CORPUS THOMISTICUM
Thomae de Sutton
De instantibus
opusculum authenticitate dubium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87999] Thomas de Sutton (?), De instantibus, pr. Quoniam omnem durationem concomitatur instans, ideo ad naturam durationis aperiendam de natura instantis oportet aliquid dicere: horum enim alterius notitia ad alterius cognitionem valet. Et quia composita sunt nobis notiora simplicibus, et divisibilia indivisibilibus, ideo a temporis notitia incipiendum est, ut per ipsum ad instantis cognitionem, et inde ad diversarum durationum notitiam facilius possit perveniri.


Caput 1

[88000] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 1 tit. Quid sit tempus, et qualiter tempus in istis inferioribus participetur, et quae sit Angelorum et eorum operationum mensura

[88001] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 1 Sciendum est ergo primo, quod tempus dicitur quarto Physic., numerus motus. Licet enim nihil sentiamus per aliquem sensum exteriorem de aliquo motu facto circa corpus; tamen sola cogitationum successione potest anima prius et posterius percipere in ipsa successione, et ita necessario in successione apprehendit anima duo vel tria vel plura: et iste numerus apprehensus in successione est tempus. Sed hoc dubitationem habet. Cum enim tempus sequatur motum primi mobilis ut eius propria mensura, actio autem animae primo mobili non subiaceat, cum non perficiatur organo corporali (sola enim corpora primo corpori et eius motui subiacent), videtur secundum actionem animae tempus non posse percipi, nisi aliqua transmutatio circa corpus contingat. Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod est unus primus motus, qui est causa omnis motus secundi. Et ideo quaecumque transmutationes sunt circa ista corpora inferiora, fiunt ab illa prima transmutatione. In actionibus autem animae, licet non sit transmutatio ex parte ipsius animae, tamen est transmutatio ex parte phantasmatum, per quorum naturam in cogitationibus animae est continuum et tempus, sicut dicitur in tertio Lib. de anima. Et ideo anima in suis cogitationibus percipit successionem continuam, et apprehendit prius et posterius in ea, et in hoc consistit ratio temporis: tempus enim est numerus prioris et posterioris in motu. Et ab unitate primi motus habet tempus unitatem: comparatur enim tempus ad primum motum non solum ut mensura ad mensuratum, sed etiam ut accidens ad subiectum. Impossibile est autem in uno subiecto esse plura accidentia eiusdem speciei; sicut in una parte superficiei non possunt simul esse duae albedines. Motus autem primus est unus et uniformis. Unde tempus oportet esse unum. Ad alias autem transmutationes comparatur tempus ut mensura: unum solum enim potest esse mensura plurium, ut una virga plurium pannorum. Et ideo tempus non multiplicatur ad multiplicationem inferiorum transmutationum, sed manet unum ipsis multiplicatis. Ex quibus patet quod in substantiis separatis, quae non intelligunt cum continuo et phantasmate, non est tempus in cuius definitione cadit motus, qui est subiectum temporis, a quo tempus habet quod sit continuum. In definitione enim temporis ponitur numerus ut formale et ut genus, et motus ponitur oblique ut eius subiectum, et loco differentiae. Semper enim cum accidentia in abstracto definiuntur, ponitur subiectum loco differentiae, sicut simitas dicitur nasi curvitas. Secundo namque loco debet semper differentia in definitione poni. Et inde est quod tempus non est absolute numerus sicut duo vel tria, sed est numerus applicatus rebus, sicut duae ulnae panni et huiusmodi. In substantiis autem separatis non est subiectum temporis sic dicti: unde mensura actionis in eis non habet aliquam continuationem a materia, nec ab aliquo exteriori. Sed quia non potest ab eis apprehendi simul nisi unum, oportet quod in apprehensione plurium cadat successio prioris et posterioris. Sed totum hoc est discretum, et non continuum: et tempus est in actionibus eorum secundum similitudinem eius quod est formale in eo, non autem secundum eius materiale, a quo habet esse continuum. Ideo tempus quo mensuratur successio in actionibus Angelorum, est ex indivisibilibus, sicut numerus componitur ex unitatibus quae sunt indivisibilia quaedam. Illa autem indivisibilia non pertinent ad genus quantitatis, sicut unitates pertinent: et hoc de facili cognoscitur, si natura nostri temporis consideretur. Sciendum est ergo quod, cum ratio mensurae primo inveniatur in quantitate discreta, et per eius naturam in continua; nihil poterit habere rationem mensurae in quantitate continua nisi ex adiunctione quantitatis discretae. Et ideo tempus, quod est mensura motus, a quo habet continuitatem sicut a subiecto, formaliter est numerus, et per hoc est mensura, quamvis esse habeat per