CORPUS THOMISTICUM
Vincentii de Castronovo
Continuatio S. Thomae De potentia
quaestio IV articulus II

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Quaestio 4
Articulus 2

[90480] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, co. Secundum vero alios sanctos, per istos dies, et temporalis ordo et productionis rerum successio ostenditur. Secundum enim ipsos, in operibus sex dierum non solum ordo naturae, sed etiam ordo temporis et durationis attenditur; ponunt enim, quod sicut informitas materiae tempore praecessit formationem, ita etiam una formatio aliam formationem temporis duratione praecessit. Sed sicut, in praecedenti quaest. dictum est, informitas materiae secundum eos accipitur non secundum carentiam et exclusionem omnis formae; quia iam erat caelum et aqua et terra, per quae intelliguntur corpora caelestia, et substantiae spirituales, et quatuor elementa sub propriis formis subsistentia; sed intelligunt informitatem materiae, secundum quod dicit solum carentiam et exclusionem debitae distinctionis et consummatae cuiusdam pulchritudinis; quia non habebat illam formositatem et decorem qui nunc in creatura corporea apparet. Et quantum ex littera Genesis accipi potest, triplex formositas deerat corporali naturae, propter quod dicebatur informis. Deerat enim a caelo et a toto corpore diaphano decor et pulchritudo lucis, quae designatur per tenebras. Deerat autem elemento aquae debitus ordo, et debita distinctio ab elemento terrae; et haec informitas designatur nomine abyssi, quia hoc nomen significat quamdam immensitatem inordinatam aquarum, ut Augustinus dicit. Terrae vero deerat duplex pulchritudo. Una quam habet ex hoc quod est aquis discooperta; et haec informitas designatur per hoc quod dicitur: terra autem erat inanis sive invisibilis; quia corporali aspectui patere non poterat propter aquas undique eam cooperientes. Alia vero quam habet ex hoc quod est ornata plantis; et hoc tangitur per hoc quod dicitur quod erat vacua sive incomposita, idest non ornata. Et sic ante opus distinctionis Scriptura tangit multiplicem distinctionem praefuisse in ipsis elementis mundi a principio suae creationis. Primo tangit distinctionem caeli et terrae secundum quod per caelum intelligitur totum corpus diaphanum, sub quo comprehenditur ignis et aer propter diaphaneitatem, in qua conveniunt cum caelo. Secundo tangit distinctionem elementorum quantum ad suas formas substantiales per hoc quod nominat aquam et terram, quae sunt magis sensui apparentia; per quae dat intelligere etiam alia duo minus sensui apparentia. Tertio tangit distinctionem secundum situm; quia terra erat sub aquis, quibus invisibilis reddebatur; aer vero, qui est subiectum tenebrarum, significatur fuisse supra aquas per hoc quod dicitur: tenebrae, idest aer tenebrosus, erant super faciem abyssi. Sic ergo formatio primi corporis, quod est caelum, facta est primo die per productionem lucis, per quam proprietas luciditatis collata est soli et corporibus caelestibus, quae secundum suas formas substantiales praecesserant, per quam informitas tenebrarum remota est. Et per huiusmodi formationem facta est distinctio motus et temporis, scilicet noctis et diei; tempus enim sequitur motum supremi caeli. Unde distinxit lucem a tenebris; quia causa luminis erat in substantia solis, et causa tenebrarum erat in opacitate terrae; et in uno hemisphaerio erat lumen, et in alio tenebrae; et in eodem hemisphaerio in una parte temporis erat lumen, et in alia tenebrae; et hoc est quod dicit: lucem appellavit diem, et tenebras noctem. Secunda vero die formatum et distinctum est medium corpus, scilicet aqua, per firmamenti formationem, accipiens quamdam distinctionem et ordinem, ita quod sub nomine aquae omnia corpora diaphana intelligantur; et ita firmamentum, idest caelum sidereum, secunda die productum, non secundum substantiam, sed secundum aliquam accidentalem perfectionem, dividit aquas quae sunt supra firmamentum, id est caelum totum diaphanum et absque stellis, quod dicitur aqueum, sive crystallinum, de quo philosophi dicunt ipsum esse nonam sphaeram, et primum mobile, quod revolvit totum caelum motu diurno, ut operetur suo motu continuitatem generationis; sicut caelum in quo sunt sidera, per motum, qui est secundum zodiacum, operatur diversitatem generationis et corruptionis per accessum et recessum ad nos, per diversas virtutes stellarum; per firmamentum, inquam, divisum est caelum crystallinum, quod est supra firmamentum, ab aquis, id est ab aliis corporibus diaphanis corruptibilibus quae sunt infra firmamentum; et ita corpora diaphana inferiora nomine aquarum designata, acceperunt per firmamentum quemdam ordinem, et debitam distinctionem. Tertia vero die formatum est ultimum corpus, scilicet terra, per hoc quod discooperta est aquis, et facta est distinctio in infimo maris et aridae. Unde satis congrue, sicut informitatem terrae expresserat dicens, quod terra erat invisibilis vel inanis; ita eius formationem exprimit per hoc quod dicit: appareat, et arida. Congregataeque sunt aquae in unum locum seorsum a terra sicca: et congregationes aquarum appellavit maria, et siccam appellavit terra: quam (quia prius erat informis et vacua) decoravit plantis et herbis. Quarta vero die fuit prima pars creaturae corporalis ornata, quae prima die fuerat distincta, scilicet caelum per productionem luminarium: quae quidem secundum substantiam suam fuerunt a principio creata; sed prius eorum substantia erat informis, sed nunc quarta die formatur, non quidem forma substantiali, sed per collationem determinatae virtutis, secundum quod attributa est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus, secundum quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium lunae et stellarum. Et propter hanc determinationem virtutis dicit Dionysius, quod lumen solis quod prius erat informe, quarta die formatum est. Non autem fuit facta mentio de ipsis luminaribus a principio, ut dicit Chrysostomus, sed solum quarta die; ut per hoc Scriptura removeret populum ab idolatria, ostendens luminaria non esse deos, ex quo nec a principio fuerunt. Quinta vero die, secunda pars corporalis naturae quae secunda die fuit distincta, ornatur per productionem avium et piscium; et ideo in hac quinta die facit Scriptura mentionem de aquis et de firmamento caeli, ut designet quod quinta dies respondet secundae, in qua de aquis et firmamento fit mentio. In hoc ergo die per verbum Dei ex materia elementari prius creata, fuerunt aves et pisces in actu et in propria natura producti ad ornatum aeris et aquae; in quibus apta nata sunt motu animali convenienter moveri. In sexta vero die ornatur tertia pars et ultimum corpus, videlicet terra, per productionem animalium terrestrium, quae apta nata sunt moveri in terra motu animali. Unde sicut in opere creationis designantur tres partes creaturae corporalis: prima videlicet, quae significatur nomine caeli; media, quae significatur nomine aquae; et infima, quae significatur nomine terrae; et prima pars, videlicet caelum, distinguitur prima die, et quarta die ornatur; media vero pars, videlicet aqua, distinguitur secunda die, et quinta ornatur, ut dictum est: ita conveniens fuit quod infima pars, videlicet terra, quae tertia dies distincta est, hac sexta die per productionem animalium terrestrium in actu, et secundum species proprias ornaretur. Ex quibus patet quod in expositione operum sex dierum diversificatur Augustinus ab aliis sanctis. Primo, quia Augustinus per terram et aquam prius opere creationis creatam, intelligit materiam primam totaliter informem; per productionem autem firmamenti et congregationem aquarum et apparitionem aridae, intelligit impressionem formarum substantialium in materiam corporalem. Alii vero sancti per terram et aquam primo creatas intelligunt ipsa elementa mundi sub propriis formis existentia; per sequentia vero opera aliquam distinctionem in corporibus prius existentibus per aliquas virtutes et proprietates accidentales eis collatas, ut supra dictum est. Secundo differunt quantum ad productionem plantarum et animalium: quia alii sancti ponunt ea in opere sex dierum esse producta in actu, ut in propria natura. Augustinus autem ponit ea producta esse potentialiter tantum. In hoc autem quod Augustinus ponit, omnia opera sex dierum esse simul facta, non videtur diversificari ab aliis quantum ad modum productionis rerum. Primo, quia secundum utrosque in prima rerum productione materia erat sub formis substantialibus elementorum; ita quod materia prima non praecessit duratione formas substantiales elementorum mundi. Secundo, quia secundum utrorumque opinionem in prima rerum institutione per opus creationis non fuerunt plantae et animalia in actu sed tantum in potentia, ut ex ipsis elementis per virtutem verbi possent produci. Sed remanet adhuc differentia inter eos quantum ad quartum: quia secundum alios sanctos, post primam productionem creaturae, qua producta sunt elementa mundi et corpora caelestia secundum suas formas substantiales, fuit aliquod tempus in quo non erat lux: item in quo non erat firmamentum formatum, et corpus diaphanum ordinatum et distinctum: item in quo non erat terra discooperta aquis, et in quo non erant luminaria caeli formata, quod est quartum, quae non oportet ponere secundum expositionem Augustini qui posuit omnia praedicta simul et in eodem instanti temporis fuisse formata. Quod autem opera sex dierum, secundum alios sanctos, non fuerint simul sed successive producta, non fuit ex defectu potentiae creatoris, qui simul, potuisset omnia producere; sed ut ordo divinae sapientiae in rerum institutione demonstraretur, qui res ex nihilo in esse producens non statim post nihilum in ultima perfectione naturae eas instituit, sed primo fecit eas in quodam esse imperfecto, et postea eas ad perfectum adduxit, ut sic gradatim ex nihilo ad ultimam perfectionem mundus perveniret; et sic diversis gradibus perfectionis diversi dies deservirent; ut sic et eorum esse ostenderetur a Deo procedere, contra illos qui ponunt materiam increatam, et nihilominus perfectionis rerum ipse Deus auctor appareret, contra illos qui rerum inferiorum formationem causis aliis adscribunt. Harum igitur expositionum prima, scilicet Augustini, est subtilior, magis ab irrisione infidelium Scripturam defendens; secunda vero, scilicet aliorum sanctorum, est planior, et magis verbis litterae quantum ad superficiem consona. Quia tamen neutra earum a veritate fidei discordat, et utrumque sensum circumstantia litterae patitur, ideo, ut neutri harum expositionum praeiudicetur, utramque opinionem sustinentes utriusque rationibus respondendum est.

