CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
liber II

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 2
Prooemium

[88749] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 pr. Declaratis quibusdam in praecedenti libro, quae communiter decent principem, ostendetur in hoc secundo libro, quomodo princeps habere se debeat ad Deum, et ejus Ecclesiam. Et primo tangetur de fide ipsius: secundo de spe: tertio de timore: quarto de amore.


Caput 1

[88750] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 1 Fides multum necessaria est cuilibet homini, sine qua nullus placet Deo, juxta illud Hebr. 11: sine fide impossibile est placere Deo. Haec virtus praestat Deo primum obsequium, subjiciens illi intellectum nostrum: ideo multum placet ei: juxta illud Eccl. 1: beneplacitum est Deo fides. Respectus divinae misericordiae specialiter est ad fidem Jerem. 5: domine, oculi tui prospiciunt fidem, ubi amor, ibi oculus. Non est remissio peccatorum extra fidem, nec opus aliquod vere bonum, Joan. 3: qui incredulus est filio, non videbit vitam aeternam, sed ira Dei manet super eum. Augustinus super illud Rom. 3: arbitramur hominem justificari per fidem: bona, inquit, opera ante fidem inania sunt. Ita enim mihi videntur esse ut magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet vere opera sua bona ante fidem. Ubi vera fides non erat, vere bonum opus non erat: bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Fides principium est gratiae, et ordinatrix, et causa vitae aeternae. Hebr. 10: justus ex fide vivit; Gal. 2: in fide vivo filii Dei; 1 Joa. 5: vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine filii Dei. Extra fidem nihil vivit vita spirituali, sicut in mari mortuo nihil vivere potest vita corporali, Augustinus: tantam gratiam Deus fidei contulit, ut mors, quam constat vitae esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad vitam. Fides radix est omnium bonorum, Augustinus super Joan.: sicut in radice arboris nulla prorsus apparet species pulchritudinis, et tamen quidquid est in arbore pulchritudinis et decoris, ex illa procedit; sic ex fidei humilitate quidquid meriti, quidquidve beatitudinis animae susceptum est, procedit. Fides ceteris virtutibus lumen ministrat: unde sine ipsa aliae virtutes sunt quasi in tenebris. Fides lucerna est, ad quam in nocte praesentis vitae ambulatur 1 Cor. 5: per fidem ambulamus, et non per speciem. Non est aliquis reputandus spiritualiter sanus, qui veram fidem non habet, licet multum abstineat, et eleemosynas multas faciat. Attendendum est quod nihil prohibet aliquem habere os sanum, vel manum, qui tamen habet oculum infirmum. Corvus infernalis multum conatur oculum fidei corrumpere, sicut corvus corporalis primo currit ad oculum cadaveris. Gregorius fidem vocat sapientiam. Haec est sapientia illa, de qua habetur Sap. 7: sapientia vero vincit malitiam, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Vere fidem non vincit malitia: peccata enim firmitati fidei non praevalent, juxta illud Matth. 16: portae Inferi non praevalebunt adversus eam, scilicet adversus firmitatem fidei. Peccata vocantur portae Inferni: inter portam et domum solum limen est medium, et inter mortale peccatum et Infernum corpus est medium. Anima enim separata a corpore quasi in puncto descendit ad Infernum, juxta illud Job. 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Sapientia ista attingit a fine usque ad finem, idest a creatione mundi usque ad extremum judicium, per beneficium creationis invitans homines ad Dei servitium, et per districtionem judicii exterrens a Dei offensa; ipsa attingit a caelo usque ad Infernum, a delectationibus transitoriis separans homines amaritudinibus suppliciorum infernalium, et amaritudines, quae occurrunt in servitio Dei, dulcorans magnitudine praemiorum. Gregorius: si dulcia quaerimus, necesse est ut amara toleremus. Eccles. 1: usque in tempus sustine patiens, et postea redditio jucunditatis. Si sapientia disponit omnia suaviter guttas amaritudinis praesentium, immensa dulcedine futurorum bonorum condiens, fide cognoscit homo eum a quo est, et ad quem est rediturus, et secundum merita sua ab eo recepturus, sine qua cognitione nullus sapienter se regit.