motum, sicut accidens a suo subiecto. Si ergo tempus nostrum consideretur formaliter, est numerus, sive etiam quantitas discreta, sed ratione sui subiecti est quantitas continua; unde tempus non est numerus absolutus, sed applicatus rebus. Quantitas autem discreta habet originem a quantitate continua, ut dicitur tertio Physic.: propter divisionem enim continui est additio in numero; nec forent duae unitates facientes numerum aliquarum rerum, nisi illae res essent divisae ab invicem, in se tamen retinentes unitatem. Divisio autem rerum singularium eiusdem speciei est per materiam, non per formam, cum species sequatur formam; species autem una est. In Angelis autem materia non est, et ideo substantiae separatae a philosophis vocantur. Ex quo patet quod mensura actionum in Angelis cum insit eis ut in subiecto, non pertinet ad quantitatem discretam: divisio enim et numerositas quae est in eis, est solum formalis, et nullo modo materialis, cum tot sint in eis species quot individua; et ideo multitudo quae est in eis, est de transcendentibus. Certum est enim quod unum et multa dividunt ens; et patet quod illud unum et multa non sunt in aliquo genere determinato, puta in quantitate, cum unitas talis et multitudo possit reperiri ubi nulla est quantitas, ut in Angelis. Tempus autem quod mensurat eorum actiones non est continuum, nec numerus qui est quantitas discreta, cum ista oriatur a continua; sed est numerus qui est multitudo quae est de transcendentibus, et ex talibus indivisibilibus componi habet. Et ideo non oportet inter duas eius actiones quae perficiuntur in diversis indivisibilibus illius temporis, aliquod medium cadere: possunt enim duae actiones immediate sibi succedere, sicut et duae unitates: solum enim inter duo indivisibilia temporis nostri quod ex talibus componi non potest, cum sit continuum, cadit medium. Sed si ex eis componeretur tempus nostrum, nihil caderet medium, quia partes rei immediate coirent. Et ideo instantia in tempore nostro non sunt partes, cum sibi invicem immediate succedere non possint. Ex dictis ergo manifestum est non esse transitum cum Angelus aliquid morose intelligit, sicut quando intelligit duo successive. Apud nos autem successio quaedam est quando intelligimus unum continue, sicut quando intelligimus plura successive; et huius ratio dicta est, quia tempus quod mensurat actiones nostras non est in eis sicut in subiecto, sed est mensura earum tantum. In motu vero primo est sicut in subiecto, et ab illo habet transitum per naturam, quia subiectum eius est cum essentia motus sicut in quodam transitu. Et ideo quando intelligimus aliquod indivisibile, puta a, oportet quod ipsum solum simul intelligamus, cum non habeat quid prius et quid posterius intelligatur; est enim indivisibile. Si morose intelligatur et quiescat intellectus illud intelligendo et ad aliud non transeundo, mensura actionis nostrae nullum transitum habebit, cum ipsa sit tota simul; natura enim mensurae extrinsecae est nihil accipere a mensurato. Tempus autem est mensura extrinseca omnium, praeterquam ipsius tantum, in quo est sicut in subiecto, et idem est motus primus. Erit ergo transitus, quando intelligimus aliquod indivisibile, non a parte actionis nostrae causatus in ipso tempore, cum in eo nihil causetur nisi a subiecto proprio, sed a parte ipsius temporis applicati actionibus nostris tanquam mensura mensurato, et non tanquam accidens subiecto. Cum autem Angelus aliquod unum intelligit morose, nullus transitus est, sed est una particula ipsius temporis indivisibilis quo mensuratur actio eius, quaecumque mora fuerit in illud intelligendo: non enim aliquid continuum unum uniforme est transitum habens, cuius tempus illud sit mensura et accidens, ut apud nos. Et ideo particulae illius temporis non habent transitum nec a parte intelligibilium sibi succedentium, cum unum aliquid indivisibile intelligatur, nec a parte alicuius subiecti, cuius existentia est in continuo motu et transitu. Hoc autem imaginationem nostram transcendit, quia imaginatio nostra non transcendit continuum et tempus. Una ergo particula indivisibilis illius temporis manere potest cum multo tempore nostro, cuius tamen partes illi particulae commanere non possunt. Nec tamen propter hoc est in illa particula successio vel continuatio aliqua, cum tempus illud non sit accidens alicuius in successione et continuitate existentis, ut dictum est. Manifestum est ergo quod universaliter omne tempus consistit essentialiter in quadam morosa successione. Accidit autem ei quod illa successio sit continua vel discreta ratione eorum quibus applicatur. Discretio enim illa, quae est temporis in Angelis, non est eius ut numerus quo numeratur, hoc enim est absolutum a tempore; sed habet eam ab actionibus quae sibi succedunt sine medio.


