CORPUS THOMISTICUM
Johannis Michaelis
In libros Machabaeorum expositio

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[89083] Johannes Michaelis, In Mach., pr. 1 Nova bella elegit dominus judicum 5. Ad aliqualem manuductionem generalem habendam in historiam Machabaeorum, convenienter assumitur verbum propositum. Ad cujus intellectum sciendum est, quod Judaei inter ceteras afflictiones, quibus olim post legis acceptionem fuerunt afflicti: quatuor inter omnes sunt praecipuae, et magis notabiles. Prima quidem ab Assyriis, qui eos, quoad decem tribus in Assyriam transtulerunt, ubi fuerunt captivati, et numquam quoad omnes, liberati. 4 Reg. 17, sub Osee rege Israel. Secunda per Babylonios, qui ipsos in Babyloniam cum rege suo Sedechia exoculato transduxerunt, quoad duas tribus, ut 4 regum ultimo habetur, ubi fuerunt captivati, sed tandem post septuaginta annos liberati, ministerialiter per Cyrum, sed virtute et potentia per Deum ipsum, ut Daniel prophetae cap. 5, et 1 Esdrae 1, 3, et Isaiae 45 habetur. Tertia afflictio fuit per Graecos, qui contra Judaeos postea liberatos insurrexerunt, et ipsorum legem et ritus pro posse suo expugnarunt, 1 et 2 Machab. In qua fuerunt multipliciter anxiati, sed tamen zelo fidei animati, et ideo a Deo confortati. Quarta fuit per Romanos, qui Jerusalem invaserunt, et Judaeos expulerunt; de qua non habetur historice in Scriptura sacra: sed tantum prophetice. Quia haec fuit post mortem Christi, quando omnes Scripturae consummatae erant; et ibi fuerunt ad extremam vilitatem redacti, et in tantum, quod ob demeritum suae obdurationis, numquam fuerunt postea exaltati. Istae autem quatuor afflictiones videntur fuisse expressae Joel. 1 cap. ubi sub metaphora quatuor animalium describuntur quatuor isti impugnatores Judaeorum, cum dicitur: residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo et cetera. Illa fuerunt quatuor animalia, quae vidit Daniel cap. 7: leaena, ursus, pardus, et aper; vel etiam quatuor metalla, quae fuerunt in statua Nabuchodonosor Dan. 11, scilicet aurum, argentum, aes, et ferrum. Quorum omnium explicationes non permittit brevitas intenta. Licet igitur omnes istae quatuor Judaeorum a Deo permissae impugnationes sint plenae divinis mysteriis, sicut patet per libros historiales et prophetales, ipsa tamen tertia impugnatio ipsorum, quae in duobus libris Machab. continetur, amplioribus est digna praeconiis: eo quod in omnibus aliis succubuerunt; sed in ista quasi totaliter praevaluerunt. Et ideo merito dicitur in proposito negotio: nova bella elegit dominus. In quo verbo describuntur primo quoad animi firmitatem; et hoc est nomen bellorum, eo quod ad bellandum fortiter se exposuerunt, 1 Mach. 3: melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sanctorum. Haec autem firmitas consistit in tribus: primo quantum ad initium adversum et virtuosum, unde et de ipsis potest dici illud Cant. 1: en lectulum Salomonis (idest templum) septuaginta fortes ambiunt, tenentes gladium, et ad bella fortissimi: uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Secundo quantum ad progressum miraculosum: ipsa enim virilitas animi meretur sibi conferri auxilium Dei, quo concurrente sequitur exitus mirabiliter vincendi, sicut fuit in proposito. Nam Deus ministerio ipsorum de se confidentium vincebat, Psal. 139: obumbrasti super caput meum in die belli: et Jerem. 20: dominus mecum est, tamquam bellator fortis. Tertio quantum ad exitum victoriosum et gloriosum: Hebr. 11: per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello. Et 1 Mach. 3: surrexit Judas Machabaeus, et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma sua bellica in praeliis. Secundo describuntur quoad fidei veritatem et sanctitatem: et hoc nomine novitatis. Thren. 3: novi diluculo, magna est fides tua. Ubi vocula, novi, non est verbum, sed nomen: et hoc dicitur, quia animus et novitas eorum attestatur veritatem fidei in Judaeis. Et hoc patet ex tribus, quae se habent per oppositum ad antiqua bella Judaeorum. Antiquitus enim pugnabant pro habitabilium locorum acquisitione, ut patet in libris Josue et judicum; nunc vero pugnaverunt pro sancti loci et cultus divini observatione, ut patet Lib. 1 Mach.; et ideo istud bellum novum est; unde Lib. 1 Mach. 4 dicitur: acceperunt lapides, et aedificaverunt altare novum; et ideo Isaiae 41, dicitur: posui te sicut plaustrum triturans novum. Secundo pugnabant alias pro suorum demeritorum punitione. Unde frequenter Deus providebat eis pugnas, in quibus succumbebant, propter sua demerita; sicut patet, quando pugnaverunt contra Gabaonitas, quando ex utraque parte multi corruerunt, ut patet Jud. 20. Sed modo pugnaverunt ad vitandam legis ad idololatriam transgressionem, atque ideo novo animo bellabant. 1 Mach. 13, dicitur: Jonathas misit exercitum novum in Joppen. Unde et de eis dici potest illud Ezech. 36: dabo vobis cor novum, et spiritum, idest animum novum dabo in medio vestri. Tertio alias leguntur pugnasse pro illatae injuriae punitione et vindicatione: sicut eo tempore, quo pugnaverunt contra Amalec, Exod. 7, et alibi frequenter: sed modo pugnaverunt quasi zelotypia, pro tuenda justitia et inferendae injuriae repressione. 1 Mach. 2: nunc ergo filii aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum. Ecce Judas Machabaeus fortis viribus a juventute sua erit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum. Et ideo etiam dicitur Isaiae 62, vocabitur tibi nomen novum. Quia igitur Judaei, qui erant ad idololatriam proni, ac a Deo de infidelitate vocati, in casu et in passu isto fuerunt pro fide et cultu divino zelati, dicuntur merito ista nova, et ita amplius Deo accepta. Tertio subjungitur quo modo: et describuntur quantum ad divini judicii subtilitatem, cum dicitur, elegit dominus; et Psal. 88 dicitur, disposui testamentum electis meis, idest in electis meis; et Psal. 46: elegit nobis haereditatem suam idest in nobis. Quare autem dominus Judaeos sic bellare, et talia ipse ordinaverit; triplex est ratio. Prima propter adventus sui imminentem propinquitatem, quia de eis nasciturus erat in proximo. Num. 16. Mane idest cito, videbit dominus qui sunt ejus, et sanctos suos applicabit sibi, et quos elegerit, appropinquabunt ei. Secunda ratio est ad exaggerandam iniquitatem Judaeorum, mortem illius procurantium; unde Isaiae 41: ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos: sequitur, ecce omnes injusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulacra eorum. Et Ezech. 20: eligam ex vobis transgressores et impios. Tertia ratio ad declarandum futurorum martyrum virilitatem: unde in hoc designatur elegisse certamen futurorum martyrum, et subjectionem tyrannorum. Deut. 4: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Unde et in persona Christi pro tempore martyrum dicitur, Job 7: elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Hanc enim mortem zelo sui cultus eligunt Judaei spiritu Dei tacti: quam postea eligunt martyres ad honorem et gloriam Jesu Christi. Ex continentia ergo istius collationis patet ordo et continuatio legis scriptae ad legem gratiae. Patet etiam, quae sit materia hujus libri; quoniam bella et victoriae Judaeorum de inimicis veritatis et legis divinae. Quis sit etiam finis, patet per illa tria quae dicta sunt. Et quae sit forma, quoniam qualis in historicis libris aliis. De efficiente autem dubitatur, nec expresse invenitur, nisi quod legitur de Juda Machabaeo, quod de hoc fecit publicas quasdam descriptiones, quae a nobis non habentur, ex quibus compilata et ad brevitatem redacta fuit tunc haec historia forte ab aliquo vel ab aliquibus summis sacerdotibus illius temporis. Quoad denominationem vero cur dicantur Machabaeorum, sciendum est, quod continent facta 7 fratrum, qui Machabaei appellati fuerunt; et hoc, quia de una matre nati, quae suo nomine Machabaea vocabatur. Quare autem magis denominetur historia ab illis, quam a ceteris populis Judaeorum, haec fuit ratio: quia primo regi Antiocho, qui legem Dei impugnabat, resistunt: et capita bellorum et exercituum extiterunt. Notandum est etiam, quod isti duo libri auctoritatem non habent apud Judaeos, quemadmodum illi, qui sunt de numero vigintiquatuor et faciunt canonem secundum Hieronymum in prologo galeato; sed habent apud Latinos auctoritatem in Ecclesia, quae ipsos in quodam Concilio approbavit, et legendos ordinavit. Sciendum quoque, quod hi duo libri non sunt unius narrationis continuatio, sicut sunt libri regum: sed sunt unius historiae recapitulatio. Recapitulatur enim in secundo, quod dictum est in primo. Sed superest jam, ut prologum D. Hieronymi translatoris exponamus.


[89084] Johannes Michaelis, In Mach., pr. 2 Machabaeorum libri duo et cetera. Hunc prologum proponit D. Hieronymus huic libro: et utrique deservit. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod Machabaei dicuntur dupliciter. Primo secundum denominationem a nomine appellativo, idest ab hoc nomine Machabaeus, quod interpretatur protegens; et hoc modo vocatur Machabaeus Judas filius Mathathiae per antonomasiam, a quo dicitur iste primus liber, liber Machabaeorum, ut in hoc prologo aperte notatur: et fratres ejus subsequenter se habent ad illum. Alio modo dicuntur Machabaei a nomine proprio cujusdam mulieris, quae dicta fuit Machabaea, quae septem filios habuit, et dicti sunt ab ea Machabaei; et de istis cum recapitulatione praedictorum agitur principaliter in 2 Lib. cap. 3, et 7. Et quia de his duobus facit hic prologus mentionem, ideo dividitur in duas partes; ut prima ostendat consequentiam primi libri, et secunda secundi libri. Circa primam, primo ponit libri conditionem, et secundo materiae primi libri compendiosam comprehensionem, ibi: praenotant praelia. Circa primum ponit denominationem Machabaeorum: quare autem sic dicantur, dictum est ante. Secundo distinctionem, ibi: duo libri. Circa continentiam libri ponitur causa ex parte Judaeorum, ibi: inter Hebraeorum duces, et ex parte adversariorum, ibi: gentemque Persarum. Item circa Judaeorum duces: describit eos primo quidem in generali, et secundo in speciali, ibi: et nobiles Machabaeorum. Secundum Magistrum historiarum intellige, quod liber secundus distinguitur a primo, et est sicut recapitulatio primi: et secundum Rabanum super principium libri secundi, intellige quod sunt duo. Quia in recapitulatione secundi multa dicuntur ibi de novo, quae in primo dicta non fuerunt. Duces autem vocat, scilicet filios Mathathiae. Persarum vero dicit, quia Graeci monarchiam tenebant super Persas: vel forte, quia Persae inter alios magis infesti erant et contrarii Judaeis ob favorem regis Graecorum. Nobiles autem triumphos dicit, eo quod scilicet cum paucis se opponebant, et tamen superabant. In eo autem, quod dicitur: haec quoque historia, ponitur secunda pars istius libri prooemialis: in qua videtur prologizare pro materia secundi, scilicet de Machabaeis dictis a proprio nomine matris suae: ubi primo tangit ipsorum conditionem. Secundo mortis suae perpessionem, ibi, qui sub Antiocho: tertio laudabilem patiendi occasionem, ibi: pro sacris legibus: quarto mirabilem matris constantiam et devotionem, ibi: quod mater pia: quae omnia patent Lib. 2 cap. 7.


