus Christi nobis insitum defectus nostros evacuat, et in suam nos bonitatem trahit, ut quales ipse frondes, flores et fructus justitiae facit, tales et nos per eum faciamus. Hinc spiritus sanctus dicit Ezechiel. 17: sumam de medulla cedri sublimis, et de vertice ramorum ejus, et plantabo in montem excelsum, et rumpet in germen, et faciet fructum. Cedrus sublimis est Deus pater, rami eminentiores antiqui patres, vertex ramorum beata virgo, medulla cedri aeterna Dei sapientia, pars de ramorum vertice, caro sumpta de virgine. Spiritus ergo sanctus medullam cedri et partem de summo ramo sumpsit, quia Christi incarnationem fecit, et hunc quasi surculum nobilissimum plantat in montem excelsum, cum fidelibus a terrenis desideriis ad caelestia elevatis dominici corporis tribuit sacramentum. Hinc fructus erupit, quia cor fidele propria amaritudine relicta vitiorum, virtute corporis domini similes Christo spirituales frondes, flores, fructus virtutum et bonorum operum facit. Hinc dictum est Augustino: cibus sum grandium. Cant. 2: trahe me post te, me scilicet mutando in te violentia meae dilectionis, magnitudine tuae dilectionis, virtute firmae insertionis, ut non maneat in me radix amaritudinis; sed praevaleat operando in me virtus et dulcedo tuae bonitatis. Gal. 6: vivo ego, jam non ego et cetera.


Caput 21

[91140] De sacramento altaris, cap. 21 Venite, comedite et cetera. Thema speciale, pater meus usque modo operatur et cetera. Joan. 5. Aliud. Altissimus de terra medicinam plasmavit, Eccles. 38. Thema proprium, benedictus fructus ventris tui, Luc. 1. Ascendam in palmam, idest in crucem, et apprehendam fructus ejus, Cantic. 7. Sextum principaliter circa sacramentum dominici corporis notandum, est effectus bonitatis suae, sive virtus spiritualis. Nam quia parentes primi per vetiti a Deo pomi gustum corrupti multas infudere miserias suo generi, necessarium fuit medicamento salvatoris miseriis subveniri. Circa quod sciendum, quod nostrae miseriae sunt tres generales; scilicet vincula culpae, defectus gratiae, mortis plagae. De primo Psal. 118: funes peccatorum circumplexi sunt me: 2 Paral. 36, in oratione Manasse: incurvatus sum multo vinculo ferri, idest peccati. De secundo Psal. 138: imperfectum meum viderunt et cetera. Item Psalm. 142: anima mea sicut terra sine aqua tibi, idest sterilis sine fluentia gratiarum et germine virtutum. De tertio Psal. 17: circumdederunt me dolores mortis. Item Psal. 38: amove a me plagas tuas: Job 16: inimicus meus irruit in me quasi gigas, concidit me vulnere super vulnus. In qualibet istarum trium miseriarum generalium intelliguntur quatuor mala specialia, quasi duodecim languores speciales, ad quos curandos ordinantur duodecim dominici corporis effectus, sive fructus. Apocal. 22: ostendit mihi Angelus lignum vitae afferens fructus duodecim per singulos menses, idest ad curandos nostros duodecim defectus, sive languores. Psal. 102: benedic anima mea dominum, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis et cetera. Prima quatuor mala nostra sive languores sunt quasi vincula culpae, quibus stringuntur animae: scilicet Daemonis tentatio, fomitis repugnatio, cordis macula, creatoris offensa. Contra haec valet fructus virginis, scilicet corpus salvatoris. De primo languore ad Ephes. 6: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli: Eccles. 11: multae sunt insidiae dolosi, scilicet de diversis vitiis, et multis modis tentat. 1 Petr. 5: vigilate, quia adversarius vester et cetera. Glossa, circuit tamquam hostis, clausos obsidens muros, explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis, cujus aditu ad anteriora penetret. Offert oculis formas illicitas, et faciles voluptates, ut usu destruat castitatem; aures per canora tentat, ut Christianum molliat rigorem; linguam convitio provocat, manus injuriis lacessentibus ad caedem instigat, honores terrenos promittit, ut caelestes adimat. Psal. 142: persecutus est inimicus animam meam. De secundo Galat. 5: caro concupiscit adversus spiritum. Ad Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Augustinus: video aliam legem, idest fomitem peccati in membris meis, ut in oculo ad concupiscendum, in lingua ad maledicendum, in manu ad malefaciendum, et sic de aliis: repugnantem legi mentis meae, idest legi Dei. De tertio, Jerem. 2: si laveris te nitro, tamen maculata es in iniquitatibus tuis coram me: Proverb. 20: quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato? Eccles. 7: non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. De quarto Deut. 9: memento ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris dominum Deum tuum. Et quanto major culpa, tanto major contra peccatorem ira divina. Zach. 1: ego iratus sum parum, ipsi autem adjuverunt in malum. Augustinus: justitia Dei non sinit esse dedecus culpae sine decore vindictae. Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor dominici corporis fructus primi, qui nos liberant a vinculis culpae: Daemonem fugat, fomitem refrigerat, maculam cordis mundat, iram Dei placat. De primo fructu Tob. 6: si cordis particulam super carbones posueris, fumus ejus extricat omne genus Daemonum. Flumen, in quo pisces sunt, significat mundum: omnes pisces ejus, diversa genera hominum: piscis ille magnus, gentem Judaeorum: cor piscis, quasi membrum nobilissimum, et ex quo vita procedit, beatam virginem: particula cordis significat corpus salvatoris de virgine sumptum. Hoc debet super carbones poni, idest fidelibus accensis, igne amoris donari: tunc fumus ejus, idest virtus spiritualis, fugat tentationes Daemonum. Psal. 67: exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus et cetera. De secundo fructu Psal. eod.: Selmon mons Dei, mons pinguis. Mons Dei est Christus, Selmon interpretatur umbra. Christus igitur est umbra nostri refrigerii, quia, ut dicit Glossa, de corpore Christi manat umbra gratiae, quae nobis defensaculum est contra incentiva vitiorum, et carnalis concupiscentiae: unde dictum est de virgine beata: virtus altissimi obumbrabit tibi, idest umbram faciet tibi: umbra enim fit de corpore et lumine. Lumen est verbum Dei, corpus caro Christi. Accessit lumen corpori, idest verbum carni. Verbum enim caro factum est. Dum ergo fidelis corpus Christi sumit, spirituale refrigerium percipit quasi de umbra gratiae, quae de ipso fluit. Oseae 14: ego quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium. De tertio fructu Isa. 6: volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus quem forcipe tulit de altari, et dixit: ecce tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Lapis iste praecisus sumptus de altari, significat corpus Christi; et dum eo os cordis tangitur, peccatum veniale mundatur. Gregorius: dominus dedit nobis sacramentum salutis, ut qui quotidie peccamus, et ille jam mori pro peccato non potest, per hoc remissionem consequamur. De quarto fructu Prov. 21: munus absconditum extinguit iras: Levit. 2: si de craticula fuerit oblatio simila conspersa oleo, tollet memoriale de ipso, et adolebit super altare in odorem suavitatis domino. Panis in craticula coctus et oblatus, et aspersus oleo, Christus in cruce pro nobis passus, et totus unctus spiritu sancto. Hujus sacrificii memoriale est hostia, quae offertur in memoriam passionis dominicae. Haec debet et super altari adoleri, idest, accendi, quia in corde fideli cum fervore desiderii et devotionis suscipi. Hic odor suavitatis est domino, idest tam gratus Deo, ut ob ejus gratiam remittat iram suam, et nos sibi reconciliet, et ad aeternam pacem perducat. Amen.


Caput 22

[91141] De sacramento altaris, cap. 22 Venite, comedite et cetera. Secunda quatuor mala nostra, sive languores, sunt quatuor defectus gratiae, quibus multae laborant animae: scilicet defectus in cognitione sui, in dilectione proximi, in sapore spirituali, in consumatione boni. Contra haec valet fructus ventris virginis, corpus salvatoris. De primo languore, Genes. 1: tenebrae erant super faciem abyssi: quia ab antiquo cor hominis obvolutum fuit ignorantia sui. Jerem. 14: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Psal. 18: delicta quis intelligi? etc. quibus scilicet vel alios peccare feci, vel aliorum peccatis consensi. Matth. 7: quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? De secundo Matth. 23: quoniam superabundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: Eccles. 45: frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ex aqua. Defectus amoris probatur ab exterioribus signis. 1 Joan. 3: qui habuerit substantiam hujus mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Jerem. 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem deridebit, et veritatem non loquetur. Prov. 10: pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. Glossa: diversum pondus et diversam mensuram habet in domo sua, ut aliter sibi, aliter proximo metiatur, qui in suis semper actibus quae laudentur, in proximi quae vituperentur quaerit; sed qui in temporalibus sibi majorem, proximo minorem mensuram dare studet, quia defectum dilectionis habet, Deo displicet: similiter est de eo qui malo verbo vel facto proximum contristatur, laedit vel damnificat. De tertio Jerem. 31: omnis qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus: Gregorius: quid est uva acerba, nisi peccatum? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Sed qui uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis vitae et mundi delectationibus pascitur, interni sensus ejus ligantur, ut jam spiritualia sapere nequeant. Hoc figuratum est Num. 11, in populo Israel qui in Aegypto carnibus cum allio et cepis satiatus fuerat, et post in deserto talia concupiscens, panem caelestem, scilicet manna dulcissimum cum nausea respuebat. 1 Corinth. 2: animalis homo non percipit ea quae sunt Dei. Augustinus: animalis dicitur carnalis homo qui fertur dissoluta lascivia animae suae. De quarto Gal. 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu caeperitis, nunc carne consummemini. Prover. 2: relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. Luc. 8. Qui supra petram, hi sunt qui cum audiunt verbum, cum gaudio suscipiunt, sed radicem non habent, scilicet stabilitatem firmae voluntatis, quia ad tempus credunt et cetera. Cant. 7: mane surgamus, et videamus si floruerit vinea flores fructum pariunt. Glossa: non est intuendum si vinea floret, sed si flores ad partum fructuum convalescunt: quia scilicet non est mirum si quis bona inchoat, sed valde mirabile est si intentione bona in bono opere perseverat. Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor secundi fructus corporis domini, qui nos hic in gratia perficiunt. Intellectum enim ad se cognoscendum illuminat, voluntatem sive affectum in dilectione Dei inflammat, memoriam spirituali dulcedine delectat, totum hominem in bono confirmat. De primo fructu Prov. 24: comede fili, mel, quia bonum est. Mel est sapientia Dei increata in cibum dulcem nobis praeparata. Hoc bonum est ad spiritualem medicinam quia illuminat mentem. 1 Reg. 14: vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle? Isa. 7: butyrum et mel manducabit omnis qui relictus fuerit, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Psal. 26: dominus illuminatio mea: accedite ad eum, et illuminamini, scilicet ad cognitionem vestri. De secundo fructu dicitur Isa. 6, quod Angelus tulit calculum de altari, et tetigit os Isaiae. Calculus est carbunculus, sic dictus, quia ignitus ut carbo: et significat corpus domini de altari sumptum, et caritate inflammatum, quia accendit amore corda fidelium. De tertio Psal. 33: gustate et videte, quoniam suavis et cetera. Eccles. 49: memoria Josiae in compositione odoris facta opus pigmentarii in omni ore, quasi mel indulcabitur. Josias qui interpretatur fortitudo domini, significat Christum, dicit Glossa: memoria Christi, idest sacramentum corporis ejus, quod in memoriam sui jussit consecrari, opus est odoriferum veri pigmentarii, idest spiritus sancti, qui illud composuit de pretiosissimis speciebus, scilicet de carne virginali et sapientia Dei. Hic quasi mel in ore cordis indulcoratur, si virtus ejus in salutem humani generis pie cogitatur. Cant. 2: sub umbra illius quem desiderabam sedi. Primo fidelis anima Christum desiderans aestuat spiritu et sitit. Secundo umbram desiderii in spe fructum obtinendi sentit. Tertio sedet, exspectat, orat ut se totum ad ipsam reficiendam et vivificandam fructus infundat. Quarto infusam ejus dulcedinem suaviter gustat. Nota. Sed diceret aliquis, ecce saepius ut possum me praeparo, corpus domini sumo, sed nihil sentio solatii spiritualis dulcedinis. Respondeo. Cibus iste, sive fructus, medicina est hominis. Unde sicut medicus peritus quandoque quibusdam dat medicinam dulcem palato corporis, et quandoque non sic, sed dulcem palato mentis, quae quamvis non gutturi, tamen bene sapit rationi, pro eo quod sanam mentem delectat; sic dominus dat suis fidelibus dulce semper corpus: sed dulcedinem suam alio modo istis, alio istis, prout cuilibet expedire novit. Hinc est, quod quidam dulcedinem istam sapiunt per affectum, et ardentiori delectantur devotione; et alii eamdem dulcedinem sapiunt per pium intellectum, et sufficienti reficiuntur utilitate in eo quod credunt et intelligunt per hunc cibum sanctum veram vitam obtinere. Igitur quamvis non sapis dulcedinem domini primo modo, idest per affectum firmae devotionis; sapis tamen secundo modo, scilicet per intellectum multae utilitatis. De primo Isa. 55: audite audientes me, et comedite bonum. Ambrosius: panis candidissime habens omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem, qui nos semper reficit, comedat cor meum et dulcedinem saporis et cetera. Panis dulcissime sana panis etc., ut sentiat suavitatem amoris tui. Sana illud et cetera. De secundo est illud, fructus ejus dulcis gutturi meo, idest piae et fideli menti, quae credit et intelligit hunc cibum sanctum sibi esse utilissimum. Glossa: dulcis fructus gutturi cordis, quia in eo intelligit causam vitae, dum etiam corporaliter percipit. Haec dulcedo valet contra tria mala quae sunt in mundo. Require supra sermone 19: postmodum de quarto fructu. Psal. 103: panis cor hominis confirmet, quia scilicet corpus Christi fideles suos in bona vita confirmat et confortat. Finaliter 3 Reg. 19: comedit Elias panem quem Angelus ministravit et cetera. Oreb interpretatur mensa. Mons ergo iste est mons mensae Dei, et significat satietatem caelestis gloriae. Panis itaque corporis Christi confortet nos in vita bona et bono opere quadraginta diebus et noctibus, idest toto tempore praesentis poenitentiae usque ad montem et mensam Dei, idest quousque veniamus ad altitudinem securitatis, et satietatem dulcedinis aeternae gloriae. De his quatuor fructibus simul per figuram dicitur 4 Reg. 4: Eliseus incubuit super puerum, posuitque os suum super os ejus, et oculos super oculos ejus, et manus super manus ejus, et calefacta est caro pueri. Per puerum fidelis anima, per Eliseum dominus significatur, qui sicut sigillum cerae, sic se conjungit animae, oculos suos super oculos ejus ponit, quia intellectum illuminat; carnem calefacit, quia affectum caritate inflammat: os super os ponit, quia gustum memoriae dulcedine spirituali delectat: manus super manus ponit, quia in bono odore usque in finem conservat, et sic totum hominem perficit, ut ad vitam aeternam perducat. Amen.