Caput 2

[88002] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 2 tit. Qualiter in toto tempore est instans, idem re, differens in ratione

[88003] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 2 Nunc vero de ipsis instantibus superest agere. Sciendum est ergo quod sicut punctus se habet ad lineam, ita se habet nunc ad tempus. Geometrae autem imaginantur punctum per motum suum causare lineam: quorum ratio est, quia linea non habet nisi unam dimensionem, unde indivisibilis est secundum latum et profundum, et ideo non est in linea unde punctum excedat in latum et profundum. Cum autem in longum linea excedat punctum, si imaginemur punctum quiescere, non poterimus imaginari ipsum esse causam lineae. Si vero imaginemur ipsum moveri, licet in ipso nulla sit dimensio nec aliqua divisio per consequens, per naturam tamen motus sui relinquitur aliquid divisibile. Et quia punctus non habet causare lineam nisi secundum quod linea caret latitudine et profunditate, non autem secundum quod habet longitudinem; ideo ex natura motus sui, quod relinquitur erit dimensionale una dimensione, et tale necessario erit linea. Ille tamen punctus nihil est de ipsius lineae essentia, quia nihil unum et idem realiter omnibus modis indivisibile potest simul in diversis partibus eiusdem continui permanentis esse. Necessario tamen si esset de essentia lineae constitutae per suum motum, foret de essentia cuiuslibet partis suae: quia qua ratione pertineret ad unam partem eiusdem, eadem ratione pertineret ad omnes, cum aequaliter ad omnes se habeat. Nec potest esse terminus eius vel continuatio aliqua, cum ille punctus sit aliquid unum realiter: unde non possunt esse plures puncti realiter. In linea tamen sunt plures puncti et realiter ab invicem divisi, ut duo eius termini, et similiter in eius continuatione: linea enim est quantitas positionem habens et manens, nec cum puncto moto transiens. Punctus ergo mathematice imaginatus, qui motu suo causat lineam, necessario nihil lineae erit, sed erit unum secundum rem, et diversum secundum rationem; et haec diversitas quae consistit in motu suo, realiter est linea, non identitas sua secundum rem. In hac ergo linea constituta per diversitatem puncti, erunt puncta: puncta quaedam actu, ut duo eius termini, qui cadunt in eius definitione; et infinita alia in potentia, secundum quod ipsa est in infinitum divisibilis potentialiter. Per quem modum de instanti temporis est agendum: nisi quod instans est de substantia temporis. Sciendum est ergo, quod mobile est causa motus non efficiens, sed materialis: motus enim est in mobili ut in subiecto, sicut dicitur tertio Physic. Mensura autem ipsius mobilis est instans, quia instans sequitur id quod fertur, ut dicitur quarto Physic. Et quidam referunt hoc ad instans aevi, dicentes ipsum esse idem secundum rem cum instanti temporis, differens tamen ratione: dicentes quod primum mobile, cuius mensura est instans, quia essentia sua est tota simul et non in aliqua successione, sicut et essentia instantis est tota simul, ideo est unum et idem realiter in toto motu suo, sed diversum et diversum ratione: et haec eius diversitas est totus motus eius, cuius ipsum mobile secundum essentiam nihil est, sed est penitus extra genus eius, cum ipsum sit substantia, motus vero accidens. Eodem vero modo instans, quod est mensura ipsius mobilis sequens ipsum, est unum secundum rem, cum nihil perdat de substantia ipsius mobilis, cuius instans est mensura inseparabilis, sed diversum et diversum secundum rationem; et haec eius diversitas est tempus essentialiter, cuius ipsum instans quod est mensura primi mobilis, nihil est secundum eos. Et ideo aliud in essentia sua est instans quod est unum in toto tempore, a quolibet instanti quod est in toto tempore vel ut continuans, vel ut terminus. Illud enim instans est mensura etiam primi mobilis secundum quod est permanens. Nullum autem istorum instantium est mensura alicuius, quia ipsum tempus in quo reperiuntur praedicta instantia est mensura omnium inferiorum non solum secundum suos motus, sed etiam secundum suum esse, quia inferiora sunt transmutabilia non solum secundum locum sed etiam secundum suum esse, cum sint corruptibilia. Unde dicunt quod multos decipit aequivocatio instantis, quae multipliciter latet in genere, secundum philosophum. Non enim est aliquod instans quod mensuret aliquam rem inferius, quod idem sit in toto tempore ipsius motus; cum nullum tempus sit accidens motus rei inferioris, sed primi mobilis tantum. Unde cum res inferior movetur, motus eius est accidens eius, sed tempus eius non est accidens huius motus, sed mensura tantum; mensura enim est accidens primi mensurati tantum in isto genere; aliorum autem mensura tantum, non autem accidens. Et ideo tempus non est in aliquo motu alicuius rei corruptibilis ut in subiecto, sed in motu primi mobilis tantum. Potest tamen ratio de isto tempore cuilibet motui particulari aliquid attribuere, et assignare in eo principium et finem per comparationem ad principium et ad terminum alicuius motus particularis, sicut facit in die cum accipit ortum et occasum solis tanquam principium et finem temporis.


Caput 3

[88004] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 3 tit. Cuius sit mensura instans temporis et aevum