Caput 2

[88751] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 2 Specialiter fides necessaria est principi, quia cognoscit eum sub quo est, cui serviturus est, cui fructuosissime bene servitur, periculosissime male. Bene autem non servitur ei nisi non serviatur ad voluntatem suam: nec ad voluntatem suam servitur ei, nisi ipsa cognoscatur, non a casu. Voluntatem ergo ejus necesse est principem agnoscere. Augustinus: initium obedientiae est quid praecipiatur velle cognoscere, et pars servitii est didicisse quid facias. Indubitanter accidere potest ut voto obsequendi aliquis offendat, qui prius non didicit qualiter obsequi debeat. Fide agnoscitur quod nec in rebus, quae reputantur nostrae, habeamus dominium, sed ministerium. Unde multum cavendum est principi, ne a ministerio transire velit ad dominium, et ne in illis in quibus debuit habere respectum ad Dei voluntatem, et ejus gloriam quaerere, sequatur propriam voluntatem, et quaerat gloriam propriam. De hoc punitus est Nabuchodonosor quia ministerio regni transierat in dominium, reputans se regni sui dominum. Dan. 4: tibi dicitur Nabuchodonosor rex, regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ejicieris, et cum bestiis et feris erit habitatio tua, foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Quod verum dominium solius Dei sit, apparet ex hoc quod toties habetur in lege veteri: ego dominus: et ex hoc quod Ecclesia dicit Christo: tu solus dominus. Hoc videtur intellexisse Gedeon Jud. 8, qui cum diceretur ei a filiis Israel: dominare nostri tu, et filius tuus, respondit: non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur dominus. Idem videtur intellexisse Caesar Augustus, qui cum imperaret toti mundo, prohibuit tamen ne aliquis vocaret eum dominum. Et sicut multum displicet Deo usurpatio dominii, sic multum placet ei intellectus ministerii, juxta illud Prov. 14: acceptus est regi minister intelligens; inquam, se tantum ministrum esse. Et notandum quod quatuor sunt quae videntur pertinere ad eum qui se tantum ministrum reputat. Primum est, ut solicitus sit quod domini sui voluntatem impleat, sperans quod, cum necessitas fuerit, dominus voluntatem ejus implebit; et hoc specialiter sperandum est, quando dominus bonus est Sapient. 1: sentite de domino in bonitate. Secundum est, ut sic operetur, quasi de omnibus rationem domino redditurus, quod specialiter agendum est, quando dominus est talis quod nihil possit ei occultari. Boetius in Lib. de Consol.: magna nobis, si dissimulare non volumus, indicta est probitatis necessitas, cum ante oculos judicis agamus cuncta cernentis. Tertium est, quod si dominus abstulerit ei illa quorum habet ministerium, ipse non offendatur, nec indignetur, sed dicat: dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, ita factum est, sit nomen domini benedictum, Job. 1. Attendere debet minister et onus, et periculum administrationis, et mercedem quam expectat. Amore ergo mercedis administrationem patienter sustineat, si propter onus et periculum administrationis ipsam timeat, et ejus ablationem pro magna exoneratione habeat. Quartum est, ne cum dominus petiit in suis pauperibus de bonis suis, ipse ad dandum se difficilem non exhibeat. Matth. 25: amen dico vobis, quicquid fecistis uni ex his fratribus meis minimis, et mihi fecistis. Et ut verbo uno multa comprehendam, ad voluntatem domini, non ad suam, respectum debet habere minister, bona domini sui servando, vel largiendo. Multum displicet incredulitas Deo in principe qui locum ejus tenet. De hac punitus est Moyses et Aaron, qui synagogae praefuerunt, Num. 20: quia non credidistis mihi, ut me sanctificaretis coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis in eodem: non intrabis Aaron terram quam dabo filiis, eo quod incredulus fueris ori meo ad aquas contradictionis: Eccles. 7: in gente incredibili exardescet ignis: Matth. 17: o generatio incredula et perversa, usquequo vos patiar? Apoc. 21: timidis et incredulis pars illorum est in stagno igne ardenti et sulphure. Fides in bello corporali et spirituali triumphare facit homines etiam Daemones vincens. Hebr. 11: fide muri Jerico corruerunt. Fides a Deo fortitudinem recipit 2 Paral. 16: praebet fortitudinem his qui perfecto corde credunt in eum. Ibid. 20: credite in dominum Deum vestrum, et securi eritis. Fides a periculis eripit, juxta illud 1 Mac. 3: Ananias, Azarias, Mizael credentes liberati sunt a flamma etiam fide informi, quae sine caritate est, miracula fiunt, ut patet in Alexandro, qui cum venisset ad montes Caspios, et petiissent filii captivitatis decem tribuum ab eo licentiam egrediendi, ipse, cognita causa inclusionis eorum, quod scilicet aperte recessissent a Deo Israel vitulis aureis immolando, et per prophetas Dei praedictum eis quod a captivitate non essent redituri, respondit quod arctius includeret eos: cumque angustas vias eorum obstruere vellet molibus bituminatis, videns laborem humanum non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret, et accesserunt ad se invicem praerupta montium, et factus est locus immeabilis, ut dicit Josephus. Quid facturus est Deus pro fidelibus suis, si tantum fecit pro infideli? Sicut fides bello corporali triumphare facit. Juxta illud Josue 1: confortare et esto robustus, noli metuere (idest: noli timere), quia tecum est dominus Deus tuus: sic defectus fidei facit hominem vinci. Juxta illud. Eccles. 2: vae dissolutis corde, quoniam non credunt Deo; et ideo non protegentur ab eo. Etiam fides informis facit triumphare, sicut accidit in Alexandro, cui per somnium Deus apparuit in habitu summi sacerdotis, dum adhuc ipse in litia civitate Macedoniae esset constitutus, dumque cogitaret utrum Asiam posset obtinere, jussit eum confidere: nam ipse exercitum ejus perduceret, et principatum Persarum ei traderet, qui promissioni ejus credidit, et secundum fidem suam factum est ei. Et cum Alexander iratus veniret Jerosolymam et pontifex Judaeorum praecepto domini pontificalibus indutus, et reliqui sacerdotes cum eo stolis legitimis induti exirent obviam ei extra civitatem, Alexander intuens antistitem pontificali stola insignem: et super cidarim laminam, in qua scriptum erat nomen domini, descendit de equo, et adiit eum solus; et nomen domini adoravit, et pontificem veneratus est; et obstupuerunt principes exercitus, putantes mentem regis ludificatam, solus Parthemius quaesivit cur sacerdotem gentis Judaeae adorasset et respondit: non hunc adoravi, sed Deum, cujus principatum sacerdotii gerit: nam in tali habitu per somnium Deum conspexi. Fides ostendit misericordiam, et justitiam Dei in servos suos, et exhibitam et exhibendam, justitiam in offendentes, misericordiam in debito modo servientes. Ostendit etiam thesaurum regni caelestis, quod Deus daturus est servientibus sibi debito modo.


Caput 3

[88752] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 3 Fidem principis decet esse magnam, vivam et stabilem. Ad fidei magnitudinem quinque videntur pertinere. Primum est, ut homo de Deo magna sentiat, ut centurio Matth. 8; qui credebat Deum solo verbo posse sanare servum suum, et se indignum esse ut Christus intraret sub tectum ipsius: unde dictum est de eo a domino: non inveni tantam fidem in Israel. Secundum est, ut homo bona transitoria intuitu aeternorum contemnat. Hebr. 11: fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem: majores divitias existimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Tertium est, ut in adversis de Deo confidat. Matth. 14: modicae fidei, quare dubitasti? Quartum est, ut ad longam credentiam bona sua Deo tradat. Magni enim principes credentiam requirunt Isa. 28: qui crediderit, non festinet: Prov. 20: hereditas ad quam festinatur in principio, benedictione carebit in novissimo: Eccl. 20: hodie foeneratur quis, et cras repetit, et odibilis est homo hujusmodi. Quintum est, ut cum homo aliquid petit a Deo, et non statim accipit, non ideo a proposito desistat. Dictum est mulieri in oratione stanti, o mulier magna est fides tua, fiat tibi sicut vis, Matth. 15. Ad impetrandum multum valet fidei magnitudo. Augustinus super Joan.: quantum vas fidei attulerit quis ad fontem, tantum implet. Bernardus super Cant.: magna siquidem fides, magna meretur. Fidem principis oportet esse vivam: fides mortua est, quae est impotens ad suas operationes. Jacob. 2: si fides non habet opera, mortua est in semetipsa. Fides viva est quasi arbor florens per firmum propositum Deo serviendi, et folia debita habens, scilicet sermonem qui sit ad aedificationem fidei, et det gratiam audientibus, et fructum debitum bonorum operum proferens. 2 ad Corinth. 13: si estis ex fide, vos probate per opera. Fidem etiam principum oportet esse stabilem. Tob. 2: vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab illo. Valde reprehensibiles sunt, qui fidem illam in qua nutriti sunt et tamdiu vixerunt, et quam parentes eorum tenuerunt, pro fide alicujus haeretici relinquunt, contra illud Prov. 1: ne dimittas legem matris tuae. Et sicut qui jam est in possessione rei, non de facili permittit sibi eam auferri, sic non debet homo de facili relinquere fidem, in qua nutritus est. In tali casu, qui cito credit, levis est corde, Eccl. 19. Nec debet homo moveri, si aliquos haereticos videat vel abstinentes, vel misericordes, cum plures tales inveniantur qui sunt fidei Catholicae, vel si aliqui, qui sunt fidei Catholicae, inveniantur mali, multi enim magnae malitiae sunt inter haereticos, sed occultant eam quantum possunt, nec mirum cum et seipsos occultent.


