CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
liber VII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Liber 7
Prooemium

[88861] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 pr. Ultimo in hoc opere eruditionis principum ostendendum est, quomodo principes se habere debeant ad eos qui sunt contra ipsos, scilicet ad hostes. Et primo agemus de militum officio, quibus principes in hoc negotio plurimum indigent. Dei ordinatione milites circumdant Ecclesiam protegentes eam. Zach. 9: circumdabo domum meam ex his qui militant mihi. Deo militant qui Dei gloriam, non propriam quaerunt.


Caput 1

[88862] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 1 Notandum quod magni principes habent in servitio diversa genera hominum: aliqui enim serviunt eis in his quae pertinent ad victum: aliqui in his quae pertinent ad vestitum: aliqui in custodia equorum: aliqui vero serviunt in officio militari, quod officium est grave et laboriosum, honorabile seu gloriosum, et periculosum. Quia grave est et laboriosum, oportet quod milites sint fortes non solum corpore, sed et animo. Fortitudo animi nobilior est quam corporis: haec hominem invincibilem reddit. Tob. 5: fortis animo esto, ait Angelus Tobiae. Seneca: facilius est gentem unam quam virum unum vincere. Matth. ult., dicit Christus discipulis: confidite, ego vici mundum. Mundus vincitur, cum nec bona ejus amantur, nec mala timentur. Officium istud ostendit apostolus laboriosum esse 1 Tim. 2, dicens: labora sicut bonus miles Christi. Honorabile est officium: milites enim nobiles reputantur, et nobiliter vivunt opera vilia declinando, inter quae vilissimum est peccatum, quod specialiter a militibus est cavendum, si vere nobiles esse volunt. Tullius: is liber aestimandus est, qui nulli turpitudini servit. Nobilitas carnis, si sola sit, res est contemptibilis. Sap.: non est quo aliquis sibi de nobilitate generis blandiatur, si ex meliore parte famulus sit. Multo indignius est mente servire quam corpore. De vera nobilitate naturali dicit Seneca: quis est generosus a natura bene ad virtutem compositus. Nobilitas gratuita est cum aliquis Dei gratiam habet, quia Dei filius est. Sap. de illa nobilitate glorieris, quae filios Dei et coheredes facit. Ad honorem officii militaris pertinet quod milites principi familiares sunt, et in equis vadunt. Item quod saecularibus negotiis se non implicant, reputantes hoc non decere nobilitatem sui officii. Periculosum est hoc officium: ideo cum aliquis fit miles, gladius ei traditur, et in collo percutitur. Alii officiales principum non habent adversarios, sed nec oportet eos armari cum faciunt officium suum: milites vero oportet armari, ita quod soli eorum oculi appareant, ubi etiam aliquando vulnerantur: nec sufficiunt eis arma corporalia, immo etiam necessaria est eis sapientiae armatura, quae nobilior est, juxta illud Eccl. 9: melior est sapientia quam arma bellica. Vere nobilior est quae partem nobiliorem militis protegit, scilicet animam.