Caput 23

[91142] De sacramento altaris, cap. 23 Venite, comedite. Vel similia de effectu. Tertia quatuor mala nostra, sive languores, sunt quasi mortis plagae, quibus multae gravantur animae: scilicet debitum mortis aeternae, defluxus bonae vitae, exilium mundanae miseriae, incineratio corporalis materiae. Contra haec valet fructus virginis, corpus salvatoris. De primo languore ad Rom. 6: ego carnalis homo, venumdatus sub peccato. Primi enim parentes vendiderunt se et suam progeniem ad perpetuam servitutem Diaboli, quod est ad aeternam mortem pro modica delectatione peccati. Genes. 2: de ligno scientiae boni et mali ne comedas, in quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris, idest te et posteritatem tuam ad aeternam mortem obligabis: ad Roman. 6: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Mors, idest certitudo mortis temporalis, et debitum aeternae mortis, nisi subveniret redemptio salvatoris. Ephes. 2: eramus natura filii irae, sicut et ceteri debitores aeternae mortis. De secundo Psal. 10: dies mei sicut umbra declinaverunt. Item Psal. 11: salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus: Genes. 44: dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt parvi et mali, et non pervenerunt ad dies patrum meorum. Item Genes. 6: sensus et cogitatio humani cordis ad malum prona sunt ab adolescentia sua. De tertio Genes. 3: emisit dominus Adam de Paradiso voluptatis, ut operaretur terram. Psalm. 119: heu mihi, quia incolatus meus et cetera. Ad Hebr. 11: juxta fidem defuncti sunt omnes non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere: et siquidem illius meminissent de qua exierant, habebant utique tempus revertendi: nunc autem appetunt meliorem, idest, caelestem. Hinc flens canit Ecclesia, salve regina misericordiae. Glossa super Canon. Jacobi: ne indignemini, si mali in mundo florent, si vos patimini; quia non est Christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed deprimi potius: mali enim nihil habent in caelo; vos nihil in mundo. Unde spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in via contingat, gaudere debetis. De quarto Genes. 3: in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua assumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Job 4: memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Eccles. 14: omnis caro foenum, et sicut folium in arbore viridi. Glossa: sicut foenum in terra, et folium in arbore crescit, virescit, marcescit, arescit, et dejicitur; ita caro nostra. Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor circumstantiae fructus dominici corporis, quae salvant nos a plagis mortis. Ab aeterna enim morte liberat, merita bonae vitae multiplicat, ad patriam vitae deducit, ad aeternam vitam corpus resuscitat. De primo fructu Joan. 6: ego sum panis vitae: patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur; quia scilicet non solum ab aeterna morte, quae est in Inferno, sed etiam ab illa quae fuit in Limbo, virtute corporis Christi liberatur. Et insuper haec brevis mors corporis in vitam aeternam, quae est in caelo, eidem commutatur. Oseae 13: de manu mortis liberabo populum meum. De secundo fructu, Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, quia pro multiplicandis meritis bonae vitae. Sicut enim puer parvulus per cibum corporalem crescit magnitudine, robore, et decore; sic fidelis per cibum spiritualem proficit meritis bonae vitae. Joan. 10: ego sum pastor bonus: et infra: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Psal. 137: multiplicabis in anima mea virtutem. Joan. 14: qui manet in me, et ego in eo et cetera. De tertio fructu Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Idest reducam eum de exilio praesentis miseriae ad caelum. Ambrosius: dominici corporis figura praecessit, quando dominus in deserto patribus manna pluit; quia sicut ille panis populum per desertum ad terram promissionis duxit, haec esca caelestis fideles hujus saeculi desertum transeuntes in caelum subvehit. Unde recte viaticum appellatur, quia in via reficiens in patriam usque perducit. Jerem. 12: reducam virum ad hereditatem suam. Proverb. 3: lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Glossa, sicut in Paradiso fuit lignum vitae, ita per sapientiam Dei, quae est Christus, vivificatur Ecclesia, cujus nunc sacramento corporis et sanguinis, vitae aeternae accepit pignus. Si ergo corpus Christi sumptum pignus est vitae aeternae, et pignus non dimittitur donec id pro quo impignoratur accipitur, profecto per hoc ad vitam aeternam perducimur. De quarto fructu, Joan. 6: qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem et cetera. Usque in novissimo die. Verum enim hominem resuscitabit. 1 Corinth. 15: sicut per unum hominem mors, scilicet omnium, ita per unum hominem, scilicet Christum, resurrectio mortuorum. Sed hoc valde dissimile: unde sequitur: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: ad Rom. 14: omnes stabimus ante tribunal Christi etc. 1 Corinth. 15: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum; sed non omnes immutabimur quia soli electi propter corporis Christi participationem, scilicet sacramentalem, vel spiritualem, surgent sole pulchriores: reprobi vero resurgent infirmi et deformes. Daniel. 12: qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, qui et fulgebunt quasi splendor firmamenti: et alii in opprobrium, ut vivant semper: quos scilicet, ut dicitur Isa. 13: torsiones et dolores ut parturientes tenebunt, et facies combustae vultus eorum. Quale semen est quod cadit in terra, talis fructus surgit de terra. Similiter qualis est vita tua dum morieris, talis erit tempore suo resurrectio tua. Seminatur zizania, et surgit ex ea deformis et odibilis herba: seminatur triticum, resurgit frumentum pulchrum. Haec figurata sunt, Gen. 14, in somnio regis: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae, et septem aliae de stipula oriebantur tenues et percussae uredine, idest vento urente, qui scilicet eas infirmavit et denigravit. Septem spicae deformes signant omnes reprobos cum magna deformitate in judicio apparentes; septem pulcherrimae, omnes electos cum gloriosis corporibus resurgentes. De primo Nahum 3: ecce ego ad te malefica, idest universitas damnatorum, dicit dominus et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam genti nuditatem tuam, et regibus ignominiam tuam. De secundo Phil. 3: salvatorem expectamus etc. 1 Corinth. 15: seminatur corpus corruptibile, surget incorruptibile: seminatur in infirmitate, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget spirituale; seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Amen.


