CORPUS THOMISTICUM
Ptolomaei Lucensis
Continuatio S. Thomae De regno

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1954 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Liber 2
Caput 4

[90345] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 4 Quia ut Seneca dicit de tranquillitate animi, ad serenum: danda est animis remissio. Meliores enim aptioresque requieti resurgunt, quasi prosit animo temperate deliciis uti, ut sal in ciborum coctura pro ipsorum suavitate, quod superflue immissum illos corrumpit. Amplius autem: si id quod est ad finem ut finis quaeritur, tollitur et destruitur ordo naturae. Sicut si faber quaerit martellum propter se ipsum, aut carpentarius serram, sive medicus medicinam, quae ordinantur ad suos debitos fines. Finis autem quem rex in civitate sui regiminis debet intendere, est vivere secundum virtutem; caeteris autem quilibet uti debet sicut his quae sunt ad finem, et quantum est necessarium in prosequendo finem. Hoc autem non contingit in his qui superflue delectationibus innituntur, quia tales delectationes non ordinantur ad finem iam dictum, imo quaeri videntur ut finis; quo quidem modo videbantur velle uti illi impii, qui in Lib. sapientiae, dicuntur non recte cogitantes, ut dicta Scriptura testatur: venite, fruamur bonis quae sunt, quod ad finem pertinet, et utamur creatura, tanquam in iuventute celeriter, et caetera quae ibidem sequuntur. In quibus immoderatus usus delectabilium corporis, ut iuvenilis aetatis ostenditur, et digne a Scriptura reprehenditur. Hinc est, quod Aristoteles in Ethic. usum delectabilium corporis usui ciborum assimilat, qui amplius minusve sumpti sanitatem corrumpunt, qui autem commensurati sunt, et salvant et augent. Ita de virtute contingit circa amoenitates et delicias hominum.


Caput 5

[90346] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 5 Titulus Quod necessarium est regi et cuicumque domino abundare divitiis temporalibus quae naturales vocantur, et ponitur causa

[90347] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 5 His igitur sic deductis quae ad substantiale esse civilitatis, sive politiae, seu regalis regiminis requiruntur, ad quorum institutionem et providentiam rex principaliter debet intendere, agendum est de quibusdam quae ad regem pertinent in relatione ad subditos, unde et suum regimen quietius gubernetur. Et quamvis supra aliqualiter sit tactum in genere, nunc in specie est tractandum ad maiorem declarationem eorum quae sunt agenda per principem. Primum quidem ut in singulis partibus sui regiminis abundet in divitiis naturalibus, quas sic vocat Aristoteles in I suae Politic. vel quia naturalia sunt, seu quia homo ipsis naturaliter indiget, ut sunt praedia, vineta, nemora, sylvae, vivaria diversorum animalium et avium genera, de quibus Paladius Palatinus, comes Valentiniano imperatori, ad praefata exhortans, luculentissimo stylo ac diffusius documentum eidem tradidit. Hinc etiam Salomon rex volens ostendere magnificentiam sui regiminis: aedificavi, inquit, mihi domos, plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus, extruxi mihi piscinas ad irrigandum sylvam lignorum germinantium. Cuius quidem triplex ratio sumi potest. Una sumitur ex parte usus ipsius rei, qui quidem delectabilior esse videtur in re propria quam aliena, eo quod magis unita. Unio enim est amoris proprietas, ut tradit Dionysius. Ad amorem autem sequitur delectatio. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum affert. Amplius autem et ipsa diligentia operis exercita circa praedicta, in qua quidem homo sibi congaudet, quanto est opus difficilius. Magis enim amamus cum non est facile quod sumitur, ut philosophus dicit. Ex qua ratione et filios diligimus et quamlibet nostram facturam secundum mensuram operis. Adhibendo igitur sollicitudinem circa proprias divitias naturales iam dictas, gratiores iam fiunt quam alienae; et si gratiores, delectabiliores ipsas dicemus. Secunda ratio sumitur ex parte officialium regis. Si enim ipsos oporteat recurrere ad convicaneos pro necessariis vitae sui domini, interdum scandala generantur in subditis vel ex rerum commercio, in quo laedit avaritia quae ementem vel vendentem concomitatur, vel fraus conturbat, unde in Prov. dicitur: malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, tum gloriabitur, quasi fraude vendentem praevenerit; et in Eccli. monemur cavere a corruptione emptionis et negotiatorum, quasi hoc sit proprium eorum in mercando. Amplius autem, ex commercio contrahitur familiaritas ad foeminas, per quod vel ex incauta locutione in alterutrum, aut aspectu, aut gestu causatur zelotypia inter cives, et inde contra regimen provocantur. Sed etiam tertia ratio hoc idem confirmat, quam accipimus ex parte rerum venialium. Victualia enim quae venduntur, ut in pluribus non carent sophismate, et ideo non sunt tantae efficaciae sicut propria ad nutriendum: unde idem Salomon in Prov.: bibe, inquit, aquam de cisterna tua, in hoc comprehendens omne nutrimentum sed praecipue potum, quia facilius potest sophisticari, et ipsum minus a sua natura et puritate remotum, citius de ipsius malitia indicat. Rursus, propria victualia sunt maioris securitatis in sumendo, quia possunt facilius ab extraneo venenari, vel esse nociva, quam si in proprio horreo vel cellario reponantur. Unde et propheta Isaias in exaltatione retributionis viri iusti: panis, inquit, datus est ei, et aquae eius fideliores sunt: quasi propria cibaria et potabilia securiora sint ad sumendum.


Caput 6

[90348] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 6 Titulus Quod expedit regi habere alias divitias naturales, ut sunt armenta et greges, sine quibus domini bene regere terram non possunt

[90349] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 6 Non solum autem praedicta ad naturales divitias pertinent, sed et diversa genera animantium ex eadem ratione et causa, ut in praecedentibus est ostensum. In quibus primo patri, tanquam praedominanti toti humanae naturae, datum est privilegium regendi et dominandi, ut in Genesi scribitur: crescite, inquit dominus, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et cunctis animantibus quae moventur super terram. Unde ad regiam maiestatem pertinet his omnibus uti et abundare, et quanto plus in his dominatur, tanto plus primi domini principatum habet similiorem, cum omnia sint ad usum hominis deputata in creationis primordio. Propter quod philosophus dicit in I Politic. quod venatio animalium sylvestrium naturaliter est iusta, quia per eam homo sibi vindicat quod suum est. Et de piscatione et aucupatione similiter dici potest; unde et natura aves rapaces providit, et canes ad huiusmodi officium exercendum. Quia vero in piscibus non est aptitudo loci ad talia ministeria, loco canum et avium homo retia adinvenit. Ad supplementum igitur et decorem regni rex indiget supradictis, quibusdam quidem ad usum et esum, ut sunt pisces et aves, armenta boum et greges ovium, quibus Salomon abundavit, ut scribitur in Eccle. et in III Lib. Reg., ad sui magnificentiam ostendendam. Aliis autem animalibus rex indiget ad ministerium, ut sunt equi et muli, asini et cameli ad diversa ministeria deputati, secundum varias consuetudines regionum. Horum igitur omnium rex copiam habere debet, quantum eidem est possibile, sive de animantibus deputatis ad esum, sive ad ministerium, et propter causam iam dictam de aliis divitiis naturalibus; quia res propriae delectabiliores sunt, ut superius est ostensum, et tanto plus, quanto plus habent de ratione vitae, unde magis accedunt ad divinam assimilationem, quae est maior causa amoris. Adhuc aliae sunt causae in praedictis, propter quas expedit regi ipsis abundare ut propriis. Primo autem ad hoc movet natura, quae delectatur ex suo opere, dum considerat in eis novum continue modum procedendi in suis actibus, sive in vivendo, sive in generando, sive in parturiendo, ex quibus consurgit in dominis admiratio et ex admiratione delectatio. Quod autem nutritiva sit causa dilectionis et per consequens delectationis, apparet in Exod. in filia Pharaonis, quae Moysen nutriri fecit, et postea ibidem subiungitur, quod post nutritionem ipsum sibi adoptavit in filium. Qua ratione dicit dominus in Oseae: ego quasi nutricius Ephraim, in hoc insinuans suum affectum ad populum. Amplius autem, et ipsorum venatura sive sylvestrium animalium sive aliorum, pro quibus se principes et reges gymnasiis exponunt et filios suos submittunt, valet ad robur acquirendum corporis et conservandum sanitatem, et cordis vigorandam virtutem, si temperate utantur, ut philosophus tradit in Ethic. et hoc cum in pace quiescunt ab hostibus, ut solent reges Franciae et Angliae talibus uti, et ut de germanis in gestis Francorum scribit Ammonius. Rursus, equitatura ad hoc idem movetur, qua reges esse debent ornati ad decorem regni et eiusdem contra hostes defensionem, ad quod aptiores redduntur et expeditiores si propria habeant equorum armenta, ut mos est regibus ac principibus orientis; quemadmodum et de Salomone scribitur in III Reg., quod in sua florens prosperitate habebat quadraginta millia praesepia equorum curalium et undecim millia equorum equestrium, quos custodiebant supradicti regis praefecti. Praeterea, si de animantibus agatur quae ordinantur ad esum, adhuc magis competit habere propria sive quadrupedia, sive reptilia, id est pisces, quia omnibus his homo delectabilius utitur ex hoc quod melius nutriuntur et aptiora efficiuntur ad esum: tum quia re cognita in utendo magis gaudemus, tum etiam quia securius et liberius nobis offeruntur ad esum, quod est actus magis nostrae proportionatus naturae, ex quo et delectabilius agit. Amplius autem, et causa communis iam dicta superius ad hoc facit, scilicet vitatio commercii cum civibus, quod potest esse scandali adminiculum praecavendum officialibus regis. Rursus, hoc exigit magnificentia regis, ut transeuntibus in cibis et potibus uberius administretur et largius; hoc autem fit expeditius si reges abundent gregibus et armentis. Concluditur ergo ex praedictis quod divitiae naturales necessariae sunt regi, ut in singulis regionibus proprias habeat ad sui regiminis et regni munimen.


Caput 7

[90350] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 7 Titulus Quod oportet regem abundare divitiis artificialibus, ut est aurum et argentum, et numisma ex eis conflatum

[90351] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 7 Sed de artificialibus divitiis, ut est aurum et argentum et alia metalla, et ex ipsis conflata numismata, necessaria sunt regi ad munimen regiminis sui. Supposito enim quod collegium sit necessarium secundum naturam ad regimen constituendum sive politiam, et per consequens rex et quicumque dominus, qui multitudinem regat; oportet ulterius concludere de sibi connexo, videlicet thesauro, ut est aurum et argentum, et ex eis conflatum numisma, sine quo suum regimen rex congrue et opportune exercere non potest; quod quidem ostendi potest multiplici via. Prima quidem manifestatur ex parte regis. Homo enim in commutationibus faciendis, auro vel argento, sive numismate utitur ut instrumento. Unde philosophus dicit in V Ethic. quod numisma est quasi fideiussor futurae necessitatis, quia continet omnia opera sicut ipsarum pretium. Si ergo quilibet indiget, multo magis rex: quia si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis. Rursus, virtus proportionatur naturae, et opus virtuti. Natura autem status regalis quamdam habet universalitatem, eo quod communis est populo sibi subiecto: ergo et virtus et similiter opus. Si ergo status dominorum secundum suam naturam est communicativus, ergo virtus et operatio. Hoc autem esse non potest sine numismate, sicut nec faber nec carpentarius sine propriis instrumentis. Item ad idem. Secundum philosophum IV Ethic., virtus magnificentiae magnos sumptus respicit; magni autem sumptus ad magnanimum pertinent, qui est rex, ut ipse philosophus tangit ibidem. Unde in Esther scribitur de Assuero, qui in oriente dominabatur centum et viginti septem provinciis, quod in convivio, quod fecit principibus sui regni, ministrabatur in cibis et potibus prout exigebat magnificentia regis; hoc autem sine instrumento vitae fieri non potest, quod est numisma, sive aurum vel argentum: quare idem quod prius. Concluditur ergo ex parte regis, eidem thesaurum esse necessarium, qui artificiales divitias continet. Secunda via sumitur in comparatione ad populum, sive in genere, sive in specie: quia ad hoc debet rex abundare pecuniis, ut possit suae domui providere in necessariis et suorum subvenire necessitatibus subditorum. Ut enim tradit philosophus VIII Ethic., sic se rex habere debet ad populum, sicut pastor ad oves et sicut pater ad filios. Sic se habuit Pharao ad totam terram Aegypti, ut in Genesi scribitur. De publico enim aerario frumentum emit, quod ingruente fame distribuit, secundum prudentiam Ioseph, ne populus fame deficeret. Salustius etiam narrat sententiam Catonis in Catilinar. qualiter respublica profecit Romanis: quia aerarium publicum viguit Romae, quo deficiente ad nihilum est redacta, ut temporibus eiusdem Catonis dicit accidisse. Amplius autem, quodlibet regnum sive civitas sive castrum sive quodcumque collegium assimilatur humano corpori, sicut ipse philosophus tradit, et hoc idem in Policrato scribitur: unde comparatur ibidem commune aerarium regis stomacho, ut sicut in stomacho recipiuntur cibi et diffunduntur ad membra, ita et aerarium regis repletur thesauro pecuniarum et communicatur atque diffunditur pro necessitatibus subditorum et regni. Rursus et in specie hoc idem contingit. Turpe est enim, et multum regali reverentiae derogat, a suis subditis mutuare pro sumptibus regis vel regni. Amplius autem, ex hac subiectione mutui sustinetur a dominis ut per subditos sive quoscumque fiant super regnum exactiones indebitae, unde status enervatur regni. Item ad idem. In mutuis saepe mutuans scandalum patitur, quia haec est natura mutuantis, ut difficile sit ei mutuum reddere. Unde sententia fertur esse Biantis, unius de septem sapientibus: amico a te mutuante pecuniam, et ipsum et pecuniam perdis. Necessarium est igitur regi artificiales divitias congregare ex causis iam dictis in comparatione ad populum sive in genere, sive in specie. Tertia autem via ad hoc idem probandum accipitur in respectu ad res sive personas extra regis dominium constitutas: quarum quidem duo sunt genera. Unum videlicet inimicorum, contra quos oportet aerarium publicum regis esse plenum. Et primo pro sumptibus suae familiae; secundo pro stipendiis militum conductorum, cum contra hostes movet exercitum; tertio ad praesidia resarcienda vel constituenda, ne hostes invadant terminos sui regni. Aliud autem genus in augmentum tendit sui regni, unde et necessarius regi est thesaurus. Contingit enim interdum regiones gravari vel penuria, vel onere debitorum, aut etiam ab hostibus, et recurrunt tunc ad regni subsidium, quibus subveniendo cum instrumento vitae, quod est aurum vel argentum, vel quodcumque numisma, subiiciuntur eidem, et sic augmentatur regnum. Liquet ergo ex dictis regi necessarias esse artificiales divitias ad conservationem sui regiminis ex tribus causis iam dictis. Unde etiam in Iudith scribitur quod Holofernes, princeps Nabuchodonosor, quando invasit regiones Syriae et Ciliciae cum exercitu magno, tulit aurum et argentum multum nimis de domo regis, paratum videlicet ad expeditionem contra suos hostes. Et hoc idem de Salomone scribitur in libro superius allegato inter actus regalis magnificentiae. Coacervavi, inquit, mihi aurum et argentum, et substantiam regum ac provinciarum; substantiam vocans numismatum thesauros propter tributa ab ipso exacta et patris sui David, ut patet II et III Lib. Reg. Et hoc ideo quia, secundum philosophum in Ethic., humanae vitae sunt instrumentum, ut dictum est supra. Nec istud contradicit divino praecepto tradito a domino in Deut. per Moysen, quantum ad reges et principes populi. Ibi enim lex scribitur de rege, quod non habeat auri vel argenti immensa pondera. Quod quidem intelligendum est ad ostentationem, sive fastum regalem, ut de Craeso, rege Lydiorum, narrant historiae, ex qua causa ruinam passus est, quia captus a Cyro rege Persarum, nudus in alto monte patibulo est affixus; sed ad subventionem regni omnino est necessarium propter causas iam dictas.


Caput 8

[90352] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 8 Titulus Qualiter ad regimen regni et cuiuscumque dominii necessarii sunt ministri: ubi incidenter distinguitur de duplici dominio, politico et despotico, ostendens multis rationibus quod politicum oportet esse suave

[90353] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 8 Non solum autem divitiis oportet regem esse munitum, sed etiam ministris. Unde et ille magnus rex Salomon in praeallegato libro dicit de se ipso: possedi servos et ancillas et familiam multam nimis. Quod autem possidetur, in dominio videtur esse possidentis; et ideo hoc distinguendum est circa dominium incidenter. Duplex enim principatus ab Aristotele ponitur in sua politica, quorum quilibet suos habet ministros (licet plures ponat in V Politic., ut supra est distinctum, et infra etiam declarabitur:) politicus videlicet et despoticus. Politicus quidem quando regio sive provincia sive civitas sive castrum per unum vel plures regitur secundum ipsorum statuta, ut in regionibus contingit Italiae et praecipue Romae, ut per senatores et consules pro maiori parte ab urbe condita. Horum autem dominium convenit amplius quadam civilitate regere, eo quod in ipsa sit continua de civibus sive extraneis regiminis alternatio: sicut de Romanis scribitur in I Mac., ubi dicitur quod per singulos annos committunt uni homini magistratum suum dominari universae terrae suae. Unde duplex est in tali dominio ratio, quare subditi non rigide possint corrigi, ut in regali dominio. Una sumitur ex parte regentis, quia temporaneum est eius regimen. Ex hoc enim diminuitur eius sollicitudo in sibi subditis, dum considerat suum tam brevi tempore dominium terminari. Propter quod et iudices populi Israel, qui politice iudicabant, moderatiores fuerunt in iudicando quam reges sequentes. Unde Samuel qui dictum populum certis iudicavit temporibus, sic ait ad ipsos, volens ostendere suum regimen fuisse politicum, et non regale quod elegerant: loquimini, inquit, de me coram domino et Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu alicuius munus accepi; quod quidem qui regale dominium habent non faciunt, ut infra patebit, et in I Lib. Reg. dictus propheta ostendit. Amplius autem, modus regendi in dictis partibus ubi politicum est dominium, mercenarius est; mercede enim domini conducuntur. Ubi autem merces pro fine praefigitur, non tantum intenditur regimini subditorum, et sic per consequens temperatur correctionis rigor. Unde et dominus in Ioan. dicit de talibus: mercenarius autem et qui non est pastor, cui non est cura de ovibus, quia scilicet ad tempus praeponitur, videt lupum et fugit. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est, quasi ipsa merces sit sibi finis regiminis, et subditos sibi postponat: propter quod et antiqui Romani duces, ut scribit maximus Valerius, curam gerebant reipublicae sumptibus propriis, ut M. Curius et Fabricius et multi alii; unde reddebantur ad curam politiae audaciores et magis solliciti, quasi tota in hoc esset eorum intentio et maior affectus: et in talibus verificatur Catonis sententia, quam Salustius refert in Catilinario: unde respublica ex parva effecta est magna, quia in illis domi fuit industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Secunda autem ratio unde dominium politicum oportet esse moderatum ac cum moderatione exercitum, sumitur ex parte subditorum: quia talis est eorum dispositio secundum naturam proportionata tali regimini. Probat enim Ptolomaeus in quadripartito regiones hominum esse distinctas secundum constellationes diversas, quantum ad eorum regimen, circumscripto semper secundum ipsum super stellarum dominium imperio voluntatis. Unde regiones Romanorum sub Marte ponuntur ab ipso, et ideo minus subiicibiles. Propter quod ex eadem causa praefata gens esse ponitur insueta pati cum suis terminis et subdi nescia, nisi cum non possit resistere; et quia impatiens alieni arbitrii, et per consequens superioris invida. Inter Romanos praesides, ut in I Mac. scribitur, nemo portabat diadema nec induebatur purpura: et ulterius subditur effectus istius humilitatis, quia non est invidia nec zelus inter eos. Quadam igitur placabilitate animi, ut natura requirit subditorum illius regionis, et incessu humili rempublicam gubernabant, quia ut tradit Tullius in Philippicis, nullum maius armatorum praesidium charitate et benevolentia civium, qua oportet principantem esse munitum, non armis. Et hanc etiam sententiam refert Salustius de Catone, quantum ad antiquos patres Romanos. Rursus ad idem: confidentia subditorum, sive de exoneratione dominii regentium sive dominandi in suo tempore congruo, reddit ipsos ad libertatem audaces, ne colla submittant regentibus: unde oportet politicum regimen esse suave. Amplius autem: est certus modus regendi, quia secundum formam legum sive communium, sive municipalium, cui rector astringitur: propter quam causam et prudentia principis, quia non est libera, tollitur et minus imitatur divinam. Et quamvis leges a iure naturae trahant originem, ut Tullius probat in Tract. de legibus, et ius naturae a iure divino, ut testatur David propheta: signatum est, inquiens, lumen vultus tui super nos, domine, deficiunt tamen in particularibus actibus, quibus omnibus legislator providere non potuit ex ignorantia subditorum futurorum. Et inde sequitur in regimine politico diminutio, quia legibus solum rector politicus iudicat populum, quod per regale dominium suppletur dum, non legibus obligatus, per eam censeat quae est in pectore principis: propter quod divinam magis sequitur providentiam, cui est cura de omnibus, ut in libro sapientiae dicitur. Patet igitur qualis est principatus politicus, et modus eius regendi. Nunc videndum est de principatu despotico.


Caput 9

[90354] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 9 Titulus De principatu despotico, quis est et qualiter ad regalem reducitur, ubi incidenter comparat politicum ad despoticum secundum diversas regiones et tempora

[90355] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 9 Est autem hic advertendum quod principatus despoticus dicitur qui est domini ad servum, quod quidem nomen Graecum est. Unde quidam domini illius provinciae adhuc hodie despoti vocantur: quem principatum ad regalem possumus reducere, ut ex sacra liquet Scriptura. Sed tunc est quaestio, quia philosophus, in I Politic. dividit regale contra despoticum. Hoc autem in sequenti libro declarabitur, quia ibidem occurrit definienda materia: sed nunc sufficiat per divinam Scripturam probare quod dicitur. Traduntur enim leges regales per Samuelem prophetam Israelitico populo, quae servitutem important. Cum enim petivissent regem a Samuele iam aetate defecto, et filiis suis non iuste dominantibus modo politico ut iudices alii dicti populi fecerant, consulto domino respondit: audi, inquit, vocem populi in his quae loquuntur. Verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis. Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi currus et equites et praecursores quadrigarum suarum, et constituet aratores agrorum suorum et messores segetum ac fabros armorum suorum; filias quoque vestras faciet sibi focarias, unguentarias ac panificas, et sic de aliis conditionibus ad servitutem pertinentibus, quae in I Lib. Reg. traduntur, per hoc quasi volens ostendere quod regimen politicum, quod erat iudicum et suum fuerat, fructuosius erat populo, cuius tamen superius contrarium est ostensum. Ad cuius dubii declarationem sciendum est quod ex duplici parte regimen politicum regali praeponitur. Primo quidem, si referamus dominium ad statum integrum humanae naturae, qui status innocentiae appellatur, in quo non fuisset regale regimen sed politicum, eo quod tunc non fuisset dominium quod servitutem haberet, sed praeeminentiam et subiectionem in disponendo et gubernando multitudinem secundum merita cuiuscumque, ut sic vel in influendo vel in recipiendo influentiam quilibet esset dispositus secundum congruentiam suae naturae. Unde apud sapientes et homines virtuosos, ut fuerunt antiqui Romani, secundum imitationem talis naturae regimen politicum melius fuit. Sed quia perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus, ut dicitur in Eccle., in natura corrupta regimen regale est fructuosius, quia oportet ipsam naturam humanam sic dispositam quasi ad sui fluxum limitibus refraenare. Hoc autem facit regale fastigium. Unde scriptum est in Prov.: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Virga ergo disciplinae, quam quilibet timet, et rigor iustitiae sunt necessaria in gubernatione mundi, quia per ea populus et indocta multitudo melius regitur. Unde apostolus ad Rom. dicit, loquens de rectoribus mundi, quod non sine causa gladium portat, vindex in iram ei qui malum agit. Et Aristoteles dicit in Ethic. quod poenae in legibus institutae sunt medicinae quaedam. Ergo quantum ad hoc excellit regale dominium. Amplius autem, et situs terrae secundum stellarum aspectum regionem disponit, ut dictum est supra: unde videmus quasdam provincias aptas ad servitutem, quasdam autem ad libertatem. Propter quod Iulius Caesar et Amonius, qui describunt gesta Francorum et germanorum, eos mores et actus attribuunt eisdem, in quibus etiam nunc perseverant. Romani autem cives aliquo tempore vixerunt sub regibus, a Romulo videlicet usque ad Tarquinium superbum, cuius cursus Ann. 264 fuit, ut historiae tradunt. Sic et Athenienses post mortem Codri regis sub magistratibus vixerunt, quia sub eodem climate constituti. Considerantes enim quod dicta regio magis apta foret, ex causis iam dictis, ad politicum regimen, sic ipsam rexerunt usque ad tempora Iulii Caesaris sub consulibus, dictatoribus et tribunis, quod fuit quadringentorum quadraginta quatuor annorum. In quo quidem tempore, ut dictum est supra, tali regimine multum profecit respublica. Patet igitur qua consideratione politiam regno et regale dominium politiae praeponimus.


Caput 10

[90356] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 10 Titulus Habita distinctione dominii, hic distinguitur de ministris secundum differentiam dominorum, et quaedam genera ministrorum ostendit omnibus dominis communia. Postea probat servitutem in quibusdam esse naturalem

[90357] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 10 His igitur sic deductis, videndum est de ministris, quia regiminis sunt complementum: quia sine eis quodcumque dominium transire non potest, ut per eos secundum gradum personarum exerceantur officia, distribuantur opera et administrentur necessaria, sive in regno sive in quacumque republica, et secundum merita cuiuscumque in ea contenti. Unde et primus dux in Israelitico populo Moyses a Iethro cognato suo merito redarguitur, ut patet in Exodo, quia ipse solus satisfaciebat populo suo sine ministris: stulto, inquit, labore consumeris tu et populus iste qui tecum est, et ultra vires tuas est, nec poteris sustinere. Provide, inquit, viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac denarios, qui iudicent populum. Hoc idem et de Romanis invenitur, quia cum regum regimen cessasset ab urbe, Brutus, factus consul, parum in consulatu solus urbem rexit; sed moventibus bellum Sabinis eidem per senatum adiunctus est dictator qui dignitate consules praeibat, quorum primus Lartius vocatus est. Hoc etiam tempore adiunctus est magister equitum qui dictaturae obsequeretur, quorum primus spurius Cassius. Post haec, quasi circa idem tempus, instituti sunt tribuni qui in favorem populi essent. Quod pro tanto sit dictum, ad ostendendum quod regimen cuiuscumque collegii sive provinciae sive civitatis vel castri, sine ministerio diversorum officialium bene regi non potest. Sed circa hoc distinguendum de eis videtur secundum diversitatem regiminis, quia oportet ministros dominis cuiuscumque regiminis esse conformes, sicut membra capiti: unde regimen politicum ministros requirit secundum qualitatem politiae. Propter quod hodie in Italia omnes sunt mercenarii sicut et domini, et ideo agunt sicut mercede conducti, non ad utilitatem subditorum sed ad lucrum suum, praestituentes in mercede finem. Quando vero gratis ministrabant, ut antiqui Romani, tunc eorum sollicitudo figebatur ad rempublicam sicut ad finem, et inde proficiebant, sicut maximus Valerius narrat de Camillo qui precatus est quod si alicui deorum felicitas Romanorum nimia videretur, eius invidia suo et non reipublicae incommodo satiaretur. Sed regalis regiminis alii sunt ministri perpetuis officiis deputati ad ministrandum regi pro suo suique populi fructu, ut sunt comites, barones et milites simplices, feudatarii, qui ex suo feudo et ipsi et sui successores ad regni gubernacula sunt obligati perpetuo. Unde patet et ministros esse necessarios cuicumque dominio, et secundum ipsius dominantis conditionem ministros debere constitui. Propter quod et in Eccli. dicitur: secundum iudicem populi, sic et ministri eius; et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Distinguuntur autem et alia quatuor genera ministrorum a philosopho in politica, qui haberi possunt regimini magis coniuncti. Quidam enim sunt, quos habet civilitas sive regimen omnino necessarios ad vilia officia exercenda dominorum, de quibus natura providit ut sint gradus in hominibus, sicut et in aliis rebus. Videmus enim in elementis esse infimum et supremum; videmus etiam in mixto semper esse aliquod praedominans elementum. In plantis etiam quaedam deputata sunt ad humanum cibum, quaedam ad fimum, et eodem modo in animalibus; sed et in homine inter membra corporis similiter erit. Hoc idem consideramus in relatione corporis ad animam et in ipsis etiam potentiis animae in alterutrum comparatis; quia quaedam ordinatae sunt ad imperandum et movendum, ut intellectus et voluntas; quaedam ad serviendum eisdem secundum gradum ipsarum. Ita inter homines erit, et inde probatur esse aliquos omnino servos secundum naturam. Amplius: autem: contingit aliquos deficere a ratione propter defectum naturae: tales autem oportet ad opus inducere per modum servile, quia ratione uti non possunt, et hoc iustum naturale vocatur. Haec autem omnia philosophus tangit in I Politic. Sunt autem et alii ministri ad idem deputati officium alia ratione, ut in bello devicti; quod lex humana non sine ratione sic statuit ad acuendum bellatores pro republica fortiter pugnandum, ut videlicet victi subiiciantur victoribus iure quodam, quod philosophus in praedicto loco iustum legale appellat. Unde isti, quamvis vigeant ratione, ad statum tamen rediguntur servorum quadam militari lege ad acuendum corda bellantium, et hunc modum observaverunt Romani. Unde tradunt historiae Titum Livium tantae eloquentiae virum a Romanis captum in servitutem redactum, sed propter suam probitatem a Livio nobilissimo Romano, sub cuius ditione traditus erat manumissus, ab ipso cognomen accipiens, Titus Livius est vocatus: quem libertati tradidit pro filiis instituendis liberalibus artibus, cui ante non licuisset secundum principum instituta. Hoc etiam et lex divina praecepit, ut in Deuteronomio patet. Sunt autem et alia duo genera ministrorum in familia assistentium: videlicet vel mercede conductorum, seu servientium quadam benevolentia et amore ad sui honoris cumulum vel virtutis profectum, ut sunt ministrantes principi in domestica domo, sive de re militari sive aucupii sive venationis sive in aliis rebus familiaribus domus: de quibus non est modo dicendum per singula, et pro quibus quis captat vel amicitiam vel gratiam dominorum vel mercedem reportat vel virtutis laudem acquirit; unde in Prov. dicitur quod acceptus est regi minister intelligens; et in Eccli.: si est tibi servus fidelis, sit tibi sicut anima tua. Concludendum est igitur quod ad complementum regni et fulcimentum regiminis, quae dicta sunt supra de divitiis et ministris, princeps debet esse munitus; propter quod philosophus dicit in VIII Ethic. quod non est rex qui per se non est sufficiens, et omnibus bonis superexcellens: quibus omnibus superabundavit rex Salomon, ut patet in III Lib. Reg., sed praecipue in ornatu et ordine ministrorum: de quo admirata regina Saba: maior est, inquit, sapientia tua quam rumor quem audivi. Beati viri tui et servi tui, hi qui astant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.


Caput 11

[90358] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 11 Titulus Quod necessarium est regi et cuilibet domino in sua iurisdictione munitiones habere fortissimas, et rationes quare ibi multae ponuntur

[90359] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 11 Post haec autem ad robur dominii, sive regalis sive politici, necessariae sunt munitiones, ad quas se conferant domestici regis vel ipse rex; cuius rei documentum accipimus a rege David qui, postquam cepit Hierusalem, accepit montem Sion pro suo munimine, ibique arcem suam vocavit civitatem. Hoc adducebantur usque ad Mello, ipsamque arcem suam vocavit civitatem. Hoc autem ubique reges observant quod in singulis civitatibus et castris speciale habent praesidium sive arcem, ubi degit regis familia et officiales eiusdem; cuius quidem rei multae sunt causae. Una sumitur ex parte principum, quia expedit eis esse in loco tuto, ut in regendo, corrigendo et gubernando sint magis securi, et in exequendo iustitiam efficiantur audaces. Unde et Romani consules et senatores tutiorem elegerunt locum, videlicet Capitolium, de quo narrant historiae quod tota occupata ab hostibus urbe Roma, in ipso permanserunt illaesi. Amplius autem, et regis suaeque familiae maior honestas hoc exigit, ne vel eorum commercio cum subditis vilificetur in conspectu populi ipsorum maiestas, vel ex incauto aspectu, ubi maxima requiritur pudicitia (sicut senes populi Troiani se habebant ad Helenam, ut philosophus dicit in Ethic.) populus regis indignationem incurrat, vel ipse rex et sui se dehonestandi in subditis occasionem assumant; in quem casum lapsus est rex David circa uxorem Uriae, scutiferi Ioab, quam lavantem vidit de solario domus regiae, ut scribitur in II libro regum. Secunda ratio sumitur ex parte populi, qui magis sensibilibus movetur quam ratione ducatur. Cum enim vident magnificos sumptus regum in munitionibus, facilius ex admiratione inclinantur ad obedientiam et ad suis parendum mandatis, ut philosophus dicit in VI Politic. Amplius autem minorem causam habent rebellandi seu subiiciendi se hostibus, dum nimium infestantur. Cum enim ministros reges munitionibus habent praesentes, sollicitantur audacius ad defensionem sui. Sic et Iudas Machabaeus fecit de arce Sion, quam devictam cinxit muris fortissimis et turribus altis pro defensione patriae contra hostes, ut scribitur in I Mac. Et similiter in Bethsuram munitiones fortissimas extruxit contra faciem Idumaeae. Rursus ad idem: necessariae sunt munitiones principibus pro conservandis divitiis, quibus abundare debent, ut dictum est supra, et ut eisdem possint cum sua familia liberius uti, unde et ministri fiant ad praeparandum necessaria promptiores, quod est delectabilius ac honorificentius etiam in domestica domo. Hoc enim est proprium in humanis actibus, quod ex ordine debito causant speciem sive pulchritudinem tanquam in re proportionata et commensurata in suis partibus: unde consequitur in nobis spiritualis laetitia, quae ex se quasi extasim facit, quam passa videtur regina Saba in aspectu ordinis ministrorum curiae Salomonis, ut superius est ostensum.


Caput 12

[90360] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 12 Titulus Quod ad bonum regimen regni sive cuiuscumque dominii, pertinet stratas sive quascumque vias in regione vel provincia habere securas et liberas

[90361] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 12 Est et aliud necessarium regi ad bonum regimen regni ad quod ordinantur ipsae munitiones, ut videlicet stratas faciant securas et aptas ad transeundum sive pro advenis, sive pro indigenis vel regalibus suis. Viae enim communes sunt omnibus quodam iure naturae et legibus gentium: propter quod prohibentur a nemine occupari, nec ulla praescriptione nec quocumque temporum cursu ius de eisdem posset alicui acquiri. Unde in libro Num. via publica via regia nominatur ad significandum eius communitatem. Ubi Augustinus in Glossa dictum verbum exponit, quia pro tanto sic appellatur quia debet esse libera cuilibet transeunti innoxio, ratione humanae societatis. Propter quod et ibidem scribitur, quod Amorrhaeis contradicentibus ne filii Israel transirent per eos, cum sola via regia gradi permitterent, hoc est sine laesione aliqua regionis, dominus mandavit ipsos deleri. Ut autem stratae in sua communitate sint liberae, et transeuntibus forent securae, iura principibus permittunt pedagia. Unde et eis servantibus quae viatoribus sunt praedicta, officiales principum ipsa merito possunt exigere, et proficiscentes debite obligantur persolvere. Amplius autem, et viarum securitas in regimine regni principibus est fructuosa, quia illuc magis confluunt mercatores cum mercibus, unde et regnum in divitiis crescit; qua ratione in urbe aucta fuit respublica propter vias, circa quas sollicitabantur expeditas habere, et stratae vocabantur Romanae, ut homines magis redderentur securi ad deferendum merces, ac sub simulatione callida sub nominibus calendarii permutatis, ut latrones ignorarent tempus, sicut computistae scribunt, cum in urbe celebrarentur nundinae, sic eos decipiebant. Quaedam etiam extra urbem institutae fuerunt per Romanos principes, eorumque sunt intitulatae nominibus, ut ex hoc maiorem obtinerent firmitatem et loca tutiora advenientibus redderentur, ut forum Iulii, quod in confinibus multarum provinciarum et diversis regionibus adhuc nomen remansit. Amplius autem, et per diversos consules ac senatores Romanos stratae sunt institutae, extendentes se ad diversas provincias, quorum titulis authenticari viderentur ad liberiorem ac securiorem accessum ad urbem vel ad ipsorum memoriam clariorem, ut via Aurelia ab Aurelio principe, via Appia ab Appio senatore: quarum prima tendebat versus Reatem, ubi historiae provinciam Aureliam ponunt, secunda vero in Campaniam suum habebat progressum: ac sic de singulis aliis sive consulibus sive senatoribus, ut Flaminio vel Aemilio, a quibus stratae vel provinciae sunt nominatae propter causam iam dictam. Rursus et divinus cultus in hoc augetur, propterea quod promptiores sunt homines ad reverentiam divinam cum liber est aditus viarum ad indulgentiam sive ad aditum sancti. Unde et praecipuum motivum Romanorum fuit stratas faciendi securas, divinus videlicet idolorum cultus, pro quo multum zelabat respublica, ut maximus Valerius scribit in principio libri sui. Sacra etiam Scriptura in Esdra refert reverentiam templi impeditam fuisse propter hostes in circuitu, propter quod tardata fuit aedificatio templi. Iuxta quod domino dicitur in Ioan.: quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in triduo reaedificabis illud?