Caput 4

[88753] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 4 Dicto de fide principis, dicendum est de spe illius. Spes est certa expectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia, et meritis praecedentibus. Ad spei certitudinem duo valent, scilicet consideratio liberalitatis Dei, qui servientes sibi remunerat super merita, prout decet ipsum, et haec liberalitas vocatur gratia in descriptione spei prius posita. Valet ad idem consideratio meriti. Cum enim Deus promiserit se redditurum mercedem servientibus sibi debito modo, et ipse verax sit, quod promisit, solvit. Unde spes quasi duabus basibus innititur, scilicet Dei liberalitati, servientes sibi ut eam decet remuneranti, et Dei justitiae promissa solventi.


Caput 5

[88754] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 5 Spes omni homini necessaria est, sicut et fides. Fides hominem in via regni caelestis dirigit, sed cum illa via sit ardua, necessaria est spes quae, cum omnipotenti innitatur, hominem potentem ad perveniendum facit. Spes in hac valle miseriae hominem beatum efficit. Psal. 33: beatus vir qui sperat in eo, Proverb. 16: qui sperat in domino, beatus est. Omnes beatitudines illae, quas ponit salvator, Matth. 5, dicens beati pauperes etc., spei sunt. Spes in deserto hujus mundi deliciis affluit, juxta illud Cant. ult.: quae est ista quae ascendit in deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Multum debet movere hominem ad sperandum in Deo hoc, quod Deus monet eum ad hoc. Augustinus: quare dominus toties nos ad innitendum sibi moneret, si supportare nos nollet? Non est illusor Deus ut se ad supportandum nos offerat et nobis innitentibus ei se subtrahat; Rom. 5: spes autem non confundit. Augustinus: confunditur qui quod sperat, non invenit. Cum Deus non fallatur, nec fallere possit, sperans in eo non confunditur. Eccles. 2: nullus speravit in eo, et confusus est. Vanitas est non praestare fulcimentum innitenti: veritas vero est, non negare fulcimentum innitenti. Unde cum Deus sit veritas, innitenti sibi se non subtrahit. Item ad sperandum movere debet imbecillitas, et insufficientia nostra. Parvulum, qui non habet vires ad standum, vel ambulandum, monet natura, ut rei stabili quae juxta eum est, adhaereat, et sic casum vitet. Erubescere debet adultus, si nesciat facere quod naturaliter facit infans, ut scilicet, cognita infirmitate et imbecillitate sua, Deo adhaereat, et spe innitatur. Spes omnipotenti innititur, et juxta fontem bonitatis plantata est. Ex hoc quod omnipotenti innititur, habet securitatem, et fortitudinem; ex hoc quod est juxta fontem bonitatis, habet bonorum ubertatem. De primo dicitur in Psalm. 124: qui confidunt in domino, sicut mons Syon, et subdit, dominus in circuitu populi sui: Isai. 26: urbs fortitudinis nostrae Syon salvator, ponetur in ea, murus et antemurale: murus est virtus divinitatis, antemurale est meritum humanitatis, et utrumque facit ad securitatem nostram. In Psalm. 17: protector est dominus omnium sperantium in se. Ex hoc quod spes est juxta fontem bonitatis, abundanter influit ei bona. Thren. 3: bonus est Deus sperantibus in eum. In Ps. 31: sperantem in domino misericordia circumdabit. Spes arbor benedicta est, fructus uberes habens, cum a misericordia Dei abundanter irrigetur. Jerem. 18: benedictus vir qui confidit in domino; et subditur: erit quasi lignum quod plantatur super aquas, et ad humorem mittit radicem suam, et non timebit cum venerit aestus. Et in Psal. 1, dicitur de viro adhaerente Deo: erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Spes in praesenti tempore, quae est quasi quaedam vigilia solemnitatis aeternae, habet quasi juge convivium, cum securitatem habeat. Prov. 15: secura mens quasi juge convivium. Ipsa in hyeme praesentis exilii habet quasi tempus vernum et floridum. Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit. De spei gaudio legitur Rom. 12: spe gaudentes.


Caput 6

[88755] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 6 Principi maxime necessaria est spes tamquam illi qui ea facturus est, ad quae omnino ex se insufficiens est: non solum enim habet regere se, sed etiam alios. Ad sui regimen non sufficit, nec quantum ad regnum cordis, nec quantum ad regnum corporis. De regimine cordis patet, cum primum actum cordis, qui est cogitare, non sufficiat regere, juxta illud 2 Cor. 3: non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis, quasi ex nobis. De regimine etiam corporis patet hoc, cum non sufficiat regere linguam modicum membrum corporis, immo domini est gubernare linguam. Prov. 16. Sicut creatio mundi ad eum pertinet, ita et gubernatio. Augustinus: ubi dixisti sufficit, ibi defecisti. Negotium principis, qui locum Dei tenet, et voluntatem ejus facere intendit, et gloriam ipsius quaerit, supra vires hominis est: unde oportet infirmitati humanae Dei omnipotentiam associari, ut negotium valeat implere, spe firma innitendo Deo. In Psal. 25: sperans in domino non infirmabor. Onus importabile est homini habere super se populum unius comitatus, vel ducatus, vel regni. De hoc conqueritur Moyses Num. 10, dicens domino: cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Tria requiruntur ad hoc, quod infirmitati principis Dei omnipotentia associetur, scilicet excellens status principis, insufficientia hominis, gravitas oneris. Princeps divina habet agere, ideo divina potestate indiget adjutrice. Insufficientia hominis valde magna est: insufficiens enim est ad subsistendum, et ad bene vivendum. Ad subsistendum tripliciter est insufficiens. Primo, quia sicut ex nihilo est, ita in nihilum redigeretur, nisi a Deo in esse conservaretur. Bernardus in Lib. de Dilig. Deo: natura ita condita fuit, ut habeat jugiter necessarium protectorem, quem habuit conditorem, ut qui per ipsum non valuit esse, sine ipso non valeat subsistere. Augustinus: ex nihilo Deus omnia fecit, etsi se subtraheret, in nihilum redigerentur. Secundo insufficiens ad defendendum se ab hostibus suis: a Daemonibus enim valde cito perimeretur, nisi a Deo defenderetur. Thren. 3: misericordia domini est quod non sumus consumpti. Bernardus: si boni spiritus se a nobis elongaverint, impetum malorum quis poterit sustinere? Tertio insufficiens est ad subsistendum, quia cibo indiget sustentari, aliter cito deficeret. Hanc insufficientiam non habet Angelus, nec etiam lapis. Tripliciter est homo insufficiens ad bene vivendum: primo quia non sufficit bonam vitam inchoare: secundo quia non sufficit in ea proficere: tertio quia non sufficit in ea perseverare. Potest se homo occidere peccando, sed non potest se occisum suscitare. Sap. 16: homo per malitiam occidit animam suam: Oseae 13: perditio tua ex te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Item insufficiens est in bono inchoato perseverare. Gregorius: cito bonum amittitur, nisi a largiente custodiatur. Insufficiens etiam in bono inchoato proficere. Bernardus super illud Cant. 1: trahe me post te, dicit in persona Ecclesiae: domine, scio me nequaquam pervenire ad te, nisi gradiendo post te; sed nec hoc quidem nisi adjuvante te, ideo precor ut tu trahas me post te. Beatus siquidem cujus est auxilium a te. Magnitudo hominis ostensa est prius.