Caput 2

[88863] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 2 Princeps Ecclesiae Christus potius triumphavit de hoste, patiendo, quam percutiendo. Exemplo ergo ejus milites Christiani patientiam debent amplecti tamquam multum eis necessariam, juxta illud Hebr. 10: patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Portant servi Dei ad judicem meritum, et reportant praemium. Cum mundus sit plenus malis, mala illa multos faciunt deviare a via bona patientiam non habentes. Sine ipsa inter tot mala nullus sapienter se regit. Prov. 14: qui patiens est, multa gubernatur sapientia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Qui impatiens est, ad ducatum caeci ambulat, et ad consilium insani operatur. Ira enim cui obedit excaecat eum, quae etiam brevis furor est. Homo qui non habet patientiam, est velut homo inermis inter inimicos suos, unde in magno periculo est: vix pertransit dies quo iratus non sit; et aliquando tanta est ira quod in se manus injicit, dum per odium malitiae consentit, juxta illud Sapien. 17: homo per malitiam occidit animam suam. Aliquando fratrem suum vel verbis vel verberibus aggreditur, immo quod plus est, ipsum Deum aggreditur blasphemando: ipse igne irae domum suam et bona sua incendit: unde verissimum est illud Proverb. 19: qui impatiens est, sustinebit damnum; Eccl. 2: vae his qui perdiderunt sustinentiam. Ad hoc quod aliquis tribulationes patienter sustineat, quatuor multum possunt valere. Primum est, si tribulationes quas dominus ejus sustinuit, attendat. Augustinus: magna consolatio membris ex capite; Bernar.: videntes angustias domini nostri, levius vestras portabitis. Joan. 15: mementote sermonis mei, quem dixi vobis: non est servus major domino suo. Dominus proposito gaudio sustinuit crucem: Hebr. 12. Melius est esse cum filio Dei in fornace Babylonis, quam cum Pharaone in delitiis. Hebr. 11: fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Secundum est quod attendant a Deo tribulationes dari amicissimis ejus et filiis. Potius debemus velle quod Deus faciat nobis ut amicis et filiis, quam ut inimicis et adulteris. Item quod faciat nobis sicut aegris de quorum salute speramus, quam sicut aegris desperatis, quibus omnia concedantur. Tertium est ut attendatur utilitas quae in praesenti ex tribulatione provenit, sicut consolatus est dominus beatum Paulum petentem stimulum carnis a se removeri: sufficit, inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur; quo audito Paulus consolatus respondit: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Quartum est, ut attendatur utilitas tribulationum futurarum, quae duplex est: scilicet absolutio a debito poenae futurae, et remuneratio gloriae. Sancti poenam temporalem lucrum putant, quia pro illa magnitudinem poenae se evasuros aestimant. In hac vero absolutione talis esset misericordia, qualis esset si aliquis debens marcas, absolveretur pro fabis quibus computatum est. Plus enim est poena futura comparatione praesentis, quam marca respectu fabae. De magnitudine vero gloriae habetur Roman. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Spiritualibus armis specialiter oportet Christi militem esse armatum, tamquam illum qui custodiae cordis plus intendit quam corporis, secundum illud Proverb. 4: omni custodia serva cor tuum. Tripliciter armatus esse debet: scilicet Dei verbo: Proverb. 30: omnis sermo Dei clypeus ignitus est sperantibus in se; clypeus, quia a malo protegit; ignitus vero, quia ad amorem Dei et bonorum operum accendit. Exemplis bonis, et specialiter exemplo Christi: 1 Petr. 4: Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini; Thren. 3: dabit eis scutum cordis laborem tuum. Labor Christi consideratus quasi quoddam scutum est Christi militibus. Item operatione bona quae multum valet ad custodiam. Augustinus: non facile capitur a tentatore qui bono vacat exercitio.


Caput 3

[88864] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 3 Sicut infirmi qui credunt se proximos morti, paratissimi volunt esse ad moriendum; sic milites pugnaturi parati debent esse mori, cum sint morti propinqui. Multum debent cavere offensam Dei, tamquam illi qui multum indigent gratia divini adjutorii. Deut. 24: quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. Cum pugnaturus in duello devotus sit Deo et sanctis ejus, quantum devotus debet esse qui cum multitudine est pugnaturus? Miles cum armatur ad pugnam, cogitare debet a quo habet fortitudinem, ut pugnando ipsius gloriam quaerat. Augustinus in Epist.: primum hoc cogita quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est: si enim sic cogitabis, de dono Dei non facies contra Deum. Spem et fiduciam debet habere miles in Deo, non pusillanimiter acturus, sed fortiter vivere vel mori paratus, exemplo illorum militum strenuissimorum, de quibus legitur 1 Mach. 4: videns Lysias suorum fugam, et Judaeorum audaciam, et quod parati essent aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam. Juxta verbum Senecae, perniciosior est hostis fugientibus. Multum iratus fuit Josue irridens populum domini fugientem. Domine Deus, inquit, quid dicam videns Jerusalem hostibus suis terga vertentem? Aristoteles in Lib. de Nat. Anim. ostendit duo membra valde nobilia esse in corpore humano, scilicet cerebrum et manum. De cerebro dicit quod est organum divinum, cujus operatio est intellectus et sensus; de manu vero dicit quod est organum organorum: convenit, inquit, potentiae potentiarum organum organorum manus. In corpore Ecclesiae quasi cerebrum est clerus, quasi manus est militum coetus. Clerus intellectu et sensu praecellit; coetus vero militum clerum protegit, et si totam Ecclesiam debeat defendere, maxime tamen clerum: ab eo habet directionem, et debet ei protectionem. Hanc Dei ordinationem qua Deus vult inter clerum et milites magnam esse dilectionem, multum innititur inimicus humani generis impedire, sciens concordiam et amorem eorum valde utilem esse Dei Ecclesiae, discordiam vero valde noxiam. Debet princeps et coetus militum bellando pacem intendere, juxta illud Augustini in Epist.: esto in bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Idem: pugnantem hostem necessitas perimat, non voluntas: sicut bellanti et resistenti violentia redditur, jam victo vel capto misericordia habetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Idem 19 Lib. de Civ. Dei: constat pacem belli esse optabilem finem. Deut. 20: si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offerens ei primum pacem: in eod.: quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potes, nec per circuitum securibus debes vastare regionem, quoniam lignum est et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in alios usus apta, succides, et instrues machinas, donec capias civitatem quae contra te dimicat.