Caput 13

[90362] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 13 Titulus Qualiter in quolibet regno et quocumque dominio necessarium est numisma proprium, et quot bona ex hoc sequuntur, et quae incommoda si non habeatur

[90363] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 13 His igitur expletis, agendum est de numismate, in cuius usu vita hominis regulatur et sic per consequens omne dominium sed praecipue regnum propter varios proventus quos ex numismate percipit. Unde et dominus quaerens a Pharisaeis simulatorie tentantibus ipsum: cuius est, inquit, imago haec et suprascriptio? Cumque respondissent: Caesaris, sententiam quaesiti super ipsos retorsit, dicens: reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, quasi ipsum numisma sit causa ut in pluribus tributa solvendi. De materia autem numismatis, et qualiter sit regi necessarium talibus abundare, supra satis est pertractatum. Sed nunc ipsum accipiamus prout est mensura quaedam per quam superabundantia et defectus reducuntur ad medium, ut philosophus in V Ethic. dicit. Ad hoc enim inventum est numisma ut solvantur lites in commerciis et sit mensura in commutationibus. Et licet multa sint genera commutationum, ut ex philosopho habemus I Politic., ista tamen expeditior est inter omnes, propter quod inventum dicitur esse numisma. Unde et politia Lycurgi, qui Parthis et Lydis primo leges tradidit, in quibus numisma prohibebat, solam commutationem ex alterutrum mercibus permittens, per philosophum reprobatur, ut ex iam dictis apparet. Unde et ipse concludit eodem libro Ethic. numisma constitutum propter commutationis necessitatem, quia per ipsum expeditius fit commercium ac tollitur in commutando materia litis. Quam quidem doctrinam habemus ab Abraham patre nostro, qui per multa tempora fuit ante Lycurgum et omnes philosophos. Unde de ipso scribitur in Gen., quod agrum emit pro sepultura suorum pretio quadringentorum siclorum publicae ac probatae monetae. Sed quamvis ex se numisma sit necessarium, proprium tamen est in omni regimine, sed praecipue regis; cuius duae sunt causae: unam accipimus ex parte regis, aliam vero ex parte populi subiecti. Quantum ad primum, numisma sive moneta propria ornamentum est regis et regni et cuiuslibet regiminis, quia in ea repraesentatur imago regis, ut Caesaris, sicut dictum est supra; unde in nulla re tanta potest esse claritas memoriae eius, eo quod nihil sic per manus hominum frequentatur, quod ad regem vel quemcumque dominum pertineat, quantum numisma. Amplius autem: in quantum moneta regula est et mensura rerum venalium, in tantum monstratur sua excellentia, ut videlicet imago ipsius sit in nummo regula hominum in ipsorum commerciis. Unde moneta dicitur quia monet mentem, ne fraus inter homines, cum sit mensura debita, committatur; ut imago Caesaris sit in homine quasi imago divina, sicut Augustinus exponit pertractans dictam materiam. Numisma vero dicitur, quia nominibus principum effigieque designatur, ut tradit Isidorus. Per quod manifeste apparet quod ex numismate maiestas dominorum relucet, et ideo civitates et castri sive principes sive praelati hoc pro sua gloria singulariter ab imperatoribus impetrant, ut habeant speciale numisma. Rursus numisma proprium cedit in commodum principis, ut dictum est supra, quia per ipsum mensurantur tributa et quaecumque exactiones quae fiunt in populo, ut in lege mandabatur divina, circa oblationes videlicet et redemptiones quascumque sacrificii loco. Amplius autem: ipsius factura propter auctoritatem principis causatur commodum regi, quia nulli alii licet sub eadem figura et superscriptione cudere, ut iura gentium mandant. In qua quidem, etsi liceat suum ius exigere in cudendo numisma, moderatus tamen debet esse princeps quicumque vel rex sive in mutando sive in diminuendo pondus vel metallum, quia hoc cedit in detrimentum populi, cum sit rerum mensura, sicut supra dictum est: unde tantum est mutare monetam sive numisma, quantum stateram sive quodcumque pondus. Hoc autem quomodo Deo displiceat, in Prov. scribitur: pondus, inquit, et pondus, statera et statera utrumque abominabile est apud Deum. De quo et graviter rex Aragonum reprehenditur ab Innocentio Papa, quia numisma mutaverat diminuendo in populi detrimentum. Propter quod et filium obligantem se per iuramentum dictam servare monetam, a dicto absolvit iuramento, eidem mandans ut ipsam ad pristinum statum reformaret. Iura etiam in numismatibus favent mutuis et pactionibus quibuscumque. Mandant enim solvi mutua et pacta servari iuxta illius temporis numisma in omni mensura qualitatis et quantitatis. Concluditur ergo qualiter unicuique regi numisma proprium est necessarium. Sed etiam ex parte populi adhuc numisma regis proprium est necessarium, ut etiam ex iam dictis apparet. Primo, quia expeditior est in commutationibus mensura. Rursus, quia certior inter populares est. Multi enim sunt qui alias monetas ignorant, et sic de facili possunt simplices praeveniri fraude, quod est contra formam regalis regiminis: circa quod Romani principes providerunt. Unde tradunt historiae quod tempore domini nostri Iesu Christi in signum subiectionis Romanorum unum erat numisma in toto orbe terrarum, in quo erat Caesaris imago, quam statim cognoverunt Pharisaei suscitati a domino Iesu Christo ad discooperiendum eorum fraudem: et istud numisma decem usuales valebat denarios, quod solvebat quilibet teloneariis praedictorum principum, sive eorum gerentibus vicem in provinciis vel civitatibus seu castris. Rursus: proprium numisma fructuosius est. Cum enim extraneae monetae communicantur in permutationibus, oportet recurrere ad artem campsoriam, cum talia numismata non tantum valeant in regionibus extraneis quantum in propriis: et hoc sine damno esse non potest. Et praecipue accidit in partibus Theutoniae et regionibus circumstantibus, propter quod coguntur, cum de loco ad locum transeunt, massam auri vel argenti secum deferre, et quantum commutationibus rerum venalium indigent tantum vendunt. Unde philosophus in libro IV Politic. species pecuniarum distinguens sive artis pecuniariae sive numismaticam, sive campsoriam, obolostaticam et tocos, primam solam dicit esse naturalem, quia ad commutationem rerum naturalium ordinatur: quod facit proprium numisma, et non aliud, ut ex iam dictis apparet. Propter hoc ipsam solam commendat aliis supradictis spretis, et de quibus infra dicetur. Concludendum est igitur in omni regimine pro conservatione dominii, et praecipue regalis, necessarium esse numisma proprium, sive ex parte populi sive ex parte regis vel regiminis cuiuscumque.


Caput 14

[90364] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 14 Titulus Qualiter ad bonum regimen regni et cuiuscumque dominii sive politiae pondera et mensurae sunt necessariae, exemplis et rationibus persuadetur

[90365] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 14 Post haec autem agendum est et de ponderibus et mensuris, quae necessaria sunt ad dominii cuiuscumque regimen conservandum, sicut et numisma, quia cum eis solvuntur tributa, seu etiam quia per ipsa lites diminuuntur et in emptionibus et venditionibus fidelitas servatur: vel quia, sicut et numismata, vitae sunt humanae instrumenta, immo plus imitantur naturalem actionem quam numisma, quia scriptum est in libro sapientiae quod omnia disposuit Deus in numero, pondere et mensura. Si ergo omnes creaturae his tribus limitibus terminantur, magis videtur quod pondus et mensura a natura trahant originem quam numisma, et ideo magis necessaria in republica sive in regno. Amplius autem: pondus et mensura, in quantum talia, semper ordinantur ad mensurata et ponderata, aliter per se nihil sunt; sed numisma, quamvis sit mensura et instrumentum in permutationibus, tamen per se aliquid esse potest, puta, si confletur, erit aliquid, videlicet aurum vel argentum; ergo semper non ordinabitur ad permutationes. Et hoc etiam habet veritatem in aliis speciebus pecuniarum, immo amplius, ut in campsoria, quae non proprie ordinatur ut sit mensura rerum venalium sed magis ad permutationem numismatis. Item in obolostatica, quae consistit circa ponderis excessum in permutationibus: quibus inventis supra pondus, in metalla resolvuntur, ut sunt ponderatores in trabuchetis et aliis ponderibus. Item nec cauchos, id est ars foeneraria, quae magis ordinatur ad numisma sicut ad finem, aliis permutationibus exclusis, de quibus speciebus in IV politicorum agit philosophus, et infra dicetur, et supra est tactum. Rursus: illi actus sunt maxime necessarii in republica sive in regno, qui ex iure naturae procedunt, quia leges institutae per principes idem habent initium, alias iustae leges non essent; sed talia sunt de iure naturae quia adaequant naturalem iustitiam; sic ergo ad naturam regni sive politiae mensurae et pondera sunt necessaria. Hinc est quod primus dux Israelitici populi, videlicet Moyses, ut describit Isidorus, tradendo leges divinas quae primae fuerunt, simul cum illis pondera et mensuras constituit, sive pro cibis et potibus, ut ephi et gomor et modius et sextarius; sive in terris et pannis quae cubitales habent mensuras; sive in auro et argento et numismatibus quae sunt statera et alia pondera. Unde cum dictus Moyses in Levitico exhortaretur populum ad iustitiam faciendam, statim subiungit regulas naturalis iustitiae, ut Origenes ibidem exponit: non facietis, inquit, iniquum aliquid in pondere et mensura. Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius aequusque sextarius. Refert iterum Isidorus quod Sidon Argus Graecis mensuras dedit, ubi tunc florebat Argivorum regnum circa tempora praefati ducis Moysi. Narrant etiam historiae Cererem mensuras agriculturae et frumenti Graecis Siccione tradidisse, unde et dea frumentaria et Demetria est vocata. Ex his ergo apparet quod naturaliter oportet regem vel quemcumque dominum ad bonum ipsorum regimen mensuras et pondera populo sibi subiecto tradere, propter causas iam dictas et exemplo dictorum principium de quibus nunc est actum.


Caput 15

[90366] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 15 Titulus Quod oportet regem et quemlibet dominum ad conservationem sui status adhibere sollicitudinem ut de aerario publico provideatur pauperibus: et hoc exemplis et rationibus probat

[90367] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 15 Est autem et aliud quod est ad bonum regimen pertinens regni sive provinciae vel civitatis vel cuiuscumque principatus, ut videlicet de communi aerario provideatur per principem, qui praesit, indigentiis pauperum, pupillorum et viduarum, ac advenis et peregrinis assistat. Si enim natura quaecumque non deficit in necessariis, ut philosophus dicit in III de caelo et mundo, multo minus et ars, quae imitatur naturam. Inter omnes autem artes ars vivendi et regendi superior et amplior est, ut tradit Tullius de Tusculanis quaestionibus. Ergo reges et principes in necessariis deficere non debent indigentibus, immo potius subvenire. Praeterea: reges et principes vices Dei gerunt in terris, per quos Deus mundum gubernat sicut per causas secundas. Unde et Samuel propheta spretus in dominio, cum querelam proponeret coram Deo, responsum habuit quod non ipsum Israeliticus populus spreverat, sed Deum, cuius videlicet vices gerebat. Et in Prov. dicitur: per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Sed Deo specialiter est cura pauperum, ad naturae ipsorum defectum supplendum. Propter quod sic agit divina providentia circa indigentem, sicut pater erga filios impotentes, de quibus amplior incumbit sollicitudo propter ampliorem necessitatem. Unde et ipse dominus sibi reputat fieri specialiter quod fit pauperi, ipso attestante, qui dicit: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ergo ad istum defectum pauperum supplendum, sicut vices Dei gerentes in terris, principes et praelati sunt debitores, et sicut patres, quos cogit officium esse auxiliatores subditorum, ut philosophus dicit in VIII Ethicorum, ipsorum cum effectu beneficii specialem debent curam habere. Talem autem sollicitudinem habuit Philippus rex Macedo circa Phisiam: quem, ut scribit Vegetius libro III de re militari, cum prius haberet offensum, audiens ipsum licet nobilem habere tres filias, et cum ipsis inopia premi, ab admonentibus, de hoc quaerens utrum melius foret partem aegram corporis abscindere quam curare, familiariter accersivit, et accepta de facultatum domesticarum pecunia instruxit, et fideliorem habuit. Amplius autem: quia reges et principes communes habent actiones et universalem diligentiam subditorum, cum non sufficiat homo solus ad proprias actiones, oportet quod in multis deficiant, quia talis actio, sive actiones, quae sunt populum gubernare, iudicare, ac unicuique suorum subditorum secundum merita providere, transcendit virtutem naturae: propter quod dicitur, quod est ars artium regimen animarum. Et arduum est valde ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat vitae alienae. Secundum quam causam Sauli assumpto et uncto in regem per Samuelem prophetam praecipitur, quod ascenderet ad cuneum prophetarum, ut ibidem per elevationem mentis prophetando cum eis, circa populum gubernandum ex divina influentia haberet notitiam agendorum; quod et factum fuit, ut patet I Reg. Unde impossibile est reges et principes non errare propter dictam causam, nisi ad illum qui omnia gubernat et omnium est conditor se convertant. Et propter hanc causam dicitur in Eccli. de regibus Israelitici populi, quod praeter David, Ezechiam et Iosiam, qui fuerunt viri spirituales et a Deo illuminati, omnes peccaverunt domino. Isti autem defectui subvenitur per eleemosynae beneficium unde pauperes sustententur; sicut per Danielem prophetam dictum est illi principi ethnico regi Babylonis Nabuchodonosor, qui in toto oriente generalis erat monarcha: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum converte. Sunt ergo ipsae eleemosynae quas faciunt principes indigentibus quasi quidam fideiussor coram Deo pro ipsis ad solvendum debita peccatorum, ut philosophus dicit de numismate respectu rerum venalium. Et sicut numisma est mensura in permutationibus pro vita corporali, ita eleemosyna in vita spirituali propter quod in Eccli. dicitur: eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam oculi conservabit. Ex his igitur satis est manifestum qualiter opportunum est regibus et cuicumque domino in ipsorum dominio, de communi aerario reipublicae, sive regali, pauperibus providere. Hinc est quod in singulis provinciis, civitatibus et castris, ad talia ministeria exercenda sunt hospitalia instituta, sive per reges sive per principes et cives ad pauperum inopiam sublevandam, et non solum apud fideles, sed etiam infideles. Domos enim instituebant hospitalitatis ad pauperum subventionem, quas Iovis hospitalia nominabant, ut patet in libro II Mach., propter effectum benevolentiae et pietatis qui eidem attribuitur planetae secundum astrologos. De Aristotele etiam tradunt historiae quod Alexandro exhortatorias litteras destinavit, quod pauperum inopiae memor esset ad prosperitatem sui regiminis augmentandam.


Caput 16

[90368] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 2 Caput 16 Titulus Qualiter oportet regem et quemcumque dominantem ad cultum divinum intendere, et qui fructus ex hoc sequatur

[90369] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 2 cap. 16 His habitis agendum est de cultu divino, ad quem reges et principes studere debent toto conatu et sollicitudine, sicut ad finem debitum. Et ideo hic in hoc ultimo capitulo traditur de quo rex ille magnificus Salomon in Eccle. scribit: finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo. Et quamvis iste finis omnibus sit necessarius, divinus videlicet cultus et reverentia per observantiam mandatorum, ut iam dictum est, regi tamen magis competit, et huius rei est magis debitor propter tria quae sunt in ipso, quia videlicet homo, et quia dominus, et quia rex. Quia homo singulariter a Deo creatus; caeteras enim creaturas Deus dicendo fecit, cum vero hominem creavit, dixit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Unde apostolus in actis apostolorum refert verba Arati poetae dicentis: ipsius enim genus Dei sumus. Ex hac ergo parte debitores sumus omnes Deo in generali ad divinam reverentiam, quod est primum praeceptum primae tabulae; unde dicitur populo Israelitico in Deuteronomii VI per Moysen, et per consequens nobis: audi, Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est. Quasi ipse solus sit cui debetur reverentia et honor, in quantum ab ipso solo creati sumus et singulari quadam praerogativa producti. Et propter hoc, habita consideratione tanti beneficii, subdit Moyses in eodem statim loco, dicens: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota fortitudine tua; in hoc volens ostendere quod totum Deo debeamus quod sumus. Et in recognitionem eius praeceptum de decimis fuit institutum, ad quod quilibet obligatur in quantum est ex iure divino non in quantitate numeri sed cuiuscumque rei ex dicta iam causa. Sed quamvis quilibet ad hoc sit obligatus, plus tamen princeps etiam sicut privata persona, in quantum plus participat de nobilitate humanae naturae ratione sui generis unde trahit originem et inde nobilitatem, ut philosophus probat in sua rhetorica. Qua consideratione motus Caesar Augustus, qui et Octavianus, ut historiae tradunt, divinos honores non sustinens qui eidem exhibebantur a Romano populo propter corporis eius pulchritudinem et animi probitatem, suum creatorem et factorem quaesivit a Sybilla Tiburtina, quem et invenit et adoravit, prohibuitque edicto publico ne ipsum ulterius aliquis de dicto populo adoraret, vel Deum aut dominum vocaret. Amplius autem et in quantum dominus, quia non est potestas nisi a Deo, ut apostolus dicit ad Rom. Unde et vices Dei gerit in terris, ut dictum est supra. Propter quod tota virtus domini ex Deo dependet, sicut eius ministri. Ubi autem est dependentia in dominio, necessaria est superioris reverentia, quia per se nihil est, ut in ministris regalium curiarum contingit. Propter quod in Apocalypsi quotiescumque agitur de caelestium spirituum ministerio, qui per seniores tanquam maturiores in actionibus et animalia quae potius aguntur quam agant ex vehementi irradiatione divina et in ministerio designantur, semper de eisdem subiungitur quod ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum. Qui quidem duo actus sunt latriae seu divini cultus. Unde et ille Nabuchodonosor monarcha in oriente, ut scribitur in Daniele, quia suum dominium non recognoscebat a Deo, secundum suam imaginationem in bestiam est translatus, et dictum est ei: septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit det illud. Circa quod etiam monitus Alexander, ut historiae tradunt, cum proposito vadens in Iudaeam destruendi regionem, cum appropinquanti Hierusalem ei irato in albis summus pontifex occurrisset cum ministris templi, mansuefactus et de equo descendens, ipse eum vice Dei reveritus est, et ingressus templum maximis honoravit donis et gentem totam pro divina reverentia libertate donavit. Non solum autem sicut homo et dominus ad divinum obligatur cultum, sed etiam sicut et rex, quia inunguntur oleo consecrato, ut patet de regibus Israelitici populi qui oleo sancto inungebantur manibus prophetarum, unde et Christi domini vocabantur propter excellentiam virtutis et gratiae in coniunctione ad Deum, quibus praediti esse debebant; secundum quam unctionem consequebantur quamdam reverentiam et delationem honoris. Propter quod etiam David, quia praecidit clamidem regis Saulis, percussit pectus suum in poenitudinis signum, ut scribitur in libro I Reg. Rex etiam David cum lamentabiliter deplorat mortem Saulis et Ionathae, ita querelam proponit de allophylorum irreverentia, quod sic occiderant regem Saul quasi non esset unctus oleo, ut in fine scribitur II libri regum. Cuius sanctitatis etiam argumentum assumimus ex gestis Francorum et beati Remigii super Clodoveum, regem primum Christianum inter reges Francorum, et delatione olei desuper per columbam, quo rex praefatus fuit inunctus, et inunguntur posteri signis et portentis, ac variis curis apparentibus in eis ex unctione praedicta. Amplius autem et in dicta unctione, ut Augustinus ait de civitate Dei, figurabatur rex verus et sacerdos, iuxta Danielem prophetam: cum venerit, inquit, sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra. In quantum igitur figuram gerunt in hac unctione illius qui est rex regum, et dominus dominantium, ut dicitur in Apocalypsi, qui est Christus dominus noster, debitores sunt reges ad ipsum imitandum, ut sit debita proportio figurae ad figuratum, umbrae ad corpus: in quo verus ac perfectus cultus divinus includitur. Patet igitur quam necessarium sit cuilibet domino ut sit Deo devotus et reverens, sed praecipue regi ad conservationem sui regiminis. Cuius exemplum trahimus quidem a primo urbis rege, videlicet Romulo, ut historiae tradunt. In primordio enim sui regiminis in urbe Romana fabricavit asylum, quod templum pacis nominabat, multis amplians gratiis: pro cuius nomine et reverentia omnem sceleratum qui ad ipsum confugeret, cuiuscumque status esset, reddebat immunem. Qualem autem habuerint exitum posteri eius, qui in divino cultu fuerunt negligentes, et qui fuerunt ferventes, scribit Valerius maximus in principio libri sui. Quid vero dicam de deicolis regibus sive veteris sive novi testamenti? Omnes enim qui ad divinam reverentiam fuerunt solliciti, feliciter suum consummaverunt cursum; qui vero e contra, infelicem consecuti sunt exitum. Tradunt etiam historiae quod in qualibet monarchia ab initio saeculi tria se invicem per ordinem comitata sunt: divinus cultus, sapientia scholastica et saecularis potentia. Quae quidem tria se invicem per ordinem consequuntur, et in rege Salomone ex suis meritis conservata sunt, quia per divinam reverentiam, cum descendit in Hebron locum orationis assumptus in regem, consecutus est sapientiam et ex utroque ulterius in regali virtute super reges sui temporis excellentiam. Cum vero a vero cultu Dei recessit, infelicem exitum habuit, ut patet in III Lib. Reg. Haec igitur de pertinentibus ad regimen cuiuscumque dominii, sed praecipue regalis, in hoc libro in tantum sint dicta.


Liber 3
Caput 1

[90370] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 1 Titulus Consideratur et probatur omne dominium esse a Deo, considerata natura entis

[90371] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 1 Et quia cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud, ut in Prov. scribitur quod et ille magnus monarcha in oriente, Cyrus videlicet rex Persarum, per publicum confitetur edictum. Post victoriam enim de Babylonia consecutam, quam usque ad solum destruxit, ac occiso Balthassar rege ibidem, sicut historiae tradunt, sic ait, ut in principio libri Esdrae patet: haec dicit Cyrus rex Persarum: omnia regna mundi dedit mihi dominus Deus caeli. Inde manifeste apparet a Deo omne provenire dominium sicut a primo dominante. Quod quidem ostendi potest triplici via quam philosophus tangit, quia vel in quantum ens, vel in quantum motor, vel in quantum finis. Ratione quidem entis: quia oportet omne ens ad ens primum reducere, sicut ad principium omnis entis, ut et omne calidum ad calidum ignis, ut patet per philosophum in secundo Metaph. Qua ergo ratione omne ens ex ente primo dependet, eadem et dominium, quia ipsum super ens fundatur, et tanto super nobilius ens quanto ad dominandum super homines in natura coaequales eisdem praeponitur. Unde et causam habet non superbiendi, sed humane suum populum gubernandi, ut Seneca dicit in epistola ad Lucilium. Propter quod in Eccli. dicitur: rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Sicut ergo omne ens ab ente primo dependet, quod est prima causa, ita et omne dominium creaturae a Deo sicut a primo dominante et primo ente. Amplius autem: omnis multitudo ab uno procedit et per unum mensuratur, ut patet per philosophum in decimo primae philosophiae; ergo eodem modo et multitudo dominantium ab uno dominante trahit originem, quod est Deus: sicut videmus in regalibus curiis quod in diversis officiis multi sunt dominantes, sed omnes ex uno dependent, videlicet rege. Propter quod philosophus in decimosecundo primae philosophiae dicit quod sic se habet Deus, sive prima causa, ad totum universum, sicut dux ad totum exercitum, a quo tota multitudo castrorum dependet. Unde et ipse Moyses in Exod. Deum ducem populi vocat: dux, inquit, fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti. A Deo igitur omne dominium habet initium. Rursus ad idem. Virtus est proportionata enti cuius est virtus et adaequatur ei, quia virtus fluit ab essentia rei, ut patet per philosophum in primo et secundo Lib. de caelo. Sicut ergo se habet ens creatum ad increatum, quod est Deus, ita virtus cuiuslibet entis creati ad virtutem increatam, quae etiam est Deus, quia quidquid est in Deo, Deus est. Sed omne ens creatum ab ente increato trahit originem; ergo virtus creata ab increata. Hoc autem in dominio praesupponitur, quia non est dominium ubi non est potentia sive virtus; ergo omne dominium erit ab increata virtute, et haec est Deus, ut supra dictum est, et sic idem quod prius. Unde apostolus dicit ad Hebr. quod Deus portat omnia verbo virtutis suae. In Eccli. etiam scribitur quod unus est altissimus creator omnium omnipotens, rex potens, metuendus nimis, sedens super thronum, dominans Deus. In quibus verbis satis apparet, a quo omnis creatura habet esse, virtutem et operationem, et per consequens dominium, et multo amplius rex, ut superius est ostensum.


Caput 2

[90372] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 2 Titulus Hoc idem probat ex consideratione motus cuiuslibet naturae creatae

[90373] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 2 Non solum autem ratione entis, sed ratione etiam motus probatur a Deo provenire dominium. Et primo quidem assumenda est ratio philosophi in octavo physicorum: quia omne quod movetur, ab aliquo movetur, et in moventibus et motis non est abire in infinitum: ergo oportet venire ad aliquod primum movens immobile, quod est Deus, sive causa prima. Inter omnes autem homines, qui plus habent de ratione motus sunt reges et principes et omnes qui praesunt, sive in gubernando sive in iudicando sive in defendendo, et sic de aliis actibus qui ad curam regiminis pertinent. Unde Seneca, de consolatione fratris ad Polybium sic loquitur de Caesare, exhortans eum ad contemptum mundi: cum voles omnium rerum oblivisci, cogita Caesarem. Vide quantam huius vitae indulgentiae fidem, quantam industriam debeas; intelliges non magis tibi incurvari licere quam illi. Si quis modo est fabulis traditus, cuius humeris mundus innititur, Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium domos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi se eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet nec subsistere, nec quidquam suum facere. Si ergo reges et alii domini tantum habent de ratione motus, ipsum non possunt perficere nisi per influentiam et virtutem moventis primi, quod est Deus, ut superius est probatum. Propter quod in Lib. sapientiae ubi connumerantur effectus divinae virtutis per suam sapientiam, volens auctor ostendere qualiter omnia influentiam divini motus participant, subdit statim: omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Attingit autem ubique propter suam munditiam: munditiam vocans absolutam et supergredientem ac immixtam divinam virtutem ad omnia movendum ad similitudinem corporis lucis, quae ex hac parte naturam imitatur divinam. Rursus ad idem. Omnis causa primaria plus est influens in suum causatum, quam causa secundaria. Causa autem prima Deus est. Ergo si virtute primae causae omnia moventur, et influentiam primi motus omnia recipiunt, et motus dominorum erit ex virtute Dei et ex Deo movente. Amplius autem: si est ordo in motibus corporalibus, multo magis et in spiritualibus erit. Sic autem videmus in corporibus quod inferiora per superiora moventur, et omnia reducuntur ad motum supremi, quod est nona sphaera, secundum Ptolomaeum in prima dist. Almagesti; sed secundum Aristotelem in secundo de caelo, est octava. Si ergo omnes motus corporales regulantur per primum et a primo habent influentiam, multo magis spirituales substantiae propter maiorem assimilationem quam habent in alterutrum. Unde aptiores sunt ad recipiendam influentiam primi et supremi moventis sive motoris, quod est Deus: quem quidem motum nobis tradit beatus Dionysius in libro de divinis nominibus et de caelesti hierarchia, distinguens in eis motum sicut et in corporibus, videlicet circularem, rectum et obliquum. Qui quidem motus sunt quaedam illuminationes quas recipiunt a superioribus ad agendum, ut idem doctor exponit; ad quas quidem illuminationes recipiendas necessaria est dispositio mentis in qua sit ista influentia motus. Inter omnes autem homines qui paratiores esse debeant sunt reges et principes et alii dominatores orbis, tum ex exercitio quod habent, tum ob universales actiones regiminis unde et mens magis elevatur ad divina, tum etiam quia hoc eis incumbit ut se disponant ut cura eis imposita in gubernando gregem et alia quae sunt necessaria in actibus regiminis quae supra ipsum sunt et naturam particularem excedunt, per talem motum divinae influentiae sufficientius deducantur. Sic enim David rex se disposuit: propter quam causam ex motu illuminationis praefatae supra omnes reges et prophetas meruit in suis Psalmis spiritum propheticae intelligentiae, ut doctores Scripturae sacrae tradunt. Ex cuius contrario actu principes ethnici, de quibus Daniel propheta mentionem facit, ut Nabuchodonosor et Balthassar, pater et filius, meruerunt obumbrari: unde et influentia divinae illuminationis movit eorum phantasiam in imaginativis visionibus, ut in Daniele est manifestum, ut scirent quid circa regale regimen eis esset agendum; sed quia mens ipsorum non erat disposita, sed involuta tenebris peccatorum, ad ipsam notitiam non potuerunt venire. Propter quod insignito lumine prophetiae Danieli dictum est: tibi datus fuit spiritus intelligentiae ad ista interpretandum, ut sic verificetur quod per Salomonem dicitur in Prov.: meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, et mea est fortitudo, per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt, per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam. Et sic manifestum est, qualiter omne dominium est a Deo in consideratione motus.


Caput 3

[90374] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 3 Titulus Hoc idem probat per considerationem finis

[90375] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 3 Sed et respectu finis adhuc hoc idem apparet. Si enim est hominis agere propter finem ratione sui intellectus, qui finem in unaquaque eius actione praestituit, unaquaeque natura quanto est magis intellectiva tanto magis propter finem agit. Cum ergo Deus sit summa intelligentia et purus actus intelligendi, sua actio magis finem includit. Ergo oportet dicere quod in unoquoque fine uniuscuiusque rei creatae praeexigatur actio intellectus divini, quam et nos divinam prudentiam vocamus, per quam dominus cuncta disponit et in debitum finem deducit, ut Boetius de consolatione philosophiae ipsam nominat, secundum quam rationem dicitur in libro sapientiae quod divina sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Concluditur ergo ex hoc, quod quaelibet res quanto ordinatur ad excellentiorem finem, tanto plus participat de actione divina. Huiusmodi autem est regnum cuiuscumque communitatis seu collegii, sive regalis sive cuiuscumque conditionis, quia cum intendat nobilissimum finem, ut philosophus tangit in Ethic. et in primo politicorum, in ipso divina praeintelligitur actio, et suae virtuti dominorum subiicitur regimen. Et hinc forte trahit originem veritatis, quod bonum commune divinius ponitur a philosopho in Ethic. Amplius: in regimine legislator semper debet intendere ut cives dirigantur ad vivendum secundum virtutem, immo hic est finis legislatoris, ut philosophus dicit in secundo Ethic. Propter quod et apostolus dicit ad Timotheum quod finis praecepti est charitas. Sed ad istum finem venire non possumus sine motione divina, sicut nec calor calefacere sine virtute caloris ignis, nec lucidum lucere sine virtute lucis. Et tanto altius et excellentius motio primi moventis, quanto virtus divina supergreditur et transcendit virtutem creatam et omne genus operis, sed et fortius influit in tantum, ut dicat ille Isaias propheta: omnia opera nostra operatus es (in nobis), domine; et vox evangelica: sine me nihil potestis facere. Rursus ad idem. Finis movet efficientem et tanto efficacius quanto finis nobilior et melior reperitur, ut bonum gentis respectu boni civitatis vel familiae, sicut philosophus dicit in primo politicorum. Finis autem ad quem principaliter rex intendere debet in se ipso et in subditis est aeterna beatitudo, quae in visione Dei consistit. Et quia ista visio est perfectissimum bonum, maxime debet movere regem et quemcumque dominum ut hunc finem subditi consequantur: quia tunc optime regit, si talis in ipso sit finis intentus. Tali autem modo suos regebat et gubernabat rex ille et sacerdos Christus Iesus, qui dicebat in Ioan.: ego vitam aeternam do eis. Et iterum: ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Hoc autem maxime facit rex quando super gregem suum sicut bonus pastor invigilat, quia tunc super eum divina lux irradiat ad bene regendum, ut pastoribus in ortu regis nostri et salvatoris. Et irradiationis iam dictae ad bonum regimen et in principe et in subditis motum circularem accipimus, rectum et obliquum, de quibus distinctum est supra et beatus Dionysius loquitur in cap. quarto de divinis nominibus. Hic enim motus ideo rectus dicitur, quia fit per divinam illuminationem super principem ad bene regendum et super populum meritis principis. Sed obliquus vocatur, quando per divinam illuminationem sic subditos regit quod virtuose vivunt et insurgit in eis divina laus et gratiarum actio, ut sit quasi quaedam arcualis figura, ex chorda recta et arcu obliquo. Sed circularis motus divinorum radiorum dicitur, quando divina illuminatio irradiat principem vel subditum, ex qua quidem elevantur ad Deum contemplandum et diligendum: qui ideo circularis motus vocatur, quia est ab eodem ad idem et a puncto ad punctum, quod circularis motus est proprium. Quem quidem motum philosophus etiam ponit in decimosecundo metaphysicorum, ubi dicitur quod motor primus, sive causa prima, quod est Deus, movet alia sicut desideratum, hoc est ratione finis, qui est ipse; de quo et propheta David loquitur in Psalm., licet secundum sacros doctores proprie adaptetur ad Christum regem nostrum: Deus, inquit, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam. Quae quidem omnia deprecativa sunt regis et cuiuslibet domini ad Deum pro bono regimine populi, ad quod principaliter conari debent, ut dictum est supra. Et quia mentem sic dispositam habent ad divinam influentiam recipiendam pro salute subditorum, statim subditur: descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Per quae omnia satis manifestum est quod dominium est a Deo in relatione ad finem sive remotum, qui est ipse, sive propinquum, qui est operari secundum virtutem.


Caput 4

[90376] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 4 Titulus Qualiter dominium Romanum fuit a Deo provisum propter zelum patriae

[90377] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 4 Et quia inter omnes reges et principes mundi Romani ad praedicta magis fuerunt solliciti, Deus illis inspiravit ad bene regendum, unde et digne meruerunt imperium, ut probat Augustinus, in libro de civitate Dei, diversis causis et rationibus, quas ad praesens perstringendo ad tres reducere possumus, aliis ut tradatur compendiosius resecatis, quarum intuitu meruerunt dominium. Una sumitur ex amore patriae; alia vero ex zelo iustitiae; tertia autem ex zelo civilis benevolentiae. Prima iam dicta virtus satis erat digna dominio, qua participabant quamdam naturam divinam, eo quod ad communitatem suus fertur effectus. Versatur enim ad universales actiones populi, sicut Deus est universalis causa rerum. Unde et philosophus dicit in primo Ethic. quod bonum gentis est bonum divinum. Et quia regale regimen et quodcumque dominium communitatem importat, communitatem diligens dominii communitatem meretur, ut sic ipsum concomitetur praemium secundum meriti qualitatem: et hoc requirit conditio divinae iustitiae unicuique mercedem rependere iuxta virtutis opus, ut verbum scriptum in Apoc. impleatur in eis: opera eorum sequuntur illos. Et iterum in Matth. scribitur quod dominus dedit unicuique secundum propriam virtutem. Amplius autem: amor patriae in radice charitatis fundatur, quae communia propriis, non propria communibus anteponit, ut beatus Augustinus dicit exponens verbum apostoli de charitate. Virtus autem charitatis in merito antecedit omnem virtutem, quia meritum cuiuscumque virtutis ex virtute charitatis dependet. Ergo amor patriae super caeteras virtutes gradum meretur honoris. Hoc autem est dominium. Ergo ex amore digne consequitur quis principatum. De hoc autem amore patriae dicit Tullius in Lib. de officiis quod omnium societatum nulla est gratior, nulla carior quam ea quae cum republica perseverat. Unicuique enim nostrum cari sunt parentes, cari sunt liberi, cari sunt propinqui ac familiares, sed omnium propinquitates patria sua charitate complexa est: pro qua quis bonus dubitet mortem appetere, si eidem sit profuturus? Quantus vero fuerit amor patriae in antiquis Romanis, Salustius refert in Catilinario ex sententia Catonis, quasdam de eis connumerando virtutes, in quibus dictus amor includitur: nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse, quippe amplior nobis quam ipsis armorum est copia; sed quia in eis fuit domi industria, foris iustum imperium, in consulendo animus liber neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam, laudamus divitias, sequimur inertiam, inter bonos et malos nullum discrimen, omnia virtutis praemia ambitio possidet. Rursus: amor patriae primum et maximum mandatum continere videtur, de quo Evangelium Lucae mentionem facit, quia in zelando rem communem assimilat sibi naturam divinam, in quantum vice Dei diligentem circa multitudinem adhibet curam. Item proximi dilectionem adimplet, dum totius populi sibi commissi ex affectu paterno sollicitudinem gerit, et sic adimplet mandatum praefatum, de quo dicitur in Deut.: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, et proximum tuum sicut te ipsum. Et quia in isto praecepto divino non cadit dispensatio, inde est quod Tullius dicit de republica quod nulla causa intervenire debet unde propria patria denegetur. De isto autem amore patriae exemplum accipimus, ut historiae tradunt et beatus Augustinus in quinto de civitate Dei, de Marco Curtio nobili milite qui armatum equo sedentem in abruptum terrae hiatum se praecipitem dedit, ut pestilentia cessaret ab urbe. Item de M. regulo qui salutem reipublicae suae praeferens, consultus a Romano populo et inter praedictum populum et Poenorum gentem mediator pacis existens, in Africam rediens a Carthaginensibus est occisus. Quam mundas etiam habuerunt manus a muneribus principes eorum pro conservanda republica, patet de M. Curio, de quo scribit maximus Valerius libro quarto quomodo Samnitum divitias contempsit. Cum enim post victoriam de ipsis habitam legati eorum ad ipsum aditum habuissent ipsumque reperissent in scamno sedentem et catino ligneo coenantem, magnumque auri pondus offerrent, suis invitatus verbis ut eo uti vellet, vultum protinus risu solvens: supervacue, inquit: narrate Samnitibus M. Curium malle locupletibus imperare, quam locupletem fieri. Et mementote me non acie vinci, nec pecunia posse corrumpi. Simile etiam refert idem auctor libro eodem de Fabricio, qui cum honore et auctoritate omnibus in aetate sua maior, censu vero par esset unicuique pauperrimo, requisitus a Samnitibus, quos in clientela detinebat, pecuniam et servos sibi missos contempsit ac frustratos remisit, continentiae suae beneficio et zelo patriae sine pecunia praedives et sine usu familiae abunde comitatus: quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed pauca desiderare. De talibus autem concludit dictus doctor quod eisdem non datur dominandi potestas, nisi summi Dei providentia, quando res humanas iudicat talibus donis esse dignas. Multa similia ibidem dicit, per quae definire videtur eorum dominium fuisse legitimum et eis a Deo collatum. Sed et Mathathias et filii quamvis fuerint de sacerdotali genere, propter zelum legis et patriae in populo Israelitico meruerunt dominium, ut patet in primo et secundo Machab. Cum enim morti esset vicinus, sic filios suos alloquitur: aemulatores, inquit, estote legis et date animas vestras pro testamento patrum, quod pro republica accipimus in populo praedicto; et postea subditur: et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum: quod ad filiorum referimus principatum, quorum unus alteri successit, Iudas videlicet, et Ionathas et Simon, et quilibet eorum sacerdos et dux in eodem floruit populo.


