CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De demonstratione

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91279] De demonstratione Ad habendum cognitionem de demonstratione, sciendum quod demonstratio est syllogismus ex veris, primis et immediatis, prioribus, notioribus, causisque conclusionis: et haec est demonstratio potissima; aut ex talibus quae per aliqua vera et prima principium suae cognitionis sumpserunt: et haec est demonstratio non potissima. Unde sciendum est quod tria exiguntur ad demonstrationem: scilicet subiectum, passio et dignitas. Subiectum est de quo praedicatur passio. Passio autem est accidens per se convertibile cum subiecto de quo praedicatur. Est ergo demonstratio potissima, quando praedicatur passio de subiecto universali per medium, quod est definitio dicens quid et propter quid. Subiectum autem universale passionis alicuius est quod est convertibile cum sua passione, et quod habet causam intra se suae passionis: unde triangulus est subiectum universale huius passionis, quae est habere tres angulos: quod est convertibile cum sua passione, quia quidquid est triangulus, habet tres angulos etc., et e converso, et triangulus in eo quod triangulus est, habet tres angulos. Subiectum particulare est, quod non est convertibile cum illa passione, et non habet causam intra se suae passionis, ut isosceles: quia non quidquid habet angulos tres, est isosceles; quia isosceles in eo quod isosceles, non habet tres angulos, sed in eo quod triangulus. Definitio vero dicens quid est definitio data per essentialia, et est definitio subiecti, ut triangulus est figura plana tribus lineis contenta. Definitio vero propter quid est definitio data per causam, et haec est definitio passionis, quia definitio passionis dicit causam inhaerentiae passionis in subiecto, per quod subiectum passio habet esse: verbi gratia, habere tres angulos aequales duobus rectis est habere angulum extrinsecum aequalem duobus rectis intrinsecis sibi oppositis: et propter hoc passio inest triangulo per suam definitionem. Si autem quaeratur propter quid habet triangulus tres etc., respondetur quod habet angulum extrinsecum aequalem duobus rectis sibi oppositis. Et dico quod definitio dicens quid et propter quid, quae scilicet est ex oppositis, ita ex definitione subiecti et passionis est medium in potissima demonstratione propter quam praedicatur passio propria de subiecto universali et adaequate. Verbi gratia: omnis figura plana tribus lineis contenta, habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, habet tres angulos et cetera. In propositione maiori cadit secundus modus dicendi per se, qui est quando definitum praedicatur de definitione. Sed omnis figura plana tribus lineis contenta habet angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis. In hac minori cadit primus modus, qui est quando definitio vel pars definitionis praedicatur de definito. Et sequitur conclusio: omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus; hic cadit tertius modus, qui est quando passio praedicatur de subiecto, qui est cum reduplicatione causae: ut luna propter interpositionem terrae deficit; et interemptus propter interemptionem interiit. Aliud exemplum est de potissima demonstratione. Omne corpus naturale illuminatum a sole, privatum luce a terrae obiectu, deficit. Luna est huiusmodi. Ergo luna deficit. Et probatur passio per definitionem dicentem quid et propter quid. Demonstratio vero non potissima fit multipliciter: scilicet quando praedicatur passio de subiecto particulari per medium quod est subiectum illius passionis, quia scilicet subiectum est causa proxima passionis in subiecto particulari; ut si probatur habere tres de isoscele per triangulum, scilicet: omnis triangulus habet tres; isosceles est triangulus; ergo isosceles habet tres. Unde iste syllogismus potest esse sophisticus, vel dialecticus, vel demonstratio particularis. Syllogismus enim sophisticus est si probetur de subiecto particulari tanquam de subiecto universali et convertibili, propter identitatem in parte quam habet isosceles cum triangulo: quando enim propter identitatem in parte subiecti cum praedicato movetur ad credendum quicquid dicatur de uno et de altero, est fallacia accidentis. Syllogismus dialecticus est prout probatur passio de illo, ut de isoscele, ut de subiecto particulari per triangulum, inquantum est commune praedicabile quoddam de pluribus: manifestum est enim quod in syllogismo dialectico est commune praedicabile de pluribus. Item demonstratio particularis est quando probatur passio de isoscele ut de subiecto particulari per triangulum, secundum quod est causa proxima passionis in subiecto particulari: triangulus enim est causa proxima quare isosceles habet angulos tres: non enim isosceles in eo quod isosceles, habet tres, sed in eo quod triangulus. Aut demonstratio non potissima fit aliter, scilicet quando probatur effectus per causam remotam, vel quando probatur causa per effectum; ut si probetur habere tres de isoscele non per triangulum qui est causa proxima et immediata isoscelis, ut dictum est, sed per figuram planam etc., quae est definitio trianguli et suae passionis, dicens quid et propter quid, quod est causa proxima respectu subiecti universalis, et causa remota respectu subiecti particularis. Et formatur demonstratio per causam remotam, sic: omnis figura plana tribus etc.; isosceles est huiusmodi; ergo et cetera. Item aliter fit demonstratio non potissima, quando probatur causa per effectum, ut si de planeta probetur prope esse per non scintillare, hoc modo: omne corpus luminosum non scintillans est prope positum visui. Sed planeta est huiusmodi. Ergo prope ponitur nobis. Hic enim demonstratur causa per effectum, quia prope positum est causa eius quod est non scintillare, et non e converso: non enim quia planeta non scintillat, est prope positus, sed quia prope positus non scintillat. Si vero per corpus luminosum prope positum demonstretur non scintillare, demonstrabitur effectus per causam. Simile est si probetur de luna quod sit circularis, quia augetur circulariter, hoc modo: omne corpus luminosum vel aptum illuminari in quo lumen augetur circulariter, est circulare; luna augetur circulariter; ideo est circularis. Non enim quia lumen in luna augetur circulariter, ideo est circularis, sed quia circularis et sphaerica est luna, ideo circulariter augetur. Et sic patet quod diximus.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264