Caput 24

[91143] De sacramento altaris, cap. 24 Venite, comedite etc. vel alia similia de effectu vel fructu. Sacrosanctum corpus domini tres habet effectus principales. Primus est peccatorum destructio. Secundus bonorum spiritualium largitio vel augmentatio. Tertius animarum confortatio, vel vitae aeternae collatio. De primo Dan. 2: videbam donec abscisus est de monte lapis sine manibus, et percussit statuam, idest figmenta peccatorum, et comminuit eam. 1 Joan. 3: in hoc apparuit filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. De secundo Prov. 12: qui bonus est, hauriet sibi gratiam a domino, quia ipse fons totius gratiae. Eccle. 24: in me omnis gratia vitae est, usque ad me omnes. De tertio Psal. 103: panis cor hominis confirmat. Genes. 18: ponam bucellam panis, et confortate cor vestrum. Primus effectus principalis corporis Christi est destructio peccatorum: et hoc ad tria: ad dealbandum maculam cordis, ad mitigandum stimulum carnis, ad resistendum cogitationibus pravis. De primo Psalm. 67: nive dealbabuntur in Selmon. Selmon mons Dei est, et interpretatur umbra, et sicut dicit Glossa, corpus Christi significat; quia sicut umbra fit de lumine et corpore, ita in corpore Christi est lumen divinitatis et caro humanitatis. In hoc monte umbroso super nivem dealbabuntur fideles, quia virtute corporis Christi incomparabiliter a macula peccatorum emundantur. Isa. 43: ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. De secundo Exod. 17: mane ros jacuit in similitudinem pruinae super terram. Glossa: panis caelestis in similitudinem roris et pruinae semper apparebat, quia corpus Christi a fervore peccatorum refrigerat. Psalm. 88: tu dominaris potestati maris. Mare significat multas miserias hominis, motus fluctuum stimulum carnis. De tertio Cant. 1: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha servat corpora a vermibus incorrupta; sic corpus Christi corda fidelium a pravis cogitationibus illaesa: quia cum dilectum dominum suscipimus, si fasciculum myrrhae, idest amaritudinem passionis ejus pia mente cogitamus, vermes malarum cogitationum a nobis repellimus. Secundus effectus principalis est bonorum spiritualium augmentatio: et hoc ad tria: ad decorem castitatis, ad fervorem caritatis, ad saporem suavitatis. De primo Daniel. 1: apparuerunt vultus eorum meliores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio. Glossa: vultus eorum quos panis satiabat, qui de caelo descendit, apparuerunt meliores, decore scilicet castitatis. Unde et pueri illi casti fuerunt. Cantic. 7: quam pulchra es et decora carissima in delitiis. Sicut enim bonum nutrimentum facit ad decorem corporis, sic delitiae cibi spiritualis ad pulchritudinem castitatis. Ezechiel. 36: similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer. De secundo Eccle. 32: gemmula carbunculi in ornamento auri. Glossa: ardentium gemmarum principatum tenet carbunculus, sic dictus, quia ignitus, ut carbo. Significat autem corpus Christi, quod cor accipientis et ornat castitate, et inflammat caritate. Psalm. 49: ignis a facie ejus exarsit, carbones et cetera. Hinc 4 Reg. 4: Eliseus incumbens incurvavit se super puerum, et calefacta est caro pueri. De tertio Genes. 49: Aser pinguis panis praebens delitias regibus. Sapient. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et panem de caelo praestitisti illis, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem: substantiam enim tuam et dulcedinem, quam in filios habes, ostendebas. Cantic. 5: comedi favum cum melle meo, idest dulcedinem carnis Christi cum dulcedine divinitatis: bibi vinum cum lacte meo, idest dulcedinem sanguinis Christi cum dulcedine spiritualis consolationis. Tertius effectus principalis est animarum confortatio: et hoc ad tria: ad debellandum Daemonia, ad sustinendum adversa, ad operandum bona. De primo 1 Reg. 30: invenerunt viri David virum Aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David, dederuntque ei panem ut comederet, et refocillatus est, et adduxit David ad latrunculos, et percussit eos. Vir Aegyptius significat peccatorem, quem praedicatores adducunt ad Christum per conversionem; qui pane dominici corporis confortatus fit dux exercitus Christi ad debellandos Daemones. Ephes. 6: confortamini in domino, et in potentia virtutis ejus, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. 1 Reg. 7: factum est autem cum offerret Samuel agnum in holocaustum, exterruit dominus Philistiim, et caesi sunt a filiis Israel. De secundo 3 Reg. 22: mitte virum justum in carcerem, et sustenta eum pane tribulationis. In carcerem mittitur, qui in hoc mundo adversa patitur. Panis tribulationis quo sustentatur, est panis vitae aeternae, quo ad sustinenda adversa confortatur. Act. 24, dicit apostolus existentibus in periculo maris: rogo vos accipere cibum pro salute vestra: et omnes sumpserunt cibum confortati, et animaequiores facti sunt. Ad Philip. 3: omnia possum in eo qui me confortat. De tertio Prov. ult.: mulier fortis de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Mulier fortis est Ecclesia de gentibus: haec de nocte surrexit, quia per auditum verbi de tenebris peccatorum ad Christum se convertit: praedam domesticis, et cibaria ancillis dedit, quia sacramenta Judaeae missa, quae suscipere noluit, haec cum omni desiderio rapuit, et de eis familiam suam, idest fideles pavit. Et hoc ut eos ad tria bona confortaret: ad opera misericordiarum, ad lucrum animarum, ad emptionem caelestium divitiarum. Unde sequitur post praedictum cibum: consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Primum notatur per fructum manuum; secundum per plantationem vineae: tertium per emptum agrum. Primo confortamur cibo domini ad opus bonum. Eccl. 33: cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Sicut pabulum confortat asinum ad onera portanda, sic panis caelestis servum Dei ad opera bona perficienda. 2 Tim. 1: gratias ago ei qui me confortat in Christo Jesu. Qui enim vere considerat in hoc sacramento immensam circa se Dei liberalitatem, valde confortat eum ad proximi pietatem. Secundo confortamur ad lucrum animarum, ibid.: vas electionis est mihi iste (...) nomen meum scilicet Jesum Christum, quasi caeleste oleum ad sanitatem animarum. Cant. 2: oleum effusum nomen tuum. De corde Christi pleno fluit oleum gratiae ad salutem animae. Tertio confortamur ad emptionem bonorum caelestium. Hinc supra dictum est, quod mulier fortis post cibum consideravit agrum et emit eum, virtutibus scilicet, et bonis operibus. Jer. 32: agri pretio ementur, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur. Agri caelestis hereditatis ementur pecunia virtutum et bonorum operum, et scribentur tam agri quam emptores in libro vitae, et imprimentur in corde emptoris, signum scilicet crucis Christi, et lumen imaginis Dei pro certo pignore, et adhibebitur testis, quia in die judicii coram omnibus testis erit dominus, quod vere emisti regnum caelorum pretio bonorum operum. Vel tertius effectus principalis dici potest vitae aeternae collatio. Joan. 6: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et hoc in tribus: in omnium delitiarum praeparatione, in omnium desideriorum impletione, in omnium bonorum secura et aeterna fruitione.


Caput 25

[91144] De sacramento altaris, cap. 25 Venite, comedite et cetera. Vel alia ut supra, vel similia de effectu, vel de nominibus corporis Christi. Effectus dominici corporis possunt sumi ex tribus nominibus, quae solent eidem adscribi. Nominatur enim quandoque verus panis, quandoque sacramentum altaris, quandoque sacramentum caritatis. De primo Joan. 6: pater meus dat vobis de caelo panem verum. De secundo Malach. 3: placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem. De tertio 1 Timoth. 3: magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, per partum virginis: praedicatum est in gentibus a sanctis apostolis creditum est mundo, idest concessum fidelibus in cibum salutis. Unde recte dicitur sacramentum caritatis. Primo corpus domini nominatur panis verus: et secundum hoc habet tres effectus. Sicut enim panis tria bona praecipue confert corpori, idest satiat, confortat, vitam conservat; sic panis iste satiat spiritum ad fastidium mundi faciendum, confortat animum ad malum culpae devincendum, conservat vitam ad Deum semper laudandum. De primo Psalm. 131: pauperes ejus saturabo panibus. Complenda: satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, et hoc ad fastidium mundi faciendum. Proverb. 22: anima saturata calcabit favum. Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. De secundo Psalm. 103: panis cor hominis confirmet ad malum scilicet culpae devincendum: quia qui carent corroboratione hujus panis, vincuntur a vitiis. 4 Reg. 23: rex Babylonis et exercitus ejus obsedit Jerusalem, et non erat panis populo terrae, et omnes viri bellatores nocte fugerunt ad hortum regis, idest ad delitias carnis, et ad campestria solitudinis, idest ad viam latam, quae ducit ad mortem. De tertio Eccle. 34: panis egentium, vita pauperis est. Joan. 6: ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Ego vivo propter patrem: et qui manducat me, vivet propter me: et haec est vita ad Deum semper laudandum. Psal. 145: lauda anima mea dominum et cetera. De his supra sermone 9. Secundo corpus domini nominatur sacramentum altaris, et secundum hoc habet triplicem effectum: scilicet in triplici statu fidelium: idest in hoc mundo, in caelo, in Purgatorio. In statu mundi peccata relaxat, in statu Purgatorii poenam alleviat, in statu caeli gloriam augmentat. De primo, scilicet statu, Levitic. 5: anima quae peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum, scilicet Christum, sine quo non fit remissio. Nihil prodest capram, idest austeritatem poenitentiae immolare, nisi studueritis in Christi immolatione plenam fiduciam habere. Joan. 1: ecce agnus Dei, ecce et cetera. Paschasius: licet omnia peccata in Baptismo sint donata, infirmitas tamen peccati, idest fomes in carne remanet. Et quia ex hoc quod quotidie labimur, saltem in venialibus, ideo Christus pro nobis quotidie immolatur, ut qui semel in moriendo mortem devicit, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta relaxet. Ambrosius: sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium. Christus semel in cruce hostiam pro omnibus obtulit: ipsam offerimus et nunc: sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii illius: nec causa suae infirmitatis repetitur, sed nostrae, quia quotidie peccamus. De secundo Levitic. 17: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus vestris. In hoc figuratum est, quod sacrificium carnis et sanguinis Christi valet animabus in poena Purgatorii. Hic sciendum quod tres turmae animarum sunt decedentium. Prima peccantium, secunda poenitentium, tertia innocentium. Primam sacrificium non adjuvat: secundam poena alleviat: tertiam sine poena ad caelum sublevat. De primo 1 Reg. 3: juravi eli, quod non expietur domus ejus victimis et muneribus in aeternum. Domus ejus, idest, omnium in peccatis persistentium. Jerem. 7: quia locutus sum ad vos, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis, projiciam vos a facie mea, idest ab omni bono quod est in caelo et in terra. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem, idest, sacrificium laudis, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Proverb. 7: qui adulter est, idest amans et adhaerens creaturae ultra mensuram justitiae, perdet animam suam, quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae: nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima, quasi pretiosissimum Christi sacrificium. De secundo est illud supradictum: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus. Sanguinem, idest sacrificium corporis et sanguinis Christi: sanguinis pro corpore simul et sanguine; pars pro toto; et quia sanguis in altari non est sine corpore, nec corpus sine sanguine. Pro animabus, scilicet quae sunt in Purgatorio: Augustinus: orationibus et eleemosynis sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari non est dubium defunctorum animas relevari, ut cum eis misericordius agatur a domino, quam eorum peccata meruerunt in hoc mundo. Zachar. 13: partes duae in terra dispergentur et deficient, idest infideles et mali Christiani damnabuntur, et tertia pars relinquetur in ea, idest poenitentes: et ducam tertiam partem per ignem, idest animas poenitentium per Purgatorium: et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum: ipse invocabit nomen meum, et exaudiam eum. Ipse, scilicet populus Christianus in terra relictus, invocabit me orationibus et eleemosynis et sacrificio altaris pro parte ducta per ignem, idest pro animabus quae sunt in Purgatorio; et exaudiam eum, alleviando scilicet poenam illorum, et abbreviando. De tertio Prov. 31: munus absconditum extinguit iras, iras scilicet Dei, idest poenas Purgatorii quantum ad animas innocentes: et in praesenti tribulationibus et flagellis satis purgatas. Psal. 37: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (...). Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et cetera. Furor Dei ardet in Inferno, ira in Purgatorio, sagitta sive correptio amoris in hoc mundo. Qui igitur sagittas dominicae correptioni patienter portat, furorem Inferni et iram ignis Purgatorii duce domino illaesus evadet. Isa. 43: noli timere serve meus: cum transieris per ignem, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, quia ego salvator tuus. Daniel. 3: Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem, et fecit ignem fornacis quasi ventum roris flantem: et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit. Tunc laudabant Deum dicentes: benedicite domino qui eruit nos de Inferno, et eruit nos de medio ardentis flammae. Isa. 55: in laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. De tertio supra nominato, scilicet quod sacrificium altaris gloriam beatorum quodammodo in caelo augmentat. Levit. 10: pectusculum sacrificii quod oblatum est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui et filiae tecum. Pectusculum sacrificii quod optimum et dulcissimum est de animali, signat dulcedinem effectus corporis Christi, in quantum comeditur in loco mundissimo, idest in quantum delectat beatos in caelo: quia plurimum gaudent et congratulantur in hoc sacrificio de memoria redemptionis, de aspectu nostrae salutis, de admiratione divinae bonitatis. Gregorius: eodem momento rapitur in caelum ministerio Angelorum sociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Rapitur scilicet corpori Christi consociandum, idest ad beatos laetificandum. Complenda: sumpsimus, domine, divina mysteria: quae sicut sanctis tuis ad gloriam, ita nobis ad vitam prodesse perficias. Tertio corpus domini nominatur sacramentum caritatis: et secundum hoc tres habet effectus: quia tria maxime bona operatur in nobis: scilicet spiritus sancti veram participationem, ipsius Christi certam inhabitationem, in similitudinem imaginis Dei transformationem. De primo Psal. 80: et de petra melle saturavit eos quia fideles sugunt de corpore Christi dulcedinem spiritus sancti. Sapien. 12: o quam bonus et suavis est, domine, spiritus tuus in nobis. Qui scilicet de corpore tuo in nos fluit. Augustinus: participatione corporis et sanguinis Christi homo vivit, non sumens tantum sacramentum, quod et mali faciunt, sed pertingens usque ad spiritus participationem, ut in corpore domini tamquam membrum maneat et ejus spiritu vegetetur. De secundo Joan. 6: qui manducat carnem meam et cetera. Hilarius: accepta carne domini et hausto calice id efficitur, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est enim Christus in nobis per carnem, dum ejus carnem accipimus; et sumus in eo, dum secum hoc quod nos sumus, in Deo est. Joan. 1: verbum caro factum est et cetera. Dum verbum carnem assumpsit, in nostra carne habitavit: et dum nos verbum incarnatum in cibum accipimus, ipsum etiam habitat in nobis. De tertio Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, idest deiformes, et Deo secundum imaginem similes: nec potest creatura ad majus promoveri, quam quod assimiletur suo creatori. Assimilatur autem homo Deo virtute corporis Christi in tribus: in interiori cordis bonitate, in exterioris operis fertilitate, in superiori caelestis regni hereditate. De primo 2 Petr. 1: Christus propria gloria sua et virtute, maxima et pretiosa promissa nobis donavit, ut per hoc efficiamur consortes divinae naturae. Maxima promissa, idest seipsum. Unde, jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis, ut efficiamur consortes divinae naturae, idest divinae bonitatis: quia natura Dei bonitas est. Ambrosius: quia dominus Jesus consors scilicet est divinitatis et corporis, et tu qui accipis carnem ejus divinae substantiae in illo participans alimento, idest, vere bonus efficieris in eo. De secundo Ezech. 12: sumam de medulla cedri sublimis, et de vertice ramorum ejus, et plantabo in montem excelsum, et faciet fructum. Medulla cedri sublimis est aeterna sapientia Dei: alti rami ejus sunt patres sancti: vertex ramorum est beata virgo, pars de vertice caro Christi sumpta de virgine. Surculus igitur sumptus de medulla et vertice est corpus Christi plenum divinitate. Iste plantatus in montem excelsum, idest in cor justi in caelum elevatum, facit similem Christo boni operis fructum. De utroque ad Gal. 2: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus, in me scilicet assimilando interiori bonitate, et exteriori bono opere. Hinc dictum est Augustino: cibus sum grandium, cresce et manducabis me, nec tu me mutabis et cetera. De tertio Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; ergo et heredes: ad Rom. 8: si filii, et heredes, coheredes autem Christi: 1 Petr. 2: benedictus Deus qui regeneravit nos, idest de filiis Diaboli filios Dei fecit, hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in caelis. Amen.


