CORPUS THOMISTICUM
Thomae de Sutton
De pluralitate formarum
a parte III ad partem VIII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum a P. Mandonnet Parisius 1927 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Pars 3

[90473] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 3 Et accedo ad tertiam viam principalem propositi ostensivam. Tertia via sumitur ex rei unitate. Non enim substantia generata esset simpliciter una, si ad ejus essentiam pertinent plures formae; et hoc ex prima via supra posita, scilicet de incompossibilitate formarum in eadem materia, manifeste sequitur. Similiter et ex secunda, quae sic patet. Ab eodem res habet quod sit ens simpliciter, et quod sit unum simpliciter: nam unum nihil addit supra ens, nisi rationem indivisionis. Unde unum esse est unicuique esse, ut dicit philosophus 4 Metaph.; sed a forma substantiali, quantumcumque imperfecta res, habet quod sit ens simpliciter, scilicet hoc aliquid, ut ostensum est: ergo ab eadem habet unitatem simpliciter. Omne ergo superveniens erit additum respectu unitatis simpliciter, et per consequens ex ipso praeexistente non erit unum simpliciter. Quando igitur una forma supervenit alteri, secunda forma erit quiddam additum essentiae ejus cui advenit, et non constituet unum cum eo cui advenit. Unde, sicut homo albus, vel luscus, (vel) musicus est ens per accidens, ita est unum per accidens. Ex propriis autem propositionibus hujus viae supra positis potest ostendi propositum sic. De ratione formae est quod actu dividat seu distinguat illud cujus est, ab omni alio. Duae ergo formae faciunt duo divisa. Oportet enim quod una sit actualiter divisa ab alia. Ubicumque sunt duae formae, necesse est quod sint duo actu divisa, quia est ipsa essentia simpliciter divisa. Sed divisio simpliciter opponitur unitati simpliciter: ergo aggregatum ex duabus formis non est unum simpliciter: cum igitur quaelibet substantia generata sit unum simpliciter, impossibile est quod duas habeat formas in sua essentia; quia divisio alicujus rei ab aliis consequitur omnem formam et non potest unitas rei in se stare cum pluribus formis, quae seipsas ab invicem dividunt. Ista via suscepta est a philosopho et Commentatore in pluribus locis. Dicit enim philosophus 7 Metaph. quod ex duabus substantiis in actu non fit unum. Actus enim distinguit. Et Commentator dicit ibidem quod, una substantia in actu non fit ex duabus substantiis in actu; et causa in hoc est, quia actus distinguit et facit esse divisum et duo; et ideo impossibile est quod unum sit ex duobus in actu. Secundum Commentatorem, causa distinctionis est actus: ex quo sequitur quod duo actus causant duas distinctiones, nec impeditur hoc si recipiantur duo actus in eodem subjecto, quia causa distinctionis est actus. Unde musicus et grammaticus licet sint in eodem subjecto, non tamen sunt unum, nisi per accidens. Et quod ad unitatem substantiae requiratur quod ejus sit tantum una forma, habetur a Commentatore 2 de anima, qui dicit sic: compositum non dicitur unum nisi per unitatem existentem in forma. Materia enim non dicitur hoc nisi per formam; et quia materia non differt a forma in composito nisi potentia: et compositum non est ens in actu nisi per formam; compositum non dicetur unum nisi quia sua forma est una. Ista verba dicit Commentator ad exprimendum quod illud quod congregatur ex anima et corpore fiat unum, sicut ipse innuit ibidem; et ita vult manifeste quod in rebus animatis est unum ex unitate formae. Unde ipse philosophus, postquam conclusit quod anima est actus primus corporis physici organici, statim ex hoc infert Commentator sic: unde non oportet quaerere si unum est anima et corpus et cetera. Et Commentator exponens eum dicit quod, cum declaratum est quod anima est prima perfectio corporis naturalis, et quod animatum non habet esse nisi ex eo quod habet animam, non est dubitandum quominus anima et corpus cum sint duo fiant unum, sicut non est dubitandum quod in cera et in figura unum fiat resultans ex eis, et universaliter in materia. Haec enim nomina unum et ens, licet dicantur pluribus modis, tamen prima perfectio in omnibus istis, scilicet forma, magis digna est ut habeat hoc nomen, scilicet unum et ens, quam illud quod est aggregatum ex materia et forma. Congregatum enim non dicitur unum nisi per unitatem existentem in forma. Ecce quod, secundum Commentatorem, unitas compositi cuiuscumque est ab unitate formae. Et specialiter hoc dicit de composito ex anima et corpore. Advertendum est tamen quod hoc quod dicit Commentator, et similiter philosophus, de cera et figura, quod non oportet quaerere quomodo sint unum, sic oportet intelligi non quod sint simpliciter unum, eo quod figura advenit cerae existendi in actu, sed quia alterum eorum est ut materia respectu alterius, nec est aliquid medium uniens figuram cerae cum cera, sicut ponebant aliqui, quod esset aliquod medium uniens animam cum corpore, sicut ponebant antiqui, sed seipsis uniuntur et constituuntur unum per accidens, non autem unum per se, sicut habetur in 5. Metaph. Aliter etiam probat Commentator in 3 de coelo, quod unitas in composito fit ex unitate formae substantialis per rationem divisivam, dicens, quod Avicenna concessit quod elementa in mixto manent secundum suas substantias; et ex hoc contigit magnum impossibile, scilicet ut elementa