[90481] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod in productione divinorum operum ordo naturae et originis, non autem durationis servatus est. Nam prius natura et origine producta est natura spiritualis et corporalis informis, et postea formata est. Et licet simul tempore utraque natura sit formata, quia tamen natura spiritualis est corporali natura dignior, ideo eius formatio naturae corporalis formationem ordine naturae debuit praecedere. Rursus, quia natura corporalis incorruptibilis dignior est natura corruptibili, debuit et ipsa ordine naturae prius formari. Et ita, prima die designatur formatio naturae spiritualis per productionem lucis, qua mens spiritualis creaturae illuminata est per conversionem ad verbum; secunda vero die designatur formatio naturae corporalis caelestis et incorruptibilis per productionem firmamenti, per quod intelligimus omnia corpora caelestia fuisse producta, et secundum suas formas distincta; tertia autem die designatur formatio naturae corporalis quatuor elementorum per congregationem aquarum et apparitionem aridae; quarta vero die designatur ornatus caeli per productionem luminarium, qui ordine naturae debet praecedere ornatum aquae et terrae, qui factus est in subsequentibus diebus. Et sic divina opera quodam ordine, scilicet naturae et non durationis, sunt facta.

[90482] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 2 Ad secundum, quod formatio rerum, non est facta successive, nec in diversis partibus temporis; sed omnes illi sex dies, in quibus Dei opera facta leguntur, sunt unus dies sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur, praesentatus; sicut etiam unum est verbum quo omnia facta sunt, scilicet Dei filius, quamvis frequenter legatur: dixit Deus. Et sicut illa opera salvantur in sequentibus, quae ex eis propagantur operatione naturae, ita etiam illi sex dies manent in tota successione temporis. Et hoc sic declaratur. Nam ipsa natura angelica intellectualis est, et lux proprie dicitur; ideo oportet quod eius illustratio dies dicatur. Accepit autem angelica natura in principio conditionis rerum, earum cognitionem; et sic quodammodo lux intellectus eius rebus creatis praesentabatur, in quantum a luce mentis eius cognoscebantur, unde ipsa cognitio rerum praesentationem lucis mentis angelicae super res cognitas importans dies dicitur et secundum diversa genera cognitorum et eorum ordinem distinguuntur dies et ordinantur, ut prima dies sit cognitio primi divini operis secundum formationem spiritualis creaturae, per conversionem ad verbum; secunda dies cognitio secundi operis secundum quod creatura corporalis superior formata est per productionem firmamenti; tertia dies sit cognitio tertii operis secundum formationem creaturae corporalis quantum ad inferiorem partem, scilicet terrae, aquae et aeris vicini; quarta dies cognitio quarti operis secundum quod superior pars, scilicet firmamentum, est per productionem luminarium ornatum; quinta dies cognitio quinti divini operis, secundum quod aer et aqua per productionem avium et piscium sunt ornata; sexta dies sit cognitio sexti operis divini, secundum quod terra est per productionem animalium terrestrium ornata; septima vero dies est ipsa cognitio Angeli relata ad quietem artificis qua in se ipso quievit a novis operibus condendis. Cum autem Deus lux sit plena, et in eo tenebrae non sint ullae, cognitio ipsius Dei in se est plena lux; sed quia creatura ex hoc quod est ex nihilo habet in se tenebras possibilitatis et imperfectionis et ideo oportet quod cognitio qua creatura cognoscitur, sit tenebris admixta. Potest autem cognosci dupliciter: vel in verbo secundum quod exit ab arte divina; et sic eius cognitio dicitur matutina: quia sicut mane est finis tenebrarum et principium lucis, ita creatura a luce verbi, postquam prius non fuerat, principium lucis sumit: cognoscitur etiam prout est in natura propria existens; et talis cognitio dicitur vespertina propter hoc quod sicut vespere est terminus lucis et tendit in noctem, ita et creatura in se subsistens est terminus operationis lucis divini verbi, utpote facta per verbum, et de se in tenebras defectus tendens, nisi verbo portaretur. Et ideo talis cognitio per matutinam et vespertinam distincta dies dicitur: quia sicut per comparationem ad cognitionem verbi est tenebrosa, ita per comparationem ad ignorantiam quae modo tenebra est, lux dicitur: et sic attenditur quaedam circulatio inter mane et vespere, secundum quod Angelus se ipsum cognoscens in propria natura hanc cognitionem retulit ad laudem verbi sicut ad finem, in quo sequentis operis cognitionem sumpsit sicut in principio. Et sicut huiusmodi mane est finis diei praecedentis, ita est et principium diei sequentis: dies enim est pars temporis, et effectus lucis. Distinctio autem primorum dierum non sumitur secundum distinctionem temporis, sed ex parte spiritualis lucis secundum quod diversa et distincta genera rerum per lucem mentis angelicae cognoscuntur.

[90483] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 3 Ad tertium negatur, quod lux proprie non sit in spiritualibus. Nam Augustinus dicit, quod in spiritualibus melior et certior est lux; et quod Christus non sic dicitur lux; quomodo lapis; sed illud proprie est, hoc autem figurative. Nam omne quod manifestatur, lumen est, ut dicitur Ephes. V, 13. Sed manifestatio magis proprie est in spiritualibus quam in corporalibus; unde Dionysius in IV cap. de divinis Nomin. ponit lumen inter intelligibilia nomina Dei: nomina autem intelligibilia proprie dicuntur in spiritualibus. Et quando probatur oppositum, dicitur quod nomen lucis primo fuit impositum ad significandum id quod facit manifestationem in sensu visus; et hoc modo lux est qualitas per se sensibilis, nec dicitur proprie in spiritualibus: secundo ex communi usu extensum est ad significandum omne illud quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem, et sic est in communi usu loquentium; et hoc modo lux magis proprie dicitur in spiritualibus.

[90484] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 4 Ad quartum dicendum, quod dies illi distinguuntur, non penes successionem cognitionis, sed secundum naturalem ordinem rerum cognitarum, ut supra dictum est; unde Augustinus vult quod isti septem dies sint unus dies septempliciter rebus praesentatus. Et ideo ordo dierum referendus est ad naturalem ordinem operum, quae diebus attribuuntur secundum quod lumine mentis angelicae simul in verbo cognoscuntur.

[90485] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 5 Ad quintum dicendum, quod per sex dies, in quibus dicitur Deus creasse caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, intelligitur non aliqua temporalis successio, sed cognitio angelica relata ad sex genera rerum divinitus producta; septima vero dies est ipsa cognitio Angeli ad quietem artificis relata: dicitur enim, secundum Augustinum, Deus septima die quievisse, in quantum quietem propriam, qua in se ipso a rebus conditis quiescit, et beatus existit creaturis non indigens, sed sibi ipsi per se sufficiens, menti angelicae monstravit, cuius cognitionem diem appellat. Et dicitur ab opere die septima cessasse, quia postea nihil novum fecit, quod aliquo modo in operibus sex dierum non praecesserit vel materialiter vel causaliter, vel secundum aliquam similitudinem speciei vel generis. Et quia post omnia opera condita Deus septima die in se ipso quievit, propter hoc Scriptura et lex praecepit septimam diem sanctificari. Nam sanctificatio cuiuslibet rei in hoc maxime consistit quod in Deo requiescit; unde res Deo dedicatae (ut tabernaculum, vasa, ministri) sanctae dicuntur. Dies autem septimus est ad Dei cultum dedicatus, ideo sanctificatus dicitur; ut scilicet sicut Deus, qui sex genera rerum condidit et menti angelicae monstravit, non in ipsis rebus conditis quasi in fine quievit, sed a rebus conditis in se ipso, in quo sua beatitudo consistit, permansit (cum non sit beatus ex eo quod res fecerit, sed ex hoc quod in se ipso sufficientiam habens rebus factis non indiget); ita etiam et nos non in eius operibus aut nostris discamus, sicut in fine, quiescere; sed ab operibus in ipso Deo, in quo nostra beatitudo consistit, quiescamus: propter hoc enim institutum est ut homo sex diebus laborans in operibus propriis, septima die quiesceret, cultui divino et quieti divinae contemplationis vacans, in qua sanctificatio hominis maxime consistit. Novitas etiam mundi maxime demonstrat Deum esse, et creaturis non indigere: et ideo statutum est in lege ut septima die quiescerent et festum ducerent, in qua mundus consummatus est, ut per novitatem mundi simul producti, et per sex genera rerum distincta homo semper in Dei cognitione maneret, et de tam utili et praecipuo creationis beneficio, Deo gratias exhiberet, et in ipso tamquam in fine quietem suae mentis poneret in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam.

[90486] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 6 Ad sextum dicendum, quod quodlibet opus novum a Deo productum ad cognitionem angelicam relatum dicitur dies: et quia fuerunt solum sex genera rerum a Deo primitus producta, et a mente angelica cognita, ut supra dictum est, propter hoc sunt solum sex dies; quibus additur dies septima, videlicet ipsa cognitio Angeli ad quietem Dei in se ipso relata. Nihil enim Deus produxit in rerum natura, cuius cognitionem ordine naturae non prius impresserit in mente angelica.

[90487] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 7 Ad septimum dicendum, quod solutio patet ex praedictis; quia dies illi non distinguuntur secundum distinctionem angelicae cognitionis, sed penes distinctionem primorum operum ad cognitionem angelicam relatorum; et ita distinctio operum, et non distinctio cognitionum, facit distinctionem primorum dierum; et ita illi sex dies distinguuntur secundum quod lumen mentis angelicae sex rerum generibus cognoscendis applicatur.

