CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De tempore

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[91005] De tempore, cap. 1 Sicut vult philosophus 2 Metaph., difficultas in cognoscendo veritatem causatur ex duobus: quia causatur quandoque ex parte nostra, quandoque ex parte rerum cognoscibilium. Cum enim unumquodque cognoscatur secundum quod est in actu; quae secundum se sunt maxime actu, secundum se sunt maxime cognoscibilia. Unde quod intellectus noster ad eorum cognitionem non attingat, hoc non est ex parte eorum, sed ex parte nostra. Illa vero quae minimam entitatem habent secundum se, sunt minime cognoscibilia. Unde quod ea ignoremus, hoc non solum est ex parte nostra, sed etiam ex parte eorum. Talia autem sunt materia prima, quae secundum se non est ens in actu, et omnia successiva, quae secundum se tota non extant, sed secundum aliquid indivisibile sui, de numero quorum est tempus. Ex quo sequitur, quod difficile est cognoscere quid sit tempus. Ad cognoscendum tamen quid sit, oportet agnoscere an sit: quia impossibile est cognoscere de aliquo quid sit, ignorato an sit. Dubitatur ergo primo, an tempus sit: et videtur quod non, quia illud quod componitur ex partibus quae non sunt, videtur non esse: entitas enim totius videtur consurgere ex entitate partium. Tempus autem componitur ex praeterito et futuro, quae non sunt: praeteritum enim fuit et non est, futurum autem nondum est. Videtur ergo tempus non esse. Nec potest dici quod aliqua pars temporis sit, scilicet ipsum nunc; quia nunc pars temporis non est: omnis enim pars aliquoties accepta mensura totum, aut saltem omnis pars cadit in compositione totius: nunc autem multoties acceptum non mensurat totum tempus: nec iterum ex ipsis nunc componitur tempus, ut probatur 6 Phys., eo quod ex indivisibilibus non potest componi aliquid continuum. Unde manifestum est, quod nunc non est pars temporis. Nihil ergo, quod sit pars temporis, de tempore existit. Respondeo dicendum, quod necessarium est tempus esse. Quod patet, quia omnia generabilia et corruptibilia tempore mensurantur: accipiunt enim principium et finem sui esse in tempore, ut vult philosophus 4 Physic. Si ergo tempus non esset, nihil esset generabile vel corruptibile: quod est inconveniens. Tempus ergo est. Fuerunt tamen quidam, qui propter rationem superius inductam dixerunt tempus non esse nisi in anima. Qui ad confirmandam suam positionem adducunt duas rationes. Prima est, quia cum tempus sit numerus motus; aut erit in materia numerabili, aut in anima numerante. Non primum, quia materia numerabilis temporis non est nisi prius et posterius in motu, in quibus nihil potest esse, cum ipsa sint non entia. Sequitur ergo, quod tempus solum sit in anima numerante. Secunda est ratio, quia si tempus esset in re extra tamquam numerus alicujus motus exterioris, tunc sequitur, quod qui non apprehenderet motum exteriorem, non apprehenderet tempus: cujus oppositum vult philosophus 4 Physic.: qui dicit, quod si sumus in tenebris, et nihil patiamur per visum ab exterioribus visibilibus, nec sentiamus aliquem motum exteriorum corporum, dum tamen fiat aliquis motus in anima per successionem cogitationum vel imaginationum, semper sentimus tempus. Ex quo sequitur, quod tempus semper sequatur motum qui est in anima, et quod solum sit in anima. Hujus opinionis fuit Galenus: cui etiam in tantum consensit Averrois, quod dixit tempus secundum quid esse extra animam; secundum vero complementum sui, esse solum in anima. Istud non potest habere veritatem, quia cum tempus sit numerus motus, et sit numerus numeratus; sic est necesse esse tempus, sicut et motus. Constat autem, quod motus est in re extra. Ergo et tempus est in re extra. Item quantitas continua est vera res extra animam. Tempus autem est vera quantitas continua. Ergo impossibile est, quod sit in anima. Et ideo dicendum, quod tempus sit in re extra. Ad cujus intellectum considerandum est, quod cum numerus sit in rebus numeratis; sicut dependet rerum esse numeratarum ab intellectu numerante, ita et numerus. Esse autem rerum numeratarum non dependet ab intellectu nostro, sed ab intellectu qui est causa rerum, sicut est intellectus divinus. Ergo nec numerus rerum dependet ab intellectu nostro. Tempus autem numerus motus est. Et ideo, sicut motus non dependet ab intellectu nostro, ita nec tempus. Sunt tamen quidam, qui dicunt etiam motus dependere ab anima: quia cum motus sit aliquod successivum, partes