sint in composito in actu, et ita compositum non habebit unam formam substantialem. Quid est ergo quod dicimus compositum unum, utrum per unam formam, aut, ut dictum est, in rebus continuis sic contignatis eas esse unas; sed impossibile est dici compositum esse unum secundum contactum, ergo relinquitur ut sit unum, aut secundum formam substantialem, aut secundum accidens. Sed impossibile est ut sit unum per aliquod accidens: relinquitur ergo ut sit unum secundum formam substantialem. Et considerandum est quod illa divisio Commentatoris satis sufficiens est. Quaecumque enim duo accepta, aut sunt in eis duo actus aut tantum unus, ita quod alterum sit actus, alterum potentia, aut ambo sunt in potentia. Si sunt duo actus, aut unus inhaeret alteri, aut non. Si unus inhaeret alteri tamquam subjecto, tunc sunt unum per accidens, sicut cera et figura. Si autem unus non inhaeret alteri, jam sunt duo subsistentia, ita scilicet quod vel nullam colligationem seu unionem sunt habentia, sicut Socrates et Plato; vel sunt contingentia ad invicem secundum contactum, aliquo vinculo, sicut duo ligna conclavata. Si autem in duobus acceptis sit tantum unus actus, tunc alterum eorum erit potentia, et alterum actus; et ex eis erit unum simpliciter propter unitatem actus. Si autem in uno sunt duo vel plura in potentia, sicut elementa in mixto vel partes contentae in toto, tunc ipsa non constituunt ens simpliciter, nisi per hoc quod sunt sub uno actu. Unde relinquitur quod, cum mixtum non sit unum neque per contactum solum neque per accidens, quod sit unum per unam formam substantialem, sicut arguit Commentator. Et eodem modo oportet dicere quod corpus animatum sit unum per unam formam substantialem; et omnis substantia cum per se sit ens et unum. Ex hoc ulterius inferri potest quod in quocumque ponuntur plures formae substantiales, quam una, in illo non sit unitas nisi secundum contactum vel ligamentum solum. Ex quo enim de ratione formae substantialis est constituere ens subsistens, oportet quod si sint plures formae, distincta subsistentia non sint unum per se, sed utrumque eorum est unum per se; nec sunt unum per accidens, quia neutrum accidit alteri, nec ambo alicui tertio. Relinquitur ergo quod illud, quod ponitur habere plures formas substantiales, sit unum solum secundum contactum vel ligamentum; et ideo philosophus in 1 de anima contra ponentes plures animas in corpore, recte quaerit quid continet illas, et quid facit in eis unum; et non potest dici quod uniantur per corporis. Unitatem, quia anima magis continet corpus, id est, facit esse unum, quam e converso. Sed, in principio 2 de anima, postquam ostendit quod anima est actus primus corporis, dicit istam quaestionem non habere locum. Ex quo enim anima est actus primus corporis et non est alius, oportet quod se ipsis uniantur eo quod unum est potentia et alterum actus; et ideo dicit ibi quod non oportet quaerere si anima et corpus sint unum. Ubi dicit Commentator quod si materia et forma essent in composito existentes in actu, tunc compositum non diceretur unum, nisi sicut diceretur de rebus quae sunt unum secundum contactum et ligamentum. Modo autem quia materia non differt a forma in composito nisi potentia, et compositum non est actu nisi per formam, tunc compositum non dicitur unum nisi quia forma est una; et haec est sententia philosophi principaliter intenta in fine 8 Metaph. Quaerit etiam ex intentione istam quaestionem: qualiter ex partibus substantiae sensibiliter fiat unum, et solvit sic: quod quia una est potentia et reliqua actus, et non sunt duo distincta in actu, ideo non est aliquid uniens ea nisi agens, quod ducit potentiam ad actum; et postea subjungit quod, propter hujus ignorantiam; quidam posuerunt medium uniens formam cum materia, puta quod vivere est medium uniens animam cum corpore. Unde et Commentator dicit ibi, quod omnis qui ponit quod anima et corpus sunt duo divisa, convenit ei et dicere quid sit causa ligamenti animae cum corpore. Qui autem dicit quod anima est perfectio corporis, et quod corpus non existit sine anima, apud ipsum, corpus et anima non erunt divisa, nec accidit ei quaestio haec quare anima cum corpore unum sint: sicut dicimus quod materia prima et forma sunt unum. Possunt autem ex ista via inferri alia inconvenientia. Si enim homo vel quaecumque alia substantia in qua ponuntur plures formae non sit simpliciter unum ens, sequitur quod non possit definiri. Definitio enim est una, ratio autem non est una nisi quia unius est rei, ut dicitur in 7 Metaph. Et ulterius dicitur quod de tali substantia nihil poterit demonstrari, quia definitio subjecti est medium ad demonstrandum passionem de subjecto. Unde cum talis substantiae non sit definitio non esset medium ad demonstrandum aliquid de ipsa; praecipue cum consequens sit ex dictis, propositiones, in quibus subjicitur definitio substantiae, competit esse plures, et per consequens non ingredi syllogismum eumdem. Ex praedictis igitur tam rationibus quam auctoritatibus patet quod necesse est ponere unam solam formam in omni substantia. Et quamvis multitudo actuum pluralitatem quandam manifeste inducat, non tamen inutiliter haec dicimus, quia importunitas quorumdam dicentium hanc opinionem esse contra philosophiam, compellebat ut ostenderetur per verba philosophi quam consona sit suae doctrinae.