Caput 26

[91145] De sacramento altaris, cap. 26 Venite, comedite et cetera. Thema de effectu vel de nominibus corporis Christi. Effectus dominici corporis possunt sumi ex tribus illis nominibus ejus jam supradictis. Dicitur enim quandoque medicina spiritualis, quandoque manna, idest panis caelestis, quandoque Eucharistia, idest bona gratia animae fidelis. De primo Eccle. 38: altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam. Augustinus: suscepit Christus de terra terram, et de carne Mariae carnem accepit, et ipsam nobis ad salutem manducandam dedit. De secundo Apocal. 2: vincenti dabo manna etc.: quasi dicat: qui se praeparat per victoriam vitiorum, illi dabo manna, idest caelestem panem, scilicet corpus meum, in quo secrete reconditum est multiplex bonum. Joan. 6: hic est panis qui de caelo descendit. De tertio Eccles. 32: audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia: quasi dicat: praepara te per auditum verbi Dei et obedientiae, qua taceas, idest cesses a malo, et serves reverentiam in benefaciendo: tunc dabitur tibi bona gratia, quae Graece dicitur Eucharistia, idest corpus Christi. Magister, 4 sententiarum: sacramentum altaris excellenter dicitur Eucharistia, idest bona gratia: quia in ea non solum est augmentum virtutum et gratiae, sed ille totus ibi sumitur, qui est fons totius gratiae. Primo corpus domini dicitur medicina spiritualis: et secundum hoc habet tres effectus. Serpens ille malignus infudit humano generi per venenum pomi vetiti triplicem corruptionem: in anima tenebras ignorantiae, in carne morbum pravae concupiscentiae, et mortem utrobique. Ad haec tria curanda valet corporis Christi medicina: ignorantiae enim tenebras illuminat, morbum pravae concupiscentiae sanat, et mortem destruendo triumphat. De primo Psalm. 131: paravi lucernam Christo meo et cetera. Lucerna est lumen in diaphano, idest perlucido corpore; sic corpus Christi est verbum Dei, quod est lux vera in munda carne, quo scilicet pelluntur a nobis tenebrae ignorantiae. Luc. 1: viderunt oculi mei salutare tuum et cetera. Psal. 26: dominus illuminatio mea et cetera. Psalm. 53: accedite ad eum, et illuminamini. De secundo Isa. 38. Item 4 Reg. 2: jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus regis, et sanaretur. Vulnus sive ulcus regis est concupiscentia carnis. Psal. 6: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum et cetera. De tertio Luc. 1: benedictus fructus ventris tui, scilicet corpus Christi, quod est fructus vitae valens ad curationem mortis aeternae: Proverb. 3: lignum vitae est his qui apprehenderint eam, scilicet sapientiam Dei incarnatam: Oseae 14: ero mors tua, o mors. De hac triplici corruptione et medicina, supra sermone sexto post principium. Secundo corpus dominici dicitur manna, idest panis caeli, quod manna habet similitudinem saporis frumenti, mellis et olei. De duobus primis Exod. 16: gustus ejus sicut similae. De tertio Num. 16: gustus ejus quasi similae cum melle. De quarto Num. 15: fecerunt ex eo tortulas saporis quasi panis. De tribus simul Ezechiel. 16: gustus ejus quia similam, mel et oleum comedisti. Et secundum haec tria habet corpus domini triplicem effectum. Operatur enim morum honestatem, cordis suavitatem, proximi pietatem: primum significatur in frumento, secundum in melle, tertium in oleo. De primo Zach. 9: quid bonum ejus, et quid pulchrum, nisi frumentum electorum? Panis de frumento bonus est, et pulcher in se; et etiam in effectu, quia facit pulchrum: sic corpus Christi bonum et pulchrum facit honestatem morum. Daniel. 1: apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio, Glossa, vultus eorum quos panis satiabat, qui de caelo descendit. De secundo Prov. 33: comede fili, mel, quoniam bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo: Sapient. 16: paratum panem de caelo praestitisti illis, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. De tertio Job 29: quis mihi tribuat ut sim secundum dies, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, et petra fundebat mihi rivulos olei, idest gratiam pietatis ad bonum proximi: Prov. 21: thesaurus desiderabilis, et oleum in tabernaculo justi. 4 Reg. 4: offerebant vasa, et mulier infundebat oleum: et ait Eliseus, vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo. Ecce oleum, idest opus pietatis proximum reficit, debita solvit, nos ipsos pascit. Primum intelligitur in eo quod fundebat oleum in vasa proximorum: secundum in eo quod reddit per oleum debita creditori: tertium in eo quod ipsa et filii de oleo vixerunt: tertio corpus domini dicitur Eucharistia, idest bona gratia. Sicut autem dicunt magistri, gratia est influentia divinae bonitatis in animam, per quam assimilata Deo fit ei grata, et vitae aeternae digna. Et secundum hoc corpus domini habet tres effectus: similem Deo animam efficit, gratam et charam Deo reddit, vitam aeternam tribuit. De primo 2 Epistol. Petr. 1: Christus propria gloria et virtute maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hoc efficiamur divinae naturae consortes, idest similes Deo per veram bonitatem. De secundo Cant. 10: quam pulchra es et decora in delitiis. Quasi diceret, delicato cibo et potu corporis Christi et sanguinis es nutrita, facta es multum decora, et idcirco grata Deo et chara. De tertio Joan. 6: qui manducat carnem meam etc., habet vitam aeternam. Item corpus domini dicitur Eucharistia, idest, bona gratia: et secundum hoc habet valde bonum effectum, scilicet cum illud manducamus, non ipsum ut alius cibus mutatur in nobis, sed nos in illo mutamur. Nam quia, ut dictum est, gratia est influentia divinae bonitatis in animam, per quam similatur Deo; haec bona gratia, scilicet corpus Christi, influit nobis: sed nos illi assimilamur, et in ejus bonitatem mutamur. Haec nostra in Christum mutatio potest probari similitudine triplici. Prima sumitur de virtute nostri amoris: secunda de virtute rei majoris: tertia de virtute surculi arboris.