Caput 4

[88865] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 4 Princeps et milites multum debent cavere et timere gloriam vanam. Gregorius: stultum est inde transitoria quaerere, unde possumus aeterna habere. Peccatum vanae gloriae Deo est multum injuriosum, amatoribus suis infructuosum, damnosum et periculosum. Amator vanae gloriae, cui Deus bona sua quae totaliter erant ipsius, tali conditione dedit, ut Deus haberet gloriam, homo vero utilitatem: Deo partem suam, scilicet utilitatem a Deo sibi concessam merito perdit. Ipse judicium vilium personarum, scilicet adulatorum et hystrionum Dei judicio praeponit, laudem eorum appetens, de laude Dei non curans, dominio eorum se submittens dum judicium eorum timet, quod non timeret nisi aliquo modo eis subjectus esset. 1 Cor. 4: qui me judicat, dominus est. Ipse servus est adulatorum et histrionum redimens se erga eos vestes veteres eis dando. Beatus Martinus medietatem pallii sui dedit pauperi, ut in paupere indueret Christum. Princeps et milites vanae gloriae amatores in servis Diaboli integro pallio et aliis vestibus induunt Diabolum: adulatores et histriones eos nunc magnificant, et nunc annihilant. Bernardus: qui conscientias suas in alienis linguis posuerunt, modo parvi, modo magni, modo nulli sibi videntur, prout linguis hominum eos laudare vel vituperare placuerit: ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos. Fatuum est de judicio talium vel gloriari vel offendi, cum ipsi quasi caeci sint quantum ad bonitatem nostram quae primo cordis est, et cum a Deo judicari debeamus. Bernardus: ut quid alieno vel mei ipsius testimonio sum contemptus, cujus nec vituperio reprobus nec laude dignus inveniar? Si ad tribunal vestrum judicandus adstarem, merito de laude vestra gloriarer; nunc autem cum solius Christo judicio sim praesentandus, quantae insaniae est mei vel alterius judicio gloriari? Idem: fidelis non suimet custos, non tutum arbitraretur labiis hominum committere gloriam suam arcae sine clave et sine sera. Multum damnosum est peccatum vanae gloriae amatoribus suis: bona temporalia eis aufert, quae pro gloria humana prodige expendunt. Aufert etiam spiritualia bona, quae etiam inutilia sunt eis, quia corrupta intentione fiunt. Via convenientior ad gloriae acquisitionem eis esset contemptus gloriae: quia secundum verbum sapientis, hoc solum habet humana gloria gloriosum, quod appetentes se fugit, et fugientes appetit. Periculosus est valde amor vanae gloriae in principibus et militibus: facit enim eos periculis exponere, et labores et dolores multos sustinere, ut quasi fratres Diaboli sint, mortem pro humana gloria sustinendo. Vanagloria est flos qui a pueris, vel potius puerilibus hujus mundi colligitur. Isa. 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos agri. Cito arescit flos iste, juxta illud Isa. 28: erit flos decidens gloria exultationis. Fideliter se debent habere et principes et milites, gloriam quam dominus vult ei reddendo: unde cum offertur eis, debet offerre ei regi gloriae cujus est, dicentes: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Si apud eos Deus fuerit rex gloriae, ipse erit eis dominus virtutum, dando virtutem et fortitudinem. Hujus fidelitatis exemplum habemus in Joab principe militiae David, quoniam non sibi, sed domino suo volebat gloriam: unde 2 Reg. 12 scripsit David in hunc modum: dimicavi adversus Rabath, et capienda est urbs aquarum: nunc congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam; ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo adscribatur victoria. Bernardus: fidelis revera famulus es, si de multa gloria domini tui, etsi non existente ex te, tamen transeunte per te, nil manibus tuis haerere contingat.