ejus quae sunt prius et posterius, non habent esse in re extra, sed solum in anima comparante priorem dispositionem mobilis ad posteriorem; et ideo solum habet esse in anima simpliciter, et quantum ad esse suum perfectum. In re autem extra habet esse solum secundum aliquod indivisibile sui, et istud esse est imperfectum esse, et secundum quid: et idem dicunt ipsi de tempore. Istud non potest stare, quia illud in quo motus est secundum esse suum completum et perfectum, necessario movetur. Si ergo motus secundum esse suum completum esset in anima, anima necessario moveretur: quod est inconveniens. Et ideo intelligendum est, quod omne esse ab actu est. Actus autem est divisibilis, ut vult philosophus 9 Metaphysic.: est enim actus quidam totus simul existens, sicut anima, aut albedo. Et est alius actus successivus, ut dies et agon, infinitum et vacuum, de numero quorum sunt et motus et tempus. Cum ergo esse sequatur actum, et modus essendi sequetur modum actus. Esse igitur quod est ab actu primo, est esse simul: et tale est esse completum quod debetur rei perfectae per primum actum. Esse vero quod est ab actu secundo, scilicet ab actu successivo, est esse successivum: et tale est esse perfectum, quod debetur tali actui, vel rei perfectae per talem actum. Et ideo esse perfectum ipsius motus et temporis, quod debetur utrique secundum rationem propriae speciei, non est esse simul existens, sicut ipsi dicunt: sed est esse in successione, quod est secundum aliquid indivisibile ipsorum. Ad rationes in oppositum patet solutio. Ad primum dicendum, quod praeteritum et futurum non sunt sic, ut simul sint. Nec hoc requiritur ad esse temporis, cum sit successivum, ut declaratum est: habet tamen esse per aliquid indivisibile sui, quod continuat ea; scilicet per ipsum nunc. Ad alias rationes probantes tempus esse in anima dicendum est. Cum arguitur: tempus cum sit numerus, aut habet esse in materia numerabili quae sunt prius et posterius: dicendum quod tempus habet esse in priori et posteriori motus. Et cum dicis, quod haec non sunt; verum est sub esse permanenti; habent tamen esse successivum, ut dictum est. Ad aliud dicendum, quod tempus motum sequitur exteriorem aliquem, scilicet primum motum. Nec obstat hoc; quia apprehenso quocumque motu, comprehenditur motus primus saltem virtualiter, eo quod ipse est causa omnis transmutationis. Quia vero dictum est, quod tempus cum sit successivum, habet esse solum per aliquod indivisibile sui quod est nunc; non irrationabiliter dubitatur, utrum sit unum et idem nunc in eodem tempore, an aliud et aliud. Videtur enim, quod sit unum et idem: quia sicut impossibile est duas partes temporis simul esse, nisi una contineat aliam, sicut annus mensem, mensis septimanam, septimana diem; ita impossibile est duo nunc in tempore simul esse, cum unum non contineat alterum. Si ergo primum nunc non potest simul esse cum posteriori, necesse est primum esse corruptum. Omne autem quod est corruptum, corruptum est in aliquo nunc. Nunc ergo, quod est corruptum, aut est corruptum in seipso, aut in aliquo posteriori: non in seipso, quia tunc est: nec in aliquo posteriori: quia aut hoc esset in nunc mediato, aut in nunc immediato: non in nunc immediato, quia unum nunc non est continuum alii nunc, sicut nec punctus puncto, ut probatur 6 Physic. Nec potest corrumpi in nunc mediato; quia inter quaelibet duo nunc est tempus medium, sicut inter quaelibet duo puncta est linea media. In quolibet autem tempore sunt infinita nunc. Si ergo nunc prius corrumperetur in nunc posteriori mediato; sequitur quod haberet esse cum infinitis nunc mediis, quod est impossibile. Impossibile est ergo duo nunc esse in tempore. Oppositum hujus videtur dupliciter. Primo, quia cujuslibet continui finiti sunt duo termini ad minus. Nunc autem terminus temporis est, et est accipere tempus finitum. Ergo ad minus sunt duo nunc in tempore. Secundo, quia illa dicuntur simul esse, quae sunt in eodem nunc temporis. Si ergo non essent plura nunc in tempore, sed unum tantum; sequitur quod ea quae fient post millesimum annum, simul essent cum his quae sunt hodie. Hoc autem est impossibile. Intelligendum, quod sicut dictum est, esse successivorum consistit in hoc quod existant secundum aliquid indivisibile sui: quod manifestari potest, quia quaelibet pars cujuslibet successivi divisibilis est in diversas partes. Si ergo aliquod successivum existeret, non solum secundum aliquid indivisibile