CORPUS THOMISTICUM
Vincentii de Castronovo
Continuatio S. Thomae De virtutibus
quaestio I articulus II ad argumenta IX-XXI

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Quaestio 1
Articulus 2

[90526] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 9 Ad nonum dicendum quod differentia, sicut et genus, praedicatur essentialiter de specie, et non denominative; et ideo si species sit quid subsistens et compositum, non praedicatur de ea differentia in abstracto, sed in concreto. Nam in substantiis compositis nomina concreta, quae compositum significant, proprie in praedicamento esse dicuntur, sicut species vel genera, ut homo vel animal; et ideo oportet, si differentia debeat de tali specie essentialiter praedicari, quod significetur in concreto, quia aliter non diceret totum esse speciei. Sed si species sit forma simplex (sicut accidentia, in quibus nomina concretive dicta non ponuntur in praedicamento sicut species vel genera, ut album et nigrum, nisi per reductionem; sed solum secundum quod in abstracto significantur, ut albedo, musica, iustitia et universaliter, virtus) praedicatur de ea tam genus quam differentia in abstracto; unde sicut virtus est essentialiter qualitas, ita essentialiter bonitas rationis seu moralis.

[90527] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 10 Ad decimum dicendum, quod bonum moris dicitur de actu bono, et habitu et obiecto bono bonitate moris. Similiter et malum moris dicitur de actu malo quod est peccatum, et de habitu malo quod est vitium. Unde virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius reddit bonum bonitate moris: similiter vitium est quod malum facit habentem, et opus eius reddit malum malitia moris. Non est ergo malum moris idem quod vitium; cum vitium dicat habitum, malum vero moris dicatur de habitu et de actu et de obiecto. Et pari ratione bonum moris non est idem quod virtus, cum bonum moris etiam dicatur de actu. Nam in ipsa virtute tria possumus considerare. Primum est id quod essentia virtutis directe importat; et sic virtus importat quamdam dispositionem qua aliquid bene et convenienter disponitur secundum modum suae naturae. Unde philosophus dicit in VII Phys., quod virtus est dispositio perfecti ad optimum: dico autem perfecti quod est dispositum secundum naturam. Et hoc modo virtuti opponitur vitium, quod importat dispositionem qua aliquid disponitur contra id quod convenit naturae; unde Augustinus dicit in III de Lib. Arb.: quod perfectioni naturae deesse prospexeris, id voca vitium; quia vitium uniuscuiusque rei esse videtur ex eo quod non sit disposita secundum quod convenit suae naturae. Secundum est id quod eius essentiam consequitur, quod ipsa virtus ex consequenti importat; et sic virtus importat quamdam bonitatem, quae bonum facit habentem. Nam bonitas uniuscuiusque rei consistit in hoc quod convenienter se habet secundum modum debitum suae naturae; quod facit virtus, ut dictum est; et sic virtuti opponitur malitia. Tertium est id ad quod virtus ordinatur, videlicet actus bonus. Nam virtus ordinatur ad actum bonum, qui est actus debitus, et ordinatus secundum rationem. Unde virtus est perfectio potentiae in ordine ad actum, et non solum bonum facit habentem, sed et opus eius reddit bonum. Et hoc modo virtuti opponitur peccatum, quod proprie nominat actum inordinatum. Ex quibus patet quod habitus vitiosus et malitia et peccatum possunt dici malum moris; et sic etiam omnis virtus est quoddam bonum moris, et non e converso.

[90528] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 11 Ad undecimum dicendum, quod mens hic accipitur secundum quod importat potentias rationales; unde comprehendit sub se intellectum et affectum. Voluntas enim est potentia rationalis per essentiam. Virtutes autem possunt esse non solum in affectu, sed etiam in intellectu. Virtutes enim intellectuales faciunt facultatem bene operandi, licet non faciant bonum usum talis facultatis. Virtutes vero morales et aliae virtutes simpliciter, quae respiciunt affectum cum facultate bene operandi, faciunt etiam usum bonum, in quantum faciunt ut quis recte et bene tali facultate utatur: sicut iustitia facit non solum quod homo sit promptus ad iusta operandum, sed etiam facit ut iuste operetur; grammatica autem facit facultatem recte et congrue loquendi: non tamen facit ut homo semper congrue loquatur, quia potest grammaticus barbarizare, aut soloecismum facere. Ex quibus patet quod virtus respicit tam potentiam appetitivam quam intellectivam, quae sub mente continentur.