Liber 1
Caput 1

[89085] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 1 Et factum est et cetera. Notandum est quod sicut lege data sub Moyse insurrexerunt adversarii contra Judaeos, ut patet judicum 2 et libro Josue, ita ipsa lege per Esdram reparata, et templo reaedificato, insurrexerunt hostes contra Judaeos, ipsos impedire nitentes. Contra quos Judaei pugnarunt, et quorumdam potissimum instinctu, qui erant prae ceteris devoti et Machabaei sunt dicti, eis resistunt: et adversarii fuerunt principaliter duces Persarum et Graecorum. De isto conflictu inter has duas partes, Persas scilicet et Graecos, gentiles et Judaeos, est liber iste Machabaeorum, qui primo dividitur in duo. Primo enim ponitur ipsius historiae descriptio. Secundo ejusdem repetitio et additio; et hoc in 2 libro. Circa primum primo describitur radix et malitia gentilium impugnantium. Secundo probitas Judaeorum se defendentium, 2 cap. ibi: in diebus illis. Circa primum primo tangit gentilium affligentium propaginem, ibi: et exiit ex eis radix et cetera. Secundo occasionis originem, ibi: in diebus illis exierunt. Tertio affligendi processum et ordinem, ibi: et paratum est regnum. Quarto afflictionum magnitudinem, ibi: et post duos annos. Circa primum primo ponit originem remotam, faciens mentionem de Alexandro; et secundo propinquam, dum meminit Antiochi illustris. Et circa primum primo distinguit Alexandri magnanimitatem, et postea successionis multitudinem, ibi: et post haec decidit in et cetera. Circa primum tangit generationem ejus, multiplicem victoriam, multiplicem gloriam sive superbiam, sed litera difficilis est propter historias multas. Et factum est. Copula illa, et, non copulat exterius factum exteriori facto, sed exterius factum interiori illuminationi dicentis, et spiritu sancto afflati, sicut in prophetis patet; ita dicit Glossa. Alexander Philippi, idest filius Philippi. Et secundum aliquos filius naturalis, secundum alios autem adoptivus vel putativus. Macedo, scilicet natione et officio, quia ipse successit Philippo patri suo regi Macedonum per insidias interfecto. Primus in Graecia: non quia in Graecia non praecessissent reges; sed vel quia ipse primus fuit monarcha super Graeciam, obtinens eam cum regno Macedonum, quod non fecerunt alii Macedonum reges. Vel quia prius erant ibi plures reges, et ille primus eam totam tenuit. Vel forte ad differentiam divisionis ipsius regni quae ipso mortuo facta fuit. Cethim, idest de Graecia, secundum Rabanum. Cethim enim fuit proprium nomen Javan filii Japheth filii Noe etc. a quo Cethina regio dicta fuit, quae nunc dicitur Cyprus; a quo nomine etiam Hebraice insulae et maritima loca Cethim dicuntur. Constituit praelia. Rabanus computat duodecim victorias et amplius de duodecim diversis regnis, et quasi cum inexpugnabilibus gentibus habitas. Et dicit quod erat humani sanguinis insaturabilis suorum hostium sive sociorum: recentem tamen semper cruorem sitiebat. Unde et quemdam philosophum condiscipulum Aristotelis, quia ipsum tamquam Deum adorare noluit, interfecit. Et omnium obtinuit: quod dicitur quia reges omnes reddebant ei tributum vel parati erant reddere. Usque ad fines, superatis omnibus Orientalibus, reversus est ad Babyloniam. Et siluit terra, quia omnes ei se offerebant timore correpti, neque aliquis rebellare vel mutire audebat. Unde rex postquam Orientalem Oceanum et Nilum fluvium ingressus Babyloniam celeriter rediit: eum exterritarum totius orbis provinciarum legati, hoc est Carthaginensium et totius Africae civitatum, sed et Hispanorum et Gallorum, Siciliae, Sardiniaeque, plurimae quoque partes Italiae expectabant. Tantus timor omnes invaserat, ut peregrinam toti mundo legationem facerent omnes ad quos illius rumor pervenerat. Unde bene scriptum est, quia siluit terra in conspectu ejus. Quomodo autem tantam victoriam habuit divino auxilio, docet Magister historiarum in titulo de Alexandro. Et exaltatum est. Nam aliquibus annis otio deditus totus in laetitiam diffusus est. Cum enim iuvenis esset ad plus triginta duorum annorum, totum sibi mundum videbat subjectum: viginti autem annorum erat cum incepit regnare et duodecim annis regnavit. Et post haec decidit: hic tangit successorum Alexandri multitudinem, ut tandem ad propositum veniat. Ubi primo ponitur mortis ejus cognitio, et secundo explicatur successorum ordinatio, ibi: et vocavit pueros. Notandum quod per traditionem et invidiam fuit fortissimo veneno intoxicatus, ut dicitur in historiis, a sorore sua, illud ipsi propinante, quo et linguae usu fuit privatus; et ideo vocem suam exprimere signo coactus fuit. Trogus tamen Pompejus hoc aliter declarat; dicens, quod quidam Antipater de familia ejus, videns per Alexandrum avos suos plures mortuos, et quod post ardua facta ejus in Graecia, propter favorem regis minus curialiter ab ipso tractaretur, instigatus a matre sua, Olympiade, quae ipsum Antipatrum odio habuit, regi invidit et illi insidias tetendit tali modo. Habuit tres filios, scilicet Cassandrum, Philippum et Jollam, qui regi in mensa inserviebant et potum ejus commiscere soliti erant. Et primum Cassandrum Antipater subornavit, ut non obstante fratrum suorum contradictione venenum in potum posuit, cujus virtutem Alexander, secundum aliquos statim, secundum alios vero quarta die, cognovit: et hoc est quod dicitur: et cognovit etc. vel experimento, aut medicorum doctrina, vel (ut alii dicunt) talem notitiam adeptus fuit responso accepto per arbores solis et lunae; et dicebantur illae, ubi colebantur Jupiter et Diana. Et tunc dabant responsa quando sol vel luna directe desuper a cacumine usque ad pedes arbores irradiabant. Ibi audivit quo tempore moreretur, si Babyloniam intraret; sed ipse vel non credidit vel mortis sustinendae intrepidus non curavit. Unde et multos suos de sua morte dolentes et flentes ipse sedavit, et seipsum ad communissimum locum civitatis asportari fecit, ac omnibus ostendit se contemplandum et in dextera osculandum, et absque aliquo terroris aut perturbationis argumento seipsum esse omnibus declaravit. Et vocavit pueros, idest vocari fecit pueros, quia jam non poterat loqui. Nec praetereundum, quod cum haberet unum filium nomine Herculem et uxorem praegnantem relinqueret, respondit non esse magno et glorioso viro curandum de progenie, nec tantum dominium et tantas opes debere succedere nisi homini virtuoso. Atque ideo dissentientes milites suos videns et benevolentiam populi captantes, ipse praeclusa voce annulum suum cuidam Perdiccae porrexit, in signum quod esset melior omnibus aliis judicandus. Et divisit regnum, idest dividendum innuit, non enim ipse vivendo divisit. Et obtinuerunt pueri. Notandum est quod primo divisum fuit in quatuordecim portiones, itaque in qualibet erat unus de illis. Cujuslibet autem nomen et ubi regnavit, vide in Glossa Rabani. Et multiplicata, unus namque insurgebat contra alium, et quilibet volebat excellere socium suum: quod patet, quia tandem quatuordecim illa regna aut regni portiones devenerunt ad quatuor, juxta prophetiam Danielis: ubi dicitur, quod fracto uno cornu in capite illius hirci nobilis, orta sunt pro eo quatuor cornua minora. Ista vero quatuor regna sunt: primo regnum Aegypti quod tenebat Ptolomaeus Lagi filius; secundum regnum Macedonum, quod tenuit Philippus, qui et Judaeus fuit, frater Alexandri; tertium Syriae Babyloniae, quod habuit Seleucus Nicanor; quartum Asiae, quod tenuit Antigonus, qui illud Seleuco praedicto tradidit, ita quod factum est unum regnum Syriae et Asiae. Ab ipso ergo Seleuco Nicanore coepit haec historia, pro eo quod Antiochus illustris, de quo statim agetur, ab ipso descendit, per multos tamen intermedios. Primo namque ipse Seleucus Nicanor in Syria regnavit annis viginti duobus, vel, ut alii, trigintaduos; et post eum Antiochus Soter annis octodecim; et post hunc Antiochus Theos annos quindecim, vel, ut alii, decemnovem; et post hunc Seleucus Gallericus vel Gallinicus annos viginti; et post hunc Seleucus Cerannos filius ejus annis tribus; et postea Antiochus magnus pater Antiochi illustris, et frater Seleuci Ceranni, et filius Seleuci Galerici, annis viginti sex, vel, ut alii, trigintasex; et postea Seleucus etiam, qui et Philopator, annis duodecim. Antiochus autem, Epiphanes, qui et praeclarus dictus est et illustris, filius Antiochi et frater Seleuci Philopatoris, annis undecim. Et ita patet quod a primo anno Seleuci Philopatoris usque ad Antiochum illustrem, fluxerunt anni centum et triginta septem: et ideo ante incepisse arbitror: quando incepit ab Alexandro. Ex eis, id est ex illis quatuordecim, vel ex illis quatuor principalibus. Radix peccati, quia ipse incitavit alios ad legis divinae persecutionem. Illustris, propter famam ejus in malo et aviditatem ejus in bella committendo. Qui fuerat Romae obses, quia Antiochus magnus accusatus Romanis super infestatione quam in populo faciebat, missa legatione ut eum compescerent, ipsemet ad assecurationem perpetuae cessationis eis filium minorem, sed probiorem, Antiochum scilicet illustrem, in perpetuum obsidem tradidit; qui audiens mortem patris sui et inertiam fratris sui antiquioris, Seleuci scilicet Philopatoris, clam secundum aliquos, vel secundum alios de consensu senatorum rediit, et mortuo fratre suo regnum tenuit. Et dicitur hic, in anno centesimo trigesimo septimo, secundum computationem regum, incipiendo a morte Alexandri, vel a principio Seleuci Nicanoris. In diebus illis exierunt. Nota radicem et causam hujus historiae, infra Lib. 2 et 3. Postquam ergo descripsit impugnatorum propaginem, hic, ut dictum est, describit impugnationis occasionem et originem: quae ex parte Antiochi videtur fuisse quorumdam Judaeorum perfidia et apostasia, qui spreta Judaeorum lege ad ritus gentium transierunt; et inde videtur sibi audaciam praesumpsisse. Et primo ponitur eorum adunatio, ibi, in diebus illis: secundo mutua animatio, ibi, eamus, etc.: tertio Concilii acceptatio, ibi, et bonus visus: quarto auctoritatis collatio, ibi, et destinaverunt et cetera. Quinto auctoritatis executio, ibi, et aedificaverunt. Ait ergo. In diebus istis exierunt ex Israel filii iniquitatis. Nota quod isti erant fratres Oniae summi pontificis Judaeorum qui liberos non habebat; videntes occasionem, etiam vivente fratre Onia summo pontifice, certare coeperunt de successione summi sacerdotii: et ideo volentes placere Antiocho, in tantum progressi sunt malum, ut etiam ob favorem acquirendum majorem, nomina sua Judaica in nomina gentilicia mutarent, ita quod Jesus fuit vocatus Jason, et Joannes Menelaus. Et haec sunt quae intellectum faciunt habere intricatum. Cumque plures essent cum Jasone, omnes rogaverunt Antiochum de faciendo gymnasio et ephoebiana, quod eis concessit; sed percipiens majorem malitiam Jasonis, magis voluit elevare Menelaum. Notandum tamen quod in 2 libro datur intelligi quod Menelaus non fuit frater Oniae, sed cujusdam Simonis: qui invidens Oniae, suasit Seleuco despoliationem aerarii: attamen intelligitur fuisse frater Simonis, non carne, sed malitia. Videns autem Onias scelus fratrum suorum, perrexit quantocyus ad regem, ut per regalem provinciam scelus impediret: quem sequens Menelaus suasit interim Andronico cuidam viro militari et curiali, ut Oniam interficeret: quod et fecit rege ignorante. Id vero postquam regi innotuit; Andronicum jussit purpura exui, et per civitatem ductum et flagellatum in eodem loco occidi. Testamentum, id est pactum vel foedus, destinaverunt, id est firmiter proposuerunt, justitiam gentium, id est ritum eos justificantem et errorem. Gymnasium, dicitur a lucta et dicitur locus luctandi, et accipitur pro loco in quo exercitabant se in sciendo ritus gentilium, id est schola: vel, ut dicunt aliqui, accipitur pro lupanari ephoebiorum, quod alio nomine vocatur ephoebium. Praeputia, non circumcidendo pueros: vel pelliculas aliquas apponendo, ne viderentur aliis deformes in circumcisione. Et paratum est regnum. Haec est tertia pars principalis; ubi ponit impugnationis processum et ordinem. Et primo describit regni Aegypti violentam usurpationem, et secundo ipsius Judaeae et Jerusalem spoliationem, ibi, et convertit Antiochus duo regna. Et Lib. 2 cap. 5, in principio, loquuntur de hoc, et tunc visa sunt in Judaea illa quae dicuntur hic. Et notandum quod ibi revertitur ad historiam istam in parte 2 illius capituli, quae incipit cum ibi dicitur, his itaque gestis; unde illa hic supponuntur. Circa quod notandum quod Antiochus ille illustris fuit frater Seleuci Philopatoris, qui quidem habuit filium cui debebatur regnum Aegypti, nempe Ptolomaeum Philometorem, cujus ille erat avunculus. Orta autem dissensione inter nutritios Ptolomaei nepotis sui et Antiochum avunculum pro quadam parte Syriae quae puero dicebatur oblata; inierunt praelium, et victi sunt ex parte Ptolomaei. Quod videns Antiochus, dissimulans se velle agere negocia nepotis sui, sub specie favoris, intravit Aegyptum, et tandem captans benevolentiam civium usurpavit regnum et occupavit, et crudelissime tractavit: intantum ut tandem expulsus de Aegypto, compulsus fuerit ad Judaeam ascendere. Adversus Ptolomaeum, id est adversus gentem suam. Et notare oportet quod haec dicuntur per recapitulationem: quia prius fecit bellum illud quam Aegyptum intravit. Et convertit. Haec est 2 pars illius. Et paratum est regnum. In qua post captam Aegyptum describit Judaeorum desolationem, ubi tangit depraedationum occasionem, et fecit caedem, id est desolationem. Et factus est planctus. Et ascendit in Jerusalem Menelao ductore, centesimo quadragesimo tertio anno a morte Alexandri, vel a regno Seleuci Nicanoris: et sexto anno regni sui, quia incepit anno 137, ut (dictum est). Et notanter posuisse dicitur in templo idolum Jovis, et omnes oblationes secundum legem Moysi prohibuisse fieri, et praecepisse carnem suillam comedi. Santificationem, id est templum. Cum superbia, id est, praesumptuose et sine reverentia. Et post duos annos. In hac parte cap. describit afflictionis magnitudinem; et dicit, post duos annos, id est anno 145 regni Graecorum, et octavo anno ejus. Civitatem David; id est illam partem Jerusalem quae dicitur Sion. Gentem peccatricem; id est Macedones Judaeis naturaliter infestos. Laqueum, id est insidias. Diabolum, id est diabolicum malum, effuderunt: Psal. 78: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, et cetera. Populus unus, id est, circa cultum unum occupatus, scilicet gentilem. Casleu, id est Decembris apud nos. Idolum, id est Jovis. Ubi notandum quod Samaritani videntes Judaeorum gloriam, et favorem quem apud Alexandrum magnum habuerant, propter revelationes quas Deus Judaeorum illis ostenderat: templum super montem Garizim aedificarunt; in quo ritum Judaeorum se observare dicebant. Videntes autem haec mala inferri Judaeis, currunt ad regem, cultum Judaicum omnino negantes, et petentes ut templum illud prius consecratum, in honorem Jovis consecraretur, quod et obtinuerunt.


Caput 2

[89086] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 2 In diebus illis. In hac secunda parte hujus primi libri, post descriptam malitiam adversariorum impugnantium, describitur probitas et victoria Judaeorum, se defendentium. Ordo vero istius processus sumi debet secundum diversitatem principum sub quibus vicerunt. Primo quomodo vicerunt sub Mathathia, et hoc in isto capite. Secundo quomodo sub Juda: et hoc a 3 cap. usque ad 9 ante medium, ibi: et congregati sunt omnes. In illa secunda parte cap. 9 agitur de morte Judae. Tertio sub Jonatha, et hoc a 9 cap. usque ad 13 inclusive. Quarto sub Simone, et hoc a 13 cap. usque ad finem. Circa primam partem agitur de probitate ipsius Mathathiae qui fuit primus et principalis: et commendatur a tribus: nam primo ostenditur audacia zelantis, secundo constantia tolerantis, ibi: et exclamavit; tertio providentia necessitatis, ibi: et appropinquaverunt. Circa primum ponit primo epilogum suae generationis. Secundo planctum suae compassionis, ibi: et dixit Mathathias. Tertio applausum suae confessionis, ibi: et venerunt illuc qui ultra. Quarto zelum suae aemulationis, ibi: et cessavit loqui. Circa secundam partem nota quod bene apparuit in eis magna constantia: et id patet ex tribus: primo quia non sunt fracti rigore asperitatis; unde desertum elegerunt, et omnia reliquerunt. Secundo nec terrore adversitatis; quia aliqui mortem sustinuerunt, alii patienter toleraverunt. Tertio nec labore anxietatis; quia se recollegerunt et confortaverunt et defendere proposuerunt, ibi: et dixit vir proximo suo. Circa tertiam partem principalem ostendit bene ejus providentiam in monendo et incitando: nam cum sentiret se proximum morti, voluit posteris suis imprimere zelum negotii. Et sic primo tangit pro sua morte adversariorum animationem. Secundo incitat filios ad legis aemulationem, ibi: nunc ergo filii. Tertio adducit pro exemplo antiquorum patrum remunerationem. Quarto tangit adversarii debilem impugnationem, ibi: et a verbis peccatoris. Quinto ordinat eis principem et consiliarium, ibi: et ecce Simon. Sexto praemissa benedictione describit suam commiserationem, ibi: et benedixit. Ait ergo: in diebus illis, idest anno quadragesimo quinto secundum Josephum: et ita secundum praecedentia, octavo anno regni Antiochi, nam incepit anno trigesimo septimo. Sacerdos summus, scilicet carim, qui fuerat summus sacerdos et secundum Josephum dicitur lolath carim; vel de vice Joachim, sicut Zacharias de vice Abia: familiae enim Aaron numeratae inventae sunt vigintiquatuor: octo de Ithamar et sexdecim de Eleazar. Ad ampliandum ergo cultum divinum, David de qualibet constituit unum eligi; et unusquisque sua septima serviebat per ordinem, quem sorte divisit eis, ut patet 1 Paral. cap. 24. Et sedere illic, scilicet malos homines, ubi debent sedere sacerdotes. Quae gens non haereditavit, idest quae gens fecit in Jerusalem mala et spoliavit eam. Quasi diceret: plures hoc fecerunt. Vel quae gens de omnibus aliis non obtinuit in pace regnum et spolia sua, nisi tantum Jerusalem? Quasi dicat: nulla alia fuit ita turbata. Phinees, de quo Num. 25: testamentum, idest firmum pactum cum domino, descenderunt. Nota quod iste conflictus fuit factus in sabbato per Apollonium: de quo dicetur infra, cap. 3: et fuit factus cum illis qui adhuc erant in civitate, sed tamen postea fugerunt in vallem, ut hic dicitur (et de hoc vide in Lib. 2, cap. 5). Et ait: descenderunt, non cum eis, sed illi in montem, et isti in vallem, quaerentes judicium, idest ut possent facere discretionem in cibis secundum justitiam legis. Omnis homo quicumque venerit et cetera. Sed videtur quod peccarint pugnando in sabbato, quoniam erat lege prohibitum. Ad hoc inquiunt aliqui, quod Mathathias id fecit ductus familiari instinctu spiritus sancti. Alii vero quod propter articulum necessitatis in qua erant, cum esset summus sacerdos, quod potuit in hoc dispensare. Quod videtur etiam haberi ex facto apostolorum, quando evellentes spicas comederunt. David quoque tempore necessitatis comedit panes propositionis. Ideo dicit Glossa: ita sabatum custodiri praeceptum est, ut non sit reus qui violaverit si necessitas fuerit. Vel dicunt quod proprie non fuit ibi sabbati violatio, nec dispensatio, sed omnimoda ejus observatio, quia licitum et justum est etiam sabbato fieri charitatis opera, et isti movebantur charitate et zelo legis, quae opera etiam alias de servilibus sunt moralia, et maxime quando fiunt ex charitate illa imperante, propter honorem et observantiam legis et sabbati: unde videtur mihi sine praejudicio, quod ipsi fecerunt melius quam primi, de quibus bene dictum est quod in simplicitate sua mortui fuerunt. Ad nationes. Hic debet ordinari quod infra 6 cap. dicitur de Eleazaro et cap. 7 de septem filiis et matre: haec enim omnia facta fuerunt antequam Judas insurgeret. Et dicitur, ad nationes, idest ad gentiles. Ex quo patet quod etiam malos Judaeos occiderunt, obtinuerunt legem, idest cultum legis, de manu, idest de virtute et resistentia. Cornu, idest occasionem gloriae. Superbia, dicitur respectu hostium et castigatio, Judaeorum. De Abraham vide Genes. 22. Mandatum, scilicet castitatis, de quo vide Genes. 39: vel ut non contaminarentur de cibis gentilium, Gen. 34, seorsum Joseph. Phinees, Numer. 25: verbum explorationis terrae, Numer. 23 et 24: ut testificarentur bonum terrae, Numer. 14. Misericordia in Saulem, Lib. 2 Reg. et in Semei. Elias de quo 4 Reg. 2: Ananias, Daniel. Daniel 3 et 16 et ultimo: centesimo quadragesimo sexto. Et ita patet quod uno circiter anno praefuit; et hoc dicit Josephus.