Caput 7

[88756] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 7 Duo videntur spei adversari, scilicet diffidentia de Deo, et confidentia in creatura. Diffidens, sive desperans de Deo, similis est Cain. Caput cordis habet tremulum, vagus et profugus est, a procella tentationis, a terra viventium projectus, eo quod non habeat anchoram spei, qua retineatur. Desperatio est peccatum in spiritum sanctum: unde super illud Gen. 4: major est iniquitas mea quam ut veniam merear, dicitur: desperatio est blasphemia in spiritum sanctum, quae non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro: quia aut putant Deum nolle dimittere, aut non posse, tamquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Confidentia in creatura triplex est, scilicet praesumptio de se, confidentia in homine, confidentia in re inferiori homine, ut in divitiis. De prima dicitur Prov. 28: qui confidit in corde suo, stultus est: vere stultus est de se praesumens, cum homo valde sit insufficiens, ut prius ostensum est. Confidentes de se maledicti sunt. Is. 5: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Confidentia vero in homine fallax est, hominem confundens. Is. 20: confundentur ab Aethiopia spe sua, et ibid. 36: ecce confidit super baculum arundineum confractum istum super Aethiopem cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. Confidentes in homine maledicti sunt. Jerem. 27: maledictus qui confidit in homine, et Is. 29: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium etc., non sunt confisi super sanctum Israel, et dominum non exquisierunt. Confidentia in rebus inferioribus valde periculosa est. Gregorius Sup. Job: de creatore desperassem, si spem in creatura posuissem. Item quasi in aquis defluentibus fundamentum ponere, est in rebus labentibus spei fiduciam velle solidare. Sap. 5: spes impii quasi lanugo, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur; Job 31: si putavi aurum robur meum, supple, mihi male accidat. Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet; Eccl. 31: beatus dives qui non speravit in pecuniae thesauris: 1 Tim. 6: divitibus hujus saeculi praecipe, non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. Cum aurum et argentum vix possint haberi secure, etiam in arcis serratis, fatuus est qui ex his securitatem vult sibi facere. Quomodo enim possunt securitatem dare quam non habent? Principem decet spes Deo totaliter innitens, meritum adjunctum habens, in tribulatione non deficiens, sed vires suas ostendens. De primo dicitur Esth. 14: exaudi vocem illorum qui nullam spem aliam habent nisi in te. De secundo dicit Bernardus Sup. Cant.: integra Ecclesiae consolatio cum non solum quid sibi sit expectandum, sed unde sit praesumendum noverit. De tertio habetur Job 13: etiam si occiderit me, in ipso sperabo; in Psalm. 25: si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. Cavenda est principi spes maledicta, quae Deum offendit, quia de magnitudine misericordiae ejus confidit. De qua Bernardus in sermonibus, est infidelis fiducia, solius utique maledictionis capax. Cum videlicet in spe peccamus, hic peccat in bonitatem Dei. Rom. 2: an divitias bonitatis ejus et patientiae, et longanimitatis contemnis? Item cavenda est ei spes praesumptuosa, qua aliquis sperat, se facturum, cum voluerit, quod vires ejus excedit, ut cum aliquis praesumit se a malis convertendum, cum voluerit, de quo Eccles. 29: repromissio nequissima multos perdidit. Item cavenda est ei spes falsa, qua aliquis sperat quod futurum non est, ut cum quis promittit sibi longam vitam qui cito moriturus est, ut ille, cui dictum est Luc. 12: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram.