[90488] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 8 Ad octavum dicendum, quod secundum Augustinum per illa tria significatur triplex esse rerum. Primo quidem esse rerum in verbo; nam res prius habent esse in arte divina, quod est verbum, quam in se ipsis; et hoc significatur cum dicitur: dixit autem Deus, fiat; id est verbum genuit, in quo res erat ut fieret. Secundo esse rerum in mente angelica; quia nihil Deus produxit in rerum natura cuius naturam non impresserit in mente angelica; et hoc significatur cum dicitur, factum est, scilicet per influentiam verbi in mente angelica. Tertio esse rerum in propria natura; et hoc significatur per hoc quod dicitur, fecit. Sicut enim ratio qua creatura conditur, prius est in verbo quam in ipsa creatura quae conditur; ita et cognitio eiusdem rationis prius est ordine naturae in mente angelica quam sit ipsa creaturae productio; et sic Angelus triplicem cognitionem habet de rebus, videlicet prout sunt in verbo, prout sunt in mente eius, et prout sunt in propria natura; prima vocatur cognitio matutina aliae duae sub vespertina cognitione comprehenduntur. Et ad ostendendum hunc duplicem modum cognitionis rerum in creatura spirituali, dicitur: factum est vespere et mane dies unus. Per hos ergo sex dies in quibus legitur Deus cuncta fecisse, intelligit Augustinus, non hos usitatos dies qui solis cursu peraguntur, cum sol quarto die factus esse legatur; sed unam diem, id est cognitionem angelicam sex rerum generibus praesentatam. Unde sicut praesentatio lucis corporalis super haec inferiora, diem facit temporalem, ita praesentatio lucis spiritualis intellectus angelici super res creatas, diem facit spiritualem; ut secundum hoc isti sex dies distinguantur, secundum quod lumen intellectus angelici sex rerum generibus cognoscendis applicatur; ut prima dies sit cognitio primi divini operis, secunda dies cognitio secundi operis, et sic de aliis. Et sic distinguuntur illi sex dies non secundum ordinem temporis aut successionis rerum, sed secundum ordinem naturalem rerum cognitarum, prout unum opus cognitum est prius altero, ordine naturae. Et sicut in die naturali et materiali, mane est principium diei et vespere est finis et terminus, ita cognitio uniuscuiusque operis, secundum suum esse primordiale, prout videlicet habet esse in verbo, dicitur matutina; cognitio autem eius secundum esse ultimum, prout subsistit in propria natura, dicitur vespertina. Nam principium esse cuiuslibet rei est in sua causa a qua fluit; terminus autem ipsius est in ipsa re in qua recipitur, et ad quam actio causae terminatur; unde primitiva alicuius cognitio est secundum quod res in sua causa a qua fluit, consideratur; ultima autem rei cognitio est secundum quod in se ipsa consideratur. Cum ergo a verbo aeterno fluat esse rerum sicut a quodam primordiali principio, et hic effluxus terminetur ad esse rerum quod habent in propria natura, sequitur quod cognitio rerum in verbo, quae ad esse primitivum et primordiale earum pertinet, dici debeat matutina, per similitudinem ad mane quod est principium diei; cognitio vero rei in propria natura, quae pertinet ad esse eius ultimum et terminatum dici debet vespertina, quia vespere est terminus diei. Unde sicut sex genera rerum ad cognitionem angelicam relata distinguunt dies, ita unitas rei cognitae, quae diversis cognitionibus cognosci potest unitatem diei constituit, et diem per vespere et mane distinguit.

[90489] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 9 Ad nonum dicendum, quod Angelus non potest in propria natura plura intelligere primo et principaliter; sed bene potest intelligere plura ex consequenti, ut habent ordinem ad unum intelligibile. Et quia omnia quae sunt producta in propria natura, prius ordine naturae secundum suas similitudines fuerunt menti angelicae impressa, Angelus cognoscendo se, simul quodammodo cognoscit illa sex genera rerum quae inter se naturalem habent ordinem; nam cognoscendo se, cognoscit omnia quae habent esse in ipso.

[90490] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 10 Ad decimum dicendum, quod duae operationes possunt simul esse unius potentiae, quarum una ad aliam refertur et ordinatur; et patet quod voluntas simul vult finem et ea quae sunt ad finem; et intellectus simul intelligit principia et conclusiones per principia, quando tamen scientiam acquisivit. Cognitio autem vespertina in Angelis refertur ad matutinam, ut Augustinus dicit, sicut cognitio et dilectio naturalis ordinatur ad cognitionem et dilectionem gloriae. Unde nihil prohibet in Angelo simul esse cognitionem matutinam et vespertinam, sicut simul est cognitio naturalis et cognitio gloriae. Duae enim operationes unius potentiae, quae procedunt a duabus speciebus eiusdem generis, quarum una non habet ordinem ad aliam (quales sunt omnes species creatae intellectui inhaerentes) non possunt esse simul; unde Angelus non potest simul per diversas species concreatas diversas intellectiones producere. Sed si illae duae operationes procedant a formis diversorum generum et diversarum rationum et quarum una ordinetur ad aliam (quales sunt forma increata subsistens, et forma creata inhaerens), poterunt esse simul. Et quia cognitio qua videt Angelus res in propria natura, quae dicitur vespertina, fit per speciem intelligibilem creatam et inhaerentem; cognitio vero qua videt res in verbo, quae dicitur matutina, fit per essentiam verbi, quae non est inhaerens; quae sunt alterius generis et alterius rationis, et una ordinatur ad alteram, utraque cognitio poterit esse simul. Nam species concreata inhaerens intellectui non repugnat unioni intellectus ad essentiam verbi, quae non actuat intellectum quantum ad esse, sed solum quantum ad intelligere; cum non sit unius rationis, sed altioris ordinis; et ipsa species inhaerens, et quidquid perfectionis est in intellectu creato, est quasi materialis dispositio ad illam unionem et visionem beatam qua videntur res in verbo. Ideo sicut dispositio ad aliquam formam et forma illa possunt esse simul in actu perfecto, ita species intelligibilis inhaerens stat simul in actu perfecto cum unione ad essentiam verbi; unde simul ex intellectu Angeli beati procedit duplex operatio; una, ratione unionis ad essentiam verbi, qua videt res in verbo, quae dicitur cognitio matutina; et alia ratione speciei sibi inhaerentis, qua videt res in propria natura, quae dicitur cognitio vespertina. Nec una harum actionum debilitatur seu attenuatur per attentionem ad alteram; sed magis confortatur, cum una earum sit ratio alterius; sicut imaginatio rei visae confortatur cum actu ostenditur oculo exteriori. Actio enim qua beati vident verbum, et res in verbo, est ratio cuiuslibet actionis in eis inventae. Duae autem actiones quarum una est ratio alterius, vel ordinatur ad alteram, possunt esse simul unius potentiae. Et tunc una potentia secundum diversas species ad invicem ordinatas, terminatur ad diversos actus non secundum idem, sed secundum diversa. Species enim diversorum generum et ordinum, sive diversarum rationum, possunt simul uniri secundum actum perfectum; ut patet de colore et odore et sapore in pomo. Essentia autem divina, qua intellectus angelicus videt res in verbo (cum sit increata et per se subsistens) et essentia Angeli, qua semper videt se et res secundum quod habent esse in ipso (cum sit creata et per se subsistens per esse receptum quo subsistit intellectus eius) et species infusa, vel concreata, qua videt res in propria natura (cum sit inhaerens intellectui) dicuntur esse diversorum ordinum et generum, et diversarum rationum; ita ut prima sit quasi ratio aliarum, et secunda quasi ratio tertiae; ideo poterit simul intellectus angelicus, secundum illas tres formas, tres operationes habere; sicut et anima Christi simul intelligit res per speciem verbi et per species infusas et per species acquisitas.

[90491] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 11 Ad decimumprimum dicendum, quod sicut secundum Augustinum, informitas materiae praecessit formationem, non tempore, sed ordine, sicut sonus et vox praecedit cantum; ita formatio naturae spiritualis, quae designatur in productione lucis, cum sit dignior quam corporalis, praecessit formationem creaturae corporalis, ordine naturae et origine, et non ordine temporis. Formatio autem spiritualis naturae est per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo, non quidem per gloriam perfectam cum qua creata non fuit, sed per gratiam perfectam cum qua creata fuit. Per hanc ergo lucem facta est distinctio a tenebris, id est ab informitate creaturae corporalis, nondum formatae, sed ordine naturae posterius formandae. Formatio enim spiritualis creaturae dupliciter potest intelligi: uno modo per gratiae infusionem; alio modo per gloriae conservationem. Prima, secundum Augustinum, statim creaturae spirituali affuit in sui creationis principio; et tunc per tenebras, a quibus lux distinguitur, non intelligitur peccatum malorum Angelorum, sed informitas naturae, quae nondum erat formata, sed erat ordine naturae in consequentibus operibus formanda, ut dicitur in I super Genes. ad litteram. Vel sicut dicitur in IV libro super Genes., per diem significatur Dei cognitio, per noctem cognitio creaturae: quae quidem est tenebra respectu divinae cognitionis, sicut in eodem libro dicitur. Vel si per tenebras intelligamus Angelos peccantes, ista divisio non ad praesens peccatum refertur, sed ad futurum, quod erat in Dei praescientia. Unde in libro ad Orosium dicit: quia Deus ex Angelis quosdam per superbiam praesciebat casuros, per incommutabilem praescientiae suae ordinem divisit inter bonos et malos; malos tenebras appellans, et bonos lucem. Secunda vero formatio naturae spiritualis non pertinet ad principium institutionis rerum, sed magis ad rerum decursum, quo per divinam providentiam gubernantur. Distinctio ergo lucis et tenebrarum, secundum quod per tenebras peccata Daemonum intelliguntur, accipienda est secundum Dei praescientiam. Unde dicit Augustinus in XI de civitate Dei, quod solus lucem a tenebris discernere potuit qui potuit priusquam caderent praescire casuros. Secundum vero quod per tenebras intelligitur informitas naturae corporalis formandae, designatur ordo, non temporis, sed naturae inter formationem utriusque naturae.

[90492] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 12 Ad decimumsecundum dicendum, quod posito quod omnia simul sint creata in forma et materia, Angelus dicitur habuisse cognitionem creaturae corporalis fiendae, non quia creatura corporalis esset tempore futura, sed quia cognoscebatur ut futura prout considerabatur in sua causa, in qua erat ut ex ea posset procedere; sicut qui cognoscit arcam in artificiis ex quibus fit, potest dici cognoscere eam ut futuram. Cognitio enim rerum in verbo vocatur matutina, sive res sit iam facta, sive fienda; et indifferenter se habet ad praesentia et futura, quia est conformis divinae cognitioni qua cognoscit omnia simpliciter antequam fiant, sicut postquam facta sunt. Et tamen omnis cognitio rei in verbo, est rei ut fiendae; sive sit res iam facta, sive non, ut ly fiendum non dicat tempus, sed exitum creaturae a creatore; sicut est cognitio artificiati in arte, quae est eius secundum suum fieri; quamvis etiam ipsum artificiatum iam sit factum. Unde quamvis creatura corporalis simul sit facta cum natura spirituali, dicitur tamen Angelus accepisse in verbo cognitionem ipsius ut fiendae, ratione iam dicta.