Pars 4

[90474] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 4 Nunc autem restat ut adducantur rationes ad partem oppositam, et dissolvantur. Sunt autem quaedam rationes ex quibus videtur quod praedicta sententia sit contra philosophiam, quarum una est talis: materia prima primo recipit formam universalem, et postea mediante forma universali recipit alias formas usque ad individuales, ut dicit Commentator super 1 Metaph. Forma item magis universalis et forma minus universalis sunt divisae secundum rem, ex quo una recipitur in materia prius quam alia, et simul etiam sunt in eodem individuo. Simul enim Socrates est corpus per formam magis universalem, (et homo per formam minus universalem): ergo in uno individuo sunt plures formae secundum rem divisae. Praeterea. In generatione animalis, in embryone prius inducitur anima vegetativa quam sensitiva, et sensitiva priusquam forma specifica principaliter intenta, quia, secundum philosophum, embryo prius est animal quam homo. Sed frustra inducerentur si abjicerentur et non manerent cum forma specifica. Si enim abjicerentur omnes dispositiones accidentales in materia inductae cum eis recederent, et ita forma ultima animalis induceretur in materia prima omnino non disposita, quod est inconveniens. Praeterea. Si in substantia hominis non sit nisi materia prima, et anima rationalis, cum anima rationalis non possit esse forma mixti eo quod forma mixti resultat ex commixtione elementorum, sequitur quod corpus humanum non sit mixtum, et per consequens nec sanum nec aegrum; et ita perit tota scientia medicinalis. Praeterea. Actio cujuslibet generantis terminatur ad formam substantialem; sed in generatione hominis est generantis actio: ergo sua actio terminatur ad suam formam substantialem sed non ad animam rationalem, quia ipsa est a solo Deo immediate (per creationem): ergo praeter animam (rationalem) oportet esse in homine aliam formam ad quam terminatur actio naturae. Praeterea. Impossibile est aliquod accidens manere post corruptionem sui subjecti a quo, et in quo causatur; sed recedente anima humana videmus ad sensum accidentia remanere in corpore mortuo, puta eamdem quantitatem, figuram, gravitatem, situm partium, et hujusmodi multa circa quae sensus non decipitur cum sint per se sensibilia: ergo remanet subjectum eorum seu idem corpus quod prius, et per consequens eadem forma corporis: non ergo est actu corpus in homine per animam, sed per aliam formam. Praeterea. Recedente anima, quod remanet est corpus subsistens: ergo habet formam substantialem, quia sine forma substantiali nihil subsistit: sed non est ibi forma substantialis de novo inducta, tum quia forma substantialis est terminus generationis: ibi autem (nullum) apparet generans, et per consequens nec generatio; tum quia generatio est terminus alterationis: ex vivo autem fit mortuum, quamquam sine alteratione praecedente, puta quum ex uno ictu occidentis subito (homo interficitur): ergo corpus mortuum est subsistens per formam, quae praefuit in materia simul cum anima rationali. Praeterea. Si in substantia hominis non est nisi materia prima, et anima rationalis, cum materia sit decisa a matre, anima autem sit creata a Deo, sequitur quod homo nihil habeat in se a suo patre, et per consequens non plus attinet patri quam cuicumque extraneo, quod est absurdum.


Pars 5

[90475] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 5 Ad primum dicendum quod cum dicit Commentator formam universalem primo recipi in materia, et deinde alias, non intelligenda est illa prioritas et posterioritas secundum tempus, sed secundum ordinem naturae. Sic enim dicitur prius illud a quo non convertitur consequentia essendi, sicut universale respectu sui contenti; et ideo non sequitur quod inter formam magis universalem (et minus universalem) sit diversitas secundum rem, sed solum secundum rationem. Ad cujus evidentiam considerandum quod omnes formae substantiales tam materiales quam separatae a materia in hac proprietate conveniunt, quod quaelibet dat esse substantiae; et sic constituit ens subsistens, et ideo intellectus noster habet unum conceptum communem de omnibus et abstrahit unam formam communem secundum quam quodlibet constitutum dicitur substantia, et ista forma dicitur primo recipi in materia, quia secundum istam rationem forma dat esse, quod est subsistere; quod oportet praeintelligi omnibus accidentibus. Ulterius, omnes formae substantiales sive corruptibiles sive incorruptibiles in hoc conveniunt, quod ad eas consequuntur tres dimensiones, et ideo de eis omnibus habemus unum conceptum communem abstrahendo de iis unam formam communem secundum quam quodlibet constitutum per eas dicitur corpus; et secundum istam rationem forma dicitur posterius recipi in materia quam secundum primam rationem, quia sicut dimensiones in subjecto naturaliter praesupponunt (esse subsistens ipsius; ita et forma secundum rationem per quam ad ipsam consequuntur dimensiones, supponit) se ipsam prout dat esse substantiae. Et sic intelligendum est de generibus et speciebus sibi invicem ordinatis, quae non praedicantur de aliquo individuo per formas realiter divisas, sicut putavit Avicebron, sed per eamdem formam differentem solum secundum diversam considerationem rationis. Et istud necesse est dicere. Cum enim species sit hoc ipsum quod genus puta, homo est hoc ipsum quod animal, nec animal est pars secundum rem hominis, sed pars solum secundum rationem: similiter oportet formam speciei esse ipsam formam generis. Sicut enim abstrahitur genus a speciebus (suis), ita et forma generis a formis specierum. Unde Commentator dicit in primo de anima, quod intellectus facit universalitatem in rebus. Una igitur forma secundum rem est plures secundum rationem, sed magis universalis et minus universalis. Et sic materiam recipere formam magis universalem ante aliam, non est aliud, quam materiam recipere (aliquam) formam secundum unam rationem ante eamdem receptam secundum aliam rationem. Ad secundum dicendum quod generatio animalis non est tantum una generatio simplex; sed succedunt sibi multae generationes et corruptiones. Unde in embryone prius tempore inducitur anima sensitiva, quam forma specifica perfecta quae manet, et ideo prius tempore embryo est animal quam homo; sed illa anima sensitiva corrumpitur, adveniente forma specifica quae manet. Nec ex hoc