Caput 8

[88757] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 8 Dicto de fide et spe principis, dicendum est de timore ipsius. Timor Dei necessarius est omni homini, quoniam spiritus sanctus principium et radix sapientiae. Prov. 2: timor domini principium sapientiae; Eccl. 1: radix sapientiae timere Deum. Et notandum quod cum sapientia sit sapore virtutum condita scientia, duo vero pertinent ad sapientiam, scilicet cognitio et affectio. Quantum ad cognitionem timor est principium sapientiae. Primo, quia mundat cor, juxta illud Eccl. 1: timor domini expellit peccatum. Mundando, vero cor facit oculum cordis videre clarius. Bernardus: sincero oculo veritas patet. Secundo quia cum sit fuga mali, fugit errorem, et cavet qui est malum rationis, homo timoratus non leviter credit, quod a ratione accipitur sed diligenter illud examinat. Tertio, quia cum repellit omnem negligentiam, secundum illud Eccl. 7: qui timet Deum, nihil negligit. Cavet negligentiam in studio, et per diligens studium in sapientia proficit. Quarto, quia tumorem superbiae expellit, quae susceptionem sapientiae impedit, et humilitatem introducit, quae ad sapientiam disponit. Bernardus: superbo oculo veritas non videtur; Prov. 11: ubi humilitas, ibi sapientia. Quantum ad saporem, timor est principium sapientiae, quia est prima affectio. Primo enim oportet animae desipere mala, ut post ei sapiant bona. Bernardus: bene initium sapientiae timor domini, quia tunc Deus primo animae sapit, cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Timor ceteras virtutes purificat, opera eorum scrutatur, si quid mali in eis invenitur, facit illud corrigi, etiam tuta pertimescit, Job 9: verebar omnia opera mea. Abundantiam bonorum operum illis procurat. Eccles. 15: qui timet Deum, faciat bona; ibid. 40: timor domini sicut Paradisus benedictionis. Qui habet timorem domini, semper timet, ne faciat parum, plus eligit abundare quam deficere: unde verum est illud Eccl. 40: in timore domini non est immoratio; ibid. 19: timor domini in plenitudine commorabitur. Timor etiam ceteras virtutes conservat. Hieronymus in Epist.: timor domini virtutum custos est, securitas ad lapsum facilis. Timor virtutes comprimit ne evanescant. Eccl. 8: nisi te instanter tenueris in timore domini, cito subvertetur domus tua. Timor declinat pericula, quod multum valet ad conservationem. Prov. 16: in timore domini declinatur a malo. Timentes Deum sacra Scriptura multum beatificat, Psalm. 111: beatus vir qui timet dominum: Eccl. 25: beatus cui donatum est habere timorem domini. Timens Deum quod vult, a Deo impetrat. Psal. 32: oculi domini super metuentes eum: oculi, inquam, quantum ad respectum misericordiae. Item: quomodo miseretur pater filiorum, misertus est dominus timentium se. Item, voluntatem timentium se facit. De timore domini dicitur Eccles. Nihil melius quam timor domini. Bernardus Sup. Cant.: in veritate didici, nihil aeque esse efficax ad gratiam promerendam, retinendam et recuperandam, si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Timor Dei hominem fortem facit, et juxta illud, in via domini timor operatur fortitudinem, in via saeculi debilitatem, timor Dei multum meliorat hominem, facit enim unum praevalere mille, juxta illud Eccl. 15: melior est unus timens Deum, quam mille filii impii. Bona etiam temporalia meliorare videtur, juxta illud Prov. 15: melius est parum cum timore domini, quam thesauri magni insatiabiles. Et, ut breviter dicamus, finis salubris doctrinae videtur esse timor domini, juxta illud Eccl. ult.: finem loquendi omnes pariter audiamus, time Deum et mandata ejus observa, hoc est omnis homo. De timore Dei dicitur Isa. 11, quod Christum repleverit, cum de aliis donis tantummodo dicatur, quod in Christo requieverint. Timor Dei replere debet viros sanctos. Bernardus loquens de spiritu timoris: iste est nimirum, qui te eum hominem, sibi debeat vindicare. Idem: non est quo admittas superbiam, repletus timore domini. Viri sancti timent semper et ubique. Eccl. 18: beatus homo qui semper est pavidus. Quod semper sit timendum, ostendit Bernardus Sup. Cant. dicens: cum adest gratia, time ne indigne opereris ex ea; amplius time subtracta gratia, quia reliquit te in custodia tua; si redierit gratia, multo amplius tunc timendum, ne forte contingat pati recidivum; recidere enim quam incidere deterius est. Aliae tres causae timoris assignari possunt, quarum prima tangitur in Psalm. 118: delicta quis intelligit? Multi sunt qui, licet non committant peccatum mortale, nesciunt tamen, utrum omittendo mortaliter peccent. Alia causa timoris potest assignari esse, quia multa videntur homini bona, quae Deus intelligit esse mala. Gregorius: plerumque in conspectu sordet interni judicis, quod intentione fulget operantis. 1 Cor. 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Clarius videt Deus quam homo. Tertia causa est, quia nescit homo qualis futurus sit finaliter, licet in praesenti sit bonus: Eccl. 9: sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit, intellige finaliter. Potest enim homo in momento cadere, ita ut non adjiciat ut resurgat. Ubique timendum est, quia de quolibet statu aliqui damnantur. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis nostris, quia ipse inter fratres dividet: loquitur de Inferno. Matth. 24: duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur, lectum intelligas quietem contemplationis. Timendum est homini ex omni parte: homo enim est sicut castrum undique portas habens per quas capi potest: portae istae sensus sunt. Est etiam homo sicut castrum obsessum ab hostibus undique. Sap. 14: creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animae hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Viri sancti non solum timent in malis, sed in bonis. Job 9: verebar omnia opera mea. Gregorius in 2 Par. Moral.: justi omne quod agunt metuunt, dum caute considerant, ante quantum judicem stabunt.


Caput 9

[88758] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 9 Et licet timendum sit omni homini, tamen timendum est maxime principi. Sap. 6: horrendum et cito apparebit nobis, judicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Durum erit judicium et his qui praesunt, et his qui subditi sunt, propter judicis inflexibilitatem, sententiae irrevocabilitatem, poenae quae infertur gravitatem. De primo habetur Prov. 6: zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Non erit locus appellationi post illam sententiam; gravitas poenae erit et quantum ad acerbitatem, et quantum ad durationem, sed illis, qui praesunt, erit judicium valde durum quinque de causis. Primo, quia judicando peccaverunt, et per quae peccat quis, per haec et torquetur, Sap. 40. Secundo, propter adnexam superbiam, quam solet habere potestas judiciaria. In Psal. 30: retribuet abundanter facientibus superbiam; superbia in principio inhonoravit Deum, ideo Deus speciale odium habet ad eam. Tertio, quia gravius erit illis judicari, qui judicare consueverunt, sicut gravius est pauperem esse illi qui fuit dives. Quarto, quia judicabuntur pro se, et pro aliis. Hebr. 14: obedite praepositis vestris et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Quinto, quia judicium domini est; ideo multum displicet ei, quando scilicet ille qui locum Dei tenet, et qui operari debuit ut Deus, operatur ut Diabolus; unde ait Josaphat 2 Paral. 2, loquens judicibus: videte quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed domini, et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit, sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non est enim apud Deum vestrum iniquitas, nec acceptio personarum, nec cupido. Status principis periculosus est valde, nec est res propter se appetenda, sed magis timenda, licet aliquando propter Dei ordinationem, et populi utilitatem, sit sustinenda. De periculo principis require supra in Lib. 1, cap. 1. Qui voluntarius est ad statum illum, et inordinate vult ascendere, injuriam facit Deo, ad quem pertinet ponere hominem loco sui. Luc. 6: nolite judicare et non judicabimini. Super illud 1 ad Tim. 3: si quis episcopatum desiderat etc. dicit Glossa Augustini: locus superior sine quo populus regi non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Qui ad principatum est voluntarius ramnum se esse ostendit: legitur Judic. a 9: quaesierunt ligna ut ungerent super se regem. Dixerunt olivae, impera nobis, quae respondit: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum. Veni et super nos regnum accipe, quae respondit eis: numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, ut inter cetera ligna promovear? Locutaque sunt ligna ad vitem, veni et impera nobis, quae respondit eis, numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, ut inter cetera ligna promovear? Dixeruntque omnia ligna ad ramnum: veni et impera super nos, qui respondit eis, si vere me regem constituistis, venite et sub umbra mea requiescite. Ligna super se regem ungunt, quando aliqui aliquem eligunt, ut eis dominetur. Notabiliter autem dicuntur ungere: occasionem enim ei dant, ut uncte et mansuete erga eos se debeat habere in hoc quod sibi eum praeficiunt: valde enim perversum est, eos exhonorare qui eum in honore posuerunt, et potestate de manu aliquorum accepta uti in oppressionem eorumdem: quae perversitas figurata est, Matth. 27, in hoc quod milites praesidis accipientes arundinem de manu Christi, percutiebant inde caput ejus; in arundine enim, quae vacua est, potestas terrena intelligitur, quae nihil habet soliditatis; in oliva designantur qui operibus misericordiae insistunt; in ficu vero contemplativi, Dei dulcedinem sentientes; per vitem, propter fervorem vini, intelligitur homo perfectae caritatis et ferventis: ramnus vero genus rubi est, quod vulgo senticem appellant, asperum nimis et aculeatum, sicut sentes, et secundum Josephum ad impetum venti ignem naturaliter producit, et est in principio mollis, sed postea indurescit; unde signat aliquem malum ambitiosum, qui spinis vitiorum spinosus est; qui spoliat subditos suos, sicut spinae spoliant lana oves contingentes eas; qui ex se emittit ignem perversae conversationis, quo se et subditos suos comburit incendio infernali; qui se subditis suis mollem in principio exhibet, et mansuetum, deinde vero durum: quia, ut tyrannidem exerceat, talis principatum non recusat.


