CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[88733] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, pr. Cum pars illustris Ecclesiae sit coetus principum, et initium ab eis dependeat vitae minorum, non est negligenda cura eorum ab his, qui Ecclesiae habent zelum. Judic. 5: cor meum diligens principes Israel. Non negligebat eos Paulus, cum scribens Timotheo obsecraret fieri obsecrationes, orationes, postulationes pro regibus et aliis in sublimitate constitutis, 1 Tim. 2. Glossa Aymonis: obsecrationes sunt adjurationes pro rebus difficilibus, ut pro conversione impii, vel malis removendis. Orationes sunt, ut quando jam conversis virtutes et bona orantur. Postulationes sunt, ut quando jam justis gloria caelestis oratur. Nec mirum quod haec faciebat Paulus: sciebat enim bonitatem eorum valde utilem esse Ecclesiae Dei: multumque dolendum esse his qui Ecclesiam regunt, cum conspiciunt in optimatibus deteriorationem, in generosis degenerationem et deformitatem in illis qui debuerunt esse prae ceteris speciosi: ad te domine clamabo, ait propheta Psalm. 27: quia ignis comedit speciosa deserti, Joel 1; desertum vocat mundum, propter spiritualium bonorum defectum, ibi: comitantur se temporalium bonorum abundantia, et spiritualium indigentia. In mundo frequenter sunt deformiores qui videntur esse speciosiores, intus enim igne infernali sunt exusti, igne videlicet irae, vel cupiditatis, vel luxuriae. Multum plangere debent qui habent zelum Dei, si videant caecum principem statuae Nabuchodonosor assimilatum, cujus caput fuit ex auro optimo, membra vera inferiora multum erant capiti dissimilia. Quam devoti Deo et Ecclesiae olim principes fuerunt, noverint qui antiquas historias legunt; sed, quantum ad multos, magna mutatio in ipsis facta est, et non in bonum: unde hodie habet locum illa admiratio. Thren. 4: filii Sion induti et amicti auro puro, quomodo reputati sunt in vasa testea? Propterea ego in ordine fratrum praedicatorum minimus a quodam principe rogatus et ad acquiescendum ejus precibus a majoribus meis, quibus obedire debebam, inductus, ad gloriam beatissimae Trinitatis colligere volui aliqua ad instructionem et ad exhortationem principum utilia, non de meis confisus viribus, sed de benignitate salvatoris, qui potentes non abjicit, cum sit et ipse potens; et, in mundo natus, reges voluit de se instruere, et eis in splendore sideris apparere. Opus vero istud decrevi in septem libros distinguere, ut ea quae in ipso continentur et facilius inveniantur, et melius in memoria teneantur. In primo libro agitur in communi de quibusdam, quae ad principes pertinent: in secundo ostenditur quomodo ad Deum et Ecclesiam ejus habere se debeant: in tertio, quomodo ad seipsos: in quarto, quomodo ad eos qui sunt circa ipsos: in quinto, quomodo ad eos qui sunt ex ipsis, scilicet ad filios: in sexto, quomodo ad populum sibi subditum: in septimo, quomodo ad eos qui sunt contra ipsos, scilicet ad hostes. Primus liber continet octo partes: in prima agitur de potestate terrena: in secunda, de sapientia habenti potestatem necessaria: in tertia, de bonitate, sine qua potestas et sapientia sunt nociva: in quarta, de nobilitate vera, quae principem multum decet: in quinta, de humilitate principum: in sexta, de veritate quam debent diligere: in septima, de eorum clementia: in octava, de pietate.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264