CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Quaestio de natura beatitudinis

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum a P. Mandonnet in "Revue Thomiste" 1918 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91280] De natura beatitudinis, tit. Incipit tractatus:
in quo principaliter beatitudo sistat creata, in actu intellectus, vel voluntatis?
Queritur utrum beatitudo creata sistat principaliter in actu intellectus vel principaliter in actu voluntatis?

[91281] De natura beatitudinis, arg. 1 Primo. Beatitudo est summum bonum. Bonum principaliter pertinet ad voluntatem cum sit objectum eius. Ergo, et cetera.

[91282] De natura beatitudinis, arg. 2 Item. Beatitudo creata habet rationem finis ultimi creati, et finis ultimus habet rationem optimi. Necesse est autem quod beatitudo creata ponatur principaliter in optimo creato. Sed amor Dei est melior cognitione sibi respondente, et ita melior est amor Dei in patria quam visio sibi correspondens. Ergo, et cetera. Probatio assumpti, scilicet, quod amor Dei (in) patria (est) melior. Quia ille contra quem arguitur hoc dicit. Hugo etiam de sancto Victore super illud Dyonisii mobile et acutum, Tract. celestis hierarchie, dicit: dilectio supereminet scientiae et maior. In spiritualibus est melior, secundum Augustinum, de Trinitate, Lib. VI, cap. 22.

[91283] De natura beatitudinis, arg. 3 Item. Beatitudo creata consistit in perfecta unione ad Deum. Sed perfectior coniunctio est per amorem patrie quam per visionem, eo quod amor est vis trasformativa amantis in amatum. Probatio assumpti. Dicit enim Dyonisius, cap. IV, de divinis nominibus: amor est vis unitiva, quod exponens Thomas dicit: amor Dei virtus unitiva formaliter, quia ipsa est unio vel nexus, vel transformatio, quia amans in amatum transformatur, et quodam modo convertitur in ipsum. Hoc Thomas. Idem etiam dicit Augustinus, Lib. VIII de Trinitate, cap. ultimo. Dicit enim quod amor est vita quaedam duo copulans.

[91284] De natura beatitudinis, arg. 4 Item, secundum philosophum, X Ethic.: felicitas (et) beatitudo consistit in actu nobilissime virtutis. Hoc autem est caritas, secundum apostolum (I) Corinth., XIII. Sed caritas essentialiter et formaliter est in voluntate. Ergo, et cetera.

[91285] De natura beatitudinis, s. c. 1 Contra. Vita eterna consistit in cognitione. Johan., XVII, (3). (Sed) beatitudo est vita eterna. Ergo, et cetera.

[91286] De natura beatitudinis, s. c. 2 Preterea, secundum Augustinum, visio est tota merces.

[91287] De natura beatitudinis, s. c. 3 Praeterea, Augustinus, de Trinitate, Lib. I, ponit beatitudinem in visione; et inter multa alia dicit sic, cap. 10: hoc enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis.

[91288] De natura beatitudinis, s. c. 4 Praeterea, si beatitudo creata consistit principaliter in actu voluntatis, quare magis notificaverunt eam sancti per visionem, aut contemplationem quam per amorem.

[91289] De natura beatitudinis, co. Respondeo dicendum: due sunt opiniones. Una dicit quod beatitudo creata formaliter et essentialiter est solum in actu intellectus; et ideo ponit quod principaliter est in actu intellectus. Ex consequenti autem et per concomitantiam est in actu voluntatis, puta, amore et dilectione. Alia opinio ponit quod essentialiter beatitudo consistit in utroque actu, scilicet, intellectus (et) voluntatis: intellectus originaliter, sed voluntatis completive et ideo principaliter. Sed illa confusio potius est in nomine quam in re. Quicquid enim una ponit et reliqua. Sed tota differentia consistit in impositione nominum diversa. Sic dicit philosophus in X Meth. quod non est inconveniens ut quod nos bonum dicimus, alii dicunt non bonum, dummodo eadem sententia realiter teneatur. Ad hujus igitur evidentiam, notandum quod ipsa opinio prima appellat beatitudinem actum; secunda appellat eam statum et utraque innititur auctoritati. Pro prima dicit Aristoteles, (I) Ethic., quod felicitas et beatitudo est operatio propria hominis secundum virtutem in vitam perfectam. Pro secunda ita ait Boetius, Lib. III de consolatione, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Qui igitur vocant eam statum comprehendunt nomine beatitudinis quicquid perfectionis est in patria et pertinet ad bonum quod est Deus; et ita nomine beatitudinis comprehendunt utrumque actum. Et quia ille status originaliter est in actu voluntatis, ideo necesse habent isti ponere principaliter (beatitudinem) in actu voluntatis, tanquam in eo melius et completivum alterius secundum istos.

[91290] De natura beatitudinis, ad s. c. 1 Ergo respondendum est ad ultima argumenta. Ad I quod obicitur: vita eterna est in cognitione. Respondeo quod (hoc) dictum est, non quia in sola cognitione, sive visione, consistat vita eterna per essentiam, sed per concomitantiam, quia ad dilectionem necessario concomitatur perfectus amor et dilectio. Vel sic hoc est intelligendum (de) cognitione experimentali, que complectitur amorem, non de notitia simplici.

[91291] De natura beatitudinis, ad s. c. 2 Quod obicitur: visio est tota merces. Respondeo hoc dictum est non per essentiam sed per causalitatem propter necessariam concomitantiam.

[91292] De natura beatitudinis, ad s. c. 3 Similiter dicendum ad 3.

