CORPUS THOMISTICUM
Thomae de Sutton
De natura accidentis
opusculum authenticitate dubium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[88029] Thomas de Sutton (?), De natura accidentis, pr. Quoniam omnis cognitio humana a sensu incipit, sensus autem propria obiecta sunt accidentia, ideo et accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur primo de anima. De accidente igitur et eius origine aliquid breviter dicemus, quo facilius intellectus in quidditatem rei ducatur. Sciendum igitur est quod accidens dicitur dupliciter, naturaliter scilicet et logice: naturaliter sicut accidens dividitur contra substantiam, et hoc continet novem genera accidentium; logice vero dicitur accidens unum de quinque universalibus, de quibus loquitur Porphyrius. Ideo primo modo dictum sequitur naturam rei; accidens vero secundo modo dictum sequitur operationem intellectus, qui facit universalitatem in rebus, ut dicit Commentator super secundo de anima. Cum autem natura rei praecedat actum intellectus, ideo primo est de accidente primo modo dicto agendum.


Caput 1

[88030] Thomas de Sutton (?), De natura accidentis, cap. 1 tit. De accidente naturali

[88031] Thomas de Sutton (?), De natura accidentis, cap. 1 Sciendum est igitur quod ens non dicitur de accidente hoc nisi mediante substantia, de qua per prius dicitur. Haec enim est natura omnis analogi, quod illud de quo primo dicitur, erit in ratione omnium quae sunt post: sicut sanum, quod prius dicitur de animali quam de urina vel medicina, et ideo sanitas animalis cadit in definitione utriusque sanitatis: urina enim dicitur sana inquantum est signum sanitatis in animali; et similiter medicina quia est causa sanitatis animalis. Per quem modum cum ens dicatur per prius de substantia quam de accidente, ideo ratio entis in substantia necessario cadit in definitione entis in accidente. Dicitur enim quantitas ens, quia est mensura per se entis, idest substantiae; et qualitas quia est dispositio per se entis, dicitur ens, et sic universaliter de aliis. Et quia esse est actus entis, hoc autem verbum inesse est designans inhaerentiam accidentis, ideo inesse rei perfectae est esse accidentis, quod extraneum a rei natura esse necesse est. Non enim significatur per hoc inesse, quod accidentis esse sit in ipso esse substantiae, cum esse sit formalissimum omni rei, et ideo esse solum per se existentibus convenit; sed natura accidentis est inesse, sive inhaerere ipsi rei. Et hoc quidem manifestum est, quia quaedam accidentia sunt quibus tantum hoc convenit, scilicet inesse rei, secundum suum esse quod in hoc solum consistit; verumtamen eorum subiectum proprium non est esse substantiale ipsius rei, sed accidens aliquod, sicut quantitas est subiectum qualitatis. Constat igitur quod esse qualitatis est inesse quantitati; hoc etiam reperitur sine subiecto substantiae, ut in sacramento altaris. Quantitas autem in rebus naturae est primum et proximum accidens substantiae naturalis, cum tamen sit extraneum ab ipsa natura rei cum non sit de constitutione ipsius substantiae sicut sunt sua naturalia principia, licet non sit mensura extranea sicut sunt locus et tempus, sed intranea, et tantum una eiusdem rei: quod non est verum de loco, cum una res multa loca mutet. Nec erit ut in subiecto in ipso esse rei quod est maxime intimum rei, sed in ipsa re cuius esse est actus: hoc enim esse est substantiale, non accidentale, cuiusmodi est esse quo designatur ens esse secundo modo, et non primo, ut dicitur quinto Metaph. Et ideo hoc esse formalius se habet ad rem constituendam in genere entis, quam ipsa forma rei quae hoc ipsum esse dat, vel materia cui datur, ex quibus compositum resultat cuius est hoc esse ut entis. Intimius ergo ad rem ipsam, quae est ens inter omnia, est ipsum esse eius; et post ipsum ipsa forma rei qua res habet ipsum esse; et ultimo ipsa materia: quae licet sit fundamentum in re, inter omnia ab ipso tamen esse rei magis distat. Cui propinquissimum est ipsa res, ut cuius est, cum per rem insit et formae et materiae, nisi in homine, ubi esse formae communicatur toti, et illud esse est formae ut a qua est, quia ipsa est principium ipsius esse, et ultimo est ipsius materiae, ut eius in quo recipitur. Materia igitur rei cuius est esse, plus a re distat quam ipsa forma a qua est esse: et ideo materia non est ens de sua natura, sed per ipsum compositum, vel per ipsam formam. Cum igitur esse accidentis et omne accidens a principiis rei extraneum sit et alterius naturae; primum inter omnia accidentia, scilicet quantitas, materiam quae a re maxime distat, sequetur, et reliqua ipsa mediate: licet quaedam aliorum naturam formae magis sequi videantur, sicut sunt qualitates in quantum sunt media ad aliquas actiones: omnis enim actio rei formam sequitur, cum idem sit principium essendi et operandi, vel agendi. Quomodo igitur quantitas sequatur materiam, considerandum est a parte formarum quae natae sunt materiam informare, cum materia non sit scibilis nisi per analogiam ad formas, ut dicitur primo Physic. Ad huius igitur evidentiam sciendum est quod in una et eadem materia natae sunt inesse quaedam formae generales et quaedam speciales, quarum natura est in materia facere quidquid formae generales natae sunt facere, et adhuc amplius, ut dicit Boetius. Forma autem nihil est nata facere, nisi id quod ad actum pertinet. Et ideo si quid fuerit sequens esse materiae in ordine ad aliquam formam distinctam