CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
liber III

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 3
Prooemium

[88763] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 pr. Ostensum est in praecedenti libro, quomodo princeps habere se debeat ad eum qui est super eum, scilicet ad Deum, vel ejus Ecclesiam; in hoc tertio libro ostendetur, quomodo princeps habere se debeat ad seipsum. Cavendum est principi primo ne circa alios occupatus seipsum negligat: secundo, ne relictis aliquibus vitiis, aliqua vitia retineat quibus pereat: tertio, ne subditis suis bona eorum auferat, propter quae ipsos subditos amittat. Principi etiam multum necessarium est ut actionem consideratione praeveniat, prudentia fortitudinem suam cohibeat. Trina consideratione quod facturus est, debet praevenire, scilicet an liceat, an expediat, an deceat. Frequenter etiam de se debet cogitare quid sit, quis, qualis.


Caput 1

[88764] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 1 Si princeps, se neglecto, circa alios occupetur, stulto labore consumitur, sicut dixit Jethro principi synagogae Moysi: vere stultus est labor talis: cum sapiens dicat proprium est stultitiae aliena vitia cernere, et sua oblivisci. Valde fatuum est quod princeps, se neglecto, aliis intendat, cum ipse sit in majori periculo quam alii: quanto enim quis in loco superiori, tanto in periculo majori versatur, juxta verbum Augustini: principi ex omni parte timendum est. Daemones, qui caelestem altitudinem amiserunt, positis in terrena altitudine invidentes, eos maxime impugnant, reputantes sibi honorabilius, si eos sibi subjecerint, scientes quod per eos pluribus poterunt dominari. Sicut in exercitu hostes visibiles ducem exercitus capere vel occidere conantur, eo quod ipso capto, vel occiso, exercitus dispergatur; sic hostes invisibiles eum, qui praeest, maxime persequuntur: 1 Reg. ult.: totum pondus praelii versum est in Saul. De periculo principis require supra Lib. 1, capit. 1. Si neglexerit princeps suam salutem, non deerit qui ejus non negliget damnationem, sed eam non negligenter procurabit, cum juxta verbum sapientis inaestimabile bonum sit suum esse. Multum est principi nociva occupatio, quae hoc bonum ei aufert. Non est suus, qui in periculo positus sibi intendere non potest: si vult princeps totus esse omnium instar apostoli, qui omnibus omnia factus est, laudabilis est humanitas, sed si plena sit; quomodo autem plena? Eo excluso. Ipse homo est. Ergo ut plena et integra humanitas sit, colligat ipsum intra se, qui omnes recipit. Cum omnes eum habeant, sit ipse ex habentibus unus: si maledictus qui partem suam facit deteriorem; quid ille, qui se penitus reddit expertem? Quid prodest principi, si universum mundum lucretur, se unum perdens? Noverit licet omnia mysteria, lata terrae, alta caeli, profunda maris, si se nescierit, erit similis aedificanti in fundamento ruinam, non structuram faciens. Non est sapiens, qui non est sapiens in acquisitione salutis: nemo eo ipsi germanior.


Caput 2

[88765] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 2 Multum cavendum est principi ne, aliquibus vitiis relictis, vitia aliqua retineat quibus pereat. Sunt aliqui qui de hoc confidentes quod sunt continentes, in aliis vitiis remanent, periculum suum non agnoscentes: superbi enim sunt, ventosi, invidi, iracundi, accidiosi, raptores, mendaces, blasphemi, detractores, malorum fautores, bonorum oppressores, in judicio personarum acceptatores. Talibus necessarium esset, ut in speculo Scripturae sacrae frequenter se suspicerent. Gregorius: specula sunt divina praecepta, in quibus animae sanctae semper inspiciunt, et si quae sunt in eis foeditates, deprehendunt. Joan. in Epist.: impossibile est quemquam Deo placere, qui quid ei placeat ignorat, fieri potest ut obsequendi voto offendat, si quomodo obsequi debeat, ante non didicit. Bernardus Eugenio Papae: admovi speculum, foedus se in eo vultus agnoscat. Inspice ne forte etsi sit unde merito placeas tibi, etiam in quo debeas displicere, non desit. Nolo glorieris testimonio conscientiae: omnia illi desunt qui nil putat sibi deesse. Principi multum cavenda est personarum acceptio in judicio. Bernardus ibid.: caliginis duae sunt causae, ira et mollior affectus, is judicii censuram enervat, illa praecipitat. Turbatus prae ira oculus clementer nil intuetur, suffusus quadam fluxa et muliebri mollitie animus rectum non videt. Non eris innocens si aut punias eum cui fuerat forte parcendum, aut parcas ei qui fuerat puniendus. Impunitas nociva est valde. Bernardus in Lib. de Consid.: impunitas est incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum nutrix. Multum decet principem ut sit sine macula, cum teneat locum ejus qui est sine macula et vult habere ministros sine macula, juxta illud Psal. 110: ambulans immaculate hic mihi ministrabit. Populus etiam multum ad eum respicit, unde ei bene convenit illud 1 ad Corinth. 3: spectaculum facti sumus mundo; et sic Sapient. 7, dicitur de Christo, qui est speculum sine macula; ita ipsi pro possibilitate sua debent esse speculum sine macula, in quo pure reluceret Christi imago. Si macula fuerit in speculo, illam videt qui in eo faciem videre quaerebat; sic si macula fuerit in principe, ad eam respiciet populus, et secundum eam se maculabit. Praeterea macula in principe macula est in gloria, in statu scilicet glorioso, cum perfectio Christianae religionis sit immaculatum se custodire ab hoc saeculo, Jac. 1: princeps, qui super alios est, perfectius hoc debet facere. Et notandum, quod multiplex est macula, quam aliquis contrahit ab hoc saeculo. Prima est superbiae, quae multum timenda est homini: haec Luciferum, ipsis sideribus clarius emicantem, in Diabolum convertit. Haec macula multum excaecat oculum cordis. Bernardus: superbo oculo veritas non videtur. Secunda macula est avaritiae, quae valde deformis est. Sapiens: deterius avaritia vitium nullum est: Eccles. 31: beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit. Tertia est macula luxuriae, de qua Eccl. 47: inclinasti femora tua mulieribus; et paulo post subditur: dedisti maculam in gloria tua, loquitur ad Salomonem. Haec macula valde turpis est: Gregorius: superbia eo quod minus turpis creditur, minus vitatur, luxuriam eo magis erubescunt homines, quia omnes turpem noverunt. Quarta, est peccatum gulae, de qua habetur in epistola Judae: hi sunt in epulis suis maculae convivantes: varietate enim et delectabilitate ciborum occasio sunt ut convivantes cum eis maculentur. Quinta macula est loquacitatis, de qua Jacob. 4: lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus.