Caput 5

[88866] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 5 Cum multum periculosa sit ira in principe, valde cavendum est ei ne secum habeat homines iracundos a quibus exuratur, et ne ab ipsa ira superetur, et ne ira in sinu cordis sui diu moretur. Cum ira ignis sit, non est tutum esse propinquum et familiarem homini iracundo. Prov. 22: noli esse amicus homini iracundo; ibid. 15: vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas; ibid. 26: sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem, sic homo iracundus, incendit litem. Caveat princeps ne pro consiliariis habeat homines praecipites et iracundos, secundum illud sapientis: duo sunt maxime contraria consilio; scilicet festinantia, et ira. Quod ira principis sit refraenanda, ostendit Seneca, exemplum ponens de rege apum: iracundissimae, inquit, ac pro captu corporis pugnacissimae sunt apes, aculeum in vulnere relinquunt: rex ipse sine aculeo est: noluit ipsum natura nec saevum esse, nec ultionem in agone constitutum petere, telumque detraxit, et iram ejus inermem reliquit, exemplum hoc omnibus regibus ingerens. Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores. Tanto moderatior animus esse debet, quanto vehementius nocet. Intolerabilis est princeps, si sit iracundus. Prov. 18: spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Multum cavendum est principi ne ab ira superetur. Job 36: non te superet ira, ut aliquem opprimas. Debet princeps iram hostem valde nocivum reputare, et amplius timere superari ab ira quam superari ab homine. Zelus justitiae, qui est quasi ignis, ardere debet in oleo misericordiae. Ignis absque oleo lampadem destruit: sic zelus justitiae, si desit oleum misericordiae, nocet homini. Salvator destructionem Jerusalem, quam ex justitia facturus erat, prius flevit, Luc. 19. Super illud Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, sic habetur: justitiae lumen est misericordia: justitia sine misericordia caecus furor est. Princeps qui locum Dei tenet, Deum judicando imitari debet, qui sine perturbatione irae judicat, secundum illud Sap. 12: tu dominator virtutum cum tranquillitate judicas. Diogenes, cum servus suus eum offendisset, ait illi: nisi iratus essem, jam te verberibus enecassem. Sine mora ira a sinu cordis est auferenda. Eccles. 7: ira in sinu stulti requiescit; Job 5: virum stultum interficit iracundia. Cum ira ignis sit infernalis, vere stultus est qui a sinu cordis sui eam sine dilatione non excutit. Ipsa ad modum trabis cordis oculum a cognitione veritatis impedit, juxta illud sapientis: impedit ira animum, ne possit cernere verum. Cum festucam de oculo corporis quam citius possumus auferamus, mirum est quomodo de oculo cordis trabem auferre non festinamus. Ephes. 4: sol non occidat super iracundiam vestram. Item mirum est quomodo trabem habens in oculo irae vel odii, alios praesumit judicare et corrigere. Matth. 7: hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.