[88005] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 3 Hic autem est adversum quod dicit philosophus quarto Physic., dicens ipsum instans sequi rem motam, sicut tempus sequitur motum per hoc quod nos devenimus in notitiam prioris et posterioris in motu per ipsum mobile: quia cum ipsum invenimus in aliqua parte magnitudinis per quam movetur, statim dicimus motum per quem illuc advenit praeteriisse, et motum per quem inde ad aliam partem magnitudinis transibit, futurum esse; et sic per mobile alteratum apprehendimus numerum motus. Similiter est in tempore: quia id quod distinguit partes temporis ab invicem, est nunc, quod est principium temporis unius, et finis alterius. Ergo a commutata proportione, sicut se habet tempus ad motum, ita se habet nunc temporis ad mobile: unde videtur philosophum velle nunc temporis sequi ipsum mobile, ita quod idem nunc sit mensura mobilis et continuans partes temporis adiuncti. Idem etiam nunc dicit primo mensurare tempus ipsum, quia unumquodque mensuratur per id quod est notius in suo genere, unde nunc illud de genere temporis est. De eodem etiam nunc subiungitur, quod nihil temporis est, nisi ipsum nunc. Ex quibus patet quod instans quod sequitur mobile sit de substantia temporis, cuius oppositum dicebatur. Ad huius ergo difficultatis solutionem notandum est quod instans aevi non est accidens primi mobilis, sed mensura tantum secundum illud eius quod est inalterabile, scilicet secundum essentiam; accidens vero est primi aeviterni, et sequitur illud sicut accidens subiectum suum, alia autem non. Unde manifestum est quod non est idem nunc aevi et nunc temporis, quod sequitur mobile. Hoc enim nunc est mensura mobilis secundum quod est idem in toto motu et accidens eius; unde philosophus quaerens naturam instantis in quarto Physic., docet quod nihil temporis est nisi instans: et ad hoc accepit rationem ex habitudine motus ad mobile: dicens quod sicut loci mutatio et ipsum mobile sunt simul, sic numerus mobilis simul est cum numero motus localis. Sed tempus est numerus loci mutationis. Ergo numerus ipsius mobilis semper erit cum tempore. Hoc autem nihil aliud est quam nunc. Ergo nunc et tempus sunt simul. Addit autem quod ipsum nunc comparatur ad id quod fertur non sicut numerus sed sicut unitas, cum nunc sit indivisibile. Ex quibus manifestum est aliam esse naturam instantis quod mensurat mobile secundum illud quod est et secundum id quod est idem in toto motu, aliud autem est quod continuat tempus. Patet enim ex parte motus et mobilis mobile esse idem in toto motu realiter, sed alterum et alterum ratione. Sed haec eius alteritas consistit in quibusdam indivisibilibus motus, quae dicuntur mutata esse, sine tamen interpolatione, et huiusmodi continuant motum quando quies in aliquo illorum non accidit. Mobile autem nihil est horum, cum quodlibet horum accidat sibi; simul tamen sunt haec mutata esse cum mobili, quia eius sunt ut subiecti. Sicut autem a parte mobilis, ita et a parte instantis, quod sequitur mobile, est accipere diversa et diversa esse. Et haec eius diversitas consistit in ipsis indivisibilibus temporis, quae et dicuntur mensurata esse; et ista mensurata esse sine interpolatione sunt instantia quae continuant tempus: et haec nihil aliud sunt nisi diversa et diversa ratio eiusdem instantis, quod idem est realiter in toto tempore