sui, sed secundum aliquam sui partem; sequitur quod multae partes alicujus successivi simul essent: quod est contra rationem successivorum. Specialius autem possumus hoc probare de tempore: quia quaelibet pars temporis est tempus. Si ergo aliqua pars temporis existeret, sequitur quod tempus secundum se existeret; quod est falsum. Existit ergo tempus secundum aliquid sui indivisibile, illud autem est nunc. Hoc supposito dicendum est, quod unum et idem nunc est in toto tempore secundum substantiam, differens secundum esse et rationem. Cujus ratio est, quia ipsi nunc quod est in tempore, aut succedit aliud nunc, aut aliqua pars temporis. Non aliud nunc, quia unum nunc non potest continuari alii nunc: non aliqua pars temporis, quia nulla pars temporis secundum se existere potest, ut probatum est. Ergo impossibile est quod unum nunc succedat alii nunc in tempore. Praeterea, sicut se habet illud quod fertur ad motum, ita nunc ad tempus. Quia sicut per illud quod fertur, cognoscimus motum, et prius et posterius in motu, in quantum videmus illud quod movetur aliter et aliter se habere; ita per nunc determinatur prius in tempore. Sed quod fertur unum est et idem secundum substantiam in toto motu, aliud et aliud secundum esse in quantum est alibi et alibi. Ergo et ipsum nunc unum et idem est in toto tempore secundum substantiam, aliud et aliud secundum esse, in quantum scilicet consideratur in alio et alio successu temporis. Nec valent rationes prius adductae. Cum enim dicitur, quod cujuslibet finiti sunt duo termini ad minus, dicendum, quod cujuslibet continui finiti permanentis sunt duo termini differentes secundum rem: continui vero finiti successivi non oportet quod sint duo termini secundum subjectum, sed solum secundum rationem. Et praeterea falsum supponit ratio, in hoc quod ponit quod est dare tempus finitum: non enim est accipere aliquod tempus actu finitum et terminatum per nunc, nisi secundum imaginationem nostram, vel per relationem ad aliquem motum, qui in tempore terminatur: totum enim tempus secundum se continuum est, nec est actualiter una pars divisa ab alia. Ad aliud dicendum, quod non dicuntur esse simul secundum tempus, quaecumque sunt in nunc eodem secundum substantiam; sed quae sunt in eodem nunc secundum esse et secundum rationem. Illa autem quae fient post millesimum annum, et quae sunt hodie, licet sint in eodem nunc secundum substantiam, non tamen sunt in eodem secundum esse. Et ideo non oportet quod dicantur esse simul.


Caput 2

[91006] De tempore, cap. 2 Viso ergo quod tempus sit, inquirendum est quid sit. Est autem considerandum, quod tempus non est motus, sicut quidam opinati sunt tempus esse motum caeli, qui circulatio dicitur. Quia quaelibet pars temporis est tempus. Si ergo tempus esset circulatio, sequeretur quod quaelibet pars circulationis esset circulatio: quod tamen falsum est. Item omnis motus est velox vel tardus. Tempus autem nec tardum est nec velox. Ergo tempus non est motus. Minor patet, quia velox et tardum determinantur tempore. Tempus autem non determinatur tempore nec quantum ad quantitatem suam, nec quantum ad qualitatem. Secundo considerandum, quod licet tempus non sit motus, non tamen est sine motu. Cum enim nos non transmutamur secundum cognitionem nostram per successionem cognoscibilium, tunc non apprehendimus tempus, quia nec apprehendimus motum, sicut accidit his quos fabulantur dormisse in Sardo apud heroes: ibi enim reddebantur aliqui insensibiles propter quasdam incantationes, qui excitati dicebant se vidisse quaedam mirabilia. Tales autem qui excitabantur, non percipiebant tempus quod fluxerat, eo quod copulabant primum nunc in quo dormire coeperant, posteriori nunc in quo excitati fuerant, ac si non fuisset tempus medium. Sicut ergo si nihil fuisset medium inter illa duo nunc, non fuisset tempus; ita quia non percipiebant medium, non percipiebant tempus. Sic ergo non percipimus tempus, quia non percipimus motum. Cum autem percipimus motum et determinamus prius et posterius in ipso, tunc percipimus tempus. Relinquitur ergo, quod licet tempus non sit motus, non tamen est sine motu. Quia ergo simul cognoscimus motum et tempus, manifestum est quod tempus est aliquid ipsius motus. Motus autem sequitur magnitudinem quantum ad duo: scilicet quantum ad continuitatem, et quantum ad prius et posterius; et similiter tempus motum. Prius autem et posterius motus licet sint idem subjecto cum motu, differunt tamen ratione, eo