sequitur quod frustra fuit inducta: non enim inducebatur ut maneret in se anima perfecta, sed ut esset via ad formam perfectam. Sicut enim inter duo ubi distantia, sunt multa media ubi quae necesse est acquirere illum qui transit de extremo in extremum, ita inter formam seminis et formam animalis perfectam sunt quaedam formae mediae quas necesse est successive in materia recipi: quia natura agit per determinata media. Sicut non possent in eodem corpore esse simul duo ubi: nam corpus, cum acquirit unum, amittit aliud; ita non possent esse duae formae substantiales in eadem materia, cum sint ejusdem generis, et ideo materia cum recipit unam formam, necesse est quod amittat aliam. Et sicut corpus motum localiter appropinquat ad ubi principaliter intentum per hoc quod acquirit media ubi: haec tamen successive adveniunt et recedunt; ita materia per hoc quod recipit formas ordinatas ad formam perfectam, et dispositiones illarum formarum fit tandem disposita ad susceptionem formae perfectae et dispositionum ejus. Licet enim priores dispositiones non maneant, quando subjectum earum destruitur, tamen quia jam similes sunt illis quae debent manere, necesse est, per actionem agentis, similes consequi formam ultimo inductam: puta cum ex aere fit ignis, inducitur caliditas intensa naturaliter in aere, quae tamen recedit ad corruptionem aeris, cum caliditas intensa naturaliter debet sequi quae maneat cum forma ignis. Et ita est in omni generatione quod semper accidentia communia consequuntur inductam formam similia illis quae prius fuerunt. Nec inducerentur nisi similia in materia praeextitissent: et ita non frustra inducuntur illa accidentia, licet corrumpantur, quia sine illis numquam forma principaliter intenta induceretur. Ad tertium dicendum quod, cum anima rationalis sit actus primus corporis physici organici, oportet quod sicut per ipsam constituitur corpus substantialiter, ita etiam oportet quod per ipsam sit corpus physicum organicum, et per consequens mixtum, et quidquid substantiale est in homine. Nec mirum cum anima contineat in se virtualiter quidquid habet quaecumque alia forma perfectior, et adhuc amplius. Nec ex hoc sequitur quod ipsa resultet ex commixtione elementorum. (Ad cujus evidentiam considerandum est quod forma mixti, cum sit perfectior quam formae elementorum), non potest causari ex elementis mutuo agentibus tamquam ex agenti principali. Nihil enim agit ultra suam formam. Unde formae mixtorum inanimatorum causantur principaliter in virtute corporum coelestium et motuum inferiorum. Unde videmus mixta inanimata habere aliam compositionem consequentem eorum speciem, quam non possumus reducere in qualitates elementorum activas et passivas tamquam in causas, puta quod adamas trahit ferrum; et similiter anima animalium imperfectorum quae generantur ex putrefactione principaliter est a corporibus coelestibus. Talia enim propter sui imperfectionem non requirunt ad sui generationem aliquod agens particulare simile secundum speciem. Sed alia est forma mixti perfectior, puta plantae perfectae et bruti perfecti, quae ultra virtutem corporum coelestium requirit ad sui productionem agens particulare simile sibi. Unde, sicut formae inanimatorum non sunt principaliter ab elementis, sed insubstantialiter solum, principaliter vero a corporibus coelestibus, ita talis forma non est creata ex commixtione elementorum nisi insubstantialiter et dispositive, sed principaliter a generante simili in specie quae est planta vel brutum; sed in homine forma mixti, quae est anima rationalis, neutro modo resultat, nec ex actione elementorum, nec ex actione naturae generantis, nisi in dispositione tantum. Non enim potest educi de potentia materiae, sed excedit ejus facultatem: et ideo necesse est dicere quod creetur a solo Deo, ad constituendum perfectius mixtum quam possit constituere quaecumque alia forma. Ad quartum dicendum quod generatio hominis aliter terminatur ad formam substantialem, quam generatio aliarum rerum. Aliae enim generationes sic terminantur ad eam, quod ipsa naturalia generantia non solum inducunt dispositiones accidentales, sed etiam introducunt formam substantialem per quam generatum assimilatur generanti in specie; sed homo generans (materiam sufficienter praeparat et disponit ad susceptionem animae rationalis; sed ipsa anima non potest via naturae produci), et ideo actio naturae non terminatur ibi ad formam quam inducit, sed ad quam disponit. Et hoc est materiale, quia cum quaelibet forma requirat proprias dispositiones in materia, irrationale est dicere quod in eodem instanti in quo infunditur anima, inducatur via naturae alia forma imperfecta. Si enim tunc primum materia est disposita ad formam imperfectam, nondum est disposita ad animam rationalem, quae est forma perfectissima, et ita oportet dicere quod opus naturae in generatione hominis terminetur ad dispositiones proprias ipsi animae absque inductione alicujus alterius formae ad quam terminetur. Ad quintum dicendum quod hoc esset secundum viam Commentatoris, ut videtur ex verbis suis quod accidentia communia manent eadem numero in vivo et mortuo absque hoc quod manet eadem forma substantialis. Dicit enim 1 Physic., quod tres dimensiones videntur inseparabiles a materia et esse eaedem numero. Et hoc dicit quia non ponit quod illud, quod defert tres dimensiones sit subjectum habens formam in actu, ut existimat Avicenna. In libello etiam suo de substantia orbis dicit quod primum eorum quae existunt in materia sunt tres dimensiones quae dicuntur corpus; ubi etiam dicit quod, sicut dimensiones manent in generato et corrupto, ita et alia accidenti a communia; et si hoc esset verum, cessaret illa objectio. Sufficeret enim ad identitatem talium accidentium identitas materiae; sed quia magis tenendum est quod subjectum dimensionum et aliorum accidentium consequentium sit substantia in actu, eo quod substantia in actu praecedit naturaliter accidens in actu; ideo dicendum quod illa accidentia non manent in corpore vivo et mortuo eadem numero, sed eadem specie: eo quod subjectum non manet idem numero, sicut contingit, quando ex vino fit acetum; manent similes dimensiones, similis etiam color, similis humiditas, in aceto quae prius in vino; nec istud est contra sensum quod accidentia dicantur non manere eadem numero. Non enim sensus potest distinguere inter accidentia omnino