sequens mobile inquantum est idem re in toto motu. Huic autem adiungitur instans aevi, quod mensurat mobile secundum se, sicut aliud nunc est mensura eius inquantum essentia eius coniuncta est motui. Unde sicut bene arguitur quod nihil motus est nisi mobile sit, et tamen mobile non est aliquid de substantia seu de essentia motus (nisi forte sicut subiectum dicitur pertinere ad accidens suum cum cadat in eius definitione. Sed hoc est quia accidentia definiuntur per suppletiones subiectorum quae penitus sunt extra essentias eorum); ita bene arguitur, quod nihil temporis sit, nisi instans sit; nec tamen ideo sequitur, quod illud instans sit aliquid temporis. Et ideo philosophus subtilissime, cum vellet ostendere nihil temporis esse nisi nunc, non hoc directe conclusit quod intendere videbatur, sed directe conclusit nunc et tempus esse simul, sicut mobile et motus sunt simul, et constat quod motum esse ipsius mobilis est continuatio ipsius motus, non autem ipsum mobile. Sed sicut mobile non separatur a moto esse, nec a motu, sed semper sunt simul; ita erit de ipso nunc quia diversa esse sunt essentiae eius coniuncta. Non dico diversa esse essentiae eius, quia diversitas non attingit essentiam aevi, licet ei coniungatur, sed attingit nunc temporis; unde haec diversa esse ei adiuncta erunt aliquid temporis, et non ipsum nunc, praeter quod tamen nihil temporis est; ipsum vero instans quod in se alteratur diversa et diversa ratione quo ad sua esse, est aliquid temporis, sed non tempus. Unde philosophus ibid., cum prius vocasset ipsum nunc numerum mobilis (super hoc enim stabat argumentum eius), subiungit nunc non comparari ad mobile sicut numerum, sed sicut unitatem numeri, quam constat non esse numerum: sed eius replicatio quae est sibi alterum et alterum esse, est numerus. Ipsa enim replicatio unitatis non est ipsa unitas, sed accidens eius, licet ipsa quoque sit accidens. Instans ergo quod est quasi unitas ipsius primi mobilis, secundum philosophum, non est instans aevi, quia instans aevi est aliud per essentiam ab instantibus continuantibus tempus: ab illo tamen ista derivantur et oriuntur. Sed ipsum est idem in essentia sua, in qua nulla cadit alteratio, sicut in essentia primi mobilis. Nec alterabitur etiam consequenter ad alterationem primi mobilis, quod alteratur secundum ubi et hoc est instans quod nos vocamus aevum; quod est principium temporis. Unde Boetius in Lib. tertio de Consol.: qui tempus ab aevo ire iubes: quia ab isto instanti procedit tempus sicut motus a mobili, non tanquam ab aliquo sui generis, sed exemplariter, sicut dicimus inferiora procedere a superioribus. Ideo subtiliter discernendum est inter ista duo nunc: quia primum nunc est mensura tantum, secundum vero etiam est accidens, et ad genus temporis pertinens: ideo dicitur mensurare tempus. Unde philosophus, quarto Physic., per comparationem mobilis ad motum docet quomodo instans mensurat tempus, quia scilicet unumquodque mensuratur per id quod est notius sui generis. Inter ea autem quae ad tempus pertinent, notius est instans, sicut et ipsum mobile notius est in motu, et per ipsum cognoscitur ipse motus. Ubi considerandum est quod duobus modis aliquid potest esse mensura alterius. Uno modo quando ipsa mensura semel vel pluries accepta aequiparatur mensurato, sicut trinarius alium trinarium mensurat, vel