Caput 3

[89087] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 3 Et surrexit Judas. Haec est secunda pars illius, scilicet in diebus illis: in qua agitur de ducatu Judae qui defendit populum suum tempore trium regum ordinate se habentium; et dividitur in tres. Primo defendit ipsum sub Antiocho praedicto illustri vel Epiphane. Secundo sub filio ejus Antiocho Eupatore, cap. 6. Tertio sub Demetrio nepote Antiochi filio, scilicet fratris sui Seleuci qui per Antiochum avunculum suum adhuc parvulus privatus est regno, cap. 7. Sub Antiocho vero Epiphane Judas triplex praelium habuit; ideo pars haec in tres dividitur. Primus congressus fuit cum principibus regni. Secundus cum principibus ipsius regis cap. 4. Tertius cum finitimis gentilibus cap. 5. Circa primum primo ostendit quomodo Judas cum suis primum praelium superavit. Secundo quomodo rex Antiochus ad secundum congressum se multipliciter praeparavit, ibi. Ut audivit rex Antiochus. Circa primam partem primo ponitur ipsius Judae assumpti commendatio. Secundo duorum principum regalis militiae expugnatio, ibi: et congregavit Apollonius. Et primo ponitur ejus promotio, et secundo per anticipationem probitatum postea habitarum recapitulatio, ibi: et similis factus est. Et ibi, et congregavit, dicit quomodo vicit Apollonium principem militiae Samariae, et postea quomodo Seon principem Syriae, ibi, et audivit Seon. Circa istam secundam partem ponit primo quomodo ex parte adversarii fortis exercitus praeparatur. Secundo quomodo paucus populus a Juda animatur, ibi: ut audivit ergo exercitum. Circa primum patet adversarium habuisse intentionem invidiosam et praesumptuosam, ibi: faciam mihi, et flagitiosam, ibi: et ascenderunt. Circa factum Judae ponitur ex parte suorum, timoris concussio, et occasio; et ex parte Judae timoris exclusio. Circa primam ponit quomodo exercitum confortavit, secundo quomodo adversarium superavit, ibi: ut cessavit autem loqui. Exclusit autem timorem tripliciter. Primo propter divinum auxilium in quo confidebat. Secundo propter superbiam et malitiam quam in adversariis cognoscebat, ibi: ipsi veniunt. Tertio propter intentionem sanctam quae ipsos movebat, ibi: nos autem pugnabimus. Fuit autem talis pugna animosa et operosa, quia contriverunt adversarios; et fructuosa, quia cecidit timor super eos; et gloriosa, ibi: et pervenit ad regem. Ut audivit autem Antiochus. Haec est secunda pars totius capituli, in qua ostenditur quomodo rex Antiochus ad secundum congressum se praeparavit. Ubi primo ponitur apparatus ex parte regis. Secundo ex parte Judae, ibi: et vidit Judas et fratres ejus. Ex parte regis quomodo rex indignatus ivit in Persidem contra Judam ad pecuniam colligendum et gentem congregandum. Secundo quomodo Lysias ex parte regis congregavit exercitum ad gentem Judaeorum occidendum, ibi: et reliquit Lysiam. Ubi ponitur ejus a rege informatio. Et secundo regis transfretatio, ibi: et rex assumpsit. Tertio ex parte Lysiae voluntatis regis executio, et elegit Lysias Ptolomaeum. Et vidit Judas. Hic ponitur apparatus ex parte Judae quoad quatuor. Et primo praemittitur luctus et oratio, ibi: et vidit. Secundo sequitur jejunium et humiliatio, ibi: et jejunaverunt. Tertio ponitur divini adjutorii imploratio, ibi: et clamaverunt. Quarto paucorum remanentium confortatio, ibi: et post haec constituit. Succendit flammis, idest quibusvis tormentis aut modis aliis. Non enim accipiuntur hic flammae ad literam. Sic Josue cap. 7, ubi agitur de illo qui cum deprehensus esset in scelere comburi mandabatur; et tamen, ut ibi dicitur, fuit lapidatus, et non combustus. Castra impiorum, idest Judaei apostatae et milites sibi subjecti. Bethoron Josephus dicit Beth-Suram, viculum in Judaea. Octingenti. Josephus dicit, octomillia: congregavit omnem propriam virtutem, et multos ex insulis finitimis conducens, parabat circa veris initium pugnare contra Judam, dissensione, quia subditi dissentiebant sibi; eo quod magnanimus erat in expendendo; et exactiones volebat facere contra legitima terrae antiqua. Antiochia, quae primo dicebatur Emath, sed ab Antiocho reparata, sic vocata est, et aliquando dicta fuit Reblatha, ubi exoculatus fuit Sedechias rex Juda, ut 4 Reg. ultimo dicitur. Regionum, de Syria, scilicet de finitimis locis. Et Jerusalem non habitabatur. Hoc dicit ut ostendat quare alibi quam in templo oraverunt, scilicet, in Masphat. Ante in Israel, idest antequam fieret templum, vide in Lib. judicum per totum. Contra Jerusalem. Cum enim essent extra Jerusalem, vertebant se versus eam; quando volebant orare. 4 Reg. 8 et Daniel 6. Librum legis, ad literam: quasi dicerent: haec est lex nobis a te data, et pro cujus conservatione pugnamus: adjuva ergo nos. Consimiliter fecit Ezechias, 4 Reg. 19 et Isaiae 38, quando recepit literas blasphematorias Rapsacis. Vel accipitur continens pro contento; ut appellet librum legis, promissiones scriptas in lege. In quibus scrutabantur, idest secundum quorum tenorem, gentes arguebant Judaeos idolatras, quia Cherubin super altare stabant. Suscitaverunt, idest apparere fecerunt, qui impleverat dies taxatas a lege, ut scilicet orarent cum eis, et offerrent oblationem suam: de quorum ritu, vide Numer. 6. Tribunos autem vocat eos qui mille viris praeerant, centuriones qui centum, sicut et pentacontarchos, qui quinquaginta. Et dicitur a pentaconta quod est, quinquaginta, et archos, quod est princeps. Decuriones autem dicuntur qui praesunt decem, et dixit his qui aedificabant et cetera.


Caput 4

[89088] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 4 Et assumpsit Gorgias. Haec est secunda pars illius, et surrexit Judas. In qua postquam debellavit Judas exercitum principum et regum, hic declaratur debellatio principum et exercitus regis. Et primo ponitur ipsa expugnatio. Et secundo, aliquali pace habita, ipsius templi aliqualis purificatio, in medio capitis. Dixit autem Judas et fratres ejus. Primo congreditur contra principes Lysiae; secundo cum ipso Lysia, ibi: quicumque autem alienigenarum. Circa primum introducit Gorgiam per proditionem insidias praeparantem. Et secundo ipsum inter ea per cautelam evadentem, ibi: et audivit Judas. Et tertio ipsum Judam reliquam partem exercitus invadentem, ibi: et cum dies factus esset. Quarto ipsum exercitum Judam praecipitantem et se defendere praeparantem, ibi: et elevaverunt alienigenae. Et quinto ipsum Judam adversarios trucidantem, et persequentem eos qui fugiebant, ibi: et congressi sunt. Sexto Judae et exercitus illius reversionem, ibi: et reversus est Judas. Et septimo ipsum Gorgiam cum suis fugam capientem, ibi: et vidit, Gorgias, scilicet, populum cum Dei commendatione, praedam hostium colligentem. Quicumque autem alienigenarum. Hic secundo congreditur cum Lysia. Et primo ponitur quomodo de praedicta victoria Judaeorum fuit Lysias informatus. Secundo quomodo super haec fuit confusus et conturbatus, ibi: quibus auditis. Tertio quomodo per ipsum fuit magnus exercitus congregatus, ibi: et sequenti anno. Quarto, quomodo per Judam fuit Deus exoratus, ibi: et occurrerunt illis Judas. Et quinto, quomodo Lysias fuit totaliter expugnatus, ibi, et commiserunt praelium. Sexto quomodo ad alium exercitum adducendum fuit animatus, ibi: videns autem Lysias. Dixit autem Judas. Haec est secunda pars principalis totius cap.; in qua, parva angustia habita pugnando, statim prorumpunt ad templi purificationem. Ubi ponitur primo, quomodo Judas ad hoc incitavit populi multitudinem. Et secundo repetit inventam loci solitudinem, ibi: et ascenderunt. Et tertio narrat, ex hoc, in populo compassionis amaritudinem, ibi: et sciderunt vestimenta. Quarto, quomodo Judas prorupit in reparandi promptitudinem, ibi: tunc ordinavit. Et in hac ultima ponitur quomodo aedificantes contra adversantes assecuravit. Et secundo quomodo de altari holocaustorum ordinavit, ibi: et cogitavit. Et tertio quomodo alia destructa reparavit, ibi: et aedificavit sanctis. Quarto, quomodo populus debito modo sacrificavit, ibi: et ante matutinum. Quinto, quomodo dedicationem altaris celebravit, ibi: et fecerunt dedicationem. Sexto, quomodo celebrandam in posterum demandavit, ibi: et statuit Judas. Septimo quomodo aditum ad Jerusalem fortificavit, ibi: et aedificavit et cetera. Ait ergo. Et assumpsit Gorgias. Hic continuat quod dictum fuit supra, quod Lysias congregavit exercitum in quo erant Ptolomaeus Nicanor et Gorgias, qui astute voluit de nocte insurgere in Judam; quod praesciens Judas fugit: et in aliam partem exercitus quam Gorgias reliquerat, ivit; et eam invasit, et postea contra Gorgiam reversus est, et iterum illum devicit, ibi: quo viso et cetera. Et tunc patet litera. Filii eorum, idest alienigenae in arce reclusi, vel filii, idest Judaei apostatae, quorum quidam etiam erant, ibi: et audivit, idest per insidias percepit, parantem exercitus, quia ibi plures erant exercitus, scilicet Ptolomaei et Nicanoris, ut supra cap. 3: dispersus exercitus, scilicet Gorgiae, erat divisus ab aliis. Tegumenta, idest arma, prae paupertate scilicet. Tuba; secundum legem, ut Numer. 10 habetur. Ad tria millia: quidam libri habent ad quinque millia, sed falso. Purpuram marinam, hoc dicitur quia secundum Isidorum purpura est sanguinei coloris, et tingitur quodam pisce marino qui conchylia vel muraena dicitur; qui concisus ferro, sanguineas guttas emittit; ex quibus collectis tingitur purpura; et ideo dicitur marina. Sic Cantic. 7, quasi purpura regis tincta canalibus. Potentis, idest Goliae, de quo 1 regum 17, et de Jonatha, 1 regum 14. Mundare, idest, reparare ruinam, vel a foeditate idolatriae purificare. Sanctificationem, idest aedificia sancta, templum scilicet et adjacentia, desolatam, idest occasione desolationis praecedentis profanatam propter sacrificia. Atriis: quatuor enim erant: scilicet sacerdotum, mundorum virorum, et mulierum, et generaliter immundorum. Virgulta, idest urticas et herbam et alia hujusmodi. Pastophoria, idest domuncula in atrio sacerdotum quae adversus ducebat, scilicet ad habitationem hebdomadariorum et comestionem Judaeorum in Jerusalem ad sacrificandum de longinquo venientium, qui partem sacrificii sui coram domino comedere debebant: et est nomen Graecum, secundum Hieronymum, et Latine dicitur thalamus. Vel secundum alios, est Latinum, et tunc dicitur quasi pastus forensium, quia forenses Judaei ibi comedebant, Deuter. 26. Tubis signorum, hoc dicit quia usus tubae erat eis in signum multipliciter, ad convivandum et bellandum et solemnizandum et cetera. In arce, quia illi erant Judaeis in insidiis et molestiis: profanaverunt, propter oblationes gentium. Destructum. Hinc sumitur argumentum destruendum fore altare, post sacrificium haeretici in illo factum. In monte domus, idest in loco eminenti domus vel in loco in quo erat domus, extra tamen domum. Sancta, idest partem templi priorem, et quae intra, idest sancta sanctorum, altare incensi, idest aureum. Vela, quia aut duo erant: unum in ingressu templi et aliud in ingressu oraculi. Quae fecerant, idest quae facere poterant, vel debuerant, aut deliberaverant. Vel quae fecerant prius in locis ubi erant et secum asportaverant. Quinta et vicesima. Notandum quod eadem die qua ante gentiles super primum altare sacrificaverant, ipsi iterum super altare novum sacrificaverunt. Unde supra, cap. 1, dictum est, quod anno centesimo quadragesimo sexto die vigesima quinta mensis Casleu sacrificaverunt: nunc autem hoc fuit factum anno centesimo quadragesimo octavo, die vigesima quinta ejusdem mensis, et ita profanatio duravit duobus annis: quod praeviderat Daniel propheta cap. 8 vide ibi. Casleu, idest Decembris. Cinaris. Cinara est instrumentum musicum: et dicitur a cieo cies, idest moveo, quia motu digitorum facit sonum in aere. Dicit Josephus quod non solum erat festum, sed et de istis instrumentis, de cibis et potibus, non quibuscumque, sed optimis et delitiosissimis: nullis enim tunc expensis Judas pepercit. Dedicationem. Notandum quod variae leguntur dedicationes altarium: una sub Salomone, cujus fit mentio 3 Reg. 8: alia sub Esdra, de qua habetur 1 Esdr. 6: prima fuit in Septembri et secunda vere: et istae fuerunt abolitae propter istam tertiam quae fuit facta in hieme, hoc est in Decembri, ut dicitur hic et Joan. 6: facta sunt encaenia Jerosolymis et hiems erat. Notandum quod hac die obtulerunt holocausta et adoraverunt incenso igne de ferro excusso per actum calculorum de altari sumptorum, et lumina multa accenderunt et vocaverunt illud festum luminarium, quia tunc in prosperitate habita fuerunt a Deo clarificati, eo quod paulo ante in speluncis et antris habitaverant. Diebus octo: quod erat contra consuetudinem festivitatum legalium quae tantum durabant septem diebus: sed hoc fuit in significationem gloriae caelestis, quam recipient martyres novae legis per eos significati. Neque obest de octava die Scenopegiae, quia ipsa proprie non erat de festivitate, nisi tantum pro collecta facienda. Montem Sion, idest turres altissimas fecit versus partem montis, inter arcem, ut credo, quae jam formata erat ab adversariis, et templum sive civitatem, extruxit, illis scilicet ad munitionem, et Bethsuram, civitatem, ut esset illis pro castello.