Caput 27

[91146] De sacramento altaris, cap. 27 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, Prov. 9. His verbis dominus nos invitat ad salutare convivium, in quo praeparavit pretiosum cibum et potum corpus et sanguinem suum. Dicto itaque supra de corpore Christi, dicendum est hic de sanguine. Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, 1 Epist. Joan. 2. Item aliud: calicem quidem meum bibetis, Matth. 20. Thema proprium: dignus es domine etc., quoniam redemisti nos Deus in sanguine tuo; Apoc. 2, vel aliud simile. Septimum principaliter circa sacramentum dominici corporis notandum, est consideratio sanguinis sacri. Unde sciendum, quod sanguis domini tribus modis potest considerari: primo ut in cruce pro omni salute funditur; secundo ut in sacramento a fidelibus sumitur; tertio, ut a salvandis spiritualiter bibitur. Primo modo consideratus, ab inestimabili dignitate commendatur. Circa hanc pretiositatem quatuor praecipue possunt notari. Primum est pretiositatis magnae probatio; secundum tanti pretii dandi ratio; tertium virtutis sanguinis magnitudo; quartum redemptorum sanguine multitudo. Primum circa pretiositatem sanguinis praecipue notandum, est pretiositatis magnae probatio: et hoc probatur a tribus: a virginali origine, a dignitate innocentiae, a Dei unione. De primo Eccles. 24: ego quasi vitis fructificavi etc., fructus vitis, scilicet, beatae virginis uva et vinum, idest corpus Christi et sanguis. Vinum igitur honoris ortum de flore vitis, est sanguis Christi pretiosus natus de virginitate. Multum itaque commendat sanguinis Christi nobilitatem et pretiositatem, quod a nulla, ut alius sanguis, corruptione, sed a virginali flore sumpsit exordium. De secundo Psalm. 93: captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Quanto sanguis innocentior, tanto charior et pretiosior. 1 Epist. Petr. 2: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi. De tertio Jerem. 13: agglutinavi mihi omnem domum Israel, dicit dominus, idest inseparabiliter mihi univi totam hominis naturam, scilicet animam, corpus et sanguinem. Ad Hebr. 2: quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse Christus similiter participavit eisdem, idest filius Dei pro salute hominis habentis carnem et sanguinem assumpsit carnem hominis et sanguinem, et ita univit ea sibi et honestavit, ut vere possint dici caro Dei et sanguis. Act. 20: posuit vos spiritus sanctus regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ergo sanguis Christi vere est sanguis Dei: ideo tam pretiosus, quod una gutta plus valet quam totus mundus. Secundum circa pretiositatem sanguinis Christi praecipue notandum, est tanti pretii pro homine dandi ratio: et haec est triplex. Prima magni debiti necessaria solutio: secunda magni amoris demonstratio: tertia magni boni perditi recuperatio. Prima ratio tanti pretii dandi pro homine, scilicet pretiosi sanguinis Dei, est magni debiti necessaria solutio. Maximo enim debito obligatus est primus homo, quia tenebatur Deo satisfacere pro se et toto humano genere, quod rapuerat et occiderat pomum vetitum comedendo, unde jussus est cum omni progenie mitti in Gehennae carcerem, donec redderet omne debitum per sufficientem hostiam. Justum est enim secundum peccati quantitatem et laesae majestatis dignitatem fieri satisfactionem: et hoc potest tribus gradibus distingui. Pro minore enim culpa minor, pro majori major, pro maxima satisfactio maxima est facienda. Hinc statutum erat in lege pro transgressione diversorum mandatorum pecus aliquod offerri, vel occidi et sanguinem ejus fundi; sed pro majori peccato vel homicidio simplici ipsum homicidam occidi, et sanguinem ejus fundi. Ex hoc sequitur, quod pro tot homicidiis primi parentis, qui omnes homines occidit, quia per eum omnes moriuntur, et pro laesa per hoc maximi creatoris majestate tam pretiosa hostia debeat offerri Deo et occidi, et sanguis ejus fundi, qui ad minus tantum valeat, quantum omnes homines qui sunt occisi. Sed quia talis in omni creatura non poterat inveniri, necesse fuit ad solvendum tantum debitum, et ad liberandum de Inferni carcere genus humanum, filium Dei hominem fieri omni creatura meliorem, et ipsum pro debito hominis occidi, et sanguinem ejus fundi. De primo Levit. 4: anima quae peccaverit per ignorantiam, in transgressione, scilicet quorumdam mandatorum Dei, offerat Deo vitulum, vel agnum, vel aliquid hujusmodi ad occidendum et sanguinem fundendum. Ad Hebr. 9: omnia pene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. De secundo Genes. 9: quicumque fuderit sanguinem hominis, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo: Num. 35: non aliter expiari potest, nisi ejus sanguine, qui alterius sanguinem fuderit. De tertio Oseae 13: de manu mortis liberabo eos: de morte redimam eos pretio sanguinis, dicit interlinearis, de morte, idest de plaga et debito aeternae mortis. Bernardus: filius Dei jubetur occidi; ut vulneribus nostris pretiosi sanguinis sui balsamo mederetur. Agnosce, anima, quam gravia sunt illa vulnera, pro quibus necesse est dominum Jesum Christum vulnerari: nisi enim essent ad mortem aeternam, nunquam pro eis filius Dei moreretur. Secunda ratio tanti pretii dandi est magni amoris demonstratio. 1 Epist. Joan. 5: tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis. Spiritus quem misit de corpore, aqua quae fluxit de latere, et sanguis quem effudit de corde, testes sunt dilectionis maximae. Psal. 129: apud dominum misericordia etc., ut scilicet probaretur ad nos amoris ejus magnitudo. Bernardus: vere copiosa Christi redemptio, quia undam sanguinis per quinque partes corporis largiter effudit, cum pro redemptione generis humani una gutta pretiosi sanguinis ejus sufficeret; sed data est copia, ut magnitudine muneris virtus innotesceret diligentis. Ut enim ostenderet quantum te diligeret, non aliter voluit quam moriendo te de morte liberare. Augustinus: o anima mea pretiosa, non auro redempta vel opibus, sed agni immaculati sanguine, attende quid valeas, quid pro te datum sit cogita. Noli temetipsam tradere in perditionem, pro qua Christus suum pretiosum fudit sanguinem. Tertia ratio tanti pretii dandi est magni boni perditi recuperatio: et hoc est triplex: scilicet libertas a servitute Diaboli, introitus caelestis regni, hereditas filiorum Dei. De primo Jerem. 30: redemit Deus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris, scilicet pretioso sanguine Christi: Joan. 8: si vos filius liberavit, vere liberi eritis. Psalm. 105: redemit eos de manu inimici: Luc. 1: benedictus dominus Deus Israel et cetera. De secundo Hebr. 9: Christus introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Et infra 10: habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Hieronymus: sanguis Christi est clavis Paradisi. In passione enim domini caelum diu clausum, quasi soluto sanguinis ejus pretio est apertum. Joan. 19: unus militum latus ejus perforavit et cetera. Glossa: vigilanti verbo usus est: non dixit vulneravit, sed aperuit, ut illic vitae quodammodo ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae emanaverunt, sine quibus ad vitam non intratur. Sanguis enim fusus est in remissionem peccatorum, aqua in lavacrum: humanum genus propter debita peccatorum et deformitatem a Paradiso caelesti exclusum, necesse habuit ad reditum, et pretio sanguinis Christi a debito absolvi, et aqua Baptismi a sorde lavari. De tertio Levitic. 25: si frater tuus vendiderit possessiunculam suam, si voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. Hoc fecit Christus pretio sanguinis sui. Hinc legitur Num. 25, quod homicidis expulsis de terra sua, non dabatur libertas redeundi, nisi post mortem summi pontificis. Jerem. 12: reducam virum ad hereditatem suam. Eccle. 33: servus fidelis sit tibi quasi anima tua; quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine animae comparasti eum tibi, scilicet quod hereditatem tuam quam redimere non poterat sanguine tuo redemisti sibi; unde tracta eum quasi fratrem, dividendo secum hereditatem. Hinc Luc. 32: clamat de cruce latro, domine memento mei: et dixit illi Jesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.


Caput 28

[91147] De sacramento altaris, cap. 28 Thema de sanguine Christi, ut supra, vel similia. Tertium circa pretiositatem sanguinis Christi ut consideratur in cruce fusus, praecipue notandum est virtutis magnitudo: et consistit haec in tribus: in Diaboli destructione, in mundi redemptione, in Dei reconciliatione. De primo Job 40, secundum aliam litteram: numquid capies Leviathan hamo? Supple, sicut ergo Leviathan est Diabolus, hamus, sive aculeus in esca est Dei filius in carne humana assumpta absconditus. Isto hamo captus est Diabolus, et deceptus; quia dum carnem innocentis Christi in cruce mordere et effundere sanguinem injuste praesumpsit, latens aculeus divinitatis potestatem ejus perforando destruxit. Amos 5: ego exterminavi Amorrhaeum, idest amarum inimicum, cujus altitudo cedrorum altitudo est, et fortis ipse quasi quercus. Hoc figuratum est Daniel. 14: erat draco magnus in Babylone, et tulit Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter, et fecit massam, et dedit in os draconis, et diruptus est. Pix et pili significant similitudinem carnis peccati: adeps sanguinem Christi: massa ex his sacra membra salvatoris data in potestate hostis; sed dum haec injuste mordere nititur, juste potestas ejus destruitur. De secundo 1 Corinth. 6: empti estis pretio magno: ad Ephes. 1: habemus redemptionem per sanguinem Christi, in remissionem peccatorum. 1 Pet. 1: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis et cetera. Hinc canit Ecclesia: te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. De utroque Hebr. 1: quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse Christus similiter communicavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, Diabolum scilicet, et liberavit eos. Augustinus: quid fecit redemptor captivatori nostro? Tetendit ei muscipulam crucem suam, posuit ibi escam corpus et sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, propter quod jussus est reddere debitores. Hinc canit Ecclesia: o crux gloriosa, per quam Diabolus est victus, et mundus Christi sanguine redemptus. De tertio Eph. 2: vos qui aliquando eratis longe, facti estis in sanguine Christi prope; ipse est enim pax nostra, idest faciens nobis pacem cum Deo: ad Coloss. 1: Christus est caput corporis Ecclesiae, pacificans per sanguinem crucis sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Hinc post passionem et resurrectionem ostendit discipulis cruentas manus et latus dicens: pax vobis. Haec pax cum Deo sive reconciliatio fit per sanguinem Christi triplici ratione: ratione pretii sufficientis, quod in eo pro nostris debitis solvit: ratione formositatis, qua nos Deo gratos fecit: ratione gratissimae caritatis, quam in hoc facto demonstravit. De primo Psal. 68: persecuti sunt me inimici etc. usque ad mortem crucis, quae non rapui exsolvebam, scilicet pretio sanguinis pro bono pacis. Matth. 26: sanguis pro vobis fundetur in remissionem peccatorum. De secundo Ephes. 5: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo gratam ad effectum nostrae reconciliationis causa nimiae dilectionis. Nam si Noe justus, ut dicitur Eccles. 44, in tempore iracundiae factus est reconciliatio propter justitiam, multo magis Christus propter nimiam caritatem, qua obtulit pro nobis Deo proprium sanguinem. De tertio Roman. 5: justificati in sanguine Christi, idest de reis justi, de foedis pulchri facti, salvi erimus ab ira per ipsum, et glorificamur in Deo per dominum nostrum, per quem reconciliationem accepimus. Item: dilectis Dei, vocatis sanctis, idest sanguine Christi tinctis, gratia vobis et pax. Joan. 13: misit aquam in pelvim. Glossa: sanguinem in terra fudit, et coepit lavare pedes discipulorum, quia scilicet sanguine mundo mundans nos fecit pulchros, et Deo gratos. Apocal. 1: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ecce peccatores Deus sanguine suo lavit, formosos, roseos, et Deo gratos fecit, et sic reconciliavit, ut in curia Dei principes faceret. Quartum circa pretiositatem sanguinis Christi notandum est, redemptorum multitudo. Tres enim exercitus magni sanguine ejus sunt redempti; scilicet manifesti inimici; antiqui justi, dubii amici. Primi de vinculo peccati, secundi de Limbo Inferni, tertii de dubietate fidei. Propter haec tria effudit sanguinem de tribus locis; de manibus, de pedibus, de vulnere lateris. Primo de manibus, ut peccatores virtute sanguinis a vinculis peccatorum absolveret, absolutos ad se revocaret. De primo Eccles. 50: porrexit sacerdos magnus manum suam in liberationem, et libavit in sanguine uvae, ut scilicet peccatorum vincula solveret. Psal. 115: dirupisti vincula et cetera. Augustinus: Christus ob hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde enim Diabolus nos tenebat, deletum est sanguine redemptoris: non autem tenebat nos nisi vinculis peccatorum. De secundo, scilicet ut absolutos revocaret, Isa. 44: convertere ad me, quoniam redemi te, Glossa, sanguine: quod si feceris, caelum et terra, et omnia elementa in salute tua laetabuntur; e contra, si non feceris, omnia contra te pugnabunt. Sapient. 5: armabit creaturam et cetera. Porrexit itaque Christus manum in cruce, et libavit sanguinem, solvens omnes a vinculis peccatorum; et adhuc quasi aufugientem manu cruenta revocat peccatorem. Isa. 46: ego sum vocans ab oriente avem quasi de longe, scilicet de statu peccati revocans instabilem et refugam animam. Secundo de pedibus fudit sanguinem ut antiquos justos de Limbo Inferni educendos demonstraret, et ad patriam caelestem deduceret. De primo Thren. 1: torcular calcavit dominus virgini Juda. Arbor et tortura arboris significat passionem Christi in ligno crucis: qui vero in torculari calcat, sanguinem uvae pedibus fudit, ut multos ex eo laetos faciat. Christus ergo virgini Juda torcular calcavit, qui in passione crucis sanguinem effudit, et justos in fide corruptos de Inferno liberans laetificavit. Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua, scilicet caelestis refrigerii. De secundo, ut scilicet eductos de Inferno ad caelestem patriam deduceret. Hebr. 9: Christus assistens pontifex et cetera. Usque introivit et non solus, sed cum magno exercitu justorum, quos de Inferno eruens secum duxit. Psal. 67: ascendens in altum et cetera. Isa. 60: dicunt Angeli, quis est iste qui venit de Edom etc. et post: gradiens in multitudine virtutis suae, idest ascendens cum multis fidelibus, quos de Infernis potenter secum duxit. Tertio fudit sanguinem de vulnere lateris et cordis, ut discipulos in fide dubios, et alios multos in fide et bonae vitae stabilitate tentatos, et ideo frigidos et quasi mortuos calefaceret et revivificaret, et revivificatis suo sanguine iter caeleste significaret, ut post ipsum ruenter currerent. De primo Joan. 19: unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, qui scilicet est calidus et in quo est vita hominis, ut eos frigidos in fide calefaceret, et quasi mortuos in vita bona revivificaret. Psal. 101: similis factus sum pellicano solitudinis. Pellicanus avis est quae mox natos et contra eam se erigentes occidens, et mortuos triduo deplorans, cum rostro latus proprium fodit, et sanguinem in eos fundens revivificat. Sic Christus frigidis in fide, et peccatis mortuis subvenit sanguine cordis. De secundo quasi vivificatis ad instar ferae vulneratae iter caeleste suo sanguine significat, et sequendum demonstrat. Cant. 3: vulnerasti cor meum, soror mea sponsa quia attende me vulneratum propter te: vide sanguinem meum, et sequere me. Joan. 20: venit Jesus, et ostendit discipulis manus et latus, scilicet cruentum, non solum ut eos in fide confortaret, sed ut per multas tribulationes monstraret. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum et cetera. Hebr. 13: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo ad eum extra castra, scilicet delitias carnis fugientes, et passionem ejus imitantes. Cantic. in fine: fuge dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum: quasi diceret: curre coram nobis, ut fera corde vulnerata, et sanguine tuo caelestem semitam nobis ostende, donec te comprehendamus, et in te delitias aeternas capiamus. 1 Epist. Cor. 9: sic currite, ut comprehendatis. Amen.