Caput 5

[90378] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 5 Titulus Qualiter Romani meruerunt dominium propter leges sanctissimas quas tradiderunt

[90379] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 5 Est autem et alia ratio, unde digne Romani dominium sunt adepti, zelus videlicet iustitiae. Quo quidem modo acquisierunt principatum quodam iure naturae, a quo habet exordium omne iustum dominium. Primo quidem quia, ut idem doctor scribit consulebant patriae consilio libero, avaritiam relegantes a dominio sive turpis lucri gratiam, neque delicto neque libidini obnoxii, pro quibus iam stans dominium dissipatur. Trahebantur enim homines ad ipsorum amorem, ut propter ipsorum iustissimas leges se sponte eisdem subiicerent. Unde et ipse apostolus Paulus cum a Iudaeis nimis iniuriis vexaretur, coram Festo principe circa partes Caesareae Palaestinae, ut in Act. Apost. traditur, ad Caesarem appellavit ac se subiecit legibus Romanis. Quales autem fuerint eorum leges et quam sanctae, sic in eisdem Act. Apost. scribitur de dicto Festo, quia cum Hierosolymis esset, adierunt ipsum principes sacerdotum et sacerdotes postulantes adversum Paulum damnationem mortis: quibus dictus Festus respondit, prout dictis legibus Romanorum subiectus, quod non est consuetudo Romanis damnare aliquem, sive donare, nisi praesentes habeant accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Propter quod dicit idem doctor Augustinus in decimoctavo libro praefato, quod Deo placuit orbem terrarum per Romanos debellare, ut in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacaret. Amplius autem ad hoc: qua de iure naturae est ut quis gerens curam alterius mercedem reportet, eo quod, ut scribitur in Prov.: unicuique mandavit Deus de proximo suo. Ex qua quidem ratione iura concedunt quod quis rem alienam contrectare possit et expensas deducere ac praemium accipere iuxta meritum actionis, cum dicta bona male tractantur a praedonibus vel quibuscumque raptoribus. Hoc ergo supposito, consonum videtur naturae ut dominium sit concessum pro pace ac iustitia conservanda, iurgiis ac discordiis resecandis. Item. Ad hoc videtur provisum ut mali puniantur et boni promoveantur; et hoc est officium dominorum, in hoc quasi officium gerentium proximorum, ut inde suam reportent mercedem, quia ex hoc sua recipiunt vectigalia et tributa. Unde cum apostolus ad Romanos ostendisset a Deo provenire omne dominium: non est, inquit, potestas nisi a Deo, et caetera quae ibi ponuntur ad dominium pertinentia, ultimo concludit: ideo et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. In quantum igitur homines virtuosi ac sua probitate praepollentes pro gubernanda populi multitudine, quae rege indiget et rectorem non habet, curam assumunt et sub legibus populum dirigunt, non tantum instinctu Dei moveri videntur, sed vicem Dei gerunt in terris, quia conservant hominum multitudines in civili societate, qua necessario homo indiget cum sit animal naturaliter sociale, ut philosophus dicit in primo Politic. Unde et in isto casu dominium videtur esse legitimum. Quod quidem probat Augustinus in quarto de Civ. Dei; dicit enim sic: remota iustitia, quid sunt ipsa regna nisi quaedam latrocinia? Ergo ipsa supposita, regnum et quodlibet dominium esse videtur concessum. Introducit autem ad suum probandum intentum exemplum de quodam pirata qui vocabatur Dionides, qui cum fuisset captus ab Alexandro, quaesivit ab eo cur mare haberet infestum. Ipse libera contumacia respondit: quod tibi ut orbem terrarum. Sed quia ego exiguo navigio id facio, latro vocor; tu vero quia magna classe, diceris imperator. Ista ergo ratione Romanis a Deo collatum fuit dominium. Unde et idem doctor in quinto eiusdem libri dicit quia propter leges ipsorum sanctissimas nisi sunt tanquam recta via ad honores, imperium et gloriam, nec habent unde conqueri debeant de summi et veri Dei iustitia: perceperunt enim mercedem suam, iuste videlicet dominando ac legitime gubernando. Quantus autem fuerit zelus iustitiae apud Romanos consules antiquos contra malos, de multis est manifestum. Unde scribit Augustinus in quinto saepe iam dicto libro, quod Brutus filios suos occidit quia bella concitabant in populo: ex quo vigore iustitiae mortem merebantur. Vicit enim in eo, ut ait poeta, amor patriae, laudumque immensa cupido. Narrat etiam de Torquato quod idem fecit de filio, quia contra edictum patris invasit hostes iuvenili quodam provocatus ardore; et licet victoriosus extiterit, quia tamen castra suae gentis discrimini exposuit, ipsum morti adiudicavit iuxta militares leges: ubi idem doctor causam suae mortis insinuat, dicens: ne plus mali esset in exemplo imperii contempti, quam boni gloria hostis occisi. Maximus autem Valerius dicit de ipso quod maluit proprio nato carere quam disciplinae militaris transgressionibus indulgere. Sic ergo patet qualiter zelo legalis iustitiae Romani dominium meruerunt.


Caput 6

[90380] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 6 Titulus Quomodo concessum est eis dominium a Deo propter ipsorum civilem benevolentiam

[90381] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 6 Tertia vero virtus, per quam subiugaverunt Romani mundum et meruerunt dominium, fuit singularis pietas ac civilis benevolentia: quia, ut tradit maximus Valerius libro quinto: humanitatis dulcedo barbarorum ingenia penetrat; et hoc experimentum habet. Unde et in Prov. dicitur, quod verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. Item in eodem: responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. Cuius quidem ratio sumitur ex generositate animi, ut dicit Seneca, qui magis ducitur, quam trahatur. Habet enim mens quoddam sublime et altum ac impatiens superioris; sed delectatione cuiusdam subiicitur reverentiae seu lenitatis, per quam suspicatur ad paria posse conscendere, et a suo non resilire gradu. Propter quod et philosophus dicit octavo Ethic. quod benevolentia est principium amicitiae. Quantum autem antiqui Romani in hac excelluerint virtute, unde exteras nationes ad suum traherent amorem seque eisdem sponte subiicerent, exempla ipsorum deducantur in medium. Primo quidem de Scipione, qui, ut refert maximus Valerius Lib. quarto, cum esset in Hispania dux Romani exercitus contra gentem Hannibalis ac vigesimum quartum agens annum Carthaginem ibidem a poenis conditam in suam redegisset potestatem; in ipsa virginem cepit eximiae venustatis, quam ut desponsatam agnovit et nobilem, ipsam inviolatam parentibus reddidit et aurum quod in redemptionem eius traditum fuerat, doti eius adiecit. Ex quo facto ad amorem Romanorum hostes adduxit, admirantes de tam casta moderatione continentiae dicti principis; quia cum idem auctor ipsum referat solutioris vitae in iuvenili aetate fuisse, se ipsum in tanta libertate et potestate consistens ab omni delicto conservavit immunem. Unde Titus Livius de bello Punico narrat Scipionem sponsum dictae virginis allocutum fuisse, in quo sermone suam ostendit pudicitiam digne principibus imitabilem et dominii meritoriam. Scribit et idem Titus de ipso quaedam benevolentiae inductiva in praedicta victoria. Cum enim misit obsides Romanis, primo quidem hortatus est universos bonum habere animum: venisse enim eos in Romanorum potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malunt, exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. De hoc etiam dicit Augustinus, primo de Civ. Dei, quod proprium ipsorum fuit parcere subiectis et debellare superbos, acceptaque iniuria, ignoscere quam persequi mallebant. Refert etiam idem doctor in eodem libro de Marco Marcello, qui cum Syracusam urbem cepisset, ante illius ruinam suas illi effudit lacrymas, tantaeque fuit pudicitiae et continentis animi benignaeque mentis, quod priusquam oppidum iussisset invadi publico edicto constituit ne quis corpus liberum violaret. Quid pluribus exemplis insistimus? Cum etiam Machabaei, Iudas videlicet, Ionathas et Simon, de genere Iudaeorum quorum est proprium aliarum nationum aspernari consortium, tum quia Saturnini sunt, sicut Macrobius dicit super somnium Scipionis, tum quia legibus prohibebatur eisdem, considerata benevolentia Romanorum, cum ipsis statuerunt amicitiam, ut in primo Mach. scribitur, ubi inter alia commendabilia de ipsis, unde populos gentesque diversas ad suum trahebant amorem et subiectionem politicam, seu despoticam, sub compendio interseritur quod inter praesides Romanos nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea; et quia curiam fecerunt et consulebant quotidie trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt gerant; et qua committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. Ubi attendendum quam ordinatum erat tunc temporis regimen politicum in urbe, quod erat praecipuum motivum cuiuscumque nationis et provinciae ipsorum appetere dominium et eisdem sua colla subiicere. Aliud etiam erat in eis provocativum subiectionis, quia ex cupidine dominandi non se dominos vocabant sed socios et amicos. Unde et de Iulio Caesare in Suetonio scribitur quod milites suos non sibi subiectos sed socios et commilitones vocabat. Sic et antiqui consules de Iudaeis fecerunt, qui quidem, etsi modicum haberent in oriente dominium, cum Romanis tamen confoederati sunt foedere amicitiae. Et cum amplam haberent Romani monarchiam in oriente et occidente et aliis mundi plagis, ut ex praedicto libro Mach. est manifestum, non tamen dedignati sunt cum Iudaeis societatem inire et ad paria se publico in alterutrum attestari edicto. Patet igitur ex iam dictis quod meritum virtutis in Romanis antiquis meretur dominium: unde etiam aliae nationes allectae sunt ad ipsorum dominium, tum ex dilectione patriae, pro qua omnia contemnebant; tum ex vigore iustitiae, propter quam contra omnem malefactorem et perturbatorem pacis se opponebant; tum ex civili ipsorum benevolentia, in qua caeteras nationes ad sui amorem trahebant. Pro quibus omnibus ex merito virtutum in ipsis divina bonitas consensisse videtur ad ipsorum principatum ex causis et rationibus assignatis. Sic enim quis meretur dominium, ut philosophus in quinto Ethic. tradit, ubi dicit quod non sinimus principari hominem in quo est natura humana tantum, sed illum qui est perfectus secundum rationem, sicut dictum est supra.


Caput 7

[90382] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 7 Titulus Qualiter Deus permittit aliquod dominium ad punitionem malorum, et quod tale dominium est quasi instrumentum divinae iustitiae contra peccatores

[90383] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 7 Fuit autem et alia causa unde dominium est a Deo permissum, quam a sacra accipimus Scriptura, nec philosophorum et sapientum huius saeculi sententiis contraria, videlicet propter merita populorum, quam beatus Augustinus assignat in undevicesimo de Civ. Dei. Probat enim ibi servitutem introductam propter peccatum. Unde et sacra Scriptura dicit in Iob videlicet quod facit regnare hominem hypocritam propter peccata populi. Quod quidem apparet, quia primo dominantes in mundo fuerunt homines iniqui, ut historiae tradunt, sicut Cain, Nembroth, Belus, Ninus et Semiramis uxor eius, qui et dominium habuerunt in prima et secunda aetate mundi. Causa autem unde habuerunt istud dominium assumi potest ex parte subditorum, vel dominantium. Ex parte quidem subditorum quia tyranni sunt instrumentum divinae iustitiae ad puniendum delicta hominum, sicut rex Assyriorum super Israeliticum populum, et Totila rex Gothorum, flagellum Dei, super Italiam, ut historiae narrant. Item: Dionysius in Sicilia, sub quo captivatus est populus et tandem ab ipso libertate donatus, ut scribit maximus Valerius libro IV. De rege vero Assyriorum quomodo ad puniendum delicta sui populi est destinatus, sic ostenditur per Isaiam prophetam: Assur virga furoris mei, unde et baculus ipse est: in manu eius indignatio mea, ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et dividat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum; quae omnia verificata sunt quando Hierusalem obsessa est a Chaldaeis, per Nabuchodonosor regem Assyriorum capta et combusta, captis principibus eius cum rege Sedecia, eius confossis oculis et occisis filiis, sicut in fine IV libri Reg. traditur; per quae verba satis ostenditur qualiter Deus punit peccatores per manum tyranni. Unde concluditur ipsos esse instrumentum Dei sicut Daemones, quorum potestas iusta a sacris doctoribus ponitur, voluntas tamen semper iniqua. Quod etiam ostendit nobis tyrannicum regimen, quia non ordinatur nisi ad onus et molestiam subditorum. Tyranni enim proprietas est, propriam et solam sui utilitatem et commodum quaerere, ut dictum est supra, et philosophus tradit in octavo Ethic. ubi ponit quod sic se habet tyrannus ad subditos sicut dominus ad servos et sicut artifex ad organum et instrumentum. Hoc autem poenale est subditis, et contra naturam dominii, sicut superius est probatum. Sed ex parte dominantium tale dominium videtur a Deo concessum. Primo in casu supposito, vel Deo disponente pro subditis, quod est ad exitum meliorem, quando videlicet princeps ad Dei placitum studet quamvis peccator, ut de Cyro rege Persarum scribitur in Isaia: haec, inquit, dicit dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram ut subiiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam. Aperiam ante faciem eius ianuas, et portae non claudentur. Quod quidem adimpletum fuit, ut historiae tradunt, quando subito desiccato alveo Euphratis et Tigris, qui per mediam Babyloniam transibant, civitatem intravit occiditque Balthassar ipsorum regem cum gente sua, ipsamque civitatem destruxit, ad Medos transferens monarchiam, ubi tunc regnabat Darius Cyri propinquus, ut Iosephus scribit. Hoc autem Deus sic disposuit quia dictus Cyrus humanitatem ostendit in suis fidelibus Iudaeis qui captivi tenebantur in Assyria, quos postea remisit liberos in Iudaeam cum vasis templi, et ipsum templum reaedificari mandavit: ex quibus bonis et virtuosis operibus quae exercuit circa divinum cultum et Dei populum, totius orientis obtinuit monarchiam, ut superius est ostensum. Praedictus vero Balthassar occisus fuit, ut ex sententia Danielis apparet, quia Deo ingratus et quia vasis templi domini in uno convivio est abusus: unde dictum est ei per Danielem: quia non humiliasti cor tuum, sed adversus dominatorem caeli elevatum est, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores vinum bibistis in eis (...) porro Deum caeli qui habet flatum tuum in manibus suis et omnes vias tuas, non glorificasti; idcirco ab eo missus est articulus manus contra te: quod pro sententia divina accipimus contra ipsum, ut rei postea probavit eventus. Narrat enim historia Danielis, quod dum Balthassar rex Babyloniorum persisteret in Dei contumelia, ut ex dictis liquet, ex opposito mensae sui convivii videbat digitos manus in pariete scribentis: ex qua Scriptura perterritus est, quasi ipsa esset nuntius suae mortis. Refert etiam Scriptura Danielis, quod ex aspectu scribentis, cuius imaginem non videbat, nisi digitorum manus, facies eius perterrita est et cogitationes eius perturbabant eum, compages renum eius dissolvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur: quae omnia insinuativa erant timoris immensi et futuri iudicii super eum. Sed hanc Scripturam rex non discernens, vocatus Daniel, interpretatusque sub tribus nominibus, ipsum denuntiavit moriturum, videlicet mane, thecel, Phares: quod exposuit Scriptura: mane: numeravit Deus regnum tuum et complevit illud, hoc est in termino posuit, sicut res numerata, quae tollitur et separatur ab acervo pecuniae. Thecel: appensus es in statera et inventus es minus habens: unde et dignus es morte. Phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis, ut superius est ostensum. Ex quibus omnibus satis est manifestum quod illae clausulae non proprie sunt significativae secundum aliquod idioma linguarum, sed secundum dispositionem divinam, sicut et factum quoddam in quo propheta comprehendit divinam circa nos voluntatem. Sit ergo hoc conclusum, quod in illa Scriptura suam insinuavit sententiam contra principem Babyloniae, quia propter peccata sua dignus erat morte et privatione regalis principatus, iuxta illud: regnum de gente in gentem transfertur propter iniustitias (...) et diversos dolos.


Caput 8

[90384] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 8 Titulus Quod interdum tale dominium cedit in malum dominantium, quia propter ipsorum ingratitudinem in superbiam elati graviter deprimuntur

[90385] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 8 Sed adhuc insistendum est circa divinam providentiam in dominio. Contingit enim interdum quod cum quis assumit principatum, erit homo virtuosus et aliquo tempore perseverabit in eo. Sed aliquo tempore procedendo ex favore humano et prosperitate rerum regalium elevatur quis in superbiam et de beneficiis sibi a Deo collatis ingratus eidem efficitur. Unde philosophus dicit in quinto Ethic. quod principatus virum ostendit; sicut accidit de Saule, de quo scribitur, I Reg., quod in tota tribu Beniamin non erat vir melior illo. Sed post duos annos a suo regimine factus est Deo inobediens, unde dictum est prophetae Samueli de ipso: usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? Quasi ex divina sententia irrefragabili sit repulsus. Propter quod ultimo dictus princeps fuit occisus cum filiis, totaque eius progenies a dominio est avulsa. Unde in Paral. de ipso concluditur quod mortuus est Saul propter iniquitates suas. Hoc autem et de Salomone accidit, qui magnificatus est super omnes reges qui fuerant ante eum, ut scribitur in Eccle. et universa terra desiderabat audire sapientiam Salomonis. Sed, ut dicit Augustinus decimoseptimo de Civ. Dei: secundae res praedicto regi fuerunt noxiae, quia lapsus in luxuriam, ruit in idolatriam; ex quo factus est abominabilis populo, in tantum ut servi eius rebellarent ei diripientes spolia suae regionis et vastantes terram absque resistentia aliqua, cum tamen prius omnes obedirent ad nutum, sicut testatur regina Saba, ut patet in III Lib. Reg. Ad magna igitur promotus in principio sui regiminis propter divinam reverentiam quam exhibuit, in fine sui regiminis decidit in vilia propter delicta quae commisit: quia miseros facit populos peccatum. Tradunt tamen Hebraei, ut Hieronymus refert in commento super Eccle., quod in fine vitae suae ex multis vexatus suum recognovit errorem seque disposuit ad poenitentiam in commissis, librumque praefatum composuit, in quo sicut expertus cuncta definit vanitati subiacere, subiiciens se divino timori ad suorum observantiam mandatorum. Unde in fine praedicti libri concludit: finem loquendi pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo. Sed et praeter reges deicolas quid de principibus ethnicis dicam? Qui quamdiu fuerunt Deo grati virtutumque cultores, floruerunt in dominio; cum vero ex elatione dominii ad contrarium se converterunt, mala morte vitam finierunt, sicut contigit de praefato Cyro rege Persarum monarcha. Tradunt enim historiae de ipso quod, cum totam subiugasset Asiam, Parthiam, Schytiamque ferro perdomuit, tandem longum certamen Scythis inferens, dominante tunc Tamari regina dictae gentis, quae Massagetia vocabatur, primo quidem cum filio dictae reginae adolescentulo dimicavit ipsumque vicit et occidit, nullique parcens aetati, ingentem multitudinem peremit. Quia ergo crudelitatem exercuit et in Babylonia et in regno Lydiae, quia in utroque reges et principes mala morte trucidavit et in regno Massagetarum similiter fecit, in hoc eodem iudicio similiter eum Deus punivit. Narrant enim historiae quod dicta regina congregavit exercitum contra ipsum, Scythas videlicet, Massagetas et Parthos, et in quibusdam montibus dicta regina insidiis compositis invasit castra eiusdem: et sic impetu armatorum absorbuit, quod ducenta millia fuerunt occisa praefati principis, et ipse captus: cui amputato capite, regina ipsum in utre sanguine pleno mandavit includi, et sic invective acclamabatur eidem: sanguinem sitisti, sanguinem bibe; quasi ipsa mors ignominiosa, quam passus est, fuerit argumentum suae atrocitatis. Omnes etiam monarchae ipsum sequentes, ut in Graecia magnus Alexander, quamdiu cum reverentia suos tractavit Macedones, vocans milites suos patres, tanquam antiquiores, optime processit in monarchia; sed eisdem existens ingratus, a sorore venenatus est; et praecipue quia post victoriam, Darii accepta filia in coniugem, militaria coepit postponere, luxui vitae intendens, et sui immemor factus dolorosa morte vitam finivit. Et sic de multis aliis principibus ethnicis exemplum potest adduci, ut de Iulio Caesare et Hannibale, qui propter abusum dominii diro necati sunt exitu, ut eis conveniat quod in Eccle. scribitur: interdum dominatur homo homini in malum suum. Nec non et illud Isaiae prophetae, quod in omnibus tyrannis locum habet. Cum enim ostendisset ipsos esse divinae iustitiae exactores contra peccatores, sicut carnifices dominorum, ut manifestum est supra, cum dixit: Assur virga furoris mei, etc., statim subdit: ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non sic existimabit, quasi sic agat ut Dei instrumentum, sed ad conterendum erit cor eius et ad interfectionem gentium non paucarum; dixit enim: numquid non principes nostri simul reges sunt? Attribuens videlicet suae virtuti et non Dei qui movet ipsum ad puniendum transgressores divinorum mandatorum. Hanc autem ingratitudinem ac praesumptionem tyrannorum dominus statim ibidem graviter redarguit et gravissime punit, ut in iam dictis principibus patet. Unde subdit propheta in eodem loco: numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? An exaltabitur serra contra eum qui se fecit? Quomodo si elevetur virga contra elevantem eam, et exaltetur baculus, qui utique lignum est? Ubi consideranda est similitudo, quia valde congrua est. Sic enim se habet virtus dominantis ad Deum sicut virtus baculi ad percutientem et sicut virtus serrae ad artificem. Constat autem quod virtus serrae vel securis in artificio nulla est nisi per artificem moventem et dirigentem: ita et de virtute dominantis contingit, quod nulla est sine Deo movente et gubernante. Ergo stultum et praesumptuosum est gloriari de sua virtute. Ista autem ratio satis aperta esse videtur, et haberi potest ex verbis philosophi supra inductis, quia virtus cuiuslibet mobilis a virtute dependet primo moventis, et eius instrumentum erit: et hinc est quod Deo talis gloria est displicibilis, quia tales derogant divinae potentiae. Propter quod scribitur in Iudith, quod de sua virtute gloriantes Deus humiliat, et ideo subiungit dictus propheta Isaias: propter hoc mittet dominator dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis. In quo significatur poena sensibilis quae talibus infertur tyrannis, et annihilatio principatus, ut in praedictis est manifestum. Relinquitur igitur a Deo omne esse dominium, sive legitimum, sive tyrannicum, secundum varias vias suae investigabilis providentiae.


Caput 9

[90386] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 9 Titulus Quod homo naturaliter dominatur animalibus sylvestribus et aliis rebus irrationabilibus, et quomodo: quod probatur multis rationibus

[90387] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 9 Nunc igitur accedendum est ad diversas species dominandi, secundum diversos modos et gradus in hominibus dominii et principatus. Et primus quidem generalis est omnium, qui competit homini secundum naturam, ut tradit Augustinus undevicesimo de Civ. Dei: in quo casu et philosophus concordat in primo Politic. Hoc autem et Scriptura sacra confirmat, quando in sui creatione tanquam naturae inditae dixit: dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram: in quibus ostenditur quod naturae institutae humanae talem indidit potestatem. Qui enim dixit: germinet terra herbam virentem, et ex tali dicto data est potestas arboribus germinandi, dixit et nobis similiter: dominamini piscibus maris, et cetera. Et sic ex iam dictis apparet, quod dominium hominis super caeteras creaturas est naturale. Unde et philosophus probat secundum eamdem rationem, quod venationes et aucupia sunt a natura. Et Augustinus in praedicto libro hoc probat per dominium quod antiqui patres soliti erant habere ut pastores essent pecorum, quae et divitiae naturales definitae sunt supra. Et quamvis tale dominium diminutum sit propter peccata, quia etiam vilia animalia dominantur in nobis et facta sunt nobis nociva, quod non contingit in homine nisi propter dictam causam; tanto magis tamen participamus de dicto dominio, quanto magis ad statum attingimus innocentiae: quod etiam vox evangelica nobis promittit, si eius imitatores fuerimus in iustitia et sanctitate. Cum enim dominus exhortaretur discipulos ad animarum salutem verbum Dei praedicando, sic de eisdem virtutem denuntiat, dicens: in nomine meo Daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Quod experimento didicimus in virtuosis et perfectissimis viris, ut in gestis sanctorum patrum scribitur. Et de beato Paulo traditur in Act. Apost. quia vipera ipsum non laesit, nec beatum Ioannem Evangelistam venenum, et sic de multis aliis sanctissimis patribus, qui super crocodilos atrocissimas bestias sive venenosa reptilia Nilum vadabant, ut impleretur in eis quod dominus in Luca dixit discipulis: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici. Istius autem dominii in prima hominis institutione collati ex triplici via ratio congruentiae assignari potest. Primo quidem ex ipso naturae processu. Sicut enim in generatione rerum naturalium intelligitur quidam ordo, quo de imperfecto ad perfectum proceditur: nam materia est propter formam, et forma imperfectior est propter perfectiorem; ita et in usu rerum naturalium: nam imperfectiora cedunt in usum perfectorum. Plantae enim utuntur terra ad suum nutrimentum, animalia vero plantis, homo autem plantis et animalibus. Unde concluditur quod homo naturaliter dominatur animalibus. Propter quod, sicut superius est tactum, philosophus probat in primo Politic., quod venatio animalium sylvestrium est iusta naturaliter, quia per eam homo sibi vindicat quod naturaliter est suum. Secundo apparet hoc ex ordine divinae providentiae, quae semper inferiora per superiora gubernat: unde cum homo sit supra caetera animalia, utpote ad imaginem Dei factus, convenienter hominis gubernationi alia animalia subduntur. Tertio apparet idem ex proprietate hominis et aliorum animalium. In aliis enim animalibus invenitur secundum aestimationem naturalem quaedam participatio prudentiae ad aliquos particulares actus; in homine vero reperitur quaedam universalis prudentia, quae est ratio naturalium agibilium. Omne autem quod est per participationem, subditur ei quod est per essentiam universaliter. Unde patet quod est naturalis subiectio aliorum animalium ad hominem. Sed utrum dominium hominis super hominem sit naturale vel a Deo permissum vel provisum, ex iam dictis veritas haberi potest. Quia si loquamur de dominio per modum servilis subiectionis, introductum est propter peccatum, ut dictum est supra; sed si loquamur de dominio prout importat officium consulendi et dirigendi, isto modo quasi naturale potest dici, quia etiam in statu innocentiae fuisset. Et haec est sententia Augustini, undevicesimo de Civ. Dei. Unde istud dominium ei competebat in quantum homo est sociale naturaliter, sive politicum, ut dictum est supra. Talem autem societatem oportet ad invicem ordinari. In his autem quae sunt ad invicem ordinata, oportet semper aliquid esse principale et dirigens primum, ut tradit philosophus in primo Politic. Hoc etiam ostendit ipsa ratio ordinis sive natura quia, ut per Augustinum scribitur in praedicto libro, ordo est parium dispariumque rerum sua cuique tribuens dispositio. Unde manifestum est quod nomen ordinis inaequalitatem importat, et hoc est de ratione dominii. Et ideo secundum hanc considerationem dominium hominis super hominem est naturale, et est in Angelis, et fuisset in primo statu, et est etiam modo: de quo nunc per ordinem est dicendum, secundum ipsius dignitatem et gradum.


Caput 10

[90388] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 10 Titulus De dominio hominis secundum gradum et dignitatem, et primo de dominio Papae qualiter praefertur omni dominio. Dominio Papae qualiter praefertur omni dominio

[90389] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 10 Recipit igitur divisionem dominium quadrimembrem eadem causa et ratione. Quia quoddam est sacerdotale et regale similiter; aliud autem est regale solum, sub quo imperiale sumitur, et sic de aliis, ut infra patebit. Tertium vero politicum. Quartum autem oeconomicum. Primum autem caeteris antefertur multiplici via: sed praecipua sumitur ex institutione divina, videlicet Christi. Cum enim eidem secundum suam humanitatem omnis sit collata potestas, ut patet in Matth., dictam potestatem suo communicavit vicario cum dixit: ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Ubi quatuor ponuntur clausulae, omnes significativae dominii Petri suorumque successorum super omnes fideles, et propter quas merito summus pontifex Romanus episcopus dici potest rex et sacerdos. Si enim dominus noster Iesus Christus sic appellatur, ut Augustinus probat decimoseptimo de Civ. Dei, non videtur incongruum suum sic vocare successorem, circumscriptis rationibus quae possent adduci, quia satis est clarum. Sed redeundum est ad clausulas iam dictas: quarum una sumitur ex nominis impositi magnitudine, secunda vero ex dominii fortitudine, tertia autem ex dominii amplitudine, quarta ex dominii plenitudine. Primam igitur partem praefatam accipimus, cum dominus dicit: ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. In hoc enim nomine, ut sacri exponunt doctores, sicut Hilarius et Augustinus, dominus potentiam Petri insinuat, quia a petra, quae est Christus, ut dicit apostolus, cuius confessionem Petrus praemiserat, Petrus est appellatus, ut secundum etiam quamdam participationem nomen acquirat et potestatem et audire mereatur: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: quasi totum dominium inter fideles ex Petro dependeat in eius successores. Secunda vero clausula dominii importat fortitudinem. Quod significat verbum quod sequitur: et portae Inferi non praevalebunt adversus eam: quae sunt curiae tyrannorum et persecutorum Ecclesiae, ut doctores sacri ibidem tradunt, sic dictae quia sunt causa omnium peccatorum intra Ecclesiam militantem. Ad tales enim principes omnes scelerati recurrunt, ut accidit in curia Federici et Corradini et Manfredi. Sed tales non praevaluerunt adversus Ecclesiam Romanam; imo omnes mala morte extirpati sunt, quia, ut dicitur in Lib. Sap.: nationis iniquae dirae sunt consummationes. Dominii vero amplitudo ostenditur cum subiungit dominus: et tibi dabo claves regni caelorum. In hoc enim insinuatur nobis potestas Petri et successorum suorum, quae se extendit ad totam Ecclesiam, scilicet militantem et triumphantem, quae per regnum caelorum designantur, quae clauduntur clavibus Petri. Sed dominii plenitudo ostenditur, cum ultimo dicitur: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Cum enim summus pontifex sit caput in corpore mystico omnium fidelium Christi, et a capite sit omnis motus et sensus in corpore vero; sic erit in proposito. Propter quod oportet dicere in summo pontifice esse plenitudinem omnium gratiarum, quia ipse solus confert plenam indulgentiam omnium peccatorum, ut competat sibi quod de primo principe domino dicimus, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quod si dicatur ad solam referri spiritualem potestatem, hoc esse non potest, quia corporale et temporale ex spirituali et perpetuo dependet, sicut corporis operatio ex virtute animae. Sicut ergo corpus per animam habet esse, virtutem et operationem, ut ex verbis philosophi et Augustini, de immortalitate animae patet, ita et temporalis iurisdictio principum per spiritualem Petri et successorum eius. Cuius quidem argumentum assumi potest per ea quae invenimus in actis et gestis summorum pontificum et imperatorum, quia temporali iurisdictioni cesserunt. Primo quidem de Constantino apparet, qui Sylvestro in imperio cessit. Item de Carolo magno, quem Papa Adrianus imperatorem constituit. Item de Ottone I, qui per Leonem creatus et imperator est constitutus, ut historiae referunt. Sed ex depositione principium auctoritate apostolica facta, satis apparet ipsorum potestas. Primo enim invenimus de Zacharia hanc potestatem exercuisse super regem Francorum, quia ipsum a regno deposuit et omnes barones a iuramento fidelitatis absolvit. Item de Innocentio III, qui Ottoni IV imperium abstulit; sed et Federico II hoc idem accidit per Honorium, Innocentii immediatum successorem. Quamvis in omnibus istis summi pontifices non extenderunt manum nisi ratione delicti, quia ad hoc ordinatur eorum potestas et cuiuslibet domini, ut prosint gregi: unde merito pastores vocantur, quibus vigilantia incumbit ad subditorum utilitatem. Alias non sunt legitime domini, sed tyranni, ut probat philosophus, et dictum est supra: unde dominus utitur in Ioanne quadam importuna interrogatione, ter quaerens a suo successore beato Petro quod, si ipsum diligit, gregem pascat, Petre, inquit, amas me? Pasce oves meas. Quasi in hoc consistit tota pastoralis cura, profectus videlicet gregis. Hoc ergo supposito quod pro utilitate gregis agat, sicut Christus intendit, omne supergreditur dominium, ut ex dictis apparet; quod ex visione prima Nabuchodonosor satis est manifestum, de statua videlicet quam vidit, cuius caput aureum, pectus et brachia de argento, venter et femur de aere, tibiae vero ferreae, pedum autem quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Sed dictam statuam dum contemplatur, abscissus est lapis de monte sine manibus, et omnia praedicta contrivit. Hic autem lapis factus est mons magnus et implevit universam terram. Quam quidem visionem Daniel propheta, ut Hieronymus et Augustinus exponunt, ad quatuor monarchias adaptat, Assyriorum videlicet pro aureo capite; Medorum et Persarum pro argento in brachiis et pectore; Graecorum vero monarchiam pro aereo ventre et femore; sed Romanorum ultimo pro tibiis ferreis et pedibus partim ferreis, partim vero fictilibus. Sed post haec suscitabit, ait propheta, dominus Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur, comminuetque universa regna et ipsum stabit in aeternum; quod totum ad Christum referimus; sed vice eius ad Romanam Ecclesiam, si ad pascendum gregem eius intendat. Attendendum etiam quod divina institutio destitui non potest, quia solum dispensatores et ministros assumpsit suos vicarios Christus, sicut apostolus dixit, I ad Cor.: sic nos, inquit, existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Solus enim Christus fundavit Ecclesiam, cuius ministerium Petro et pastoribus commisit. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Unde sacri doctores quamdam potestatem Christo attribuunt, quam Petrus non habuit, nec sui successores, et ipsam potestatem excellentem nuncupant: et sic potestas Petri et successorum eius non adaequatur potestati Christi, immo omnino transcendit. Potuit enim Christus sine Baptismo salvare, propter quod et Hieronymus dicit super Matth., quod nullum sanavit in corpore quem non sanavit in mente, et tamen sine Baptismo, quod tamen Petrus non potuit. Unde et Cornelium centurionem, ut in Act. Apost. legitur, cum tota sua familia baptizavit, etiam post adventum spiritus sancti. Potuit etiam mutare Christus formam sacramentorum et materiam, quod Petrus non potuit, nec successores eius. Haec ad praesens dicta sufficiant, subtiliora sapientibus relinquendo, et altiora quae dici possent. In hoc tamen sistat conclusio praesentis capituli: vicarios Christi pastores Ecclesiae cunctis debere praeferri dominiis, ex iam dictis causis.