quod in definitione motus assignantur in 4 Physic. Et ideo restat inquirere, ratione cujus tempus sequitur motum: utrum scilicet ratione motus absolute, aut ratione prioris et posterioris. Dicendum quod hoc est ratione prioris et posterioris, quia ex priori et posteriori in motu cognoscitur tempus. Ergo tempus sequitur motum ratione prioris et posterioris. Juxta quod intelligendum est, quod prius et posterius in motu possunt considerari dupliciter. Uno modo prout sunt sub forma continui absolute: et sic cognoscendo prius et posterius, simul cognoscimus motum. Alio modo ut sunt sub forma discreta: in quantum scilicet anima dicit posterius esse aliud a priori, et ipsa esse duo et non unum; et sic tempus non est motus absolute, nec prius ac posterius motus absolute; sed est prius et posterius motus ut numerata sunt. Ex quo possumus concludere definitionem temporis: quod tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Quod autem tempus sit numerus, patet. Numero enim judicamus aliquid plus vel minus. Tempore autem judicamus motum esse minorem et majorem. Ergo tempus est numerus. Numerus autem est duplex: est enim numerus absolute quo numeramus, ut unum, duo, tria etc.: et numerus numeratus, ut numerus decem hominum. Tempus enim non est numerus quo numeramus, sed numerus numeratus: est enim prius et posterius, ut numerata sunt in motu. Et licet numerus quo numeramus, sit aliquid discretum; tamen tempus est aliquid continuum; sicut decem ulnae panni sunt continuae, licet numerus denarius sit aliquid discretum. Quia ergo tempus et est aliquid discretum, et aliquid continuum; relinquitur quod in tempore est dare aliquo modo numerum minimum, et aliquo modo non. In numero enim simpliciter est dare minimum, sicut unitatem: vel minimum quod habet rationem numeri, sicut est binarius. In numero autem numerato, sicut in multitudine linearum, est dare minimum secundum multitudinem, sicut unam lineam aut duas: secundum magnitudinem autem non est dare minimam lineam, eo quod omnis linea divisibilis est in alias lineas. Sicut etiam in tempore est dare minimum tempus secundum multitudinem; puta, unam diem vel duos dies in genere dierum; minimum autem tempus secundum magnitudinem non est dare, eo quod omne tempus divisibile est in infinitum, sicut et quodlibet continuum. Quia autem tempus et est numerus, et est continuum; inde est quod dicitur multum et paucum, breve et longum, non autem velox vel tardum: multum enim et paucum sunt passiones numeri. Et ideo tempus, quia est numerus, dicitur multum et paucum. Longum autem et breve sunt passiones continui, unde linea dicitur longa vel brevis. Et quia tempus est continuum, ideo dicitur longum vel breve. Velox autem aut tardum non dicitur: quia cum tempus sit numerus motus, si diceretur velox aut tardum, aut hoc esset ratione numeri, aut motus: non ratione numeri, quia numerus neque velox neque tardus dicitur: neque ratione motus: quia licet tempus sit aliquid motus, non est tamen dicere quod tempus sit motus. Et ideo non oportet passiones motus, quae sunt velox et tardum, dici de tempore: quia velox et tardum determinantur tempore, et ideo tempus non dicitur velox nec tardum. Continuitas autem in tempore est ex continuitate motus, non cujuscumque, sed primi. Et ideo, quia motus primus unus est, tempus est unum mensurans omnes motus simul factos. Prius autem et posterius temporis altera sunt, sicut prius et posterius motus. Unde sicut reiteratur eadem circulatio secundum speciem, et non secundum numerum; ita tempus reiteratur idem secundum speciem et non secundum numerum. Mensuramus autem motum tempore et tempus motu, in quantum determinamus quantitatem unius per quantitatem alterius: motum enim mensuramus tempore, quia tempus secundum id quod est, est numerus motus: tempus etiam mensuramus, in quantum scilicet, per quantitatem motus nobis notam determinamus quantitatem temporis: dicimus enim, quod tempus est multum, quia motus qui factus est in tempore est multus. Et hoc rationabiliter accidit. Motus enim sequitur magnitudinem quantum ad continuitatem, et prius et posterius; et tempus similiter motum. Per magnitudinem autem mensuramus motum, et e converso: dicimus enim quod motus est multus, quia magnitudo supra quam est motus, est multa: et similiter dicimus quod magnitudo est multa, quia motus supra magnitudinem factus est multus. Quare et similiter determinamus quantitatem temporis per motum, et quantitatem motus per tempus.