Caput 29

[91148] De sacramento altaris, cap. 29 Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus, Matth. 26. Sanguis Christi tribus modis potest considerari. Primo, ut in cruce ab infidelibus funditur: secundo, ut in sacramento a fidelibus sumitur: tertio, ut praeter sacramentum a salvandis spiritualiter bibitur. Primo modo consideratus commendatur ab inaestimabili pretiositate. Secundo modo a multiplici utilitate. Tertio modo a spirituali suavitate. Quantum ad primum modum semper est memorabilis; quantum ad secundum, venerabilis; quantum ad tertium, desiderabilis. De primo Apocalyp. 5: dignus es domine, quoniam occisus es, et redemisti nos in sanguine tuo. De secundo Matth. 14: hic est sanguis meus novi testamenti. De tertio 1 Epist. Cor. 10: omnes patres nostri eumdem potum spiritualem biberunt. De primo modo considerationis jam supra dictum est in duobus sermonibus. Secundo itaque modo consideratur sanguis Christi, ut in sacramento a fidelibus sumitur. Et circa hoc tria requiruntur: primo, quare sacramentum datur sub specie duplici: secundo, quare populus non sumit sanguinem sicut sacerdos sub specie vini: tertio, quae sit utilitas sanguinis Christi, ut in sacramento a fidelibus sumitur. Primo quaeritur quare sacramentum sumitur sub specie duplici cibi et potus, sive panis et vini. Hujus triplex est ratio: prima ad regalis convivii perfectionem: secunda, ad redemptionem corporum nostrorum, et animarum simul saginationem: tertia, ad memoriam passionis dominicae majorem repraesentationem. De primo Esther 1: rex Assuerus tertio anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis. Cibi inferebantur, vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat. Rex iste significat Christum, qui non primo vel secundo anno, idest ante legem, vel sub lege, sed tertio, idest tempore gratiae facit convivium magnis et pueris fidelibus cibi et potus. Ut enim ornatum et perfectionem convivii sui et mensae demonstraret, sub specie panis et vini simul sacramentum altaris administrat: nam ubi alterum deesset, multum laudabile convivium non esset. De secundo Psalm. 109: tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech, qui scilicet obtulit in signum panem et vinum. In pane significans futuram nostrorum corporum redemptionem, in vino animarum. Magister 4 Sentent.: quare sub duplici specie sumitur sacramentum altaris, cum sub altera totus sit Christus? Ideo scilicet ut ostendatur totam humanam naturam, idest corpus et animam assumpsisse, et totam simul redemisse. Panis enim ad carnem refertur, quam scilicet nutrit: vinum ad animam, quia vinum sanguinem operatur, in quo sedes est animae, secundum physicos. Unde si sub alterius specie tantum sumeretur, ad alterius tantum, idest corporis vel animae, non ad utriusque pariter liberationem valere significaretur. De tertio 1 Epist. Cor. 11: hic est calix novi testamenti in meo sanguine: hoc facite quotiescumque sumitis in meam commemorationem, idest sanguinem meum bibetis in memoriam meae passionis. Expressius enim Christi passio ad memoriam reducitur per considerationem sanguinis quam corporis. Exod. 12: erit sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis. In signum; sicut enim agnus sine macula occisus est in liberationem Israel de Aegypto, sic sanguis Christi proprium et expressum memoriale est suae passionis. 4 Reg. 3: viderunt Moabitae aquas rubeas quasi sanguinem, et dixerunt: sanguis est gladii: pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo. Reges, scilicet Christus et Diabolus; ille humilium, hic superborum, pugnantes in passione domini, ut quis eorum hominem ad suum servitium obtineret: ambo sunt graviter vulnerati. De primo Job 16: hostis meus irruit in me quasi gigas, concidit me vulnere super vulnus. De secundo Isaiae 51: numquid non tu domine percussisti superbum, vulnerasti draconem? Vulneravit itaque vulnere gravi, qui cum Christi carnem innocentem mordere praesumpsit, latens aculeus divinitatis potentiam malitiae ejus perforando enervavit. Secundo quaeritur, quare populus non accipit sanguinem sub specie vini sicut sacerdos. Hujus triplex est ratio. Prima est ad habendum vas congruum hujus sanguinis contentivum: sicut enim vinum vas specialius et diligentius praeparatum, in quo servetur, exigit quam panis; sic sub specie vini sanguis Christi sumendus solum sacerdotibus conceditur, tamquam vasis domini ad hoc specialiter consecratis, et sacra religione constrictis, et virtutum pulchritudine excellentius praeornatis. Hinc triplici vasi electo comparantur in Scripturis; scilicet altari consecrato, craterae ligatae, aureo scypho. De primo Deut. 12: carnibus hostiarum ipse vesceris: sanguinem fundes in altari, idest committes sacerdoti, qui debet esse vas specialiter consecratum, et sanctum, et altare dignum ad suscipiendum sanguinem domini: Glossa Exod. 30: altare holocausti significat vitam justorum, qui carnem suam quotidie crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam Deo viventem offerunt. Ad Rom. 12: altare holocaustorum est fides pura, doctrina recta, et conversatio bona Christi ministrorum. Psalm. 83: altaria tua domine virtutum etc.: quasi dicat: o quam sancta, quam ornata, quam dilecta debent esse sanguinis Christi vasa. De secundo Exod. 24: tulit Moyses dimidiam partem sanguinis victimarum, et misit in crateras. Cratera est vas vinarium multis circulis circumligatum, significans religiosorum sacerdotum vitam virtutibus custoditam, ad Christi sanguinem suscipiendum aptam. Eccle. 6: injice pedem tuum in compedes sapientiae, et collum tuum in torques illius. Decor enim vitae est in illo, et vincula illius alligatura salutaris. Item infra: timor domini scientiae religiositas; religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. De tertio Eccle. 50: sacerdos quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, idest omni genere virtutum, dicit Glossa: tale itaque vas exigitur speciale et electum; ad suscipiendum sub specie vini sanguinem Christi. Secunda ratio est vitandi periculum effusionis propter multitudinem, quae se circa altare comprimit. Hinc est quod dominus in coena apostolis paucis, et ut suis sacerdotibus non solum corpus in specie panis, sed et sanguinem in specie vini dedit; multitudini hominum in deserto panem sine potu distribuit. Tertia ratio est ad praecavendum erroris periculum. Si enim populus rudis acciperet sanguinem sub specie vini, vix crederet illum esse sub specie panis, cum tamen veraciter sit sub utraque specie. Nam sicut sub specie vini consecrati Christi est sanguis per transubstantiationem, ita ibi est corpus per annexionem: et sicut sub specie panis est corpus Christi per transubstantiationem, ita ibi est sanguis ejus veraciter per annexionem. Hic enim duo, corpus Christi et sanguis, immo haec quatuor, corpus, sanguis, anima et deitas, jam ultra non possunt separari. Unde sicut sumit sacerdos sanguinem Christi sacramentaliter de calice, sic populus sumit eum intellectualiter sub specie panis de ipso corpore Christi, et est eis tam utilis et tam dulcis, ut sacerdotibus qui sumunt eum sub specie vini de calice. Cant. 1: botrus Cypri dilectus meus mihi. Duo sumo in botro: uvam, scilicet corpus domini in cibum, et ex uva sugo dulcem sanguinem in potum. Deut. 33: constituit eum dominus ut sanguinem uvae biberet meracissimum. Per hunc potum rectificat dominus animam, donec perducat ad vitam aeternam. Joan. 6: qui bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. De dulcedine hujus sanguinis habetur infra Serm. 32 circa medium.