Caput 10

[88759] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 10 Dicturi de amore principis, primo dicemus de amore Dei, secundo de amore proximi. Circa Dei amorem ostendentur aliqua quae valent ad hoc quod princeps ametur a Deo: secundo tangetur de signis, quibus perpenditur quod Deus ametur ab ipso: tertio vero sunt quae ad hoc valere possunt quod princeps a Deo ametur. Primum est sapientia. Sap. 7: sapientia infinitus est thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiae Dei; in eodem: neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Stulti in sapientia habitare nequeunt: stultitia enim quae sapientiae est contraria, hoc non patitur: sicut aqua ignem non sustinet. Novit dominus quod de amicitia stultorum provenit ad damnum et dedecus; ideo non vult habere amicitiam cum stultis. Prov. 14: acceptus est regi minister intelligens, regi, inquam, gloriae. Secundum est munditia, quae est effectus sapientiae. Jac. 3: quae de sursum est sapientia primum quidem pudica est, idest pudicum faciens. Propter munditiam vocatus est Joannes, discipulus quem diligebat Jesus. Joan. ult. Cant. 2: dilectus meus mihi, et ego illi qui pascitur inter lilia; puritate enim delectatur, et mundis familiaris est. Sapient. 6: incorruptio facit proximum esse Deo. Tertium est mansuetudo, quae multum assimilat Deo, cujus bonitatem alicujus malitia non perturbat, et ideo Deo amabilem facit. Propter mansuetudinem Moyses qui erat mansuetissimus super omnes homines, qui morabantur super terram, Num. 12, specialiter amicus Dei fuit. Eccl. 45: dilectus Deo et hominibus Moyses. Quartum liberalitas, quae multum assimilat Deo, qui liberalitate fecit quicquid fecit, creaturas rationales ut eis daret, alias creaturas, ut eas daret. Seneca: qui dat beneficia, Deum imitatur, maxime imitatur eum qui dat pauperibus. Balaam Deum maxime imitatur, qui nihil judicaverit quam misereri pretiosius. Liberalitas ergo ratione similitudinis hominem Deo reddit amabilem. 2 Cor. 9: hilarem datorem diligit Deus. Quintum est humilitas, propter quam David fuit vir secundum cor Dei. 1 Roman. 15, Matth. 9. In signum amoris quem habet Deus ad humiles, dominus amplexatus est parvulum. Et Beniamin, frater minimus, vocatur amantissimus domini, Deut. 33. Sextum est dilectio: diligit enim dominus eos qui se diligunt, alioquin esset infidelis. Bernardus in Epist.: nemo se amari diffidat, qui eum amat libenter, Dei amor nostrum praevenit, subsequitur. Nam quomodo reamare pigebit quos amavit necdum amantes? Septimum est temporalium contemptus. Matth. 19: si vis perfectus esse et cetera. Perfectus, inquam, in dilectione Dei. Seneca: nemo dignus Deo qui opes non contempserit. Temporalia amata inquinant, juxta verbum Bernardi: ideo anima temporalia amans indigna est Dei amore.