Caput 5

[89089] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 5 Et factum est ut audierunt. Haec est tertia pars illius, et surrexit: in qua agitur de illius conflictu contra finitimas nationes et quod Judaeos inter se habitantes occidebant. Et primo ostendit quomodo praevaluit ad Judaeorum de diversis gentibus liberationem: secundo quomodo praevaluit ad ipsorum jam liberatorum remeationem vel reductionem. Et congregavit Judas. Circa primum ponit victorias Judae, quas de finitimis gentibus habuit; et hoc auxilio et beneficio exercitus conjuncti. Secundo, ministerio exercitus divisi, ibi: et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad. Circa primum ponit gentium impugnationem, et secundo ipsorum a Juda expugnationem, ibi, et debellavit. Et primo filios Esau quos occidit, maxime illos qui erant in tribus civitatibus morantes. Secundo filios Ammon, ibi: et transivit ad filios. Et congregatae. Primo ponitur diversarum nationum in Judaeos insurrectio. Secundo ipsius exercitus pro Juda divisio, ibi: et dixit Judas. Tertio utriusque partis victoriosa persequutio, ibi: et abiit Simon. Circa primum ponit primo Galaaditas insurgentes, et secundo Galilaeos, ibi: adhuc epistolae: et in utraque illarum, primo ponitur insurrectio et ad Judam denunciatio et auxilii postulatio, ut patet. Dixit Judas. Circa illam partem et abiit Simon, primo ponitur congressus et victoria Simonis, et secundo ipsius Judae, ibi: Judas Machabaeus. Et ibi ponitur quomodo Judas in Galaaditim veniens super oppressione Judaeorum et loci in quibus opprimebantur fuit informatus; secundo quomodo fuit contra adversarios zelo inflammatus, ibi: et convertit Judas. Habuit autem duos congressus principales cum Timotheo duce illius populi, et secundum ibi: post haec autem verba congregavit Timotheus. Et ibi habetur primo qualiter exercitus magnus fuit ab eo congregatus; et secundo quomodo fuit cautelose informatus, et tertio quomodo juxta quod praedixerat fuit a Juda expugnatus. Et congregavit Judas. Haec est secunda pars totius capituli: in qua agitur de Judaeorum liberatorum universali reductione, et secundo de aliquorum Judaeorum superba acceptatione, ibi: et in diebus illis: tertio agit iterum de Judae et suorum commendatione et inimicorum expugnatione, et de quorumdam fatuorum sacerdotum occisione, ibi: et viri Juda magnificati. Circa primum ponitur quorumdam contra Judaeos crudelitas, et secundo divina super eos et per Judam severitas, ibi: et praecepit Judas. Circa illam partem et in diebus, ponitur superbiae acceptatio, et secundo superbiae punitio, ibi: et exiit Gorgias: tertio punitionis ratio, ibi: quia non audierunt Judam. Genus Jacob Judaeos: inter eos enim multi Judaei erant dispersi inter nationes propter persecutionem Antiochi. Acrabathane, civitas est filiorum Esau. Filiorum Bean, idest habitantium Bean civitatem, etiam eorum: unde Bean non est nomen viri, sed civitatis. In via, scilicet qua venerant in terram promissionis. Anathematizavit eos, idest res eorum, sicut factum fuit Jericho, ut patet Josue 6. Et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubin interfecti sunt, idest Judaei qui morabantur in Tubin; hoc est, in illis locis quae a Tubin sic dicebantur, unde et ab hoc locus nomen accepit; et interpretatur deserens sive desertum. A Ptolemaide, civitas est metropolis fortissima. Et occurrerunt eis Nabuthei, idest aliqui de illis populis volentes se jungere Judaeis, et fovere eos, qui in illa civitate morabantur, ad munitionem Datheman, de qua dictum est supra; ubi recollegerant se Judaei ut expugnarent eos de munitione, tribus ordinibus exercitu suo in tres partes distincto. Maspha alia est ab illa quae est in Judaea, ubi erat aliquando locus orationis Judaeorum, quam Josephus vocat Mellem civitatem alienigenarum. Et Bosor, non est illa quae statim legitur combusta; quae secundum Josephum vocabatur Bethsura; et illae quae sequuntur sunt civitates gentium in Galaaditide. Et ait Timotheus principibus exercitus sui: cum appropinquaverit et cetera. Sed numquid fuit propheta? Non. Sed aestimo quod credebat Judam esse tantae fortitudinis quod nisi diffideret, non superaretur: et quamdiu confideret, superaret: ex diffidentia autem dimisisset eos transire. Fanum, templum idoli sui. In ingressu, scilicet reversionis eorum ad terram suam. In quo erat loco, idest singulae partes exercitus; singulis partibus civitatis. Josephus Zachariae filius, ille scilicet quem praetulerat exercitui in Judaea remanenti: et praeceperat ne pugnaret. Unde inobediens fuit zelo gloriae; et ideo punitus fuit in sua superbia. Per quos salus, idest qui ad faciendam victoriam deputati erant a domino. Fausta acclamantes, idest laudes vel rogationes; quibus rogabant ut semper prospere eis eveniret. Et dicitur a faveo faves. Inde Faustus cui fortuna favet, de illa Christiano more loquendo: et ita fausta clamare est, favorem optare.


Caput 6

[89090] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 6 Et rex Antiochus. Haec est pars principalis illius partis in 3 cap. et surrexit Judas: in qua, descripta probitate multiplici ipsius Judae quam exercuit sub Antiocho illustri, hic describit secundo ejus probitatem et victoriam quam habuit sub filio ejus Antiocho Eupatore. Ubi quatuor facit. Primo ponitur adeptio regni, mortuo scilicet patre suo. Secundo ponitur praeparatio praelii, ibi: et qui erant in arce. Tertio congressio belli, ibi: et appropiavit Judas. Quarto liberatio populi, ibi: et audivit Lysias. Circa primam partem historiae istius notandum est quod historia hujus secundae partis multo completius habetur Lib. 2 Machab. cap. 9. Sed hic ponitur primo infirmitatis illius occasio. Et secundo infirmitatis incursio, ibi: et factum est ut audivit. Tertio malitiae suae recognitio, ibi: et vocavit Philippum. Circa primum ponitur primo occasio, quomodo de Perside recessit viliter superatus. Secundo quomodo a Judaeis exercitus suus fuit turpiter debellatus, ibi: et venit qui nunciaret. Et hi qui erant in arce. Haec est secunda pars capituli, in qua ponitur praeparatio praelii. Et primo ponitur praeparationis occasio. Et secundo apparatus executio, ibi: et iratus est rex ut haec audivit. Circa primum ponitur quomodo illi de Juda arcem expugnarunt. Secundo quomodo aliqui de obsessis in turri, fraudulenter ab illa exierunt, et se illis conjunxerunt, ibi: et exierunt quidam. Tertio quomodo regem adierunt et ipsum contra Judam informaverunt, ibi: et abierunt ad regem. Apparatus vero magnus ex parte regis fuit in his. Primo quia multitudinem pugnatorum congregavit, ibi: iratus est autem. Secundo quia civitatem sicut potuit debellavit, ibi: et venerunt per Idumaeam. Tertio quia tam homines animavit, quam animalia cetera fortificavit, ibi: surrexit autem rex. Quarto quia tam elephantes quam milites ordinavit, ibi: et diviserunt bestias. Quinto quomodo occasione istorum omnes ad timorem concitavit, ibi: et ut refulsit sol. Et appropiavit Judas. Haec est tertia pars, ubi ponitur congressio belli duplex in campo, et duplex in praesidio, ibi: castra autem regis. Circa primum primus congressus fuit generalis. Et secundus fuit specialis cum una tantum parte exercitus, ibi: et vidit Eleazar. Castra autem regis, ibi ponitur primo quomodo rex Bethsuram debellavit praeter Judaeorum communicationem. Et secundo quomodo Jerusalem diu debellavit praeter ejus laesionem, ibi: et convertit castra ad locum. Et audivit Lysias. Haec est quarta pars, ubi ostenditur liberatio. Et primo ponitur Lysiae deliberatio, et consilii exhibitio, ibi: nunc itaque demus. Ponitur et consilii a rege et aliis acceptatio, ibi: et placuit sermo: et mutua inter hostes confoederatio, ibi: et misit ad eos: et confoederationis violatio, ibi: et intravit rex montem Sion: scilicet, interea quod haec fiebant a Juda, intravit rex montem Sion. Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones. Persidis scilicet, ad habendam pecuniam, supra 3. Templumque in ea. Dianae scilicet. Alexander, de quo supra in principio libri. Et reversus est in Babyloniam cum virtute. Babyloniam, hoc dicitur per anticipationem, forti in primis, idest cum praecipuis viris Timotheo, Nicanore, Gorgia, et seipso: quasi dicat: totum fecerat quidquid potuerat. Bethsuram civitatem suam, idest quam tamquam ad sui tuitionem fortificaverat, suam, idest ad regis obsequium promptam. Abominationem, idest idolum Jovis quod in templo posuerat, supra primo cap. Et factum est ut audivit rex sermones istos expavit. Libro secundo, cap. 9, habetur id perfectius, quomodo incurrit dolorem viscerum, et praecipiens agitari currum versus Judaeam, dum minabatur se facere sepulchrum Judaeorum, collisus est in terram, ita quod decidit in lectum suum, et putruerunt carnes ejus, ut dicit Magister historiarum. Et dilectus in potestate mea, scilicet ab aliis: vel mihi ipsi complacebam. Cognovi ergo, quod scilicet propter mala quae fecerat Judaeis, percussus fuerat. Alii dicunt quod ideo quoniam voluntatem habuit spoliandi templum Dianae. Quod reprobat Josephus dicens, quod in hoc non peccavit, quia etsi voluntatem nocendi habuit, tamen nihil fecit. Ex quo colligitur argumentum, quod secundum opinionem Judaeorum, lex tantum prohibebat manum, non animum. De amicis suis, idest collectaneis, adduceret eum et educaret (...) centesimo quadragesimo octavo. Contra hoc objicitur. Nam incepit anno centesimo trigesimo septimo: et ita regnavit duodecim annis, scilicet tribus et novem; quod est contra praedicta cap. 1, ubi tantum dicitur regnasse undecim annis. Respondetur quod regnavit per aliquam partem noni anni quae hic computatur pro uno anno, supra autem non computatur; et ita contingit frequenter in temporum computatione. Quem nutrivit adolescentem. Et vocavit nomen ejus Eupatorem. Cognomen fuit, vel forte nomen ratione creationis in officio, sicut fit de Papa. Et hi qui erant in arce concluserant, idest sic eos concluserant circumquaque, et venire in templum impedierant ex omni latere. Et quaerebant eis mala semper: et firmamentum, quia volentes immolare in templo repente occidebant. Centesimo quadragesimo, in quo Antiochus Eupator coepit regnare. Balistas, ad emittendum jacula; et dicitur a ballin Graece, quod est emittere, ut Papias et Isidorus inquiunt. Machinas. Machinae, secundum Papiam universaliter sunt, quae fiunt opere humano; sed accommodantur ad hoc, ut dicantur instrumenta omnia quae subtiliter inveniuntur, et operose fiunt, pro victoriis obtinendis in bello: inde machinor-aris. Qui obsidebantur, qui erant apostatae Judaei, tamquam vellent ab apostasia resilire. Et vindicas fratres? Id est vindictam non sumis de fratribus nostris, scilicet de Juda et de suis. Bethzacharia, Josephus dicit, angustum esse locum mille stadiis ab hostium loco distantem. Legiones, non proprie dictas, secundum quod legio continet sex millia sexcenta sexaginta sex: sed communiter pro quacumque congregatione. Unde super quemlibet elephantem erat turris lignea et machinae: erant enim triginta duo elephantes, et triginta duae turres super eos, et in qualibet turri triginta duo viri, et in custodia cujuslibet mille cum illo qui principaliter regebat bestiam, et triginta tres pedites loricati, et quingenti equites: et ita cuilibet animali inerant deputati mille quingenti et triginta tres: et ita in summa deserviebant omnibus elephantibus quadraginta duo millia nongenti nonaginta novem: et his conjungendo eos, qui principaliter regebant elephantes, fiunt insimul quadraginta novem millia et triginta unus: ita quod remanebant in communi exercitu equites tantum quatuor millia, quia sexdecim millia deputata erant elephantibus; de peditibus vero remanebant circiter sexaginta septem millia: et isti tam equites quam pedites ordinati erant in duas partes. Exercitus autem habebat centum millia peditum, et viginti millia equitum: et ideo residuum exercitus erat divisum hinc et inde, bestiis cum viris eorum in medio. Ante tempus, id est cito et expedite semper praeerant motui animalium. Tubis: statuit enim, ut moverentur castra ad sonitum tubarum. Distincta, idest divisa: quidam enim in monte, quidam in valle ibant, animalia in medio. Constipatos, se mutuo adinvicem jungentes in legionibus suis; ad hoc urgebat eos propter vim majorem habendam. Eleazar frater Judae, ut dicit Josephus, de quo supra cap. 2, filius aura, quia Mathathias binomius fuit: vel forte erat frater ejus de alia uxore, cujus nomen est aura. Non enim potest dici frater ejus de alio patre. Cujus nomen ponitur hic, quia supra dicitur uterque filius Mathathiae. Loricis regis, id est, armis regis depictis. Diverterunt euntes, scilicet in Jerusalem ad videndum locum. Pacem, dando se regi salva vita eorum. Sabbata; quia secundum legem septimo anno quiescebat terra, nec fructus portabat. Ignis jacula, id est instrumenta ad jaciendum ignem. Scorpios, id est instrumenta ad projiciendum sagittas venenosas, ad modum scorpii unde dicuntur: et accipiuntur hic pro instrumento fundibili, quia per eas emittuntur lapides e fundis positi et circumvoluti. A Perside, ubi mortuus fuerat rex, cum reversus fuisset Antiochiam. Quaerebat usurpare regnum in praejudicium Eupatoris. Deficimus, scilicet fame. Munitus est. Hoc credebat ipse, sed ita non erat: vel hoc dicebat invidendo Philippo, qui in Antiochia regnabat. Ac pugnavit. Argumentum est, quod Philippus regnum usurpabat.