[91293] De natura beatitudinis, ad s. c. 4 Ad 4 dicendum quod obicitur per modum questionis. Respondeo hoc fit duplici de causa, scilicet, propter concomitantiam necessariam et (ad) ostendendum statuum differentiam: primum, quia potest esse amor Dei sine visione, ut patet in amatoribus, sed non e converso; secundum, quia via et patria conveniunt in amore, quantum ad essentiam, dico amoris; sed in aperta visione differt status patrie a statu vie. Prima autem opinio accipit beatitudinem magis stricte, non pro actu quocumque, sed pro actu illo qui est formaliter consequi vel habere, adipisci vel possidere ultimum finem extra, qui est Deus. Et hoc ideo querit talis actus, quicumque est, ille est proprie finis ultimus sub fine extra; sicut si pecunia esset finis ultimus exterior alicuius, ultimus finis sub fine esset adeptio, vel possessio pecunie, per quam quidem possessor honeste haberet istam pecuniam ut voluntas quietaretur in ea. Actus autem per quem est adeptio vel possessio finis extra, scilicet Dei, non est actus voluntatis, puta amor, vel dilectio; sed est visio que est essentialiter et formaliter ipsum habere in spiritualibus, quod sic patet secundum Augustinum, de Trinitate. Ulterius, hec est differentia inter amorem et appetitum, quia appetitus est rei habende, amor autem est rei habite. Et si dicatur quod illud habere sit per aliud amare, de illo amore quero, et erit processus in infinitum. Igitur inter appetitum et amorem est aliquis actus qui est proprie habere, et ille cognoscit proprie in spiritualibus, secundum Augustinum, libro de Trinitate IX, cap. 9 et deinceps. Et si obicitur quod amor est in via, quando (finis) nondum habetur, dicendum quod sicut amatur in via, sic per noticiam habetur pariter et reperitur, scilicet imperfecte; et quia imperfecte in via uror, appetitur ut perfecte habeatur in patria, et per consequens perfecte ametur et quietetur in eo. Consequenter igitur Deus est ultimus finis extra. Beatitudo autem creata, stricte loquendo, est ultimus finis sub fine, quod est ipsum consequi vel habere. Consequi vero, vel habere est per actum intellectus; similiterque, beatitudo stricte accipiendo (eam) pro actu; consecutio, vel habitio finis extra debet poni essentialiter et principaliter in actu intellectus: per concomitantiam vero, in actu voluntatis perfecte amantis finem adeptum et quietantis in eo.

[91294] De natura beatitudinis, ad 1 Ad argumenta igitur in oppositum respondendum. Ad I quod obicitur quod beatitudo est in voluntate cum sit bonum, sic concedo consequentiam, scilicet, quod beatitudo est in voluntate ut objectum voluntatis, non autem ut actus voluntatis, qui actus ponitur consecutivus et habitivus ultimi finis ad extra, ut predictum est.

[91295] De natura beatitudinis, ad 2 Quod obicitur quod amor Dei in patria est melior quam visio, respondeo esto, nec ex hoc sequitur consecutio, quia non ponitur beatitudo essentialiter tantum in actu intellectus ponentis comparationem boni et melioris, set ponentis rationem consecutionis et habitionis ultimi finis extra. Et (ad illud) quod obicitur quod beatitudo creata debet esse summum bonum creatum et optimum, dicendum quod verum est respectu eorum que sunt ad ipsum, et talis est amor Dei in patria: unio consequitur ad ipsum. Et si omnino instetur quod illud quod ponitur beatitudo creata debet esse summum bonum simpliciter, dicendum est quod verum est, et hoc, vel quoad necessariam, vel quoad essentialem concomitantiam et coherentiam, unde plus requiritur sic potestatis. Quod vero dicunt quod beatitudo creata est summum bonum creatum omnino per essentiam, necesse est ut accipiant beatitudinem pro toto statu (ita) ut, scilicet beatitudo comprehendat quicquid est in patria, ut dictum est, et sic loquitur Boetius in Lib. III consolationis.

[91296] De natura beatitudinis, ad 3 Quod obicitur de perfecta coniunctione, respondeo, ideo per amorem est perfecta coniunctio, quia consequitur perfectam consecutionem, vel possessionem per visionem. Unde beatitudo consistit in perfecta coniunctione ad Deum per causalitatem et convenientiam; nec ponitur beatitudo in actu intellectus penes excessum coniunctionis, sed penes rationem consecutionis et beatificationis, ut predictum est.

[91297] De natura beatitudinis, ad 4 Quod obicitur ultimo ad illam partem: philosophus posuit felicitatem in actu nobilissime virtutis, respondeo: verbum philosophi facit ad oppositum hujus opinionis eo quod ipse, ut patet in X, posuit felicitatem in actu sapientiae, que est essentialiter et formaliter perfectio intellectus, secundum eundem. Sed posuit eam nobilissimam per respectum ad alias virtutes intellectuales, quas posuit in VI. Ponit igitur felicitatem in actu nobilissime virtutis, scilicet, apprehensive, cujus actus (est) apprehendere, consequi et habere. Unde inconvenienter dicitur, cum subducitur, quod hic est caritas. Hec igitur opinio, iuxta opinionem philosophi, ponit quod beatitudo creata est in actu nobilissimi habitus apprehensivi, qui est lumen glorie, succedens habitui fidei ex parte intellectus, cuius actus proprius est videre Deum per essentiam, quod est consequi, vel habere Deum, tanquam ultimum finem extra, ut dictum est.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264