Caput 3

[88766] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 3 Multum cavendum est principi ne subditis suis bona eorum auferat, propter quod ipsos amittat. Bernardus in Lib. de Consid.: parvi dejectique animi est, de subditis non profectum quaerere subditorum, sed quaestum proprium: non mediocris gloriae est vox illa apostoli. Non requiro datum, sed fructum. Indecens est valde principi, voluntate pro lege uti. Non est major domino suo qui ait: non veni facere voluntatem meam. Non minus dejecti quam elati animi est, veluti rationis expertis, non pro ratione, sed pro libito agere, nec judicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale, et tam indignum cuivis utenti ratione, quam vivere ut pecus? Quis in te rectore omnium, tantam contumeliam naturae honoris injuriam ferat, sic degenerando, generale opprobrium fecisti tibi proprium. Psalm. 48: homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus et cetera. Quid tam indignum tibi quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam atque exiguas portiones ipsi et tibi creditae universitatis, tamquam non sint tuae, satagas nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse volo te parabolae Nathan de homine qui centum oves habens, unam quae erat pauperis concupivit. Hoc quoque veniat factum immo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectavit, avertat Deus a te quod ille audivit, caecidisti et possedisti. Non debet princeps subditos contemnere, sed ad eos humiliter se habere. Cyprianus: qualem cupis erga te Deum esse, talis esto ipse erga servum tuum. Seneca: cum inferiore sic vivas, quemadmodum superiorem velis tecum vivere. Idem: quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum aspicit, sed stratum et fraenos, sic stultissimus est qui hominem, aut ex veste, aut ex conditione, quae vestis modo nobis circumdata est, existimat. Item Seneca: servi sunt, immo homines: servi sunt, immo conservi: servi sunt, immo humiles amici. Video istos qui turpe existimant cum servo suo coenare. Virga omne murmur compescitur, tota nocte jejuni perstant. Sic fit ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet, at illi quibus non tantum coram dominis, sed et cum dominis sermo erat, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem: in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant, Coloss. 3: domini, quod justum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos dominum habetis in caelo. Specialiter princeps debet diligere, et honorare subditos sensatos et fideles. Eccles. 7: servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua. Ibid. 33: si est servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta.


