CORPUS THOMISTICUM
Fratris Thomae Britonis
Omnia parata

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum a B. Hauréau Parisius 1892 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[88160] Thomas Brito, Omnia parata, pars 1 Omnia parata sunt, venite ad nuptias. In Evangelio hodierno recitatur quod quidam rex fecit nuptias filio suo et misit hora caenae dicere invitatis ut venirent quia omnia parata sint. Spiritualiter rex iste Deus pater, de cujus familia sunt omnes Christiani fideles; ejus filius, Christus humanatus; servi, praedicatores ejus; nuptiae, coelestes divitiae Christo et servis suis paratae. Secundum hoc tria tanguntur in verbis istis: primo Dei largitas, curialitas et familiaritas. Largitas patet in omnia parando: omnia, ait, parata sunt; curialitas in invitando: venite; familiaritas: ad nuptias.


Pars 2

[88161] Thomas Brito, Omnia parata, pars 2 Primo patet ejus largitas, cum dicit: omnia parata sunt. Quae omnia? Locus spatiosus, cibus pretiosus, servus speciosus; locus paratus ad recipiendum, cibus bonus ad reficiendum, servus habilis ad ministrandum. Primo paratur locus spatiosus et magnus ut omnes volentes intrare recipiat; in cujus figura dicitur in Genesi, ubi loquitur Rebecca servo Abrahae: apud nos est locus spatiosus ad manendum. Locus ille non ab homine vel Angelo paratur, sed a Deo patre et Christo filio ejus, et certe magnum quid est quando pauperi paratur locus in nuptiis a domino. De hoc Joannes: vado vobis parare locum. Et, ne forte excusationem aliquam praetendamus, paratus est nobis a principio mundi talis ac tantus locus in quo qui semel intravit nunquam exire vellet. Psalmus: parata sedes tua, Deus, et cetera. Propter retardantes et ingredi nolentes increpat dominus in figura hujus quod subjunctum est in prima auctoritate, ubi ait puella Rebecca servo Abrahae: ingredere, benedicte domini; cur foris stas? Paravi domum tibi et camelis; quasi dicat: paravi locum justis et peccatoribus, quantumcumque foris sint, poenitere tamen volentibus. O quam alius malus locus paratus est peccatoribus ad nuptias istas venire nolentibus. De quo Psalmus: ignis, sulphur, et cet. Item, paratur cibus pretiosus ut omnes reficiat. Ipse enim Deus pater mensam propriis manibus ponit. Psalmus: parasti in conspectu meo mensam. Ipse cibum ponit in dulcedine summa. Psalmus: parasti in dulcedine tua, et cet. Non est homo ita stultus in mundo qui non vellet dedisse quidquid habet in terra ut posset habere panem quem, si gustasset semel, omni tempore vitae suae haberet quidquid vellet, sine aliquo labore et sine aliqua sumptuositate. Talis est refectio mensae divinae. Sapientia, X: panem de caelo praestitisti eis habentem omne delectamentum saporis, deserviens uniuscujusque voluntati. Item, paratus est servus habilis et speciosus ut in omnibus serviat, coetus angelicus, imo ipse Dei filius; de quo Lucae XIII: praecinget se, faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis, et cet. Tunc magna gloria erit pauperibus et abjectis quando ministrum habebunt filium summi regis et totum conjunctum exercitum, scilicet regis aeterni. Sic igitur parata sunt omnia, scilicet locus, cibus, servus, quae quidem tria. In figura hujus habetur tertio regum, X: videns regina Saba sapientiam Salomonis et domum suam et cetera. Ecce locus et: cibus mensae ejus, ecce: habitacula servorum et cibos: ministrantium et: vestes eorum; ecce: servus non habebat ultra spiritum. Secundum, invitantis benignitas. Venite, ait. Magna est curialitas quando rex regum et dominus dominorum invitat nos ad nuptias suas. Lucae IX: misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent quoniam parata sunt omnia; et in Matthaeo: dicite invitatis: ecce prandium meum paravi. Licet autem invitantis sit tanta curialitas, multi tamen venire contemnunt; quod satis ostenditur in Evangelio hodierno. Cum enim dixisset dominus: omnia parata sunt, venite ad nuptias (...). Illi autem neglexerunt (...). Rex autem, cum audisset, iratus est et perdidit homicidas et civitates eorum destruxit, dicens: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Dicit tamen: venite, filii; venite, servi; venite, amici. Tales solent ad nuptias invitari. Filii sunt innocentes, servi poenitentes, amici contemplantes. Filii sunt innocentes qui magis in seipsis similitudinem patris repraesentant; qui dicuntur filii regis aeterni quoniam ipsis, tanquam (ejus) voluntati se conformantibus debetur hereditas regni coelestis; de quibus apostolus ad Galatas: quod si filii et heredes, heredes regni, Christi autem coheredes. Item, servi