novenarium. Alio modo quando unum est ratio cognoscendi aliud; unde de isto cognitio non habetur nisi secundum quod aliud ducit intellectum in cognitionem ipsius; et ideo illud non erit absolute mensura alterius, sed mediante scientia. Et ideo philosophus dicit decimo Metaph., quod scientia est mensura scibilis. Hoc autem erit per modum illius per quod intellectus ducitur in cognitionem talis rei. Isto modo mobile potest dici mensura motus, quia per eius notitiam devenitur in notitiam motus, ut ibid. dicitur, quia mobile est permanens, motus vero transiens; ideo mobile notius est ipso motu. Similiter instans tale notius est tempore simpliciter, quia permanens est et idem re, tempus vero transiens: licet quandoque tempus sit nobis notius, quia est aliquo modo subiectum sensui, quia est sensibile commune, cum sit numerus motus. Cum autem dicitur quod nihil est praesens de tempore nisi nunc, non significatur aliquod instans quod est continuans partes temporis ad invicem; quod cum tempore labitur, nec permanet, ut iterum signari possit, sicut potest punctus in linea unus et idem existens bis sumi, inquantum scilicet est principium et finis respectu diversarum partium lineae; nihilominus idem nunc est principium unius partis et finis alterius in tempore, sicut in linea punctus. Sed hoc dicitur de nunc quod sequitur id quod fertur. Id enim manet idem secundum essentiam in toto tempore, variatur tamen per rationem, et in ista diversitate eius inveniuntur multa instantia, semper tamen labentia cum tempore. Constat autem nullum talium instantium labentium esse causam temporis, cum nullum ipsorum maneat in toto tempore, sed transeat cum qualibet parte temporis: ipsa enim sunt diversae rationes ipsius instantis, quod est idem in toto tempore, et ideo vocantur instantia. Quod autem instans permanens patitur aliquam alterationem sibi adiungi, quia dictum est ipsum nunc habere diversum esse, hoc accidit, quia unum et idem natum est habere diversas mensuras, sicut patet de corpore caelesti, quod secundum suum esse, quod est intransmutabile, mensuratur aevo, quod est instans permanens. Sed quia idem corpus habet transmutationem adiunctam motui (movetur enim secundum locum), tempus autem est mensura motus, ut dictum est, ideo hoc instans, licet sit intransmutabile, est tamen mutationi adiunctum ratione sui subiecti, quod movetur secundum locum, ut dictum est: et sic accidentaliter habet mutationem adiunctam, sive alterationem. Similiter in substantiis separatis reperitur quidam motus affectionum et intellectionum, non autem secundum suum esse: unde ubicumque reperitur natura istius nunc, semper est reperire motum aliquem adiunctum. Ex quo manifestum est quod aevum non est ut in subiecto in primo mobili, sed est mensura eius tantum, ut in subiecto autem est in primo aeviterno. Sicut enim tempus respectu primi mobilis est accidens et mensura, respectu autem motuum aliorum inferiorum mensura tantum, ita aevum respectu primi in genere eorum quae aevo mensurantur, est accidens et mensura, respectu autem aliorum est mensura tantum. Et quia primum in quolibet genere est unum tantum, in uno autem subiecto impossibile est plura esse accidentia unius naturae, ab illius unitate erit tantum unum aevum omnium quae aevo mensurantur, sicut tempus est unum omnium quia motus primi mobilis est unus.