Caput 7

[89091] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 7 Anno centesimo et cetera. Libri primi haec est tertia pars, probitatis Judae sub tertio rege, scilicet Demetrio nepote Antiochi illustris filio Seleuci, qui tribus annis regnavit post Antiochum magnum patrem ejus, et patrem Antiochi illustris, a quo Demetrio Antiochus illustris avunculus suus regnum abstulerat. Ubi primo ponitur victoria habita sub Demetrio. Secundo confoederatio facta cum Romanis post victorias, et hoc 8 cap. Tertio insurrectio ipsius, scilicet Demetrii, facta contra Judam, occasione illius confoederationis, et hoc cap. 9 et cetera. Circa istud caput primo ponit tria in generali. Primo ipsius Demetrii ad regnum exaltationem. Secundo ipsius contra Judam informationem, ibi: et venerunt. Tertio bellandi dispositionem, ibi: et elegit rex. Circa primam partem ponitur primo, quomodo de terra Romanorum remeavit: secundo, qualiter Antiochum Eupatorem filium Antiochi avunculi sui, et Lysiam ejus adjutorem trucidavit, ibi: et factum est. Tertio ponitur malorum congregatio, et Judae accusatio, ibi: perdidit Judas. Quarto regis informatio, ibi: nunc ergo mitte virum et cetera. Et elegit. Tertia pars principalis ponitur, ubi rex misit primo contra Judaeos duos principes, scilicet Alcimum et Bacchidem. Secundo, quomodo post illos misit Nicanorem, ibi: et vidit Alcimus. Circa primum ponit ipsorum principum dolositatem et crudelitatem. Secundo ipsius Judae contra eos probitatem, ibi: et vidit Judas omnia mala. Circa primam partem ponit primo dolosam illorum principum intentionem, et secundo cautelosam ipsius a Juda perceptionem, ibi: et non intenderunt sermonibus. Tertio ingeniosam aliquorum deceptionem, ibi: et convenerunt ad Alcimum. Quarto dolosam ipsorum interfectionem, ibi, et comprehendit ex iis. Quinto animosam aliorum fugam et divisionem, cum viderunt eorum proditionem, ibi: et incubuit timor. Sexto ipsorum fugientium persecutionem, ibi: et movit Bacchides. Septimo Bacchidis ab Alcimo separationem, ibi, et abiit Bacchides. Octavo malorum ab Alcimo auxilium et adjuvationem, ibi, et convenerunt ad eum. Vidit autem Alcimus. Hic misit secundo Demetrius ipsum Nicanorem, contra quem fuit duplex congressus. Et circa primum primo ponit iterum ipsius Judae per Bacchidem accusationem, et secundo Nicanoris missionem, ibi, et misit rex Nicanorem. Tertio ipsius dolosam intentionem, ibi, et venit Nicanor. Quarto ipsius a Juda receptionem, ibi, et venit ad Judam. Quinto falsitatis cognitionem, et ejus expulsionem. Sexto bellandi rationem et coactionem, ibi, et congregavit. Septimo Nicanoris dejectionem, ibi, et ceciderunt de Nicanoris. Et post haec verba. Secundus congressus cum Nicanore ponitur: et primo describitur illius superbia, et secundo Judae victoria, ibi, et exiit Nicanor. Circa primum ponit sacerdotum placationem, secundo ipsius Nicanoris superbam irrisionem, ibi, et irridens sprevit, tertio sacerdotum devotionem, ibi, et intraverunt sacerdotes. Circa secundum ponitur primo Nicanoris applicatio, ibi, et exiit. Secundo ipsius Judae oratio, ibi, et oravit Judas. Tertio hostis expugnatio, ibi, et commiserunt exercitus. Quarto exercitus ejus fuga et evasio, ibi, et vidit. Quinto fugientium occisio, ibi, et persecuti sunt. Sexto populi Dei exultatio, ibi, et laetatus est populus. Ait ergo, anno centesimo quinquagesimoprimo. Et ita patet, quod Antiochus Eupator regnavit duobus annis, quia (ut dictum est supra) incepit anno centesimo quinquagesimo, aut circiter. Rex Demetrius filius Seleuci, fratris scilicet Antiochi illustris: cum enim esset parvulus, usurpavit ei patruus suus regnum. Ab urbe Roma. Iverat enim illuc, ut conquereretur de patruo suo, cujus audita morte reversus est: quem libenter receperunt sui et filium patrui sui Antiochum Eupatorem ei tradiderunt ligatum cum Lysia fautore suo. Ita vult Hieronymus super Danielem, et Josephus, et Magister historiarum. Mirum est tamen de Glossa, quae in hunc locum dicit, quod Trogus Pompejus narrat, quod iste Demetrius fuit frater Antiochi illustris, qui fuerat datus Romae obses pro fratre suo majori: constituto autem loco patris Antiocho Eupatore parvulo, audiens Demetrius mortem fratris sui majoris, Antiochi scilicet illustris, petiit a senatoribus licentiam revertendi, quia jam non erat cujus esset obses: vel, ut alii, Romani nolentes illi dare licentiam, perdiderunt eum exeuntem sub specie venandi: qui apud Ostia Tyberina navem conscendit: et veniens ad domum patrum suorum, libenter receptus est sicut prius. Si vero quis roget causam, et quo jure peteret regnum pro fratre, cum ille haberet haeredem de carne sua, nempe Eupatorem? Respondetur, quod tunc temporis jus gentium erat (ut constat ex multis auctoribus, qui gesta regnorum conscripserunt) quod quando pater moreretur, non habens nisi pupillum, et praeter aetatem, frater ejus habens aetatem regnare deberet. Sicut exempli gratia, si modo rex Franciae moreretur: per hanc viam si nunc servaretur, non obstante ejus parvulo filio, Carolus ejus frater haberet jus in regno. Maritimam aliqui dicunt Tyrum, aliqui Antiochiam. Regnavit id est tamquam rex fuit receptus, iniqui, quia impius fuit et Judaeus apostata. Dux eorum. Nota, quod hic erat institutus summus sacerdos mortuo Menelao et occiso; sed aspirabat, ut ab ipso Demetrio confirmaretur. Quod videns filius Oniae adhuc parvulus, quod patruus suus Menelaus esset occisus, et quod Alcimus, qui alio nomine dicitur Onias, esset pontifex constitutus, ivit ad Ptolomaeum regem Aegypti, qui templum consimile Judaeis fecit ad ejus instantiam in regione Heliopolitana in principali urbe sua, et reverenter ab eo receptus, factus est summus sacerdos. Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans flumen, idest in interiori Mesopotamia Syriae, trans fluvium scilicet Euphratem, secundum Josephum. Et Alcimum impium constituit in sacerdotium et mandavit ei facere ultionem, idest confirmavit prius ab Eupatore Antiocho positum. Sed et Alcimum impium dicit, propter ambitionem. Justa sunt, idest ostendere quod justum esset, quod dimitteret Judaeos in pace. Et haec audacius fecerunt, quia sacerdos erat ille, non credentes quod deciperet. Satis agebat Alcimus, supple regi qui eum confirmaverat: quasi diceret: ita malus et crudelis erat qui regi sufficere poterat. Vel secundum Josephum, sacra agebat, unicuique reddendo, quod sibi sufficiebat. Multo plus quam gentes, quia illa mala faciebant Judaei; unde tanto crudeliores, quanto ante domesticiores: et ita dicitur de Christianis apostatis. Fines Judaeae, bellabat enim contra suos qui eum satis molestabant. Nicanorem, aliqui dicunt istum fuisse illum qui fuit infestus Judaeis tempore Antiochi illustris qui, secundum Josephum, cum Demetrio de Roma fugerat. Unde sequitur: qui et erat inimicitias exercens contra Israel. Et hostes parati erant rapere Judam, idest informati milites Nicanoris, ut eum caperent. Capharsalama, viculus est juxta Jerusalem villa Gamalielis in monte Sion. Fugerunt in civitatem David. Judas victus et sui, ut dicit Josephus et Magister historiarum, vel, ut alii, Nicanor et sui fuerunt victi: quod melius videtur: quia quinque mille de suis interfecti fuerunt. Pro rege, ad literam, ut Deus illum corrigeret, non ut faveret factis suis. Polluit, idest blasphemando pollutos ostendit, nisi traditus fuerit Judas et cetera. Quasi dicat: ibo adhuc contra Judam, sed nisi vicero eum nunc, si non tradideritis mihi eum revertenti ad vos, succendam etc.: quasi diceret, prius volo eum capere si possum: sed si non possum, si non tradideritis eum mihi revertenti succendam et cetera. Occurrit etc. idest ad auxiliandum, tribus millibus. Joseph dicit mille tantum milites habens, forsitan per exaggerationem, non numerando socios Senacherib. Vide Isaiae 37 et 4 Reg. 19. Sed objicietur contra hoc illud: diligite inimicos vestros; ergo non licet vindictam optare et quaerere de illis. Respondetur, quod licet tale praeceptum de dilectione inimicorum etiam tunc obligaret, tamen dico, quod poena habet triplicem rationem: scilicet supplicii, pretii satisfactorii et remedii. Primo modo non licet eam viris sanctis optare; alioquin infringeretur in eo charitas quae vindictam non petit sub illa ratione praecise qua est afflictio. Sed secundo modo et tertio modo est poena consona justitiae Dei, in quantum in ipsa reducitur iniquitas contracta per peccatum ad remedium illius et satisfactionem. Potest etiam considerari, quatenus est cautela ad cavendum futura peccata: et sic etiam non est contra charitatem illam optare. Adar, idest Martii. Significationibus, idest in modo tubicinandi insinuabant hostes suos fugere. Ventilabant, idest informatione sua quae significatur in cornu, ventilabant, huc et illuc dispergebant. Siluit, idest quieta fuit a praeliis. Hic figuratur historia secundi libri: de toto residuo viae est ibi mentio: vide tamen principium cap. 14, quod caput videre oportet propter concordiam istius literae et illius.


Caput 8

[89092] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 8 Et audivit Judas. Haec est secunda pars principalis illius, anno centesimo quinquagesimo primo; ubi post victorias cum Demetrio ponuntur amicitiae contractae cum Romanis. Audita enim Romanorum fama, voluit se cum eis confoederare. Et primo ponitur Romanorum laudabilis opinio, et secundo ad ipsos facta legatio, ibi: et elegit: tertio legationis acceptatio et confoederatio, ibi: et placuit Simoni. Circa primum commendantur Romani in generali in duobus, scilicet de strenuitate et fidelitate: et secundo declarat id in speciali. Circa primum commendat eos de multiplici victoria; secundo de fideli amicorum amicitia, ibi: cum amicis autem; et tertio de sublimata monarchia, ibi: et in omnibus. Circa secundam partem principalem misit Judas legatos ad Romanos, in quorum legatione petierunt familiaritatem et a Graecis conservari sibi libertatem, ibi: et ut auferrentur; et tertio ponitur mandati exequutio, ibi: et abierunt Romani. Circa primum Romani confoederationem acceperunt et auxilium Judaeorum invicem petierunt, ibi: quod si institerit bellum; et tertio eis consimiliter in suis impugnationibus auxilium conferre promiserunt et contra Demetrium assecurationem, ibi: similiter autem et si genti. Et hoc totum fuit factum in tempore intermedio inter mortem Nicanoris et relationem ad Antiochum, ut patet ex principio capitis. Quoniam vero in isto capitulo fit mentio de probitate Romanorum, meminisse oportet quod in principio praefuerunt illis reges usque ad Tarquinium, qui propter superbiam nimiam fuit regno dejectus, et tunc rempublicam rexerunt (ait Magister in historiis,) triginta, quorum nullus diadema portabat vel portare ambiebat. Qui multa insignia in republica administranda gesserunt; et duravit hic modus reipublicae administrandae usque ad Julium Caesarem; per annos scilicet quadringentos et sexaginta quatuor. Tunc Julius Caesar surrexit, de quo dicitur a nonnullis, quod incoepit anno a principio mundi ter millesimo nongentesimo sexto decimo. Et hic imperator triumphavit de germanis, gallis et Anglis, et civitatem Anglorum praecipuam quae Londinum dicitur et multas alias in suam ditionem redegit; plures alias destruxit; et tandem etiam exercitui Romano offensus, ejus ducem Pompejum in Aegyptum fugavit et persecutus est. Qui a Ptolomaeo rege, ad quem confugiebat, antequam in terram descenderet, occidi jussus est. Tunc Caesar Alexandriam veniens, ipsam invasit obtinuit et combussit, captumque regem, ad petitionem civium libertati reddidit. Qui libertate donatus mox Julium Caesarem invasit, sed fuit ab illo interfectus. Tunc in Syriam profectus, illius regem superavit, et deinde in Africam pergens omnes Pompeji satellites devicit, et demum in urbem fuit reverenter susceptus et potentem monarchiam solus obtinuit: unde dicitur: omnia Caesar habet. Is itaque ita benignus fuit, ut omnes quos vicerat armis, superaret clementia. Et (ut dicit Petrus Comestor in historiis) fuit magni ingenii: sed demum cum iret ad Capitolium, inde non rediit, insidiis ibi interfectus. Datae fuerunt illi literae, quibus ei mors detegebatur, quae post mortem illius in manu ejus inventae fuerunt, et illas non legit. Ab ipso autem mensis septimus anni dicitur Julius, quia in illo natus fuit. Huic successit Octavianus, qui ob augustae probitatis et fidelitatis praestantiam Augustus dictus est. Haec ergo et similia de Romanis audivit Judas. Galatiae, idest in Graecia, quorum rex Judaeos molestabat. Patientia, idest constantia et tolerantia et Philippum et Persen Cetheorum regem. Persen, idest Persarum regem secundum Josephum. Et Antiochum. De illa pugna loquitur s. Hieronymus super Daniel. cap. 11. Et daret obsides, scilicet pro tributo solvendo, et pace conservanda. Et constitutum, idest pecuniam constitutam pro sua redemptione. De optimis regionibus eorum, idest Orientalium. Indorum, aliqui libri habent Medorum. Et daret et cetera. Quia litera suspensiva est, intellige quod Antiochus daret Romanis quidem ad eorum petitionem omnes istas regiones, quae hic numerantur, quae erant de optimis regionibus in dominio Antiochi. Et in signum istius pacti dicitur supra primo, quod filius ejus fuit Romae obses. Dederunt eas Eumeni, idest tali viro dederunt Romani suas regiones, ut esset ibi rex et subjectus per omnia Romanis. Et quia qui erant apud Helladam audierant (supple, Judas scilicet et sui), quod aliqui homines qui erant in civitate quae dicitur Helladam vel Helladar, voluerunt auferre a Romanis praedictas regiones. Erat enim illa civitas semper rebellis Romanis, et ipsi Romani de eis se fortiter defenderunt et vindicaverunt. Et innotuit sermo his, idest factorum eorum illius civitatis fuit illis significatus. Nemo portabat diadema, idest ambiebat portare. Et quia curiam fecerunt, idest locum, in quo plures convenientes, idest centum et viginti, ut dictum est supra, tractabant negotia, consilium agentes semper de multitudine, idest pro utilitate multitudinis vel majoris partis multitudinis, non declinantes ob alicujus furorem aut favorem. Invidia quia non erat ambitio, nec privati boni alicujus praeponderatio. Et elegit Judas Eupolemum, aliqui Eupolenium. Jugum Graecorum, idest oppressionem Syrorum; nam reges Syriae a Graecis descenderant, ut dictum est supra cap. 1. Nam post Alexandrum, qui primus regnavit in Graecia, Seleucus Nicanor habuit regnum Babyloniae et Syriae; et ab isto secundum literam, ut dictum est, descendit Antiochus illustris, et Antiochus Eupator, et hic Demetrius qui opprimebat Judaeos. Et conscribere nos socios, idest praecepto firmare, et instrumentum de hoc facere. In mari et in terra in aeternum, idest prospere eis cedat, sive belletur in mari sive in terra: sed haec facient Romani ratione juncti foederis, quae in textu sequitur.