[90529] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod mens nominat illud genus potentiae quae est principium illorum actuum quorum homo est dominus, qui proprie dicuntur humani. Huiusmodi autem potentiae sunt ratio seu voluntas, quae sunt principium primum movens et imperans actum cuius homo est dominus; et dicuntur rationales per essentiam. Irascibilis autem et concupiscibilis, in quantum participant rationem, sunt principium humani actus tamquam movens motum. Moventur enim ab appetitu superiori, in quantum ei obediunt; et hoc modo secundum quod participant rationem, et sunt aptae natae rationi obedire, possunt esse subiectum virtutis humanae. Ex quo patet quod ratio et voluntas sunt primum principium actus humani tamquam movens et imperans; appetitus autem sensitivus est principium secundum, tamquam movens motum; et huiusmodi potentiae, quae importantur per mentem, possunt esse subiectum virtutis. Item mens importat potentiam rationalem per essentiam, vel per participationem. Irascibilis autem et concupiscibilis sunt potentiae rationales per participationem; et ob hoc possunt esse subiectum virtutis, in quantum participant mentem.

[90530] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod mens dicit id quod est altissimum in virtute animae. Unde, cum secundum id quod est altissimum in nobis, divina imago in nobis inveniatur; oportet dicere, quod imago non pertinet ad animam secundum essentiam, sed solum secundum mentem, prout nominat altissimam potentiam eius. Et sic prout in ea est imago, nominat mens potentiam animae, et non essentiam; unde comprehendit mens illas potentias quae in suis actibus a materia et a conditionibus materiae recedunt. In mente autem sunt intelligentia, voluntas et memoria, non sicut accidentia in subiecto, sed sicut partes in toto.

[90531] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod duplex est rectitudo. Quia quaedam est specialis, quae constituitur solum circa res exteriores, quae in usum hominis veniunt, quae sunt propria materia iustitiae; et talis rectitudo est propria iustitiae, nec ponitur in definitione virtutis. Quaedam vero est rectitudo generalis, quae importat ordinem ad finem debitum, et ad legem divinam, quae est regula voluntatis humanae; et talis est communis omni virtuti, et in definitione virtutis ponitur.

[90532] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod vivere dupliciter sumitur. Uno modo pro esse viventis, et sic pertinet ad essentiam animae, quae est viventibus essendi principium; unde philosophus in II de anima dicit, quod vivere viventibus est esse; unde hoc modo sumptum non ponitur in definitione virtutis. Alio modo capitur pro operatione viventis, secundum quod intelligere et sentire est quoddam vivere; unde operatio quae est homini maxime delectabilis, et circa quam praecipue versatur, dicitur vita ipsius; unde philosophus, in I Metaph., dicit, quod hominum genus arte et rationibus vivit, id est operatur, et hoc modo vivere ponitur in definitione virtutis, quia virtute homo recte vivit, in quantum per eam ipse recte operatur.

[90533] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod male uti virtute, potest intelligi dupliciter. Uno modo sicut obiecto; et sic aliquis potest male uti virtute, puta, cum male sentit de virtute, vel cum odit eam, vel superbit de ea. Alio modo tamquam principio elicitivo mali usus, ita quod sit malus actus elicitus a virtute et hoc modo nullus potest male uti virtute. Est enim virtus habitus semper inclinans ad bonum, quia omnis virtus facit facultatem bene operandi; et quaedam ulterius cum facultate bene operandi faciunt etiam usum bonum, in quantum faciunt ut quis recte facultate utatur; cuiusmodi sunt virtutes quae respiciunt potentiam appetitivam; sicut iustitia non solum facit quod homo sit promptae voluntatis ad iusta operandum, sed etiam facit ut iuste operetur.

[90534] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod solum maxima bona sunt quibus nullus male utitur tamquam obiectis, cum talia sint propter se appetibilia, et a nullo possint odiri. Virtutibus autem, quae non sunt maxima bona, potest quis male uti tamquam obiecto, ut supra dictum est; sed non potest eis male uti tamquam principio elicitivo. Non autem oportet quod illud quo quis non potest male uti tamquam principio elicitivo mali usus, sit maximum bonum. Potest etiam dici, secundum Augustinum ibidem, quod virtus inter maxima bona computatur, in quantum per eam homo ad summum bonum ordinatur, quod est Deus; et propter hoc nullus virtute male utitur.