similia, quando sine interpolatione sunt in eadem materia, puta quod color aceti sit alius quam in vino quando vinum mutatum est in acetum. Cujus ratio est quod accidentia numerantur ad numerationem subjectorum; et ideo ubi sensum potest distinguere inter subjecta, et inter accidentia distinguit, ut inter albedinem Socratis et Platonis, eo quod Socrates et Plato apud sensum sunt distincti. Unde et numerus est unum de sensibilibus communibus. Oportet igitur quod, ubi sola ratio attingit ad distinctionem subjectorum, quod ipsa sola attingat etiam ad numerum vel distinctionem similium accidentium. Hoc autem contingit quandoque in corruptione unius rei quae est generatio alterius, quod sola ratione apprehendi potest quod forma substantialis inducatur quae constituat aliud subjectum. Non igitur ad sensum pertinet judicare accidentia esse eadem secundum numerum vel non, sed ad rationem solam. Sed quia mirum videtur aliquibus quod talis organisatio subito possit induci in materia in separatione animae, qualis per longa tempora inducta fuit per virtutem patris in semine decisam, ideo advertendum est quod in omni corruptione necessarium est quod illis accidentibus secundum quae non est transmutatio nisi per accidens, scilicet ad corruptionem subjecti, subito similia accidentia adveniant in eo quod generatur. Ex hoc enim quod praeexistunt in eo quod corrumpitur, disposita est materia sufficienter ad eorum receptionem. Et cum nullum sit aliquid contrarium eis quae praeexistunt quod agat in illa nec inducat per consequens oppositas dispositiones, necesse est quod illis maneant omnino similia. Unde nec requiritur ibi aliquid agens particulare quod intendat ea producere nec tempus in quo inducantur. Secus autem est quando materia est indisposita respectu talium accidentium propter dispositiones oppositas. Tunc enim necessarium est quod materia successive disponatur per aliquod agens quod possit oppositas dispositiones paullatim expellere, et ea quae requiruntur ad eorum inductionem causare, sicut contingit in organisatione corporis alicujus animalis per virtutem seminis. Et ideo dicit philosophus, 2 de generatione, quod in habentibus symbolum facilior est transmutatio, in quantum scilicet transmutatio in illa non cadit super symbolum nisi per accidens. Quia igitur soluta harmonia corporis omnia accidentia corporis symbola sunt, ideo ad separationem animae, quae causatur ex dissolutione illius harmoniae, necesse est quod talia accidentia remaneant in materia. Ad sextum dicendum quod in morte animalis quaedam forma imperfecta inducitur in materia; sed quia est via ad dissolutionem et imperfectionem, non oportet ponere aliquod agens particulare quod intendat illam formam inducere. Est enim ordo naturalis inter animam et talem formam, ita quod abjectionem animae a materia necesse est talem formam sequi in eadem. Unde philosophus dicit in 8 Metaph. quod ex vivo fit mortuum sicut ex vino fit acetum, et sicut ex die fit nox. Quamvis etiam talis forma substantialis resultet in materia, non tamen proprie dicitur esse generatio, eo quod illud a quo est transmutatio est perfectum. Illud autem in quo transmutatum est, est imperfectum et corruptum et praeter naturam. Unde philosophus, 8 Metaph., vocat mortuum, corruptionem vivi. Quidquid igitur dissolvit harmoniam debitam animae, sive sit calor innaturalis in corpore, sive aliud agens extrinsecum, illud est causa inductionis hujus formae, et propter hoc eadem facilitate qua harmonia debita animae dissolvitur, forma ipsa inducitur. Ipsa enim animae abjectio est ejus inductio. Verum est tamen quod harmonia non dissolvitur nisi cum alia alteratione et illius alterationis forma inducta est terminus. Si autem possibile esset harmoniam subito dissolvi, nihilominus illa forma resultaret absque alteratione successiva praecedente. Non enim est talis forma quae antea particulariter intendatur per alterationem disponentem materiam; sed est necessario consequens separationem animae, sicut forma aceti sequitur formam vini in materia. Aliquando etiam subito per tonitruum mutatur vinum in acetum, sicut subito vivum fit mortuum. Ad septimum dicendum quod in specie humana non est affinitas prolis ad parentes per hoc quod proles jam producta habeat in se aliquam formam substantialem derivatam a patre et inductam opere naturae; sed per hoc quod virtus decisa a patre inducit dispositiones proprias ipsi animae, non solum illas quae corrumpentur, sed illas quae manent cum anima rationali. Unde proles habet affinitatem ad illud solum, tamquam ad suam causam efficientem quantum ad corpus, a quo semen decisum est cum virtute formativa corporis. Licet enim corpus sit actu id quod est per animam, cui conveniunt in materia talia accidentia, non tamen est intelligendum quod organisatio membrorum et accidentia corporis sint effective inducta ab anima, sed effective sunt a generante, sicut calor ignis non est effective a forma ignis geniti, sed est ab igne generante, sicut etiam ipsa forma ignis generative est ab eo. Unde cum corpus prolis nullo modo derivetur ab extraneo, sed solum a patre effective, quantum ad dispositiones et lineationes corporis, et materialiter a matre: patet quod proles solum ad patrem et matrem et eorum affines, (et non alios), habet affinitatem.


Pars 6

[90476] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 6 Adducunt etiam quidam rationes ex quibus videtur quod illa quaestio sit contra sacram Scripturam, et contra fidem, quarum una talis est. Si in homine nihil sit substantiae nisi anima rationalis et materia prima cui unitur, non erit aliquid a quo anima, quae creatur munda, contrahit originale peccatum. Non enim contrahit ipsum a materia prima, quia ipsa non producitur in esse, et ita sequitur quod originale peccatum non derivatur a primis parentibus in posteros, quod est haereticum. Praeterea. Corpus Christi fuit idem numero vivum et mortuum: nam ipse Christus dixit in Joanne: solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui. Idem numero demonstratur per nomen hoc et per nomen illud; sed non potuit idem esse numero corpus nisi per eamdem formam numero: ergo eadem forma corporis fuit in ipso vivo et mortuo. Cum igitur post mortem non fuit corpus per animam, (ergo) nec ante: relinquitur igitur quod fuit corpus per aliam formam, quae simul fuit cum anima rationali in Christo vivo.