Caput 11

[90390] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 11 Titulus De dominio regali, in quo consistit, et in quo differt a politico, et quomodo distinguitur diversimode secundum diversas regiones

[90391] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 11 Nunc autem ad regale dominium est procedendum, ubi est distinguendum de ipso secundum diversas regiones, et prout a diversis varie invenitur traditum. Et primo quidem in sacra Scriptura aliter leges regalis dominii traduntur in Deut. per Moysen aliter in I Reg. per Samuelem prophetam: uterque tamen in persona Dei differenter ordinat regem ad utilitatem subditorum, quod est proprium regum, ut philosophus tradit in octavo Ethic.: cum, inquit, constitutus fuerit rex, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus. Non habebit uxores plurimas quae alliciant animam eius, neque argenti aut auri immensa pondera; quod quidem qualiter habeat intelligi, supra traditur in hoc libro: describetque sibi Deuteronomium legis huius, et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere dominum Deum suum, et custodire verba eius et caeremonias, et ut videlicet possit populum dirigere secundum legem divinam. Unde et rex Salomon in principio sui regiminis hanc sapientiam a Deo petivit, ad directionem sui regiminis pro utilitate subditorum, sicut scribitur in III Lib. Reg. Subdit vero dictus Moyses in eodem libro: nec elevetur cor eius in superfluum super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filius eius super Israel. Sed in I Reg. traduntur leges regni magis ad utilitatem regis, ut supra patuit in libro II huius operis, ubi ponuntur verba omnino pertinentia ad conditionem servilem; et tamen Samuel leges quas tradit, cum sint penitus despoticae, dicit esse regales. Philosophus autem in octavo Ethic. magis concordat cum primis legibus. Tria enim ponit de rege in eodem libro, videlicet quod ille legitimus est rex, qui principaliter bonum subditorum intendit. Item, qui per se sufficiens reperitur, et qui omnibus bonis superexcellit, ne videlicet subditos gravet. Item, ille rex est, qui curam subditorum habet ut bene operentur, quemadmodum pastor ovium. Ex quibus omnibus manifestum est quod iuxta istum modum, despoticum multum differat a regali, ut idem philosophus videtur dicere in primo Politic. Item, quod regnum non est propter regem, sed rex propter regnum: quia ad hoc Deus providit de eis, ut regnum regant et gubernent et unumquemque in suo iure conservent; et hic est finis regiminis. Quod si ad aliud faciunt, in se ipsos commodum retorquendo, non sunt reges sed tyranni. Contra quos dicit dominus in Ezech.: vae pastoribus Israel qui pascunt semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis; quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. In quibus verbis nobis sufficienter forma regiminis traditur redarguendo contrarium. Amplius autem: regnum ex hominibus constituitur, sicut domus ex parietibus, et corpus humanum ex membris, ut philosophus dicit in tertio Politic. Finis ergo regis est, ut regimen prosperetur, quod homines conserventur per regem. Et hinc habet commune bonum cuiuslibet principatus participationem divinae bonitatis; unde bonum commune dicitur a philosopho in primo Ethic. esse quod omnia appetunt, et esse bonum divinum; ut sicut Deus, qui est rex regum et dominus dominantium, cuius virtute principes imperant, ut probatum est supra, nos regit et gubernat non propter se ipsum, sed propter nostram salutem, ita et reges faciant et alii dominatores in orbe. Sed quia nemo militat stipendiis suis unquam, et quodam iure naturae de suo labore unusquisque debet reportare mercedem, ut probat apostolus in I ad Cor., hinc habemus quod licet principibus a suis subditis tributa percipere et annuos census: unde cum apostolus ad Romanos probasset omne dominium a Deo esse provisum, ultimo persuadet eisdem retribuere pro labore. Ideo, inquit, et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt in hoc ipsi servientes. Augustinus etiam eadem verba pertractans de verbis domini, hoc idem probat. Concludendum est ergo legitimum regem secundum formam in Deuteronomio traditam sic debere regere et gubernare. Ad hoc etiam exemplis monemur, quia omnibus agentibus contrarium male cessit. Primo quidem regibus Romanis, quia propter eorum superbiam et violentiam quam exercebant, eiecti sunt a regno, ut Tarquinius superbus cum filio, sicut historiae tradunt. Item Achab et Iezabel uxor eius mala morte interierunt pro violentia quam fecerunt Naboth de vinea sua, ut in IV Reg. scribitur. Traditur etiam ibi quod canes linguerunt sanguinem suorum cadaverum in praedicta vinea, in argumentum maleficii in Naboth commissi. Sed non sic rex David, ut scribitur in II Lib. Reg. Cum enim vellet altare condere ad Deum placandum pro numeratione populi fastuosa nimis offensum, aream emit ab Hareuma Iebusaeo. Ipsoque offerente gratis recusavit rex, et, ut scribitur in I Paralip., pro praefata area dedit David sexcentos siclos auri iustissimi ponderis. Per quod habemus, quod principes suis debent esse contenti stipendiis, nec subditos suos gravare possunt in bonis eorum et rebus, nisi in duobus casibus, videlicet ratione delicti, et pro bono communi sui regiminis. Primo enim modo propter ingratitudinem suos privat feudo fideles; alios autem titulo iustitiae propter quam sunt concessa dominia, ut dictum est supra. Et in Prov. dicitur, quod iustitia firmatur thronus regis. Unde et lex divina transgressores divinorum praeceptorum mandat lapidari et diversis cruciari poenis: quod quidem consonum videtur, si attendamus ad quamcumque rem creatam et praecipue ad corpus humanum, quia ut nobilior pars conservetur, abiicimus viliorem. Amputamus enim manum, ut conservetur cor et cerebrum, in quibus principaliter hominis vita consistit, quod lex evangelica approbat. Si, inquit, oculus tuus scandalizat te, sive manus, sive pes (quod pro gradu hominum accipit Augustinus), erue eum, et proiice abs te, quia melius est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duos oculos et duas manus habentem mitti in Gehennam. Item quod pro bono reipublicae possit exigere, sicut pro defensione regni vel pro quacumque alia causa pertinente rationabiliter ad bonum commune sui dominii, ratio est in promptu: quia supposito quod humana societas sit naturalis, ut probatum est supra, omnia necessaria ad communem conservationem dictae societatis erunt de iure naturae; hoc autem est in proposito. Sic igitur supposito legitimo dominio regali, potest rex exigere a subditis quod ad bonum ipsorum requiritur. Praeterea: ars imitatur naturam in quantum potest, ut philosophus in secundo Physic. tradit, sed natura non deficit in necessariis; ergo nec ars. Sed inter omnes artes ars vivendi est melior et amplior, ut tactum est supra, et probat Tullius in Tusculanis quaestionibus, eo quod caeterae artes ordinantur ad ipsam. Sic et in necessitatibus regni, quod pertinet ad conservationem socialis humanae vitae, rex, qui est artifex architectus dictae societatis, non debet deficere, sed omnem defectum supplere cum ipsa societate. Et ideo concludendum est quod isto casu possunt legitime exactiones, et talliae, ac census sive tributa imponi, dummodo non transcendant necessitatis metas. Unde Augustinus de verbis domini exponens illud Matthaei: reddite quae sunt Caesaris, Caesari; igitur, inquit, quod Caesar praecipit, ferendum est; quod imperat, tolerandum: sed fit intolerabile, dum praedam exactores accumulant. Et postea exponens verbum Ioannis Baptistae, quod militibus dixit: neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, sed estote contenti stipendiis vestris; hoc, inquit, sumi potest de militibus, praetoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque enim sibi stipendia publice decreta consequitur, si amplius quaerit, tamquam calumniator et concussor sententia Ioannis condemnatur. Ex hac ergo duplici parte principatus despoticus ad regale reducitur: sed praecipue ratione delicti propter quod servitus est introducta, ut Augustinus dicit Lib. undevicesimo de Civ. Dei. Licet enim etiam in primo statu fuisset dominium, non tamen nisi officio consulendi et dirigendi, non libidine dominandi vel intentione subiiciendi serviliter, ut dictum est supra. Leges vero traditae de regali dominio Israelitico populo per Samuelem prophetam, hac consideratione sunt datae, quia dictus populus propter suam ingratitudinem, et quia durae cervicis erat, merebatur tales audire. Interdum enim dum populus non cognoscit beneficium boni regiminis, expedit exercere tyrannides, quia etiam hae sunt instrumentum divinae iustitiae: unde et quaedam insulae et provinciae, secundum quod historiae narrant, semper habent tyrannos propter malitiam populi, quia aliter, nisi in virga ferrea, regi non possunt. In talibus ergo regionibus sic dyscolis necessarius est regibus principatus despoticus, non quidem iuxta naturam regalis dominii, sed secundum merita et pertinacias subditorum. Et ista est ratio Augustini in praedicto iam libro. Philosophus etiam in tertio Politic., ubi distinguit genera regni, ostendit apud quasdam barbaras nationes regale dominium esse omnino despoticum, quia aliter regi non possent, quod quidem dominium praecipue viget in Graecia et apud Persas, saltem quantum ad regimen populare. Haec igitur de dominio in tantum sint dicta, et qualiter principatus despoticus ad ipsum reducitur, et unde dividitur contra politicum, quod in capitulo de dominio politico adhuc clarius ostendetur.


Caput 12

[90392] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 12 Titulus De dominio imperiali, unde istud nomen habuit originem, et de quibusdam aliis nominibus: ubi incidenter distinguuntur monarchiae et quantum duraverunt

[90393] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 12 De imperiali vero post praedicta dominia congruum videtur esse dicendum, quia medium tenet inter politicum et regale, quamvis universalius, et ideo quantum ad haec praeponi deberet regali; sed alia causa est quare postponitur, quam nunc praetermittimus. Circa hoc quidem tria pro nunc sunt attendenda. Unum de nomine, quia nomen istud a supremo dominio fastuose et elate trahit originem, quasi omnium dominus: unde et ille superbus Nicanor, cum rogaretur a Iudaeis ut deferret diei sanctificationis, hoc est sabbato, cum arrogantia ab eisdem quaerens si erat potens in caelo, qui imperavit agi diem talem, responsoque accepto quod erat potens in caelo dominus Deus: et ego, inquit, cum fastu non modico, sum potens super terram, qui impero arma sumi. Propter quam causam ipse postea divinitus turpiter a Iuda Machabaeo, ut scribitur in II Mach., captus in bello, amputatisque capite et manu dextera, quam contra templum erexerat, mala morte vitam finivit. Quaedam autem alia nomina istius dominii assumpta sunt a quibusdam excellentibus viris dicti principatus propter aliquam praerogativam in eis repertam, ut Caesar a Iulio, ut historiae tradunt, sit dictus, quia ut scribit Isidorus Lib. Etymolog. IX caeso mortuae matris utero prolatus est, vel quia cum caesarie natus: a quo imperatores sequentes sic vocati sunt, quia comati essent. Sed Augustus, ab augendo rempublicam, primus vocatus est Octavianus, ut idem Isidorus scribit. Secundum autem quod hic attendimus, est de processu istius imperii, quia supra est tactum de quadruplici monarchia; sed nos quintam possumus addere, et de qua infra dicemus. Prima fuit Assyriorum, cuius caput Ninus fuit tempore Abrahae patriarchae, quae duravit 1240 annos, ut scribit Augustinus Libr. quarto de Civ. Dei, usque ad Sardanapalum, qui propter merita muliebria perdidit principatum, sed Arbaces transtulit ad Medos et Persas. Quo tempore regnavit procax dux Romanorum, ut idem doctor in duodevicesimo dicit. Secunda vero monarchia, videlicet Medorum et Persarum, duravit usque ad tempora Alexandri, 233 annos, quando videlicet devincitur Darius a praedicto principe, ut scribit idem doctor in eodem, Lib. decimosecundo. Sed monarchia Graecorum in Alexandro incepit, et in eodem finitur. De quo dicitur in I Mach. quod regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est. Sed quamvis Graeci non habuerint universale dominium, viguit tamen regnum Macedonum usque ad mortem Alexandri, de quo et praedictus liber mentionem facit, annis 485, ut Augustinus scribit in eodem decimosecundo Lib., in quo praedictus princeps suum inchoavit dominium, patri suo in eodem regno succedens, ut historiae tradunt. Post hanc autem monarchiam Romanus principatus vigere incepit. Tempore enim Iudae Machabaei, qui immediate quasi post mortem floruit Alexandri, cum Ptolomaeo Lagi concurrente, in Lib. I Mach., multa de Romanis traduntur. In quibus ipsorum potentia ad omnes mundi plagas videbatur diffusa, sub consulibus tamen: quia superstitibus regibus cum finitimis sollicitabantur regionibus, et modicae adhuc erant virtutis. Duravitque consulatus, immo monarchia, usque ad tempora Iulii Caesaris, qui primus usurpavit imperium; sed parum in ipso supervixit, a senatoribus quidem occisus propter abusum dominii. Post hunc Octavianus filius sororis suae successit, qui vindicta exercita contra occisores Iulii, interfectoque Antonio, qui monarchiam tenebat in oriente, solus ipsam obtinuit. Et propter suam modestiam longo tempore in eo principatum habuit, ac in quadragesimo secundo anno sui regiminis completa septuagesima sexta hebdomada, secundum Danielem, sui dominii, cessante regno et sacerdotio in Iudaea, nascitur Christus, qui fuit verus rex et sacerdos, et verus monarcha: unde post resurrectionem suam apparens discipulis suis dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: quod quidem ad humanitatem oportet referre secundum Augustinum et Hieronymum, quia de divinitate nulli est dubium quin semper habuerit.


Caput 13

[90394] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 13 Titulus De monarchia Christi, quomodo in tribus excellit, et de Octaviano Augusto, quomodo gessit vices Christi

[90395] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 13 Et haec quinta monarchia, quae successit Romanis, secundum veritatem omnibus praecellit ex triplici parte. Primo quidem ex annorum quantitate, quia plus duravit et adhuc durat, et durabit usque ad mundi renovationem, ut patet in visione Danielis, ut dictum est supra, et adhuc nunc magis declarabitur. Secundo: apparet eius excellentia ex dominii universitate, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Nullus enim angulus mundi est, nulla plaga, in qua nomen Christi non adoretur. Omnia enim subiecit sub pedibus eius, ut introducit apostolus in fine I Epist. ad Cor. In principio etiam Malachiae prophetae ostenditur istud dominium: ab ortu, inquit, solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit dominus exercituum. In quo verbo satis apparet quod dominium Christi ordinatur ad salutem animae et ad spiritualia bona, ut iam videbitur, licet a temporalibus non excludatur, eo modo quo ad spiritualia ordinantur: et inde est, quod quamvis Christus adoraretur a magis, glorificaretur ab Angelis in signum universalis sui dominii, humili tamen loco iacuit, vilibus involutus pannis. Qua quidem via homines melius ad virtutem trahuntur quam armorum virtute. Et hoc quidem intendebat, licet saepius sua uteretur potentia, ut verus dominus. In humilitate ergo vixit, et demum in Augusto substituit, ut describeretur universus orbis in ortu domini, ut Lucas Evangelista testatur. Et in hac descriptione solvebatur census, sive tributum, ut historiae tradunt, in recognitionem debitae servitutis, non sine mysterio, quia ille natus erat, qui verus erat mundi dominus et monarcha, cuius vices gerebat Augustus, licet non intelligens, sed nutu Dei, sicut Caiphas prophetavit. Unde hoc instinctu dictus Caesar mandavit tunc temporis, ut narrant historiae, ne quis de Romano populo dominum ipsum vocaret. Quas quidem vices monarchiae post Christi veri domini nativitatem gessit Augustus, quatuordecim annos toto orbe terrarum subacto: quia, ut acta principum Romanorum describunt, dictus Caesar Augustus quinquaginta sex annos et menses sex tenuit principatum. Tiberius etiam, qui eidem Augusto successit, ut narrant historiae, Christum tanquam verum dominum inter deos transferri voluit, licet impeditus fuerit a superbo et fastuoso senatu impatiente alicuius dominii. Tertio autem apparet excellentia monarchiae Christi super alias quatuor praecedentes, ex dominantis dignitate, quia Deus et homo. Secundum quam considerationem humana natura in Christo participat infinitam virtutem, ex qua maioris fortitudinis est et virtutis, supra humanam fortitudinem et virtutem. Quam quidem describit Isaias quantum ad virtutem temporalem Christi, unde ipsum monarcham appellamus: parvulus, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum eius. Et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. In quibus verbis omnia tanguntur, quae requiruntur ad verum principem. Immo transcendit metas omnium dominorum, ut in sequenti capite declarabitur, et aspicienti patet. Hic ergo principatus, sive dominium, omnes monarchias, sive dominia transcendit, annihilat et confringit, quia omnia regna subiiciuntur eidem: quod per eumdem prophetam praenuntiatum est: vivo ego, dicit dominus, quia mihi curvabitur omne genu. Et apostolus Paulus, ad Philipp.: in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. De hac monarchia concludit Daniel exposita Nabuchodonosor sui somnii visione: in diebus, inquit, illis (hoc est post illas quatuor monarchias Assyriorum, Persarum et Medorum, Graecorum et Romanorum), suscitabit dominus regnum caeli, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri non tradetur, et comminuet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. Cuius quidem ratio aeternitatis satis est in promptu, quia iste principatus aeterno coniungitur, cum iste dominus Deus et homo sit. Et sic completus est circulus a puncto ad punctum, quia probatum est supra, a Deo omne dominium originem trahere. In isto vero principatu, percursis hominum motibus, terminatur principatus sicut in re immobili, ultra quam non est motus. Et sic oportet ex dictis concludere, quod istud dominium non potest deficere.


Caput 14

[90396] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 14 Titulus De monarchia Christi, quo tempore incepit et quomodo latuit, et quare: et duplex assignatur causa suae occultationis, et primo ponitur una

[90397] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 14 Sed tunc oritur quaestio de isto domini principatu, quando incepit, quia constat multos postea imperasse. Ipse vero abiectam vitam elegit. Unde in Matth., dicitur: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Item, in Ioann. scribitur, quod cum pavisset multitudinem, abscondit se, quia volebant eum populi rapere ac regem facere. Item, in eodem ipse dicit: regnum meum non est de hoc mundo. Ad hanc autem quaestionem est responsio, quia principatus Christi incepit statim in ipsa sui nativitate temporali. Cuius argumenta sunt, in eodem die, Angelorum ministratio et denuntiatio. Unde in Luc. scribitur, quod Angelus ad pastores ait: annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis salvator mundi. Item magorum adoratio. Unde in Matth. dicitur: cum natus esset Iesus in diebus Herodis regis, ecce magi veniunt ab oriente Hierosolymam, dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. In quibus actibus satis est notus principatus eius, ac temporis exordium: prophetatus quidem et praenuntiatus per Isaiam in verbis supra praemissis. Et attendendum quod in sua infantia plus apparuit virtutis et potentiae praetendentis excellentiam sui dominii, quam in adulta aetate, ad insinuandum suam infirmitatem esse voluntariam, non necessariam, quae assumpta est ab ipso: et non publice usus, nisi in casibus propter duplicem causam, quae ad praesens sufficiant. Una est ad docendum in principibus humilitatem, per quam quis redditur in regimine gratiosus. Quia humilitas meretur gratiam, iuxta illud Prov.: humilem spiritum suscipit gloria. Et iterum Eccli.: in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Et in canonica b. Iacobi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sed tanto amplius in principe est necessaria quanto, per eminentiam sui status, dentibus invidiae superiorem non patientis laceratur. Quod considerans David rex, fastuosae regis filiae, videlicet Michol, insultanti et dicenti quod coram ancillis suis se discooperuisset ad Dei laudem et reverentiam divinae arcae, quae tunc pro numine habebatur, responsum dedit, ut patet in secundo Reg.: ludam, inquit, ante dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, et praecepit mihi, ut essem dux super populum domini in Israel. Et ludam, et vilior fiam, plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Quam regulam Christus servare voluit in se ipso, secundum voluntatem Dei patris, per prophetam Zachariam praenuntiatam, quam Evangelista Matth., in Christo adimpletam esse pronuntiat: ecce, inquit, rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Quod si principes mundi de humilitate commendantur et paupertate, per quae gratiosi facti sunt subditis, et ipsorum prosperatum est dominium, quare non magis commendabimus perfectam humilitatem Christi? Scribit enim Valerius maximus de Codro Atheniensium rege, et Augustinus de Civ. Dei, quod, cum Peloponnenses pugnarent contra Athenienses, ex consultatione Apollinis certioratus est, quod ille exercitus praevaleret, cuius dux morti dicaretur. Unde rex Codrus, pro salute suae gentis, in effigie pauperis, se hostibus interficiendum obtulit: ipsoque mortuo in fugam versi sunt hostes. Propter quod Athenienses ipsum inter deos asserebant fuisse translatum. Tradit etiam idem Augustinus in praefato libro, et Valerius maximus de quibusdam consulibus Romanis, et de Lucio Valerio, quod in tanta mortuus est indigentia, ut cogerentur amici collectam facere nummorum pro eius sepultura. Fabricius etiam consul de hoc ipso summe commendatur. Unde scribit idem Valerius maximus et Vegetius, de re Milit. Lib. IV et dictum est supra, quod cum esset par unicuique pauperi, et legati Epirotarum magnum auri pondus eidem offerrent, eo recusante: narrate, inquit, Epirotis me malle haec habentibus imperare, quam ipsa possidere. Quid plus insistimus? Omnes magni principes et monarchae cum humilitate subiugaverunt mundum, sed cum fastu elationis perdiderunt dominium, ut superius est tactum. Propter quod in Eccli. scribitur: quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Amplius autem: si virtus humilitatis et benevolentiae in quocumque principe commendatur, multo magis laudari debet in principe nostro Christo, tanquam in supremo gradu virtutis constituto. Concluditur ergo, quod Christi humilitas et paupertas fuit consona rationi, quamvis legitimus esset dominus, propter causam iam dictam.


Caput 15

[90398] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 15 Titulus Quare dominus assumpsit vitam abiectam et occultam, licet esset verus dominus mundi; et exponuntur verba Isaiae prophetae de Christo

[90399] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 15 Est et alia ratio, quare dominus noster statum humilem assumpsit, quamvis dominus mundi, ad insinuandam videlicet differentiam inter suum et aliorum principum dominium. Quamvis enim temporaliter esset dominus orbis, directe tamen ad spiritualem vitam suum ordinavit principatum, iuxta illud Ioannis: ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. Hinc etiam verificatur suum verbum superius allegatum: regnum meum non est de hoc mundo. Propter hoc igitur humiliter vixit, ut suos fideles exemplo sui traheret ad operandum secundum virtutem, cuius via aptior est humilitas ac mundi contemptus, ut Stoici et Cynici posuerunt, ut de ipsis Augustinus et Valerius maximus referunt. Ipse etiam Seneca idem ostendit, qui perfectus Stoicus fuit, in libello de Dei Prov. et de Brevit. vitae ad Paulinum: per quam quis efficitur dignus ad regnum aeternum. Ad quod consequendum sui dominii fuit principalis intentio. Unde ipse dominus in Luca discipulis suisque sequacibus dixit: vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Voluit igitur dominus sequaces suos humiliter vivere exemplo sui, ex causa iam dicta, iuxta illud Matth.: discite a me, quia mitis sum et humilis corde: ac suum temporale dominium ad hoc ordinare. Unde vita spiritualis fidelium regnum caelorum vocatur, quia differt in vivendo a regno mundano, et quia ad verum regnum ordinatur aeternum, non ad temporale dominium tantum. Ad tollendam igitur suspicionem de cordibus hominum, quod quasi principatum assumpserit ut in mundo dominaretur, et hoc esset finis eius, ut aliorum dominorum, vitam abiectam elegit, et tamen verus erat dominus et monarcha, quia factus est principatus super humerum eius, ut dictum est supra per prophetam quod optime fuit in praemissis verbis Isaiae praenuntiatum, quia primo praeponitur humilis et abiectus: parvulus, inquit, natus est nobis: postea subiungitur cum ista parvitate virtus et excellentia sui dominii propter coniunctum: et filius, inquit, datus est nobis. Quia enim humanitas in Christo coniuncta erat divinitati filii tanquam instrumentum eius, omnipotentis erat virtutis: et ideo propheta ibidem circumloquitur ineffabile eius dominium multis clausulis singularis potentiae, quae omnes distincte habent intelligi, ut Hieronymus exponit ibidem, ut per ordinem clausularum est manifestum. Primo siquidem quantum ad dominii securitatem et soliditatem: cuius, inquit, principatus super humerum eius. Ea enim quae portantur in humeris firmiora sunt; sic enim onera solidius vehuntur. Secundo, quantum ad dominii novitatem, unde scribitur: et vocabitur nomen eius admirabilis. Admiratione enim dignum est, quia humilis et pauper, et tamen dominus mundi. Tertio, quantum ad sapientiae claritatem, quod est praecipue principibus necessarium, quia vae terrae cuius rex puer est, ut dicitur in Eccle. Quod accidit quando princeps per se nihil potest, sed innixus aliorum agit consilio, sive agitur, ut melius dicatur: unde subiungitur: consiliarius. Quarto, quantum ad dominii dignitatem, quia Deus. Cum enim in ipso sit unum suppositum et una persona, in qua sunt unitae divina et humana natura; et principatus Christi in virtute agit divini suppositi; et ideo sequitur: fortis. Recipit enim influentiam Christi principatus ex divina virtute, quae in ipso personaliter erat, qua potentia usus est Christus circa passionem, cum Iudaei vellent eum occidere, et ipsum quaererent, quo dicente: ego sum, statim ceciderunt in terram, ut in Ioanne scribitur. Quae quidem fines sui successoris excedit: quia constat quod vicarius Christi non est Deus, et in hoc transcendit sua potestas potentiam sui successoris; ex quo Christus multa potuit circa ordinationem suorum fidelium et regimen, quae beatus Petrus non potuit, nec sui successores, ut superius est ostensum. Et ex eadem parte, videlicet quod iste parvulus erat, subditur sexta conditio singularis sui principatus, quae est regendi benignitas: quia pater futuri saeculi, quod ad plenitudinem gratiae referre possumus, qua quidem qui pleni sunt omne iugum legis leviter portant. Qua ratione apostolus dicit ad Gal.: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Unde talibus ad regendum virga ferrea non est necessaria: et hoc singulare est in principatu Christi. Septimum et ultimum sumitur ex eadem causa, quod est regendi tranquillitas, cum subditur: princeps pacis, etsi non corporis, tamen pectoris. Et hanc quidem suis fidelibus Christus rex noster et princeps et vivendo offert, et moriendo reliquit. In mundo, inquit, pressuram habebitis, in me autem pacem: et hoc etiam est singulare in suo principatu. In humilitate ergo et paupertate suum fundavit dominium, et in adversitatibus, et laboribus, et aerumnis: quomodo aucta fuit respublica Romanorum, non videlicet fastu, vel pompis superbiae, ut Salustius refert ex sententia Catonis, et Valerius maximus hoc idem probat.


Caput 16

[90400] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 16 Titulus Quod isto modo aucta fuit respublica per exempla antiquorum Romanorum, et postea subdit de Constantino

[90401] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 16 Et hinc est quod rex noster Christus principes saeculi permisit dominari, et eo vivente, et eo moriente, ad tempus, quousque videlicet suum regnum esset perfectum, et ordinatum in suis fidelibus, operationibus virtuosis et eorum sanguine laureatum. Si enim regulus, qui et Marcus appellatur, pro zelo suae patriae a Carthaginensibus est occisus; si Marcus Curtius in abruptum terrae hiatum se proiecit ad liberationem patriae; si Brutus et Torquatus filios occiderunt pro iustitia et disciplina militari conservandis, ut historiae tradunt, quorum zelo respublica ex parva facta est magna; item, si Seleucus, apud Locros dominans, ut Valerius maximus refert libro sexto, filium uno orbavit oculo, alteroque se ipsum pro adulterio commisso, ut iustitia servaretur, contra praedictum delictum per filium perpetratum, sicque admirabili aequitatis temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus est: quare non magis Christiani reddi debent laudabiles, si se exponunt passionibus et tormentis pro zelo fidei et amore Dei, ac virtutibus variis conantur florere, ut regnum consequantur aeternum, ac Christi principatus accrescat in eorum meritis? Haec autem Augustinus, de Civ. Dei, quasi per totum subtiliter valde ac diffuse pertractat. Propter quod et dictum librum fecit, quod et factum fuit intermedio tempore a passione domini usque ad tempora beati Sylvestri et Constantini: quo quidem saeculi spatio infinita populi multitudo per mortem Christo domino suo dedicata est et coniuncta, ac suum ducem et principem est secuta. Primo quidem primi duces apostoli et alii Christi discipuli, omnes Christi vicarii, et Petri successores, quod fuit tempus 350 annorum, in quorum sanguine et corporibus, ac ipsorum vitae meritis fundata est Ecclesia tanquam lapidibus vivis et pretiosis, ac ineffabili fundamento; contra quod nec venti, nec pluviae, nec quaecumque procellae diversarum passionum, vel quarumcumque perturbationum saeviant, ipsum possunt obruere. Opportuno igitur tempore, ut manifestaretur mundo regnum Christi compositum, virtus principis nostri Iesu Christi principem mundi sollicitavit, Constantinum videlicet, percutiens eum lepra, ac ipsum curans supra humanam virtutem. Qua probata, in dominio cessit vicario Christi, beato videlicet Sylvestro, cui de iure debebatur ex causis et rationibus superius assignatis: in qua quidem cessione spirituali Christi regno adiunctum est temporale, spirituali manente in suo vigore; quia illud per se quaeri debet a Christi fidelibus, istud vero secundario tanquam administrans primo: aliter autem contra intentionem fit Christi. Tunc adimpletum est quod post illam clausulam scribitur in Is.: multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis. Apertae sunt enim Ecclesiae ab eo tempore, et coepit Christus praedicari publice, quod ante non poterat sine periculo mortis. Et eodem anno, quo Constantinus curatus est a lepra et conversus est ad fidem, baptizati sunt circa partes Romanas plusquam centum millia hominum ex virtutibus ostensis per dictum Christi vicarium. Sed attendendum quod dicit propheta: et pacis non erit finis. Constat enim post mortem Constantini filium eius haeresi Ariana fuisse infectum, et Ecclesiam perturbasse. Unde sub eo passi sunt exilium solemnes Ecclesiae doctores: Hilarius Pictaviensis, et Athanasius Alexandrinus episcopi, ac Eusebius Vercellensis, et multi alii Ecclesiarum doctores et clerici; nec non et caput Ecclesiae summus pontifex Liberius in veritate fidei vacillavit ex multa persecutione Constantii, ut historiae tradunt. Post ipsum fuit Iulianus apostata, frater Galli, et consobrinus Constantii. Hic secundam intulit persecutionem fidelibus, sub quo passi sunt Ioannes et Paulus germani. Unde ergo verificatur verbum domini per prophetam iam dictum? Oportet autem praedicta ad pacem pectoris reducere, non corporis. Unde ipse dominus, quando pacem offert discipulis, in Ioanne, de tali pace loquitur: pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Manifestum est enim illa verba discipulis imminente passione dicta. Tunc autem constat ipsos persecutionem passos. Unde dictum est eis in eodem temporis momento: si me persecuti sunt, et vos persequentur. Hanc ergo pacem electi Christi fideles perdere non possunt, nisi velint. Quod si licuit Stoicis dicere, bona hominis, quae virtutes appellant, in homine semper manere, nec auferri posse virtuosis invitis, ut refert A. Gellius in libro noctium Atticarum de Dibon Stoico, et Augustinus, de Civ. Dei, quare non magis dicemus de mentibus fidelium, quod pacis eorum non erit finis, cum inhaereant fini, qui sine fine vivit?


Caput 17

[90402] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 17 Titulus Qualiter imperatores Constantinopolitani, sequentes a Constantino, fuerunt obedientes et reverentes Ecclesiae Romanae: et hoc ostendit per quatuor Concilia, quibus dicti principes se subiecerunt

[90403] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 17 His autem peractis, Iuliano in bello Persarum interfecto, reddita est pax Ecclesiae per Iovinianum fratrem eius virum Catholicum: licet parum regnaverit. Istud autem notabile, ab inde usque ad tempora Caroli magni, de imperatoribus reperitur: omnes quasi obedientes et reverentes fuisse Romanae Ecclesiae, tanquam ipsa principatum teneret, sive respectu spiritualis dominii, sicut sancta synodus Nicaena definit, sive temporalis. Unde Gelasius Papa Anastasio imperatori scripsit, imperatorem ex iudicio Papae dependere, ut historiae tradunt, et non e contrario. Valentinianus etiam, qui immediate Ioviniano successit, sic fertur dixisse, ut ecclesiastica historia refert, cum archiepiscopi Mediolanensis instaret electio: talem, inquit, nobis in pontificali instituite sede, cui nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario veluti curantis medicamina suscipiamus. Et quia ista materia est fructuosa ad ostendendam reverentiam principum circa vicarium Christi, de imperatoribus usque ad tempora Caroli est hic agendum. Ulterius autem a Carolo usque ad Ottonem primum, inter quae tempora facta est diversitas in tribus: primo: quantum ad modum eligendi. Secundo: quantum ad modum succedendi. Tertio: quantum ad modum providendi. Et ut appareat, tradendum est hic aliquid de processu imperatorum a tempore Constantini, qui subiecti fuerint Ecclesiae, praeter iam dictos tyrannos. Sicut enim narrant historiae, postquam Constantinus cessit imperium vicario Christi, transtulit se cum satrapis et principibus suis in provinciam Thraciae, ubi Asia maior incipit, et terminatur Europa, ibique unam civitatem assumpsit, quae vocabatur Byzantium. Quam quidem, ut historiae tradunt, quasi adaequavit urbi, et suo nomine appellavit. In hac ergo fuit imperialis sedes usque ad Carolum, in cuius persona Adrianus Papa, congregato Concilio in urbe, imperium a Graecis transtulit ad germanos. In quo apparet imperatores Constantinopolis a vicario Christi, summo videlicet pontifice, dependere, ut Gelasius Papa Anastasio scribit imperatori: unde ipsorum imperium ad exequendum regimen fidelium secundum mandatum summi pontificis ordinatur, ut merito dici possint ipsorum executores esse et cooperatores Dei ad gubernandum populum Christianum. Quod quidem ostenditur primo de quatuor imperatoribus, qui in isto medio tempore regnaverunt, nec non et praesentes fuerunt quatuor Conciliis solemnioribus et universalioribus, et approbantes ipsorum statuta, et eisdem se similiter subiicientes. Primum fuit Nicaenum trecentorum decem et octo episcoporum, tempore Constantini, ubi condemnatus est Arius, presbyter Alexandrinus, ut historiae tradunt, qui filium Dei asserebat minorem patre: ubi de dicto principe fertur, quod eidem Concilio omnes sumptus fecit, quasi in hoc recognoscens suum dominum vicarium Christi, cuius vices totum gerebat Concilium, quia beatus Sylvester absens fuerat ab eodem ex speciali causa. Secundum autem Concilium fuit Constantinopoli, sub Cyriaco Papa celebratum (quidam tamen dicunt sub Damaso), praesente Theodosio seniore, ut historiae tradunt, centum quinquaginta episcoporum. In quo multae fuerunt haereses condemnatae: sed praecipue Macedonii episcopi Constantinopolis, qui spiritum sanctum negabat esse Deum, patri consubstantialem et filio. Hic autem Theodosius tanta reverentia fuit ad Ecclesiam, quod, ut scribit Gelasius Anastasio imperatori, beato Ambrosio prohibente eidem ingressum Ecclesiae, non fuit ausus intrare, quin potius excommunicavit eum, quia consensit in necem multitudinis Thessalonicae, eo quod suum iudicem occidissent, ut narrat historia tripartita. Quod totum princeps Catholicus patienter tulit, et tandem durissime reprehensus ab ipso publicam prius egit poenitentiam quam publicum haberet Ecclesiae ingressum. Tertium autem Concilium celebratum fuit sub Theodosio iuniore, Arcadii filio, apud Ephesum, ducentorum episcoporum, tempore Caelestini primi, licet praesens non fuerit; sed eius vices gessit Cyrillus Alexandrinus episcopus confidentia Theodosii, qui tantae fuit honestatis, et maturi consilii et reverentiae ad divinum cultum, quod etiam in tenella aetate permissus est imperare, ut historiae tradunt. Synodus autem praedicta contra Nestorium, Constantinopolis episcopum, congregata fuit, qui duas personas ponebat in Christo, et duo supposita, per quae tollebatur vera unio utriusque naturae. Quartum autem Concilium fuit celebratum in Chalcedonia sexcentorum triginta episcoporum sub Leone primo, praesente principe Marciano, de quo pro reverentia Romanae Ecclesiae, sic dixisse fertur in actione septima praefatae synodi: nos, inquit, ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam, exemplo religiosissimi viri Constantini, huic Concilio interesse volumus, ut, inventa veritate, non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet. Per quod habeo, quod tota intentio principum antiquitus erat ad favendum fidei et Ecclesiae Romanae reverentiae et honori. In hoc autem Concilio damnatus est Eutyches cum Dioscoro, episcopo Alexandrino: qui, sicut Nestorius ponebat naturas et personas distinctas, sic isti asserebant confusas et admixtas.


Caput 18

[90404] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 18 Titulus De duobus Conciliis sequentibus post illa quatuor, celebratis tempore Iustiniani et Constantini iunioris; et quae ratio quare imperium translatum fuit a Graecis ad germanos

[90405] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 18 Multa etiam et alia fuerunt Concilia, licet ista fuerint principaliora a tempore Constantini usque ad Carolum, in quibus principes se subiectos Ecclesiae ac fideles ostendunt: sed praecipue Iustinianus post cursum quartae synodi centum viginti episcoporum, praesidente Iulio Papa. Hoc enim manifestum est ex suis legibus, quas in favorem condidit ecclesiastici status. Item, ex epistola quam, celebrato Concilio in Constantinopoli, per totum orbem terrarum direxit, in qua institutis Ecclesiae se subiecit, mandans populis eidem in omnibus obedire, replicans etiam super quatuor Conciliorum memoratorum statuta, et eadem confirmans suas sanctiones sive leges subiiciens ecclesiasticis institutis; sed praecipue in usuris et matrimonio, in quibus tota vita civilis versatur. Quae quidem synodus celebrata fuit contra Theodorum et eius sectatores Constantinopoli, qui aliud dicebant esse verbum Dei et aliud Christum, negantes etiam beatam Mariam fuisse matrem Dei. Sexta autem synodus celebrata fuit in urbe regia praefata, Constantino iuniore procurante, centum quinquaginta episcoporum, rogatu Agathonis contra Macharium, Antiochenum episcopum, et eius socios, qui unam operationem et unam voluntatem in Christo asseruit, iuxta perfidiam Eutychetis. In qua quidem synodo dictus Constantinus, qui fuit post Iustinianum principem ad centum quinquaginta annos, fidei multum favit, destruens Monothelitas haereticos, quorum pater et avus fuerunt fautores, restauravit Ecclesias per ipsos destructas. Haec pro tanto sint dicta ad ostendendum quod Constantinopolis imperatores fuerunt Romanae Ecclesiae protectores ac propugnatores usque ad tempora Caroli magni. Tunc igitur gravata Ecclesia a Longobardis, et Constantinopolis imperio auxilium non ferente, quia forte non poterat, eius potentia diminuta, advocavit Romanus pontifex ad sui defensionem contra praedictos barbaros regem Francorum. Primo quidem Pipinum Stephanus Papa et successor Zachariae contra Astulphum, regem Longobardorum; deinde Adrianus et Leo Carolum magnum contra desiderium, Astulphi filium; quo extirpato et devicto cum sua gente, propter tantum beneficium, Adrianus, Concilio celebrato Romae centum quinquaginta quinque episcoporum et venerabilium abbatum, imperium in personam magnifici principis Caroli a Graecis transtulit in germanos. In quo facto satis ostenditur, qualiter potestas imperii ex iudicio Papae dependet. Quamdiu enim Constantinopolis principes Romanam Ecclesiam defenderunt, ut fecit Iustinianus per Belisarium contra Gothos, et Mauritius contra Longobardos, Ecclesia dictos principes fovit. Postquam vero defecerunt, ut tempore Michaelis, contemporanei Caroli, de alio principe ad sui protectionem providit.


Caput 19

[90406] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 19 Titulus Qualiter diversificatus est modus imperii a Carolo magno usque ad Ottonem tertium; et unde plenitudo potestatis summo pontifici convenit

[90407] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 19 Et tunc diversificatus est modus imperii, quia usque ad tempora Caroli in Constantinopoli in eligendo servabatur modus antiquus; aliquando enim assumebantur de eodem genere, aliquando aliunde, et aliquando per principem fiebat electio, aliquando per exercitum. Sed instituto Carolo cessavit electio, et per successionem assumebantur de eodem genere, ut semper primogenitus esset imperator, et hoc duravit usque ad septimam generationem; qua etiam deficiente, tempore Ludovici a Carolo separati, cum Ecclesia vexaretur ab iniquis Romanis, advocatus est Otto, primus dux Saxonum, in Ecclesiae subsidium, liberataque Ecclesia a vexatione Longobardorum, et impiorum Romanorum, ac Berengarii tyranni, in imperatorem coronatur a Leone VII, genere Alamanno, qui et imperium tenuit usque ad tertiam generationem, quorum quilibet vocatus est Otto. Et ex tunc ut historiae tradunt, per Gregorium V, genere similiter Teutonicum, provisa est electio, ut videlicet per septem principes Alamaniae fiat, quae usque ad ista tempora perseverat, quod est spatium ducentorum septuaginta annorum, vel circa; et tantum durabit, quantum Romana Ecclesia, quae supremum gradum in principatu tenet, Christi fidelibus expediens iudicaverit. In quo casu, ut ex verbis domini supra inductis est manifestum, videlicet pro bono statu universalis Ecclesiae, videtur vicarius Christi habere plenitudinem potestatis, cui competit dicta provisio ex triplici iure. Primo quidem divino, quia sic videtur voluisse Christus ex verbis superius introductis, et infra etiam ostendetur. Secundo vero ex iure naturali, quia, supposito ipsum primum locum tenere in principatu, oportet eum dici caput, a quo est omnis motus et sensus in corpore mystico: per quod habemus quod omnis influentia regiminis ab ipso dependet. Amplius autem: in communitate oportet attendere ad conservationem ipsius, quia hoc natura requirit humana, quae sine societate vivere non potest. Conservari autem nequit, nisi per dirigentem primum in quolibet gradu hominum: et hoc est in actibus hominum primus hierarcha, qui est Christus: unde est primus dirigens, et consulens, et movens, cuius vices summus pontifex gerit. Rursus autem: dictum est supra, in primo libro, quod princeps est in regno sicut Deus in mundo, et anima in corpore. Constat autem, quod omnis operatio naturae ex Deo dependet, sicut gubernante, movente et conservante, quia in ipso movemur et sumus ut dicitur in Act. apostolorum et propheta Isaia: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Similiter et de anima dici potest, quia omnis actio naturae in corpore in triplici genere causae dependet ex anima. Hoc autem videmus in Deo, quod gubernando et dirigendo mundum permittit corruptionem particularis entis pro conservatione totius; sic et natura facit pro conservatione humani corporis ex virtute animae. Simile contingit in principe totius regni, quia pro conservatione regiminis super subditos ampliatur eius potestas imponendo tallias, destruendo civitates et castra pro conservatione totius regni. Multo igitur magis hoc conveniet summo et supremo principi, id est Papae, ad bonum totius Christianitatis. Propter quod et prima synodus Nicaena, praesente Constantino, eidem primatum attribuit in primis canonibus quos instituit. Iura etiam sequentia dictum Concilium in his singulariter dictum principatum attollunt, dicentia quod sic debet reputari eius sententia, tanquam ab ore Dei prolata: et hoc idem Carolus magnus confitetur ibidem. Item: non licet appellare ab eius sententia. Item: ipse est qui superiorem non habet. Item: ipse est qui vices Dei gerit in terris. Et haec est tertia via, sive ratio per quam ostenditur et concluditur, summum pontificem in dicto casu plenitudinem potestatis habere. In duobus igitur casibus ampliatur eius potestas, ut patet supra, vel ratione delicti, vel ad bonum totius fidei. Quod eleganter nobis ostendit propheta Ieremias, cui in persona vicarii Christi dicitur: ecce, inquit, constitui te super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, ac dissipes: quod ad rationem delicti referimus; ubi in quatuor illis vocabulis diversa genera poenarum accipimus, quae infligi possunt unicuique fideli, sive subdito, cum dicit: et super gentes: sive domino, cum dicit: et super regna. Secundum autem est, unde accipimus ampliatam summi pontificis potestatem, cum postea dicitur: et aedifices, et plantes; quod ad providentiam vicarii Christi pertinet pro bono universalis Ecclesiae.