[90493] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod sicut mane praecedit vespere, ita cognitio matutina praecedit vespertinam ordine naturae, non respectu unius et eiusdem operis, sed respectu diversorum operum; sed vespertina cognitio prioris operis, intelligitur esse prior ordine naturae, cognitione matutina posterioris. Opus enim primae diei est productio lucis, per quam intelligitur formatio naturae angelicae per illustrationem gratiae; cognitio autem qua creatura spiritualis cognoscit se ipsam naturaliter, sequitur esse eius in propria natura. Et ideo spiritualis creatura naturali ordine prius cognovit se in propria natura per cognitionem vespertinam, per quam cognovit se ut iam facta, quam cognoverit se in verbo, in quo cognoscitur opus Dei ut fiendum. In hac ergo cognitione, qua Angeli boni cognoverunt se ipsos, non perstiterunt quasi se ipsis fruentes et in se finem ponentes, quia efficerentur nox, ut mali Angeli qui peccaverunt; sed cognitionem suam ad Dei laudem retulerunt; et sic ex sui cognitione bonus Angelus conversus est ad verbi contemplationem, in quo est mane sequentis diei, secundum quod in verbo accepit cognitionem sequentis operis, scilicet firmamenti. Sicut autem videmus in tempore continuo, quod idem nunc est duorum temporum, prout est finis praeteriti et principium futuri; ita matutina cognitio secundae diei est primae diei terminus, et secundae diei initium, et sic deinceps usque ad diem septimum. Et ideo in prima die, vespere solum nominatur; quia Angelus sui ipsius primo habuit cognitionem vespertinam, et vespertina profecit in matutinam, secundum quod ex contemplatione sui conversus est ad contemplationem verbi, in quo est mane sequentis diei, secundum quod in verbo accepit cognitionem matutinam sequentis operis. Ideo cognitio matutina respectu unius et eiusdem operis post primum naturaliter praecedit cognitionem vespertinam eiusdem; sed cognitio vespertina prioris operis naturaliter praecedit cognitionem matutinam posterioris; unde sicut prima dies habet tantum vespere, ita septima dies quae significat contemplationem Dei, habet tantum mane: haec enim nullo defectu clauditur.

[90494] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus nominat cognitionem matutinam illam quae est in plena luce; unde continet sub se meridianam. Nam talem cognitionem aliquando vocat diurnam, quandoque autem matutinam. Vel potest dici, quod omnis cognitio intellectus angelici habet tenebras admixtas ex parte cognoscentis; unde nulla cognitio alicuius intellectus angelici potest dici meridiana, sed sola cognitio qua Deus omnia cognoscit in se ipso. Item cum Deus sit lux plena, et tenebrae in eo non sint ullae, cognitio ipsius Dei in se et absolute, cum sit plena lux, potest dici meridiana; sed quia creatura, ex eo quod est ex nihilo, habet tenebras possibilitatis et imperfectionis, ideo ipsa cognitio creaturae, tenebris est admixta; quae admixtio significatur per mane et vespere, secundum quod ipsa creatura potest dupliciter cognosci: vel in verbo, secundum quod exit ab arte divina, et sic eius cognitio dicitur matutina; quia sicut mane est finis tenebrarum et principium lucis; ita et creatura post tenebras, id est postquam fuit, ab ipso verbo principium lucis sumit. Potest enim cognosci in propria natura existens per speciem creatam; et talis cognitio dicitur vespertina; quia sicut vespere est terminus lucis, et tendit in noctem; ita creatura in se subsistens est terminus operationis verbi, quod est lux, quasi facta per verbum, et quantum est de se tendit in tenebras defectus, nisi verbo portaretur. Nihilominus hic cognitio dies dicitur, quia sicut in comparatione ad cognitionem verbi est tenebrosa, ita per comparationem ad ignorantiam, quae omnino tenebrosa est, lux dicitur; sicut et vita iustorum dicitur caliginosa per comparationem ad vitam gloriae, quae tamen dicitur lux per respectum ad vitam peccatorum. Item cum mane et vespere sint partes diei, dies autem in Angelis sit cognitio illustrata lumine gratiae; ideo cognitio matutina et vespertina se extendit solum ad cognitionem gratuitam bonorum; unde ipsa cognitio divinorum operum ab Angelo illuminato dies dicitur, et secundum diversa genera divinorum operum cognitorum distinguuntur dies, et secundum illorum ordinem ordinantur. Unumquodque autem illorum operum dupliciter cognoscitur ab Angelo illuminato; uno modo in verbo, sive per speciem verbi; et sic talis cognitio dicitur matutina; alio modo in propria natura, sive per speciem creatam; et in hac cognitione non sistunt boni quasi ponentes finem in ea, quia efficerentur nox, ut mali Angeli; sed eam referunt ad laudem verbi, et lucem Dei, in quo sicut in principio omnia cognoscunt; ideo talis cognitio creaturae ad laudem Dei relata non dicitur nocturna; quod utique esset si in ea sisterent, quia tunc efficerentur nox, quasi ipsa creatura fruentes. Cognitio igitur matutina et vespertina distinguunt diem, id est cognitionem quam habent boni Angeli illuminati de operibus creatis. Cognitio autem creaturae ipsorum Angelorum bonorum, sive per medium creatum sive per medium increatum, semper habet aliquid obscuritatis admixtum; ideo non dicitur meridiana, sicut cognitio Dei in se ipso; nec nocturna, sicut cognitio creaturae non relata ad divinam lucem; sed dicitur tantum matutina et vespertina; nam vespere, in quantum huiusmodi, terminatur ad mane. Et ideo non quaelibet cognitio rerum in propria natura potest dici vespertina, sed solum illa quae refertur ad laudem creatoris. Unde cognitio quam habent Daemones de rebus, nec matutina proprie dicitur nec vespertina. Mane enim et vespere non accipiuntur in cognitione angelica secundum omnem similitudinem, sed solum secundum similitudinem quantum ad rationem principii et termini.

[90495] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod Angelus, licet fuerit creatus in gratia, tamen in principio suae creationis non fuit beatus, nec per essentiam verbum Dei vidit; unde nec cognitionem matutinam sui ipsius habuit, quae dicit cognitionem rei per speciem verbi; sed primo habuit sui ipsius cognitionem vespertinam, secundum quod cognovit se ipsum in se ipso naturaliter, eo quod in unoquoque cognitio naturalis praecedit cognitionem supernaturalem, tamquam fundamentum eius, et Angeli cognitio naturaliter sequitur esse ipsius in propria natura; ideo sui ipsius cognitionem matutinam non habuit, sed vespertinam in principio suae creationis. Hanc autem cognitionem retulit ad laudem verbi, et per hanc relationem meruit pervenire ad cognitionem matutinam. Unde significanter primus dies dicitur habuisse solum vespere, et non mane, quod vespere transivit in mane; quia lux illa spiritualis, quae prima die facta legitur, statim facta se ipsam cognovit, quod fuit cognitionis vespertinae, et hanc cognitionem retulit ad laudem verbi, per quod meruit accipere cognitionem matutinam sequentis operis. Non enim quaelibet cognitio rerum in propria natura potest dici vespertina, sed illa tantum quae refertur ad laudem creatoris; vespere enim redit, et terminatur ad mane. Unde cognitio Daemonum quam habent a se ipsis de rebus, nec est matutina nec vespertina; sed solummodo cognitio gratuita, quae est in bonis Angelis. Et sic cognitio rerum in propria natura, relata ad laudem verbi semper est vespertina; nec talis relatio facit eam esse matutinam, sed facit eam terminari ad matutinam; et ex tali relatione meretur cognitionem matutinam accipere. Et sicut prima dies, quae significat formationem et cognitionem naturae spiritualis in propria natura, habet tantum vespere, ita et septima dies, quae significat contemplationem Dei, quae nullo defectu clauditur, et quae correspondet cognitioni angelicae relatae ad quietem Dei in se ipso, in qua consistit illuminatio et sanctificatio cuiuslibet rei, habet tantum mane. Nam ex hoc ipso quod Deus cessavit novas creaturas condere, dicitur opus suum consummasse, et a suis operibus in se ipso requievisse. Et sicut Deus in se solo requiescit, et se ipso fruendo beatus est, ita et nos per solam sui fruitionem beati efficimur, et sic etiam facit nos a suis et nostris operibus in se ipso requiescere. Prima ergo dies, quae correspondet cognitioni quam habuit natura spiritualis lumine gratiae illustrata de se ipsa, habet tantum vespere; septima vero dies, quae correspondet cognitioni angelicae relatae ad quietem et fruitionem Dei in se ipso, habet tantum mane; quia in Deo tenebrae non sunt ullae. Dicitur enim Deus septima die quievisse, in quantum quietem propriam, qua in se ipso a rebus conditis quiescit, naturae angelicae monstravit; cuius cognitionem, diem Augustinus appellat; et quia quies creaturae, secundum quod in Deo stabilitur, finem non habet, similiter nec quies Dei qua in se ipso a rebus conditis quiescit, eis non egendo, finem non habet, quia eis nunquam egebit; ideo septima dies quae respondet tali quieti non habet vespere, sed tantum mane; alii vero dies, qui correspondent cognitioni angelicae relatae ad alias res, habent mane et vespere, ut supra dictum est.

[90496] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 16 Ad decimumsextum dicendum, ut ex praedictis patet, quod de re iam facta potest accipi cognitio eius ut fiendae, si consideretur in causis suis ex quibus processit; et sic Angeli susceperunt cognitionem rerum fiendarum in verbo, quod est ars optima rerum. Omnis enim cognitio rei in verbo quae matutina vocatur, dicitur esse rei ut fiendae, sive sit res iam facta, sive non; ut ly fiendum non dicat tempus, sed exitum creaturae a creatore, sicut supra dictum est. Et ideo quamvis creatura corporalis simul facta sit cum natura spirituali, dicitur tamen Angelus per cognitionem matutinam accepisse in verbo cognitionem ipsius ut fiendae. Quare autem prima dies non habuerit mane, sed tantum vespere, in superiori responsione declaratum est.