Caput 6

[88867] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 6 Princeps gratiam multum debet timere et cavere. Attendere debet Deum, qui sapientissimus est, esse patientissimum, et vindicaturum injurias suas in fine mundi. Bene debet sufficere uni vermiculo quod ita cito vindicetur de inimicis suis sicut Deus. Augustinus: summae religionis est imitari quem colis. Sic se habet homo ad sapientiam, sicut ad patientiam. Prov. 14: qui patiens est, multa gubernatur sapientia; ib. 19: doctrina viri per patientiam noscitur. Gregorius: tanto quis minus doctus ostenditur, quanto minus patiens convincitur. Magis patiens, Deo magis assimilatur sapientissimo et patientissimo. Prov. 4: vir patiens operatur justitiam. Non debet principem movere ad vindicandum se, quod ignominiam sibi reputat si se non vindicet: hoc enim honor est, non ignominia in multis casibus: ut quando ille qui injuriatur, insanus est, vel est vilis persona, ut leprosus vel loripes: tunc enim homines magni cordis dedignantur vindicare se de illis, nolentes maculare ibi manus suas. Seneca: quibusdam libenter parcas, a quibus te vindicare fastidias: ab his non aliter quam ab animalibus parvis et inquinantibus reducenda est manus. Quando aliquis ergo non potest vindicare se absque speciali inquinatione manuum, et quando ille qui infert injuriam in hoc insanus est, non est ignominia, sed honor, si aliquis nolit se vindicare. Seneca: magni animi est injurias in summa patientia pati. Prov. 20: honor est homini qui separat se a contentionibus. Omnes autem stulti miscentur contumeliis, nec possunt ab illis separari: mixtio enim est inseparabilis unio. Sicut honor est separare se a contentionibus, sic ignominia est in contentione os suum alicujus convitio maculare. Seneca: si magnanimus fueris, nunquam dices tibi contumeliam fieri. De inimico dices: non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit; et cum in potestate tua videris eum, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito honestum, et melius genus vindicandi esse ignoscere. Multum debet principem a guerra refraenare guerra periculosa quam habet cum invisibili hoste, de qua dictum est ad serpentem. Genes. 3: inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: et Job 7: militia est vita hominis super terram. Solent principes cum guerram habere debent cum potente, alias guerras si quas habent, pacificare, ut sic in guerra illa periculosa possint triumphare. Periculosa est guerra quam habemus cum hoste invisibili propter ejus potentiam, astutiam et malitiam, et pugnae continuitatem. Ipsa enim assidua tentatione non pulsat, ut saltem taedio nos vincat. Astutiam magnam habet et propter subtilitatem naturae, et diuturnitatem experientiae. Malitia ejus sanguinem nostrum incessanter sitit, ideo sanguisuga vocatur Prov. 30. In hoc bello magnum est damnum si quis vincatur: regnum enim aeternum amittit, et supplicio aeterno condemnatur. Si vero vincat, multum lucratur: regno aeterno remuneratur. Et ut breviter dicatur, sicut Diabolus pejor est homine, sic guerra quae habetur cum Daemonibus, periculosior est illa quae habetur cum hominibus: ideo princeps multum debet laborare ad ejus pacificationem. Quia principes habent guerras diversas, ideo de facili vincuntur: non enim sufficiunt diversis hostibus resistere. Unde dicitur de Diabolo, Habac. 1: ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt.


Caput 7

[88868] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 7 Non debet homo odire hominem, maxime Christianus Christianum suum fratrem; sed peccatum odire debet, quod et Deus odit, et omnium malorum quae in praesenti ex illo patimur, nobis causa existit: ad cujus odium David monet dicens, Psalm. 96: qui diligitis dominum, odite malum. Si aliquis interfecisset alicui patrem suum, multum eum odiret, si sine Dei offensa hoc facere posset. Quantum ergo debet odire peccatum, quod omnes amicos nostros mortuos occidit, et nos et amicos qui nobis remanserunt, interficit? Nullus enim moreretur, si non esset peccatum. Rom. 6: stipendia peccati mors.