Caput 20

[90408] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 20 Titulus Comparatio imperialis dominii ad regale et politicum, qualiter convenit cum utrisque

[90409] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 20 His habitis, videnda est comparatio imperialis dominii ad regale et politicum: quia, ut ex dictis apparet, convenit cum utroque et cum politico quidem quantum ad tria. Primo enim considerata electione. Sicut enim consules Romani et dictatores, qui politice regebant populum, assumebantur per viam electionis, sive a populo sive a senatoribus; ita et de imperatoribus contingebat, quod assumebantur, sive a Romano exercitu, ut Vespasianus in Palaestina, ut historiae tradunt, et similiter Phocas ex militari seditione in oriente assumptus est contra Mauritium imperatorem, quem postea interfecit. Aliquando autem eligebantur imperatores a senatoribus, ut Traianus et Diocletianus, quamvis unus de Hispania esset, alter vero de Dalmatia. Et similiter Aelius pertinax a senatoribus est assumptus. Item: non semper de genere nobili, sed de obscuro, ut in praenominatis liquet Caesaribus, Vespasiano et Diocletiano, sicut historiae tradunt. Sic de consulibus et dictatoribus Romanis contigit, sicut supra patuit de Lucio Valerio et Fabricio. Et Augustinus refert, in quinto de Civ. Dei, de Quinctio cincinnato, qualiter cum solum quatuor haberet iugera ad colendum, factus est dictator maior. Item: alia est comparatio, sive similitudo, quod ipsorum dominium non transibat in posteros, unde statim ipso mortuo dominium expirabat. Quantum autem ad ista duo exemplum habemus etiam modernis temporibus, quod electi sunt imperatores, videlicet Rodolphus simplex comes de Ausburg, quo mortuo, assumptus est in imperatorem comes Adolphus de Anaxone, quo occiso ab Alberto, Rodolphi filio, eodem modo assumptus est. Hoc ergo generale erat, nisi forte vel ipsorum probitate contingeret ipsos assumi, vel ex gratia patris ipsorum, ut de Arcadio et Honorio, filiis antiquioris Theodosii, contigit, et similiter de Theodosio iuniore, Honorii filio. Nam quia bene rexerunt rempublicam et imperialem aulam, meruerunt in suo genere aliquo tempore perseverare dominium. Similiter accidit de Romanis consulibus, quod licet singulis annis eligerent consules, saltem quantum ad magistratum, ut in I Mach., saepius tamen contingebat, quod propter probitatem personae vel generis transibat in posteros, ut de Fabio maximo contigit, de quo scribit maximus Valerius, quod cum a se quinquies, et a patre, avo et proavo, maioribusque suis saepe consulatum gestum conspiceret, animadversione quam constanter potuit cum populo id egit, ut aliquando vacationem Fabiae genti darent, ne maximum imperium in una tantum continuaretur familia. Accidit quoque quandoque per quamdam violentiam usurpari imperium, non ex merito virtutum, sicut fertur de Caio Caligula sceleratissimo, qui fuit nepos Tiberii, sub quo Christus passus est. Et similis de Nerone verificatur sententia. Hoc idem accidit de consulibus urbis, quod ex eorum impietate, ut historiae narrant, usurpaverunt dominium, sicut Sylla et Marius, commotores urbis et orbis. Ex quibus omnibus patet convenientia imperialis dominii cum politico. Sed et cum regali ex triplici parte convenientia ostenditur. Primo quidem ex modo regendi, quia iurisdictionem habent, ut reges, et eisdem quodam iure naturae sunt, ut regibus, tributa et vectigalia instituta, quae et transgredi non possunt sine peccato, nisi sicut in iure regali superius definito: quod consules nequeunt, nec etiam quicumque alii civitatum rectores in Italia, qui politico regunt regimine, ut iam dicetur. Tributa enim et vectigalia ad aerarium publicum deducuntur; et de hoc Salustius refert, qualiter reprehendit Cato in sua concione Romanos consules sui temporis. Cum enim commendasset eos, quod eis fuit domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque libidini, neque delicto obnoxius, subiungit: pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam. Secunda convenientia imperatorum cum regibus est corona, quia coronantur ut reges. Duplicem enim habent coronam et recipiunt electi in imperatorem. Unam quidem prope Mediolanum, in villa quae dicitur Modoetia, ubi sepulti sunt reges Longobardorum; quae quidem corona ferrea dicitur esse signum, quod primus imperator germanus Carolus magnus colla regum Longobardorum suaeque gentis perdomuit. Secundam coronam, quae aurea est, a summo percipit pontifice, et cum pede sibi porrigitur, in signum suae subiectionis et fidelitatis ad Romanam Ecclesiam. Huius autem fastigii dignitatem, nec consules, nec dictatores habebant in urbe; quia, ut scribitur in I Mach., inter praesides Romanos nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, quorum utrumque faciunt imperatores et reges. Tertia vero convenientia quam imperatores habent cum regibus, et differunt a consulibus, sive rectoribus politicis, est institutio legum et arbitraria potestas, quam habent super subditos in dictis casibus. Propter quod et eorum dominium maiestas appellatur, imperialis videlicet et regalis: quod consulibus et rectoribus politicis non convenit, quia agere ipsis non licet, nisi secundum formam legum eis traditam, vel ex arbitrio populi, ultra quam iudicare non possunt. Patet igitur de qualitatibus imperialis regiminis secundum diversitatem temporum, et comparationem ipsius ad regimen politicum, et regale.


Caput 21

[90410] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 21 Titulus De dominio principum, qui subsunt imperatoribus et regibus, et de diversis nominibus eorum quid importent. De diversis nominibus eorum quid importent

[90411] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 21 Determinatis his quae ad regimen regale et imperiale pertinent, nunc de dominiis eisdem annexis est dicendum, ut sunt principes, comites, duces, marchiones, barones, castellani, et quibusdam aliis nominibus ad dignitatem pertinentibus secundum diversas consuetudines regionum. Sunt etiam alia nomina dignitatum sub regibus, de quibus Scriptura sacra mentionem facit, ut satrapa: unde in Dan. scribitur: congregati sunt satrapae regis Babyloniae, magistratus et iudices. Et ibidem etiam fit mentio de optimatibus regis. In I etiam Mach. quatuor ponuntur nomina dignitatum, ubi dicitur, quod contra Nichanorem Iudas constituit populo duces, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. Gesta etiam Romanorum quibusdam singularibus nominibus suos rectores appellant, post exactos reges, videlicet consules, dictatores, magistratus, tribunos, senatores, patricios et praefectos. Item: scipiones, censores et censorinos. De quibus omnibus sub duplici titulo est agendum. Primo quidem de nominibus propriis imperatorum et regum et annexis statui, unde traxerunt originem, et quale fuit ipsorum regimen. Postea vero de propriis pertinentibus ad politicum principatum. Propria autem nomina dignitatum deservientium imperatoribus et regibus, sunt quidem principes, domini videlicet provinciarum, quasi primum locum tenentes sub regali vel imperiali dominio. Unde et dominantur baronibus, et comitibus interdum, ut in Theutonia et regno Siciliae patet. Quamvis etiam Scriptura istud nomen saepius extendat ad omne genus dominii, et praecipue nobilis: ad cuius similitudinem quidam Angelorum ordo vocatur principatus, quia dominantur toti provinciae. Unde et in Dan. scribitur: princeps Persarum restitit viginti uno diebus. Item etiam Ioseph, qui secundus erat a rege in Aegypto, se principem vocat, ut in Genesi scribitur. Secundum nomen est comitum, quod quidem nomen fuit assumptum primo a populo Romano post exactos reges. Eligebant enim singulis annis, ut tradit Isidorus, secundo Etymolog., duos consules, quorum unus rem militarem, alter vero rem administrabat civilem, et isti duo consules primo vocati sunt comites, a commeando simul per veram concordiam. Unde aucta fuit respublica, ut Salustius tradit de bello Iugurthino. Processu vero temporum istud nomen abolitum est a Romano regimine, et translatum est ad statum aliquem dignitatis, sub regibus et imperatoribus deputatum. Unde dicuntur comites, a comitando, quia ipsorum officium est praecipue reges et imperatores sequi in rebus bellicis, vel quacumque re militari, et in aliis quibuscumque gerendis pro totius regni utilitate. Duces autem a ducatu populi dicti sunt, sed praecipue in castris. Est enim ipsorum officium, exercitum dirigere, et ipsum in pugna praeire. Unde cum filii Israel impugnarentur a Chananaeis, quaesiverunt a se invicem, ut scribitur in Lib. Iud.: quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et quis erit dux belli? Et hoc nomen tali rectori proprie convenit, propter difficultatem regendi, quando quis est in pugna. Unde ab excellentia regiminis, congruissime dux vocatur. Qua ratione Iosue, sive Iesus Nave, quia pugnavit bella domini, sic vocatus est, sicut testificatur de ipso ille egregius princeps Mathathias in I Mach.: Iesus dum implet verbum, factus est dux in Israel. Sic etiam dixerunt zelatores legis Iudaicae Ionathae, mortuo Iuda Machabaeo: eligimus te in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum. Aliud autem nomen dignitatis deserviens imperatoribus et regibus est marchio qui comitatui aequipollet: sed hoc nomen sortitur a severitate iustitiae. Dicitur enim marchio, a marcha, quod est singulare divitum pondus, per quod significatur recta et rigida iustitia. Hoc autem satis congrue apparet in dictis principibus, quia, ut communiter reperitur in regionibus nobis notis, omnes tales principes, qui isto nomine nuncupantur, sunt in provinciis asperis (propter quod et confinia regionum quae sunt loca montuosa et rigida, apud aliquos appellantur Marchiae); vel in provinciis lascivis, quorum utrumque genus rigore iustitiae conservatur. Est et aliud nomen, quod baro dicitur, a labore dictum, sive quia in laboribus fortes, ut Isidorus tradit in commemorato libro. Barus enim Graece, Latine gravis, sive fortis vocatur. Hoc autem proprium est principum, ut in continuis sint gymnasiis, sicut in partibus Galliae et Germaniae est solitum, sive in venationibus, vel aucupiis, sive in torneamentis, ut mos fuit ipsorum antiquitus, ut Ammonius, historiarum scriptor egregius, scribit. Cuius ratio ponitur a Vegetio, de re Milit., quia oportet ipsos esse primos ad bellandum pro subditis, et assuetudine efficiuntur audaces. Unde ipse subdit ibidem, quod nullus attentare dubitat, quod se bene didicisse confidit. Et quia ad omnes principes laboris exercitium pertinet, ideo istud nomen omnibus est commune, sive ad principes, sive ad comites, et sic de aliis sub regali dominio existentibus.


Caput 22

[90412] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 3 Caput 22 Titulus De quibusdam nominibus dignitatum singularibus in quibusdam regionibus: et quale sit omnium istorum regimen

[90413] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 3 cap. 22 Sunt autem et alia nomina consequentia regale vel imperiale dominium in quibusdam regionibus, sive provinciis, quae aliquid important, ut nomen satrapae et optimatis apud Persas et Philistaeos. Quorum primum significat promptitudinem serviendi. Unde satrapae dicuntur quasi satis parati, quod est officium principis propter fidelitatem, quam iurat suo superiori; vel satis rapientes, quod videtur importare ipsum nomen, cum sit fastuosum, ut ex ipsa sacra Scriptura est manifestum. Optimatum autem nomen significare videtur supremum gradum sub principe, ab optimo dictum. Magistratus a praeeminentia consilii et doctrinae dicti sunt in regimine; quomodo et maiores curiae regis Franciae sic vocantur, quasi maiores statu. Steron Graece, Latine statio dicitur. Iudices vero quasi ius dantes populo, qui proprie assessores dicuntur, qui etiam praetores, quasi prae aliis locum tenentes in curia. Sed praeses nomen est sacrae Scripturae, sic dictus, ut tradit Isidorus, quia alicuius loci tutelam praesidialiter tenet. Sunt et alia duo nomina ad dignitatem pertinentia in curia regis, de quibus fit mentio inter officiales curiae Salomonis, in III Reg., ut a commentariis, et Scriba, qui in officiis distinguebantur: quia unus praeerat legionibus scribendis per principem institutis, quod idem videtur quod magistratus; alius autem praepositus erat responsivis regum, quem et nos cancellarium appellamus. Praeter haec autem sunt et alia duo nomina usitata quidem in partibus Galliae, forte ex proprio idiomate alicuius gentis, in quibus nos ab ipsis talem possumus etymologiam sortiri, ut est mariscallus et senescallus, qui proprie rectores expositi sunt ad universalia negotia regionis, quod utrumque nomen importat, ut mariscallus, idest dominus laborum. Maris enim Syriace domina, vel dominus Latine, callus autem laborem importat; senescallus autem a senex, propter maturitatem regiminis, et callus calli. In tali enim officio non debent exponi, nisi homines magnae experientiae et laboris assidui. Apud Hispanos autem omnes sub rege principes divites homines appellantur, et praecipue in castella: cuius est ratio, quia rex providet in pecuniis singulis baronibus secundum merita sua; vel secundum complacentiam hos deprimit, hos exaltat. Ut in pluribus enim munitiones et iurisdictiones non habent, nisi ex voluntate regis, et inde vocantur divites homines, quia, cui in maiori summa providetur per regem, ille maior est princeps, quia pluribus potest militibus providere: quem modum adhuc observant Romanae militiae, eo quod sub stipendiis vivunt. Sunt ibi et alii qui vocantur infantes, et alii infantiones, quorum primi sunt de genere regio, qui filii, vel nepotes sic dicti ab innocentia populi, quia nullum debent laedere, sed conservare, ac in iustitia fovere, et regi sicut infantes in omnibus obedire: quod hodie male observatur ibidem. Secundi vero sic sunt dicti, quia primos debent sequi sicut maiores. Sunt enim nobiles, qui plus virtutis habent quam miles simplex, et aliquorum castrorum et villarum domini, qui et alicubi castellani dicuntur. Dicti autem sunt infantiones, quia minus possunt inter alios principes laedere propter impotentiam suam, sicut pueri ab infantia recedentes. Si enim laedant subditos suos, rebellant, maioribus principibus adhaerentes, et sic perdunt dominium. Item nec potentiam habent maiorum principum, sicut nec puer respectu viri. Haec igitur de principibus subiectis et subalternatis regibus dicta sufficiant, et quid significent, vel quid importent. De caeteris vero dignitatibus supra praemissis, quia ut in pluribus pertinent ad politiam, licet aliqua sint communia, infra in sequenti opere declarabitur. Nunc enim videndum est, quale est dictorum principum regimen: circa quod est respondendum, secundum sententiam sacrae Scripturae. Dicitur enim in Eccli.: secundum iudicem populi, sic et eius ministri sunt, et qualis est rector civitatis, tales habitantes in ea. Tales enim principes modum habent communiter regendi, regaliter, vel imperialiter, nisi forte in aliquibus locis propter consuetudinem usurpatam, vel ex tyrannide, vel propter malitiam gentis, quia aliter domari non possunt, ut dictum est supra, nisi tyrannico regimine, ut accidit in insula Sardiniae et Corsicae, item in quibusdam insulis Graeciae, item in Cypro, in quibus dominantur nobiles principatu despotico vel tyrannico: unde et de insula Siciliae tradunt historiae, quod semper fuit nutrix tyrannorum. In partibus etiam Italiae comites et alii principes, nisi forte per violentiam tyrannizent, oportet subditos suos regere more politico et civili. Inveniuntur etiam apud eos quaedam nomina dignitatum ex iure imperii dependentium, et supra simplicem militiam transcendentium, ut sunt valvasalli et cathani, qui et proceres appellantur, iurisdictionem super subditos habentes: quamvis hodie per civitatum potentiam sit diminuta vel subtracta totaliter. Valvasalli autem vocantur a valvis, quia deputati erant ad custodiendum portas palatii regalis sive imperialis, quos nos ostiarios appellamus. Cathani ab universalitate operum in curia principum, et strenuitate super alios simplices milites sunt dicti, qui et proceres quasi ante alios procedentes dicuntur, catholon enim universale Graeco nomine significamus. Multa etiam sunt alia nomina, secundum diversas regiones et linguas, ad beneplacitum principum instituta. Sed hoc ad praesens sufficiat, reliqua reservando ad regimen politiae, de quo specialis debet esse tractatus propter diffusionem materiae: ubi de nominibus dignitatum agetur, prout patietur natura regiminis, secundum diversos provinciarum mores, ut philosophi et historici tradunt scriptores.


Liber 4
Caput 1

[90414] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 1 Titulus De differentia inter principatum regni et principatum politicum, quem dividit in duos

[90415] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 1 Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, domine. Licet dominium omne sive principatus a Deo sit institutus, ut supra est declaratum in tertio libro, diversus tamen in ipso traditur modus a philosopho, et per sacram Scripturam. Quia ergo supra, in praefato iam libro, actum est de monarchia unius, puta de dominio summi pontificis, regali et imperiali, ac ipsorum naturam concomitantibus; nunc hic congrue agitur de dominio plurium, quod communi nomine politicum appellamus, descriptum nobis in praesumptis verbis dupliciter, et quantum quidem ad modum assumendi, et quantum ad modum vivendi. Modus autem assumendi in hoc gradu electivus est in quocumque hominis genere, non per naturae originem, ut de regibus accidit, quod verbum institutionis importat. Constitues, inquit, eos principes: sed addit, super omnem terram, in hoc ostendens generalem regulam in principatu politico: ut generalis sit per viam electionis, ut statuatur princeps: sed quod sit virtuosus: unde subdit: memores erunt nominis tui, domine, in consideratione scilicet divina, suorumque praeceptorum, quae sunt regentibus quaedam recta ratio agendorum. Propter quod in Prov., dicitur, quod mandatum domini lucerna est, et lex lux. Maximus etiam Valerius de Caesare dicit, quod caelesti providentia virtutes per ipsum fovebantur, et vitia vindicabantur. De hoc autem principatu in praesenti libro est pertractandum, quem philosophus sic distinguit in tertio Politic. et supra ostensum est in principio libri: quia si tale regimen gubernatur per paucos et virtuosos, vocatur aristocratia, ut per duos consules, vel etiam dictatorem in urbe Romana in principio, expulsis regibus. Si autem per multos, veluti per consules, dictatorem et tribunos, sicut in processu temporis in eadem contigit urbe, postea vero senatores, ut historiae narrant, talem regimen politiam appellant, a polis quod est pluralitas, sive civitas, quia hoc regimen proprie ad civitates pertinet, ut in partibus Italiae maxime videmus, et olim viguit apud Athenas, post mortem Codri, ut Augustinus refert de Civ. Dei. Tunc enim a regali dominio destiterunt, magistratus reipublicae assumentes: sicut in urbe. Sed quocumque modo dividitur contra regnum, sive monarchiam, et ipsorum oppositum contra oppositum: quia si propositum in proposito, et oppositum in opposito. Et quoniam utrumque pluralitatem includit, ista duo ad politicum se extendunt, prout dividitur contra regale seu despoticum, ut philosophus tangit in primo et tertio Politic. De hoc ergo hic est agendum. Et primo quidem in quo differt a regali, sive imperiali, sive monarchico, quod ex supra dictis in primo et tertio libro aliqualiter videri potest; sed nunc etiam differentia est addenda, quia legibus astringuntur rectores politici, nec ultra possunt procedere in prosecutione iustitiae: quod de regibus et aliis monarchis principibus non convenit, quia in ipsorum pectore sunt leges reconditae, prout casus occurrunt: et pro lege habetur quod principi placet, sicut iura gentium tradunt: sed de rectoribus politicis non sic reperitur, quia non audebant aliquam facere novitatem, praeter legem conscriptam. Unde in I Mach. scribitur, quod Romani curiam fecerunt, et quod quotidie consulebant trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Per quod habetur, quod in regimine Romano a regum expulsione dominium fuerit politicum, usque ad usurpationem imperii, quod fuit quando Iulius Caesar, prostratis hostibus, videlicet Pompeio occiso et filiis, subiugatoque orbe, singulare sibi assumpsit dominium et monarchiam, convertitque politiam in despoticum principatum, sive tyrannicum. Nam, sicut historiae tradunt, post praedicta ad contemptum senatorum videbatur intendere. Ex quo provocati maiores urbis, ipsum in Capitolio viginti quatuor pugionibus perforaverunt auctoribus bruto et Cassio, plurimoque senatu. Advertendum etiam hic, quod quamvis unus dominaretur singulis annis, ut in dicto libro Mach. scribitur, sicut in civitatibus Italiae etiam modo contingit, regimen tamen dependebat ex pluribus, et ideo non regale, sed politicum appellabatur, sicut et de iudicibus Israelitici populi accidit, cum tamen non regaliter, sed politice populum regerent, sicut dictum est supra. Considerandum etiam, quod in omnibus regionibus, sive in Germania, sive in Scythia, sive in Gallia, civitates politice vivunt; sed circumscripta potentia regis, sive imperatoris, cui sub certis legibus sunt astricti. Est etiam alia differentia, quia rectores saepius exponuntur examini, si bene iudicaverunt, aut rexerunt secundum leges eisdem traditas, et ex contrario subiiciuntur poenis: unde ipse Samuel, sicut in I Reg. scribitur, quia populum Israeliticum iudicaverat praedicto modo, tali se sententiae exponit, assumpto in regem Saule: ecce, inquit, praesto sum, loquimini de me coram domino et Christo eius (scilicet Saule), utrum bovem cuiusquam tulerim, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu alicuius munus accepi. Sic etiam de consulibus Romanis tradunt historiae. Propter quam causam accusatus Scipio Africanus ab impiis aemulis, quod pecunia corruptus fuisset, urbem reliquit. Ex talibus falsis aemulationibus in processu temporis exorta sunt bella civilia: quod in regibus vel imperatoribus locum non habet, nisi quod regiones interdum eis rebellant, si iura regni transcendant, sicut in partibus Hispaniae et Ungariae frequentius accidit, et inde etiam in oriente saepius machinantur mortem dominis: ut apud Aegyptum de Soldano contingit, et in Perside et Assyria, de principibus Tartarorum. Ex qua causa, quia principes saepe efficiuntur tyranni, quaedam regiones indignum iudicant, ut etiam philosophus narrat in sua Politic., quod reges in ipsorum provinciis perpetuentur in filiis, hoc est quod filii regum succedant in regno: sed ipso mortuo, eligit populus quem magis ornatum moribus comprehendunt, sicut fiebat de imperatoribus, ut supra patuit in tertio Lib., et in Aegypto adhuc observatur modernis temporibus. Quaeruntur enim pueri elegantes in diversis regionibus, et praecipue in partibus Aquilonis, quia sunt staturae procerae et ad militarem disciplinam idonei. Hi de aerario publico nutriuntur, exercitantur in gymnasiis et disciplinis scholasticis, in civilibus actibus et rebus bellicis assistunt Soldano in ministerio, sicut traditur, et post mortem eius, qui probati inveniuntur, ad principatum assumuntur. Interdum tamen impeditur ex violentia, sive ex tyrannide, aut fastu ambitionis. Sunt et aliae differentiae circa regimen, quantum ad tempus regiminis, et alias circumstantias, de quibus philosophus mentionem facit in quarto Politic.; sed ista sufficiant et quae dicta sunt supra secundo et tertio libro.


Caput 2

[90416] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 2 Titulus Ostendit necessitatem constituendi civitatem, propter communitatem necessariam humanae vitae, circa quam praecipue consistit principatus politicus

[90417] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 2 Et quia regimen politicum maxime consistit in civitatibus, ut ex supradictis apparet (provinciae enim magis ad regale pertinere videntur, ut in pluribus reperitur, excepta Roma, quae per consules et tribunos ac senatores gubernabat orbem, ut in dicto libro Mach. est manifestum, et quibusdam aliis Italiae civitatibus, quae licet dominentur provinciis, reguntur tamen politice): ideo de ipsius constitutione nunc est agendum. Et primo quidem ostendenda est eius constituendae necessitas, et quae eius communitas. Secundo vero quot sunt partes eius, sive ex quibus hominum generibus componitur. Necessitudo autem apparet primo quidem considerata humana indigentia, per quam cogitur homo in societate vivere: quia, ut in Iob scribitur: homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, id est necessitatibus vitae, in quibus miseria manifestatur: unde secundum naturam est animal sociale, sive politicum, ut philosophus probat in primo Politic.; et inde concluditur communitatem civitatis esse necessariam pro necessitatibus humanae vitae. Amplius autem: natura providit caeteris animalibus ornamenta et munimenta in sui exordio. Unde ex virtute naturae aestimativa vitat contraria et convenientia diligit, nullo dirigente praevio, ut opus naturae sit in eis opus intelligentiae, sicut philosophus tradit in secundo Physic. Sed in homine non sic, immo instructore indiget ad eligendum proportionata naturae, propter quod nutricem habet ad ista docenda. Rursus ad idem. Vestes et tegumenta, quibus ornantur animalia et plantae statim sicut nascuntur, et homo caret, significativa sunt indigentiae, pro quibus oportet recurrere ad hominum multitudinem, unde civitas constituitur. Propter quod dominus ostendit in hoc lilia agri, et volucres caeli, et sic de similibus melioris esse conditionis, quam homo, referendo indigentiam ad illum magnificum regem Salomonem, qui tam excellenter abundavit: respicite, inquit, volucres caeli, quia non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea. Considerate lilia agri, quoniam non laborant, neque nent. Postea subdit: dico vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis; quasi maioris fuerit indigentiae quantum ad victum et vestimenta, ac tegumenta, quam plantae et animalia. Amplius autem: ferocitas animalium, quae facta sunt homini nociva post lapsum Adae, ad hoc ipsum inducit. Ad maiorem enim securitatem hominis, cuiuscumque rei timendae, necessaria est communitas hominum, ex quibus civitas constituitur, unde homo reddatur securus. Et inde motus fuit Cain civitatem construere, ut in Gen. scribitur: unde et in Eccli. dicitur quod aedificatio civitatis confirmabit nomen. Rursus: praeter necessitatem in corpore sano, sunt et aliae conditiones necessitatis pertinentes ad corpora aegra, quibus homo frequenter subiicitur. Ad sui autem reparationem sibi homo solus non sufficit, quemadmodum animalia cum patiuntur, quibus natura providit, ut sine hominum medicina curentur, cognoscentia per extimativam eis inditam herbas sanativas eorumdem, seu quaecumque alia ordinata ad ipsorum salutem. Homo autem horum ignarus indiget medicis, medicina, et hominum ministerio, quae omnia multitudinem requirunt hominum quae civitatem facit; et sic idem quod prius. Amplius autem: quia casus sunt multi, in quos homines incidunt per inopinatum eventum, quibus revelantur in societate: unde in Eccle. scribitur: vae soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se. Si autem fuerint duo, fovebuntur mutuo. Ex quibus omnibus concluditur, civitatem esse necessariam homini constituendam propter communitatem multitudinis, sine qua homo vivere decenter non potest: et tanto magis de civitate quam de castro, vel quacumque villa, quanto in ea plures sunt artes et artifices ad sufficientiam humanae vitae, ex quibus civitas constituitur. Sic enim Augustinus definit eam in primo de Civ. Dei quod est multitudo hominum in uno societatis vinculo colligata. Advertendum autem, quod superius, in principio primi libri, probatum est, societatem humanam esse necessariam, et hic similiter; sed aliter et aliter utrobique: quia ibi secundum quod ordinatur ad principem, hic autem secundum quod partes multitudinis sibi invicem sunt necessariae, propter quam causam necessario sunt institutae civitates, et castra, prout ordinantur ad politicum regimen.


Caput 3

[90418] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 3 Titulus Declarat hoc idem ex parte animae, sive ex parte intellectus, sive voluntatis, scilicet constitutionem civitatis esse necessariam

[90419] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 3 Non solum autem ex parte corporis, hoc est quantum ad sensitivam virtutem, habet persuasionem, et veritatem continet, quod secundum naturam constructio civitatis est necessaria; sed etiam ex parte animae rationalis hoc est manifestum: et tanto amplius, quanto homo, in quantum est rationalis, quod ex parte intellectus provenit, societatem magis requirit. Circa partem autem rationalem duplex distinguitur: potentia et actus, videlicet intellectus et voluntas. Quantum autem ad partem intellectivam duplices sunt actus, iuxta quos versatur politicum regimen, videlicet speculativus et practicus. In practico quidem includuntur virtutes morales, quae referuntur ad opus et non ad scire tantum, sicut philosophus dicit in secundo Ethic., ut sunt temperantia, fortitudo, prudentia et iustitia: quae quidem omnes ad alterum ordinantur, et sic requirunt multitudinem hominum, ex quibus constituitur civitas, ut iam dictum est supra. Et quamvis dictae virtutes non omnes habeant pro subiecto intellectum (fortitudo enim est in irascibili, temperantia in concupiscibili, quae ad partem sensitivam pertinent), participant tamen rationem in quantum regulantur ab ipsa, unde prudentia est ipsarum directiva. Est enim prudentia recta ratio agibilium, ut philosophus dicit in sexto Ethic. Amplius autem: et ipsa sacra Scriptura dictas virtutes morales ad hoc idem ordinat. Sic enim de istis virtutibus dicit in libro Sap. loquens de eo, quod sobrietatem et sapientiam docet, iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Deinde subdit de merito istarum virtutum: habebo, inquit, per hanc (videlicet scientiam, sive experientiam harum virtutum), claritatem ad turbas, et honorem apud seniores; et multa alia ibidem subduntur, quae ad multitudinem hominum pertinent. Sed de speculativo intellectu adhuc est manifestum, quia, ut vult Aristoteles in secundo Ethic.: homo maxime ex doctrina argumentum accipit, et scientiae generationem, et experimento indiget et tempore: quae omnia respiciunt hominum multitudinem, ex quibus civitas constituitur. Rursus: duo sunt disciplinabiles sensus, ut tradit philosophus de sensu et sensato, visus videlicet et auditus: auditus autem multitudinem respicit. Ergo idem quod prius. Praeterea: philosophus dicit in primo Metaph., quod sapientis est ordinare. Ordo autem multitudinem requirit. Est enim ordo, ut Augustinus dicit de Civ. Dei, parium dispariumque sua cuique tribuens dispositio: quod sine multitudine esse non potest. Amplius autem: et ipsa loquela, quae manifestativa est cordis, ad partem intellectivam pertinet, ut philosophus dicit, et ad alterum ordinatur: propter quod in Eccli. scribitur: sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Hoc idem et de Scriptura dici potest, quia respicit multitudinem, sine qua nec fieri, nec explanari valeret. Sed ex parte voluntatis, quae potentia rationalis ponitur a philosopho, hoc idem dici potest. Duae enim sunt virtutes in ipsa, quae ad alterum ordinantur, ac multitudinem requirunt. Una quidem est iustitia, quam respectu voluntatis ius gentium sic definit: iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens: quae quidem sive legalis, quae dominatum iustum vocatur a philosopho, sive distributiva, sive commutativa, quae partes iustitiae omnes sunt, politiae in civitatibus sunt praecipue necessariae, immo sine eis exerceri non possunt, ut philosophus tradit in quinto Ethic., nec etiam ipsae civitates conservari. Per quod concluditur civitatis constructionem esse necessariam secundum naturam respectu talis virtutis. Secunda vero, quae in voluntate ponitur et ad multitudinem refertur, est amicitia, quae principaliter communitatem requirit multitudinis, et sine ea non est ista virtus, de qua philosophus dicit in octavo Ethic., quod maxime est necessaria ad vitam humanam, eo quod nullus eligeret vivere sine amicis: unde idem Aristoteles connumerat utilitates istius virtutis, ad ostendendam ipsius necessitatem, semper tamen respectu multitudinis. Primo quidem in infortuniis, quia in talibus recurritur ad amicos. Item in fortuniis, quia per amicos conservantur: unde praecipue opus habent amicis, qui divitias possident, et sunt in principatibus, ut philosophus ibidem ait. Amicis autem indigent iuvenes, ut religentur a concupiscentiis et ad non peccandum; senes vero ad famulatum; et sic de singulis generibus hominum. Per quae colligitur communitatem multitudinis hominibus esse necessariam secundum naturam, et per consequens constructio civitatis, in qua, si amicitia vigeat et nutriatur concordia, civitas quamdam causat harmoniam et animae suavitatem, ut Augustinus de Civ. Dei dicit, ex summis videlicet, infimis et mediis ordinibus, quibus moderatur. Propter quod propheta dicit: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Idem etiam Augustinus duas constituit civitates in dicto libro secundum duos amores. Praeter haec vero est alia ratio ad ostendendum communitatem multitudinis hominum esse necessariam, appetitus videlicet humanus ad communicandum opera sua multitudini, ut molestum sit eidem aliquid virtutis agere absque hominum societate: unde Tullius dicit in libro de Amicit. quod natura nihil solitarium amat. Verum est enim quod ab Archyta Tarentino, ut opinor, dicere solitum esse, a senibus nostris audivi: si quis in caelum ascendisset, naturamque mundi ac siderum aspexisset, pulchritudinem insuavem illi sine amico, vel socio admirationem fore. Ipsae etiam divitiae nisi effusae in multitudine non clarescunt, ut Boetius dicit. Patet igitur hominem sive ex parte corporis, sive partis sensitivae, sive considerata sua rationali natura, necesse habere vivere in multitudine. Ex qua parte necessaria est secundum naturam constructio civitatis: unde philosophus dicit in primo Politic. quod natura quidem omnibus inest ad talem communitatem, qualis est civitatis communitas. Et quamvis primos institutores civitatum malos homines Scriptura referat, ut Cain fratricidam, Nembroth oppressorem hominum, qui aedificavit Babylonem, Assur, qui aedificavit Ninivem, ut in Genesi scribitur, a Nembroth fugatus; moti tamen fuerunt ad constituendum civitates propter hominum commoditates iam dictas, retorquendo tamen in suum dominium, pro quo conservando necessaria erat in unum multitudinis congregatio.