in essentia sua ab alia forma, si hoc non pertineat ad esse actu ipsius materiae per ipsam formam, non fit id nisi per aliam formam certam; ut puta in materia est potentia ad formam aliquam generalem; sicut ad formam corporeitatis quae dat esse corpus, cum introducta fuerit materia ad illam transmutata, hoc idem facit forma perfectior, et adhuc amplius: hoc enim ad actum pertinet. Quod autem ad materiam refertur, non fiet ab utraque forma indifferenter: hoc enim actualitatis non est, nec ad esse pertinens, sed ad ipsam suam essentiam. In materia namque est potentia ad formam corporis, ut dictum est, et hoc facit in illa cum ei infuerit; hoc etiam facit forma perfectior: ut dictum est. Sed forma perfectior, licet faciat idem quod facit forma generalis, non tamen eamdem perficit potentiam quam perficeret forma generalior si inesset. Et hoc manifestum est. Nam materia sub forma perfecta existens, est in potentia ad talem formam: quod non contingeret si eius potentia ad illam formam esset perfecta per aliam formam. Id igitur quod potest fieri in materia per diversas formas, indifferenter se habet ad plures, et ad unam perfectam: hoc enim spectat ad ipsum constitutum ex materia et forma, cuius est esse actu. In quo, cum non possint esse plura esse substantialia sub una forma quam sub aliqua alia forma, per unam formam sequuntur omnia quae in diversis per diversas formas contingunt. Proportiones vero quae pertinent ad istam materiam, ordinant eam ad diversas essentias formarum determinate, ita quod potentia sua quae est ad unam formam, non perficitur per aliam, licet alia fuerit abundans in virtute et perfectione ad faciendum quidquid aliae formae facere consueverunt, et amplius. Si qua igitur accidentia sunt consequentia materiam in ordine ad formam generalem, necessario consequuntur eam, vel secundum esse actu quod ab illa recipitur, vel secundum perfectionem potentiae suae per illam formam solum quae non potest per aliam formam perfici. Quando igitur talis forma sola perficit materiam, et facit esse actu in ea, tunc accidens, quod materiam consequitur in ordine ad illam formam quae perficit potentiam materiae secundum certum respectum in essentia, aderit essentiae materiae perfectae, non nudae, sed secundum actum illius compositi. Et haec est materia in qua accidens habet esse: est enim aliquod subiectum accidentis, secundum quod est actu. Ex quo facile est scire quid sit accidens sequi materiam in ordine ad formam generalem, vel in ordine ad formam specialem: hoc enim non respicit esse actu accidentis, cum hoc indifferenter sit in materia ab una forma et a multis; sed respicit essentiam eius respectu potentiae materiae, quae non potest perfici indifferenter, sed per certam formam essentiae illius materiae proportionatam. Si enim referendum esset ad esse actu accidentis, nunquam distingueretur inter accidentia quae sequuntur materiam in ordine ad unam formam vel ad aliam formam, cum esse actu, et quidquid ad ipsum pertinet, indifferenter sit a quacumque forma perfectiore, ut dictum est. Unde cum aliqua forma perfecta in materia recipiatur, quae facit quidquid aliae formae facere solent de his quae ad actum pertinent, omnia accidentia secundum esse quod habent sequuntur esse actu illius compositi, quod habet ab illa forma perfecta; esse vero accidentis ipsius non sequitur esse actu, sed sequitur materiam in ordine ad formam cuius solum est illam essentiam perficere secundum potentiam ad eam ordinatam. Et tale accidens est quantitas, et ea quae sunt secundum diversas proportiones in mistis, ut albedo et nigredo. Et ideo talia accidentia, forma perfecta ablata et destructa specie, manent in essentiis suis, aliud et aliud esse actu habentia. Non enim re perfecta pereunte perit ordo materiae ad formam generalem, sed potius per eam perficitur in esse actu. Et ideo in vivo et mortuo quantitas dimensiva manet, et similiter albedo et nigredo et vestigia vulnerum quae in quantitate recepta sunt. Nec est accidentium transitus propter hoc: manet enim origo et radix accidentis, eadem materia in ordine ad formam generalem remanente, licet sit transitus in esse actu. Inde est quod diversimode mutatur color in vivo et mortuo: quod non contingeret, nisi aliud et aliud esse actu haberet: quod est ratione diversorum actuum existentium, quorum tamen alterum in esse non est mutatum, et illud sequebantur praedicta accidentia. Accidentia autem quae sequuntur materiam in ordine ad formam specialem, cuiusmodi est figura (in qualibet enim specie est certa figura. Et ideo inter omnia alia accidentia sola figura speciem rei cuiuslibet demonstrat: alia est enim figura hominis, et alia equi), destructa specie rei, non possunt manere, nisi aequivoce. Manet tamen eadem figura individui hominis, sicut et quantitas in qua est: est enim figura qualitas in quantitate. Omnia enim accidentia individui sunt communia accidentia, sed speciei accidentia non: et ideo sequuntur materiam in ordine ad formam generalem, cum materia sit principium individuationis sub dimensionibus certis, quae sunt quaedam accidentia communia. Si qua autem accidentia sunt quae sequuntur formam, sicut qualitates quaedam quae sunt principia actionum et passionum, non manent forma destructa nisi aequivoce, cum non possint in easdem actiones amplius. Alia autem accidentia sunt sequentia formam, quae nec etiam similitudinem aliquam post se relinquunt, ut risibile, et alia huiusmodi.