Caput 9

[89093] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 9 Interea ut audivit Demetrius. Haec est tertia pars illius, anno centesimo quinquagesimo primo: in qua post Demetrium superatum et Judam cum Romanis confoederatum, describitur Demetrius hujus occasione turbatus, et exercitus ab eo congregatus. Ponitur ergo primo ex utraque parte exercitus congregatio, et secundo exercituum congressio, ibi, et movit exercitus. Tertio Judae occisio et exercitus prostratio, ibi: et factum est post obitum. Circa primum ponitur primo apparatus a parte Demetrii, et secundo ex parte Judae, ibi: et Judas posuerat castra. Et in ista ponitur primo Judas exercitum congregare, et secundo ponitur exercitum Judae prae timore ab ipso recedentem, ibi: et viderunt multitudinem exercitus. Tertio Judam remanentem cum paucis ex zelo dolentem et fastidiente, ibi: et vidit Judas. Quarto exercitum suum bellare dissuadentem, ibi: et avertebant eum. Quinto Judam exercitum suum animantem et nullo modo fugere disponentem, ibi: et ait Judas: absit istam rem facere. In secunda parte principali expresse patet ordo congressus. In tertia principali, primo Judas moritur, secundo mors ejus ponitur, et tertio a populo plangitur, et quarto probitas ejus repetitur. Circa quartam partem principalem ponitur: primo quomodo Juda mortuo mali latentes apparuerunt, secundo quomodo Bacchidi seipsos adunarunt: et tertio quomodo sub ipso in illa regione praepositi fuerunt. Ait ergo: interea, idest cum fieret cum Romanis confoederatio, quia cecidit Nicanor, vide supra cap. 7. Bacchidem et Alcimum et dextrum cornu, idest fortiores de tota militia sua, qui ad dexteram ejus erant et plusquam alii ab ipso appretiati. In Arbellis. Videtur hic esse nomen regionis in qua erat Masaloth, in cujus confiniis multos peremerunt. Josephus tamen vult quod Arbellis scilicet sit civitas Galilaeae; sed hoc non videtur probabile, quia Galilaea non est ita prope Jerusalem. Tria millia viri electi cum eo. Josephus ponit mille tantum vel duo millia, et confractus est corde, idest taedio affectus, et hoc quia vehementem zelum habebat et ipsum prosequi non poterat. Liberemus animas nostras, scilicet ab eis nos divertendo modo, idest hac vice, contra consuetudinem nostram fugientes, et ait Judas, absit. Sed nonne fuit hujusmodi audacia notabilis, secundum quod est vitium? Dico quod non; quia non haec dixit confidens de seipso, sed de divino auxilio. Unde supra dixerat: non est differentia apud dominum salvare in paucis aut in multis. Non inferamus crimen gloriae nostrae, non tam humanae quam divinae; idest non tam in via quam in patria, quae non habetur sine perseverantia. Et divisi sunt equites, scilicet Bacchidis, ita quod faciebant cornu dextrum, idest a dextris, et cornu sinistrum, idest a sinistris. Invasit autem cornu dextrum Judas tamquam fortis, et a cornu sinistro invasus fuit a tergo, ac per hoc ex utraque parte invaluerunt contra eum. Magnam autem probitatem fecit in resistendo. Notandum quod Judas tenuit principatum septem annis, pater enim ejus mortuus fuit anno centesimo quadragesimo sexto, ut supra cap. 1 dictum est. Hic vero anno centesimo quinquagesimo secundo. Et Jonathas et Simon tulerunt Judam et cetera. Judam idest cadaver Judae redemptum ab hostibus pretio. Emerserunt iniqui, qui scilicet prius latebant timore Judae, et vindicabat in illis, idest vindictam in illis de factis Judae faciebat. Et congregati sunt omnes amici Judae. Haec est tertia pars principalis illius in cap. 2: in diebus illis: ubi post victorias Judaeorum sub Mathathia et sub Juda ponuntur victoriae eorum sub Jonatha, qui sub quatuor regibus triumphavit: primo sub isto Demetrio, secundo cum Alexandro filio Antiochi illustris, ut dicitur cap. 10; tertio sub Demetrio filio alterius Demetrii cap. 11; quarto sub Antiocho filio Alexandri, ut dicitur cap. 12. Circa residuum hujus cap. ponitur, quomodo Jonathas bis congressus est cum Bacchide; et prima vice illius exercitum minoravit et reliquos fugavit, et secunda vice ipsum quasi totaliter debellavit. Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes. Circa primum agitur de Jonathae promotione, et secundo de Bacchidis insurrectione, ibi: et cognovit Bacchides. Ubi ponit ipsius malitiosam insurrectionem. Et secundo Jonathae et suorum dissimulationem ob exercitus sui provisionem. Et cognovit Jonathas. Circa istam ultimam partem ponitur ex parte Jonathae animus sibi providendi. Et secundo ex parte Bacchidis ipsos persequendi, ibi: et audivit Bacchides. In describendo provisionem Jonathae tangit quoddam incidens, quod accidit. Et primo ponit Joannis fratris Jonathae ad Nabuthaeos destinationem. Secundo ponit ipsius Joannis a filiis Jambri interfectionem et spoliationem, ibi: et exierunt. Tertio Jambricarum nuptias facientium punitionem, ibi: post haec verba reversus. Et quarto totius societatis et laetitiae prioris desolationem, ibi: et conversae sunt nuptiae. Et audivit Bacchides. Hic ponitur ex parte Bacchidis animus impugnandi Judaeos: ideo in parte ista fiunt septem commissiones per ordinem vel partitiones. Primo Bacchidis applicatio, ibi: et audivit Bacchides. Secundo exercitus Jonathae informatio. Tertio belli congressio. Quarto Bacchidis subjectio. Quinto Bacchidis reversio. Sexto crudelis illius deliberatio. Septimo ejus vilis consummatio. Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes. Haec est secunda pars in qua agitur de secundo congressu Jonathae cum Bacchide. Et primo ponitur ipsius Bacchidis contra Jonathan concitatio. Et secundo ipsius et suorum contra praedictum conspiratio, ibi: et misit occulte. Tertio Jonathae evasio, ibi: et non potuerunt. Quarto ponitur ipsius Jonathae a Bacchide persequutio, ibi: et congregavit Bacchides. Quinto ipsius a Jonatha expugnatio, ibi: et reliquit Jonathas. Sexto ipsius cum Jonatha confoederatio ad perpetuam de ipso deliberationem, ibi: et cognovit Jonathas, et misit Asphar. Josephus ponit Ascuphar. Et die sabbatorum venit ipse, ut scilicet se non defenderent, sicut supra cap. 1, vel ut Judaeis majorem ignominiam inferrent. Et misit Jonathas fratrem suum, scilicet Joannem. Nabuthaeos, qui fuerunt favorabiles Judae, quando venit in Galaaditim, supra cap. 5. Ut commodarent, vel commendarent illis apparatum. Josephus ait, ut Joannes commendaret eis, idest eorum custodiae, apparatum, scilicet Jonathae et suorum, quousque pugnasset contra Bacchidem, eo quod ipse apparatus esset illi pretiosus. Magister tamen historiarum dicit, quod volebant, ut Nabuthaei accommodarent eis apparatum suum ad bellandum contra Bacchiden. Et exierunt filii Zambri, qui erant inimici Judaeorum, habitantes in insulis, ex Madaba, civitas est, quae habebat ipsum apparatum copiosum, quem intendebat Nabuthaeis commendare. Non enim est hodie sicut heri, id est non possumus modo fugere, sicut alias fecimus: quia, scilicet, erant inclusi aquis, et in loco paludoso. Et extendit Jonathas manum suam, id est potentiam suam, quam ostendit per signa, quia illam bellando volebat ostendere, in Bacchidem et in suos pugnando. Et cum transnatavit Jonathas et sui, pugnaverunt. Et reversi sunt et cetera. Praecepit Alcimus destrui muros. Iste fuit summus sacerdos, et pessimus apostata Judaeorum. Muros domus, id est muros antiquos atriorum. Quae erant prophetarum, id est, antiquorum virorum, ut Esdrae et Nehemiae: vel illa, quae ibi fabricata erant, et a prophetis praenuntiata. Sed non potuerunt, quia dicit Josephus quod Jonathas caute se servabat. Quinquaginta viros, et occidit eos. Hic dicitur ab aliquibus scriptoribus, quod Jonathas eos occidit: sed Josephus dicit, quod Bacchides eos occidit, quia imposuit eis, quod consilium suum de proditione Jonathae insinuaverunt Judaeis; unde isti fuerunt quinquaginta de Judaeis apostatis: et multi libri non habent sic Jonathas, et credo, quod non debet hic esse. Renuntiavit, omnes per eos pati proditionem. Aliqui libri habent, denuntiavit; et tunc sensus est, quod id fecit, ut ad ejus auxilium venirent. Et venit cum numero, id est cum paucis, ita ut numerari possent. Percussit Odarem et fratres ejus, id est, fautores Bacchidis, ad quos recursum habebat. Simon vero et cetera. Haec autem fecit, quia Jonathas ei haec insinuavit, quod exiret, et ita ex una parte insurgeret in exercitum Bacchidis, et ipse ex alia. Et progressus ejus erat inanis, id est inutilis et vanus. Et iratus, Bacchides scilicet, unde surrexit in suos. Et cognovit Jonathas, quod scilicet Bacchides apostatas etiam, qui de sua parte erant, occidebat. Componere pacem, non quia eum timeret; sed vidit, quod Bacchides eum timebat, et quod de facili faceret cum eo pacem, et ea facta, captivos quos tenebat, ex parte Jonathae redderet libenter, et amore hujus voluit pacem facere. In Machmas, nomen loci est duarum syllabarum; quando vero accipitur pro instrumento pugnandi, tunc est trium syllabarum, machinas.


Caput 10

[89094] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 10 Et anno centesimo sexagesimo. Haec est secunda pars principalis illius, et aggregati sunt: in qua ponitur ducatus Jonathae sub Alexandro filio Antiochi illustris. Qui fuit frater Antiochi Eupatoris, quem occidi fecit Demetrius, et abstulit illi regnum, et ob hoc cum mortuus fuerit sine haerede, voluit Alexander impugnare Demetrium, et regnare pro fratre suo. Trogus tamen Pompejus dicit, quod in veritate non fuit filius nobilis Antiochi, sed tantum reputatione vel fama; nam Antiochenses non potentes sustinere tyrannidem Demetrii, neque ejus exactiones; quemdam juvenem Aegyptium fortem prodiderunt, quem filium Antiochi magni esse diffamaverunt, et Alexandrum vocaverunt. Tria ergo fiunt per ordinem: primo ponitur confoederatio ipsius Jonathae cum Alexandro, et hoc in principio capituli: secundo congressio ejus cum Demetrio, ibi, et congregavit Alexander; tertio ejus congressio cum Apollonio pro ipso Alexandro. Circa primum primo Jonathas per epistolas a Demetrio pacifice visitatur. Secundo ab Alexandro ejus adversario consimile replicatur, ibi: et audivit Alexander. Tertio iterum a Demetrio promissio augmentatur, ibi, et audivit Demetrius. Quarto confoederatio cum Alexandro finaliter acceptatur, ibi: ut audivit Jonathas. Circa partem primam Demetrius in adversitate sua recolit in Judaeos suas crudelitates, et commemorat eorum probitatem, et deliberat acquirere eorum familiaritatem, et offert eis libertatem et tranquillitatem. Circa secundam partem similiter Jonathae probitas ab Alexandro recitatur, et ille muneribus visitatur, et illius familiaritas exoratur. Circa tertiam partem Demetrius iterum deceptorie replicat promissiones, quas Judaeis fecerat; et promittit eis amicitiae confoederationem, et tributorum omnium talium relaxationem, et solemnitatum suarum liberam executionem, et omnium captivorum liberationem, et templi et cultus divini largam dotationem, et necessariorum pro templo collationem. Et congregavit rex Alexander. Haec est tertia pars principalis totius capituli, in qua ponitur congressus Alexandri cum Demetrio: ubi ponitur primo, quomodo Alexander Demetrium debellavit; et secundo quomodo se cum Ptolomaeo rege Aegypti confoederavit, ibi: et misit Alexander. Tertio quomodo Jonatham multipliciter honoravit, ibi: et scripsit rex Alexander Jonathae. Prima pars istarum patet. Circa secundam Alexandri victoria recitatur, filia Ptolomaei postulatur, et petitio acceptatur, et matrimonium celebratur. Circa tertiam Jonathas recipitur amorose, induitur gratiose, et accusatur malitiose, et excusatur gloriose. In anno centesimo sexagesimo quinto. Haec est tertia pars capituli, in qua ponitur congressus Jonathae cum Apollonio. Et primo Apollonius princeps exercitus Demetrii Jonatham provocavit. Secundo ponitur, quomodo Jonathas contra ipsum festinavit, ibi: ut audivit autem Jonathas. Circa primum, Demetrius filius Demetrii praedicti de Cretensi regione revertitur. Et secundo Apollonius princeps militiae constituitur. Et tertio ipsius superbia et elatio multis praesumptuosis verbis ostenditur. Circa secundam partem istarum ponitur primo, quomodo exercitum congregavit, et quomodo Jonathas et sui adversarios ad Joppen propulsarunt, et applicuerunt ad castrum. Et secundo, quomodo illi de exercitu Apollonii insidias in occulto posuerunt, ibi: et audivit Apollonius. Tertio quomodo Jonathas et sui sciverunt, et eos expugnarunt, ibi: et cognovit Jonathas. Quarto quomodo exercitum Apollonii partim occiderunt, partim combusserunt, ibi: et ejecit Simon exercitum suum. Quinto, quomodo cum multis bonis et spoliis ad propria redierunt, ibi: et reversus est Jonathas. Tertia pars patet. Ascendit Alexander. Notandum est, quod Trogus Pompejus dicit in libro 35, quod Demetrius, prius occupato regno Syriae et Macedonum, sicut supra dictum est capite septimo, reputans vile, se esse otiosum, cogitavit opes suas ampliare, et reges circumstantes expugnare, incipiens a rege Cappadocum; cujus cum haberet in matrimonio filiam, post fastiditas cum ipsa nuptias, invasit Holofernem fratrem suum, et regno expulit et privavit; quem tamen postea humilem et supplicem recepit curialitate motus, et regnum illi restituit. Holofernes vero relevationem suam ingrato animo recipiens, pactum fecit cum Antiochensibus, qui tunc erant irati Demetrio. Quod resciens Demetrius, ipsum invasit et cepit, Antiochensibus in sua opinione contra Demetrium remanentibus. Qui postea bellis et injuriis Demetrii lacessiti, subornaverunt quemdam juvenem sortis extremae, et de humili prosapia, sed pulchrum et aptum, ut Syriae regnum velut jure paterno sibi debitum, repeteret, dicentes ipsum vocari Alexandrum, et genitum esse ab Antiocho rege nobili; et ideo regnum Syriae illi deberi. Tantum enim odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo ejus non tantum vires regiae, verum etiam nobilitas generis, consensu omnium, tribueretur. Alexander vero omnium Orientalium virtute succinctus, praelium intulit Demetrio, quem regno pariter et vita privavit. Recordabitur enim malorum, supra 7 et 9 per totum. Et in fratrem ejus. Joannem scilicet, quem occiderunt filii Jambri, ut supra cap. 9. Vel in fratrem, (et melius) idest Judam qui mortuus fuerat sub Demetrio. Et dedit ei potestatem congregandi exercitum. Contra, nonne publice faciebat hoc prius? Respondetur, quod ita, sed invito rege. Non enim licet inferioribus exercitum congregare, nisi de scitu superiorum, ut sciant ad quem finem haec faciant, ne res vergat in praejudicium regis. Et traditi sunt Jonathae obsides, quos scilicet posuerat Bacchides et Alcimus in arce, ut supra cap. 9 habetur: et fugerunt alienigenae, custodes scilicet quos posuerat Bacchides in Judaea. Qui reliquerant legem etc., qui scilicet, Alcimo et Bacchidi adhaeserant. Summum sacerdotem, quia illi erant de genere summorum sacerdotum, eo quod filii erant Mathathiae, ut dictum est supra cap. 2, et erat officium tale multum concupitum. Et misit ei purpuram et coronam auream. Notandum, quod quatuor erant insignia regalia; et inter haec erat purpura. Etenim erant diadema, fibula aurea, sceptrum et purpura. Et fibula quidem in mulieribus est ornamentum pectoris, in militibus est cingulus, et forsitan balteus; purpura in regibus est pallium humerale. Et quae nostra sunt, sentias nobiscum, tam quae bona, quam quae mala; sicut in amicitia requiritur. Et induit se Jonathas stolam sanctam et cetera. Non tamquam a gentili sibi datam et concessam, sed jam alias paterno jure sibi debitam. Scenopegiae, idest fixionis tabernaculorum. Et vox haec de Graeco in Latinum derivata, dicitur a scena, quod est tabernaculum. Ab Hebraeo autem derivata dicitur a scenon, quod est umbra; quia tunc habitabant in umbraculis, ob memoriam habitationis eorum in deserto, cum exirent de Aegypto. Et incipiebat die decimoquinto Septembris et durabat per septem dies, et octava festivabatur, quia in ea fiebat collecta pro omnibus expensis totius anni pro pauperibus, praeoccupavit nos Alexander. Praeoccupasse dicitur, non quia Demetrius prius non invaserit eum, sed quia cum Demetrio Jonathas nullum pactum fecit. Quoniam servastis ad nos pactum. Aliqui putant, quod id dicit, mentiendo et adulando; vel id dicit, quia inierat pactum Jonathas cum Bacchide, qui de parte erat Demetrii, ut supra cap. 9 dicitur: vel quia post ultimam epistolam Demetrii nihil ei nocuit. Et remittemus vobis praestationes, idest exactiones, quas sub nomine praestationis nobis dabatis, vel sub nomine etiam tributi. Pretia salis, idest sal sine pretio habebitis. Forte Judaei multo sale indigebant, et care emebant: vel secundum alios, pretia statuta pro pecoribus vestris venditis. Coronas, quas singulis annis haereditabant. Portiones tertias seminis, idest frugum et leguminum; tantum enim solvebant regi. Et dimidiam partem fructus ligni, idest mediam partem de arboribus, quae etiam debebant ei ob ejus exactionem. Tribus civitatibus, quae additae sunt illi, idest regionibus; et sunt Samaria, Galilaea, et trans Jordanem, secundum Josephum. Et Jerusalem sit sancta, idest tamquam sacra sit et immunis. Et pecorum suorum, idest a tributis pro pretio pecorum. Et dies decreti, idest ex communi statuto ordinati sub decreto. Et tres dies ante diem solemnem, sicut erant solemnitates adventitiae, ut festum Esther, Judith, et similia. Immunitatis, idest sine vectigalibus et tributis. Sed contra objicitur, quia ante eos liberos fecerunt a tributis; ergo superfluo haec repeti videntur. Respondetur, quod a tributis determinate statutis nunquam eos exonerarunt, ut sunt vectigalia et hujusmodi, sed ab aliis quotidie contingentibus; et eos immunes fecit per tres dies ante solennitatem, et per tres dies post. Ascribantur, idest assumantur ad officia dignitatis. Et hoc tripliciter: ita quod aliqui vigilent in expeditionibus, quidam custodiant in munitionibus, quidam etiam dispensatores sint in rebus. Secundum Josephum, haec dicebat, quia ad ista officia ponuntur primi de quibus confiditur: quasi diceret: volo de vobis confidere. Unde sequitur: quae aguntur ex fide, idest in quibus agendis necessaria est fidelitas. Sicut praecepit rex, idest ego, vel aliquando Cyrus, 1 Esd. 1. Ptolemaida, civitas est adjuncta Judaeae; et est Achom, et duae confines civitates ejus, scilicet Joppen et Gazar; vide 1 Paral. 15. De rationibus regis, quae me contingunt, idest quae me secundum rectam rationem computus contingunt. Quae non reddiderunt, idest quicumque de officialibus meis, vel de aliis mihi debuerant reddere, et non reddiderunt forsan, illa condonabuntur. Obnoxii, idest aliquo magno malo facto astricti. Anno centesimo sexagesimo secundo. Ipse vero incepit regnare anno centesimo sexagesimo, ut patet in principio capitis. Dedit illis, scilicet, Jonathas regibus. Cum gloria magna. Magister in historiis dicit, quod hoc fuit signum renovationis Judaeorum in anno centesimo sexagesimo quinto. Secundum Magistrum historiarum, iste Demetrius parvulus, visa morte Demetrii patris sui, cucurrit ad parentes suos maternos, qui Cretenses erant; et post triduum, cum multis ipsi faventibus, reversus est, et invasit Alexandrum, et vicit, et regnum obtinuit. Sed Trogus Pompejus aliter narrat; et dicit, quod Demetrius pater iturus ad bellum contra Alexandrum, duos filios suos parvulos apud quemdam Gnidium hospitalitati commisit, cum magna pecunia. Quo mortuo post tres annos, major eorum Demetrius adolescentiam adeptus, audiens luxuriam Alexandri, in quam inopinata prosperitas eum immerserat, adjuvantibus Cretensibus eum aggressus fuit, et inveniens favorabiles Antiochenses, super quos regnabat Alexander, tradiderunt se illi. Et ita aggressus Alexandrum, illum magno impetu dejecit, et ita exolvit ei poenam pro patre suo Demetrio, quem occiderat, et pro nomine Antiochi, cujus filium se mentitus fuerat. Contristatus est valde se Alexander rex, quia nihil hostile reputans inter scorta vivebat securus. Reversus est Antiochiam, non Alexander, sed Demetrius, qui prius ab ipsis cum patre suo fuerat de Antiochia fugatus, postea fuit receptus in recompensationem injuriae. Apollonium ducem qui praeerat Caelesyriae. Syria habet multas partes, quarum una est Caeles; et ibi erat princeps iste Apollonius, quem Demetrius iste fecit principem totius exercitus sui. Resistis nobis, resistere te confidis: quidam legunt interrogative, et alii demissive, et despective, quasi diceret: si resistis nobis fugiendo, non insultando in nos, quia non audes. Bis in fugam conversi sunt patres tui: semel ante Eleazarum, qui mortuus fuit sub ventre elephantis, supra capite 6, et semel quando Judas et cetera. Et exercitum tantum in campo. Sensus est. Si in terra nostra non praevaluistis, quomodo in campo, idest in terra aliena praevalere poteritis? Motus animo, idest concepit animum se vindicandi. Et exclusit a civitate, idest viri habitatores Joppen excluserunt Jonatham faventes Apollonio: ita Josephus: vel aliter: Jonathas exclusit custodias Apollonii a civitate Joppe, quae juncta erat Judaeae: vel exclusit seipsum a Joppe, volens, quod Apollonius obsideret eam pro Jonathae odio. Media expositio magis consonat literae sequenti, ut patet. Et abiit Azotum tamquam iter faciens, idest gradatim pergens, non in exercitum Judae. Bet-Daghon, duae dictiones sunt, idest domum Daghon, idest illius idoli: et ejecit Simon, adducens recentes milites et cetera.