Caput 4

[88767] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 4 Multum necessarium est principi ut actionem consideratione praeveniat. Ad considerationem monet Bernardus scribens ad Eugenium populi rectorem, multum commendans eam ipsi his verbis: non te totum, nec semper des actioni, sed considerationi aliquid tui et cordis et temporis sequestra. Consideratio ipsius actionis partes benigna praesumptione suas facit quodammodo peragendo et ordinando quae agenda sunt necessario. Cave ne forte quae praevisa poterant esse proficua, praecipitata magis fiant periculo. Consideratio primo ipsum fontem suum, idest mentem de qua oritur, purificat, demum regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum rerum et humanarum scientiam confert. In minori mundo, scilicet homine, est defectus considerationis, quod in majori mundo est defectus illuminationis. Tria sunt in majori mundo ab illuminatione, scilicet decor, directio et securitas. Deficiente illuminatione decor deest mundo, vel non prodest, cum non delectet, eo quod non videatur, et est confusio, et inordinatio, et nulla securitas; sic in homine, si desit consideratio, deest decor honestatis, deest ordinatio; confusa est enim vita, et in periculo, imago existens miseriae infernalis, ubi non est decor, nec ordo, sed horror. Periculum istud verum solem fecit nasci in mundo isto, juxta illud Luc. 1: visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris sunt, et in umbra mortis errant. Imminet mors talibus intus et exterius, juxta illud Thren. 1: foris interficit gladius et domi mors similis est. Qui habent defectum considerationis, inconsiderati volunt, loquuntur et operantur. Voluntas eorum mortem vitae praeelegit. Eccl. 12: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Item cum mors et vita sint in manibus linguae, Prov. 15, si non dirigatur lingua consideratione, mors praeeligitur vitae. Prov. 15: qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Loquens inconsiderate sentit haec mala, scilicet conscientiae remorsionem. Eccl. 20: qui multis utitur verbis, laedit animam suam. Item, gratiae evacuationem. In eodem: sapiens in verbis amabilem se facit: gratiae autem fatuorum effundentur. Item, confusionem. Proverb. 10: os stulti confusioni proximum est. Ibid. 13: impius confundit et confundetur. Item, damnationem. Matth. 13: ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Si desit consideratio, praeeligitur via ducens ad mortem viae quae ducit ad vitam, et societas quae ducit in Infernum illi quae ducit in Paradisum. Ex consideratione est desertio periculosae viae. Psalm. 118: cogitavi vias meas, et converti pedes meos. Homo, consideratione non utens, est ut animal brutum, vel eo deterior. Bernardus: an non tibi bestiis bestialior videtur homo rationem habens, et ratione non utens? Pecus quidem, si ratione se non regat, excusationem habet a natura. Versari debet consideratio nostra circa opera ejus qui supra nos est, juxta illud Eccl. 7: considera opera Dei quae scilicet virtuti divinae sunt possibilia, non humanae. Haec consideratio ad hoc utilis est, ne ea temere praesumamus. Haec consideratio fidei est: si ipsa desit, cum Dei injuria quod Dei proprium est ab homine usurpatur, et creaturae attribuitur, quod est quasi idolatria. Et si contingat quod ad exhortationem alicujus aliquis corrigatur, eloquentiae et sapientiae suae hoc attribuit, et inde gloriam suam, et laudem hominum quaerit. Si vero non corrigatur, offenditur, et peccatori indignatur, et irascitur, incorrigibilitatem ipsius suam contumeliam reputans, non attendens quod correctio peccatoris non est opus humanae virtutis, sed divinae. Ferens lucernam non confert visum gradienti, et cibum ministrans non confert vitam illi cui ministratur, et ad pugnam incitans non dat virtutem praeliandi; adminiculantia sunt ista: sic praedicator non dat gratiam qua peccator corrigatur, Deus est qui correctionem operatur; unde, juxta verbum Salomonis: nemo potest corrigere quem ille despicit. Quosdam Deus appretiatur, quos de manu inimici quasi violenter eripit tribulationibus multis; quosdam vero despicit, quos velut fragmenta vasorum, et pannos irreparabiles, in luto divitiarum et delitiarum putrescere permittit. Opera ejus qui contra nos est, scilicet Diaboli, considerare debemus, ut eorum destructioni intendamus, exemplo salvatoris, qui mundo visibilis apparuit, ut ejus exemplo ad horum operum destructionem incitaremur, juxta illud Joan. 3: in hoc apparuit filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Ad hoc debet esse studium et labor eorum, qui curas habent, ut peccata in parochiis eorum destruantur Isai. 27: iste omnis fructus, ut auferatur peccatum ejus. Opera etiam nostra frequenter considerare debemus: distincte enim examinabuntur a Deo etiam verba otiosa. Job 11: verebar omnia opera mea, sciens quod non parcis delinquenti: Prover. 13: astutus considerabit omnes gressus suos. Opera etiam eorum, qui sunt inter nos, considerare debemus, ut inde exempla sumamus. Prov. 6: vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. Quod corrigere aliquem, Dei sit non hominis, intelligebat qui dicebat: sana me, domine, et sanabor, Jerem. 17. Si cupiditas cor hominis occupaverit, nunquam sanabitur cor illud sine Dei operatione, sicut ex verbis patet domini, Matth. 19, qui ait, cum juvenis habens multas possessiones abiisset tristis, audito verbo ipsius de contemptu divitiarum: amen dico vobis, dives difficile intrabit in regnum caelorum. Item: facilius est camelum intrare per foramen acus quam divitem in regnum caelorum. Et, cum hoc audito, dixissent discipuli: quis poterit salvus esse? Respondit: apud homines impossibile est (ut scilicet per se a suis cupiditatibus convertantur), apud Deum omnia possibilia sunt. Idem intelligendum est de aliis corruptionibus. Si enim amor illicitus alicujus mulieris cor occupavit, sine virtute divina non sanabitur. Isai. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Oseae 13: perditio tua, Israel, tantum ex me auxilium tuum. Job 13: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Eccles. 21: quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas plagae illius; non est sanitas, virtute scilicet humana. Sicut ad Deum pertinet creatio, ita recreatio. Peccatum hominem ad nihilum redigit, et, quodammodo, ad deterius. Bonum etiam esset ei si natus non fuisset, vel nihil omnino fuisset, nisi correctio secutura sit. Unde virtutis divinae, non humanae, est ad statum bonum illum reducere, cum gratia sit supra naturam, et solius Dei sit naturam animae in esse perducere, ipsius solum erit gratiam infundere. Ps. 83: gratiam et gloriam dabit dominus. Jac. 1: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Non sufficiunt ad correctionem verbera, quae sunt majoris efficaciae quam verba, juxta illud Prov. 27: si contuderis stultum in pila quasi ptisanas, desuper feriente pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Multominus ad eorum correctionem sufficit verbi exhortatio: cor non sanat nisi quod cor intrat. Non fit correctio sine gratia, quae est immediate a Deo; cum datur gratia, datur spiritus, scilicet, qui non datur nisi a Deo, cum sit donum optimum; cum gratia datur, fit filius Dei cui datur, datur ei jus regni, poena aeterna remittitur, quae omnia ad Deum constat pertinere. Multum necessaria est principi ut prudentia fortitudinem suam cohibeat. Bernardus Eugenio Papae: adverte suavissimum amplexum virtutum, atque alteram pendere ex altera, matrem fortitudinis esse prudentiam, nec fortitudinem esse sed temeritatem quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Haec item est, quae inter necessitates et voluptates media, quasi quaedam arbitra, sedens, utrimque certis limitibus disterminat, fines istis assignans et praebens quod satis est, illis quod minus est demens. Et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt temperantiam, nempe intemperantem ipsa consideratio censet tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est temperantia in solis resecandis superfluis, est et in admittendis necessariis; tamen de justitia necesse est mentem consideratione praeveniri, ut se formet in ea. Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se normam ducat justitiae, non factura utique alteri quod sibi nolit fieri, nec quod sibi fieri velit alteri negatura. Non est laudabilis in principe nimia audacia. Bernardus in Lib. de Consid.: ego multo mihi tutius judico apud majestatem timiditate, quam temeritate periclitari.