Caput 4

[90420] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 4 Titulus De communitate civitatis, in quo consistat, ubi Aristoteles refert opinionem Socratis et Platonis

[90421] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 4 Habita igitur necessitate constituendae civitatis propter communitatem hominum, nunc quaerendum videtur in quo consistat ista communitas. Circa quod diversi philosophi et sapientes diversas constituerunt politias respectu communitatis, ut philosophus refert in sua politica: ubi primo narrat opinionem Socratis et Platonis, in secundo Politic., quod communitatem ponerent in sua politia quantum ad omnia, ut videlicet omnia essent communia, tam divitiae, quam uxores et filii, moti quidem ex bono unionis in communitate, per quam respublica commendatur et crescit. Amplius autem: cum bonum sit diffusivum et sui communicativum, quanto res communior est, tanto plus de bonitate habere videtur. Ergo omnia communicare plus habet de ratione virtutis et bonitatis. Praeterea: amor est virtus unitiva, ut Dionysius tradit. Ubi est ergo unionis maior ratio, ibi plus vigebit virtus amoris, qui civitatem constituit et conservat, ut Augustinus dicit, et dictum est supra. Ergo omnia habere communia, tam divitias, quam uxores et filios, habet rationem maioris bonitatis. Hae autem rationes sunt, et multae aliae, quas philosophus refert iuxta opinionem Socratis et Platonis, licet non per eadem verba, sed a sententia non discordat. Et si attendimus ad qualitatem dictorum philosophorum, quia fuerunt homines virtutibus dediti super omnes philosophos, eo quod solas virtutes bonum hominis ponebant, non videtur credibile, talem communitatem eos posuisse eo modo quo Aristoteles videtur eis imponere in praedicto libro, quia hoc videtur magis bestiale quam humanum, feminas scilicet esse communes quantum ad mixtionem carnis. Unde et sacra Scriptura matrem separat a filiis, et filiam a patre, et virum uxori coniungit, ac solum cum sola distinguit in coniugio in primo hominis praecepto: propter quod in Genesi, dicitur: quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Non autem dicit plures. Sed et de filiis est impossibile, quia in actu generationis duo semina non conveniunt, sed unum solum ex parte viri. Propter quod ipsa etiam animalia suos natos cognoscunt quanto tempore est necessarium ad nutrimentum filiorum, ut in pullis avium maxime contingit, antequam advolare possint. Quod ergo dicamus dictos philosophos minus compositos animalibus, videtur absurdum, qui ad componendos mores corrigendosque totam suam struxerunt philosophiam, ut Augustinus tradit de Socrate, octavo de Civ. Dei; cuius doctrinam Plato eius discipulus fertilissime sortitus est, ut Valerius maximus scribit: qui, cum sapientissimus omnium esset sui temporis, et a iuvenibus studiosis certatim quaereretur Athenis, in Aegyptum descendens a sacerdotibus illius gentis geometriae multiplices numeros caelestium rationum observare percepit, et in Italiam peragrans ab Archita et Arione Pythagorae praeceptis instructus est. Talibus ergo, et tantis viris talem politiam attribuere, unde ordo destrueretur naturae, non est sine admiratione. Sed et ipsi commentatores Aristotelis hoc eidem attribuunt, quod non plene retulerit aliorum opiniones, et praecipue Socratis et Platonis, sicut Eustratius dicit super primo Ethic., circa ideam bonitatis, et Simplicius in fine primi de caelo de generatione mundi. Augustinus autem, in nono de Civ. Dei, hoc idem refert de opinione Stoicorum circa passiones animi, quod aliqui attribuebant Stoicis, quorum princeps Socrates fuit, quod in sapientem non caderet, ut idem Aristoteles in secundo Ethic. praefato imponit philosopho. Et tamen Augustinus idem dicit esse falsum, ex sententia A. Gellii in Lib. noctium Atticarum. Sed haec omnia referenda sunt ad effectum amoris. Quia ergo dicti philosophi virtutibus erant praediti, et ad hoc sollicitabatur eorum conatus; virtus autem amoris ad paria nobis cum proximo praecipitur: diliges, inquit salvator, proximum tuum sicut te ipsum: cum ipsi sub quibusdam metaphoris soliti essent loqui, volentes persuadere ad concives amorem, per quem civitas proficit, communitatem posuerunt in uxoribus, et filiis in dilectione mutua: sed in possessionibus in communicatione necessaria. Quia si quis viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo amor Dei manet in eo? Quod fuit praecipuum Stoicorum. Rerum enim exteriorum sive divitiarum contemptivi erant, ut de Socrate refert Hieronymus. Per hoc autem patet responsio ad obiecta. Quia unio et amor habet gradum in inferioribus entibus: quoniam perfectior est unio in corpore animato, si in diversis organis virtus animae diffundatur ad diversas operationes unitas in una substantia animae, sicut apparet tam in animatis perfectis, quam in animatis quae habent solum sensum tactus, ut sunt vermes et quaedam animalia quae Aristoteles vocat, in secundo de anima, animalia imperfecta. Propter quod et apostolus comparat corpus mysticum, id est Ecclesiam, vero corpori et naturali, in quo sunt membra diversa sub diversis potentiis et virtutibus, in uno principio animae radicatis: unde et unionem allegatam reprobat apostolus in I Epist. ad Cor. dicens: si totum corpus oculus, ubi auditus? Et si totum auditus, ubi odoratus? Quasi necessarium sit in qualibet congregatione, quae praecipue est civitas, esse distinctos gradus in civibus quantum ad domos et familias, quantum ad artes et officia: omnia tamen unita in vinculo societatis, quod est amor suorum civium, ut dictum est supra, et de quo etiam apostolus dicit ad Coloss. Cum enim connumerasset quaedam opera virtuosa, ad quae cives ad invicem obligantur, statim subdit: super haec autem omnia charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis, et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua vocati estis in uno corpore, distincto videlicet per membra iuxta civium statum. Ex qua diversitate artium et officiorum, quanto in eis multiplicatur amplius, tanto civitas redditur magis famosa, quia sufficientia humanae vitae, propter quam necessaria est constructio civitatis, magis reperitur in ea. Quod si forte allegatur de discipulis Christi, quibus omnia fuerunt communia, non importat legem communem, quoniam status eorum omnem modum vivendi transcendit. Ipsorum enim politia non ordinabatur ad uxores et filios, sed ad civitatem caelestem, in qua neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei: sed quantum ad divitias bona erant communia. Quod solum perfectorum est, ut dominus dicit in Evangelio: si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Hoc et Socratici fecerunt et Platonici, sicut contemptivi rerum temporalium, ut de Plotino scribit Mercurius Trismegistus, et Macrobius super somnium Scipionis. In caeteris autem civibus communis status expedit possessiones habere distinctas ad vitanda litigia: sicut etiam et de Abraham et Loth scribitur in Genesi. Cum enim contentio oriretur inter ipsorum pastores pro pastura gregum: ne quaeso, dixit Abraham ad Loth, sit iurgium inter me et te, et pastores meos et tuos. Fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Per quod habemus, quod inter cives expedit ad societatem servandam, ipsorum divitias esse distinctas: et sic patet responsio ad praedicta.


Caput 5

[90422] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 5 Titulus De opinione Socratis et Platonis circa mulieres, quomodo sint exponendae rebus bellicis

[90423] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 5 Sed ad eamdem politiam redeundo praedictorum philosophorum, quaedam alia Aristoteles eisdem attribuit in praefato libro: quia volebant mulieres instruendas in rebus bellicis. Quorum argumentum inducit secundum ipsos, quia videmus in avibus rapacibus ferociores esse foeminas et efficacius pugnare: hoc idem et de bestiis liquet, sicut praecipue in ferocibus animalibus est manifestum. Amplius autem: corporale exercitium confert foeminis, quantum ad virtutem corporis et fortitudinem, sicut in ancillis familiarum et mulieribus rusticanis est manifestum, quia fortiores sunt et saniores. Virtutis autem proprium est, quod bonum faciat habentem, et opus suum bonum reddat. Si ergo in gymnasiis ac rebus bellicis magis confortatur foeminea virtus, congrue opera bellica videntur eisdem competere. Amplius autem: proportio qualitatum primarum ad hoc idem inducit, ut calidi et humidi, frigidi et sicci, ex quibus ad medium deductis, fortificatur mixtum in sua virtute. Sic enim videmus ligna viridia, ex quo in eis humidum est consumptum, et ad medium deductum, quod fortius ardent. Sic etiam videmus in avibus rapacibus, quod foeminae ratione sui motus sunt fortioris naturae et maioris corpulentiae. Cum igitur in mulieribus abundet humidum, sicut in pueris, per motum consumitur, et venit ad temperamentum, et vires recipit. Huius autem argumentum assumitur de regno Amazonum, quod fortissimum fuit in oriente, et quasi totam Asiam, tertiam partem orbis, subiugaverunt sibi, ut historiae narrant, quae de Scythis Orientalibus traxerunt originem: unde et apud ipsos Scythas, de quibus descenderunt Tartari, mulieres in rebus bellicis exponuntur, et cum suis militant viris. Ex quibus omnibus moti forte fuerunt praefati philosophi in constitutione politiae, mulieres fore ad opera bellica exponendas. Sed contra hanc politiam rationes sunt fortes, quibus difficile est respondere. Una quidem est Aristotelis in secundo Politic.: quia non est eadem ratio de animalibus et hominibus, eo quod animalia non subiiciuntur dominio oeconomico. Solus autem homo gubernationi intendit familiae. Quae quidem fieri non potest, ubi mulieres exponerentur armis: quia sicut in politica officia sunt distincta, ita et in oeconomia, ut pater familias ad exteriora negotia intendat, mulieres autem ad intrinsecos actus familiae. Cuius quidem argumentum assumere possumus ex parte Romanae reipublicae, quae, ut tradunt historiae, duos habebat consules: unus intendebat bellicis rebus, alter rempublicam gubernabat. Hoc idem et de Amazonibus scribitur. In quorum regno, seu monarchia duae erant reginae, sive monarchae, quae sic distinguebantur in officiis, sicut de Romanis consulibus est dictum. Secunda ratio sumitur ex ipsa membrorum muliebrium ineptitudine ad pugnandum. Sic enim philosophus distinguit de gestis animalium inter masculum et foeminam, quia masculus habet superiora membra grossiora, brachia, manus, nervos et venas, ex quibus vox grossior generatur, nates vero et ventrem et alia circumstantia subtiliora; mulieres autem e converso: et hoc ut in actu generationis sint aptiores. Ampliores autem et mammillas ad nutriendam prolem, quae omnia sunt impeditiva pugnae: unde et de Amazonibus scribitur, quod puellis mammillas amputabant dextras, sinistras autem comprimebant, ne impedirentur a sagittando. Tertia ratio sumitur ex dispositione animae. Tradit enim philosophus de gestis animalium quod mulier est masculus occasionatus: unde sicut deficit in complexione, ita et in ratione. Et inde est, quod propter defectum caloris et complexionis sunt pavidae et mortis timidae: quod in bellis maxime fugiendum est. Propter vero defectum rationis, carent astutiis bellicis, quibus pugnantes ut plurimum sunt victores, sicut Vegetius tradit de re militari: unde tradunt historiae, quod Alexander quibusdam astutiis et blanditiis devicit Amazones, magis quam bellandi fortitudine: quarum regnum temporibus eius fortissimum et potentissimum erat in Asia. Quarta ratio sumitur ex periculoso commercio viri et mulieris, quia actus venereus corrumpit extimationem prudentiae, ut tradit philosophus, in septimo Ethic. et impossibile est in eo aliquid intelligere. Ex qua causa virilis animus enervatur: unde ferunt historiae Iulium Caesarem, cum bellum immineret, iussisse suas omnes delicias separari a castris, et praecipue mulieres. Cyrus etiam, rex Persarum, cum Lydos superare non posset, quia fortissimi erant et ad labores assueti, tandem per ludos et usum Veneris ibidem constitutos virtute et fortitudine enervatos perdomuit. De ipsis insuper Romanis antiquis sic scribit Vegetius in principio primi libri: ideo ipsos perfectos ad bellum semper, quia nullis voluptatibus nullisque deliciis frangebantur. Quid plura? Quia etiam equi fortissimi, qui alias sunt audacissimi ad pugnandum, et procul odorant bellum, ex praesentia equae distrahuntur a pugna. Propter hanc ergo causam ipsae Amazones, ut historiae narrant, nullum virum in sua recipiebant acie. Patet igitur ex iam dictis, mulieres a rebus bellicis excludi debere.


Caput 6

[90424] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 6 Titulus Assumit alteram partem, quod non est conveniens mulieres exponi debere bellicis rebus, et respondet ad argumenta in contrarium facta

[90425] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 6 Sed quia motivum dictorum philosophorum probabilitatem habuit, sicut in argumentis apparet; solvendae sunt ipsorum rationes, et cum reverentia pertractandae. Quod enim ponitur exemplum de avibus rapacibus, et quibusdam bestiis, quod audaciores et fortiores sunt foeminae ad pugnandum et capiendum praedam, ergo similiter erit in mulieribus. Ad hoc est responsio, quia non est simile de avibus, et bestiis, et mulieribus. Ut enim dictum est supra, homo naturaliter est civilis et oeconomicus, et in gubernatione suae familiae proprius actus est mulieris, sive in nutritione filiorum, sive in honestate servanda in domo, sive in provisione victualium: quae omnia fieri non possent, si rebus bellicis intenderent. Et propter haec natura ipsam sic disposuit, ut ab ipsa pugnandi occasio tolleretur: quia, ut philosophus de Animal., mulieres debiliora habent corpora quam viri, et sunt minoris caloris, et sola illa membra grossiora in eis videmus, quae ad actum ordinantur generationis et gestum, ut venter et nates, ac ad nutrimentum mammillae. Omnia autem alia habent subtiliora et debiliora quam viri, et minus nervosa, in quibus fortitudo consistit, ut sunt pedes et crura, manus et lacerti, et sic de singulis membris, ubi fortitudo fundatur, ut dictum est supra. Quod vero dicitur, quod fortitudo augetur in eis per exercitium, hoc est verum: ergo pugnare expedit eis. Ad hoc responderi potest, quod sola fortitudo non sufficit ad vincendum in pugna, ut probat Vegetius de re militari in principio; sed astutia bellandi, qua mulieres carent. Rudis enim et indocta multitudo exposita est semper ad necem. Sic autem brevitas corporum Romanorum adversus germanorum proceritatem praevaluit, ut ibidem dicitur. Et praeterea mulieres non debent actibus exponi ex quibus a virtutibus excludantur; quod contingit, si rebus bellicis deputentur propter incentivum libidinis, quod in eis est, et respectu sui, et ex consortio viri: propter quod natura mulieri multa fraena providit, ut est verecundia, quae est praecipuum vinculum eius, ut Hieronymus scribit ad Cellantiam virginem, talares vestes, annulus in digito, servitus viri. Sic enim Scriptura sacra testatur: quoniam sub viri potestate eris. Bellicis autem rebus intendere in republica libertatem meretur, unde et militibus iura gentium speciales apices privilegiorum concedunt. Quod autem tertio obiicitur super idem medium de fortitudine ad bellandum, locum haberet, si sola fortitudo esset causa victoriae, et aptitudo membrorum esset in foeminis ad pugnandum, sicut in viris, cuius contrarium est probatum. Et praeterea natura mulieris est a viro pati, et non agere: pugnare autem summa est actio, cum sit actus fortitudinis, qui solus, si laudabiliter exerceatur, meretur coronam. Dicendum est ergo simpliciter, mulierem non debere exponi bellicis rebus, sed in domo quiescere, curam gerere rei familiaris, ut dictum est supra: unde et in hoc Salomon, in fine Prov., fortitudinem mulieris commendat, speciale de ipsa componens canticum, sub litteris Hebraici alphabeti, ac totum circa eam ad domesticam referens actionem. Mulierem, inquit, fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius; quasi multum sit reverenda, si habeat, quae sequuntur. Unde primo ponit artem filandi: quaesivit, inquit, lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum: per hoc volens ostendere, quod istud sit proprium earum officium. Propter quod et in gestis Caroli magni scribitur, quod filiabus suis, quas intime dilexit, colo et fuso mandavit insistere, et operosas esse. Ulterius Salomon subiungit alios actus mulieris, qui referuntur ad domesticam domum, ut est filiorum curam habere, familiam dispensare, suae domui providere, amicos viri sui honorare, ac defectus eius supplere: quae sunt propriae operationes coniugi, et ad bona matrimonii pertinentes, ut de Abigail uxore Nabal Carmeli scribitur, sicut patet in I Reg. Sed quia talis sollicitudo multas habet perturbationes, ut de Martha dicitur in Luca: Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima, cum talia sint obiectum virtutis et fortitudinis: ideo dictus sapiens talem mulierem fortem vocat, non quidem fortitudine ad opera bellica, sed ad patienter gubernandam familiam, ut superius est ostensum.


Caput 7

[90426] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 7 Titulus Refert aliam opinionem dictorum philosophorum, quantum ad principatum, quem volebant esse perpetuum: circa quem disputat ad utramque partem quod sit melius

[90427] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 7 Est autem et alia conditio, quam philosophus, in secundo Politic., attribuit politiae dictorum philosophorum, videlicet magistratus ad regimen iuxta morem Atticae regionis, cuius caput sunt Athenae, post mortem videlicet Codri regis; quos quidem magistratus Romana respublica senatores vocabat. Hos praefati philosophi voluerunt esse perpetuos et quoscumque officiales in sua politica constitutos: quorum motivum, fuit imitatio naturae, ut Aristoteles eis imponit. Videmus enim in terra, quod partes eius eodem modo semper se habent, ut in mineris contingit quia minera auri in eadem parte terrae semper generat aurum, et minera argenti argentum. Unde in Iob dicitur: habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Ex hoc ergo principio sic concludunt, quod si locus auri numquam mutatur et argenti, ut fiat locus plumbi vel ferri; nec locus plumbi vel ferri, ut fiat locus auri vel argenti: sic et in principatibus contingere debet: quia nec principes, nec sui officiales mutari debent, ut fiant aliquando subditi, vel quod subditi fiant officiales vel principes: quia ars imitatur naturam in quantum potest. Amplius autem: ad hoc idem probandum, sic argumentum assumi potest: quia, ut philosophus dicit in principio suae Metaph.: experientia facit artem, et inexperientia casum, et Vegetius, de art. Milit.: scientia, inquit, rei militaris nutrit audaciam. Nemo enim facere metuit, quod se bene didicisse confidit. Ex his autem arguitur, quod si fiat mutatio rectorum vel principum, seu magistratus, interdum assumitur inexpertus, ex quo multi contingunt errores in politia. Rursus ad idem. Talis vicissitudo regimini derogat, ut dictum est supra in secundo libro: quia datur occasio subditis non obedientiae ex spe evadendi manum principis, vel veniendi ad dictum principatum: et sic motivum dictorum philosophorum, Socratis videlicet et Platonis, videtur consonum rationi. Sed e converso fuit motivum sapientum urbis, sive Romanae reipublicae, quia post expulsionem regum statuerunt consules: unde in I Mach., scribitur, inter alia commendabilia de Romanis, quod committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni. Causam autem assignant historiae, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Quam quidem causam philosophus etiam tangit in secundo Politic., quia mutare aliquando principatum ac dignitatem, magistratus personis idoneis distribuere, causa est maioris pacis in civitate, et in politia quacumque. Alia autem causa assumitur ex uno principio philosophi, quinto Ethic., ubi dicitur, quod principatus virum ostendit. Contingit enim interdum personam assumptam ad dignitatem esse hominem virtuosum in gradu suo; sed postquam statum principatus accepit, elevatur in superbiam et tyrannus efficitur: sicut accidit de Saule, de quo dicitur in I Reg., quod, quando assumptus est in regem, inter filios Israel non erat melior vir illo, et solis duobus annis in sua permansit innocentia. Postquam autem factus tyrannus, et Deo inobediens, dictum est ei per Samuelem: quia abiecisti sermonem domini, et non obedisti voci eius, abiecit te dominus ne sis rex. Amplius autem: gradus quidam est in natura hominis, quantum ad virtutes et gratias. Quidam enim sunt ad subiectionem dispositi, sed ad regimen minus valent; quidam autem e converso. Ex tali ergo opinione, quia bonus est subditus assumptus, et male regens, si perpetuetur cum principatu, est causa scissurae in civitate. Rursus: appetitus honoris inest homini: unde Valerius maximus dicit, quod nulla est tanta humilitas, quae hac dulcedine non tangatur: et hinc sequitur aliud, scilicet quod est superioris impatiens. Dare ergo principatum uni soli est causa seditionis in multitudine. Et ista est etiam ratio Aristotelis in secundo Politic., ubi dicit, quod Socrates semper facit eosdem principes, quod seditionis est causa apud nullam dignitatem possidentes. Videntes enim se omnino statu carere, si contingat eos esse viriles et animosos, ad discordias nituntur civium. Propter quod Valerius maximus refert de Fabio duce Romano libro decimo, de quo dictum est supra, quod cum saepius consulatum habuisset, et in sua progenie talis dignitas a longo tempore per successionem continuata fuisset, id egit cum populo, ut aliquando vacationem huius honoris Fabiae genti darent. Laudabilis igitur politia est, in qua secundum merita unicuique civi vicissim distribuuntur honores, ut antiqui fecerunt Romani, quam etiam philosophus magis commendat.


Caput 8

[90428] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 8 Titulus Declarat melius esse in politia non perpetuare rectores; et respondet ad partem oppositam

[90429] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 8 Sed quod pro se inducunt de mineris praefati philosophi, non habet similitudinem, sive necessitatem in arguendo, eo quod minerae sive auri, sive argenti, sive cuiuscumque metalli recipiunt impressionem a corpore caelesti, quae est ad unum determinata; unde sicut ficulnea semper ficus producit, et non alium fructum propter eadem principia quae sunt in ipsa, et mediante influentia caelesti; ita et eadem pars terrae sic disposita, ut sit minera auri, semper faciet aurum. Sed non sic est de voluntate humana, quae sideribus non subiicitur, ut Ptolomaeus probat in Centiloquio, quia volubilis est: unde actus humani ponuntur a philosopho in Ethicis de contingenti materia, et inde variantur de bono in malum, et a converso; et ideo perpetuatio est periculosa. Sed quod postea dicitur de experientia, hoc supponi debet, ut eligatur expertus, qui possit et sciat regere et cives dirigere ad virtutem: alias si eligitur unus insufficiens pretio vel amore, iam politia est corrupta. Formam enim eligendi tradit ille Iethro Moysi cognato suo, ut in Exod., scribitur, loquens de principibus et assessoribus populi: provide, inquit, viros potentes de omni populo, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos, et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum. Philosophus etiam, in quinto Ethic., dicit, quod non sinimus hominem principari, in quo est natura humana tantum, sed illum qui est perfectus secundum rationem: quia, si aliter fiat, assumptus ad principatum, dat sibi plus de bonis, et tyrannus efficitur. Quod autem inducitur ultimo de derogatione regiminis, si principatus immutetur, hic attendendum est, sicut tactum est supra in secundo libro, quod regiones diversificantur quantum ad homines, et in complexione et in modo vivendi, sicut caetera viventia secundum aspectum caeli, ut Ptolemaeus tradit in Quadripart. Si enim plantae transferuntur ad aliam regionem, ad eius naturam convertuntur: simile est de piscibus et animalibus. Sicut ergo de viventibus, ita et de hominibus. Gallici enim, qui se transferunt in Siciliam, ad naturam applicantur Siculorum: quod quidem apparet, quia, ut narrant historiae, iam ter est populata dicta insula de praefata gente. Primo enim tempore Caroli magni; secundo ad trecentos annos tempore Roberti Guiscardi; et temporibus nostris per regem Carolum, qui iam induerunt ipsorum naturam. Hoc ergo supposito, dicendum est, quod regimen et dominium ordinari debet secundum dispositionem gentis, sicut ipse philosophus in Politic. tradit. Quaedam autem provinciae sunt servilis naturae: et tales gubernari debent principatu despotico, includendo in despotico etiam regale. Qui autem virilis animi et in audacia cordis, et in confidentia suae intelligentiae sunt, tales regi non possunt nisi principatu politico, communi nomine extendendo ipsum ad aristocraticum. Tale autem dominium maxime in Italia viget: unde minus subiicibiles fuerunt semper propter dictam causam. Quod si velis trahere ad despoticum principatum, hoc esse non potest nisi domini tyrannizent: unde partes insulares eiusdem, quae semper habuerunt reges et principes, ut Sicilia, Sardinia et Corsica, semper habuerunt tyrannos. In partibus autem Liguriae, Aemiliae et Flaminiae, quae hodie Lombardia vocatur, nullus principatum habere potest perpetuum, nisi per viam tyrannicam, duce Venetiarum excepto, qui tamen temperatum habet regimen: unde principatus ad tempus melius sustinetur in regionibus supradictis. Quod enim dicitur derogare politiae, non est verum, si eligantur idonei: alias, ut dictum est, corrumpitur politia. Idoneos autem Aristoteles tradit, in Politic. Lib. quarto, mediocres civitatis, hoc est nec nimis potentes, quia de facili tyrannizant, nec nimis inferioris conditionis, quia statim democratizant. Cum enim se in alto considerant, sui immemores, et sicut ignari regiminis, in erroris barathrum submerguntur, vel de improvida cura ad subditos, vel de praesumptuosa audacia ad aliorum gravamina: unde et politia corrumpitur et inquietatur. Assumendi igitur sunt rectores vicissim in politia, sive consules, sive magistratus vocentur, sive quocumque alio nomine, dummodo idonei reperiantur. Amplius autem nec periculum imminet, quia iudicant secundum leges eis traditas, quibus sunt per iuramentum astricti: unde non est materia scandali puniendo, quia tales leges ab ipsa multitudine sunt institutae. Rursus nec dominio derogat, si leviter puniat secundum naturam gentis subiectae: quia aliquando in talibus regionibus melius politia servatur dissimulando culpam, vel dimittendo poenam. In quo facto virtus epicheiae de qua philosophus loquitur in quinto Ethic., videtur locum habere, quae iustum legale diminuit. In quo etiam regimine regulae illius summi pastoris sunt attendendae, videlicet beati Gregorii in registro et Pastor., in quibus modum correctionis tradit secundum personarum statum et qualitatem.


Caput 9

[90430] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 9 Titulus Disputat de communitate bonorum quantum ad possessiones, quas quidem philosophus nomine Pheleas dicit debere adaequari in omnibus: et quod est falsum quod Lycurgus philosophus sensit

[90431] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 9 Et quia opiniones dictorum philosophorum versabantur circa communitatem possessionum, congruum videtur de aliis dicere, qui circa ipsas suam constituerunt politiam. Duo enim fuerunt philosophi, qui considerantes litigia generari in civitatibus ex eo quod unus abundat, et alter caret, voluerunt in sua politia adaequare in civitatibus suis possessiones. Unus fuit Pheleas Chalcedonius, de quo philosophus loquitur in secundo Politic., alter fuit Lycurgus, Spartanorum regis filius, qui Lacedaemoniis iura constituit, ut tradit Iustinus, ut aequata possessio neminem potentiorem altero redderet. Modus autem, quem teneri voluit Pheleas in adaequando, narratur a philosopho, ut fieret videlicet in ipsa constitutione civitatis, habita consideratione multitudinis civium et camporum: alias difficile iudicabat: et ut hoc perseveraret, ordinabat matrimonia contrahi inter maiores et minores: et sic per hoc tollebantur iurgia, amovebantur iniuriae, auferebantur arrogantiae, vel superbiendi materia. Ad hoc etiam movebat exemplum in aliis politiis. Quia, ubi est bonorum temporalium inaequalitas, contingit saepius perturbatio: ibi enim est invidendi occasio: inde cupiditas oritur, quae, iuxta apostolum, radix omnium malorum est. Ipse etiam Lycurgus propter hanc causam in legibus, quas Lacedaemoniis tradidit, pro ipsorum conservanda politia, artificiales subtraxit divitias, sive numismata in commutationibus rerum venalium, in solis naturalibus divitiis tales permutationes relinquens. Sed hanc positionem philosophus reprobat in secundo Politic., ostendens hanc adaequationem omnino impossibilem, et per consequens contra rationem. Et primo ex parte humanae naturae, quae non semper in familiis multiplicatur aequaliter: quia contingit unum patremfamilias habere multos filios, alium autem nullum. Quod ergo isti duo haberent aequales possessiones, esset impossibile: quia una familia deficeret in victualibus, altera superabundaret; et hoc esset contra provisionem naturae: quia quae familia plus multiplicatur in prolem, amplius cedit ad firmamentum politiae propter ipsius argumentum, quam quae in generatione prolis deficit; et quodam iure naturae magis meretur a republica, sive politia provideri. Amplius autem: natura non deficit in necessariis, ut dictum est supra; ergo nec ars, quae civilis est regiminis. Sed hoc contingit, si in familiis adaequantur possessiones, quia videlicet cives moriuntur penuria, unde politia corrumpitur. Non tantum autem ex parte naturae humanae sequitur inconveniens adaequare possessiones, sed etiam ex gradu personae. Est enim differentia inter cives, quemadmodum inter membra corporea, cui politia est superius comparata. In diversis autem membris virtus diversificatur, et operatio. Constat enim quod maiores expensas cogitur facere nobilis, quam ignobilis: unde et virtus liberalitatis in principe magnificentia vocatur, propter magnos sumptus. Hoc autem fieri non posset, ubi possessiones essent aequales: unde et ipsa vox evangelica testatur de illo patrefamilias, sive rege, qui peregre profectus est, qualiter servis suis bona distribuit, sed non aequaliter, immo uni dedit quinque talenta, alteri duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Amplius autem: nec ipse ordo naturae hoc patitur, in quo divina providentia res creatas in quadam inequalitate constituit, sive quantum ad naturam, sive quantum ad meritum. Unde ponere aequalitatem in bonis temporalibus, ut sunt possessiones, est ordinem in rebus destruere, quem Augustinus respectu inaequalitatis definit, de Civ. Dei: est enim ordo parium et disparium rerum sua cuique tribuens dispositio. Et ex hoc Origenes in periarchon reprehenditur, quia omnia dixit aequalia ex sui natura, sed facta inaequalia propter defectum sui, hoc est propter peccatum. Non ergo ex adaequatione possessionum vitantur litigia, quin potius augmentantur, dum in hoc destruitur, sive tollitur ius naturae, quando subtrahitur indigenti, qui plus meretur. Item, quia contra rationem est esse omnia aequalia in politia, cum omnia Deus instituerit in numero, pondere et mensura, ut in libro Sap. dicitur, quae gradum inaequalitatis ponunt in entibus, et per consequens in civilibus, sive politicis.


Caput 10

[90432] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 10 Titulus Agitur rursus de politia Platonis et Socratis quantum ad genera hominum qui requiruntur in ea, quae sunt quinque; ubi multum disputatur de numero bellatorum

[90433] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 10 Sed redeundum est ad politiam Socratis et Platonis, quia quaedam alia constituerunt in ipsa praeter ea quae dicta sunt supra. Suam enim civilitatem distinxerunt in quinque genera hominum, videlicet in principes, consiliarios, bellatores, artifices et agricolas. Quae quidem divisio satis videtur sufficiens ad perfectionem civitatis, quia omnia genera hominum comprehendit, quae ad regimen politicum pertinent. Sed Aristoteles in hoc praedictos philosophos videtur reprehendere. Tum quia numerum ponebant bellatorum excedentem proportionem civitatis: ponebant enim mille bellatores ad minus, vel ad plus quinque millia. Secundum, quod philosophus reprehendit, est, quia sic distinguebant bellatores ab aliis, quod nullo modo se exponerent bellicis rebus alii cives a bellatoribus. Sed quantum ad primum non videtur determinatus numerus posse poni, eo quod omnes civitates non sunt aequalis potentiae et virtutis: unde consideranda est multitudo populi in civitate, et secundum numerum constituere bellatores. Item latitudo regionis, ut sit sufficientia pascuorum et victualium: unde Aristoteles dicit in secundo Politic. quod, si tanta debeat esse multitudo bellatorum in civitate, oportet ipsam adaequari civitati Babyloniae, quae videlicet excedit in gentis multitudine, et in latitudine camporum. Sed si attendimus ad ipsum numerum bellatorum, qui est mille, ut historiae tradunt, secundum unam expositionem, politia Platonis et Socratis cum civilitate concordant Romuli, primi constructoris urbis, a quo et istud nomen miles originem habuit: unde et miles dicitur electus ad bellandum ex numero mille, quia mille erant tunc expediti bellatores ab ipso electi ad pugnandum contra adversarios urbis, ut contra Sabinos primo, ulterius vero contra Samnites; et sic in hoc concordabat Romulus cum Socrate et Platone, licet primus conditor urbis per longum tempus philosophos antecesserit saepe dictos. Alio modo dicitur miles quasi unus ex mille, iuxta quod Scriptura volens commendare sanctum David de constantia et fortitudine: dilectus, inquit, meus candidus et rubicundus, electus ex millibus; ut sic importet quamdam excellentiam in pugnando: quos Scriptura sacra expeditos vernaculos appellat in Genesi. Sic enim scribitur de Abraham, quod contra quatuor reges processit cum trecentis decem et octo expeditis vernaculis, qui quinque reges devicerant, capto Loth, nepote eiusdem Abrahae, cum tota familia: unde satis credibile videtur, quod maiorem habuit multitudinem ad pugnandum; sed isti nominantur propter ipsorum probitatem ad invadendum. Sic et Gedeon trecentos elegit de populo Israelitico ad pugnandum contra castra Madianitarum, ut in Lib. Iudicum traditur, quos probavit divino mandato esse aptiores ad pugnam, ex eo quod transiens populus quasdam aquas, omnibus ex populo bibentibus ex aquis praedictis et genua flectentibus, illi soli lambuerunt ut canes, non poplite flexo. Tales igitur sic electos non videtur possibile mille in civitate reperiri, et multo minus quinque millia: et sic vera est sententia Aristotelis contra Socratem et Platonem, si sic intendant. Secundum vero quod Aristoteles improbat, est de distinctione bellatorum, quasi alii cives sint immunes a bello, ut consiliarii et artifices: quod non est verum, ubi sit aggressus multitudinis contra cives. Quamvis autem bellatores sint aptiores ad pugnam, quia experientiam habent, et pugnandi artem, et, ut ait Vegetius: nemo facere metuit, quod se bene didicisse confidit; impetum tamen multitudinis sustinere non possent, nisi cum multitudine. Sic enim Iudas Machabaeus deficit, quia cum paucis pugnavit contra multitudinem Bacchidis, principis Demetrii regis, recedente ab ipso multitudine suae gentis, sicut patet in I Lib. Mach. Hinc est etiam quod quamvis Saul elegerit tria millia virorum ad defensionem sui regni (duo enim millia erant cum ipso, ubi ipse curiam tenebat, ut in Magmas et in Bethel, mille vero cum Ionatha in domo propria, ut in Gabaa Beniamin), nihilominus contra multitudinem hostium multitudine usus est: unde cum Naas Ammonites, rex eiusdem regionis, obsideret cum multitudine Iabes Galaad, trecenta millia de filiis Israel congregavit in castris, et triginta millia de tribu Iuda ad expugnandum Ammonitas praefatos, ut scribitur primo Reg. Sed advertendum quod militaris disciplina Vegetii, in tertio libro, secundum sententiam Lacedaemoniorum, sive Atheniensium, restringit numerum in exercitu armorum, videlicet ad decem millia peditum, et duo millia equitum, vel ad plus viginti millia peditum, et quatuor millia equitum, ostendens magnam multitudinem esse damnosam, tum quia difficilius regitur, tum quia laboriosius in victualibus providetur. Ibidem etiam cum exercitu computat non solum tirones, sed etiam auxiliatores, quod ad alios cives referimus, qui non erant militiae deputati. Et praeterea idem Vegetius in primo libro, ubi docet eligi tironem, ad agricolas et artifices magis remittit, eo quod assueti sunt ad labores. Assumendi sunt igitur cives ad pugnam non solum bellatores distincti, in quocumque genere sint, sive consiliarii, sive artifices, sive agricultores, dummodo dispositionem corporis habeant, unde non impediantur a pugna, ut sunt homines corpulenti et ponderosi ad ambulandum; cives nimis deliciis dediti; homines etiam provectae aetatis, quos emeritos habebant antiqui Romani; homines etiam quos divina lex prohibet a pugna. Hos excludere a pugna dignum videtur, ut patet in Deut., quos lex praedicta prohibet, instante exercitu, et acclamante praetore. Ubi quatuor genera hominum ponuntur, qui a pugna excipiuntur ibidem: videlicet qui aedificasset novam domum, et non ea fuisset usus; vel qui plantasset novam vineam; qui in proximo uxorem duxisset: quae quidem tria intentionem distrahunt a pugnante, et ex hoc efficitur minus audax. Quartum genus est nimis timentium mortem, qui a sacra Scriptura formidolosi vocantur. Vegetius etiam in principio primi libri, inter artifices quinque genera hominum dicit excludenda a castris, videlicet piscatores, aucupes, dulciarios, id est qui deliciis intendunt; linteones id est qui molles sunt et flexibiles; item qui videntur intendere ad genesia, id est ad opera muliebria, ut sunt opera textrina, sive venerea. Caeterum de ordine castrorum sive exercitus, et ipsius rectoribus seu motoribus, non est praesentis negotii: quia nostrum non videtur congruum docere pugnare, vel de eiusdem pugnae gymnasiis agere, sed solam veram tradere politiam; per quam, si ad veram pertingamus, disponimur ad vivendum secundum virtutem, et quasi participamus caelestem, quae est civitas Dei, de qua gloriosa dicuntur.


Caput 11

[90434] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 11 Titulus Declarat de politia Hippodomi philosophi, qui reprehenditur quantum ad genera hominum, quia ponit solum tria, et quantum ad numerum populi

[90435] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 11 Praeter has autem quamvis philosophus in secundo Politic. multas pertractet politias, inter alios tamen a supra dictis, qui multum de politia tractaverunt, fuit Hippodomus philosophus Eriphontis filius, sed Milesius patria, unde Thales, unus ex septem sapientibus, originem traxit. Hic enim suam politiam ex multis et ad plura ordinavit, et primo quidem in ea numerum multitudinis determinatum tradidit civitati circa decem millia virorum: quem numerum sufficienter putabat in civitate: cuius forte fuit motivum quod superius traditum est de castris, quia melius gubernantur, et in victualibus potest per rectores congruentius provideri. Dictam autem multitudinem ad tria genera hominum reducebat, ad bellatores videlicet, artifices et agricolas. In qua quidem divisione sic ponebat eos esse distinctos, quod nec bellator ad culturam terrae, nec ad negotiationes, nec agricola ad arma transiret. Horum autem generum hominum sufficientiam dicebat esse, quia ordinantur ad conservationem humanae vitae. Agricolae quidem quantum ad victum, artifices autem quantum ad tegumentum, sed bellatores ad bonorum suorum firmamentum, sive custodiam. Sed si ad ea attendimus, quae dicta sunt supra, et infra est dicendum, faciliter errorem dicti philosophi percipere possumus ex iam dictis: quia in politia determinatum numerum dare non possumus, sed multiplicatur in ea populus vel propter amoenitatem loci, vel propter famam regionis, vel propter foecunditatem gentis. Rursus videmus civitates, quod quanto magis abundant in gente, tanto maioris potentiae et famosiores iudicantur: nec propter hoc impediuntur in regimine, si per officiales bene disponantur et rectores: quia poenae in legibus institutae hominum arcent malitiam, et sunt in politia medicinae quaedam, ut tradit philosophus in secundo Ethic. Nec iterum distingui sic debet, quin cum opportunitas hoc requirit, illa tria genera sint admixta: quia artifices et agricolae aliquando sunt bellatores, cum de istis duobus generibus hominum praecipue eligantur tirones, ut dictum est supra ex verbis Vegetii; et e converso dicimus de bellatoribus ad artifices et agricolas, cum de eis saepius assumantur. Sed et sua divisio de solum tribus generibus hominum non est sufficiens: quia relinquit consiliarios et sapientes, qui sunt principalis pars politiae, sine quibus convenienter politia ipsa non regitur: ut enim historiae tradunt, Demosthenes Atheniensis praefatos viros peritos, vel quoscumque senes expertos sic se habere ad politiam definit, ut canes ad gregem, quorum custodia arcentur lupi: sic et se habent sapientes et advocati in civitatibus, quia canes sunt populi. Unde Tullius scribit in libro de Offic., quod Solon plus profuit reipublicae civitatis Atheniensis, quae legibus et institutis eius erudita fuit, quam victoria Themistoclis, quod bellum gestum fuerat consilio magistratus, sive senatus instituti ab eodem sapiente, qui fuit unus de septem. Unde et in Eccle. scribitur: melior est sapientia quam arma bellica. Vegetius etiam de art. Milit., et Valerius maximus de Aristotele referunt, quod cum esset vitae supremae, reliquias senilibus atque rugosis membris in summo litterarum otio vix custodiens, adeo valenter pro salute patriae incubuit, ut eam hostilibus armis quasi solo aequatam, in lectulo Athenis iacens eriperet: et quantum ad hoc simile in eodem libro Eccle. scribitur de sapiente: civitas parva et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio, sicut accidit de Athenis per Philippum regem Macedonum, ut historiae tradunt. Inventus est in ea vir pauper et sapiens, ut dicti philosophi, quorum fuit proprium mundum spernere, et quasi vitam religiosam eligere, sicut Hieronymus scribit, et postea subditur in eodem libro, quod liberavit urbem per sapientiam suam. Concluditur ergo ex praemissis, consiliarios non debere excludi a politia. Eodem etiam modo nec rectores, cum sint caput universitatis civilis, ex quo totum corpus dependet.