Caput 8

[88869] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 8 Multum debet movere principem ad hoc quod guerram timeat, et quantum potest, caveat, hoc quod scit quod multa mala ex guerris sequuntur, et multa bona impediuntur, et parvus vel nullus fructus frequenter inde habetur. Item hoc quod scit pacem tantum a Christo et sapientibus diligi. Ex guerra sequuntur odia: propter guerram unam innumerabiles sunt aliquando in peccato odii, et sic sunt homicidae, juxta illud 1 Joan. 3: omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et frequenter qui in bello moriuntur, morte aeterna moriuntur, quod est irremediabile malum. Sequuntur inde incendia, rapinae et furta: filii agricolarum fures efficiuntur, filiae prostituuntur, eleemosynae et alia bona impediuntur, et specialiter mala inferuntur pauperibus, qui non meruerunt. Isa. 60: qui recessit a malis, praedae patuit. Horatius: quicquid delirant reges, plectuntur Achivi. In Ps. 9: dum superbit impius, incenditur pauper. Qui pauperi aufert modicum quod habet, multum eum gravat. In amissione unius gallinae plus gravatur, quam unus multum dives gravaretur in mille marchis: sicut patet ex judicio domini Luc. 19, de paupercula vidua mittente duo aera minuta in gazophilacium, quam judicavit plus posuisse quam omnes alios. Quantum damnificasset eam qui ea ipsi abstulisset? Vix est quin male accidat his qui guerras faciunt: aut enim malum infertur eis, et sic male eis accidit: aut ipsi inferunt malum aliis, et tunc deterius accidit eis. Melius est enim humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis: Prov. 16. Ad talem statum deveniunt qui guerris intersunt, quod difficile est eis consulere, et in viam salutis eos ponere. Cum enim unus natus sit juvare alium, et fortiores sint ex eo quod sunt simul, unusquisque videtur occasio malorum quae fiunt ibi, secundum quod legitur Job 41, de corpore Diaboli. Corpus enim quasi scuta fusilia, et compactum squamis se se prementibus. Parvus vel nullus fructus videtur ex guerra sequi. Cum aliquis guerram facit ut sua recuperet, plus valet quod in guerra expendit, quam quod ibi acquirit. Quando vero guerram facit ut attinentem sibi occisum vindicet, hoc non est utile occiso: utilius esset ei quod occisor pro eo, vel ultra mare iret vel mitteret, vel suffragia aliqua ei procuraret. Inhumanum valde est Christianum cum Christiano guerram facere. Seneca: ferina est rabies ista, sanguine et vulneribus laetari: hoc est abjecto homine in sylvestre animal transire. Naturales inimicitiae videntur esse inter hominem et serpentem: sed serpens alii serpenti non nocet. Seneca: immitissimus est homo homini: leo leoni non nocet, lupus lupum non laedit. Canes videntur esse homines cum aliis hominibus bellum facere desiderantes.


Caput 9

[88870] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 9 Christus pacem multum dilexit, quem amorem ostendit in mundo veniendo, nascendo, praedicando, praedicatores mittendo, in die coenae pacem discipulis relinquendo, in passione pacem nostram carissime emendo, et post resurrectionem discipulos ad pacem monendo. Noluit nasci in mundo isto, donec per totum mundum pax fuit. Ipso nato, multitudo Angelorum pacem hominibus commendavit, dicens: in terra pax hominibus bonae voluntatis, Luc. 2. Praedicans vero ait: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, Matth. 5. E contrario maledicti sunt, qui guerram facere cupiunt, quoniam filii Diaboli vocabuntur. Mittens vero praedicatores voluit ut ad pacem monerent. Matth. 19: intrantes domum salutate eam, dicentes: pax huic domui. In die coenae relicturus eos, pacem tamquam hereditatem eis reliquit, Joan. 14: pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Apparens discipulis post resurrectionem, ad pacem eos monuit Joan. 20. Pacem nostram carissime emit: mori enim voluit ut reconciliaret nos Deo. Adhuc et pacem peccatoris care paratus est emere. Quicumque enim peccaverit, si poeniteat, Deus paratus est remittere omnem offensam, et emere pacem ejus regno aeterno. Honorabilis est pax ista peccatori: si haberet Deum in carcere suo, non deberet honorabiliorem pacem requirere ab eo. Homines sapientes multum guerram fugiunt. Salomon qui sapientissimus fuit, in pace summa regnum suum tenuit quasi quadraginta annis. Licet tantum bonum sit pax quod suo contrario quaeratur, tamen cum pax et guerra sint contraria, et maxime a se distent, longa via est per guerram ad pacem pervenire: ideo alia via incedendum est. Citius pervenit homo ad pacem patiendo, quam bellum faciendo: et citius acquirit largiendo quam auferendo. Item monere debet principem ad hoc ut guerram timeat, et caveat varius eventus belli. Aliquando enim ei qui fortiorem se credit, deterius in bello accidit. 2 Reg. 11: varius est eventus belli, et nunc hunc nunc illum consumit gladius. Qui fortis est, invenit aeque fortem, juxta illud Hieronymi 46: fortis impegit in fortem, et ambo pariter corruerunt. Si quis malus est, vix erit quin inveniat aeque malum, juxta illud Prov. 7: semper jurgia quaerit malus. Angelus autem crudelis mittetur contra eum vel post hanc vitam ut eum deferat in Infernum, vel in praesenti mittetur ei aliquis homo malus ad refrenandum malitiam ejus.