Caput 4

[88006] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 4 tit. Quid mensurat operationes Angelorum

[88007] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 4 Considerandum est autem quod nulla actio substantiae separatae mensuratur isto nunc, cum nulla actio sua sit sua substantia. Solius enim Dei actio est eius substantia, et ideo substantia et actio eius est aeterna. Cum autem Angelus agit aliquid extra, sicut quando aliquid agit circa ista corpora illa transmutando, sicut factum est in Angelo Tobiae, tunc actio sua mensuratur tempore nostro. Si autem actio sua non fuerit ad extra, cuiusmodi est intelligere, tunc si intelligit in verbo, actio sua mensuratur aeternitate participative: sic enim actio sua naturam suam transcendit, quia per naturam suam non videret res in verbo. Si vero intelligat per species suas, tunc actio sua, cum sit successiva, mensurabitur tempore quod non est idem cum nostro, nec etiam cum eo quod formale est in ipso: et huius temporis una particula cum multo tempore nostro esse potest nullo medio intercidente, quamvis in tempore nostro multa media cadant propter eius continuitatem. Cum vero intelligibilia sibi succedunt, erit ibi tempus perfectum ex multis particulis indivisibilibus in seipsis, et hae particulae non sunt instantia: quia nulla istarum est eadem in toto tali tempore, sicut est instans temporis in tempore. Nec aliqua istarum est continuatio temporis, sed quaelibet est pars sicut unitas numeri. Ex his manifestum est quod tempus nostrum non causatur ab illo tempore, sed ab aevo quod est idem in toto tempore. Aevo autem nulla actio mensuratur, sed esse ipsorum aeviternorum et ipsa aeviterna. Aevum autem non se habet ad tempus sicut aliquid eiusdem speciei, sed tanquam causa analoga: per prius enim invenitur ratio mensurae in aevo quam in tempore. Unde a parte aevi quod toti tempori nostro coexistit et cuilibet eius instanti, inferri potest primum Angelum toti tempori nostro coexistere, sed non quod mensuretur aevo. Tempus enim nostrum concomitanter se habet ad Angelum ratione aevi, cui tempus nostrum est adiunctum. Unde si aliquo modo diceretur Angelus commetiri seu mensurari tempori, quod est mensura motus, necessario hoc foret per concomitantiam; et hoc convenienter posset dici, si tempus non haberet finem, sicut est philosophi opinio: tunc enim tempus indeficienter sequeretur aevum. Sed quia tempus non semper durabit, cessabit namque motus; non est concordia seu concomitantia temporis et aevi, nisi ut nunc. Tempus vero quod mensurat actiones Angelorum, concomitatur simpliciter ipsum aevum: semper enim Angeli intelligent per species rerum proprias quas apud se habent. Quia ergo hoc tempus absolute aevum concomitatur, tempori autem nostro in nullo proportionatur, nisi forte accidentaliter (potest enim una particula indivisibilis illius temporis toti tempori nostro commanere, et ultra hoc, secundum moram quam faceret Angelus super idem intelligibile); ideo per naturam illius temporis non potest inferri quod intelligere Angeli mensuretur tempore nostro, nec etiam quod tempus nostrum commetiatur unicam eius intellectionem, ut ostensum est, nisi ex suppositione: ut si ponatur una particula illius temporis, in qua intelligit unum intelligibile, coexistere alicui particulari tempori apud nos. Tunc enim ex hypotesi sequeretur tempus nostrum commetiri ipsi intelligere Angeli, non tanquam propria mensura eius, sed tanquam quid eam concomitans, et adhuc remotius quam aevum, quia tempus nostrum non comparatur illi tempori sive illi intelligere nisi per aevum, a quo effluit utrumque tempus.