Caput 5

[88768] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 5 Princeps quod facturus est, trina consideratione debet praevenire, scilicet an liceat, an expediat, an deceat. 1 ad Cor. 10: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt; loquitur apostolus de comestione eorum quae immolata sunt idolis, ut non omnia quae licent expediunt, idest adjuvant in cursu praedicationis, sed magis impediunt. Eccl. 37: non omnia omnibus expediunt: et subditur ab apostolo ad explanationem: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant: licent omnia potestate liberi arbitrii, et doctrina legis naturalis, qua omnia munda sunt: domini est terra et plenitudo ejus; unde licet omnia comedere, sed, ad vitandum scandalum proximi, a tali comestione abstinendum est. Proverb. 13: sapiens mulier aedificat domum suam: insipiens extructam quoque destruet manibus: et subdit apostolus: nemo quod suum est, quaerat, supple, tantum: 1 Corinth. 13: caritas non quaerit quae sua sunt tantum, ut dicit Augustinus: ibid. Philip. 2: non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum, si quis tamen objiciat de cibis prohibitis populo Judaeorum Lev. 11, et Deuter. 14, dicendum, quod illi cibi non fuerunt prohibiti propter se, sed in onus populi, et propter significationem, et ad restringendum peccatum gulae, quod in populo illo multum regnabat. Apostolus etiam revocavit prohibitionem illam Tit. 1 dicens: omnia munda mundis. Cum princeps considerare habeat, an deceat quod facturus est, quod ad disciplinam pertinet, sciendum quod, secundum Hugonem de sancto Victore, disciplina est omnium membrorum motus ordinatus, et dispositio decens in omni habitu et actione. Idem: disciplina est conversatio bona et honesta, cui parum est non mala facere, sed studet in his quae bene agit per cuncta irreprehensibilis apparere. Haec descriptio videtur esse sumpta ex verbis Augustini dicentis: in incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris non fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Ista disciplina idem videtur esse quod modestia, de qua loquitur philosophus: cujus est decorem, seu decentiam servare in exteriori conversatione, et est decor iste respectu hominum. Ad videndum autem utrum aliquid sit decorum, seu decens, vel non, attendendum est an sit naturae consentaneum, et an sit personae dignum quae hoc agit, vel cum qua agitur; attendendum est etiam ad congruentiam temporis, vel loci. Decor est in homine quod est consentaneum excellenti naturae hominis, et est aliquid indecens in homine quod non esset indecens in bruto. Item aliquid indecens est in persona praelati, quod non esset indecens in persona privata. Item aliquid indecens est in religioso, quod non esset in persona saeculari. Item aliquid est indecens congruentia temporis, secundum illud Eccl. 20: ex ore fatui reprobabitur parabola, quia non dicit illam in tempore suo. Ratione etiam loci aliquid est indecens, ut cum in sacro loco aliquid fit indecenter quod alibi fieret decenter: sacro loco magna est exhibenda reverentia. Et notandum quod revereri multipliciter accipitur: aliquando enim dicit motum qui est fugiendo seu resiliendo ab altitudine alicujus rei in propriam parvitatem, et vocatur motus iste motus reverentiae, et huic motui interiori respondet exterius elongatio, vel fuga, qua humiles prius elongant se ab his, qui sunt in potestate positi, non audentes eis appropinquare, quoniam revereri dicit honorem quem aliquis exhibet alteri gratia dignitatis, ad ostendendum quod ipse subiectus sit ei, et paratus voluntatem ejus sequi, ut est: assurgere venient, assistere sedenti, inclinare transeunti, incedentem sequi. Et genuflexio exibetur et honor alicui propter prioritatem temporis, vel naturae dignitatem, vel excellentiam in aliqua gratia. Propter superioritatem exhibetur honor, juxta illud Roman. 13: cui honorem, honorem: 1 Petr. 2. Regem honorificate. Item propter prioritatem temporis, ut Lev. 19: coram cano capite consurge, et honora praesentiam senis. Item propter dignitatem naturae, ut Exod. 20: honora patrem tuum et matrem tuam; et Malac. 1: si ergo pater ego sum, ubi honor meus? Propter excellentiam in aliqua gratia honor exibendus est omnibus. Debemus enim credere quod omnes excedunt in aliqua gratia. 1 Petr. 1: omnes honorate: Rom. 2: honore invicem praevenientes: Phil. 1: in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Augustinus: non hoc ita debemus arbitrari, ut nos aestimare fingamus, sed vere aestimemus aliquid posse esse occultum in aliquo, quo nobis superior sit, etiam si bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Et notandum quod dignissima species honoris creaturae exhibendi, est honor qui debetur humanae naturae, quam filius Dei assumsit: specialiter vero est honoranda humana natura in Christo propter inhonorationem quam in cruce sustinuit, juxta illud Phil. 2: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum. Propter hoc ex institutione Ecclesiae fit adoratio crucis, in qua is, cui exhibetur honor ille, est Christus passus; ignominia vero crucis est causa illius adorationis. De adoratione humanae naturae a filio Dei assumptae dicit Augustinus super illud Psalm. 98: adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est; sciendum est quod in Christo terra est, idest caro, quae sine impietate adoratur. Post naturam humanam a filio Dei assumptam, exhibendus est honor beatae virgini, in qua et ex qua filius Dei carnem assumpsit. Damascenus: Dei genitricis imaginem, non materiam sed figuram adoramus, figuram, hic intellige figuratum, seu significatum per imaginem, et subdit Damascenus: honor enim qui est ad ipsam, ad eum, qui ex ea incarnatus est, reducitur. Hoc dicit ideo, quia mater propter filium honoratur. Tertio, exhibendus est honor beatis Angelis et sanctis, qui sunt in statu gloriae, ab his qui sunt in statu gloriae. Matth. 11: inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, major est illo. Quarto, exhibendus est honor his qui praesunt in Ecclesia militante, qui scilicet sunt in gradu superiori, ab his qui sunt in gradu inferiori: qui enim praesunt, sunt in loco Dei, ideo honor eis exhibendus est, unde et dii vocantur, Exod. 23: diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Praecipue honor exhibendus est his qui praesunt quantum ad spiritualia, juxta illud 1 Tim. 5: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Quinto, honor exhibendus est amicis Dei et in statu viae qui sunt notae sanctitatis; unde qui se reputant peccatores, cum genuflexione suffragia solent petere a talibus: status enim eorum, secundum suam reputationem, est inferior statu aliorum, sicut status servi a statu domini, vel filii: filius domini a servis dominus vocare solet. Matth. 15: non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus. Canes vocat peccatores; filios, justos; et subditur: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Intelligit illos dominos, qui primo vocati sunt filii. De hoc honore dicitur ad Ecclesiam, Isa. 49: vultu in terram demisso adorabunt te. Et notandum quod reverentia quae debetur rebus Deo dicatis, ut templo vel coemeterio, vel his quae pertinent ad ornatum templi, vel sancto tempori, videtur esse quidam timor, quo timemus intrare templum illoti, vel non sanctificati, vel appropinquare altari, vel aliis rebus sacris, vel inquinare nos in loco sancto, vel communia opera ibi exercere. De hoc timore habetur, Gen. 28: quam terribilis est locus iste? Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Malac. 2: levi a facie nominis mei pavebat. Cum dominus sanctus sit, in sanctitate vult appropinquari ad ejus ministerium. Exod. 28: Aaron sanctificatus ministret mihi. Qui vero Deum non ostendit sanctum ad ministerium ejus in sanctitate appropinquando, ipse ostendet eum sanctum pro immunditia sua poenam a Deo recipiendo. Levit. 10: arreptis Nadab et Abiud filii Aaron turibulis imposuerunt ignem et incensum insuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a Deo devoravit eos; dixitque Moyses: hoc est quod loquutus est dominus: sanctificabor in his qui appropinquant mihi. Non legitur Christum in Evangelio tantam iram per zelum ostendisse, quantam ostendit cum vidit quod templo non exhibebatur debita reverentia Joan. 2 et Matth. 22. Tunc impletum est illud Psal. 68: zelus domus tuae comedit me. Et Marc. 2, legitur quod non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. Post illud verbum apostoli: omnia mihi licent, subdit apostolus: si cum gratia participo, quid blasphemor? Idest cur cado in blasphemiam imperitorum, pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in Dei gloriam facite, idest in laudem Dei. Ambrosius: cum invocatione creatoris, ut in actibus et conversatione nostra, laudetur Deus. Augustinus: si haec recte fiunt, laudes Dei sunt. Idem: cum laudatur Deus, de bono opere tuo Deum laudas: et cum blasphematur Deus, de malo opere tuo Deum blasphemas. Item idem: si quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum tuorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum; si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantumlibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemas. De his qui sine benedictione et gratiarum actione, eleemosynarum collationem comedunt, dicitur in canonica Judae: hi sunt in epulis suis cum maculis convivantes, sine timore semetipsos pascentes.