Caput 10

[88871] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 10 Specialiter debet esse exosum principi peccatum incendiariorum. Incendiarius vero dicitur, qui propria auctoritate incendit civitatem vel villam, vel domum aliquam, vel segetem, vel rem similem, malo studio, ut pro vindicta. Si autem hoc faceret auctoritate illius qui habet potestatem indicendi justum bellum, non judicaretur incendiarius ex quo guerra esset justa. Hoc peccatum multum est Deo exosum tamquam bono hospitalitatis contrarium, quae multum placet Deo, secundum illud Hebr. ult.: hospitalitatis nolite oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt Angelis hospitio receptis. Origenes: domos hospitales ingressi sunt Angeli, domum vero hospitibus clausam ignis et sulphur succendit. Domus quas Angeli ingressi sunt, fuerunt domus Abrahae et domus Lot; domus vero succensae fuerunt domus Sodomorum et Gomorrhaeorum. Hospitalitas tantum placet Deo, quod Deus in propria persona legitur ad hospitales homines declinasse. Refert Gregorius in quadam Homil. quod quidam paterfamilias multum fuit hospitalis: et quadam die cum peregrinos susciperet, et aquam daret manibus ex humilitate, unus fuit inter eos, in cujus manibus aquam debuit fundere; et cum reversus urceum accepisset, non invenit eum in cujus manibus aquam debuit fundere; cumque hoc factum apud se miraretur, eadem nocte dominus ei per visionem dixit: ceteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso recepisti. Peccatum hoc est diabolicum, peccatum in spiritum sanctum, auctori suo, et ei cujus bona incenduntur, valde damnosum, salutis multum impeditivum: in praesenti punitur graviter, sed in futuro gravius est puniendum. Diabolicum est hoc peccatum. Diabolus igne impugnat homines in Inferno, incendiarius vero in hoc mundo. Unde cum sit similis Diabolo in hoc facto, merito erit ei similis in tormento. Peccatum in spiritum sanctum est, cum sit peccatum malitiae purae sine aliqua utilitate: valde damnosum est suo actori, cum ad emendam rei incensae teneatur, damnosum valde illi cujus bona incenduntur. Cum enim aliquis domum suam amisit, oportet eum ire mendicando per domos aliorum, et uxorem et familiam; quod valde grave est homini non consueto talibus. Eccl. 12: vita nequam hospitandi de domo in domum. Et interdum accidit quod nunquam redit ad statum, in quo erat ante incendium, et filii ejus fures efficiuntur, filiae prostituuntur, et omnium istorum reus est qui domum ejus incendit. Hoc peccatum multum impeditivum est salutis, et propter restitutionem rei incensae ad quam incendiarius tenetur, et propter maledictiones quae fiunt ei. Quando enim pauper sustinet aliquem defectum occasione illius incendii, vel videt filios suos lugentes in alieno hospitio, maledicit ei; quae maledictio incendiario ignis infernalis erit occasio. Eccl. 4: maledicentis tibi in amaritudine animae tuae exaudietur deprecatio: exaudiet autem eum qui fecit illum: ibid. 34: deprecationem laesi dominus exaudiet, nec despiciet preces pupilli, nec viduam si effundat loquelam gemitus. Incendiarius secundum leges humanas in praesenti punitur vel capitis amputatione, vel ignis crematione. Hoc enim aequum est ut qui dolo ignem apposuit, igne cremetur: nec debet absolvi nisi damno resarcito, et praestito juramento, quod ignem ulterius non apponat: et frequenter accidit quod tales morte mala moriuntur. Legitur 2 Reg. 14, de Absalon quod fecit succendi messem Joab: qui post suspensus, occisus est tribus lanceis Missis in cor ejus. Legitur et 13 Judic., quod Samson succendit segetes Philisthinorum, qui postea captus est a Philistaeis, et exoculatus, et semetipsum interfecit. Hospitalitatis amator multum puniet in futuro eos, quibus non solum dicere poterit, hospes eram, et non collegistis me, Matth. 25, sed poterit eis dicere, domum ubi colligi debebam in membris meis, in qua nihil juris habebatis, incendendo mihi hospitio abstulistis.