Caput 5

[88008] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 5 tit. Quid sit subiectum aevi

[88009] Thomas de Sutton (?), De instantibus, cap. 5 Nunc vero restat ostendere cuius sit aevum ut subiecti. Ad cuius evidentiam considerandum est quod sicut dicitur decimo Metaph., unumquodque mensuratur per simplicius sui generis. Est autem accipere simpliciter simplicissimum secundum multitudinem, sed non secundum magnitudinem: et hoc vel simpliciter, sicut unitas est mensura omnis numeri, vel in ipso genere habens rationem generis, sicut binarius est numerus simplicissimus minimam habens compositionem, sed non mensura simpliciter, sed tantum numerorum parium. Simplicissimum autem in motibus secundum multitudinem est primus motus, quo mensurantur alii motus. Secundum vero magnitudinem non est accipere simplicissimum, quia magnitudo est divisibilis in infinitum. Ex statuto tamen significatur minimum secundum magnitudinem, ad quod omnia mensurantur, ut pedale, vel huiusmodi; et in aliquo istorum semper erit ista mensura ut in subiecto. Ad alia autem comparatur ut mensura tantum; ideo tempus est in primo motu ut in subiecto. Quia vero in rebus ordinatis inter se supremum infimi attingit infimum supremi, ideo tempus in supremo sui, ubi est sicut in subiecto, coniungitur aevo quasi infimo sui, prout est in motu primo, quia aevum non pertinet ad caelum nisi sicut mensura tantum. Oportet ergo aevum esse ut in subiecto in re tali, cui coniungitur aeternitas in ratione mensurae. Nulla autem creatura secundum esse suum est aeterna; potest tamen secundum actionem suam participare aeternitatem, sicut Angelus qui intuetur res in speculo aeternitatis: haec enim est perfectio essentiae naturae angelicae, scilicet visio gloriae. Aevum ergo ut in subiecto erit in illo qui magis participat tali visione: illius enim essentia est magis perfecta, et natura sublimata. Et ideo, supposito quod Lucifer fuisset maximus Angelorum, si stetisset, in eo foret aevum ut in subiecto. Sed quia eius natura non est perfecta perfectione gloriae aeternae, non est in eo aliquid quod sit aliis mensura, sed in eo qui magis inter omnes est gloriae particeps. Manifestum est enim quod in corpore perfectissimo, quod est maxime a corruptione remotum, ut puta caelesti, est unde alia mensurantur; eius autem perfectio sequitur naturam suam, quia non est aliquis nisus ad oppositum suae perfectionis in eo. In Angelis autem non est tota perfectio a natura, quia potest in eis esse motus ad oppositum: sicut patet de illis qui peccaverunt, in quibus aliqui perfectiorem naturam habebant multis qui steterunt, quorum natura perfecta est per gloriam: et ille qui perfectiorem naturam habet in gloria, habet in se unde alii mensurentur. Et ideo secundum Commentatorem, quarto Metaph., dicitur: Deus, qui est simplicissimus, est mensura omnium simpliciter, non tanquam aliquis eiusdem generis, sed quia unumquodque tantum habet de esse et bonitate quantum ad illum plus appropinquat qui est ipsa bonitas et ipsum esse, a quo omnia sunt et bona sunt, qui est Deus benedictus in saecula. Amen. Et haec de instantibus dicta sufficiant.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264