[90497] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod creatura spiritualis non accipit cognitionem a rebus: sed illas per species innatas seu concreatas naturaliter intelligit; ipsae autem species quae sunt in mente Angeli, non se habent aequaliter ad praesentia et futura; quia illa quae sunt praesentia assimilantur in actu formis quae sunt in Angelis, et sic per eas possunt cognosci: illa vero quae sunt futura nondum sunt actu similia illis formis; ideo per praedictas formas futura non cognoscuntur, cum cognitio fiat per actualem assimilationem cognoscentis et cogniti. Et sic, cum Angelus non cognoscat futura ut futura, indiget praesentia rerum, ut illas in propria natura per species sibi inditas cognoscat; quia antequam fiant, non assimilantur res illis formis. Dicitur ulterius, quod cognitio vespertina et matutina distinguuntur non ex parte rei cognitae, sed ex parte medii cognoscendi. Nam cognitio matutina fit per medium increatum, superexcedens naturam cognoscentis et rei cognitae; unde cognitio rerum per speciem verbi dicitur matutina, sive res sit iam facta, sive fienda; cognitio vero vespertina fit per medium creatum proportionatum cognoscenti et rei cognitae, sive sit iam facta, sive fienda.

[90498] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod licet Angelus prius habeat esse in verbo quam in propria natura; quia tamen cognitio praesupponit esse cognoscentis, non potuit se cognoscere antequam esset; cognitio autem sui ipsius in propria natura, est sibi naturalis; cognitio vero verbi est supernaturalis; ideo oportuit quod prius se ipsum cognosceret in propria natura quam in verbo; cum cognitio naturalis in unoquoque praecedat origine cognitionem supernaturalem, ut fundamentum eius. Alias autem res prius ordine naturae cognovit in verbo per cognitionem matutinam quam in propria natura per cognitionem vespertinam; unde respectu subsequentium operum mane praecedit vespere; ut supra dictum est.

[90499] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod sicut una tota scientia comprehendit sub se diversas scientias particulares, quibus conclusiones diversae cognoscuntur; ita etiam ipsa una cognitio Angeli, quae est quasi quoddam totum, comprehendit sub se cognitionem matutinam et vespertinam quasi partes, sicut mane et vespere sunt partes diei, licet sint diversarum rationum. Nam illa quae sunt diversarum rationum, si sint ad invicem ordinata, possunt aliquod unum constituere; unde materia et forma, quae sunt diversarum rationum, constituunt unum compositum; et carnes et ossa et nervi sunt partes unius compositi. Nam essentia divina, per quam res cognoscuntur in verbo cognitione matutina, est ratio omnium formarum concreatarum in mente Angeli; cum ex ea veluti exemplatae deriventur, per quas res cognoscuntur in propria natura, cognitione vespertina; sicut et essentia Angeli est sibi ratio intelligendi esse quod cognoscit, quamvis non perfecta; propter quod indiget aliis formis superadditis. Et ideo quando Angelus videt Deum per essentiam, et se ipsum et alia per species concreatas, quodammodo intelligit unum: sicut quia lumen est ratio videndi colorem, propter hoc quando oculus videt lumen et colorem, videt quodammodo unum visibile. Et quamvis illae operationes sint realiter distinctae, cum operatio qua videt Deum, semper maneat, et mensuretur aeternitate participata; operatio etiam qua intelligit se, semper maneat, et mensuretur aevo; operatio vero qua intelligit alia per species innatas, non semper maneat, sed alteri succedat: tamen, quia una ordinatur ad aliam, et una est quasi ratio formalis alterius, ideo sunt quodammodo unum: quia ubi est unum propter aliud, ibi est tantum unum, ut dicitur in III topicorum; et propter hoc illae operationes quarum una ordinatur ad aliam, possunt esse simul, et unum totum constituere.

[90500] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod cum intellectus sit locus specierum intelligibilium, oportet dicere, quod scientia, quae importat ordinationem specierum intelligibilium, seu facultatem et habilitatem quamdam ipsius intellectus ad utendum huiusmodi speciebus, remanet post mortem, sicut et intellectus, qui est huiusmodi specierum subiectum; sed modus quo actu utitur huiusmodi speciebus in statu praesentis vitae, qui est per conversionem ad phantasmata quae sunt in viribus sensitivis, non remanebit; quia, cum vires sensitivae corrumpantur, non poterit anima per species quas hic acquisivit, nec per species sibi in ipsa separatione impressas, intelligere per conversionem ad phantasmata, sed per illas intelligere per modum convenientem sibi quantum ad modum essendi quem habebit similem Angelis. Destruetur ergo scientia non quantum ad habitum, nec quantum ad substantiam actus cognoscendi qui specificatur ex specie obiecti, sed quantum ad modum cognoscendi, qui non erit per conversionem ad phantasmata; et sic intelligit apostolus.

[90501] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 21 Ad vicesimumprimum dicendum, quod lumen causatum a sole et a candela in aere, est eiusdem rationis. Duae autem formae unius rationis non possunt simul actu perfecto esse in eodem subiecto; ideo ex illis causatur unum lumen, et non duo, in aere. Divina autem essentia per quam cognoscuntur res in verbo, est alterius rationis a speciebus per quas cognoscit Angelus res in propria natura: ideo non est similis ratio. Adveniente enim perfecto, evacuatur imperfectum quod ei opponitur; sicut adveniente visione Dei, evacuatur fides, quae est eorum quae non videntur. Sed imperfectio vespertinae cognitionis non opponitur perfectioni cognitionis matutinae: quod enim aliquid cognoscatur in se ipso, non est oppositum, et quod cognoscatur in sua causa: nec iterum quod aliquid cognoscatur per duo media, quorum unum sit altero perfectius, nihil repugnans habet; sicut ad eamdem conclusionem habere possumus et medium demonstrativum et dialecticum. Et similiter eadem res potest sciri ab Angelo per verbum increatum, et per speciem innatam; cum unum non sit alteri oppositum, sed potius se habeat ut materialis dispositio ad alterum: perfectio enim adveniens tollit imperfectionem sibi oppositam. Imperfectio autem naturae non opponitur perfectioni beatitudinis, sed substernitur ei, sicut imperfectio potentiae substernitur perfectioni formae; et non tollitur potentia per formam, sed tollitur privatio, quae ei opponitur: similiter etiam imperfectio cognitionis naturalis non opponitur perfectioni cognitionis gloriae, sed ei substernitur tamquam materialis dispositio. Et ideo Angelus potest simul cognoscere res per medium creatum et in propria natura, quod pertinet ad cognitionem vespertinam et naturalem; et per essentiam verbi, quod pertinet ad cognitionem gloriae et matutinam: nec una istarum operationum habet aliam impedire; cum una ordinetur ad alteram, et sit quasi materialis dispositio alterius.

[90502] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, ad 22 Ad vicesimumsecundum dicendum, quod Augustinus vult in ipso creationis principio quasdam res per species suas distinctas, fuisse productas in natura propria, ut quatuor elementa, quae ex nihilo producta sunt, et corpora caelestia, et substantias spirituales. Huiusmodi enim productio non praesupponit materiam ex qua, nec in qua. Alia vero dicuntur esse producta in rationibus seminalibus tantum ut animalia, plantae et homines; quae omnia postmodum in naturis propriis producta sunt illo opere quo post senarium illorum dierum numerum Deus naturam prius conditam administrat; de quo opere dicitur Ioan. V, 17: pater meus usque modo operatur. Nec in productione et distinctione rerum vult attendendum esse ordinem temporis, sed naturae. Nam omnia opera sex dierum in eodem instanti temporis simul sunt facta vel in actu vel in potentia, secundum rationes causales, ut videlicet de materia praeexistenti postea fieri possent vel per verbum, vel per virtutes activas in ipsa creatione creaturae impressas. Unde animam primi hominis, quam inquirendo et non asserendo dicit simul creatam cum Angelis in actu, non ponit factam ante sextum diem, licet in ipso sexto die ponat factam animam primi hominis in actu, et corpus eius secundum causales rationes: quia Deus impressit virtutem passivam terrae, ut per potentiam activam creatoris posset ex ea corpus hominis formari. Et sic simul anima in actu et corpus in potentia passiva in ordine ad potentiam activam Dei sunt facta. Vel posito secundum veritatem quod anima non habeat per se speciem completam, sed uniatur corpori ut forma, et sit naturaliter pars humanae naturae, sicut vult Aristoteles, oportet dicere quod anima primi hominis non sit producta in actu ante formationem corporis; sed simul cum formatione corporis sit creata et corpori infusa, sicut de aliis animabus Augustinus expresse tenet. Nam Deus primas res instituit in perfecto statu suae naturae, secundum quod species uniuscuiusque rei exigebat. Anima autem rationalis cum sit pars humanae naturae, non habet naturalem perfectionem nisi secundum quod est corpori unita. Unde naturaliter habet esse in corpore, et esse extra corpus est ei praeter naturam; ideo non fuisset conveniens animam sine corpore creari. Sustinendo ergo opinionem Augustini de operibus sex dierum, dici potest, quod sicut in illis sex diebus corpus primi hominis non fuit formatum et productum in actu, sed in potentia tantum secundum rationes causales; ita et anima eius non fuit producta tunc in actu et in se ipsa, sed in suo simili secundum genus; et sic praecessit in illis sex diebus non in actu et in se ipsa, sed secundum quamdam similitudinem generis, prout convenit cum Angelis in intellectuali natura. Postea autem, opere quo Deus creaturam primo conditam administrat, fuit simul anima in actu cum corpore formato producta.

[90503] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 23 Ad vicesimumtertium patet responsio ex dictis: quia corpus humanum non fuit productum in actu in illis sex diebus, sicut nec corpora aliorum animalium, sed tantum secundum rationes causales, quia Deus in ipsa creatione indidit ipsis elementis virtutem, seu rationes quasdam ut ex eis virtute Dei, vel stellarum, vel seminis possent animalia produci. Illa ergo quae in illis sex diebus fuerunt in actu producta, non successive, sed simul creata sunt; alia vero simul secundum rationes seminales in suo simili fuerunt producta.

[90504] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 24 Ad vicesimumquartum dicendum, sicut ad decimumsextum, quod cognitio rerum per species inditas et rebus proportionatas dicitur vespertina et in propria natura; sive res sit facta, sive fienda; et quamvis illae species aequaliter se habeant ad praesentia et futura, non tamen futura et praesentia aequaliter se habent ad ipsas species: quia praesentia actu assimilantur ipsis speciebus, ideo possunt actu per ipsas cognosci; futura autem non eis assimilantur in actu, ideo non est necesse quod per ipsas cognoscantur. Cognitio autem vespertina, quae est rerum in propria natura, non dicitur ex eo quod Angeli ab ipsis rebus species per quas cognoscunt, sumant; sed quia per species quas a creatione receperunt, res cognoscunt prout in propria natura subsistunt.