Caput 11

[89095] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 11 Et Ptolemaeus rex Aegypti. Haec est tertia pars illius, et congregati sunt omnes amici, in qua ponitur victoria Ptolomaei contra Alexandrum generum suum. Secundo exaltatio Jonathae sub tertio rege, scilicet Demetrio filio praedicti Demetrii, ibi, et regnavit Demetrius. Tertio adventus filii Antiochi, scilicet Alexandri, ibi, post haec autem reversus est Tryphon. Circa primum ponitur proditio Ptolomaei regis Aegypti exercitum congregantis, et Alexandrum invadentis. Et secundo confoederatio ipsius Demetrii cum ipso, ibi, et misit legatos ad Demetrium. Tertio prostratio regis Alexandri, ibi, et audivit Alexander, et venit in bellum. Quarto punitio Ptolomaei regis Aegypti, ibi, et rex Ptolomaeus mortuus. Circa secundam partem, quae incipit ibi, et regnavit Demetrius, ponitur ipsius Demetrii provocatio pro impiorum accusatione, et secundo ipsius placatio cum Jonathae honoratione, ibi, ut audivit Jonathas; tertio literarum subscriptio pro pacis confirmatione, ibi, et consensit rex et scripsit Jonathas. Quarto ponitur Antiochi filii Alexandri promotio pro Demetrii destinatione, ibi, et vidit Demetrius rex. Quinto ponitur a Jonatha exercitus destinatio pro regis liberatione, ibi, et misit Jonathas ad Demetrium. Sexto civium cum rege confoederatio, cum Judaeorum honore et commendatione, et regis Demetrii parum curiali oblivione, ibi, et ut viderunt qui erant in civitate. Circa tertiam partem, quae incipit ibi, post haec autem reversus, primo describitur adventus Antiochi filii Alexandri cum adjutorio Tryphonis. Et primo introducitur ex parte Antiochi regis occupatio; et secundo Jonathae salutatio et honoratio, ibi, et scripsit Antiochus; tertio ex parte Jonathae probitatis exequutio, ibi, et exiit Jonathas. Et circa istam ultimam partem, et exiit Jonathas, primo ponitur probitas Jonathae contra Ascalonitas et Azotios; et secundo probitas, scilicet sui fratris Simonis contra inclusos in Bethsuram, ibi, et applicuit Simon; tertio repetitur victoria Jonathae contra adversarios, ibi, et Jonathas et castra ejus. Et primo ponitur, qualiter Judaei fugerunt et succubuerunt; secundo, quomodo reversi fuerunt, et praevaluerunt, ibi, et scidit Jonathas. Et Ptolomaeus. Secundum Josephum, Philopator primus, fuit tertius rex in Alexandria, et regnavit viginti sex annis; secundus rex fuit quartus, et regnavit annos septemdecim. Et exiit in Syriam verbis pacificis, etc. in dolo, scilicet quasi venisset genero suo Alexandro solatia praestiturus, ait Josephus. Et aperiebant ei civitates. Magister historiarum dicit, quod sic praeceperat Alexander in favorem ipsius. Dagon succensum, scilicet a Jonatha, supra decimo capite, ut invidiam facerent ei, id est odium, et moverent regis animum contra eum, et tacuit, ac dissimulavit, ne haberet in sua novitate aut invasione in regem Alexandrum, Jonatham contrarium. Fluvium qui vocatur Eleutherus, idest liberum, secundum Josephum. Seleuciam, dictam a Seleuco, sicut Antiochia ab Antiocho. Imposuit duo diademata capiti suo. Josephus dicit, quod hoc fecit compulsus a suis militibus. Nam dicebat sibi sufficere regnum Aegypti, propter timorem Romanorum, ne videretur ipsis invitis eorum jurisdictionem usurpare. Quaesivit enim me occidere: imo e contra erat, quod iste eum, idest Ptolomaeus Alexandrum occidere quaerebat. Fugit Alexander in Arabiam, ad parentes maternos cum filio suo Antiocho. Rex autem Arabum ob favorem et timorem Ptolomaei occidit eum, et filium suum Antiochum reservavit, ut dicitur in historiis, et misit caput ejus Ptolomaeo. Et vituperavit eum. Loquitur auctor in tertia persona de Ptolomaeo, quod vituperaverit Alexandrum, id est crimen illi imposuit, quod Ptolomaeus scilicet concupierit regnum Alexandri. Erat rex in Cilicia, propter eorum rebellionem. Zabdiel rex Arabiae caput Alexandri, et misit Ptolomaeo: et mortuus est die tertia. Josephus dicit, quod contigit, ut equus Ptolomaei audiret vocem vel garritum elephantis, et quod projecit dominum suum ad terram; quod cum vidissent hostes, impetum fecerunt in eum, et multa vulnera illi inflixerunt usque ad mortis periculum, custodes tamen corporis sui eum liberaverunt, et ideo supervixit quatuor diebus, non intelligens neque loquens. In fine vero quinti diei respirans a vulneribus, et videns caput Alexandri, quod rescissum illi miserat Zabelus sive Zabdiel rex Arabum, quoquo modo exultavit, sed statim mortuus fuit. Et qui erant in munitionibus, positi, scilicet, a Ptolomaeo. Ab his qui erant intra castra, id est, qui plus favebant Alexandro, plusque diligentes eum quam Ptolomaeum. Sed quia uterque jam erat mortuus, ideo melius dicitur secundum Josephum, ab his qui erant de parte Demetrii, qui coepit corrumpere milites Ptolomaei ipso defuncto. Quidam qui oderant gentem suam, scilicet Judaei. Impugnatio enim ortum habebat ex Judaeis. Ne obsideret, id est in obsidione permaneret: aliqui tamen libri habent, non obsideret, et aliqui, ne obsisteret, id est desisteret. Et statuit ei principatum sacerdotii, id est confirmavit ei officium sacerdotis, quod scilicet habuit prius sibi ab Alexandro concessum. Principem amicorum, id est principalem amicum. Et tres toparchias, id est principatum trium locorum: et dicitur sic a topos, quod est locus, et archon, quod est princeps. Erant autem illa tria loca Judaeae addita; et erant Samaria, Lydia et Ramatha. Josephus dicit, trium provinciarum Judaeae additarum, scilicet Samariae, Joppen et Galilaeae; et in Samaria fuerunt, Ephronia, Bebellida et Ramatha. Et Samariam, ita debet esse: aliqui autem libri habent, sed male, ex Samaria. Rex Demetrius Lastheni parenti, id est summo sacerdoti gentis suae et ritus sui, excepto exercitu peregrino, qui propter hoc fuit odiosus aliis: vel, ut dicit Trogus Pompejus, quia prospero tunc successu adolescens vitiis adolescentiae corruptus in segnitiem versus est: et ideo tantum fuit odiosus propter suam lasciviam, quantum pater ejus propter suam superbiam. Primus, id est praecipuus. Quidam partium, id est, quidam praecipuus de parte Alexandri. Et ivit ad Emlachuel, idest regem Arabiae, qui ob favorem Ptolomaei occiderat Alexandrum, retinens filium ejus Antiochum. Assistebat ei, id est assidue instabat, illum pro Antiocho dimittendo. Misit Jonatham, videns eum suis odiosum. In praesidiis, aliis scilicet ab arce in Bethsura. Et mentitus est omnino, scilicet Judaeis, quod multum ei postea nocuit. Et accepit Tryphon bestias, id est elephantes exercitus Demetrii, qui erant docti ad bellum. Et misit illi vasa aurea in ministerium, id est usum. Fibulam, ornamentum, quod solis cognatis regis ferre licebat. Trans fluvium, Euphratem scilicet. Et venit Ascalon, civitas est Philisthinorum. Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, mare Galilaeae, quae alias dicitur Tyberiadis; et dicitur Genesar, quasi generans auras. Et ante lucem vigilaverunt, id est excubias fecerunt propter hostes propinquos, quos postea Jonathas vicit et fugavit.


