CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De inventione medii

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91117] De inventione medii Quoniam principium syllogizandi unamquamque propositionem est medius terminus; ideo ut possimus habere modum syllogizandi ad unamquamque propositionem, de inventione medii termini nunc est determinandum. Cum igitur propositionum alia sit universalis, alia particularis; et universalium alia affirmativa, alia negativa: de inventione medii ad syllogizandum universalem affirmativam prius est dicendum. Est ergo sciendum, quod ad syllogizandum universalem affirmativam sumendum est pro medio id quod sequitur subjectum, et antecedit praedicatum. Cujus causa haec est: quia universalis affirmativa non syllogizatur nisi in primo modo primae figurae; sed in hoc oportet medium antecedere praedicatum propositionis syllogizando, cum universaliter subjiciatur ei, et sequi subjectum ejusdem, cum universaliter praedicetur de ipso. Verbi gratia, si haec propositio est syllogizanda omnis homo est animal, conveniens medium ipsius est risibile, quia id semper sequitur secundum consequentiam ipsum subjectum, et antecedit praedicatum, ut dicatur: omne risibile est animal. Omnis homo est risibilis. Ergo omnis homo est animal. Ad syllogizandum universalem negativam sumendum est pro medio id quod sequitur subjectum, et repugnat praedicato; et hoc quoad secundum modum primae figurae, et primum secundae: vel quod repugnat subjecto, et sequatur praedicatum, quoad secundum modum secundae figurae. Cujus causa haec est: quia universalis negativa non syllogizatur nisi in tribus modis praedictis; et in duobus primis modis medius terminus sequitur ad subjectum, et repugnat praedicato; in tertio medius repugnat subjecto, et sequitur ad praedicatum. Verbi gratia, si haec propositio est syllogizanda nullus homo est lapis, conveniens medium ipsius in duobus primis modis est risibile, quia id sequitur ad subjectum, et repugnat praedicato. In tertio vero syllogismo, conveniens medium est sensibile, quia id repugnat subjecto, et sequitur ad praedicatum. Ad syllogizandum autem particularem affirmativam sumendum est pro medio consequens ad subjectum et antecedens ad praedicatum, et antecedens ad subjectum et praedicatum. Cujus causa haec est: quia particularis affirmativa non concludit nisi in prima et tertia figura: et ut concludatur in prima, oportet quod medium antecedat praedicatum, et subjiciatur ei, et quod sequatur subjectum cum praedicatur de eo. Si vero concludatur in tertia, oportet medium antecedere utrumque, scilicet subjectum et praedicatum, cum subjiciatur utrique. Verbi gratia, si haec propositio est syllogizanda quoddam animal est substantia, conveniens medium ejus in prima figura est sensibile, quia id sequitur subjectum, et antecedit praedicatum. In tertia vero figura conveniens medium est homo, quia antecedit utrumque, scilicet subjectum et praedicatum. Ad syllogizandum autem particularem negativam sumendum est pro medio id quod sequitur subjectum et repugnat praedicato, vel id quod repugnat subjecto et sequitur praedicatum. Cujus causa haec est: quia particularis negativa concluditur in omni figura; et si concludatur in prima, oportet medium sequi subjectum cum praedicetur de eo, et repugnare praedicato cum removeatur ab eo. Si autem concludatur in secunda, oportet medium sequi subjectum et repugnare praedicato quoad tertium modum, vel repugnare subjecto et sequi praedicatum quoad quartum modum. Si vero concludatur in tertia, oportet medium antecedere subjectum cum subjiciatur ei, et repugnare praedicato, cum praedicatum removeatur ab ipso. Verbi gratia, si haec propositio est syllogizanda quidam homo non est asinus, conveniens medium eis in prima figura, et etiam in tertio secundae figurae est risibile quod sequitur ad subjectum, et repugnat praedicato. In quarto autem secundae figurae conveniens medium est rudibile, quod repugnat subjecto, et sequitur praedicatum. Conveniens vero medium in tertia figura est risibile, quod antecedit subjectum, et repugnat praedicato. Convertibilia enim antecedunt et sequuntur ea cum quibus sunt convertibilia: ideo risibile antecedit et sequitur hominem.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264