[90505] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 25 Ad vicesimumquintum dicendum, quod secundum Augustinum, Angeli a principio viderunt creaturas fiendas in verbo. Nam illa quae leguntur facta in operibus sex dierum, simul facta fuerunt; unde statim a principio creationis rerum fuerunt illi sex dies, et per consequens oportet quod a principio Angelus bonus cognoverit verbum, et res creatas in verbo. Nam res creatae habent triplex esse, ut supra dictum est. Primum habent esse in arte divina, quae est verbum; et tale esse significatur cum dicitur: dixit Deus, fiat: id est verbum genuit, in quo erat ut tale opus fieret. Secundum habent esse in intelligentia angelica, quod significatur in hoc quod dicitur: factum est, scilicet per influentiam verbi. Tertium esse habent in ipsis rebus et propria natura. Ita etiam Angelus triplicem de rebus habet cognitionem; videlicet prout in verbo sunt, et prout sunt in mente eius, et prout sunt in propria natura. Angelus etiam duplicem habet verbi cognitionem; unam naturalem, qua cognoscit verbum per eius similitudinem in natura sua relucentem, in qua consistit sua naturalis beatitudo, ad quam virtute suae naturae potest pervenire; aliam autem habet verbi cognitionem supernaturalem et gloriae, qua cognoscit verbum per suam essentiam, in qua consistit sua beatitudo supernaturalis, quae facultatem naturae excedit. Et per utramque cognoscit Angelus bonus res seu creaturas in verbo: sed naturali quidem cognitione cognoscit in verbo res imperfecte: cognitione vero gloriae cognoscit ipsas res in verbo plenius et perfectius. Prima cognitio rerum in verbo affuit Angelo in principio suae creationis, unde in Lib. de Eccl. dogmatibus dicitur quod Angeli qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura sed gratia possident bonum quod habent. Item, Augustinus de fide ad Petrum: angelici, inquit, spiritus aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturae suae spirituali creatione divinitus acceperunt. Per hanc tamen non erant beati simpliciter, cum maioris perfectionis essent capaces, sed secundum quid, scilicet secundum tempus illud, sicut philosophus dicit, aliquos in hac vita beatos, non simpliciter, sed ut homines. Secunda vero cognitio, videlicet gloriae, non affuit Angelo a principio suae conditionis, quia non fuerunt creati beati beatitudine perfecta; sed eis affuit a principio quando beati facti sunt per conversionem perfectam ad bonum. Omnia ergo illa sex genera rerum simul cum Angelo creata sunt, et in eodem instanti omnia illa cognovit in verbo cognitione naturali quae postmodum plenius cognovit in verbo cognitione supernaturali, quam cognitionem Angeli acceperunt statim postquam cognitionem sui naturalem retulerunt ad laudem verbi; quae quidem naturalis cognitio cum mensuretur aevo, semper coexistit cognitioni supernaturali ipsius verbi, et cognitioni qua per species sibi inditas cognoscit creaturas in propria natura; unde illae tres cognitiones simul existunt, nec una proprie alteri succedit. Cognitio enim rerum in verbo, sive res sit iam facta sive fienda, dicitur matutina; et cognitio rerum per medium creatum, sive praesens sive futura, dicitur vespertina.

[90506] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 26 Ad vicesimumsextum dicendum, quod non est possibile quod Angelus videat verbum, seu divinam essentiam ut est ratio fiendorum, et non prout est finis beatorum et obiectum beatitudinis; cum ipsa divina essentia secundum se sit obiectum beatitudinis et finis beatorum. Non autem est possibile quod aliquis videat divinam essentiam ut est ratio fiendorum et non videat eam secundum se: et ideo totum argumentum conceditur.

[90507] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 27 Ad vicesimumseptimum dicendum, quod fuerunt quidam cognitionem propheticam a cognitione beatorum distinguere volentes, qui dixerunt, quod prophetae vident ipsam divinam essentiam, quam vocant speculum aeternitatis; non tamen secundum quod est obiectum beatorum et finis beatitudinis; sed prout est ratio fiendorum, secundum quod sunt in ea rationes futurorum eventuum, ut in argumento dicitur. Sed hoc est omnino impossibile: nam Deus est obiectum beatitudinis et finis beatorum secundum ipsam sui essentiam; secundum illud Augustini in Lib. V confessionum: beatus est qui te scit etiam si illa, scilicet creaturas nesciat. Non est autem possibile quod aliquis videat rationes creaturarum in ipsa divina essentia ita quod eam non videat: tum quia ipsa divina essentia est ratio omnium eorum quae fiunt (ratio enim idealis, quae est ratio rei fiendae, non addit supra divinam essentiam nisi respectum ad creaturam); tum etiam quia prius est cognoscere aliquid in se (quod est cognoscere Deum ut obiectum beatitudinis) quam cognoscere illud per comparationem ad alterum (quod est cognoscere Deum secundum rationes in eo existentes); et ideo non potest esse quod prophetae videant Deum secundum rationes creaturarum et non prout est obiectum beatitudinis. Cum autem non videant divinam essentiam ut obiectum beatitudinis (tum quia visio evacuat prophetiam, ut dicitur I Cor. XIII, 8, tum quia illa visio non importat divinam cognitionem ut procul existentem, sed ut de propinquo, cum videant facie ad faciem), sequitur ergo quod prophetae non cognoscunt divinam essentiam ut est ratio fiendorum, nec res in verbo, sicut cognoverunt Angeli per cognitionem matutinam. Visio enim prophetica non est visio ipsius divinae essentiae, nec in ipsa divina essentia vident prophetae ea quae vident, sicut viderunt Angeli; sed in quibusdam similitudinibus secundum illustrationem divini luminis, ut dicit Dionysius; et huiusmodi similitudines divino lumine illustratae magis habent rationem speculi quam Dei essentia; nam speculum est in quo resultant species ab aliis rebus, quod non potest dici de Deo; sed huiusmodi illustratio mentis propheticae potest dici speculum, in quantum resultat ibi similitudo veritatis divinae praescientiae; et propter hoc mens prophetae dicitur speculum aeternitatis, quasi per species illas repraesentans Dei praescientiam, qui in sua aeternitate omnia praesentialiter videt. Unde cognitio prophetae magis habet similitudinem cum cognitione vespertina Angeli quam cum cognitione matutina; cum cognitio matutina fiat per medium increatum; cognitio vero prophetae per medium creatum, videlicet per species impressas, vel divino lumine illustratas, ut dictum est.

[90508] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 28 Ad vicesimumoctavum dicendum, quod, secundum Augustinum, cum dicitur: producat terra herbam virentem, non intelligitur tunc plantas esse productas in actu et in propria natura, sed tunc terrae datam esse virtutem germinativam ad producendum plantas opere propagationis; ut dicatur tunc totaliter produxisse terra herbam virentem et lignum pomiferum, id est producendi accepisse virtutem. Et hoc quidem confirmat auctoritate Scripturae, Gen., II, 4, ubi dicitur: istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Deus caelum et terram, et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Ex quo eliciuntur duo. Primo, quod omnia opera sex dierum creata sunt in die quo Deus fecit caelum et terram et omne virgultum agri; et sic plantae, quae tertia die factae leguntur, simul sunt productae quando Deus creavit caelum et terram. Secundo, quod plantae tunc fuerunt productae non in actu, sed secundum rationes causales tantum, quia data fuit virtus terrae producendi illas; et hoc significatur cum dicitur, quod produxit omne virgultum agri antequam actu oriretur in terra per opus administrationis, et omnem herbam regionis, priusquam actu germinaret. Ante ergo quam actu orirentur super terram facta sunt causaliter in terra. Confirmatur etiam hoc ratione: quia in illis primis diebus condidit Deus creaturam causaliter vel originaliter vel actualiter opere a quo postmodum requievit, qui tamen postmodum secundum administrationem rerum conditarum per opus propagationis usque modo operatur. Producere autem plantas in actu ex terra, ad opus propagationis pertinet: quia ad earum productionem sufficit virtus caelestis tamquam pater, et virtus terrae loco matris; ideo non fuerunt plantae tertia die productae in actu, sed causaliter tantum; post sex vero dies fuerunt in actu secundum proprias species et in propria natura per opus administrationis productae; et ita antequam causaliter plantae essent productae, nihil fuit productum, sed simul cum caelo et terra productae sunt, similiter pisces, aves et animalia in illis sex diebus causaliter, et non actualiter producta sunt.