Caput 30

[91149] De sacramento altaris, cap. 30 Quae utilitas in sanguine meo, et similia ut prius. Qui bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Tertio quaeritur de sanguine Christi, ut in sacramento sumitur a fidelibus, quae sit utilitas, sive effectus. Ad hoc sciendum, quod sic sumptum possumus considerare tribus modis: scilicet ut potum aquae vivae, ut vinum spirituale, ut sacrosanctum mysterium Ecclesiae. De primo Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt aquae. Sicut petra significat Christi corpus, ita aquae illae sanguinem illius, qui verus et vivus est potus aquae. De secundo Prov. 9: venite, bibite vinum, quod miscui vobis, idest sanguinem Christi multa dulcedine conditum. De tertio Hebr. 13. Jesus extra portam passus est, ut per suum sanguinem sanctificaret populum. Ergo sanguis Christi res sanctificans est et sacrosanta. Complenda: quaesumus, domine, ut sacrosancta mysteria praesens remedium nobis esse facias et futurum. Juxta considerationem et similitudinem cujuslibet istorum trium habet sanguis Christi triplicem effectum. Primo potest considerari potus sanguinis Christi ut potus aquae vivae. Sed potus aquae, ut dicunt physici, est humectativus aridorum, extinctivus incensorum, delativus ad membra ciborum. Similiter potus sanguinis Christi, ut significatur per aquam, tres habet effectus in anima fideli. Arida ejus humectat et conjungit, male incensa refrigerat et extinguit, cibum verbi Dei ad membra vehit, ut bene possint operari. De primo Isai. 44: effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam, ut scilicet anima quasi pulvis arida ad fontale deflua et ad malum prona, potu sanguinis Christi perfusa, conjungatur, conglutinetur et roboretur ad bona. Psal. 1: non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae: quia tentatio Diaboli spargit cogitationes, eorumque desideria, locutiones et opera per diversa vitia. Exod. 5: dispersus est populus per universam terram Aegypti ad congregandas paleas, scilicet mundi vanitates. E contra Joan. 11: Jesus moriturus erat, supple, et sanguinem suum daturus, non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum, scilicet per cordis unionem, linguae refraenationem, sensuum et morum disciplinam, vitae religionem. 1 Epist. Cor. 5: sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Idest per Baptismum a vitiis sinceri facti, ita sitis aspersione sanguinis Christi quasi pasta in nova vita et bona compacti. De secundo effectu Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt aquae ad refrigerandum scilicet pravae sitis ardorem. Eccles. 3: ignem ardentem extinguit aqua, quia sanguis signatus per aquam destruit fervorem irae, avaritiae et pravi amoris et concupiscentiae. Augustinus: scribe, domine Jesu Christe, in corde meo vulnera tua pretioso sanguine tuo, ut legam in eis tuum dolorem ad sustinendum pro te omnem dolorem, tuum amorem ad contemnendum pro te omnem pravum amorem: quia sic apparet, quod sanguis Christi ad instar aquae contra male incensa in nobis valet. De tertio effectu 3 Reg. 19: Elias comedit et bibit aquam, et ambulavit. Potus cibum ad membra vehit, et ad eundum, sive operandum movet: sic potus sanguinis Christi cibum verbum Dei sive praecepti ad corda defert, ut vires animae et membra corporis secundum illud vivant, et regantur, et bene operentur. Prov. 9: comedite, bibite, relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Comedite cibum verbum Dei et praecepti, et bibite sanguinem Christi, qui scilicet praeceptum ad cor, ad sensus, ad membra deferat, et prava relinquere et bona perficere moneat. Secundo potest considerari sanguis Christi ut vinum spirituale: et secundum hoc habet tres effectus: quia lavat, calefacit, laetificat. Lavat sordes culpae, calefacit corda caritate, laetificat spirituali dulcedine. De primo Genes. 49: expectatio gentium lavabit in vino stolam suam, et in sanguinem uvae pallium suum, idest fidelem animam. 1 Epist. Joan. 1: si in lumine ambulamus, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi filii Dei emundat nos ab omni peccato: ad Hebr. 9: si sanguis hircorum aut taurorum aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? Apoc. 22: beati qui lavant stolas suas in sanguine agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae. De secundo Deut. 32: constituit eum, ut comederet medullam tritici, idest dulce corpus Christi, et sanguinem uvae biberet meracissimum, idest purum et calidum; purum ad maculam iniquitatis, calidum in effectu. Esth. 1: Assuerus, scilicet beatus, post nimiam potationem incaluit mero, idest accensus est caritate. Cant. 2: introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Cella vinaria est Ecclesia, ubi propinatur calidum vinum sanguinis Christi ad accendendum corda dilectione Dei et proximi. De tertio Psalm. 103: vinum laetificat cor hominis: Eccles. 31: exultatio animae et cordis vinum moderate potatum, idest sanguis Christi cum mensura fidei. Cant. 1: botrus Cypri dilectus meus mihi: quia scilicet sumo cum suo sanguine dulcedinem spiritualis laetitiae ad obliviscendum dolorem praesentis miseriae. Prov. 31: date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo; bibant et obliviscantur egestatis suae. Tertio potest considerari sanguis Christi ut sacrosanctum mysterium Ecclesiae, idest, ut res sacra et secreta, in qua magna virtus Dei est abscondita: et secundum hoc habet tres effectus supernaturales. Daemones enim triumphat, gratiam imperat, in bona vita conservat donec ad vitam aeternam perducat. De primo Exod. 12: cum viderit dominus sanguinem agni in superliminario, idest in mente fideli, non sinet percussorem ingredi domus vestras, et laedere. Chrysostomus: hic sanguis abigit Daemones, et longe facit esse. 1 Epist. Machab. 6: ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in praelium. Multo magis ergo per sumptum sanguinem Christi vincuntur spirituales inimici. Apocal. 12: factum est praelium et cetera. Et post: ipsi vicerunt eum propter verbum testamenti, et propter sanguinem agni. De secundo 1 Petr. 1: in aspersione sanguinis Jesu Christi gratia vobis: ad Hebr. 12: accessistis ad montem Dei, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel: quia scilicet sanguis Abel clamat ad Deum vindictam, sanguis Christi postulat et impetrat gratiam. Bernardus: o sanguinem Christi summe reverendum, in altari poculum, in cruce pretium, in caelo pro nobis ad patrem advocatum. De tertio Joan. 6: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobismetipsis: quod si biberitis, bonam vitam habebitis. Levit. 17: anima omnis carnis in sanguine est: anima, idest vita. Philosophus: corruptio et senectus non nisi paucitas sanguinis est; et postquam corpus caruerit, corrumpitur corpus. Hinc multi moriuntur propter vacuitatem sanguinis. Sicut itaque in sanguine nostro vita est corporalis, sic in sanguine Christi conservatio vitae spiritualis, et perductio ad statum vitae immortalis. Joan. 6: qui bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.


Caput 31

[91150] De sacramento altaris, cap. 31 Patres nostri omnes eumdem potum spiritualem biberunt, I Cor. 10. Augustinus: biberunt potum eumdem spiritualem quem et nos, corporalem vero alterum: quia aqua quae fluxit de petra, fuit signum sanguinis Christi, quem nos etiam spiritualiter bibimus. Tertio modo consideratur sanguis Christi ut praeter sacramentum a salvandis spiritualiter bibitur. Et circa hoc possunt tria inquiri. Primo locus ubi iste potus invenitur: secundo usus ad quem quaeritur: tertio suavitas gratiae, quae de usu ejus exoritur. Primo quaeritur quis sit locus, ubi potus spiritualis sanguinis invenitur. Ad hoc dicendum, quod tot sunt loca, quot Christi vulnera. Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt aquae. Sicut ex foraminibus petrae aquam Judaei, sic fideles ex vulneribus Christi hauriunt spiritualem ejus sanguinem. Zach. 3: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Responsio, ut scilicet sugamus ex eis sanguinem spiritualem. Isai. 12: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris, idest de vulneribus Jesu Christi sanguinem spiritualem ad sitim malorum extinguendam per piam passionis meditationem. Sed ad quid est vulnus lateris? Isai. 40: filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Glossa quia perforato in cruce latere Christi, effluxit sanguis redemptionis. Filii ergo de longe venient, quia electi de peccatis poenitentiam agent, et filiae de latere surgent, quia devotae animae de vulnere lateris Christi spiritualem devotionis sanguinem bibent per piam passionis meditationem. Hinc in locis a dextris crucifixi depingitur puella hilari vultu et pulchra facie et coronata, designans Ecclesiam, quae sanguinem Christi reverenter in calice suscipit, et a sinistris synagoga oculis panno ligatis tristi facie inclinans caput, et corona decidente, quae ipsum sanguinem fundit, et adhuc contemnit in quo figuratur, quod haec, et omnis mortaliter peccans tria bona perdit: scilicet lumen gratiae, gaudium conscientiae, coronam gloriae. Hinc dicitur Thren. 5: vae nobis, quia peccavimus: ideo obtenebrati sunt oculi nostri, moestum factum est cor nostrum, cecidit corona capitis nostri. Puella in dextris sanguinem Christi in calicem suscipit, quia fidelis anima cor mundum vulneribus Christi applicans, sanguinem ejus spiritualiter cum omni devotione sumit, unde lumen in cordis gaudium et aeternae gloriae coronam acquirit. Secundo quaeritur quis sit usus, ad quem sanguis Christi quaeritur. Et sciendum, quod ad animam totam cum tribus potentiis suis, scilicet intellectu, voluntate, memoria perfundendam sive potandam. Exod. 12: fasciculum hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem. Fasciculum hyssopi significat perfectionem et integritatem fidei: limen domus est Christus, per quem conceditur ad caelum introitus. Fasciculum autem hyssopi tingere in sanguine qui est in limine, est per fidem rectam sanguinem passionis Christi devorare et confirmare. Sed debemus eo utrumque postem et superliminare aspergere, idest intellectum, affectum, et memoriam ita sanguine Christi perfundere, et spiritualiter inebriare, ut intellectus hujus sanguinis circa genus humanum virtutem recognoscat; affectus tam ingens erga se beneficium diligendo sapiat, et memoria tanti amoris et largitatis sacramentum nunquam obliviscendo semper teneat. Tertio quaeritur, quae sit spiritualis suavitas gratiae, quae de tali usu. Sive de perfusione praedicta sanguinis hujus exoritur. Et potest dici quod facit animam quasi Paradisum Dei de suavitate hujus gratiae. 1 Petr. 1: de aspersione sanguinis Jesu Christi, gratia vobis et pax multiplicetur, gratia virtutum, fertilitas, pax, dulcedo cordis, atque serenitas. Hujus suavitas gratiae per irrigationem sanguinis Christi comparatur Paradiso Dei. De suavitate hujus gratiae. Eccles. 40: gratia sicut Paradisus in benedictionibus, idest sicut hortus Dei in variis delitiarum fructibus: Jerem. 31: erit anima eorum quasi hortus irriguus. Irrigata enim anima dulcedine sanguinis Christi profert triplicem suavitatem gratiae: scilicet dulces flores virtutum, frondes verborum, fructus operum. Primo ex spirituali effusione sanguinis Christi oriuntur in anima quasi in Paradiso Dei dulces et varii flores virtutum: nam sicut sanguis hominis triplicem habet colorem, sanus rubeum; coctus colorem album habet multum, ut lac in mamillis; et maxime coctus nigrum; sic spiritualis influentia sanguinis Christi operatur in anima quasi in Paradiso Dei flores virtutum varii coloris: scilicet rosas caritatis, lilia castitatis, violas humilitatis. De primo Eccles. 50: justus quasi flos rosarum in diebus vernis; quia scilicet rutilat roseo sanguine Christi virtute caritatis: Cant. 7: comae capitis tui sicut purpura regis, quae scilicet tingitur sanguine cujusdam animalis. Comae capitis ejus, idest Christi, sunt fideles bonis eum moribus decorantes. Hi sunt ut purpura regis, quia spirituali sanguine Christi perfusi rubent, ut rosa virtute caritatis. De secundo Eccle. 50: justus quasi lilia quae sunt in transitu aquae; quae scilicet candent castitate, et bene decocti in corde ejus Christi sanguinis irrigatione. Apocal.: laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine agni: Canticor. 5: oculi ejus, idest fideles, in futurum sibi providentes, sicut columbae quae lacte sunt lotae, idest sicut simplicium qui bene excocti in mamillis cordis eorum Christi sanguinis irrigatione dealbati sunt, et casti facti. Oseae 14: ero quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium. De tertia Cantic. 2: jam hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Flores primi post hyemem sunt violae nigri coloris, pulchrae, boni odoris, et terrae vicinae. Hi flores significant animas humiles ex consideratione sanguinis Christi in passione multum torti quasi denigratas, idest sibi viles et coram superbis despectas. Ezechiel. 31: nigrescere faciam stellas caeli, idest ardentes spiritu caritatis et lucentes verbo veritatis, nigrescere faciam sanguine Christi, ut nigras et pulchras violas virtute humilitatis: Cant. 1: nigra sum, sed formosa. De his tribus generibus et coloribus florum Paradisi Dei, Thren. 4: candidiores Nazarei ejus, idest floridi nive, nitidiores lacte, quia similantur lilio in castitate: rubicundiores ebore antiquo, quia similantur rosae in caritate: sapphiro pulchriores, quia similantur violae in humilitate. Secundo ex spirituali perfusione sive potu sanguinis oriuntur in anima quasi in Paradiso Dei frondes verborum bonorum et dulcium eloquiorum. Job 14: lignum habet spem, si praecisum fuerit, si senuerit in terra radix ejus, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Eccles. 59: florete flores, et frondete in gratiam: quia scilicet electi non solum flores virtutum, sed etiam verborum bonorum proferunt ex potu sanguinis Christi ad triplicem gratiam: scilicet ad peccatorum conversionem, ad inimicorum reconciliationem, ad moestorum consolationem. Hinc arbores irrigatae triplicia proferre leguntur folia: scilicet medicinalia, pulcherrima et viridia. De primo Apoc. 22. Ezech. 47: folia ligni Paradisi Dei ad medicinam et sanitatem gentium, idest peccatorum, quia aquae ejus de sanctuario egrediuntur. Aqua sanctuarii spiritualis potus sanguinis Christi efficit verba sanctae praedicationis ad salutem peccatoris. Malach. 2: lex veritatis fuit in ore ejus, et multos avertit ab iniquitate. De secundo Daniel. 4: ecce arbor, et folia pulcherrima, et subter eam latitabant animalia et bestiae, et in ramis volucres caeli; quasi diceret, sub folio pulchro animalia sibi inimica, ut lupus et agnus, columba et ursus pacificata erant, quia verba sapientium inimicos reconciliant. Eccles. 40: tibia et Psalterium suavem faciunt melodiam, idest concordiam vocum: et super utrumque lingua suavis faciet concordiam inimicorum. Item 6: verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, et lingua eucharis, idest bonae gratiae, in bono homine abundabit. De tertio Jerem. 17: benedictus vir qui confidit in domino, et erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas, et erit folium ejus viride. Viridis color inspectus maxime in herbis et foliis oculos turbatos reparat et confortat. Unde per hujusmodi folia bonorum verba significantur, quae tristes et miseros consolantur. Eccles. 40: gratiam et speciem desiderat oculus tuus, et super hoc virides sationes: Prov. 27: unguento et variis odoribus delectatur cor, et boni amici consilii anima dulcoratur: Eccles. 48: Ezechias consolatus est lugentes in sempiternum: Job 29: cum sederem quasi rex, eram tamen moerentium consolator. Tertio ex spirituali potu sanguinis Christi oriuntur in anima quasi in Paradiso Dei bonorum operum fructus. Ezechiel. 24: rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum. Rigabo sanguine Christi hortum animae, inebriabo fructu bonorum operum caelesti dulcedine: idest irrigati potu sanguinis Christi faciunt dulcem fructum bonorum operum ad utilitatem proximi, quem etiam ipsi comedunt in retributione caelesti. Amos 9: facient hortos, et comedent fructus eorum.