Caput 3

[91007] De tempore, cap. 3 Determinato de tempore secundum se, considerandum est de ipso secundum relationem ad ea quae tempore mensurantur. Est autem considerandum, quod aliter comparatur tempus ad motum, et ad alias res. Cum enim motus sit continuus et successivus essentialiter; ideo non solum mensuratur tempore quantum ad suum esse et suam successionem vel durationem, sed etiam quantum ad id quod est; quia ejus essentia in successione consistit. Mobilia vero quantum ad id quod sunt, sicut homo aut lapis, non mensurantur tempore: quia essentia eorum est in quolibet nunc temporis, nec habet prius nec posterius, sive successionem: unde his respondet nunc temporis, et non tempus. Mensurantur autem tempore quantum ad suum esse et suam successionem vel durationem, quia duratio eorum non est tota simul. Sicut ergo motum esse in tempore est ipsum mensurari tempore quantum ad id quod est, et quantum ad suam durationem; ita alias res esse in tempore, est ipsas mensurari tempore non quantum ad id quod sint, sed quantum ad suam durationem. Et quod hoc sit verum, patet. Esse enim in tempore, aut est esse dum tempus est, aut est esse sicut in numero. Esse autem in tempore non est esse quando tempus est; sicut nec esse in loco, est esse quando locus est: sic enim sequeretur quod omnia essent in eodem loco, cum omnia sint quando unus locus est: sicut etiam sequeretur quod caelum esset in grano milii, quia caelum est quando granum milii est. Sed esse in tempore est mensurari et contineri a tempore, sicut esse in loco est mensurari et contineri loco: propter quod sequitur, quod esse in tempore, est esse sicut in numero. In numero autem aliquid est dupliciter; aut enim est aliquid ipsius numeri, sicut unitas, par vel impar: aut quia numerus est ejus, sicut rei numeratae. Sic ergo cum tempus sit numerus, aliqua dicuntur esse in tempore quia sunt aliquid ipsius temporis, ut nunc, prius et posterius. Aliqua autem sunt in tempore, non quia sunt aliquid ejus, sed quia mensurantur tempore et continentur sub tempore, sicut ea quae sunt in numero continentur sub numero. Quia ergo esse in tempore est sicut esse in numero, omni autem eo quod est in numero, est dare majorem numerum; inde est quod est dare tempus majus omni eo quod est in tempore. Haec est ergo prima conditio omnium eorum quae tempore mensurantur. Secunda conditio eorum est, quod quaecumque sunt in tempore, patiuntur sub tempore: sicut consuevimus dicere, quod tempus tabefacit et corrumpit ea quae sunt in tempore, et quod oblivio fit propter tempus. Hujus autem causa est duplex. Prima est, quia videmus aliqua corrumpi in tempore, dato quod non appareat nobis aliquod exterius corrumpens, sicut est in corruptione quae fit ex senio, quam maxime attribuimus tempori. Nihil autem fit in tempore, nisi appareat aliquid exterius faciens; propter quod non dicimus quod tempus sit causa generationis sicut corruptionis, aut quod tempus sit causa disciplinae, sicut est causa oblivionis; quia ex hoc solo quod aliquis diu vivit, non efficitur sciens. Secunda causa est, quod tempus est numerus motus: motus autem facit distare mobile a dispositione in qua prius erat, et est magis causa corruptionis quam generationis, cujus ratio signatur triplex. Prima ratio est, quia motus facit id quod movetur distare a prima dispositione sua, ut dictum est. Haec autem distantia attenditur respectu termini a quo, qui corrumpitur in motu; et ideo motus per se est causa corruptionis. Quod autem per motum generetur aliquis terminus ad quem, hoc non est de ratione motus absolute, sed convenit ei ut finitus est. Rationem autem finiti habet ex determinata intentione moventis, cujus est movere ad aliquem determinatum terminum. Unde generatio termini ad quem magis est attribuenda formae ipsius moventis, ratione cujus movens movet, quam ipsi motui. Secunda ratio est, quia illud quod movetur, dum movetur, neque est omnino in termino a quo, neque in termino ad quem; sed deficit ab utroque. Et ideo motus de se est causa quare mobile sit sub