Caput 11

[88872] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 11 Sicut peccatum incendii timendum est et cavendum principi, sic et peccatum homicidii, quantum fieri potest salva utilitate reipublicae. Inexcusabilis est homo qui mortem hominis desiderat, cum natura etiam bruta animalia incitet ad hoc quod animalia quae sunt ejusdem speciei cum ipsis diligant. Eccl. 13: omne animal diligit simile sibi: etiam lupus unus alterum diligit. Praeterea peccatum hoc multum est contra illam partem juris naturalis, vel scripti in corde hominis, quae dictat quod non est faciendum homini quod odit aliquis fieri sibi. Tob. 4. Unde cum mortem multum odio habeat, cavere debet ne eam alteri inferat. Hoc peccatum est diabolicum, et Diabolo multum assimilat: de quo habetur Joan. 8: ille homicida erat ab initio. Ipse fuit primo homicida sui, praeterea primorum parentum. Sicut primum homicidium fuit fratricidium, secundum quod dominus dixit Cain, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra; sic et alia homicidia. Omnes enim eosdem parentes habuimus quos Cain et Abel. Unde Augustinus: Adam et Evam intendamus, et omnes fratres sumus. Hoc peccatum multum voluit dominus puniri. Genes. 9: quicumque fuderit sanguinem hominis, fundetur sanguis illius: et Matth. 26: omnis qui acceperit gladium, gladio peribit. Apoc. 13: qui in gladio occiderit, oportet eum in gladio occidi.


Caput 12

[88873] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 7 cap. 12 Tria peccata dicuntur clamare ad Deum sicut homicidium: scilicet oppressio innocentum: Exod. 1: ascendit clamor filiorum Israel ad Deum: peccatum contra naturam. Genes. 18: clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est: et detentio mercedis mercenariorum. Jac. ult.: ecce merces operariorum vestrorum, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures domini Sabaoth introivit. Illa tria clamare dicuntur sicut homicidium, quia homicidio assimilantur. In peccato contra naturam effunditur quod corporis humani potuit esse materia; in oppressione vero innocentum et detentione mercedis aufertur pauperibus vita illorum: ideo a Deo quasi homicidium reputatur. Eccles. 34: panis egentium vita pauperum: qui defraudat eum homo sanguinis est: ibid.: qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Item ibid.: qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Item ad hoc quod princeps peccatum homicidii refugiat, movere debet eum hoc quod fideles filii Dei sunt. 1 Joan. 3: filii Dei sumus. Item homo ad imaginem Dei creatus est. Quicumque fuderit sanguinem hominis, fundetur sanguis illius. Subditur causa hujus: ad imaginem Dei factus est homo. Item hoc quod Deus ita care emit hominem: noluit destrui leviter, quod ita carum habet. Si quis vero haec vera esse credat de morte justorum et non injustorum: respondeo, quod mors injustorum quantum ad aliquid est periculosior. Mors enim peccatorum pessima, porta est, per quam est transitus ad mortem aeternam: ideo refugienda est magis, nisi fiat imperio divino: quod est quando fit a necessitate legis divinae: aliter non placet Deo. Ezech. 18: numquid voluntatis meae est mors impii? In eod.: nolo mortem morientis, sed ut convertatur et vivat. Mirum est, quomodo postquam humana natura divinae associata fuit in una persona, ausus fuerit quis occidere hominem nisi de imperio: cum cruci tanta reverentia exhibeatur, eo quod corpori dominico ad modicum tempus fuerit associata.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264