Caput 32

[91151] De sacramento altaris, cap. 32 Sanguis meus vere est potus, Joan. 6. Alia themata, ut supra de sanguine Christi. Potus sanguinis Christi triplex est, ut ex supra dictis jam patet. Sacramentalis, intellectualis, spiritualis: sacramentalis, qui a solis sacerdotibus sumitur sub specie vini de calice; intellectualis, qui a populis Christianis sumitur sub specie panis de ipso Christi corpore; spiritualis, qui ab omnibus salvandis sumitur de passione Christi pia meditatione. Primo modo sumptus peccata quotidiana relaxat: secundo modo fidelem mentem dulcedine sua delectat: tertio modo totam animam irrigando fecundat. Primus potus sanguinis Christi est sacramentalis, qui a solis sacerdotibus sumitur de calice altaris. Matth. 26: accipiens Jesus calicem benedixit et cetera. Bibite ex eo omnes, scilicet apostoli, quasi soli sacerdotes. Iste potus digne sumptus peccata quotidiana relaxat, et hoc triplici ratione: quia tria mala sunt in peccato veniali: scilicet quaedam macula conscientiae, quaedam poena tristitiae, et quaedam adversitas offensae divinae. Contra haec tria mala proprie valet potus sanguinis Christi, qui est purus, lenis et pretiosus: ratione puritatis lavat, ratione lenitatis sanat, ratione pretiositatis placat: lavat, dico, conscientiam animae maculam removendo: sanat poenam tristitiae corda fidelium consolando: placat offensam divinae justitiae pro nobis interpellando. De primo ad Hebr. 9: sanguis Christi emundabit conscientiam vestram. Genes. 49: expectatio gentium lavabit in sanguine uvae pallium suum, idest animas nostras. De secundo Zachar. 10: laetabitur cor eorum quasi a vino. Vinum est sanguis uvae, et significat sanguinem Christi, quem sumimus in altari. Iste potus cor bonorum laetificat, quia conferendo solatium spiritualis laetitiae sanat a tristitia culpae. Psalm. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. De tertio ad Hebr. 21: accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel, quia sanguis Abel clamat vindictam ad Deum, sanguis vero Christi postulat et imperat indulgentiam. Bernardus: o sanguinem Christi summe reverendum, in altari poculum, in cruce pretium, in caelo pro nobis ad Deum patrem advocatum. Sciendum, quod tria genera graviter arguuntur in Scripturis, quae nimis peccant in sanguine salvatoris. Primi sunt corpore immundi, secundi corde indurati, tertii procuratores pravi. Primi sanguinem Christi in magnis peccatis indigne sumunt: secundi ad virtutem sanguinis Christi converti nolunt: tertii lucrum de sanguine Christi ad pravos usus convertunt. De primo 1 Corinth. 10: non potestis bibere calicem domini, et calicem Daemoniorum. Calix Diaboli est luxuria carnis et mundi. Deuter. 32: fel draconum vinum eorum. Qui hoc potu turbido et immundo inebriantur, et super eum sanguinem Christi pretium fundunt, quantum in seipsis est, ipsum polluunt, et ideo gravi poena digni sunt. Genes. 4: maledictus eris super terram, quae aperuit os suum: super terram, idest, plus quam caro tua. Ad Hebr. 10: irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est et spiritui sancto contumeliam fecerit? De secundo Jerem. 5: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti: quasi diceret: quidam pertinaces in sua malitia duriores sunt corde quam petra, scilicet quam durus adamas, qui quamvis nulla re possit frangi, scinditur tamen sanguine hirci: sed illi duriores sunt, qui nec virtute sanguinis Christi emolliri possunt, nec a sua pravitate converti. Item duriores sunt quam petra, scilicet quam quaelibet saxa dura; quia ad clamorem Christi in cruce et ejus sanguinis effusione terra tremuit, et petrae scissae sunt. Sed isti nec ad terribilem vocem praedicationis nec ad virtutem sanguinis Christi possunt emolliri, et a sua pravitate converti. De tertio Jerem. 22: vae qui aedificat domum suam in injustitia, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingit sinopide, scilicet rubro colore, idest sanguine Christi, dicit Glossa: qui domum aedificat materialem de male acquisitis, vel ornat superflue de sanguine Christi, idest de rebus Ecclesiae acquisitis sanguine Christi, graviter peccat: sed multo gravius qui domum spiritualem, idest familiam pravam, ut pravas mulieres, filios, filias quasi partes domus, ut fenestras, per quas Diabolus et fures intrant, et laquearia quasi laqueos Diaboli, injuste aedificat et pingit, idest vestit, vel ornat sanguine Christi. His dicitur vae, idest gravis increpatio, et aeternae poenae comminatio. Secundus potus sanguinis Christi est intellectualis, qui a populo Christiano sumitur sub specie panis de ipso corpore salvatoris. Nam sicut sub specie panis consecrati corpus Christi est per transubstantiationem, et sanguis ejus per annexionem: sic sub specie vini consecrati sanguis Christi est per transubstantiationem, et corpus ejus per annexionem. Unde sicut sacerdos sumit sanguinem Christi sacramentaliter de calice, ita fidelis populus sumit ipsum intellectualiter. De ipso Christi corpore, Job 39: pulli aquilae lambunt sanguinem. Pulli aquilae sunt subditi Ecclesiae: hi lambunt sanguinem Christi non de calice, sed de ipso corpore Christi. Hic potus fidelem mentem dulcedine sua delectat Cant. 1: botrus Cypri dilectus meus mihi. In botro sunt duo: uva in cibum, et in uva dulcis sanguis in potum. Psal. 80: de petra melle saturavit eos. Sicut petra corpus Christi incorruptibile, sic mel de petra significat dulcem sanguinem Christi, quem sugunt fideles de corpore Christi. Haec dulcedo tria bona facit: scilicet contemptum vitiorum, gratiam bonorum eloquiorum, desiderium aeternorum. De primo Prov. 27: anima saturata calcabit favos. Qui enim de petra corporis Christi melle sanguinis ejus saturati sunt, omnis peccati suavitatem contemnunt. Judic. 9: dicit arbor ficus, idest fidelis anima: numquid deserere possum dulcedinem meam, ut inter cetera ligna promovear? Quasi dicat: contemno gloriam et delectamenta mundi pulchritudine Dei. De secundo Cant. 4: favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua: quasi dicat, quia sub lingua, idest in corde plena es spirituali dulcedine, idcirco abundas utili et dulci locutione. Matth. 12: ex abundantia cordis os loquitur, sicut de vase, sic est de corde. Vas plenum felle effundit amaritudinem; plenum melle, dulcedinem. Unde Luc. 6: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et e converso. De tertio Eccl. 24: qui bibit me, adhuc sitiet. Gregorius: in corporalibus appetitus placet, experientia displicet; spiritualis vero dulcedo quanto magis bibitur, tanto magis sititur: quia dum ex pleno fonte stillatim mundo cordi degustando illabitur, ejus plenitudo potanda magis desideratur. Psal. 64: in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Idem Psal. 41: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Tertius potus sanguinis Christi est spiritualis, qui ab omnibus salvandis sumitur de passionis Christi pia meditatione. 1 ad Cor. 10: patres nostri omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Sicut patres boni de foraminibus petrae aquam biberunt, et in illa sanguinem passionis Christi crediderunt figuratum, et per fidem spiritualem gustaverunt; ita boni Christiani de vulnerum Christi pia meditatione sanguinem ejus solent bibere. Isa. 60: filii tui de longe venient et cetera. Hic potus totam animam quasi hortum Dei irrigando fructu bono fecundat. Eccle. 24: rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum, idest animae fideles irrigatae sanguine Christi facient fructum bonorum operum. Coloss. 1: in omni opere bono fructificantes. Fructus bonorum triplex est: scilicet honestae conversationis, sacrae devotionis et jucundae pietatis. De primo pascit homo seipsum, de secundo Deum, de tertio proximum. De primo Eccles. 23: ego quasi vitis fructificavi (...) et flores mei fructus honoris et honestatis, idest honestae conversationis. Ad Ephes. 5: fructus lucis est in omni bonitate et justitia et veritate. Quae autem in occulto fiunt a filiis tenebrarum, turpe est dicere. Matth. 7: omnis arbor bona fructus bonos facit et cetera. Fructu bonae vitae pascit quisque seipsum. Prov. 17: qui servat ficum, comedet fructum ejus. Isa. 3: dicite justo, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Prover. 15: secura mens quasi juge convivium. Secura ex honestate vitae. 2 ad Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonio conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali conversati sumus in hoc mundo. De secundo Cant. 4: hortus conclusus soror mea, emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum. Emissiones istae sunt fructus devotionis unde sequitur, nardus, crocus, cinnamomum, quae sunt species aromaticae, et propter odorem bonum et virtutem suam significant fidelium devotionem Deo gratam, quae consistit in sacris desideriis, in variis virtutibus, gemitibus et orationibus. His fructibus pascit fidelis anima dominum: unde sequitur ibid.: veniat dilectus meus etc. ut comedat fructus pomorum suorum. Exod. 30: sume aromata boni odoris, faciesque thymiama. Papias: thymiama, est confectio boni odoris ad incensum cultus Dei. Gregorius: thymiama ex aromatibus facimus, cum in altari cordis virtutum multiplicitate redolemus. Prov. 8: delitiae sunt mihi esse cum filiis hominum, quia scilicet delectatur in amore et devotione nostra quiescere. De tertio fructu, scilicet pietatis, quo reficitur proximus, Psal. 51: ego quasi oliva fructifera in domo Dei. Oliva portat oleum aliis ad lucendum, sanandum, et reficiendum; et significat opus pietatis quod impenditur proximis. Proverb. 21: thesaurus desiderabilis, et oleum in tabernaculo justi ad refectionem, scilicet proximi. Luc. 10: Samaritanus quidam videns spoliatum quasi pauperem, et vulneratum quasi subsidio indigentem, misericordia motus est, et appropinquans alligavit vulnera ejus, idest subvenit necessitatibus ejus, infundens oleum et vinum quasi cibum et potum, et curam ejus egit. 1 ad Tim. 4: exerce te ipsum ad pietatem. Pietas enim ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae: ad quam nos perducat qui est benedictus in saecula. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264