privatione termini a quo et termini ad quem. Cum autem mobile factum est sub termino ad quem, tunc non est motus. Et ideo motus magis est causa corruptionis utriusque termini dum est, quam generationis termini ad quem; quia cum terminus ad quem generatus est, tunc motus non est. Tertia ratio est, quia, ut patet ex 3 Phys., motus trahitur ad rationem actionis, secundum quod consideratur ut ab hoc. Ad rationem autem passionis trahitur, ut consideratur ut in hoc. Constat autem quod omne accidens veriorem habet comparationem ad subjectum quam ad causam agentem: ideo verior est consideratio motus sub ratione passionis quam sub ratione actionis. Passio autem est causa corruptionis per se: de ratione enim ejus est, quod ipsa magis facta plus et plus abjiciat a substantia. Factio autem magis attribuitur actioni. Et quia, sicut dictum est, verius consideratur motus sub ratione passionis, quam sub ratione actionis; inde est quod motus magis est causa corruptionis quam generationis. Tempus autem, ut dictum est, est mensura motus; et ideo magis est causa corruptionis quam generationis, sicut et motus. Neutrius tamen est causa per se. Ex his duabus conditionibus quae apparent in rebus quae sunt in tempore, possumus concludere, quod ea quae sunt semper, non sunt in tempore. Primo, quia sicut dicit prima conditio, omni eo quod est in tempore est accipere tempus majus. Sempiternis autem non est aliud majus tempus accipere, cum ipsa semper sint. Ergo ea quae semper sunt, non sunt in tempore. Praeterea, sicut dicit secunda conditio, ea quae sunt in tempore patiuntur in tempore, corrumpuntur in tempore. Ea autem quae semper sunt, non patiuntur a tempore, nec corrumpuntur, neque senescunt. Quare manifestum est, quod non sunt in tempore. Ex his autem quae dicta sunt, posset aliquis credere, quod ea quae quiescunt, cum semper dum quiescunt similiter se habeant, sicut sempiterna, quod non mensurarentur tempore: hoc autem est falsum. Et ideo dicendum est, quod sicut tempus est mensura motus per se, ita est mensura quietis per accidens: non enim oportet quod omne quod est in tempore, actu moveatur, sicut omne quod est in motu necesse est actualiter moveri; quia tempus non est motus, licet sit numerus motus. In numero autem motus convenit esse non solum illud quod movetur, sed etiam illud quod quiescit: quiescens enim non dicitur quodcumque quod non movetur, sed quod non movetur, aptum tamen natum moveri; et omne tale est mobile: esse ergo rei quiescentis est esse rei mobilis. Esse autem rei mobilis mensuratur tempore. Ergo et esse rei quiescentis. Mensuratur autem id quod quiescit et id quod movetur quantum ad quantitatem quietis vel motus. Motus tamen per se, quies autem per accidens: dicimus enim quod aliquid quievit uno die, quia cessavit a motu una die. Juxta quod intelligendum est, quod mobile potest considerari dupliciter: vel quantum ad suam substantiam seu essentiam, vel quantum ad suum esse. Si consideratur quantum ad suam substantiam, sic non mensuratur tempore, eo quod substantia mobilis in quolibet nunc temporis est, nec habet successionem, nec prius nec posterius. Si autem consideretur quantum ad suum esse, hoc potest esse dupliciter. Quia aut considerari potest quantum ad suum esse substantiale, aut quantum ad suum esse quod habet in motu, quod est suum moveri. Si consideretur primo modo, sic non mensuratur tempore: secundo autem modo mensuratur tempore: moveri enim mobilis non est totum simul, sed successivum. Viso ergo quod non omnia entia sunt in tempore, et quod non omnia non entia sunt in tempore; ut hoc breviter comprehendamus, dicendum est quia illa non entia quae impossibile est esse, non mensurantur tempore. Et ratio hujus est, quia sicut dictum est, omni eo quod est in tempore, est accipere majus tempus. Constat autem quod non est accipere majus tempus entitate eorum quae impossibile est esse; et ideo non entia talia non sunt in tempore. Ea autem quae possunt esse et non esse, sunt in tempore, quia est dare tempus majus entitate eorum et non entitate.