Caput 6

[88769] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 6 Frequenter debet princeps cogitare de se quid sit, quis, qualis: quid in natura, quis in persona, qualis in moribus: quid, verbi gratia, homo: quis, rector vel princeps: qualis, benignus, mansuetus, et similia. In definitione hominis, qui est animal rationale mortale, consideranti is occurret fructus, ut mortale quod est rationale humiliet, et rursum rationale mortale confortet, quorum neutrum erit contemptum homini circumspecto. Multum amanda est humilitas principi, unde ad eam admonet Eccl. 3: quanto, inquit, magnus es, humilia te in omnibus. Humilitas in majoribus est laudabilior, Deo gratior, et ipsis utilior. Bernardus in Lib. de Consid.: cum omni indifferenter personae humilitas sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici, nescio quo pacto vis ejus major in majoribus, et clarior in clarioribus comprobatur. Idem: non altum sapere, sed humilibus consentire nil Deo carius, vel rarius apud homines, Gregorius in Moral.: mirum est cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum. Bernardus: non est magnum esse humilem in abjectione, magna prorsus et rara virtus humilitas honorata. Idem, loquens de illo verbo, Matth. 3, quod dixit salvator praecursori: sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam: sic plane sic decet ut vincat et humilitate quem sublimitate vincebat. Humiles Deus ad principatum elegit, superbientes vero abjicit 1 Reg. 15, dictum est Sauli: nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Saul abscondit se domi cum quaereretur in regem 1 Reg. 10; et de David sublimando in regem dicitur ibid. 16: abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico. Moyses humilis princeps constituitur a domino, Exod. 3: quis sum ego, ait Moyses, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel ex Aegypto? Job 5: ponis humiles in sublime. Ibid. 13: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Humilitas praeparat ad sapientiam, quam constat principi multum esse necessariam. Bernardus in Lib. de Consid.: simia in tecto rex fatuus in solio sedens; Prov. 11: ubi humilitas, ibi sapientia; Matth. 11: revelasti ea parvulis; Ptolomaeus philosophus, inter sapientes est sapientior qui existit humilior; Beda: humilitas est clavis scientiae; Gregorius: prima stultitia Angeli fuit elatio cordis. Vera sapientia efficitur hominis humilitas suae aestimationis. Humilitas facit principem diligi. Chrysostomus: nutrix dilectionis est humilitas; odii mater est superbia. Bernardus: sola virtus humilitatis laesae est reparatio caritatis.