Caput 2

[88032] Thomas de Sutton (?), De natura accidentis, cap. 2 tit. De accidente logico

[88033] Thomas de Sutton (?), De natura accidentis, cap. 2 Nunc restat de accidente secundo modo dicto agere. Sciendum est igitur quod omnia accidentia universalia quaedam sunt sequentia res secundum esse quod habet in anima; quia intellectus est qui facit universalitatem in rebus, ut dicit Commentator secundo de anima, et non solum operatur circa substantias sed etiam circa accidentia ipsa in rerum natura; utrisque enim intentionem tribuere potest. Et inde est quod illa universalia quae fiunt per actionem animae circa substantias, specialia nomina habent, ut genus, species et differentia: et haec omnia sunt designativa ipsarum accidentalium intentionum. Sed haec non sic circa substantias fieri dicuntur quasi in accidentibus locum non habeant, cum et in eis sint genus, differentia et species: sed quia non subest res in natura, cui ratio generis conveniat in accidentibus per modum aptum generi et speciei ut sic, cum nihil sit in accidentibus per se subsistens. Similiter intellectus facit accidens ut per se subsistens, cum eum nominat nomine abstracto; et sic sibi rationem generis et speciei tribuit. Cum autem circa accidentia operatur specialiter non eis tribuendo quod substantiis tribuit, sed alias intentiones quae substantiis non conveniunt, nomina specialia non ponit, sed per nomina rerum rationem universalis exprimit. Et ideo duo universalia, proprium scilicet et accidens, quorum utrumque verum accidens est in rerum natura, nomina propria propter intentionem universalis non mutant: sicut homo est nomen rei naturae humanae, et nomen speciei, sed aequivoce: ita proprium et accidens sunt nomina generalia quorumdam accidentium, et praeter hoc sunt universalium nomina. Et hoc certum est aequivoce contingere: non enim si proprium est universale, et risibile est proprium, risibile erit universale. Variatur enim medium secundum aequivocationem, sicut cum arguitur: Socrates est species, quia est homo, et de homine species praedicatur. Et haec de natura accidentis sufficiant.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264