Caput 4

[91008] De tempore, cap. 4 Viso ergo de tempore secundum se, et per resolutionem ad temporalia; considerandum est per relationem ad alias mensuras, quae sunt aeternitas et aevum. Primo ergo videndum an aeternitas sit, et quid sit. Dubitant enim aliqui an aeternitas sit; et probant ipsi quod non: quia infiniti in quantum infinitum est non est mensura. Causa autem prima infinita est, cujus mensura ponitur aeternitas. Ergo videtur quod aeternitas non possit esse in genere mensurae. Ergo aeternitas nihil est. Item, omnis mensura certificat aliquam quantitatem. Causa autem prima nullam quantitatem habet. Ergo aeternitas non potest esse mensura causae primae; nec per consequens aliquid esse, cum non ponatur esse nisi in genere mensurae. Item, nihil uno modo se habens potest mensurae. Aeternitas autem est uno modo se habens. Ergo non potest habere rationem mensurae. Non ponitur autem esse aeternitas nisi ut mensura quaedam: ergo aeternitas non est. Intelligendum, quod aeternitas tripliciter accipitur. Uno modo dicitur aeternitas mensura durationis rei semper similiter se habentis, nihil acquirentis in futuro, et nihil admittentis in praeterito: et sic propriissime sumitur aeternitas. Secundo modo dicitur aeternitas mensura durationis rei habentis esse fixum et stabile, recipientis tamen vices in operationibus suis: et aeternitas sic accepta proprie dicitur aevum: aevum enim est mensura eorum quorum esse est stabile, quae tamen habent successionem in operibus suis, sicut intelligentiae. Tertio modo dicitur aeternitas mensura durationis successivae habentis prius et posterius, carentis tamen principio et fine, vel carentis fine, et tamen habentis principium: et utroque modo ponitur mundus aeternus licet secundum veritatem sit temporalis; et isto modo impropriissime dicitur aeternitas: rationi enim aeternitatis repugnat prius et posterius. Utroque autem istorum modorum dicta aeternitas verissimam entitatem habet. Nec valet illud quod arguitur, quod infiniti in quantum infinitum est, non est mensura: quia licet causa prima infinita sit eo quod careat principio et fine, tamen finitissima est, eo quod in se ipsa manens, nihil sui habet extra se. Ad aliud, cum dicitur quod omnis mensura certificat aliquam quantitatem, dicendum quod non est universaliter verum, nisi accipiatur quantitas valde large pro quantitate virtutis et magnitudinis. Licet autem prima causa non habeat quantitatem magnitudinis, habet tamen quantitatem virtutis, et hoc sufficit. Ad aliud, cum dicitur, illud quod uno modo se habet, non mensurat, dicendum quod verum est quod non mensurat ut numerus, sed ut unitas. Unde aeternitas magis dicenda est unitas rei aeternae, quam numerus. Nunc ergo considerandum est, quid sit aeternitas. Ad quod sciendum, considerandum est, quod aeternitas dicit interminabilitatem quamdam: dicitur enim aeternum quasi extra terminos existens. Sicut autem dicit philosophus 8 Physic., in omni motu est aliqua generatio et aliqua corruptio, in quantum mobile desinit esse in termino a quo, et incipit esse in termino ad quem. Ex hoc patet, quod omnis mutabilitas repugnat aeternitati. Includit ergo aeternitas non solum interminabilitatem essendi, sed etiam immobilitatem. Ex motu autem causatur prius et posterius in tempore. Et ideo, cum motus repugnet aeternitati, ex consequenti repugnat ei habere prius et posterius. Propter quod Boetius definit aeternitatem dicens: aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Quaecumque ergo cum indeficientia essendi habent immobilitatem, et sunt absque successione temporali, ipsa dicuntur esse aeternaliter, et mensurantur aeternitate. Unde a quibusdam definitur aeternitas, quod est mora; et non mora temporis, sed dicitur mora essendi, idest indeficientia. Spatium vero dicitur, eo quod ambit totum esse indeficiens. Continuum vero dicitur, non eo quod habeat partes, sed quia nunquam deest, nunquam defuit, nunquam deerit: non interfectum vero dicitur, quia non habet partes quae exeant de potentia ad actum, sicut tempus cujus pars prior praeteriit, et pars posterior futura est. Propter quod dicit Boetius, quod nunc stans et non fluens causat aeternitatem. Occasione hujus dubitant aliqui, quomodo verba praeteriti temporis