[90509] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 29 Ad vicesimumnonum dicendum, quod ad sapientiam artificis cuius omnia opera sunt perfecta, qualis est Deus, pertinet ut nec totum a parte principali, nec partes a toto separatas producat; quia nec totum separatum a principali parte, nec partes a toto separatae habent esse perfectum. Cum igitur Angeli secundum species suas, et corpora caelestia et quatuor elementa sint partes principales constituentes unum universum, cum habeant ordinem ad invicem, et sibi invicem deserviant; ideo ad sapientiam Dei pertinet quod totum universum simul et non successive cum omnibus suis partibus produxerit. Unius enim totius et omnium partium eius debet esse unica productio, et unum non producitur ante alterum, nisi propter defectum agentis. Deus autem est infinitae potentiae nullum habens defectum, cuius principalis effectus est totum universum. Igitur totum universum cum omnibus suis principalibus partibus simul unica productione creavit Deus. Et quamvis non fuerit in productione universi servatus ullus ordo temporis, fuit tamen servatus ordo originis et naturae. Nam, secundum Augustinum, opus creationis praecedit opus distinctionis, ordine naturae et non temporis; similiter et opus distinctionis praecedit ordine naturae opus ornatus. Ad opus creationis pertinet creatio caeli et terrae. Per caelum autem intelligitur productio naturae spiritualis informis; per terram vero materia corporalium informis; quae quidem duo cum sint extra tempus, secundum essentiam suam considerata alternationibus temporum non subiacent, ut dicit Augustinus; ideo creatio utriusque ponitur ante omnem diem; non quod haec informitas praecesserit formationem tempore, sed ordine originis et naturae tantum, sicut sonus praecedit cantum. Nec etiam una formatio, secundum eum, praecessit aliam duratione, sed solum naturae ordine: secundum quem ordinem necesse est ut poneretur primo formatio supremae naturae spiritualis, per hoc quod legitur lux prima die facta, quia natura spiritualis dignior est, et praeeminet corporali; ideo prius fuit formanda. Formatur autem per hoc quod illuminatur, ut adhaereat verbo Dei. Sicut autem lux spiritualis et divina naturali ordine dignior est, et praeeminet naturae corporali, ita et superiora corpora praeeminent inferioribus; unde secunda die tangitur formatio superiorum corporum, cum dicitur: fiat firmamentum, per quod intelligitur impressio formae caelestis in materiam informem, non prius existentem tempore, sed origine tantum. Tertio vero loco ponitur impressio formarum elementarium in materiam informem non prius existentem tempore, sed origine et naturae ordine praecedentem. Unde per hoc quod dicit: congregentur aquae et appareat arida, intelligitur quod materiae corporali impressa est forma substantialis aquae, per quam competit sibi talis motus, et forma substantialis terrae, per quam competit sibi sic videri: aqua enim est labiliter fluxa, terra autem stabiliter fixa, ut ipse dicit; sub nomine enim aquae etiam alia elementa superiora formata intelliguntur secundum Augustinum. In subsequentibus autem tribus diebus ponitur ornatus naturae corporalis. Oportuit enim partes mundi prius ordine naturae formari et distingui, et postmodum singulas partes ornari per hoc quod quasi suis habitatoribus replentur. Prima enim die, ut dictum est, formatur et distinguitur natura spiritualis; secunda die formantur et distinguuntur corpora caelestia, et quarta die ornantur; tertia vero die formantur et distinguuntur corpora inferiora, videlicet aer, aqua et terra; quorum aer et aqua tamquam digniora ornantur quinta die; terra vero, quae est infimum corpus, sexta die ornatur. Et sic perfectio divinorum operum respondet perfectioni senarii numeri, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul et coniunctim sumptis; quae quidem sunt unum, duo, tria. Una enim dies deputatur formationi et distinctioni creaturae spiritualis; duo dies formationi et distinctioni naturae corporalis, et tres ornatui. Nam unum, duo et tria sunt sex, et sexies unum sunt sex, et bis tria sunt sex, et ter duo sunt sex. Quia ergo senarius numerus est primus numerus perfectus, ideo per ipsum senarium designatur perfectio rerum et divinorum operum. Salvatur ergo ordo naturae et non durationis in productione divinorum operum.

[90510] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 30 Ad tricesimum dicendum, quod luminaria facta sunt in actu, et non in virtute tantum, sicut plantae: non enim habet firmamentum virtutem productivam luminarium, sicut habet terra virtutem productivam plantarum: unde Scriptura non dicit: producat firmamentum luminaria, sicut dicit: germinet terra herbam virentem; id est producendi accipiat virtutem. Prius ergo producta sunt luminaria in actu quam plantae in actu; licet prius sint plantae in virtute et causaliter productae, quam luminaria in actu. Item dictum est, quod opus distinctionis ordine naturae praecedit opus ornatus: luminaria autem pertinent ad ornatum caeli: plantae vero, maxime secundum esse virtuale, non pertinent ad ornatum terrae, sed potius ad perfectionem eius. Nam ad perfectionem caeli et terrae pertinere videntur ea solum quae sunt caelo et terrae intrinseca; ornatus vero ad ea pertinet quae sunt a caelo et terra distincta: sicut homo perficitur per proprias partes et formas; ornatur autem per vestimenta, vel aliquid huiusmodi. Distinctio autem aliquorum maxime manifestatur per motum localem, quo ab invicem separantur. Et ideo ad opus ornatus pertinet productio illarum rerum quae habent motum in caelo vel in terra. Luminaria autem, secundum Ptolomaeum, non sunt fixa in sphaeris, sed habent motum seorsum a motu sphaerarum; secundum vero sententiam Aristotelis, stellae fixae sunt in orbibus, et non moventur nisi motu orbium secundum rei veritatem: tamen motus luminarium et stellarum sensu percipitur, non autem motus sphaerarum. Moyses autem rudi populo condescendens, secutus est quae sensibiliter apparent dicens luminaria ad ornamentum firmamenti pertinere. Plantae autem non pertinent ad ornamentum terrae, sed solum animalia. Nam quaelibet res pertinet ad ornatum illius loci in quo movetur vel vere vel apparenter, et non in quo quiescit. Plantae autem radicitus infixae terrae adhaerent: ideo ad ornatum ipsius non pertinent, sed cum ipsa et eius perfectione computantur. Stellae autem etsi non moventur in caelo per se, moventur tamen per accidens et apparenter; plantae autem nullo modo moventur. Et ideo ordine naturae prius debuerunt produci plantae quae pertinent ad perfectionem intrinsecam partium universi, videlicet terrae, quam luminaria quae pertinent ad ornatum caeli.

[90511] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 31 Ad tricesimumprimum dicendum, quod terra et aqua, de quibus fit mentio in principio ante productionem firmamenti, non accipiuntur, secundum Augustinum, pro elemento terrae et aquae sed nomine terrae et aquae in praedicto loco intelligitur materia prima informis carens omni specie. Non enim poterat Moyses rudi populo loquens, primam materiam exprimere, nisi sub similitudine rerum eis notarum, et quae sunt propinquiora informitati, utpote plus de materia habentia et minus de forma; unde et sub multiplici similitudine eam exprimit, non vocans eam tantum terram vel aquam, sed terram et aquam; ne si alterum tantum expressisset, crederetur veraciter illud esse materiam primam. Habet tamen similitudinem cum terra, in quantum substat et subsidet formis, sicut terra plantis et aliis rebus. Terra etiam inter omnia elementa minus habet de specie, cum sit elementum concretius, multum habens de materia, et parum de forma. Habet etiam similitudinem cum aqua, in quantum est apta nata recipere diversas formas. Humidum enim quod convenit aquae, est bene receptibile et terminabile. Et secundum hoc terra dicitur inanis et vacua, vel invisibilis et incomposita, quia materia per formam cognoscitur; unde, in se considerata, dicitur invisibilis, id est non cognoscibilis, et inanis, in quantum forma est finis in quem tendit appetitus materiae: inane enim dicitur quod est suo fine privatum: vel dicitur inanis per comparationem eius ad compositum in quo subsistit: nam inanitas firmitati et soliditati opponitur. Incomposita autem dicitur, quia sine composito non subsistit, nec formositatem actualitatis habet. Dicitur autem vacua, quia potentia materiae per formam impletur; unde Plato, materiam dixit esse locum, quia receptibilitas materiae est quodammodo similis receptibilitati loci, in quantum in una materia manente succedunt sibi diversae formae, sicut in uno loco diversa corpora: ideo ea quae sunt loci, similitudinarie de materia dicuntur; et ita materia dicitur vacua, quia caret forma, quae implet capacitatem et potentiam materiae. Materia igitur prima informis, origine et natura est prior quam formatio firmamenti, quod tamen prius natura formatum est quam terra et aqua, de quibus fit mentio tertia die, ut supra dictum est.

[90512] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 32 Ad tricesimumsecundum, dicendum, quod Augustinus vult quod non fuerit conveniens Moysem praetermisisse spiritualis creaturae productionem; et ideo dicit quod, cum dicitur: in principio creavit Deus caelum et terram, per caelum intelligitur spiritualis creatura adhuc informis, per terram vero intelligitur materia corporalis adhuc informis. Et quia natura spiritualis dignior est quam corporalis, fuit prius formanda. Formatio igitur spiritualis naturae significatur in productione lucis, ut intelligatur de luce spirituali; formatio enim spiritualis naturae est per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo Dei, non per gloriam perfectam, cum qua non fuit creata, sed quae est per lumen gratiae, cum qua fuit creata. Talis autem lux spiritualis praecedit firmamentum ordine naturae. Secundum vero alios doctores lux prima die producta, fuit corporalis; quae quidem producta est in caelo prima die facto cum substantia solis secundum communem lucis naturam; quarta vero die determinata est eius virtus ad determinatos effectus.

[90513] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 33 Ad tricesimumtertium dicendum, quod productio horum animalium, cum pertineant ad ornatum partium universi, ordinatur secundum ordinem illarum partium quae eis ornantur, magis quam secundum propriam dignitatem. Modo aer et aqua, ad quorum ornatum pertinent pisces et aves, sunt ordine naturae priora et digniora quam terra, ad cuius ornatum pertinent animalia gressibilia; ideo prius debuit describi productio volatilium et piscium, seu natatilium, quam gressibilium. Posset etiam dici, quod via generationis ab imperfectioribus ad perfectiora pervenitur, et hoc ordine quod quae imperfectiora sunt, prius ordine naturae producuntur. In via enim generationis quanto aliquid perfectius est, et magis assimilatur agenti, tanto tempore posterius est; quamvis sit prius natura et dignitate. Et ideo, quia homo perfectissimum animalium est, ultimo inter animalia fieri debuit, et non immediate post corpora caelestia, quae cum corporibus inferioribus non ordinantur secundum viam generationis, cum non communicent in materia cum ipsis, sed habeant materiam alterius rationis.

[90514] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad 34 Ad tricesimumquartum dicendum, quod aves et pisces magis conveniunt inter se quantum ad materiam ex qua producuntur, quam cum animalibus terrestribus. Nam pisces et aves dicuntur constare ex aqua: pisces quidem quantum ad id quod in ipsa aqua spissius est; aves autem quantum ad id quod in ea subtilius est, quod quidem in vaporem resolutum est quasi medium inter aerem et aquam; et propter hoc aves in aere elevantur, et pisces gurgiti remittuntur. Animalia autem deputantur diversis diebus vel uni, secundum unitatem vel diversitatem materiae ex qua corpus eorum producitur. Cum igitur pisces et aves dicantur constare ex aqua, eo quod, pensata eorum propria complexione per comparationem ad complexionem debitam generi communi, plus habent in sui compositione de aqua quam cetera animalia; animalia vero terrestria dicuntur constare ex terra; propter hoc una dies computatur productioni piscium et avium, et alia productioni animalium terrestrium. Item productio animalium recitatur solum secundum quod sunt in ornamentum partium mundi; et ideo dies productionis animalium distinguuntur solum secundum hanc convenientiam vel differentiam qua conveniunt vel differunt in ornando aliquam partem mundi. Ignis autem et aqua, quia non distinguuntur a vulgo inter partes mundi, non sunt expresse nominata a Moyse, sed computantur cum medio, scilicet aqua, maxime quantum ad inferiorem aeris partem. Ideo avibus et piscibus, quae pertinent ad ornatum aquae et aeris, quantum ad inferiorem aeris partem, quae convenit cum aqua, deputatur una dies. Omnibus autem animalibus terrestribus, quae pertinent ad ornatum terrae, deputatur una alia dies.

