CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Sermo Que autem in celis

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum ab A. Gardeil in "Revue Thomiste" 1893 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88164] Que autem in celis Que autem in celis sunt quis investigabit? Verba ista scripta sunt in libro sapientie, in quibus difficultas in intellectu humano ad intelligendum celestia explicatur. Dispositio enim intellectus in anima ad intelligendum id quod est in natura valde manifestum, similiter (similis) est dispositioni oculi vespertilionis ad lumen solis, ut vult philosophus. Maxima pars celestium sunt angelici spiritus qui per altitudinem suam humanum sensum excedunt. Propter hoc dicitur in libro sapientie: altitudinem celi, propter sublimitatem angelice hierarchie, latitudinem terrae propter latam diffusionem ecclesiastice hierarchie, et profundum abyssi id est supplicium Gehenne, quis investigabit, quasi dicat nullus. Secundo dico quod angelici spiritus propter suam simplicitatem sensum humanum effugiunt. Unde, dicit Boecius, in libro de unitate et uno, quod unitas intelligentie ceteris unitatibus magis est una id est major simplicitas. Omnis essentia stans per essentiam simplex est. Sed angelica natura masume stat per essentiam, ideo masume simplex est; propter hoc dicit Damascenus eorum substantiam simplicem: tantum ille qui creavit noscit. Tercio angelici spiritus in luminositatem suam humanum sensum non intrare permittunt unde in Ecclesiastico: ego feci ut oriretur in celis lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem carnem: in celis id est in angelicis spiritibus: sicut nebula texi omnem carnem: nebula tegit terram et a lumine solis abscondit, similiter nebula carnalitatis lumen angelicum hominibus abscondit. Iste igitur intellectus humanus ad fantasias inclinatur, et ideo altitudinem celestium spirituum non attingit; est in ordine substantiarum intellectualium infimus et ideo ipsarum subtilitatem et limpiditatem apprehendere non potest; item est nebula carnalitatis tectus et ideo ipsorum luminositatem non respicit. Maxima difficultas est igitur in intellectu humano ad intelligendum celestia. Sed, licet modus intelligendi celestia sit difficilis in se, tamen, suffragante gratia divina, facilis est: que in celis sunt quis investigabit, sequitur: nisi dederis sapientiam et miseris spiritum tuum de altissimis, nisi dederis sapientiam que illius illustret intellectum, et sic spiritum elevet ad celestia, et miseris spiritum tuum qui inflammet affectum et sic ipsum perficiat: de altissimis id est de patre et filio et spiritu sancto potentiam et vitam infundendo et sic robur det et intellectum confirmet et fortificet. Igitur in principio, et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264