Pars 7

[90477] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 7 Ad octavum dicendum quod peccatum originale anima contrahit per hoc quod unitur corpori infecto. Corpus autem infectum est per hoc quod derivatur a parentibus infectis. Per potentiam namque generativam patris infectam descendit virtus formativa foetus cum semine; et ideo corpus prolis defective est productum per virtutem quae est in semine, in quo est peccatum originale sicut in causa instrumentali. Anima igitur rationalis maculatur per unionem ad tale corpus, cujus organisatio est per virtutem infectam. Licet enim corpus sit id quod est substantialiter per animam a Deo creatam, tamen dicitur traductum via naturae, propter organisationem quae est a natura, quae quia infecta est, ideo et caro producta ab ea infecta est: et sic anima carni unita maculatur. Non tamen intelligendum est quod peccatum originale sit in carne ut in subjecto. Non enim caro est subjectum culpae, sed sola anima; sed in carne est tamquam instrumento. Unde sicut quidam ponentes formam corporis esse aliam ab anima ponunt eam opere naturae productam, et sic anima a corpore maculari; ita et hoc dici potest ponendo formam corporis esse animam per hoc quod quantitates et alia accidentia corporis per virtutem formativam infectam traducuntur. Et propter hoc, quia formatio corporis Christi fuit a spiritu sancto, ideo Christus natus de virgine omnino expers fuit originalis peccati et actualis, et talis partus decet Deum. Ad nonum dicendum quod corpus Christi vivum et mortuum est idem numero propter identitatem hypostasis, licet eandem formam non habeat vivum et mortuum. Et ideo non est dicendum quod sit totaliter idem. Cum enim vita sit aliquid corporis vivi, consequens est quod corpus quod desinit esse vivum non totaliter idem remaneat. Manet tamen idem numero secundum suppositum. Non enim habuit aliam hypostasim vivum et mortuum praeter hypostasim verbi Dei. Est etiam idem secundum materiam, licet non secundum formam. Et advertendum est quod ista identitas corporis secundum suppositum et secundum materiam sufficere debet adversariis ad identitatem formalem, quia hoc necessario debent illi dicere qui ponunt formam corporis esse aliam ab anima. Certum enim quod talis forma si esset, esset corruptibilis. Impossibile est ergo quod ipsa eadem numero redeat in resurrectione generali etiam miraculose. Includit enim contradictionem. Ex quo enim esse formae simplex est, ejus corruptio est processus ad non esse simpliciter, sic quod nihil ejus remaneat in materia, sicut in aere tenebroso nihil manet de lumine. Si igitur rediret ad informandam materiam, hoc esset per novam productionem ejus in esse; sed nova productio terminatur ad novum productum. Si ista igitur forma rediret, necessario esset alia numero a priori; et ita esset eadem numero, et non eadem numero secundum suam essentiam, quae cum includant contradictionem, necesse est dicere: quod in resurrectione corpus hominis resurgeret idem numero in quantum sibi unietur anima rationalis, quae dat esse hypostaticum idem quod prius, quod quidem communicabitur corpori illi; et ita est idem corpus numero propter unitatem formae corporis. Aut igitur concedant quod ad identitatem corporis secundum numerum non requiritur quod habeat eandem formam per quam sit corpus, et tunc cessat ista de corpore Christi objectio. Aut dicant nobiscum quod corpus hominis est corpus per animam, et quod ipsa propter suam incorruptibilitatem manebit eadem numero et eidem materiae corporali unietur respective; et sic ex eisdem principiis tam formali quam materiali resurget idem corpus numero. Et si hoc etiam dicant, tunc ista objectio est nobis communis et illis, et oportet solutionem istam esse communem, quod unitas corporis Christi vivi et mortui est per identitatem suppositi, et etiam per identitatem materiae, non autem per identitatem formae, quia nulla eadem est utrobique. Et huic consonat verbum salvatoris in Evangelio allegatum; cum enim dixit: solvite templum hoc, cum per templum intelligendum sit corpus suum, significavit quod corpus suum esset solvendum. Si autem habuisset Christus aliam formam, corporis ab anima, quae forma mansisset post mortem, fuisset quidem humanitas Christi soluta post separationem partium ejus, cum humanitas intelligitur ex corpore et anima; sed per mortem non fuisset corpus solutum, sed compositum maneret in se sicut prius, remanente scilicet forma corporis cum materia. Non enim solvitur compositum nisi separentur partes ab invicem. Sic igitur idem numero determinavit salvator per pronomen hoc et per pronomen illud; non propter eandem formam quae fuit in hoc vel in illo, sed propter eandem hypostasim. Sed tunc videtur remanere difficultas de corporibus aliorum hominum a Christo. Ibi enim non manet eadem hypostasis corporis vivi et mortui. Si igitur non manet eadem forma corporis post mortem, sed inducitur alia non solum diversa secundum numerum, sed etiam secundum speciem, sequitur quod corpus Petri est naturae alterius. Sed enim ad omnia quae apparent in corpore et sunt ex separatione animae Petri, ibi sunt reliquiae, scilicet corporis vivi. Manifestum est enim quod materia est eadem numero quae prius. Forma etiam, licet alia sit, tamen, propter separationem animae, ibi relinquitur tamquam quaedam reliquia, ut ita dicam, animae separatae. Similiter et omnia accidentia relinquuntur similia, ex hoc quod similia praefuerunt in corpore vivo; et ideo dignum est quod corpora sanctorum in magna veneratione habeantur ab hominibus, quia sunt reliquiae eorum quorum animae laetantur cum Angelis. Et advertendum quod cum ex igne fit aer, non dicitur post corruptionem ignis quod corpus illud aereum sit corpus ignis, sed est corpus aeris. Quia enim aer qui generatus est in specie completa quae intenditur antea, non potest dici reliquia ignis, sed potius cineres quae remanent post ignem dicuntur reliquiae ignis vel corpora relicta ex materia ignis; eo quod cineres sunt quasi quaedam corruptiones, non in alia specie quae intendatur antea, et eodem modo corpus mortuum, quia est corruptio vivi, nec est in alia specie completa, sed solum est via ad putrefactionem, dicitur corpus illius a quo relinquitur.