[90535] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod sicut virtutes acquisitae augentur et nutriuntur ex actibus per quos causantur; ita virtutes infusae augentur per actionem Dei, a quo causantur. Actus autem nostri comparantur ad augmentum caritatis et virtutum infusarum ut disponentes; sicut ad caritatem a principio obtinendam homo faciens quod in se est, praeparat et disponit se ut a Deo recipiat caritatem: ulterius autem actus nostri possunt esse meritorii respectu augmenti caritatis, quia praesupponunt caritatem, quae est principium merendi. Sed nullus potest mereri quod principio obtineat caritatem, quia meritum sine caritate esse non potest. Ex quibus patet quod caritas et aliae virtutes infusae non augentur active ex actibus, sed tantum dispositive et meritorie; active autem augentur per actionem Dei, qui caritatem, quam prius infudit, perficit et conservat.

[90536] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 19 Ad decimumnonum dicendum est, quod prohibens virtutem est peccatum. Liberum autem arbitrium sine actione Dei non est per se sufficiens ad removendum peccatum: quia solus Deus est qui effective delet iniquitates, et dimittit peccata. Quamcumque etiam dispositionem vel praeparationem seu conatum liberi arbitrii praecedentem caritatem, praevenit spiritus sanctus movens mentem hominis vel plus vel minus secundum suam voluntatem. Remissio enim peccati non fit sine gratia; unde ad Rom., III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.

[90537] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 20 Ad vicesimum dicendum est, quod virtus infusa causatur in nobis a Deo sine nobis agentibus, non tamen sine nobis consentientibus; et sic Deus non iustificat nos sine nobis consentientibus; quia per motum liberi arbitrii, dum iustificamur, Dei iustitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae formaliter iustificantis, sed eius effectus unde tota operatio pertinet ad gratiam et ad Deum, qui iustificando effective infundit gratiam. Illa vero quae per nos aguntur, quorum nos sumus causa, ipse Deus causat in nobis non sine nobis agentibus: ipse enim operatur in omni voluntate et in omni natura.

[90538] Vincentius de Castronovo, De virtutibus q. 1 a. 2 continuatio, ad 21 Ad vicesimumprimum dicendum, quod definitio virtutis bene intellecta non convenit gratiae. Nam gratia ad primam speciem qualitatis reducitur; nec tamen est habitus sicut virtus, quia non immediate ordinatur ad operationem; sed est velut habitudo quae dat quoddam esse spirituale et divinum ipsi animae, et praesupponitur virtutibus infusis sicut earum principium et radix, et se habet ad essentiam animae sicut sanitas ad corpus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod gratia est sanitas mentis, nec computatur inter scientias, nec inter virtutes, nec inter alias qualitates quas philosophi enumeraverunt, quia non cognoverunt nisi illa accidentia animae quae ordinantur ad actus naturae humanae proportionatos. Virtus ergo essentialiter est habitus; gratia vero non est habitus, sed est quaedam supernaturalis participatio divinae naturae, secundum quam divinae efficimur consortes naturae, ut dicitur I Petr., II, secundum cuius acceptionem dicimur regenerari in filios Dei. Unde sicut lumen naturale rationis est radix et principium virtutis acquisitae; ita ipsum lumen gratiae, quod est participatio divinae naturae in ipsa essentia animae per modum cuiusdam habilitatis existens, est principium et radix virtutis infusae. Item virtus est bona qualitas quae bonum facit habentem: haec enim bonitas quam virtus confert habenti, est bonitas perfectionis in comparatione ad operationem, cuius est immediatum principium. Sed bonitas quam gratia confert animae, est bonitas perfectionis in comparatione non ad operationem immediate, sed ad quoddam spirituale et divinum esse, secundum quod quodammodo gratiam habentes deiformes constituuntur; propter quod, sicut filii, Deo grati dicuntur. Unde bonum positum in definitione virtutis dicitur secundum convenientiam ad aliquam naturam praeexistentem, essentialem vel participatam. Tale autem bonum non attribuitur gratiae nisi sicut radici et principio talis bonitatis in homine. Mens etiam iam in definitione virtutis posita dicit potentiam animae, quae est subiectum virtutis; potentia autem in definitione gratiae importat essentiam animae, quae est ipsius gratiae subiectum. Item vivere positum in definitione virtutis importat operationem, cuius ipsa virtus est immediatum principium; vivere autem secundum quod attribuitur gratiae, importat quoddam esse divinum, cuius est immediatum principium; et non dicit operationem, ad quam non ordinatur nisi mediante virtute. Item, virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum, in quantum perficit potentiam in ordine ad operationem, per quam res suum finem consequitur. Sic autem gratia non est dispositio perfecti ad optimum: tum quia non primo perficit potentiam, sed essentiam; tum quia non respicit operationem sicut effectum proximum; sed potius esse quoddam divinum. Ex quibus patet quod definitio virtutis, gratiae non convenit. Et sic est finis additionis ut supra.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264