et futuri, verificantur de Deo. Ad quod dicendum est, quod aeternitas est mensura rei indeficientis, sicut dictum est. Huic tamen accidit quod comparetur ad praeteritum vel futurum; et hanc comparationem vel concomitantiam ex indeficientia ejus causatam, dicunt verba praeteriti et futuri temporis. Unde prima causa dicitur fuisse in praeterito, quia in toto tempore praeterito nunquam defuit; et dicitur fore in futuro, quia nunquam deerit. Ex his quae dicta sunt, potest assignari differentia inter aeternitatem, aevum et tempus. Quia aeternitas est mensura rei incommutabilis non recipientis vices in operatione: aevum autem est mensura rei cujus esse est incommutabile, quod tamen recipit vices in suis operationibus: tempus vero est mensura rei secundum omnem modum mutabilis et successivae. Constat autem quod aeternum quod immutabiliter se habet, causa est aeviterni, quod incommutabiliter se habet quantum ad esse, recipit tamen vices in suis operationibus; et similiter aeviternum causa est temporalis. Et sicut est in his, sic et in instrumentis eorum. Quia aeternitas causa est exemplaris ipsius aevi: aevum enim imitatur aeternitatem quantum potest, deficit tamen ab aeternitate. Aevum autem est causa exemplaris ipsius temporis, eo quod tempus imitatur aevum quantum potest, deficit tamen ab aevo. Unde non est dubium, quod sicut tempus est primo mensura unius, scilicet primi mobilis, qui est velocissimus, et aeternitas primo est mensura primi esse quod est essentiae simplicissimae; ita aevum est primo mensura alicujus unius, quod licet recipiat vices in operationibus suis, est tamen propinquissimum primo actui. Et ideo quidquid dicatur, sicut est unum tempus et una aeternitas, ita et unum aevum. Ex hoc confutatur error quorumdam dicentium, quod est idem nunc aeternitatis et temporis: quod nituntur probare, quia stans et movens se, non videtur differre secundum substantiam, sed solum secundum rationem. Nunc autem aeternitatis est stans, et nunc temporis fluens. Quare non videtur differre, nisi ratione sola. Istud non potest habere veritatem, secundum ea quae determinata sunt. Visum est enim, quod aeternitas et tempus essentialiter differunt, quia nunc aeternitatis et nunc temporis essentialiter differunt. Item quaecumque se habent ut causa et causatum, essentialiter differunt. Nunc autem aeternitatis, cum non differat ab aeternitate nisi sola ratione, causa est temporis, et nunc ipsius, ut dictum est. Quare nunc temporis et nunc aeternitatis, essentialiter differunt. Praeterea, nunc temporis et nunc aeternitatis essentialiter differunt: quia nunc temporis est continuativum praeteriti cum futuro, ut patet 4 Phys.: nunc autem aeternitatis non est continuum praeteriti cum futuro, quia in aeternitate non est prius nec posterius, nec praeteritum nec futurum, sed tota aeternitas est tota simul. Neque valet ratio in oppositum, cum dicitur quod stans et fluens non differunt per essentiam. Verum est in omni eo quod contingit et stare et fluens esse. Tamen stans quod nullo modo contingit fluere, et fluens quod nullo modo contingit stare, differunt per essentiam. Talia autem sunt nunc aeternitatis et nunc temporis. Et praeterea, si nunc temporis et nunc aeternitatis essent mensura unius et ejusdem rei quam contingit stare et fluere, tamen adhuc differrent essentialiter, eo quod unum et idem secundum aliam et aliam rationem mensurari potest alia et alia mensura: quia nos videmus in opposito, quod diversa mensurabilia, quae tamen participant unam rationem, possunt mensurari eadem mensura, sicut loci mutatio et alteratio quae mensurantur tempore, in quantum conveniunt in ratione successivi, habentes prius et posterius. Unde manifestum est, quod quorum mensurabilia differunt in quantum mensurabilia sunt, et ipsa differunt: fluens autem et stans, licet possint esse unum et idem secundum substantiam, quia non differunt nisi in eo quod stans est aliud a fluente, et fluens in eo quod fluens est aliud a stante, ideo mensurantur alia et alia mensura, in eo quod stans et fluens. Et ideo nunc aeternitatis quod est mensura rei ut stans, et nunc temporis quod est mensura rei ut fluens, de necessitate differunt ab invicem.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264