Caput 7

[88770] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 7 Humilitas est astutissima, sicut apparere potest in divisione mundi, quam ipsa facit cum superbia. Humilitas accipit in terra, superbia extra: unde super illud Job 6: eum qui venit ad me non ejiciam foras sic habetur: superbiae est foras ejici, quae nihil habet in bono interiori nec hic nec futuro. Seneca: sapiens in terra, se omne bonum terminabit. Ad humiles pertinet illud: gloria nostra, hoc est testimonium conscientiae nostrae, 2 Cor. 1. Humilitas vult habere crossellum, superbia operimento contecta est: humilitas vult habere nucleum, superbia vero corticem: humilitas accipit imum, superbia vero altum: haec montes vult habere, illa vero valles; ideo superbia habet ventum, perflant enim altissima venti. Habet etiam ariditatem, juxta illud Augustini: alta siccantur, ima replentur. Habet duritiem et sterilitatem, et propinqua est praecipitio. Bernardus: facile est se in alto continentem obstupescere, et de vita periclitari: opposita vero his habet humilitas. Superbia accipit florem, juxta illud Lev. 28: date flores Moab. Moab interpretatur ex patre, et significat superbos qui de paterna nobilitate gloriantur, humilitas vero accipit fructum. Superbia accipit pulchrum, humilitas bonum: superbia accipit paleam, et humilitas granum: superbia accipit imaginem, sive picturam honestatis, humilitas vero honestatem. Sapiens: apud sapientes sunt honesta, apud vulgus simulacra rerum honestarum, opera scilicet in mortali, et cum sinistra intentione facta. Superbia quod est contentionis, humilitas vero quod est pacis. Humilitas recumbit in novissimo loco, juxta illud salvatoris, Luc. 14, superbia vero gloriam quaerit: gloria vero res contentionis est. Cum unus laudat superbiam, duo eam vituperant. Humilitas laudem fugit, laus vero sequitur eam tamquam laude dignam. E contrario superbus laudem sequitur, laus vero fugit eum tamquam laude indignum. Superbia in ore hominum se et sua ponit, ideo non est mirum si morsus detractionis frequenter ibi sentit: humilitas vero altissimum ponit refugium suum. Ipsa enim dicit illud 1 Cor. 4: qui judicat me, dominus est; ideo morsus detractionum causa non attingit: humilitas vero turris fortissima est, juxta verbum Bernardi; ideo multum necessaria est principi, qui est in majori periculo quam ceteri. Multum cavendum est principi ne superbiat de multitudine populi cui praeest. Rex Xerses cum coram se videret exercitum suum multitudinis innumerabilis, attendens quod totus ille exercitus infra centum annos in pulverem convertendus esset, dixisse fertur, regem tanti exercitus et tam fortis me vocant homines, ego vero fateor me regem pulveris. Princeps tamquam prudens, non solum quod situm est ante oculos debet intueri, sed quod et futurum est, quod ita certum est ac si jam fuisset. Cum obsedisset Sennacherib Jerusalem, eadem nocte Angelus domini percussit in castris Assyriorum centum octuaginta quinque millia. Porro Jerosolymitae videntes stragem hostium, egressi sunt et spoliaverunt castra, spolia vero mortuorum tollentes excusserunt ex eis pulverem tantum. Nam ignis divinus latenter eorum corda incineraverat. Talis est principi sapienti suus exercitus, qui non solum praesentia, sed et futura intuetur, ideo de illo non superbit. Humilitas supplet in homine defectus aliorum bonorum. Bernardus: apud dominum, fratres, jus habere non possumus, quoniam in multis offendimus omnes, sed nec fallere eum; ipse enim novit abscondita cordis, quanto magis opera manifestantur, nec resistere viribus, quoniam omnipotens est. Quid ergo restat nisi ad humilitatis remedia tota mente confugere, et quicquid in aliis minus habemus, de ea supplere? Debet princeps attendere quis sit, quoniam aliis est praelatus: sed cum hoc etiam debet cogitare humilem statum unde ad hoc assumptus est, et infirmitatem quam habet, qua ceteris infirmior est, ne evanescat salubris copula, ut cogitans se summum, attendat pariter se cinerem vilissimum non tantum fuisse, sed esse. Imitetur cogitatione naturam, imitetur etiam, quod dignius est, auctorem naturae summa imaque consocians. Nonne enim in parte hominis vili limo vitae spiraculum colligavit? Nonne auctor naturae in sua parte verbum limumque contemperavit? Multum timenda est principi prosperitas; incautis enim prosperitas est ad disciplinam quod ignis ad ceram, quod solis radius ad nivem, vel glaciem. Sanctus David, sapiens Salomon fuit; sed, blandientibus nimis secundis rebus, alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus, qui incidens in adversa non excidit vel parum a sapientia: nec minor cui praesens felicitas si arrisit, non irrisit; quamquam facilius inveneris qui sapientiam retinuerit contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderit. Tullius in prima Reth.: difficile est illi virtutes habere, qui secunda semper fortuna usus sit. Considerare etiam debet princeps qualis ipse sit. Haec consideratio tenet eum in se, nec sinit eum a se evolare, nec ambulare in magnis super se. In se debet consistere, non infra dejici, non supra attolli, non evadere longius, non extendi in latius. Longum dico cum sibi homo promittit vitam longiorem; cum superfluis animus extenditur curis; altum, cum de se plus praesumit; profundum, cum se plus dejicit; longitudo extremum habere solet, dilatatio scissuram, altitudo ruinam, profundum absorptionem. In hoc fortis non dejicietur, prudens longioris vitae non abducitur incerto, modestus moderabitur, curas temperabit a superfluis, non deerit necessariis. Multum cavenda est principi otiositas, mater nugarum, noverca virtutum. Cum omnia ad humilitatem hominem incitent, mirum est quomodo humiles non sumus, et quomodo adhuc in nobis superbiam retineamus.