Caput 11

[88760] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 11 Novem sunt signa quibus perpenditur quod Deus ab aliquo ametur. Primum est si de eo libenter cogitat: ubi enim amor, ibi oculus: super illud Joan. 20: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti, sic habetur: non dicit quem, quia in animo agere solet vis amoris ut quem semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Sap. 6: cogitare de illa sensus est consummatus, loquitur de sapientia increata. Secundum est cum aliquis amat quem credit a Deo amari, et odit quem credit a Deo odiri. Sapiens: idem velle, idem nolle, ea demum vera est amicitia. Deus peccata summe odit, nihil enim odit nisi peccatum vel propter peccatum, virtutes vero amat. Virtutes princeps debet amare, peccata odire et persequi: unde dixit Valerius maximus cuidam principi: tua providentia virtutes benignissime foventur: vitia saevissime vindicantur, David: iniquos odio habui. Idem: nonne qui oderunt te domine oderam? Idem: defectio tenuit me, pro peccatoribus. Et idem: vidi praevaricantes, et tabescebam. Ambrosius super beati immaculati: si is qui non relinquit parentes suos propter nomen Dei, non est Deo dignus, tanto magis qui diligit ejus inimicos, acceptus Deo esse non poterit. Hieronymus in Epist.: nationes adversariorum in mortali odio persequimur: blasphemantibus Deum clementem porrigamus manum. Ambrosius in Examerone: quid nos dignum nostro referimus creatori, cujus cibo vescimur, et dissimulamus injurias? Tertium est cum aliquis pro Deo libenter patitur. Eccl. 2: in igne probatur aurum et argentum: homines autem receptibiles in camino humiliationis. Joan. 18: calicem, quem dedit mihi pater meus, non vis, ut bibam illum? Gregorius in 1 Part. Moral.: poena quippe interrogat si quietus quis veraciter amat. Quartum est amor sacrorum locorum, cum scilicet libenter est in domo Dei, et immunitates loci sacri servat, et facit servari. Luc. 2, dicitur de Anna, quod non discedebat de templo, quae meruit interesse praesentationi divinae in templo; et Christus cum esset duodecim annorum, inventus est in templo. Luc. 2, cum matri suae et Joseph ait: nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? Et super illud Matth. 20, intravit Jesus in templum sic habetur: ingressus urbem primo templum adiit, dans formam religionis, ut quocumque ibimus, primo domum orationis, si ibi est, adeamus. Chrysostomus: proprium erat ut veniens primo ad domum boni filii curreret patris, tu autem imitator Christi factus, cum aliquam ingressus fueris civitatem, primo ante omnem actum ad Ecclesiam curras. Quintum est amor ministrorum Dei, sicut qui eos spernit, Deum spernit, Matth. 10, sic qui eos honorat, Deum honorat. Eccl. 7: in omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes. Sextum est cum libenter de Deo libenter loquitur. De hoc habemus exemplum in Magdalena, quae Christum dilexit multum, cujus verba quae habentur in Evangelio, vel de Deo vel cum Deo fuerunt. Unum habes Joan. 11: domine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Alia tria habes Joan. penult.: tulerunt, inquit, dominum meum et nescio ubi posuerunt eum; et paulo post: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, et ego eum tollam. Septimum est cum aliquis libenter Deum audit, audita a Deo memoriter retinens, Luc. 2: Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo: ejusd. 10: Maria, sedens secus pedes domini, audiebat verba illius: Joan. 13: qui audit mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Octavum est cum aliquis dat libenter pro Deo, Cant. ult.: si dederit homo omnem substantiam pro dilectione Dei, quasi nihil despiciet eam, et Luc. 7, dicitur de Magdalena propter beneficia ejus enumerata: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum; et Joan. 3: qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Nonum est cum mandatis Dei aliquis obedit. 1 Joan. 5: haec est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Item Joan. 2: haec est caritas Dei ut secundum mandata ejus ambuletis. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Specialiter signum divini amoris est, si quis servat illud mandatum quod specialiter salvator dicit suum Joa. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem; 1 Joan. 4: hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Maxime amor pauperum signum est quod aliquis amet Deum; illi non amantur propter se, sed propter Deum. Proverb. 19: a paupere etiam amici quos habuit separantur. In eod.: fratres hominis pauperis oderunt eum, et amici procul recesserunt ab eo. Attendere debet princeps in se dilectionem Dei, meditatione amoris, quam Deus nobis exhibuit: sicut enim ignis non melius quam igne accenditur, nec amor ita melius quam amore. Nutrire etiam debet in se Dei dilectionem, signis beneficiorum divinorum generalium et specialium quae a Deo recepimus, et continue recipimus, ut de ferventi Dei amore abundantia operum perfectae bonitatis procedat, ita ut in eo locum non habeat pigritia, vel negligentia, vel fastidium, nec amor vanae laudis, vel vanae gloriae, vel alicujus terreni emolumenti caritati opus praeripiat et sibi usurpet. Ut princeps immunitatem sacrorum locorum custodiat, et custodiri faciat, attendere debet quod legitur 2 Mach. 3, de Eliodoro, qui locum sacrum volebat spoliare pecuniis ibi commodatis: sicut enim ibi legitur, apparuit quidam equus terribilem sessorem habens optimis operimentis adornatus, isque cum impetu Eliodoro priores calces elisit. Qui autem insidebat, videbatur habere arma aurea, alii etiam apparuerunt duo juvenes, qui circumdederunt eum, et ex utraque parte flagellabant sine intermissione; subito autem Eliodorus concidit in terram, et in sella gestatoria deportatus et ex aerario, et jacebat mutus, atque omni spe, et salute privatus: sed postea precibus Oniae vita ei donata est. Item cum Pompejus venisset Jerosolymam, irruentes Romani prophanaverunt templum, equos in porticibus stabulaverunt, ob quam rem Pompejus creditur de cetero nunquam pugnasse, quin vinceretur, qui hactenus fuerat fortunatissimus.