Caput 12

[90436] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 12 Titulus Refert etiam opinionem eiusdem quantum ad possessiones, quas in tres partes dividit; et in quo salvatur sua positio

[90437] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 12 Sunt autem et alia, quae dictus Hippodomus posuit in sua politica, ut est de distinctione possessionum: quia in tres partes distinguebat possessiones totius regionis civitatis. Quasdam enim deputabat ad rem sacram, quae scilicet divino cultui dedicabantur, ut sunt hodie bona ecclesiastica; quasdam autem assignabat communes, quae bellatoribus dispensabantur; quasdam vero proprias, quae agricolis debebantur. Artificibus vero nihil assignabatur, eo quod ex arte sufficienter vivere possent. Sed haec divisio, etsi insufficiens videbatur in multis, in quantum tamen ad aliquid laudabilis erat, in eo videlicet quod divinae reverentiae deferebat. Quam quidem et iure naturae et iure divino debemus: sic enim mos fuit apud antiquos Romanos, ubi viguit disciplina. Unde Gen. scribitur, quod tota terra Aegypti, imminente fame, tempore Ioseph, in servitute redacta est regis, praeter terram sacerdotum, quae videlicet sic erat dedicata Deo, quod alienari non poterat, sicut nec hodie possessiones Ecclesiae, nisi multum legitimis casibus. Philosophus etiam refert in sua Metaph., quod Aegyptii fuerunt de primis philosophiae vacantibus, et praecipue in mathematicis artibus: cuius rationem assignat, quia gens illa sacerdotalis plus vacare permissa est, ex abundantia videlicet eorum quae habebant ex possessionibus eis concessis, per quae tollitur sollicitudo in quaerendo victum. Et quamvis lex Mosaica prohibeat sacerdotibus inter fratres suos possessiones habere, plus tamen eisdem concessit, dum omnium civium possessiones in partem fructuum percipiunt, videlicet decimarum. Unde in Malach. scribitur: afferte, inquit, omnem decimationem, ut sit cibus in domo mea: et de hoc, quasi de opere perfectae iustitiae, se ille Pharisaeus extollit in Luca: decimas, inquit, do, videlicet sacerdotibus et Levitis, omnium quae possideo. Rationabile etiam erat, quod Hippodomus de bellatoribus seu militibus ordinaverat, ut stipendia perciperent de bonis communitatis, sicut communitati deserviunt. Sic etiam Romana respublica statuit, ut de publico aerario viverent. Quo quidem titulo dicit Ioannes Baptista militibus, ut in Luca scribitur: estote, inquit, contenti stipendiis vestris. Et apostolus in I Epist. ad Cor.: quis, inquit, militat stipendiis suis umquam? Sed in hoc sua deficiebat politia, in quantum solis agricolis proprias assignabat possessiones, nisi forte hoc dicatur ratione agriculturae, quia hic est proprius eorum actus: unde agricolae proprias dicuntur possessiones habere quantum ad culturam, caeteri vero cives, quantum ad usum. Alias esse imperfecta politia et defectiva. Constat enim possessiones, ut dictum est supra in secundo libro, inter naturales divitias computari: quae sic vocantur, quia homo ipsis naturaliter indiget ut necessariis humanae vitae, et propter ipsarum amoenitatem, ad refocillationem animae: unde primus homo primo usus est eis divino mandato, quia collocatus est in Paradiso, quem dominus plantaverat diversis arborum generibus, ut operaretur et custodiret illum operatione quidem delectabili sine fatigatione, ut Augustinus exponit, octavo super Gen. ad Litt. De primis etiam filiis Adae, videlicet Cain et Abel, historia Genesis narrat, quod prima ars, quam didicerunt, fuit gubernare divitias naturales, quia Cain factus est homo agricola, Abel autem custos ovium: in hoc volens ostendere, ipsas esse institutas ad indigentiam vitae. Ergo non solis agricolis erant assignandae possessiones, ut Hippodomus dicit. Ad perfectionem igitur politiae requiritur, ut non solum agricolae proprias habeant possessiones, sed etiam alii, nisi eo modo quo supra est declaratum; et tanto amplius abundent, quanto in altiori culmine sunt constituti, ut supra de regibus est dictum, ut iam patuit; ne forte ex nimia cura rerum temporalium distrahuntur a rebus bellicis, vel ipsorum nimia amoenitate mollescant, quod cedit in politiae non modicum detrimentum. Unde et ipse Hippodomus proprias eis auferebat possessiones, ut solis armis intenderent.


Caput 13

[90438] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 13 Titulus Ponit opinionem eiusdem circa iudices et assessores politiae, ubi divisionem facit multiplicem et notabilem circa ea quae sunt agenda per iudices

[90439] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 13 Et quia philosophus de dicto Hippodomo longum adhuc sermonem fecit circa suam politiam, et de ipsa multum est dictum, sub compendio accipienda est sua traditio, quae restat. Omnium enim referre politias, cum quaelibet civitas suam habeat et diversam, laboriosum esset scribere et fastidiosum audire. Illud autem in quo multum institit dictus Hippodomus fuit de iudiciis, ut refert Aristoteles in secundo Politic. Primo quidem de iudiciis respectu sui: quia omnia iudicia ad tria reduxit, in quibus homines litigant, videlicet vel de damno rerum, vel de iniuria in personam; et hoc dupliciter, vel de offensa in verbo, vel de gestu, quod dehonorationem Aristoteles appellat, secundum dictum philosophum; vel est de laesione sive percutiendo, sive vulnerando, quam philosophus mortem vocat, quia ad mortem ordinatur, de quibus longus est sermo in iure civili: et haec iniustificationem vocat ibidem, quia contra iustitiam exercentur. Distinguebat etiam de iudiciis ex parte iudicantium, quia ad duo genera referebat: videlicet ad patronum ordinarium; secundum vero erat provocatorium, quod ipse principale vocat, in quo erat appellationis refugium: et istud, ut philosophus narrat in secundo Politic., volebat constitui ex senioribus electis civitatis, qui male iudicata revocarent, quos Thusci antianos vel priores vocant, et ad hoc sunt inventi. Interdum autem est syndicus constitutus ad idem, sic nominatus quasi curam gerens politiae, ne laedatur per iniustitiam, ut faciunt collegiorum oeconomi. Item statuit dictus Hippodomus in sua politia, in utroque praetorio tam ordinario, quam principali, ut iudicia fierent sine collectione sapientium, sed quilibet scriberet singillatim in pugillaribus de sententia ferenda suum consilium, quam ordinario, vel iudici appellationis secreto porrigeret: cuius causam Aristoteles assignat, ne forte timore civium deieraret, et declinaret a vero: quem modum hodie politiae Thuscorum observant ponendo fabam, sive denarium in pyxidibus deputatis ad affirmativam vel negativam super rebus agendis pro republica, sive pro condemnando, sive pro absolvendo civem. Item statuit idem Hippodomus in sua politia quasdam leges pietate plenas, et iuri naturae consentaneas circa quaedam genera hominum. Primo quidem quantum ad sapientes, ut si ex eis aliquis ordinaret expediens civitati vel castro, honorem consequeretur iuxta meritum operis, sicut factum est Ioseph per Pharaonem, ut in Genesi scribitur, et sic accidit Mardochaeo per Assuerum, et hoc propter beneficia quae uterque contulerat, unus quidem regioni, alter vero principi. Hoc idem etiam de bellatoribus praecipit, ut si aliqui eorum morerentur in bello ob defensionem patriae et bonum civitatis, ipsorum nati acciperent cibum de aerario publico. In quo quidem Romana respublica maxime conatum adhibuit victoriosos milites honorare sive in morte, sive in vita, ut historiae tradunt; sed praecipue in filiis, quia in eis, cum sint ipsorum similitudo, satis perpetuatur memoria, ut verum sit quod in Eccli. scribitur: mortuus est enim et quasi non est mortuus: similem enim reliquit post se, videlicet in beneficio adepto causa patris. Item statuit quod totus populus, videlicet tam bellatores, quam artifices, quam etiam agricolae, principem eligerent: nolebat enim principem per successionem, quemadmodum pro maiori parte observant civitates Italiae. Item: statuit quod principes de tribus haberent curam praecipue, videlicet de rebus communibus, de peregrinis et orphanis: orphanos vocans omnes impotentes, qui non possunt sua iura consequi. Quod et lex divina specialiter praecipit, eo quod eosdem alii de facili laedunt propter impotentiam resistendi. Ista sunt igitur quae de politia tradit idem philosophus. Et quamvis idem philosophus in secundo Politic. ipsam reprehendat in multis, quae disputabilia sunt in utramque partem, sicut actus humani, cum sint de materia contingenti; multa tamen laudabilia scribit, et quae cum politia Romana concordant, sicut infra videbitur. Et haec de ipso in tantum ad praesens sint dicta.


Caput 14

[90440] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 14 Titulus De politia Lacedaemoniorum, quam reprehendit circa regimen servorum et mulierum, et circa bellatores

[90441] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 14 Nunc igitur ad alias politias procedendum, quas philosophus refert in praedicto libro secundo, ut Cretensium et Lacedaemoniorum, quae clarae videbantur et ex fama regionis, et ipsarum antiquitate, et earum auctore. Et licet in multis Aristoteles commendet politiam praedictam, multa tamen ibidem reprehendit. Primo quidem de remissione quantum ad servos, quia non ut subditos, sed ut amicos eos habebant, et inde lasciviebant, et efficiebantur elati, et concitabant rixas in confinibus Lacedaemoniorum contra tyrannos, ut de eis illud competeret, quod in Prov., dicitur: qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. Item, ibidem, dicitur: servus verbis non potest emendari, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Sed forte hoc non sine ratione contingit interdum, quando imminent pugnae cum hostibus, quia tunc servi manumittuntur, eo quod audaciores sunt ad aggrediendum. Unde in III Lib. Reg. scribitur, quod rex Achab per pedissequos civitatis ex mandato Dei Syriam percussit et fugavit. Propter quod historiae Romanae tradunt, quod post conflictum ipsorum apud cannas tanta fuit ipsorum strages, quod coacti sunt relegatos et proscriptos revocare, ac servos libertate donare, ex quibus aciem fecerunt ad defensionem urbis. Quia ergo Lacedaemonii infestos habebant confines, ideo servos levius tolerabant. Lacedaemonii enim confines erant, ut ipse Aristoteles dicit, duabus regionibus, Arcadiae videlicet et Messenae, item Thessalonicae; ab alia autem parte Achaiae et Thebaeis, qui antiquitus multum viriles fuerunt. Reprehenduntur ergo Lacedaemonii, si populares, quos servos vocant, sustinent non refraenando eorum stultitias ex iam dicta causa; sed tolerari possunt, si confines sunt nimis infesti, ut dictum est supra: quia praedictis servis datur audacia ad invadendum et refraenandum malitiam hostium, et ex eadem causa dabatur libertas mulieribus, unde efficiebantur lascivae. De hoc enim a philosopho reprehenduntur, quod suas mulieres non restringebant a discursibus, quod mulieri est laqueus libidinis, ut de Dina accidit filia Iacob, sicut in Genesi, scribitur, quae oppressa fuit a Sichem, filio regis Emor, quia sine custodia discurrebat per regiones. Unde in Eccli. dicitur: in filia non avertente se firma custodiam, ne, inventa occasione, abutatur se. Ita et de Lacedaemoniis contingebat, quod vivebant voluptuose propter nimiam libertatem. Sed eos excusat Aristoteles propter ipsorum nimia bellorum exercitia, quae habebant Lacedaemonii: unde uxores eorum cogebantur discurrere ad gubernationem familiae; sed si alias sustinuissent ipsorum viri, mala erat politia. Tertium autem, quod Aristoteles disputat de Lacedaemoniorum politia, est circa milites, utrum deberent uxores habere, vel mulieribus coniungi: quia, si hoc est, distrahuntur a pugna. Ex actu enim carnalis delectationis mollescit animus et minus virilis redditur, ut dictum est supra: et sententia est Platonis, ut Theophrastus refert, quod militaribus rebus intentis non expedit nubere. Sed Aristoteles istud reprobat dicto secundo libro, quia bellatores naturaliter sunt proni ad luxuriam. Causa autem assignatur in quodam libello, de problematibus, translato de Graeco in Latinum Frederico imperatori. Sed philosophus ibidem introduxit Hesiodi poetae fabulam, quae Martem cum Venere iunxit: unde si abstineant a mulieribus, prolabuntur in masculos. Et ideo Aristoteles in hoc reprobat Platonis sententiam, quia minus malum est mulieribus carnaliter commisceri, quam in vilia declinare flagitia. Unde Augustinus dicit, quod hoc facit meretrix in mundo, quod sentina in mari, vel cloaca in palatio: tolle cloacam, et replebis foetore palatium: et similiter de sentina: tolle meretrices de mundo, et replebis ipsum sodomia. Propter quam causam idem Augustinus ait in quartodecimo de Civ. Dei, quod terrena civitas usum scortorum licitam turpitudinem fecit. Hoc etiam vitium sodomiticum ipse philosophus, in septimo Ethic., dicit accidere propter vitiosam naturam et perversam consuetudinem: et horum etiam non est convenientiam vel inconvenientiam assignare, cum non sint per se delectabilia humanae naturae: unde medium virtutis ibi esse non potest. Et hoc concordat cum apostolo, ad Rom., qui tales actus ignominiae passiones appellat. Quartum autem, quod Aristoteles reprehendit in Lacedaemoniorum politia, est de inaequali divisione successionum: quia unus civis quasi totam occupabat regionem, ex re videlicet pecuniaria, sicut saepius accidit de foeneratoribus; alii vero cives expoliati fugiunt, et sic remanet politia nuda. Item circa uxores, quia in bonis defuncti uxor ratione dotis duas occupabat partes, sicut accidit in Francia de medietate bonorum; residuum vero distinguebatur, seu distribuebatur haeredibus, et pro suis legatis. Sed quantumcumque toleretur apud Lacedaemonios de aliis civibus diminutio possessionum, quantum tamen ad bellatores sustineri non debet, quia per eos civitas conservatur in sua virtute. Hoc autem Aristoteles accidisse Spartiatis, hoc est Lacedaemoniis, dicit, quia ad nihilum sunt redacti propter dictam causam; cum tamen soliti essent habere decem millia bellatorum, quod non erat modicum apud veteres. Isti autem sunt illi Spartiatae, de quibus agitur in I Mach., qui propter virilitatem animi cum Iudaeis et Romanis specialem habebant amicitiam.


Caput 15

[90442] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 15 Titulus Reprehendit etiam dictam politiam quantum ad leges filiorum et iudicum, movens quaestionem utrum pauperes sint eligendi ad regimen politicum

[90443] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 15 Est et aliud, quod reprehendit Aristoteles in dicta politia, de generatione videlicet filiorum. Statuerunt enim in sua politia ad provocandum cives, quod zelarent multiplicationem prolis, quod qui tres haberet filios, assumeretur ad dignitatem publicorum negotiorum; et qui quatuor, esset sine vectigali. Hoc autem erat causa depauperandi cives: unde fiebant impotentes ad invadendum hostes, et hoc fuit in eis causa dissensionis, unde regio diminuta est in virtute. Istud autem reprehensibile esse, in ratione fundatur, quia quod quis generet plures, non est virtutis, ex qua quis meretur praeeminentiam, puta ut in bellando pro republica, quod est virtutis fortitudinis, vel in consulendo civitati, quod pertinet ad prudentiam, vel in regendo cives, quod pertinet ad iustitiam, vel in conversando honeste cum eis, quod pertinet ad temperantiam. Sed quod in generando quis mereatur praemium in republica, hoc non est virtutis, quia etiam vilis homo potest habere virtutem generativam meliorem: unde quod in hoc honoretur, non est dignum, quia honor non debetur nisi propter virtutem, ut philosophus dicit in primo Ethicorum. In omnibus igitur actibus politiae inter cives aequa debet esse ponderatio oneris et honoris, praeter quam in praedictis, ut verum sit, quod dixit David, sicut in I Reg. scribitur, recuperatis spoliis de Siceleg, contra Amalecitas: aequa, inquit erit portio euntis ad bellum, et remanentis ad sarcinas. Et quamvis lex Mosaica sterili maledictione imprecetur, ut in Exod. et Deut. est manifestum, et ad multiplicandam generationem plurium uxorum sit facta concessio; hoc non fuit ibi concessum, nisi ad virtutem, referendo ad cultum divinum, sicut Augustinus dicit de Civ. Dei. Aliud autem, quod reprehendit philosophus in Lacedaemoniis, unde ipsorum corrupta fuit politia, circa electionem iudicum est, quia eligebantur pauperes, qui, egestate compulsi, corrumpebantur pecuniis a maioribus, et inde opprimebatur iustitia, et exercebantur tyrannides. Comparatione ergo istius politiae democratiam philosophus magis commendat: quia deficientibus in civitate hominibus virtuosis ad regimen, ex quibus constituitur principatus qui aristocratia vocatur, melius regitur per divites malos, ex quibus constituitur principatus qui appellatur democratia. Non ergo expedit politiae pauperes assumi et cupidos ad iudicandum. Unde narrant historiae, quod duo viri per consules Romanos fuerant electi ad gubernandum Hispaniam, quorum unus nimis pauper, alter nimis erat avarus. Cumque delatio facta fuisset in Capitolio de ipsis, quia de hoc litigabant, Scipio Africanus de neutro consuluit, utrumque corruptorem definiens politiae, sive cuiuscumque regiminis, quia se habent ad civitatem velut sanguisugae ad corpus humanum. Unde in Prov. dicitur: sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: affer, affer; quasi ad hoc sit principalis eorum intentio extorquere pecunias. Sed quid dicemus de Fabricio consule, qui pauperrimus fuit? Ut scribit Valerius maximus. Item de Lucio Valerio? De quo dictum est supra, qualiter in summa paupertate mortuus est. Ad hoc autem distingui oportet de duplici indigentia, voluntaria scilicet, et necessaria. Voluntariam habuit Christus et sui discipuli; et hanc habuit Fabricius et alius consul Romanus, qui, ut fideliter gubernarent rempublicam, divitias contempserunt. Maluit enim Fabricius divitibus imperare, quam locupletem fieri, ut dictum est supra de ipso. Haec ergo non repellitur a regimine; sed secunda necessaria: quia talis raro, vel numquam bene regit vel consulit, nisi suo appetitui vacuo satis detur. Cuius ratio, et differentia de utraque paupertate haberi potest ex diversitate finis. Finis autem paupertatis voluntariae est bonum honestum, sive bonum virtutis; finis vero necessariae inopiae est bonum utile, ad quod appetitus eius est pronus. Hoc autem est, cuius gratia aliquid agitur, ut philosophus dicit. Quidquid ergo agunt, qui talem habent indigentiam, ad hunc finem deducunt, ut suum impleant ventrem et bursam. Sed qui voluntariam, sicut contemptivi divitiarum, ordinant omnia ad virtutem: et ideo cum gubernant vel regunt cives, semper in eis bonum virtutis intendunt, quod est bonum humanum, ut idem Aristoteles dicit in primo Ethic. Amplius autem: natura nihil frustra operatur, ut dicit philosophus in primo de caelo. Appetitus vero eius qui non habet divitias ex necessitate, et non voluntate, semper tendit ad habendum divitias. Si ergo non consequitur, erit frustra: et ideo natura appetitus ad hoc impellit, sicut refugiens vacuum, quod sustinere non potest. Ergo difficile est vitare, ut non insequatur quocumque modo ad habendum divitias. Periculosum est igitur politiae, sive reipublicae pauperem assumi ad consulatum, sive ad iudicatum, ut philosophus dicit, nisi quando paupertas est placida: quia tunc est resecata cupiditas, quae omnium malorum est radix, ut scribit apostolus. Talis enim indigens ad regimen politiae est optimus, de quo in Ecclesiaste scribitur, quod inventus est vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam, nulla videlicet cupiditate impeditam.


Caput 16

[90444] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 16 Titulus Redit adhuc super politiam Lacedaemoniorum quantum ad ipsorum regem, reprobans modum quem tenebant circa ipsum, ostendens inconvenientia quae sequebantur ex hoc

[90445] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 16 Post hoc autem et super Lacedaemoniorum regimen est agendum. Volunt enim historici, ut Iustinus Hispanus, magnus gestorum scriptor, dictam civitatem habuisse regem, et ipse Aristoteles in secundo Politic. hoc affirmat, quod rex esset respectu regionis et provinciae, sicut in urbe contingit. Hoc etiam videmus in multis partibus Europae Occidentalis et borealis, quod regem habent, et qualibet civitas suas leges et politiam, puta Francia, Hispania, Gallia et Germania. Lacedaemonii igitur, qui Spartiatae sive Spartani, regem habuerunt, in quibus catellus regnavit, cuius Lycurgus, ut tradit idem Iustinus, in pupillari aetate curam suscepit, ut in Cretensi politia patebit. Circa quod quidem regimen regis Spartiatarum seu Lacedaemoniorum procedit philosophus in Politic. reprehendens ipsum de multis. Primo, de provisione regis, quia non sustinebant occasione inventa, quod regimen esset perpetuum. Sed nec etiam ad vitam modum rectorum politicorum servare volentes, quod in praeiudicium non modicum videbatur esse regiminis: quia in hoc enervabatur ipsorum potestas, et subditis dabatur occasio resiliendi a legibus observandis; et sic non poterant ipsorum reges facere viros perfectos et virtuosos. Propter quam causam, licet dictus philosophus non faciat mentionem, historiae tamen tradunt Lacedaemonios fuisse gentem indomabilem, nisi quod per dictum Lycurgum fuit morum maturitate ac praeclaris legibus regulata, de quibus infra dicetur. Sequebatur etiam istud inconveniens, quod si quando civitas legatos mitteret, ut ipse philosophus dicit, ad aliquam civitatem, vel provinciam, sive regionem, cum quidam ex eis pugnarent pro rege, quidam autem hostes forent, cognoscebatur ipsorum dissensio: unde minus erant cari, et de sua legatione raro reportabant intentum. Et advertendum, quod quamvis consules in urbe annuales essent, ut dictum est supra, et assignata causa est, sicut et magistratus Athenis; tamen non sic erat faciendum de rege, immo si non sit perpetuus, valde periculosum est civibus. Dictum est enim supra, quod haec est differentia inter regem et rectorem politicum, quod alter, videlicet politicus, solis legibus suae civitatis populum iudicat; regalis vero princeps ultra leges quas invenit, vel ante statuit, opportunis temporibus legibus, quas in pectore defert, utitur pro meliori exitu sui regiminis ac suae gentis salute. Si ergo tales principes ad tempora regnent, contingit ipsos ad iudicandum esse praecipites, sive contra cives, qui de ipso amovendo fuerunt solliciti, sive alicuius rei adipiscendae cupidine, vel ut amicis praestent gratiam, quam, si regnassent, non fuissent facturi. Quantum autem ad primum habemus exemplum illius, qui dixit in Luc., exponendo, ut littera sonat: verumtamen inimicos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Hoc eodem modo, ut historiae tradunt, Herodes occidit multos ex nobilibus Iudaeorum, qui conabantur sibi regnum auferre. Quantum autem ad secundum, exemplum assumi posset de villico iniquitatis in eodem Evangelio: quod extendi potest ad omnem gradum regiminis, quia gerunt vicem dominorum in terra, quod et principes orbis faciunt in respectu Dei. Cum enim timent amoveri ab officio, de aerario publico dominii sui iugiter sibi amicos copulant. Ex quibus omnibus manifestum est, quod maximum est periculum alicui temporali rectori conferre regendi arbitrium in faciendo iustitiam. Sed si dominium est perpetuum, rector curabit de subditis sicut de re propria, ad quam quotidie et continuo sollicitatur quasi ad suas divitias naturales, et ad indeficientem thesaurum. Propter quod sic ipse eos gubernat, sicut pastor gregem, sicut hortulanus plantam, quorum qualiscumque laesio eis efficitur scandalosa.


Caput 17

[90446] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 17 Titulus Ex eadem causa ponit quaedam in dicta politia Lacedaemoniale reprehensibilia, quae erant materia dissensionis in populo. Reprehensibilia, quae erant materia dissensionis in populo

[90447] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 17 Inerat etiam quaedam consuetudo talibus dominis in politia Lacedaemoniorum ex eadem causa trahens forte originem, quia tales principes de republica non curabant ut in eorum solemnitatibus et ostentationibus primum fierent exactiones in populum: unde gravati pauperes seditionem concitabant, et sic enervabatur politia. Propter quod, ut de publico fieret aerario, philosophus, in secundo Lib. Politic., magis commendat: quam quidem consuetudinem dicit in Creta fuisse, sive legem constitutam. Exactiones enim, sive vectigalia multiplicata in populo, nisi pro urgenti causa, ut puta pro conservatione civitatis vel regionis, ipsam conturbant, et sunt in ea causa dissensionis et litis. Ex hac etiam eadem ratione sequebatur aliud inconveniens, quod navalis princeps distinguebatur ab ipsa, ex qua sequebatur divisio animorum, et per consequens dissensio politiae: quod non accidisset, si fuisset princeps perpetuus, quia quicumque fuisset dux civitatis, fuisset ei subiectus. Facit autem mentionem de navali bello, quia Lacedaemonii multum dominabantur mari. Concluditur etiam ex eodem forte malam esse politiam praedictorum, quia viri militares non assumebantur, qui essent fortes virtute, videlicet fortitudinis, quae est una de principalibus inter quatuor, qua cives exponunt se morti pro republica, sicut regulus apud Poenos; sed habebant dicti milites, sive principes partem virtutis, quam philosophus increpat in sua politica. Distinguit enim Aristoteles in tertio Ethic. duplicem fortitudinem. Quarum alteram hic tangit, quae militaris dicitur, quae solis viribus innititur corporis; et hanc philosophus vocat partem virtutis, sive fortitudinis, quia requiritur interdum in vera fortitudine. Alia est quae gratia reipublicae se exponit, et non cedit, neque fugit periculis excrescentibus, de qua Seneca dicit in libro de Dei providentia: fortissimos, inquit, sibi pares fortuna quaerit. Ignem experitur in Mutio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone; et de qua etiam dicitur in I Mach., per Mathathiam de filio: Iudas, inquit, fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps, et ipse aget bella populi; pro qua hostibus, gratia reipublicae non cedens, sed pro ea dissolutus corde in caede oppressus occubuit. Prima autem fortitudo est imperfecta, secunda autem perfectissima virtus. Assumere igitur ad bellandum sive principem, sive quemcumque militem, qui non sit fortis secunda fortitudine, non est bonae politiae: quia saepius tales convertuntur in tyrannos, vel periculis cedunt, ut dictum est supra. Item: ex eadem causa, quia videlicet princeps non perpetuus erat, nec ad vitam contingebat, non erant in politia Lacedaemoniorum expensae communes pro bellatoribus; et inde sequebatur quod experti milites non gerebant bella populi propter defectum stipendiorum, quibus respublica providere non poterat; sed exponebantur idiotae, id est inexperti, plebeii videlicet, et amatores pecuniarum: et hoc Aristoteles reprobat in dicto libro, quia saepius erant causa ruinae populi. Haec igitur de politia Lacedaemonica in tantum dicta sufficiant.


Caput 18

[90448] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 18 Titulus De politia Cretensi, et differentia eius ad Lacedaemonicam, de auctoribus dictae politiae, et de legibus Lycurgi

[90449] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 18 Pertractat etiam dictus Aristoteles in dicto libro de politia Cretensium, quam dicit traditam a Lycurgo, fratre regis Lacedaemoniorum, cui nomen Polybita, patre Catilli, ut Iustinus refert: item a Minoe rege eiusdem insulae, qui fuerunt primi legum inventores in Graecia: ad quas discendas profectus est Pythagoras, ipsasque Cretenses perdocuit, sicut idem tradit Iustinus: de quibus etiam duobus philosophus in praefato libro mentionem facit. Et licet diversae historiae de Lycurgo diversimode loquantur, nos tamen relationi eiusdem Iustini magis insistimus, quia praeclarissimus fuit historiarum scriptor antiquus: et hinc forte contigit Lacedaemonios cum Cretensibus eamdem habuisse politiam; unde philosophus dicit Lacedaemonios in hoc imitari Cretenses, quasi ab ipsis leges habuerint. Licet igitur in multis conveniant, differunt tamen quantum ad convivia et festivitates, quia fiebant de communi aerario apud Cretenses, quod dabatur ab incolis de fructibus, et pecoribus quae offerebantur in sacrificiis in his quae ad deos pertinent: quo modo inventae sunt decimae. Alia differentia erat de mulieribus, quia Lacedaemonii zelabant multiplicationem prolis, Cretenses non tantum. Tertia differentia erat de agricultura, quia terras Lacedaemoniorum colebant servi, terras vero Cretensium colebant incolae, per quos oblationes fiebant iam dictae. Quarta differentia erat, quia apud Cretenses eligebantur consules, sive sapientes, quos bosmoym, id est ornatos senes vocabant, non de omnibus, sed de maioribus, et erant plures numero; sed Lacedaemonii de omnibus, quos ephoros dicebant, id est procuratores reipublicae, sed pauciores: et hoc quidem Aristoteles magis commendat, quod minor erat occasio concitandi turbam. Ratio autem dissensionis apud Cretenses, quia olim habuerunt regem, de quo dictum est supra; sed tempore Aristotelis non habebant nisi ducem, quem dicti sapientes eligebant: unde, quia populus numquam habebat electionem, fomentum erat invidiae, et per consequens odii. Sed Lacedaemonii etsi haberent regem secundum beneplaciti tempus, eligebatur tamen a sapientibus, assumptus de omnibus gradibus civium: et hoc videbatur consonum rationi, ut consensu totius consilii assumpti ad regimen populi fieret rex, ut hodie communiter faciunt civitates Italiae. Sic enim civitatis nomen importat, quae est secundum Augustinum, primo de civitate Dei, hominum multitudo, aliquo societatis vinculo colligata: unde civitas, quasi civium unitas. Cum ergo nomen civitatis omnes cives includat, rationabile quidem videtur ad regimen eius de singulis generibus civium debere requiri, prout exigunt merita singulorum, ac civilis regiminis status. Politia ergo Lacedaemoniorum quam Cretensium in hoc melior videbatur. In multis igitur convenientes dictae regiones, ut philosophus tradit, in aliquibus tamen differebant eo modo quo dictum est supra. Et haec de politia Cretensium sufficiant quantum ad sententiam Aristotelis. Sed quia de Lycurgo mentionem facit, quod historia de suis legibus narrat congruum videtur hic interserere. Tradit enim Iustinus, hunc Lacedaemoniis et Cretensibus scripsisse canones, ad quos observandos sub iuramento Lacedaemonios obligavit usque ad reditum suae peregrinationis, quam ad templum Apollinis simulabat, ibidem consulturus de ipsorum salute. Dictus ergo legislator in Cretam se transtulit, ibique moriens, suasque leges eisdem tradens, ossa sua in mari iactari praecepit, ut suis iuribus daret aeternitatem, quibus ipse primum documentum operis dedit. Leges igitur quas tradidit sub compendio idem Iustinus refert. Primo quidem auri argentique materiam sustulit populo. Legendi senatum, vel creandi quos vellet magistratus potestatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter eos divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuiusquam divitiae, vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus vero non amplius una veste toto anno vestiri permisit, nec aliquem cultius quam alterum progredi, nec epulari opulentius. Emi singula non pecunia, sed compensatione mercium iussit. Pueros puberes non in forum, sed in agrum duci mandavit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere agerent et labore, nihil eos causa somni sustinere, vitam sine pulmento degere: neque prius in urbem redire quam viri facti forent, iussit. Virgines sine dote nubere voluit, ut uxores non pecuniae causa eligerentur, strictiusque viri sua matrimonia coercerent, cum nullis fraenis dotis tenerentur. Maximum honorem non divitum et potentum, sed senum esse statuit; nec usquam terrarum locum honoratiorem quam senectuti statuit. Haec igitur sunt leges politiae Lycurgi, de quibus philosophus mentionem non facit, et de quibus disputare quales sint, longus esset sermo, et ideo omittitur ad praesens; non tamen contradicunt his quae a philosopho dicta sunt de ipso.


Caput 19

[90450] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 19 Titulus De politia Chalcedoniorum, qualiter famosa fuerit: et in quo conveniebant Lacedaemonii et Cretenses cum ipsis, et in quo differebant

[90451] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 19 Sed et de politia Chalcedoniensi nunc est agendum, quam Aristoteles multum commendat, dicens istas tres politias Lacedaemoniorum, Cretensium et Chalcedoniorum apud Graecos magis fuisse famosas, quia magis ordinatae fuerunt secundum virtutem. Est autem Chalcedonia civitas in Thracia sita, ubi celebratum fuit Concilium quartum sexcentorum triginta episcoporum sub Leone I, praesente Marciano principe, quod non fuit sine magna copia regionis facultatem habere ad provisionem tantae multitudinis praelatorum. Huius ergo politiam Aristoteles in secundo Politic. praefert caeteris, quamvis praecedentes duae eidem plurimum sunt propinquae: cuius quidem perfectionis et bonitatis Aristoteles tria signa subiungit. Unum, quia officiales eiusdem vivebant ordinate, et sua tranquille exequebantur officia cum quadam stabilitate morum. Secundum vero, quod inter eos in ministerio reipublicae satis videbatur esse concordia, nec umquam est ibi concitata seditio talis, unde dignum esset in Scripturis, vel quocumque modo de ipsa facere mentionem. Tertium autem argumentum suae bonitatis sumit philosophus ex quieto dominio. Nunquam enim inter eos surrexit sive dominus, sive nobilis, sive cuiuscumque potentiae, qui ibidem tyrannidem exerceret. Subiungit autem Aristoteles communitatem quam habebant Lacedaemonii cum Chalcedoniis, sed Chalcedonii excellentiori modo. Primo quidem in conviviis et festis, quae fiebant in demonstrationibus honorabilium personarum, quae faciebant utrique per contributionem; sed Chalcedonii honestiori modo, quia sine oppressione pauperum. Secundum autem in quo conveniebant, erat electio seniorum et regis; sed in hoc differebant, quia Lacedaemonii assumebant quoscumque de populo, quos ephoros vocabant, et erant pauci, ad quos pertinebat electio regis; sed Chalcedonii plures eligebant et ex melioribus, quos et Aristoteles principes appellabat, et erant in Chalcedonia centum quatuor; quos ideo principes nominat propter virtutem sui regiminis, in quo nemo melius principatur. Istos eosdem philosophus genisios, id est honoratos, nuncupat: quorum officium erat et assistere regi, et ipsum eligere. Item in hoc differebant a Lacedaemoniis, quia non eligebant de quocumque genere, nec ex indifferentibus, sed ex eligibilioribus secundum virtutem: cuius rei causam assignat Aristoteles, quia de vili loco assumpti ad principatum, ut pluries laedunt politiam, et laeserunt aliquando Chalcedoniam, iuxta illud poetae: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Unde et in Eccle. scribitur, quasi hoc sit in magnum detrimentum regiminis: est, inquit, malum, quod vidi sub sole, et quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulare quasi servos super terram. Item: non semper eligebant de eodem genere, quia natura deficit saepius in successu suae prolis; sed assumebant Chalcedonii ubicumque reperirent meliorem, sive principem, sive genisios, id est honoratos senes, et in hoc imitabantur politiam aristocraticam, quae est principatus ex paucioribus et virtuosis: quod quidem verum erat apud Chalcedonios, quia rex cum aliquibus hominibus honoratis et virtuosis tractabat quae agenda erant in civitate, non requisito populi consensu, ut de Romanis scribitur in I Mach., quod consilium agebant trecentum viginti de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Quamvis autem istud rex posset cum praedictis honoratis, interdum tamen requirebat populum de quibusdam agendis, et licitum erat populo consentire, vel non, ita ut locum non haberet, nisi fuisset acceptum, postquam fuisset propositum populo; et tunc reducebatur status politiae ad principatum democraticum, quia haec fiebant in favorem gentis plebeiae. Aliquando vero committebatur aliquid paucis, et tunc principatus oligarchicus vocabatur. Eligebantur enim quinque ex divitibus, quos Aristoteles pentacontarchos appellat, ad quos pertinebat illos centum quatuor assumere honoratos, sive genisios: et fuit proprium politiae Chalcedoniorum: quem modum hodie observant civitates Italiae et praecipue Tusciae. Hic etiam ritus servatus fuit in urbe toto tempore quo consulatus duravit. Primo enim creati sunt consules, qui erant duo, postea dictator et magister equitum, ut historiae tradunt, ad quos pertinebat totum civile regimen; et sic principatu aristocratico regebatur. Ulterius inventi sunt tribuni in favorem plebis et populi, sine quibus consules et alii praedicti regimen exercere non poterant; et sic adiunctus est democraticus principatus. Processu vero temporis senatores acceperunt regendi potestatem, licet senatores primo a Romulo sint inventi. Divisit enim totam civitatem in tres parte, in senatores, milites et plebem: et tunc existentibus regibus, in urbe tenebant locum senum, qui erant in Lacedaemonia, qui ephoroi dicebantur, sive in Creta, quos bosmoym appellabant, sive in Chalcedonia, quos nominabant genisios, ut supra dictum est. Et quia senatores cum primis erant in multitudine, ideo tunc principatus Romanorum politicus dicebatur. Quando vero corrumpebatur politia per potentiam aliquorum, puta tempore quo exorta sunt bella civilia, tunc regebatur oligarchico principatu. Haec pro tanto sunt dicta ad ostendendum regimen Graecorum multum concordare cum nostro etiam tempore Aristotelis.