Pars 8

[90478] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 8 Ad nonum dicendum quod considerandum est quod, ut salvetur identitas corporis humani in diversis temporibus, utraque pars opinantium imponit alteri errorem in fide. Sicut enim ponentes plures formas imponunt opinioni contrariae, quod non potest salvari quod corpus Christi vivum et mortuum fuerit idem numero, ita e converso ponentes unam formam in homine imponunt adversae parti quod non potest salvari quod post resurrectionem generalem corpora resurgentium sint eadem numero quae prius fuerunt ante mortem. Primo, quod quia, ut dictum est, non potest fieri ut forma corporalis, postquam corrupta est, redeat ad materiam suam remanentem ut recipiatur in ea, eadem numero. Et ad hoc ostendendum argumentantur sic: si forma accepta redeat ad materiam suam, hoc non poterit esse per creationem ipsius formae, cum talis forma non sit subsistens et nihil creetur nisi subsistens. Redibit ergo per eductionem de materia, quae quidem eductio erit mutatio illius materiae de forma. Individuatio autem formae sic eductae est per materiam. Licet igitur ejus eductio ponitur miraculosa per virtutem divinam immediate, educentem, tamen individuatio ejus est naturalis. Individuatio enim talis formae non attribuitur agenti, sed materiae, quae est principium individuationis. Cum igitur ponatur quod materia de novo recipiat formam illam, sequitur quod materia novam ipsius individuationem causet, et per consequens aliam unitatem numeralem ab illa quam prius habuit; et ita talis nova productio terminabitur ad novum productum. Ergo forma quae ponitur redire eadem numero, non esset eadem numero; secus autem esset, si poneretur quod Deus adnihilaret aliquod totum compositum et illud postea repararet. Illud enim posset reparari idem numero, quia, non esset nova individuatio formae per novam receptionem ejus in materia mutata de forma in formam, sed esset ipsius formae individuatae cum sua materia reparatio. Secundo etiam arguunt sic. Dato quod illa forma quae corrupta erat rediret miraculose eadem numero, adhuc secundum istam viam non esset proprie loquendo corporum resurrectio futura, sed esset corporum proprie productio. Resurrectio enim est ejus quod cecidit, quod manet postea, saltem secundum suas partes. Quod igitur non manet secundum suas partes postquam fuit, indiget nova productione et factione partium ad hoc quod sit. Talis autem productio non est resurrectio; et ita ponere formam corporis habitum corporalem dicunt repugnare resurrectioni corporum: ergo vere non imputes errorem opinioni quae ponit plures formas. Respondeo ad rationem per quam videtur quod ponendo unam formam tantum non possit salvari quod corpus Christi vivum et mortuum fuerit idem numero; et ut totaliter evacuetur objectio, primo quaero ab eis in qua significatione utuntur hoc nomine corpus cum dicunt corpus vivum et mortuum fuisse idem numero: secundum quod significat partem materialem hominis, aut secundum quod continet suppositum, et est genus praedicabile de homine et aliis corporibus subsistentibus. Si igitur accipiatur hoc nomen corpus secundum numerum, scilicet prout nominat totam identitatem; sic facile est salvari quod corpus Christi mortuum quod jacebat in sepulcro, fuit idem numero cum corpore vivo quod pendebat in cruce. Nec ad hoc salvandum oportet ponere aliam formam substantialem eamdem in corpore vivo et mortuo, quia sufficit ut salvetur identitas numeralis prima, identitas suppositi divini; et potest hoc patere per exempla in omnibus rebus. Idem enim coloratum secundum numerum est prius album et postea nigrum, quamdiu est idem suppositum, et tamen non manet aliqua forma coloris eadem numero: nec etiam eadem specie. Unde propter identitatem suppositi est idem coloratum; et ratio hujus est quia hoc nomen coloratum, cum sit conjunctum, continet suppositum. Idem enim est dicere coloratum et quod habet colorem album prius et colorem nigrum postea conjunctum. Ita est idem numero coloratum prius album et postea nigrum. Ponitur enim identitas non circa formam coloris, sed circa suppositum habens colorem. Propter hoc etiam usitantur propositiones in quibus ex materia significantur formae diversae in conjunctione, ut album et musicum: quando scilicet illae formae sunt in eodem supposito. Non enim significatur identitas formarum, scilicet albedinis et musicae; sed significatur quod illud idem sit suppositum, deferens utramque formam. Unde quandocumque est transactio quae non variat suppositum sed formas succedentes in eodem supposito, non est participatio nominis communis significantis suppositum cum adjectione identitatis de illis formis significatis et contentis sub eodem nomine communi. Verbi gratia, veniens prius et recedens posterius, est idem ambulans. Similiter currens prius et ambulans posterius, est idem numero movens seipsum. Sic igitur patet quod non oportet ponere eandem formam corporis vivi et mortui in Christo, ut sonet quod corpus illud dictum esset idem vivum et mortuum, prout hoc nomen corpus significat totum indeterminate, quod homo significat determinate. Sufficiens est identitas hypostasis filii quae dicitur quia non fuit separatus filius a corpore mortuo sicut nec a vivo. Fuit etiam cum hac identitas materiae in corpore vivo et mortuo, quando fuit subjectum illius transmutationis qua de vivo fiebat mortuum. Si autem hoc nomen corpus accipitur secundum quod significat partem materialem hominis, sic dicunt aliqui quod nec ratio nec auctoritas alicujus sancti cogit ut salvetur idem corpus vivum et mortuum. Auctoritates enim sanctorum intelligendae sunt ut debent, secundum quod hoc nomen corpus significat totum, non autem secundum quod significat partem; sed quia ex dicto scandalizatur pars adversaria, vulgi testimonium contra hoc adducunt, ideo ut plene eis satisfiat, expedit aperire quomodo judicium rudis populi veritatem rei in proposito capere non possit. Considerandum est igitur quod quia humana cognitio intellectiva a sensibus ortum habet, homines vulgares indocti philosophia et assueti sensibus non elevant intellectum suum ad intelligendum aliquid nisi sensibilia. Unde quod non est sensibile ipsi judicant universaliter non esse; et sicut judicant, ita loquuntur et non aliter: quae secundum judicium eorum sunt vera, secundum judicium sapientium sunt falsa. Verbi gratia, solem esse quantitatis bipedalis, vulgus judicat esse verum, quia sic apparet visui; astrologus tamen demonstrative scit hoc esse falsum. Et quia sol est major tota terra, scit etiam quod est sphericae figurae, cum tamen vulgus credat ipsum esse planae figurae, quia sic apparet visui. Omnia enim judicantur secundum quod apparent sensui: et propter hoc quod aer non est multum sensibilis, ubi