Caput 12

[88761] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 12 Ad amorem proximi primo incitare debet principem Scriptura sacra, quae multum ad hoc monet Matth. 22 et Luc. 10: diliges proximum tuum sicut teipsum; Joan. 13: mandatum novum do vobis ut diligatis invicem. Et specialiter illa Scriptura debet ad hoc incitare, quae ostendit praeceptum de dilectione proximi specialiter praeceptum esse salvatoris, Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Legitur in vita beati Joannis Evangelistae, quod cum ipse devenisset ad ultimam senectutem, et vix inter discipulorum manus ad Ecclesiam deferretur, nec posset plura dicere verba, ad quamlibet pausam dicebat: filioli, diligite alterutrum. Tandem discipuli et fratres, qui aderant, audientes quod eadem verba semper diceret, dixerunt: magister quare semper hoc loqueris? Qui respondit: quia praeceptum domini est, et si solum fiat, sufficit. Secundo debet eum incitare ad amorem proximi amor, qui videtur inter animalia irrationabilia ejusdem speciei. Eccl. 13: omne animal diligit simile sibi, et omnis caro ad similem sibi conjungitur. Si lupus, leo et serpens non exercent illam ferocitatem in animalia suae speciei quam exercent in alia, quid dicendum est de homine qui desaevit in alium hominem, numquid ferocior est lupo, leone et serpente? Ipsa aqua, quae naturaliter habet pugnam cum igne, pacem habet cum alia aqua, quae est ejusdem speciei cum ea. Tertio debet incitare ad amorem proximi fraternitas naturalis, quae est inter omnes homines. Augustinus in Lib. de Doct. Christ.: si putamus non esse proximos, nisi qui de eisdem parentibus nascuntur, Adam vel Evam intendamus, et omnes fratres sumus. Idem 12 Lib. de Civ. Dei: nihil tam discordiosum vitio, tam sociale natura, quam genus humanum. Propterea voluit Deus creare parentem unum de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors humanitas servaretur. Quod vero illi femina ex ejus latere facta est, etiam hic satis significatum est, quam cara mariti et uxoris debet esse conjunctio. Malach. 2: numquid pater unus non est omnium nostrum? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum? Voluit dominus unicum hominem formare, ex quo omnes procederent, ut tamquam fratres omnes homines se amarent. Non sic legimus factum in Angelis, vel animalibus brutis. Seneca: haec societas diligenter et sancte observanda est, quae nos omnes omnibus miscet, et judicat aliquod esse commune jus generis humani. Jus illud videtur contineri in illis duobus mandatis: quod ab alio oderis tibi fieri, vide tu ne aliquando alteri facias, Tob. 4; et Matth. 7: quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem faciatis illis. Seneca: sapientiae homo pro amico est: stultitiae amicus non est pro homine. Quarto, fraternitas spiritualis, de qua Augustinus de Doct. Chr.: omnes quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod Christiani sumus: ad id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater fuit Eva; ad id quod Christianus unus pater est Deus, una mater est Ecclesia. Haec fraternitas tanto melior est fraternitate naturali, quanto meliorem habet patrem Deum. Matth. 23: et patrem nolite vocare vobis super terram. Unus est enim pater vester, qui in caelis est. Item quanto mater Ecclesia melior est matre carnali, tanto est melior hereditas caelestis quam temporalis. Hebr. 10: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam. Si amandi sunt fratres illi qui dividendo hereditatem, portionem uniuscujusque minorem faciunt, quantum amandi sunt fratres illi, qui portionem uniuscujusque augent? Quanto enim plures erunt electi, tanto amplius gaudebunt. Quinto, debet movere ad amorem proximi exemplum Christi. Non enim est despiciendus, quam Christus ita carum habuit, quod pro ejus redemptione mori voluerit. Appretiandus est proximus hoc pretio ne nobis vilescat, Apoc. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; Tim. 2: qui dedit semetipsum pro nobis. Exemplo suo voluit Christus nos ad hoc incitare cum dixit: sicut dilexi vos, Joa. 15. Ad id incitare debet exemplum Angeli, qui adeo amat hominem, ut custodiat eum in omnibus viis suis. Non est despiciendus homo ab homine, qui adeo carus est Angelo. Matth. 18: videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis quia Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui in caelis est. Ad id debet etiam incitare similitudo quam habet proximus ad Deum, licet aliquis amet omnes filios amici sui; tamen specialem amorem habet ad eum, qui amico suo amplius est similis: sic, licet ad omnia opera Dei amorem habere debeamus, tamen specialiter ad hominem, quem constat esse factum ad imaginem et similitudinem Dei, Gen. 1. Ad idem incitare debet, quod proximus membrum est corporis, cujus Christus est caput. 1 Cor. 2: vos estis corpus Christi: non amat caput qui non amat membra. Praeterea proximus tuus membrum est ejusdem corporis, cujus est tu. Naturaliter vero amor est inter membra corporis. Rom. 13: multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Ad idem incitare debet emolumentum multiplex, quod sequitur ex hac dilectione. Eccles. 4: melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum suae societatis. Unum emolumentum est adjutorium, Proverb. 18: frater qui juvatur a fratre, quasi civitas firma. Tullius de Amic.; virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quia solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, conjuncta et consociata ad eam perveniret. Aliud emolumentum est mutua exhortatio. Eccl. 4: unus quomodo calefiet? Tertium est consolatio. Proverb. 27: unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Ultimo incitare debet ad amorem proximi damnum quod facit odium vel discordia; hoc enim facit in corpore Ecclesiae, quod facit divisio continuitatis in corpore humano, ex qua sequitur dolor magnus, et quandoque mors; ideo salvator multum rogat pro unitate Ecclesiae, Joan. 17: pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Idem in eodem: non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint. Incitare debet principem ad amorem cleri, amor, quem in corpore humano videmus inter manum et oculum; si oculo immineat periculum, manus se opponit oculum protegens, et ictum suscipiens. Secundo hoc quod Deus reputat sibi fieri, quod ministris ejus exhibetur. Matth. 16: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Tertio hoc quod parentes sunt spirituales, quibus honor et amor debetur. Basilius: parentes nostros ut propria viscera diligamus. Quarto hoc quod ministrant spiritualia, ideo merito debentur eis temporalia. Matth. 10: dignus est operarius cibo suo. 2 Tim. 2: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere, Gal. 6: communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis, 1 Timoth. 5, qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Duplici honore sunt digni, quia bene vivunt, et bene praesunt, secundum Ambrosium. Digni sunt honore sublimi, et terreno honore: sublimi ut eis obediatur, terreno ut eis necessaria ministrentur, 1 ad Thess. 5: rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in domino, et monent vos, ut habeatis eos abundantius in caritate.


Caput 13

[88762] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 2 cap. 13 Quae pertineant ad bonum principem ostendit Cyprianus in Lib. de 12, Abus. Saec. his verbis: justitia regis est neminem injuste per potentiam opprimere; sine acceptatione personarum inter virum et proximum suum juste judicare; advenis, pupillis et viduis defensor esse; cohibere furta; adulteria punire; iniquos non exaltare; impudicos et hystriones non nutrire; impios de terra perdere; parricidas et perimentes non sinere vivere; Ecclesias defendere; pauperes eleemosynis alere; justos super regni negotia constituere; senes et sapientes et sobrios consiliarios habere; magorum et ariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere; iracundiam suam differre; patriam suam fortiter et juste contra adversarios defendere; prosperitatibus animum non elevare; cuncta adversantia patienter tolerare; per omnia in domino confidere; fidem Catholicam in domino habere; filios suos non sinere impie agere; certis horis orationibus insistere; ante horas congruas cibum non gustare. Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad caelestia perducunt. Item, Augustinus in Lib. de Civ. Dei, ostendit ea quae ad principem pertinent his verbis: felices dicimus imperatores si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur; si se homines esse meminerint; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt; si Deum colunt, diligunt, timent; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes: si tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exercent; si eamdem veniam, non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si quod aspere coguntur plerumque decernere, minime lenitate et beneficiorum largitate compensant; si luxuria tanto est ei castigatior, quanta posset esse liberior; si malunt cupiditatibus suis, quam quibuslibet gentibus imperare. Et haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis ad orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id, quod expectamus, advenerit. Item, Gregorius ea quae ad principem pertinent ostendit his verbis: summum bonum est in regibus justitiam colere, ac sua cuique jura servare, et in subditos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri. Idem: tunc regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur. Item, Bernardus: restringenda sub ratione potestas est, nec quicquam agendum est prius quam concitata ad tranquillitatem mens redeat: quoniam commotionis tempore justum ira putat quod fecerit.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264