sunt poenitentes, praeceptis Dei humiliter obedientes et eidem in labore poenitentiae servientes. De quibus Rom. VI: nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Item amici Dei sunt contemplantes, secretis Dei tanquam sibi familiares assistentes, de quibus Joannes, XIII: jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis. Dicit ergo amicis, servis et filiis: venite, o filii, reverenter ut erudiamini; venite, amici, festinanter ut reficiamini; venite, servi, confidenter ut recipiamini. Venite, filii, reverenter ut doceamini vos tenere perfectam innocentiam. Psalmus: venite, filii; audite me, et cet.. In quibus verbis docet nos propheta in quibus consistit vera innocentia; quoniam nec loquendo malum occulte nec loquendo dolum manifeste. Item, venite, amici, festinanter ut coronemini tanquam spirituales amici in nuptiis filii mei. Lucae IX dictum est cuidam: amice, ascende superius et fiet tibi honor coram omnibus simul discumbentibus; et certe magnus honor est portare coronam in nuptiis regis aeterni. Cantic. X: veni de Libano, sponsa; scilicet, o anima Christiana, veni, coronaberis. Item, venite, servi, confidenter ut reficiamini, quia diu laborastis pro me, famem et sitim sustinuistis, Matthaei IX: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Sic ergo dicit dominus venite omnibus; multi tamen nolunt venire, cum tamen dominus dicat, Joannis IX: omne quod dedit mihi pater ad me veniet et eum qui venit ad me non ejiciam foras. Tertium sequitur, familiaritas invitantis ad nuptias. Magna est curialitas regem regum ad nuptias filii vocare genus humanum vile et abjectum. Istae nuptiae sunt nihil aliud quam quaedam refectio coelestis curiae per conjunctionem sponsi et sponsae, animae sanctae; quae conjunctio figuratur Esther primo: jussit Assuerus praeparari convivium permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther, et dedit requiem universis provinciis suis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Assuerus, qui interpretatur beatus, Christus est; Esther, anima beata, sive Ecclesia, intra cubiculum regis coelestis introducta; nuptiae conjunctio Christi et animae. Per convivium illam aeternam refectionem intelligo ad quam vocantur omnes principes, patriarchae, prophetae, apostoli et omnes servi cubicularii Angeli, tanquam familiares sponsi, et martyres pro Christo gladiis trucidati, bajuli doctores, confessores sancti, virgines familiares; omnibus talibus paratum est convivium regni coelestis. Tria vero sunt propter quae nuptiae carnales a saecularibus commendantur, scilicet nobilitas, formositas, societas; scilicet quando nobilis est sponsus, sponsa formosa, magna societas; et certe in illis coelestibus nuptiis est nobilitas incomparabilis quantum ad sponsum, formositas inaestimabilis quantum ad sponsam, societas praeamicabilis quantum ad conjunctionem utriusque, scilicet sponsi et sponsae. Sponsus primo est nobilissimus, quoniam rex et regis filius, rex regum, dominus dominorum. Hoc figuratum est in Evangelio hodierno: simile est regnum caelorum regi qui fecit nuptias filio suo. Miserabilis prorsus qui tam nobilissimis nuptiis non fuerit associatus, sed omnibus miserabilior qui fuerit exclusus, sicut in praesenti Evangelio de quodam dicitur: intravit rex ut videret discumbentes et invenit quemdam non indutum esse veste nuptiali et ait: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sequitur: ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Item erit sponsa speciosissima anima sancta regi regum Christo fideliter desponsata et propter ipsum regem regina effecta. Apocalypsis ultimo: venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei byssinum splendens. Dedit byssinum splendens propter duplicem munditiam mentis et corporis, cui debetur duplex glorificatio animae et corporis. Item, ibi erit societas incomparabilis; illic erit Jesus et Maria, mater ejus, et coelestis exercitus omnium electorum ardentissimo zelo caritatis conjunctus. Joannes, II: nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. Cana interpretatur zelus; Galilaea, transmigratio. Zelus et amor animarum sanctarum ipsi Deo perenni copula conjunctarum sine comparatione transcendit omnem alium zelum; quilibet enim in illa societate tantum diliget bonum proximi quantum et suum. Ideo in Apocalypsi dicitur: beati qui ad caenam nuptiarum agni vocati sunt; beati qui ibi erunt, quoniam jucunditas in consortio, satietas in mensa. Ad istas nuptias nos perducat filius Dei, qui est benedictus, et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264