Caput 20

[90452] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 20 Titulus Quomodo Aristoteles tradit in politia Chalcedoniorum documentum de electione principis, utrum dives vel pauper sit eligendus, et qualiter pauper virtuosus sustentari debeat; et utrum uni principi competant plura dominia

[90453] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 20 Tradit etiam documentum idem philosophus in dicta politia Chalcedoniorum quantum ad electionem, ut non arte, vel fortialiter eligant, sed virtuosos: quia contingit aliquando talem sortem super pauperem cadere, cuius principatus est periculosus: quia, ut ipse dicit, et supra est ostensum, impossibile est egentem bene principari, ac legitime negotiis publicis posse vacare. Propter necessitatem enim inhiat lucris, et resilit a virtute, nec sibi ipsi vacare potest, ut quiescat animus, seu, ut dicit Salustius de antiquis Romanis: sit animus in consulendo liber. Tradit etiam documentum philosophus, quod et Chalcedoniae dicit contigisse in sua politia, ut si quando reperiretur pauper qui foret virtuosus, ad tollendam occasionem ne se lucris immergat illicitis, ut respublica ei provideat in necessariis: unde et in omni regimine sunt instituta stipendia sive de aerario publico, ut Augustinus dicit de verbis domini, ne forte dum sumptus quaeritur, praedo grassetur, sive de bonis cuiuslibet sub regimine constituti, ut sunt tributa et vectigalia, quae dominis debentur quodam iure naturae, sicut probat apostolus ad Rom.: ideo, inquit, tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Item, in I ad Cor.: quis, inquit, militat stipendiis suis umquam? Quis pascit gregem et de lacte eius non manducat? Sed tunc movetur quaestio, quam Aristoteles tangit in dicta politica: utrum ad principatum semper dives eligi debeat: quia in hoc datur materia, ut homines sint amativi pecuniarum quocumque modo, eo quod natura humana semper est appetitiva honoris, ut scribit maximus Valerius. Ad quod ipse philosophus multa dicit comparans oligarchiam ad aristocratiam: quia secundum primum principatum eligitur dives, iuxta secundum semper assumitur virtuosus. Sive ergo pauper, sive dives, dummodo vivat secundum virtutem, assumendus est in vera politia. Sed minus periculum est de divite, quia instrumenta sibi adsunt humanae vitae, per quae honeste suum potest officium exequi, salva tamen iustitia subditorum. Multa alia scribit philosophus de politia Chalcedoniensi, comparans ad invicem principatus: duo tamen concludit reprehensibilia de ipsis Chalcedoniensibus. Unum, quod sustinebant principem plures principatus habere, quod Aristoteles reprobat, ostendens multo melius esse, vel dignius plures esse, vel convenire ad unum principatum, quam quod unus habeat plures. Ratio autem huius ex verbis philosophi haberi potest ibidem, quia in diversis principatibus actus unius per alium impeditur: unde dat istud principium, ex quo argumentum assumitur, quod ab uno unum opus optime perficitur, cuius rei gratia duo ponit exempla. Unum de fistulizantibus, sive cytharizantibus et choreariis, quia in opere sibi contrariantur, et in instrumentis. Fistula enim, sive cythara requirit hominem intelligentem in melodiis, et manus agiles et subtiles. Sed chorearius nihil horum requirit, quia sufficit homo etiam rusticanus cum manibus crabrosis. Ita et de diversis contingit dominis quod contrariantur sibi invicem, sicut fistulans choreario. Aliud exemplum introducit de nautico bello et campali: quia non est conveniens ut utrobique sit unus rector, cum non habeant similes actiones. Alius est enim modus pugnandi in campo, et alius in aquis, et alia instrumenta requirit campale bellum, et alia navale, et per consequens alias actiones. Unde concluditur, inconveniens esse unum dominum habere plura dominia, et ea bene posse gubernare propter contrarias actiones et instrumenta. Amplius autem: et virtus est debilis in agente, quia vix homo sufficit ad sui regimen. Durum est enim ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat alienae, ut Gregorius ait. Multo ergo difficilius est habere multa regimina propter causas iam dictas.


Caput 21

[90454] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 21 Titulus De politia Pythagorae, quam didicit a praedictis philosophis Minoe et Lycurgo, et quomodo totus suus conatus ad hoc fuit, assuefacere scilicet homines ad virtutes

[90455] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 21 Praeter dictas autem politias, quas philosophus tangit in sua politica, invenitur una philosophica, de qua Aristoteles mentionem non facit, videlicet Pythagorae, qui ipsum praecessit per duas hominum aetates, a quo nomen philosophi exordium habuit, ut scribit maximus Valerius. Non est enim ausus se nominare sapientem, neque se in numero septem sapientum computare, qui ipsum praecesserant; sed se philosophum appellavit, id est sapientiae amatorem. Hic, ut tradit Iustinus Hispanus, cum peragrasset Aegyptum ad perdiscendos siderum motus originemque mundi, inde regressus, Cretam et Lacedaemoniam profectus est ad cognoscendum leges Minois et Lycurgi, de quibus suam fundavit politiam. Sed praeter leges iam dictas, idem Iustinus hoc de ipso scribit, quod Crotonam veniens: populum in luxuriam lapsum sua auctoritate ad usum frugalitatis revocavit. Laudabat quotidie virtutem, et vitia reprimebat, casumque civitatum hac peste perditarum enumerabat. Tantum quoque studium ad frugalitatem perdiscendam multitudini persuasit, ut aliquos ex eis luxuriatos fuisse incredibile videretur. Tradit etiam Tullius de ipso, quod quibusdam harmoniis vitia in hominibus extinguebat luxuriae. Unde dicit, quod Tauromitanum iuvenem quemdam libidine flagrantem, cum audivisset Pythagoras ad ostium amicae meretricis insanire, iussit Psalterium spondaeum canere, et sic eum ad sanam mentem revocavit. Matronarum quoque separatarum a viris doctrinam, et puerorum a parentibus frequenter habuit, ut de ingressu religionis frequenter contingit ex ignito sermone praedicationis, vel ex virtuosa operatione et excellenti vita doctoris. Docebat autem nunc hos pudicitiam, nunc illos modestiam, litterarumque studium. Ut matronae aureatas vestes caeteraque dignitatis suae ornamenta deponerent, velut quaedam luxuriae instrumenta, omniaque in Iunonis aedem deferrent, eidemque consecrarent suadebat, asserens matronarum vera ornamenta pudicitiam fore. Hic autem cum annos viginti esset Crotonae, Metapontum se transtulit, ibidemque decessit: cuius tanta fuit admiratio, ut de eius domo templum facerent, ipsumque pro Deo colerent. Scribit etiam Hieronymus de ipso, contra Iovinianum, quod filiam habuit tantae pudicitiae, ut virginitatem servans, choro simul virginum iam praeesset, easque castitatis instruxit doctrina. Per quod apparet quod in sua politia ad hoc tota sua ferebatur intentio, suusque conatus, ut homines traheret ad vivendum secundum virtutem, quod et Aristoteles in politica docet: quin etiam omnis vera politia corrumpitur, si ab hoc fine declinetur.


Caput 22

[90456] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 22 Titulus De documentis Pythagoricis sub figuris et aenigmatibus traditis, et de duobus Pythagoricis fidelissimis amicis

[90457] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 22 Tradit etiam Hieronymus ubi supra quasdam leges Pythagoricas ob conservationem suae politiae sub quibusdam paradigmis et parabolis more antiquorum traditas: fugienda, inquit, sunt modis omnibus et abscindenda, languor quidem a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. Pythagoricorum etiam sunt ista: amicorum omnia esse communia, et amicum se alterum esse: in quo maxime fuit eorum conatus. Unde narrat maximus Valerius de duobus Pythagoricis, seu Pythagorae discipulis, Damone et Pythia, quod tam fidelem inter se iunxerunt amicitiam, quod cum alterum eorum Dionysius tyrannus morti adiudicasset, et is tempus ab eo impetrasset, ut, priusquam periret, profectus domum res domesticas ordinaret, alter vadem pro altero se tyranno dare non dubitavit. Appropinquante autem diffinita die, nec illo redeunte, cum unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnasset, is nihil se amici constantiam metuere praedicabat. Eodem itaque momento, eademque hora per Dionysium constituta, qui eam acceperat, supervenit. Admiratus tyrannus amborum animum, supplicium remisit, eorumque fidei se coniungi desiderans, eos, ut ipsum in societate suae amicitiae reciperent, rogavit. Scribit etiam Hieronymus alia documenta, seu leges, quas Pythagoras in sua tradidit politia: duorum videlicet temporum maxime curam habere, mane videlicet et vespere, id est eorum quae acturi sumus, et eorum quae gessimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines proximos Deo facit. Refert etiam Hieronymus super Ecclesiast. Pythagoricam fuisse doctrinam, ut homines scholastici usque post quinquennium taceant, postea vero eruditi loquantur. Item: alia documenta et leges de ipso reperiuntur sub aenigmatibus tradita, quae Hieronymus narrat, contra Iovinianum: stateram, inquit, ne transilies; id est ne praetergrediaris iustitiam. Ignem gladio ne foveas, id est, iratum et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. Coronam minime carpendam, id est leges urbium observandas. Cor non comedendum, id est moerorem de animo expellendum. Per viam publicam ne ambules; id est, ne multorum sequaris errores. Hirundinem in domo non habeas, id est garrulos et verbosos in tua societate non suscipias: et multa alia documenta, vel his similia leges, quae in sua politia praedictus philosophus tradidit, magis ordinata ad regimen animae, quam corporis; qua regulata, corporalia facilius disponuntur. Et haec ad praesens de diversorum politiis, dicta sufficiant. Nunc vero de vera vita politica, sive per philosophum tradita, sive per alios sapientes, in sequentibus est agendum.


Caput 23

[90458] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 23 Titulus In quo consistat perfecta politia, ex qua accipitur felicitas politica: scilicet quando partes politiae sunt bene dispositae, et sibi ad invicem correspondent

[90459] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 23 Quia vero cum de politia agitur, ad civitatem refertur, modus agendi de ipsa ex qualitate civitatis dependet. Civitas autem, ut Augustinus dicit in primo de Civ. Dei, est hominum multitudo aliquo societatis vinculo colligata, quae vera virtute beata redditur. Haec autem definitio a sententia philosophi non discordat, qui in perfecto politiae regimine felicitatem ponit politicam, ut ex primo Ethic. patet. Virtus enim, qua rector politicus civitatem gubernat, architecta est respectu cuiuslibet aliarum virtutum, quae sunt in civibus: quia caeterae virtutes civiles ordinantur ad istam, sicut ad militarem equestris et sagittaria. Et ideo in operatione eius, cum sit virtus suprema, consistit felicitas politica, ut philosophus videtur velle in commemorato iam libro. Sic enim de vera et perfecta politia contingit, quemadmodum de corpore bene disposito, in quo vires organicae sunt in perfecto vigore. Et si virtus suprema quae est ratio, caeteras dirigat inferiores potentias, et ad suum moveantur imperium, tunc insurgit quaedam suavitas et perfecta delectatio virium in alterutrum, quam harmoniam vocamus: unde Augustinus dicit in tertio de Civ. Dei, quod respublica sive civitas bene disposita melodiae vocibus comparatur, in qua diversis sonis proportionatis ad invicem, fit cantus suavis et delectabilis auribus: quae proprie fuit in statu innocentiae regulata ex virtute originalis iustitiae praeter actum divinae cognitionis: unde causabatur contemplativa felicitas, et etiam modo secundum quamdam participatam virtutem in viris perfectis, ut nihil velint nisi quod regula mandat rationis, et quod Deo placet. Et ex hac quidem ratione motus fuit philosophus, assimilare rempublicam seu politiam naturali et organico corpori, in quo sunt motus dependentes ex uno movente, sive ex duobus, ut sunt cor et cerebrum; et tamen in qualibet parte corporis est operatio propria primis motibus correspondens et in alterutrum subministrans: unde hoc corpus divini muneris beneficio animari asserit, et quod summae aequitatis, nutu Dei agitur moderamine rationis: quod et apostolus confirmat in I ad Cor., ostendens totam Ecclesiam esse unum corpus distinctum in partibus, sed unitum vinculo charitatis. Ad veram igitur civilitatem sive politiam requiritur, ut membra sint conformia capiti et ad invicem non discordent, et sint omnia sic disposita in civitate, ut iam est dictum. Amplius autem: in causis et causatis, et moventibus et motis, ita videmus, quod est debita proportio ipsorum ad invicem quantum ad influentiam: quia inferiora moventur secundum superiorem motum, et superiora movent quantum est inferiori conveniens, cum natura non deficiat in necessariis. Si igitur talis est ordo superiorum ad inferiora, et e converso in qualibet natura creata, multo magis esse debet in natura intellectuali, quanto perfectior est inter entia. Si ergo talis dispositio suavitatem facit contemplando, multo magis operando. Et hinc Pythagorici moti fuerunt in caelestibus corporibus ponere melodiam, ut philosophus dicit in secundo de caelo, propter ordinatos motus quos habent, et indeficibiles, unde insurgit summa suavitas: et quia ipsa fore dicebant animata, ex hac parte eisdem dabant felicitatem. Ergo sic politice vivere perfectam et felicem vitam facit. Praeterea: ordo est parium dispariumque rerum, sua cuique tribuens dispositio, ut Augustinus dicit, duodevigesimo de Civ. Dei: per quam definitionem habemus diversum gradum in politia, tam in executionem officiorum, quam in subiectione, sive obedientia subditorum: unde tunc est perfecta socialis congregatio, quando quilibet in suo statu debitam habet dispositionem et operationem. Sicut enim aedificium est stabile, quando partes eius sunt bene sitae, sic de politia contingit, quod firmitatem habet et perpetuitatem, quando quilibet in suo gradu, sive rector, sive officialis, sive subditus debite operatur, ut suae conditionis requirit actio. Et quia ibi nulla est repugnantia, consequenter ibi erit summa suavitas et perpetua firmitas status: et hoc est proprium felicitatis politicae, ut philosophus tradit. Hos autem tales rectores civitatis, sive politiae pro conservando in pace populo, describit nobis in Exod., Iethro cognatus Moysi: provide, inquit, de plebe viros potentes, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui iudicent populum omni tempore. Et postea subdit: si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustinere, et omnis hic populus revertetur in pace ad loca sua: quasi omnia subsistant in quadam suavitate mentis, et pace temporis, ex quibus insurgit felicitas hominis, si tales sint gubernatores reipublicae quales hic ordinantur. Tales et Salustius dicit fuisse rectores Romanos: unde respublica ex parva facta est magna, quia in eis fuit domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque libidini neque delicto obnoxius: in quibus tales actus virtuosi regiminis nobis traduntur, unde perfecta et felix ostenditur politia.


Caput 24

[90460] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 24 Titulus Dividit politiam tripliciter, et unamquamque partem prosequitur, et primo qualiter in partes distinguitur integrales secundum opinionem Socratis et Platonis

[90461] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 24 Nunc igitur de his in specie est agendum, in quae, sive in quas partes, civilitas, sive politia dividitur. Quas quidem oportet accipere vel respectu totius civilitatis, cui partes integrales respondent; vel respectu sui regiminis, aut ut ad negotia ordinatur bellica: quia secundum hanc divisionem diversa sortiuntur vocabula a diversis historiarum scriptoribus et auctoribus legum. Quantum autem ad primum modum tradendi divisionem, accipere possumus superius tactam, quae est Socratis et Platonis, qui totam politiam in quinque colligebant partes: in rectores scilicet, consiliarios, bellatores, artifices et agricolas. Aliam autem, quae est Romuli primi principis urbis Romae: qui, ut historiae referunt, divisit multitudinem sui populi in tres partes, videlicet senatores, milites et plebem. Politia vero Hippodomi per tria genera hominum dicebatur et ipsa constitui, per bellatores, artifices et agricolas, ut supra est traditum. Harum autem quaelibet sustineri potest, et rationem habet. Prima enim, quae quinque hominum genera comprehendit, satis videtur conveniens. Si enim vires animae consideremus, quarum respectu nostra attenditur indigentia, unde accipitur constituendi civitatem necessitas, manifestum est dictam divisionem esse sufficientem. Patitur enim homo indigentiam respectu partis intellectivae, ut possit vivere secundum virtutem, propter quod est sibi provisa directio in agendis: ad quod ordinatur consiliativa, quae ponitur a philosopho inter intellectuales virtutes. Unde in Eccli. scribitur: fili, inquit, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. Et ideo in republica, sive in politia consiliarii sunt optima pars eius: propter quod a Plutarcho comparantur oculo, qui inter partes corporis est nobilior. Indiget etiam refraenativa concupiscentiae, sive affectivae, quae inordinata est, ut ipse philosophus tradit, unde ipsas aegritudines in septimo Ethic. appellat: et inde necessarii sunt rectores ad corrigendum hominum malitiam; propter quod et apostolus dicit, quod non sine causa gladium portat, vindex in iram ei qui male fecit. Ex qua ratione institutae sunt leges per principes et rectores, ut per philosophum patet, et ipse apostolus in epistola ad Gal.: lex, inquit, propter transgressores posita est; et iterum: iusto non est lex posita. Sunt etiam et aliae indigentiae humanae vitae, quae respondent aliis potentiis animae, ut est tegumentum, ornamentum et nutrimentum. Duo quidem prima indigentiam supplent partis sensitivae hominis; quod artificum est officium sive in aedificiis, sive in vestimentis, sive calceamentis, sive quibuscumque aliis artificialibus rebus, quae aspectum, vel auditum, vel odoratum, sive tactum delectant, vel eisdem conferunt supplementum. Sed ad indigentiam supplendam humanae vitae quantum ad nutrimentum, quod respondet parti vegetativae, ordinantur agricolae sive in pane, sive in vino, sive in fructibus, sive in gregibus, sive in armentis, sive in volatilibus, quae omnia de iure ad civitatem per agricolas deferuntur et transportantur. Bellatores autem congrua sunt pars politiae, ordinata quidem contra impulsores aliarum partium, et ad ipsarum munimen. Ad hoc enim constituitur miles in civitate, ut se pro sua patria contra hostes opponat: unde ad hoc iuramento astringuntur cum ad gradum militarem ascendunt, pro republica non recusantes mortem, ut in Policrato traditur, ubi de sacramento militis agitur. Est ergo bellator in republica necessarius, et pars praecipua politiae: quia eius officium est assistere principi pro exequenda iustitia, ut dicitur in commemorato libro, et fideliter et constanter contra hostes pugnare pro conservanda patria: et sic non solum parti politiae, sed toti, militaris gradus in republica singulariter est fructuosus. Ex quibus omnibus manifeste patet sufficientia politiae Socratis et Platonis quantum ad partes eius.


Caput 25

[90462] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 25 Titulus Ostendit sufficientiam partium integralium politiae quas Hippodomus tradit et Romulus

[90463] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 25 Sed et de duobus aliis modis iam dictis adhuc divisio tolerari potest: quia comprehenduntur cum prima, cuius sufficientia est iam ostensa. Et quidem in divisione Romuli cum de senatoribus agitur, rectores accipimus politicos et sapientes eis adiunctos, sive assessores, sive quoscumque alios iurisperitos. Plus enim principes politici sunt consiliativi quam regales vel imperiales; sicut et de Romanis scribitur, I Mach., quod consulebant quotidie trecentos viginti de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Cuius ratio esse potest, quia regimen politicum solis roboratur legibus, ut dictum est supra; regale vero, sive imperiale, etsi legibus gubernetur, in casibus tamen opportunis, ac gerendis quibuscumque negotiis regimen consistit in arbitrio principis: quia pro lege habetur quod principi placuerit, ut iura definiunt. Concludendum est igitur, in dominio politico consiliarios maxime fere necessarios, quos in nomine senatorum includimus: unde Isidorus dicit in secundo Etymolog., quod senator a consulendo et tractando est dictus, qui sic se habet ut consulat, et nulli noceat; unde et Augustinus, de Civ. Dei, senes inter senatores connumerat. Comprehendimus etiam in nomine senatoris rectores, sicut idem Isidorus tradit in praenominato iam libro ex verbis Salustii dicentis, quod senatores patres vocati sunt propter diligentem curam regiminis. Nam sicut patres filios, ita illi rempublicam gubernabant. Patet igitur quod in nomine senatorum, quos Romulus distinxit a militibus et plebeiis, etiam rectores et consiliarios comprehendit, quos Socrates et Plato in sua Politic. posuerunt distinctos. Sed in nomine plebis artifices et agricolas accipere possumus, quia utrumque genus de gente plebeia accipitur. Et apparet, quod divisio multitudinis in civitate per praefatos philosophos a divisione quam fecit Romulus non discordat. De distinctione tamen Hippodomi iam praefati videtur esse dubium: quia nulla fit ibidem mentio de consiliariis et rectoribus, nec ad partes reduci valent per dictum philosophum assignatas, cum actus et naturae ipsarum penitus sint diversa. Sed si attendimus ad ea quae ad civilitatem eius sunt tradita quaestio facilius solvitur. Pertractat enim de iudicibus et assessoribus, ubi circa ipsos suam ponit distinctionem, et nos ex ea possumus accipere consiliarios et rectores: de quibus pro tanto mentionem non facit cum de partibus agit politiae, eo quod illas partes solum assumit, quae ad indigentiam referuntur corporalis vitae: unde et sua positio quantum ad substantiam a prima, videlicet Socratis et Platonis, non videtur differre. Haec igitur de partibus politiae, ex quibus constituitur, dicta sufficiant. Unum tamen de eis adhuc considerandum videtur, de bellatoribus videlicet, quia omnes politiae de ista parte faciunt mentionem; cuius quidem rationem habere possumus a Vegetio, de arte militari, in fine primi libri, quia omnes regiones et civitates per bellatores in suo sunt conservatae vigore, et quod respublica diminuta est per dissuetudinem bellandi in urbe, post primum bellum Punicum per annos viginti in pace vitam deducens; unde Romanos ubique victores sic enervavit, ut in secundo bello Punico Hannibali pares esse non possent. Tot itaque consulibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad victoriam pervenerunt, cum exercitium militare condiscere potuerunt, et postea concludit: semper ergo legendi exercitandique sunt iuniores. Utilius enim constat suos erudire armis, quam alienos mercede conducere. Necessarii igitur sunt bellatores omni tempore in republica, tum pro pace civium conservanda, tum pro incursu hostium evitando: quorum considerato fructu in republica amplior eis inter cives confertur honor, tanquam magis necessariis ad conservationem politiae, et propter periculum cui se pro ipsa debent exponere. Propter quod eisdem solis dabatur victoriosis corona. Hinc est quod in Policrato assimilantur manui, quae secundum Aristotelem in secundo de anima est organum organorum. Iura etiam ipsos milites ampliori decorant privilegio inter omnes civiles sive in testamentis, sive in donationibus, seu in quibuscumque negotiis, sed praecipue dum sunt in castris, ac suum exercent officium.


Caput 26

[90464] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 26 Titulus Agit ulterius de aliis partibus politiae respectu regiminis, ubi verba exponuntur diversorum officialium

[90465] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 26 De partibus autem politiae respectu regiminis, quia Romana respublica magis ordinem praecipuum tenuit, et post Tarquinium expulsum a regno gradus officialium ponitur ab historiarum scriptoribus, de ipsis specialiter tanquam aliorum exemplaribus est agendum. Narrant enim primo, consules institutos, brutum videlicet, qui maxime egerat ut expelleretur Tarquinius, et Tarquinium Collatinum maritum Lucretiae: sic dicti vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio; quos mutandos ideo elegerunt per singulos annos, ut dictum est supra, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Propter hoc autem duo pares erant, quia unus rem civilem, alter vero rei militaris curam gerebat. Processu autem temporis, id est quinto ab eiectis regibus anno, inventa est dictatura, occasione habita alicuius novitatis in urbe. Dum enim gener Tarquinii ad vindicandum regis iniuriam magnum congregasset exercitum contra civitatem, ad confortationem gentis nova instituta est dignitas, quam dictaturam appellarunt, maior potestate ac imperio consulatu. Item, tempore excellentior, quia de quinto in quintum annum ipsorum expirabat officium, consulatus autem per annum. Hi dictatores magistri a populo vocabantur, quam dignitatem ferunt historiae habuisse Iulium. Eodem etiam anno tradunt magistrum equitum institutum, qui dictatori obsequebatur. Dictator autem primus, ut scribit Eutropius fuit Lartius, sed magister equitum spurius Cassius. Sexto autem anno, quia consules nimis gravabant plebem, a populo instituti fuerunt tribuni, sic dicti, ut tradit Isidorus Lib. nono Etymolog., eo quod iura populo tribuant: quem locum in civitatibus Italiae tenent antiani, ordinati ad defensionem gentis plebeiae. Sed advertendum hic, quod senatores semper fuerunt ex quo sunt a Romulo instituti: unde tradunt historiae, quod quia consules cum senatoribus populo erant infesti, inventi fuerunt tribuni in favorem plebis. Sunt autem et alia nomina officialium urbis, de quibus historiae faciunt mentionem, sed praecipue Isidorus libro nono Etymol, videlicet censores, patritii, praefecti, praetores, patres conscripti, proconsules, exconsules, censorini, decuriones, magistratus et tabelliones, de quibus omnibus sub compendio est dicendum. Censoria autem dignitas apud veteres Romanos erat, quae apud modernos est dignitas iudicialis: censere enim iudicis est. Dicuntur etiam censores patrimoniorum, ut tradit idem Isidorus, a censu aeris appellati, quod est officium specialis curae in civitate, sive in tutoribus dandis, sive auctoribus, sive curatoribus, vel quibuscumque causis et negotiis pupillorum et viduarum, vel etiam rebus patrimonialibus dividendis. Sed patritii ideo dicuntur, quia sicut patres filiis, sic illi cives Romanae reipublicae curam gerebant, qualis fuit domus Fabia, de qua dictum est supra. Patritiatus igitur non erat officium in republica, sed quaedam paterna reverentia populi ad aliquam progeniem civitatis pro zelo politiae Romanae quem gerebant: unde et iura gentium patritiatum omni eminentiae, sive principatui praeferunt, sicut pater omni curae tutoriae. Praefecti autem dicti sunt, eo quod praetoria potestate praesint, unde et praetores idem quod praefecti dicuntur. Importat enim tale officium omnimodam factionem quasi praecipuus sit operator et executor iustitiae. Scriptura tamen sacra ad exteriores refert actiones, ut in principio Exodi scribitur, quod praecepit Pharao praefectis operum et exactoribus populi, dicens: nequaquam ultra dabitis populo paleas ad conficiendos lateres. Hi autem et praetores vocabantur ex prosecutione iustitiae. Patres autem conscripti appellabantur senatores ratione officii. Ut enim refert Isidorus, cum Romulus ipsos instituit in decem curias, ipsos eosdem elegit, et nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde nominati sunt patres conscripti, quos etiam in tres ordines distinxit. Primi vocabantur illustres, secundi spectabiles, tertii autem clarissimi: quorum verba exponere longum esset. Proconsules autem dicti sunt coadiutores consulum quasi proiecti, sive adiecti consulibus; nec consulatu fungebantur simpliciter, sicut nec procurator curatoris sive actoris; vel proconsul dicebatur assessor, qui vide consulum iudicabat. Exconsul vero dicebatur consul amotus ab officio, peracto vicis suae anno, unde exconsul quasi extra consulatum existens. Habebat tamen aliqua fastigia sui consulatus sive alicuius immunitatis, sive alicuiuscumque signi eminentiae, per quod cognoscebatur fuisse consul. Censorini autem minores iudices dicebantur, ad actus censoriae curiae vel regiminis deputati, de qua dictum est supra, quasi inferiores censores. Sed decuriones ad omnem actum curialis officii: sic dicti, ut dicit Isidorus, quia sunt de ordine curiae, et quia officium curiae administrant: sic vocatus est Ioseph ab Arimathaea, nobilis videlicet decurio, ac vir iustus et bonus, qui pro domino nostro Iesu Christo mercatus sindonem, officiosissimam et reverendissimam contulit sepulturam. De magistratu autem in fine superioris libri satis est declaratum. Nunc autem agendum est de altero officio et infimo cuiuscumque regiminis, quod est tabellio: sic dictus, ut tradit Isidorus, quoniam portitor sit tabellarum et susceptor, in quibus acta geruntur sive reipublicae, sive personae privatae. Idem etiam et Scriba publicus vocatur, quia ea solus scribit gesta quae publica vocantur, quem et iura gentium servum publicum appellant. Restat autem de uno solo nomine dignitatis diffinire quantum ad regimen politiae, quod Scipio appellatur: quod quidem secundum proprietatem vocabuli baculus dicitur, cui quasi ad sui ducatum innititur et sustentatur, quo pater Cornelii Scipionis indiguit. Hunc autem patrem tradunt historiae fuisse caecum, unde cum baculo, sive scipione veniebat in forum. Ad huius igitur similitudinem filius eius Publius Cornelius, quia sustentavit rempublicam contra Hannibalem et Carthaginem, vocatus est Scipio; et quia totam Africam subiugavit Romanis, dictus est Scipio Africanus ad differentiam alterius Scipionis, nepotis eius, qui Hispaniam devicit, et vocatus est Lucius Cornelius Numantinus, a Numantia, quam subiecit ac prostravit. Scribit etiam Augustinus, primo de Civ. Dei, tertium fuisse Scipionem, qui et Nasica est vocatus, frater maioris Scipionis, qui ne Carthago destrueretur prohibuit, asserens ipsam esse medicinam Romanis. Ex his igitur propter probitatem tantorum virorum considerato principio, unde nomen Scipionis ortum habuit, scipionem legislatores vocarunt virgam, quam princeps portat in manu cum sceptro quasi semper victoriosus, ut ille magnus Scipio fuit. Unde narrat Isidorus in decimoseptimo Etymologiarum, quod triumphantes purpuram palliatam, et togatam habebant vestem, et scipionem cum sceptro gerebant in manu ad imitationem victoriae Scipionis. Haec igitur de nominibus dignitatum respectu regiminis in tantum sint dicta.


Caput 27

[90466] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 27 Titulus De partibus politiae quantum ad bellatores, quas distinguit secundum triplicem considerationem

[90467] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 27 Sed et de partibus ordinatis ad bellum, quae sunt partes politiae, et eidem necessariae, ut superius est probatum, congruum videtur tradere: quae quidem bene dispositae pulchritudinem et decorem causant, et delectationem generant: ex quo etiam ingens cordis augmentum, audacesque reddunt animos ad arduorum aggressum. Unde Salomon in canticis, exercitum dispositum ad bellandum pulchritudinis sponsae assimilat et decori: pulchra, inquit, es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Sic enim pulchritudo allicit, ut extasim faciens nihil aggredi timeat vel formidet; quod in excessivis amantibus maxime est manifestum. Ita etiam de acie bene ordinata contingit, et ideo ipsam terribilem vocat, sive ad pulchritudinem sponsae, sive ad aciem referens ex causa iam dicta. Propter quod non immerito de dictis partibus est agendum, quia ad ornatum faciunt politiae. Et quia homo in bello praecipue regimine indiget propter difficilem et terribilem actum quem exercet, inde opportunum videtur in castris exercitum dividere in numerum certum, cuilibet assignando ducatum, per quem regatur et dirigatur ad pugnandum cum hostibus. Quem quidem accipere possumus a Vegetio, in secundo Lib. de re militari, ubi exercitus dividitur in legiones: in quo dicit duas sufficere cuilibet duci vel consuli. Legionem dividit in decem cohortes; sed cohors prima numero et merito antecedit. Nam genere quidem et litterarum instructione viros electissimos quaerit, ut idem tradit Vegetius: quod pro tanto dicit, ut castra magis confidant, si tanti viri in prima exponantur acie, et quia maxime requiritur sapientia, ubi periculum totius dependet exercitus. Haec autem cohors aquilam suscipit signum praecipuum Romanorum castrorum, et totius legionis insigne: quod et imperatoribus posterioribus est relictum. Cuius quidem ratio assignari potest, quia, ut idem dicit Vegetius, militaris Romana disciplina primas acies faciebat alares: inter omnes autem avium alas aquilinae sunt fortiores. Vel aliter dici potest, quod ideo signum aquilae eis traditur ex praeeminentia, videlicet in mundo, quantum ad dominium, propter caelestem et divinum effectum, quem implorare debent continue, ut faciebat ille princeps Iudas Machabaeus, qui in pugnando auxilium de caelo petebat: quod praecipue eis competit propter periculum cui se committunt, vel quia merentur apud Deum ut sint victoriosi, eo quod morti se exponunt pro populo. De qua aquila dicitur in Ezechiele, loquente de Nabuchodonosor orientis monarcha: aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Post hoc subdit Vegetius numerum primae cohortis, quam millenariam vocat, eo quod mille centum pedites in ea sunt, equestres autem centum triginta sex. Caeteras autem vocat quinquagenarias, quia in qualibet ponit quingentos quinquaginta quinque pedites, equestres autem sexaginta sex, ut quilibet eques certum numerum peditum habeat. Disponit etiam in quinta cohorte milites fortiores, quia sicut prima dextrum tenet cornu, ita et quinta sinistrum. Multa alia dicit ibi Vegetius, quae enumerare nimis esset longum, et verba eius tanquam inusitata modernis temporibus maiori indigerent expositione. Haec autem tantum ad praesens sufficiant. Quod si multitudo populi in politia sub certis limitibus in gradu et numero disponitur quantum ad sui directionem, multo magis in castris, in quibus maxima et periculosissima est difficultas regiminis, tum ex parte operis quod eis incumbit, quia ad finem terribilium ordinatur, quod est mors; tum ex parte hostium qui infestant. Unde sicut in Exod. consulitur Moysi a cognato suo Iethro, ut onera divideret per officia diversa in iudicando populum, ubi ait: provide viros potentes (...) et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui iudicent populum: ita et Iudas Machabaeus cum infestaretur ab hostibus, sua castra divisit, in eodem numero constituendo duces, per tribunos videlicet, centuriones, pentacontarchos et decuriones: qui quidem numerus satis proportionatus est militibus ad distinctionem exercitus: unde unus in altero continetur, ut facilior sit ad coniunctionem unius cum altero, cum bellandi necessitas hoc requirit. Distinctio vero, quam facit Vegetius ex dispositione acierum, attenditur cum campale bellum ordinatur, licet etiam ipse cohortes ad centurias reducat et decurias ex certis causis, et rationibus.


Caput 28

[90468] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, Liber 4 Caput 28 Titulus De nominibus ducum et de numero cohortum, et quid significat unumquodque

[90469] Ptolomaeus de Lucca, De regno continuatio, lib. 4 cap. 28 Sed quia de nominibus agitur ducum, videndum est de ipsis prout Scriptura sacra denominat, et Romana respublica, ac moderni describunt. Et primo quidem de tribuno: quod quidem nomen dicit Vegetius ex tribu originem habere, quia praeerat militibus quos Romulus elegerat, qui ex tribu originem traxerunt. Isidorus autem in nono Etymolog. dicit, quod tribuni dicti sunt, quod plebeiis iura praebent: unde in favorem eorum sunt instituti proconsules. Alibi vero dicitur quod tribuni dicebantur qui mille militibus praeerant, quos Graeci chiliarchos appellant, sicut centuriones a centum militibus sunt nominati. De quinquagenariis, sive pentacontarchis, quod idem est, Vegetius mentionem non facit; sed Scriptura sacra in praefatis iam libris et in IV Lib. Reg., quos ad imprecationem Heliae iuxta eorum meritum flamma combussit. Sed decanos, sive decuriones, sic dictos, quod decem militum curam habent in castris, Vegetius sub uno contubernio et uno papilione disponit. Nomina vero generalia multitudinis armatorum ad pugnandum dispositae haec sunt: videlicet exercitus ab exercitio, sive ab exercitando dictus, utrumque enim in praedicta requiritur multitudine: vocantur et castra, a castitate dicta, ut tradit Isidorus, eo quod ibi debet castrari libido. Subtrahebantur enim deliciae a castris, cum incumberet hostium pugna, ut Vegetius scribit: unde castra filiorum Israel devicta fuerunt a Madianitis, quia fornicati sunt cum filiabus eorum, ut scribitur in Num. Propter quod in Deut. scribitur, quod dominus ambulabat in medio castrorum Israelitici populi, ut sint castra eorum sancta, nihilque in eis appareat foeditatis. Vel castra dicebantur propter munitionem exercitus in aggeribus et vallibus, ac aliis clausuris fortissimis, quibus Romani principes utebantur cum invadebant hostes. Propter quod fossores, fabri, ac latomi assumebantur ad militarem disciplinam, ut haberent in promptu artifices necessarios ad tuitionem exercitus. Est et aliud nomen, per quod et multitudo pugnatorum exprimitur, videlicet legio, ab electione dicta, ut tradit Isidorus, eo quod milites in ea contenti eligebantur ab aliis tanquam magis experti. Quaedam autem alia nomina sunt partium legionum, sive exercitus, quae a Vegetio traduntur in secundo Lib., et ab Isidoro Lib. nono, ut manipulus, qui est numerus ducentorum militum, sic dictus quod mane hostes impeteret, sive quod pro signo manipulos stipulae, sive alicuius herbae ferret secum, de quibus Lucanus: convocat armatos ex templo ad signa manipulos. Alii vocantur velites, a volitando dicti, propter suam agilitatem. Romana enim respublica quosdam iuvenes agiles habebat in militia legionum, qui cum invaderent hostes, consedebant post equitum terga, tunc subito desilientes de equis turbabant hostes. Tales autem milites Hannibali, ut scribit Isidorus, multum fuerunt infesti, per quos elephanti eius in maiori parte sunt interempti: qualis fuit ille Eleazarus, de quo traditur in I Mach., quod exiliens in medium legionis contra castra regis Antiochi bestiam invasit elephantinam loricatam loricis regis, ipsamque bestiam occidit. Est et aliud genus armatorum, quod acies nuncupatur ab acuitate dicta, ut Isidorus dicit, quod audaciam importat in aggrediendo hostes, de qua Scriptura sacra saepius mentionem facit: unde et de una tribu Israelitici populi scribitur in Paralipom., quod egrediebantur ad pugnam in acie provocantes contra hostes. Aliud etiam nomen est, quod cuneus appellatur quasi coitus, quod est in unum collecta multitudo ad pugnandum, et maxime necessarius in bellando; de quo in Deut. dicitur, quod unusquisque suos cuneos praeparabit ad bellum: a quo forte conostabulus vocabulum trahit apud modernos usitatum, quasi caput cunei stabilis, hoc est constantis et fortis. Est et aliud nomen novum apud Tuscos de prima cohorte, et quasi eiusdem Romanae cohortis similitudinem gerens, qua censu, genere, litteris, forma, virtute pollentes milites innitebantur, ut dicit Vegetius, cui tribunus praeerat armorum scientia, virtute corporis, ac morum honestate praecipuus, quam trapellum acies hostium appellata: hoc enim verbum trapellationis importat. Sed et de officialibus castrorum multa tradit Vegetius in secundo Lib., sed haec, quae dicta sunt sub compendio, ad praesens sufficiant, quantum pertinet ad politiae tractatum in hoc quarto libro. Restat ulterius de principatu oeconomico, hoc est de regimine domus, quod est patrisfamilias: qui quidem materiam habet omnino distinctam ab aliis principatibus. Et ideo congruum videtur hoc per se opus componere, distinguendo per libros sive tractatus, et sua capitula, prout natura facti requirit: qua in re philosophus eumdem modum tenet. Et ultimum de virtutibus quae requiruntur ad partes regiminis in quocumque genere, sive sint subditi, sive rectores, sive principes, sive subiecti fideles; quia sic requirit ordo doctrinae in arte vivendi, et non simul ac mixtim tractare de ipsis, ut quidam fecerunt: quia hoc est impedire intellectum discentis, et est contra normam dicentis.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264