Caput 8

[88771] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 8 Incitat nos ad humilitatem terra, infimum elementorum, quam cum inspicimus, quasi coemeterium et sepulcrum nostrum videmus, quia in terram reversuri sumus, juxta illud Gen. 3: in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es. Terra, quae nunc est sub pedibus nostris, quandoque futura est super caput nostrum. Ad humilitatem etiam incitare nos potest, quod tantum terra indigemus. Ipsa est quae nos sustentat: si ipsa disrupta fuerit sub pedibus nostris, sicut fuit sub pedibus Datan et Abiron, Num. 16, vivi in Infernum descenderemus. Ipsa etiam miro modo Dei virtute ex se producit unde pascimur: quod si non faceret, fame periremus. Item, si ligna non produceret, quibus possemus nos calefacere, periremus frigore. Aer etiam ad humilitatem multum nos incitat, si attendamus quod sine aere nec ad momentum possumus vivere: nisi enim ad cordis refrigerium aerem attrahamus, suffocamur. Item, si aer a vento frigido commotus fuerit, multum nos affligit: si pestilens fuerit, nos interficit. Aqua etiam materiam humilitatis magnam nobis ministrat, quae si defuerit, immundi erimus, et, terra existente arida et sterili, fame peribimus. Ignis etiam ad humilitatem nos incitat, qui si nobis defuerit, unde cibaria nostra coquamus, et nos calefaciamus, non habebimus, et fame et frigore peribimus. Propterea ignis paratus est in tormentum impiis. Deut. 32: ignis succensus in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Quomodo ergo superbit homo facinorosus, ad cujus combustionem fornax iam succensa est? In terra et eis quae de terra nascuntur, et brutis animalibus multam materiam humilitatis invenimus, cum multa bona habeant, quibus nos caremus, ut est fulgor auri, pulchritudo florum. Matth. 6: considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. In avibus etiam est suavitas cantus sine magisterio alicujus creaturae, ad quam suavitatem homo multis annis edoctus non potest pertingere. Item invenitur in brutis velocitas, fortitudo, pulchritudo, vestitus abundans. Hominem vero ab eis oportet mendicare unde nuditatem cooperiat, et pulchritudinem suam ornet, et tarditatem suam et debilitatem suam juvet. In luminaribus etiam caeli magnam materiam illuminandi nos habemus, quorum luce multum indigemus: sine luce enim oculi nostri sunt inutiles. In nobis multas causas humiliationis invenimus et ex parte corporis et ex parte animae. Ex parte corporis, sive respiciamus ejus originem, sive finem, sive statum ejus praesentem. Bernardus: vide unde venis, et erubesce; ubi es, et ingemisce; quo vadis et contremisce. Si attendatur unde corpus venit, invenitur quod ex putredine. Job 17: putredini dixi pater meus es. Si attendatur ad quem finem deveniat, pulvis et cinis fit. Gen. 3: pulvis es, et in pulverem reverteris. Item. Gen. 18: dixit Abraham: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Non est mirum si miles erigat se contra dominum suum, qui habet castrum super rupem inexpugnabile; sed valde fatuus est qui non habet domicilium nisi de palea, quae facillime potest comburi, si contra dominum suum potentem se erigat: sic homo fatuissimus est, cujus habitatio, scilicet corpus, ad calorem febrilem in ignem redigitur, nec ad ejus incinerationem ignis requiritur, si contra Deum se erigat. Multum deberet hominem humiliare corpus spiritui, ad ipsius humiliationem datum, quod est saccus stercorum, et materia vermium, juxta illud Machab. 2: ubi dicitur de peccatore: gloria ejus est stercus et vermis. Ipse unde confundi debet, gloriatur. Statum praesentem corporis attendebat, qui dicebat: humiliatio tua in medio tui, Mich. 3; et Hieronymus: quomodo superbiet, qui semper secum sentinam portat? Ex parte animae multas causas humiliationis possumus invenire. Aut enim scimus nos esse in mortali, aut non: si sic, in inferiori statu sumus quam canis, vel porcus, vel bufo, cum simus debitores duplicis mortis, scilicet temporalis et aeternae, illi vero unicam mortem debeant; item miseriam habemus culpae et poenae. Si vero nesciat se esse in mortali, nescit tamen se esse in statu salutis; scit se aliquando fuisse in statu damnationis, et nescit utrum adhuc peccatum sit sibi dimissum. Eccl. 9: sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta. Gregorius ad hoc: cuncta nobis de meritis nostris incerta sunt, ut unam certam gratiam teneamus humilitatem, etiam si sciremus nos esse in statu salutis. Ad humilitatem nostram possent ista valere: negligentia proficiendi, quam in nobis videmus, difficultas standi, facilitas cadendi (ad sibilum enim unius verbi dejicitur aliquis), difficultas resurgendi, debilitas vitia minima vincendi. Item, in eis quae sunt juxta nos multam materiam humiliationis invenimus. Si attendamus multos de fratribus nostris esse leprosos, multos caecos, multos mendicos, et aliis miseriis afflictos. Item, magnam materiam humiliationis invenimus, si attendamus eos qui contra nos sunt, scilicet hostes invisibiles, qui et fortiores et astutiores nobis sunt, et nos strangularent, si Deus hoc eis permitteret. Thr. 3: misericordia domini quia non sumus consumpti. Item supra nos causas humiliationis invenire possumus, si attendamus Dei omnipotentiam paratam ad vindictam superborum. Tribus de causis solet aliquis se inclinare, vel demittere: vel quia gladius ejus capiti imminet; vel quia transiturus est per ostium humile; vel propter societatem alicujus magnae personae, quam ad terram videt sedere: similibus causis debet homo per humilitatem se inclinare, si per superbiam se erexerit. Gladius omnipotentis Dei est evaginatus super caput ejus. 1 Pet. 5: humiliamini sub manu potentis Dei. Item, necesse habet per ostium humile Paradisi intrare. Augustinus Sup. Joan. 10: ego sum ostium: ostium humile est; si sano capite volumus intrare, oportet caput demittere. Item, altissimus in mundo isto et sancti valde se humiliter habuerunt. Matth. 10: sufficit servo si sit sicut dominus ejus, et Joan. 15. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Et bona et mala nostra debent nos humiliare. In bonis non verum dominium, sed onus et periculum habemus, pro illis censum debemus, et non solum illa perdere sed etiam pro illis perdi, possumus. Mala vero nostra, si sint mortalia peccata, multum debent nos humiliare, cum pro illis patibulo infernali adjudicati simus. Mirum est, cum habeamus tot humiliantia, quomodo remanet in nobis superbia. O mira vanitas, o mira fatuitas cordis nostri, cujus elationem perfecte dimittere, cujus cervicosos motus omnino domare humilitatis materia tanta non sufficit, quin adhuc superbiat terra et cinis.