[90515] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. Ad argumenta vero quae fiunt in oppositum, si quis vult sustinere opinionem Gregorii et aliorum, qui ponunt inter illos dies fuisse temporalem successionem, et productionem rerum facta fuisse successive (ita quod quando creatum fuit caelum et terra, non erat adhuc lux nec firmamentum formatum, nec terra discooperta aquis, nec caeli luminaria formata), potest sic responderi.

[90516] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 1 Ad primum argumentum dicitur quod in die quo creavit Deus caelum et terram, videlicet corpora caelestia, et quatuor elementa secundum suas formas substantiales, creavit etiam omne virgultum agri non in actu, antequam oriretur super terram, sed potentialiter, quod postea tertia die fuit in actuali existentia productum.

[90517] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 2 Ad secundum dicendum, quod, secundum Gregorium, quando creavit Deus Angelum, creavit etiam hominem, non in actu, vel in se ipso, sed in potentia, vel in sui similitudine, in quantum convenit cum Angelis secundum intellectum; sed postmodum sexta die fuit in actu et in se ipso productus.

[90518] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 3 Ad tertium dicendum, quod non est eadem dispositio rei iam perfectae, et prout est in suo fieri; et ideo quamvis natura mundi perfecti et completi hoc exigat quod omnes partes essentiales universi sint simul, potuit tamen aliter esse in ipsa mundi inceptione; sicut in homine perfecto non potest cor esse sine aliis partibus, et tamen in formatione embrionis cor ante omnia membra generatur. Vel potest dici, quod in illo rerum principio fuerunt corpora caelestia et omnia elementa secundum suas formas substantiales cum Angelis simul producta, quae sunt partes principales universi; in subsequentibus autem diebus fuit in ipsa natura iam producta aliquid factum, pertinens ad perfectionem et decorem ipsarum partium iam productarum.

[90519] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 4 Ad quartum dicendum, quod quamvis doctores Graeci tenuerint creaturam spiritualem prius fuisse creatam quam corporalem; doctores tamen Latini ponunt Angelos simul cum corporali natura fuisse productos, ut salvent universum quoad suas partes principales simul fuisse productum. Nam cum creaturae corporeae sint unum in materia creata, et materia corporalis creaturae sit cum Angelis simul creata, omnia quodammodo possunt dici simul creata in actu vel in potentia. Angeli autem non conveniunt in materia cum creatura corporea; ideo, creatis Angelis, non esset aliquo modo natura corporea creata, nec per consequens ipsum universum; ideo rationabile est, quod simul cum natura corporali fuerint producti. Et sic omnia corporalia sunt creata simul non in actu, sed quantum ad materiam quodammodo informem; postmodum successive per distinctionem et ornatum creaturae iam praeexistentis in actu, quodammodo producta sunt.

[90520] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 5 Ad quintum dicendum, quod sicut creatura non habet esse ex se, ita nec perfectionem habet ex se, sed ex Deo; ideo sicut ad ostendendum quod creatura habet esse a Deo et non ex se, voluit ut prius non esset et postmodum esset; ita etiam ad ostendendum quod creatura suam perfectionem non haberet ex se, voluit ut prius esset imperfecta, et postmodum successive per opus distinctionis et ornatus perficeretur. Vel dicendum est, quod in creatione rerum non solum debet ostendi potentiae virtus, sed etiam divinae sapientiae ordo, ut quae prius natura sunt, prius etiam instituerentur; et sic non est ex impotentia Dei, quasi indigentis tempore ad operandum, quod omnia non sint simul producta et distincta et ornata; sed ut ordo sapientiae servaretur in rerum institutione. Et ideo oportuit ut diversis statibus mundi diversi dies deservirent. Post opus enim creationis, semper per sequens opus novus perfectionis status mundo est additus; ideo ad hanc status perfectionem et novitatem ostendendam voluit Deus ut unicuique rerum distinctioni et ornatui dies unus responderet, et non ex aliqua impotentia vel lassitudine agentis.

[90521] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 6 Ad sextum dicendum, quod lux illa quae legitur prima die facta, secundum Gregorium et Dionysium, est lux solis; quae simul cum substantia luminarium, quae est subiectum eius, fuit prima die producta secundum communem lucis naturam. Quarta autem die attributa est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus, secundum quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium lunae, et sic de aliis. Et propter hoc Dionysius dicit, quod lux illa fuit lux solis, sed adhuc informis quantum ad hoc quod iam erat substantia solis, et habebat virtutem illuminativam in communi; sed postmodum quarta die formata est, non quidem forma substantiali quam prima die habuit; sed secundum aliquas conditiones accidentales per collationem determinatae virtutis, secundum quod postmodum data est ei specialis et determinata virtus ad particulares effectus. Et secundum hoc in productione huius lucis distincta lux est a tenebris quantum ad tria. Primo quidem quantum ad causam, secundum quod causa luminis erat in substantia solis, causa vero tenebrarum in opacitate terrae. Secundo distincta est quantum ad locum, quia in uno hemisphaerio erat lumen, et in alio tenebrae. Tertio quantum ad tempus, quia in eodem hemisphaerio secundum unam partem temporis erat lumen, et secundum aliam partem erant tenebrae. Et hoc est quod dicitur: lucem vocavit diem, et tenebras noctem. Sic nec lux illa undique terram complectebatur quia in uno hemisphaerio erat lumen, et in alio tenebrae; nec semper ex una parte erat dies, et ex alia nox; sed in eodem hemisphaerio secundum unam partem temporis erat dies, et secundum aliam erat nox.

[90522] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 7 Ad septimum dicendum, quod duplex est motus in caelo. Unus communis toti caelo, qui dicitur diurnus, et facit diem et noctem: et iste motus videtur institutus prima die, in qua producta est substantia solis et aliorum luminarium informis, ut dictum est. Alius autem est motus proprius, qui diversificatur secundum diversa corpora caelestia; secundum quos motus fit diversitas dierum ad invicem, et mensium et annorum. Prima die facta est distinctio communis temporis per diem et noctem secundum motum diurnum, qui est communis totius caeli, qui potest intelligi incoepisse prima die; et ideo in prima die fit mentio de sola distinctione noctis et diei quae fit per motum diurnum communem omnibus caelis. Quarta vero die facta est distinctio secundum speciales distinctiones dierum et temporum, secundum quod una dies est calidior alia, et unum tempus alio tempore et unus annus alio anno: quae fit secundum speciales et proprios motus stellarum, qui possunt intelligi incepisse quarta die. Unde in quarta die fit mentio de diversitate dierum et temporum et annorum, cum dicitur: et sint in tempora et dies et annos; quae quidem diversitas fit per motus proprios. Et ita illi primi tres dies qui praecesserunt formationem luminarium, fuerunt eiusdem rationis cum diebus qui nunc sole aguntur quantum ad communem distinctionem temporis secundum diem et noctem, quae fit per motum diurnum communem toti caelo, sed non quantum ad speciales distinctiones dierum quae fit secundum motus proprios.

[90523] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 8 Ad octavum dicendum, quod quidam dicunt, lucem illam quae prima die legitur facta, fuisse nubem quamdam lucidam, quae postmodum facto sole in materiam praeiacentem rediit. Sed istud non est conveniens; quia Scriptura in principio Genesis commemorat institutionem naturae, quae postmodum perseverat; unde non debet dici quod aliquid tunc factum fuerit quod post modicum esse desierit. Et ideo alii dicunt, quod illa nubes lucida adhuc remanet, et est coniuncta soli, ut ab eo discerni non possit. Sed secundum hoc, illa nubes superflua remaneret; nihil autem est vanum vel superfluum in operibus Dei. Et ideo alii dicunt, quod ex illa nube formatum est corpus solis. Sed etiam hoc dici non potest, si ponatur corpus solis non esse de natura quatuor elementorum, sed esse incorruptibile per naturam: quia tunc materia eius non potest esse sub alia forma. Et ideo dicendum est, ut Dionysius dicit, quod lux illa fuit lux solis, sed adhuc informis, quantum ad hoc quod iam erat substantia solis et habebat virtutem illuminativam in communi, sed postmodum data est ei quarta die specialis et determinata virtus ad proprios et particulares effectus. Et sic dies et nox fiebat per motum circularem illius lucis quo accedebat et recedebat. Nec est inconveniens substantias sphaerarum quae motu communi et diurno lucem illam revolverent, a principio creationis fuisse, quibus postmodum aliquae virtutes collatae sunt in operibus distinctionis et ornatus.

[90524] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 9 Ad nonum dicendum, quod in lucis productione intelligitur proprietas luciditatis et diaphaneitatis, quae ad lucis genus reducitur, tunc omnibus corporibus lucidis et diaphanis collata fuisse. Et quia sol est principium et fons luminis, illuminans superiora et inferiora corpora; ideo per lucem illam intelligit Dionysius lucem solis informem, quae motu communi et diurno distinguebat diem et noctem, sicut et nunc facit.

[90525] Vincentius de Castronovo, De potentia q. 4 a. 2 continuatio, q. 4 a. 2 ad s. c. 10 Et per hoc patet responsio ad decimum, quia lux illa non fuit nubes secundum veritatem substantiae, quae postea desierit esse; sed potuit dici nubes secundum similitudinem proprietatis: quia sicut nubes lucida recipit lumen a sole in minori claritate quam sit in ipso fonte; ita etiam substantia solis habuit primo in illis primis tribus diebus lumen imperfectum et quasi informe, quod postmodum quarta die consummatum est; unde ipsa lucida substantia solis fuit, quia a principio creationis formam substantialem habuit; sed dicitur ex ea sol quarta die factus, non secundum substantiam, sed per additionem novae virtutis, sicut ex homine non musico dicitur fieri homo musicus, non secundum substantiam, sed secundum virtutem.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264