CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De intellectu et intelligibili

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91010] De intellectu et intelligibili Sciendum, quod de ratione ejus quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id autem quod est per se intellectum, non est res illa cujus notitia per intellectum habetur, cum illa sit intellecta quandoque in potentia tantum, et sit extra intelligentem, sicut cum homo intelligit res naturales et lapidem vel animal, vel aliquid hujusmodi; cum tamen oporteat quod intellectum sit in intelligente, et unum cum ipso. Nec etiam intellectum per se est et similitudo rei intellectae, per quam informatur intellectus ad intelligendum; intellectus enim non potest intelligere nisi secundum quod fit actu per hanc similitudinem; sicut nihil aliud potest operari, secundum quod est tantum in potentia; sed secundum quod fit actu per aliquam formam. Haec igitur similitudo se habet in intelligendo, sicut intelligendi principium: ut calor est principium calefactionis: non sicut intelligendi terminus. Hoc est igitur primo et per se intellectus quod intellectus in seipso concipit de re intellecta: sive illud sit definitio, sive aliqua enuntiatio, secundum quod ponuntur duae operationes intellectus, ut dicitur in 3 de anima. Hoc autem sic ab intellectu conceptum, dicitur verbum interius: hoc enim est quod significatur per vocem: non enim vox exterior significat ipsum intellectum, aut formam ipsius intelligibilem, aut ipsum intelligere; sed conceptum intellectus, quo mediante significat rem, cum dico homo, vel homo est animal: et quantum ad hoc non differt utrum intellectus intelligit se, vel alia a se. Sicut enim cum intelligit aliud a se, format sui conceptum illius rei quam voce significat; ita cum intelligit seipsum, format sui conceptum quem etiam voce potest exprimere. Item in intellectu nostro aliud est intelligere, et aliud est esse intellectum: et ideo verbum conceptum in intellectu nostro non unitur ei natura, sed solum in intelligente. Sciendum quod in natura intellectuali sunt duae solum operationes, scilicet intelligere et velle. Secundum autem utramque harum invenitur aliquid procedens, cum hae operationes perficiuntur per ipsum. Ipsum enim intelligere non est aliud nisi aliquid in mente intelligentis et concipientis intelligatur et concipiatur, quod dicitur verbum. Non enim dicimur intelligere, sed cognoscere potius aliquid intelligendo, antequam conceptio aliqua in mente nostra stabiliatur. Ipsum etiam velle perficitur ab amante per voluntatem praecedentem, cum amor nihil aliud sit quam stabilimentum voluntatis in bono volito. Nos igitur cognitionem intellectualem a rebus exterioribus accipimus, et per voluntatem nostram in aliquid exterius tendimus tamquam in finem. Et ideo intelligere nostrum est secundum motum a rebus ad animam; velle autem secundum motum ab anima ad res. Notandum quod intellectus intelligendo ad quatuor potest habere ordinem: scilicet ad rem quae intelligitur: secundo ad speciem intelligibilem qua fit intellectus in actu: tertio ad suum intelligere: quarto ad conceptiones intellectus. Quae quidem conceptio a tribus praedictis differt. A re quidem intellecta, quia res intellecta est interdum extra intellectum, conceptio autem intellectus non nisi in intellectu: et iterum conceptio intellectus ordinatur ad rem intellectam sicut ad finem: ipse enim intellectus conceptionem rei in se format, ut rem intellectam cognoscat. Differt etiam conceptio a specie intelligibili: nam species intelligibilis qua fit intellectus in actu, consideratur ut principium actionis intellectus, cum omne agens agat secundum quod est in actu per aliquam formam quam oportet esse actionis principium. Differt etiam conceptio ab actione intellectus quae est intelligere; quia praedicta conceptio consideratur ut terminus actionis, et quasi quidam per ipsum constitutum: intellectus enim sua actione format rei definitionem, vel etiam propositionem affirmativam seu negativam. Haec autem conceptio intellectus in nobis proprie dicitur verbum: hoc enim est quod verbo exteriori significatur: vox enim exterior neque significat ipsum intellectum, neque speciem intelligibilem, neque actum intellectus, sed conceptionem, qua mediante refertur ad rem. Hujusmodi igitur conceptio, sive verbum, quando intellectus noster intelligit rem aliam a se, ab alio exoritur, et aliud repraesentat: oritur quidem ab intellectu per suum actum, est vero similitudo rei intellectae ipsum repraesentans. Cum vero intellectus seipsum intelligit, verbum praedictum sive conceptio ejusdem est propagatio et similitudo, scilicet intellectus seipsum intelligentis: et hoc ideo contingit, quia effectus similatur causae per suam formam; forma autem intellectus est res intellecta. Et ideo verbum quod exoritur ab intellectu est similitudo rei intellectae, sive sit idem quod intellectus, sive sit aliud. Hujusmodi autem verbum nostri intellectus est quasi extrinsecum ab esse ipsius intellectus: non enim est de essentia ejus, sed est quasi quaedam passio ipsius. Non tamen est extrinseca ab ipso intelligere intellectus, cum ipsum intelligere compleri non possit sine verbo praedicto. Sciendum autem quod intellectus semper habet apud se verbum secundum interiorem intelligentiam: et dicitur interior intelligentia, quae est ipsius animae secundum se, prout est quid subsistens, non autem habet illud semper secundum exteriorem intelligentiam. Et dicitur exterior intelligentia secundum exteriorem cognitionem: et ista proprie est hominis secundum quod convertit se cogitando super ipsa phantasmata, quae sunt potentia intelligibilia; et sic intellectus semper habet apud se verbum informe, non autem verbum semper formatur. Dicitur autem verbum informe propter indistinctam et confusam cognitionem. Iterum etiam, quia non est productum ad exteriorem manifestationem per