Caput 9

[88772] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 9 Et notandum quod multum valet ad humilitatem mortis memoria, sicut docet Ecclesia, in principio Quadragesimae, capitibus fidelium cineres imponens, dicens: memento quia cinis es, et in cinerem reverteris. Debet homo se cinerem reputare, et ex parte animae, et ex parte corporis. Ex parte corporis propter propinquitatem et certitudinem quam habet ad hoc quod in cinerem redigatur: sic enim loqui solet Scriptura sacra, ut aliquid, quod futurum est, dicat jam esse, propter propinquitatem et certitudinem. Gregorius: fere se mortuum considerat, qui se moriturum non ignorat: Rom. 8: corpus mortuum est propter peccatum, idest necessitati moriendi addictum. Quantum vero ad animam, debet homo se cinerem reputare quantum ad tria. Primo, quantum ad vilitatem: cinis valde est vilis, licet materia, ex qua factus est, fuerit pretiosa; sic qui est in statu peccati quasi nullius valoris est respectu valoris in quo erat ante peccatum. In Psal. 16: ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Immo minus quam nihil videtur esse: melius enim esset ei non esse, quam malum esse, si in malitia perseveret. Secundo, quantum ad hoc quod cinis, non potest resistere modico flatui quin ab eo dispergatur; sic peccator non potest resistere sibilo verbi modici, juxta illud Psal. 1: non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem projicit ventus. Tertio, quantum ad hoc quod sicut cinis non potest ex se redire ad statum materiae, unde factus est, sed sola Dei virtute; sic peccator non potest reduci ad statum bonum, nisi Dei virtute. Principi qui jam habet coronam temporalem, et cui desideranda est aeterna, multum expedit ut sua reputatione cinis sit, pro cinere enim corona promittitur. Isa. 61. Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut darem coronam eis pro cinere. Multum est utilis mortis memoria. Eccles. 7: in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Hieronymus in Epist. Platonis est sententia: omnem sapientum vitam meditationem esse mortis. Sapiens: summa philosophia est assidua mortis meditatio. Specialiter mortis memoria juveni est necessaria: unde post illud Thren. 3: bonum est viro cum portaverit jugum in adolescentia sua subditur: ponet in pulvere os suum. Os sapientum est in corde ipsorum. Eccl. 25. Os ergo in pulvere ponit qui cogitat quod pulvis sit. In hac meditatione projicienda est cupiditas, et vanitas saeculi: unde Lev. 1, praecepit dominus ut faciens holocaustum de turturibus, vel pullis columbae, projiceret vesiculam gutturis et plumas in locum cinerum. Holocaustum facit de turture, qui dat se Deo, ut ei serviat in claustro: de columba facit holocaustum, qui dat se Deo ut ei serviat in mundo: turtur enim amat solitudinem, columba gregatim volat. Vesicula gutturis, quae est quasi horreum avium, cupiditatem designat, pluma vero levitatem. In loco cinerum vesiculam projicit, qui consideratione mortis suae cupiditatem a se abjicit, non curans acquirere quae in brevi perdat, et a quibus perdatur. Bernardus: utinam congregata tantum perirent, et non congregator eorum. Tolerabilius esset insudare labori perituro, quam perempto. Plumam in locum cinerum projicit, qui consideratione mortis vanitatem hujus mundi refugit, intelligens fatuum esse in via ad mortem gaudere. Augustinus: nihil aliud est tempus praesentis vitae quam cursus ad mortem. Memoria mortis valet ad contemptum mundi. Hieronymus: facile contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum: Eccles. 11: si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. In morte vanitatis arguitur omne quod est in mundo, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Concupiscentia oculorum in hoc quod homo nudus revertitur in terram, Job 1: nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc; manifeste apparet quod fatuum fuit tantum concupiscere terrena, cum spoliandus esset eis. Concupiscentia carnis in hoc quod corpus, delicate nutritum, vermibus esca datur, satis apparet in hoc quod delitiae non sunt quaerendae carni: non multum curandum est qualem escam vermes comesturi sint. Superbia vitae in hoc quod ille qui volebat esse super homines, ponitur sub terra; et ambulant super eum porci et canes. Satis ex hoc apparet, quod valde fatuum fuit velle esse super alios. Qui vult navem regere, ponit se in fine navis; sic sapiens consideratione finis regit se in his quae sunt ad finem. Illum qui dicebat: anima mea, multa bona habes posita in annos plurimos, requiesce et cetera. Dominus posuit in fine vitae dicens: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, Luc. 12.


Caput 10

[88773] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 3 cap. 10 Multum est necessarium principi ut a servitute Diaboli et vitiorum se custodiat. Seneca: recte putandus est fortior qui cupiditates, quam qui hostes, vicerit. Studium magnum et diligentiam adhibere debet, ut se debito modo regat. Seneca: vis habere magnum honorem? Magnum imperium dabo tibi, impera tibi. Qui baptizantur, cum ad regnum caelorum eligantur, tripliciter inunguntur, scilicet in vertice, ut moneantur superiori parti sui, scilicet rationi, principatum seu dominium servare. Prov. 30: per tria movetur terra, et quartum quod non potest sustinere, per servum cum regnaverit. Asperius nihil est humili cum surgit in altum. Si corpus dominium habeat in homine, magna est inordinatio: simile est sicut si in corpore humano pedes essent in superiori parte, et caput in inferiori. Item inungitur in scapulis, ut moneatur mansuete portare onus praeceptorum divinorum. Inungitur et in pectore, ut moneatur ad proximum viscera pietatis habere. In principe valde indecens est: si servituti vitiorum et Daemoniorum se subjiciat, si Deo superiori suo non obediat, si ad proximum impie se habeat.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264