aer est, dicunt nihil esse, et vasa in quibus nihil est nisi aer, dicunt esse vacua, quia hoc nomen vacuum significat locum in quo nihil est. Sapientes vero demonstrative sciunt vacuum non esse nec possibile esse. Quia tamen sapientes conveniunt cum aliis et colloquuntur, ideo necesse habent eis concedere, ut loquantur conformiter ipsis cum quibus convivunt, licet aliter sentiunt de iis de quibus loquuntur quam plures sentiant. Unde et sapientes vocant illa vasa vacua in quibus est tantum aer. Sciunt tamen quod plena sunt aliquo corpore subtili quod tamen ignorant rudes homines illiterati. Et hoc est quod dicit philosophus in Topicis, quod loquendum est ut plures, sciendum autem ut sapientes. Ut igitur ad propositum accedatur, secundum judicium populi ibi ponitur identitas ubi secundum apparentiam sensus non est diversitas. Unde quando vinum transmutatum est in acetum, nisi gustui apparet acerbitas, putatur acetum esse vinum, et quod esset omnino eadem res, vinum semper; sed diversitas quae appareat secundum gustum facit quod non dicatur idem quod prius fuit. Quia igitur in separatione animae a corpore non apparet diversitas quantum ad figuram et quantitatem et lineationem membrorum, et alia hujusmodi accidentia corporea, judicatur a vulgo quod sit idem corpus post separationem et antea: harmonia enim quae fuit propria corpori vivo soluta est quidem, sed non apparet aspicientibus, et ideo non judicant quod corpus sit in se transmutatum in tantum ut debeat dici aliud corpus, quod hoc sola ratione deprehendi potest cujus est cognoscere naturam substantiae; et ideo, ut loquamur sicut plures loquuntur, dicendum est quod corpus hominis vivum et mortuum est idem numero; et sic corpus bruti vivum et mortuum est idem corpus numero. Sciendum est tamen sicut sapientes quod per transmutationem substantialem vivum corpus factum est mortuum ratione alicujus transmutationis; sciendum est dico quod mortuum corpus non est idem numero quod fuit vivum quantum ad formam, sed quantum ad materiam. Unde nisi esset modus loquendi vulgaris, qui tenendus est abstracte, dicendum esset quod nullum vas esset vacuum et nulla domus est vacua nec aliquis locus vacuus, nisi communis modus loquendi obviaret. Et secundum hoc possumus salvare Commentatorem in hoc quod dicit quod dimensiones sunt eaedem in generato et corrupto, et similiter accidentia alia communia. Potest enim dici quod hoc dicit forma dicendi communi modo loquendi plurium, qui ita loquuntur et sentiunt. Unde primo physicorum dicitur quod dimensiones videntur in se plures in materia, et eaedem numero, quia licet non sint in se plures et eaedem numero, tamen videntur ad sensum eaedem numero. Sic igitur non oportet ponere formam corporis vivi et mortui eamdem numero ad hoc quod dicatur idem corpus vivum et mortuum. Et si arguatur quod diversitas in forma substantiali constituit diversitatem numeralem simpliciter, et ita propter diversam formam corporis vivi et mortui oportet ponere quod sit diversum corpus; dicendum quod bene concluditur quod ita sciendum est, sed non concludendum quod sit ita loquendum, quia obviat contrarius modus loquendi; et loquendum est ut plures. Licet enim demonstrationes philosophi cogant me sentire quod nihil sit vacuum, non cogunt ut ita debeam loqui, quia plures non sic loquuntur. Quia autem allegatum fuit illud Evangelii: solvite templum hoc, etc., non pro te ista faciunt quia innuitur quod corpus Christi esset solvendum, si autem post separationem animae mansisset corpus idem secundum formam quae prius, jam idem corpus non fuit solutum post mortem proprie loquendo. Non enim solvitur aliquod compositum nisi partes separentur absolute quae erant unitae. Unde humanitas Christi fuisset soluta per separationem animae a corpore, quia humanitas notat quamdam compositionem ex anima rationali et corpore; sed si anima non sit forma corporis quae corpus est, corpus non fuit solutum propter separationem animae ab ipso, sed oportebit dicere quod forma quae constituebat corpus non remanserit in materia si illud corpus solutum fuit; et sic non fuit corpus per eandem formam numero post mortem et antea, et ita incidunt per istam auctoritatem in illud quod vitare conantur. Sed contra ponentes unam formam nihil facit illa auctoritas, quia ponunt solutionem corporis Christi per mortem fuisse factam; et si concederent etiam quod non fuerit idem corpus idem numero unum, significatur identitas templi ante solutionem et post immediate, seu ante quam reaedificaretur, sed significatur identitas templi ante solutionem et post ejus reaedificationem. Est enim sensus: solvite templum hoc, scilicet corpus meum vivum, et post triduum reaedificabo illud, scilicet ut sit idem quod nunc est; ut sit illud denique realiter corpus idem numero ante passionem et post resurrectionem: quod etiam verba salvatoris expresse sonant, quia dicit: post triduum reaedificabo illud; ita quod de identitate ejus in triduo nulla sit intelligentia in verbis illis. Hoc tamen non ideo dicendum, quod concedendum sit quod in triduo corpus Christi non fuit idem quod prius, sed ut appareat quod ex auctoritate praedicta illud non habetur quod in triduo fuerit idem numero. Sic igitur apparet quomodo salvetur identitas corporis vivi et mortui ponendo unam formam et ponendo etiam cum hoc, quod hoc nomen corpus, prout significat partem animalis, includat in sua significatione non solam materiam sed etiam formam sub aliqua ratione, cum praecisione tamen formae secundum alias rationes ipsius. Potest autem hoc idem salvari faciliter, ponendo, sicut aliqui magistri ponunt, quod hoc nomen corpus, prout significat partem materialem hominis, non includit in sua significatione formam, sed significat materiam prout conjuncta est quantitati tali et naturae tali, et organisata ita, quod significat materiam quamdam organi causa organicam; et sic significata materia non est aliud quam materia. Non enim est aliud compositum ex diversis, sed est materia quae est simpliciter cum tali modo se habendi. Quia igitur nulli dubium est quin materia fuerit eadem numero ante mortem et post, planum est quod corpus fuit idem accepta significatione hujus nominis corpus, non solum per communem modum loquendi, sed per existentiam rei. Quod autem dictum de identitate corporis Christi vivi et mortui, dicendum est de corporibus aliorum hominum; et quamvis corpora sanctorum non informentur eadem forma, viva et mortua, nihilominus eadem sunt, et loco prioris formae, relinquuntur alia tamquam quaedam reliquiae animae, ut ita dicam dignum est ut corpora sanctorum in magna veneratione (...) habeantur cum Angelis, organa scilicet quorum animae vitam aeternam invenerunt.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264