exteriorem cognitionem. Sed homo non percipit quod intellectus habeat semper apud se verbum illud informe: primo propter extraneitatem sui ad intellectum; secundo propter sui profunditatem; tertio propter sui subtilitatem, et hoc ex parte animae similiter, non ex parte corporis, quia anima est mole carnis oppressa, et ideo non percipit hoc: iterum quia est materialium caligine obscurata. Notandum etiam quod triplex est verbum: verbum cordis, sive intellectuale: verbum imaginationis, sive imaginabile: verbum oris, sive vocale. Primum est manens; secundum disponens, tertium operans. Notandum etiam, quod in tribus partibus imaginis est ordo naturae et ordo temporis; ita quod memoria praecedit intelligentiam interiorem, prout est gignitiva ipsius, offerens vel ostendens ei speciem quam habet; et haec naturaliter praecedit intelligentiam et natura et tempore. Item intelligentia interior praecedit naturaliter voluntatem interiorem; et ratio est, quia oportet, antequam aliquis velit intelligere, quod praeconcipiat quid est intelligere. Et sic intelligentia naturaliter praecedit voluntatem, memoria vero utramque: voluntas autem interior praecedit intelligentiam exteriorem. Sciendum, quod potentia intellectiva primo simpliciter aliquid apprehendit, et hic actus dicitur intelligentia: secundo vero id quod apprehendit ordinat ad aliquid aliud cognoscendum vel operandum, et haec vocatur intentio: dum vero persistit in inquisitione illius quod intenditur, vocatur excogitatio: dum vero id quod est excogitatum examinat ob aliqua certa, dicitur scire vel sapere, quod est phronesis, idest sapientia, quia sapere est judicare, ut dicitur in 1 Metaph. Ex quo autem habet aliquid pro certo examinatum, cogitat quomodo possit illud aliis manifestare; et hoc est dispositio interioris sermonis, ex qua procedit interior locutio. Sciendum, quod sicut secundum actionem quae tendit in exteriorem materiam, est aliqua processio ad extra; ita secundum actionem quae manet in agente, est quaedam processio ad intra: et hoc maxime patet in intellectu, cujus actio, scilicet intelligere, manet in agente. Quicumque enim intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit ad aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae, ex ejus notitia procedens, quam quidem conceptionem vox significat: et dicitur verbum cordis signatum verbo vocis. Sciendum, quod intellectus secundum quod est in actu per speciem intelligibilem consideratur absolute: et similiter intelligere, quod ita se habet ad intellectum, sicut ens in potentia ad ens in actu: non enim intelligere actionem nominat ab intelligente manentem. Cum ergo dicitur, quod verbum est notitia, non accipitur notitia pro actu intellectus cognoscentis, vel pro aliquo ejus habitu; sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo. Sciendum, quod haec est differentia inter intellectum et voluntatem: quod intellectus fit in actu per hoc quod res intellecta est in intellectu secundum suam similitudinem; voluntas autem fit in actu non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit in volente; sed ex hoc quod voluntas habet quamdam inclinationem ad rem volitam. Processio autem quae attenditur secundum actionem voluntatis, non consideratur secundum similitudinem, sed magis secundum rationem impellentis et moventis in aliquid. Unde quamvis similitudo sit de ratione amoris, sicut de ratione verbi; tamen aliter pertinet ad verbum, et ad amorem: nam ad verbum pertinet in quantum ipsum est quaedam similitudo rei intellectae, sicut genitum est similitudo generantis. Sed ad amorem pertinet, non quod ipse amor sit similitudo, sed in quantum similitudo est principium amandi. Item sicut esse consequitur formam, ita intelligere consequitur speciem intelligibilem. Sciendum, quod cum dicitur intellectum in actu existere, duo importantur: scilicet res quae intelligit, et hoc ipsum quod est intelligi. Ipsa igitur natura cui accidit intelligi, non est nisi in singularibus; sed hoc ipsum quod est intelligi, est in intellectu. Sciendum, quod intellectus et ratio in hoc differunt quantum ad modum cognoscendi: quia scilicet intellectus cognoscit simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno ad aliud. Sed tamen ratio per discursum pervenit ad cognoscendum illud quod intellectus sine discursu cognoscit, scilicet universale. Sciendum quod philosophus dicit 1 Metaph., quod difficilia sunt hominibus ad cognoscendum, quae sunt maxime universalia: quod est contra illud quod dictum est in 1 Physic., quod confusa sunt magis nota quoad nos, qualia sunt universalia. Ad quod dicendum, quod magis universalia secundum simplicem apprehensionem primo sunt nota: nam primo in intellectu cadit ens, ut dicit Avicenna; et prius in intellectu cadit animal quam homo. Ita et in generatione scientiae prius in intellectu concipitur animal quam homo; sed quantum ad investigationem universalium proprietatum et causarum, prius sunt nota minus communia, eo quod per causas particulares quae sunt unius generis vel speciei, pervenimus in causas universales. Ea autem quae sunt universalia in causando, sunt posterius nota quoad nos, licet sint prius nota secundum naturam; quamvis universalia per praedicationem sint aliquo modo prius nota quoad nos quam minus universalia, sed non prius nota quam singularia: nam cognitio sensus, quae est singularium, in nobis praecedit cognitionem intellectivam, quae est universalium. Facienda est autem vis in hoc, quod dicit maxime universalia non simpliciter esse difficillima, sed fere: per hoc enim quod dicit maxime universalia, intelliguntur quae sunt universalia per essentiam, vel sunt illa quae sunt penitus a materia separata secundum esse, sicut substantiae immateriales. Istae enim sunt magis difficiles ad cognoscendum nobis, quam etiam universalissima quaecumque secundum praedicationem.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264