Caput 12

[89096] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 12 Et vidit Jonathas quia tempus. Hic ponitur ducatus Jonathae sub Antiocho filio Alexandri. Et primo ponitur quomodo Jonathas cum extraneis se confoederavit. Et secundo quomodo hostes viriliter expugnavit, ibi: et audivit Jonathas. Tertio quomodo Tryphon eum defraudavit, ibi: et cum cogitasset. Circa primam partem ponitur pro fraternitate renovanda cum Romanis et aliis, nunciorum destinatio. Secundo epistolarum recapitulatio, ibi: et hoc exemplar epistolarum. Tertio ad epistolas facta responsio, ibi: et hoc rescriptum epistolarum. In epistolis allegat primo antiquitus contractam cum eis familiaritatem. Secundo reducit ad memoriam antiquitatem, ibi: multa enim tempora. Tertio ostendit suam erga eos fidelitatem, ibi: nos ergo omni tempore. Quarto gaudet propter eorum prosperitatem, ibi: laetamur itaque. Quinto recitant multiplicem suam adversitatem, ibi: nos autem circumdederunt. Sexto recognoscunt se liberatos per divinam benignitatem, ibi: habuimus. Septimo petunt curialiter ad rescribendum facultatem. Circa secundam partem principalem quae est ibi: et audivit Jonathas. Primo ponitur a Jonatha et Simone hostium expugnatio. Secundo Jerusalem fortificatio, ibi: et reversus est Jonathas, et convocavit. Circa primam partem istarum primo ponitur factum Jonathae. Et secundo Simonis, ibi: Simon autem exiit. Circa primam istarum ponitur exercitus congregatio, et Jonathae invasio, ibi: et exiit ab Jerusalem. Tertio ipsorum evasio, ibi: et audierunt adversarii. Circa tertiam partem totius capituli principalem ponitur primo Tryphonis perversa cogitatio. Et secundo Jonathae fallax honoratio, ibi: et vidit Tryphon quod venit. Tertio deceptoria promissio et informatio, ibi: et dixit Jonathae, ut quid. Quarto stulta consilii exequutio, ibi: et tradidit illi, et fecit. Quinto Jonathae inclusio, et suorum occisio, ibi: et intravit Ptolemaidam. Sexto exercitus illius persequutio, ibi: et misit Tryphon exercitum. Septimo virilis defensio, ibi: at illi cum cognovissent tempus, idest quod opportunitatem habebat. Spartiatas. Josephus Lacedaemonios dicit. Isti, secundum Glossam, jactabant, se esse de genere Abrahae, ac per hoc esse se fratres Judaeorum. Quomodo vero hoc fuerit, non est certum, nisi quia forte descenderant de aliquo filio Agar, vel Cethurae. Praeterea confoederatio fuit facta anno centesimo quinquagesimo primo, sicut potest haberi ex superioribus. Nam fuit facta inter missionem Nicanoris a Demetrio, mortuo Nicanore, quod fuit factum anno centesimo quinquagesimo primo, primo scilicet anno Demetrii; ut patet supra cap. 7, inter missionem Bacchidis scilicet et Alcimi. Quos secundo misit Demetrius mortuo Nicanore, anno centesimo quinquagesimo secundo, et patet supra cap. 9. Haec vero fuit facta sub Demetrio filio Demetrii anno suo ultimo ante captionem ejus, qui fuit annus centesimus septuagesimus secundus; et ita fluxerunt viginti anni solum. Pristinum, vide supra cap. 8. Et dederunt illis epistolas: sensus est quod Romani dederunt legatis Judaeorum epistolas commendatitias ad principes illis subjectos; ut haberent liberum iter ad Spartiatas, et ad revertendum in Judaeam. Ad omnia, praedecessorem dicit, non computando Jasonem vel Menelaum vel Alcimum, propter eorum malitiam et usurpationem, a Dario. Josephus ponit ab Ario, rege Lacedaemonum. Cum nullo eorum, idest nullius amicitia indigeamus: quasi diceret: non ex necessitate misimus ad vos, sed ex amore. Sanctos libros, qui nobis dant occasionem confidendi de virtute Dei magna. Sicut fas est, idest sicut licet nobis. Quod dicit quia aliquando fuerunt impediti ab adversariis: vel hoc dicit, quia non erant penitus et ex toto unius religionis. Vobis molesti esse, videlicet petendo auxilium a vobis. Amachitae regione. Amachi locus est. Non enim dederat eis. Anticipando scilicet. Misit speculatores, idest insidias ad sciendum quomodo facerent adversarii, vel quid facere intenderent. Arabas qui vocantur Zabadaei. Aliqui dicunt Nabuchaei, quod non videtur verum, quia isti fuerunt familiares Judaeorum, ut patet supra cap. 5. Josephus dicit istos fuisse qui occiderunt Joannem fratrem Jonathae, ut habetur supra cap. 9. Non cognoverunt. Ratio fuit, quoniam videntes focos in exercitu illorum, credebant, eos ibi esse praesentes. Praesidium, idest locum munitum ipsius Joppes, ut esset singulariter et distincte. Et sensus est, secundum Josephum, quod ipse volebat facere murum magnum inter arcem et civitatem, ut esset civitas divisa ab arce, ita quod non possent illi de arce habere cibos. Caphethetha, nomen viri reaedificantis, vel loci reaedificati. Adiada, nomen castri est. Bephela, nomen est regionis, comprehendere eum, idest Jonatham. Et exivit Jonathas. Scripserat enim Tryphon, ut sibi occurreret in Bethsan, quia pro anima res est illis, idest pro vita salvanda.


Caput 13

[89097] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 13 Et audivit Simon. Haec est quarta pars totius hujus processus, quae supra a principio secundi capitis fuit divisa; in qua agitur de ducatu Simonis; qui habuit ducatum sub duobus regibus: scilicet sub Demetrio praedicto, quia Antiochus filius Alexandri decessit, antequam ille plenum regnum haberet; et sub Antiocho filio ejus, vel secundum aliquos, fratre. Et primo ponitur ejus probitas sub Demetrio. Secundo sub ipso jam dicto Antiocho, cap. 15. Circa primum primo sub Simone pax acquiritur. Et secundo foedus renovatur, cap. sequenti. In prima parte quae hoc capitulo continetur, primo Simon ad ducatum eligitur, et assumitur. Secundo Tryphon repellitur et occiditur, ibi: et movit Tryphon. Tertio a Demetrio pax Judaeis redditur, ibi: et electus Simon. Circa primum ponitur primo eligendi causa. Et secundo eligendi forma, ibi: et accensus est spiritus. Tertio electi industria, ibi: et congregans. Circa secundam partem principalem ponitur Tryphonis malitia in populi deceptione et expugnatione. Et secundo ipsius nequitia in Jonathae occisione, ibi: et cum appropinquasset. Tertio Simonis clementia in sepulturae aedificatione, ibi: et misit Simon. Circa primam istarum, primo ponit Tryphonem invadentem. Et secundo Simonem defendentem, ibi: Simon autem applicuit. Tertio Tryphonem mentientem, ibi: et ut cognovit Tryphon. Quarto Simonem praecipientem, et tamen metu populi mandato acquiescentem, ibi: et cognovit Simon. Quinto Tryphonem eos qui in arce erant, subvertentem, ibi: et post haec venit Tryphon. Circa tertiam partem corpus Jonathae sepelitur, et sepulchrum curiosum instruitur, ibi: et aedificavit, et Antiochus adolescens a Tryphone occiditur, ibi: Tryphon autem cum iter. Circa partem tertiam principalem, et elegit Simon viros, ponitur pacis a rege Demetrio postulante adeptio. Et secundo illius adeptae executio, ibi: in diebus illis Simon. Ubi primo ponit fortaliciorum constructionem. Et secundo hostium impugnationem, ibi: eripuerunt qui erant. Tertio arcis possessionem, et hostium expulsionem, ibi: qui erant in arce. Quarto solemnitatis institutionem, ibi: et celebraverunt diem. Quinto filii sui promotionem, ibi: et vidit Simon. Nunc ergo ad literam, pro legibus, idest legitimis observandis in sua libertate. Et sanctis, idest templo. Angustias, scilicet mentis et corporis in fame et siti. Pro amore, sensus est pro amore vitae meae corporalis: volo enim imitari fratres meos. Natos, occisos, mulieres, violatas. Et accensus est, idest magno affectu voluntarius factus ad consentiendum. Judae et Jonathae, fratris sui scilicet, qui erat ejus amicus singularis, exercitum novum, idest alium ab illo, cujus supra cap. 12 fuit facta mentio, posuerat, timebat enim ne primi, idest existentes traderent civitatem Tryphoni. In Addus, nomen est civitatis, quae secundum Josephum est in monte aedificata, unde possunt campi Judaeae videri: et ideo sequitur: contra faciem campi, ubi scilicet erat Tryphon. In ratione regis, idest secundum computationem regis, pro tributo vectigalium. Ut non divisus: contrarie sic, ut dimissus non fugiat a nobis, idest non dissentiens a nobis, movens contra nos arma. Jussit tamen dari. Numquid peccavit hic, sibi conscientia dictante, quod iste mentiretur? Respondetur, quod videtur excusabilis: primo quia certus de fraude non erat, et tamen rationabiliter majus malum formidabat, scilicet ne populus ab ipso recederet, et per consequens a lege, et ita tota respublica deperiret. Periit, idest perire eum permisit, ut dominaretur. Ador civitas est Idumaeae. Quocumque ibant, scilicet Tryphon et sui. Qui erant in arce. Contra id dictum est in principio, quod Simon expulerat eos. Respondetur quod vel non loquitur de eadem arce sed de alia; vel illud quod dictum est supra, dicitur per anticipationem, quia hoc fuit factum diu post, ut patet in fine cap. Aedificium, idest Mausolaeum de lapide albo et polito, cujus porticus sustentabatur columnis, et super eas lapidem politum et album elevatum, et septem pyramidas et septem signa ad modum pyramidis aedificata ab Apollonio in acutum tendentia: scilicet duo pro patre et matre; et quatuor pro Juda, Joanne, Eleazaro, et Jonatha, et pro se. Retro et ante, idest intus et extra, quia utraque superficies apparebat. Pyramidas. Pyramis dicitur a pyr quod est ignis, quia ignis est talis figurae, a lato in acutum, ut patet de ignis flamma. Arma, vel scuta, vel aliquid hujusmodi. Naves sculptas, in signum victoriae habitae, secundum Josephum. Et tunc Tryphon misit amicos suos ad milites ut eum regnare eligerent, plurima dona promittens eis, et mentiebatur illis Demetrium esse captum a Persis et occisum; Antiochum vero fratrem Demetrii eis mala facturum, si regnaret. Unde tantum fecit, quod ordinatus fuit, ut regnaret. Qui accipiens regnandi auctoritatem, dimissa simulatione verus Tryphon apparuit, qualis erat antea extraneos diligendo, amicos et propinquos odiendo et negligendo: unde et exercitus ab eo recessit, ut dicetur inferius in loco suo. Per direptionem, idest violentiam et injustitiam. Et bahen quam misistis, ornamentum est colli, ex anulis aureis contextum. Regis loquitur de se in tertia persona. Indulsimus, tempore Jonathae, supra cap. 11. Vobis constant, vel inscriptis, vel in animo nostro, tamquam adimplenda a nobis, remittimus quoque vobis ignorantias, idest peccata quae ex ignorantia fecistis in nos, faventes Alexandro contra nos, ut patet supra cap. 11. Et coronam quam debetis, quia forte quolibet anno debebant sibi mittere coronam auream in recognitionem dominii. Apti sunt conscribi, idest promoveri super negotia regni. Ablatum est jugum gentium, magis plenarie quam ante, quia tenuerunt arcem et alia praesidia. Scribere in tabulis et cetera. Sensus est propter prosperitatem illius anni, in conscriptionem negotiorum suorum computabant ab anno primo Simonis pontificis Judaeorum, sicut nos ab incarnatione Christi, ut supra, anno tali vel tali, a primo anno Simonis factum est hoc vel illud. In civitatem, quae machinae erant contra civitatem. Prohibebantur egredi, per custodias, scilicet Simonis, et per murum factum inter eos et civitatem, ut supra cap. 12. Centesimo septuagesimo primo: hic fuit primus annus Simonis: et ita patet quod Jonathas tenuit principatum viginti annis, aut circiter, ut patet supra cap. 9. Judas enim fuit mortuus anno centesimo quinquagesimo secundo (cap. 9) et incepit anno centesimo quadragesimo septimo, supra cap. 8, et Jonathas fuit dux populi post Judam usque ad annum centesimum septuagesimum. Mensis secundi. Mensis secundus, est majus simpliciter loquendo, quia Aprilis erat primus apud Judaeos; et Martius non dicitur primus apud eos simpliciter, sed ratione lunationis Aprilis, quae in eo incipit. Cinnyris, instrumentum musicum est, a cieo cies, ut dictum est, quod est moveo moves; quia per motum in aere facit sonum. Nablis est aliud instrumentum, et est idem quod Psalterium. Differunt tamen, quia Psalterium psaltro percutitur, et habet tantum decem chordas; nablis vero digitis; et habet duodecim chordas, ut dicit Glossa, 2 regum cap. 22. Inimicus, idest arx quae multas molestias eis fecerat usque modo. Montem templi, idest montem in quo erat templum, munivit, scilicet muros. Josephus tamen dicit quod per tres annos ipsum montem destruxerunt, et terrae coaequarunt, ut eis alias non noceret, et ut templum magnum appareret. Habitavit, Joannes scilicet, non Simon, in Gazaris: verior litera sic habet: et non Gaeraris.


Caput 14

[89098] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 14 Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit. Haec est secunda pars, de pacto Simonis. Et primo ponitur a Simone pacis acquisitio. Et secundo promissa foederis renovatio in isto cap. et describuntur tria per ordinem. Primo sub regimine Simonis ponitur populi sublimatio, in principio. Secundo per Demetrium sacerdotii libera collocatio, ibi: ut auditum est Romae. Tertio sacerdotii collocati per populum confirmatio, ibi: et hoc est exemplum epistolarum. Circa primum ponitur captivatio Demetrii. Secundo ex hoc, sub Simone sede vacante populi sublimatio, ibi: et siluit terra. Circa primum istorum, ponitur ejus invasio, ligatio et captivatio. Circa secundum ostenditur Simonem primo habuisse ad subditos aequitatem. Secundo ad patriam fortificandam studiosam sedulitatem. Tertio ab hostibus pro se et populo securitatem. Quarto ad cultum divinum pietatem. Circa secundam partem principalem, ut audierunt etc., contraxerunt Spartiatae cum Simone renovationem amicitiae. Secundo miserunt de hoc literas in tabulis aereis, applaudentes suae prosperitati et gloriae. Circa primam partem, post hoc autem, ponitur primo Romanorum deliberatio. Et secundo epistolarum destinatio, ibi: et statuerunt et cetera. Et in epistolis Missis ad Judaeos recoluerunt Judaeorum, specialiter Machabaeorum, probitatem; et populo acquisitam prosperitatem, deinde obtentam a Simone auctoritatem, et populi sub ipso libertatem, ut patet; et totum non est nisi recapitulatio praecedentium. Dicitur ergo: anno centesimo et cetera. Incepit ille regnare anno centesimo sexagesimo quinto, ut supra cap. 10, habetur. Ac per hoc regnavit septem aut octo annis ad plus, computando annum sexagesimum quintum et septuagesimum secundum. Quod verum est de regno ejus prima vice, quia bis regnavit. Nam frater ejus vel filius Antiochus invasit semper eos qui eum detinebant, et liberavit eum, et regnavit post ipsum Tryphonem pluribus annis. Josephus tamen dicit, quod istud quod hic legitur, fuit factum antequam Tryphon occideret Antiochum, de quo supra cap. 13 et 12. Cum omni gloria, idest cum tota sua potentia, vel cum omnibus aliis factis suis gloriosis. Et designatur securitas in eo quod dicitur: colebant; facilitas vero in eo quod dicitur: dabat fructus. Longaevitas autem in eo quod dicitur: seniores. Et stolas belli, idest loricas; non ad bellandum contra hostes, sed ad exercitium et ludum, sicut faciunt qui vacant otio. Vasa munita, idest instrumenti defendendi se, quoadusque, idest in tantum quod et cetera. Laetitia magna, ista est prosperitas de qua exponunt Judaei, plures, et fere omnes passus qui sunt in Isaia, de quibus credimus prophetare nobis de prosperitate spirituali Christianorum vel beatorum, ut illud, conflabunt gladios suos in vomeres, et alia hujusmodi. Cum Juda et Jonatha, vide supra cap. 8 et 12. Qui missi sunt, scilicet supra a Juda et Jonatha, vel melius modo a Simone. Segregatis, idest securius et magis solicite custoditis. Numenium, vel Neumenium, habentem clypeum, non quo utebatur, sed quem portabat Romanis pro encaenio. Pondo, est vox indeclinabilis et neutri generis, et dicitur a pendeo, pendes, et accipitur pro pondere, quod est quodlibet onus; tamen abusive accipitur specialiter pro libra; unde dipondium dicitur duae librae. Mina, est pondus habens sexaginta siclos, facientes obolos mille ducentos; ac per hoc istud scutum habebat sexaginta mille siclos, et obolorum ducenta millia. Quam gratiarum actionem, non solum pro xenio, sed pro eo quod exaltavit fratres suos amicos Romanorum sibi confoederatos. Statuunt, idest confirmant; prius enim statutum illud scripsere Romani, scilicet illam confoederationem. Et posuerunt: Judaei scilicet. Elul. Ait Glossa, idest Septembris. Anno centesimo septuagesimo secundo, regni Graecorum. Sub Simone, idest sub ducatu Simonis: et ita patet quod negotia sua subscribebant ab annis Simonis in honorem sui ducatus, sicuti supra ab annis Jonathae. Inferebant plagam magnam castitati, idest cultui divino, quo reducitur homo ab idololatria. Demetrius, supra cap. 13. Summum sacerdotem in aeternum, idest pro posteritate sua, donec surgat propheta fidelis, idest donec habeant revelationem certam de aliquo alio promovendo: vel propheta, idest Messias. Scribantur in nomine, idest secundum annos suos, dicendo, anno tali a ducatu Simonis factum est hoc vel hoc. Dux, scilicet in bellis. Princeps, in officio sacerdotali. Peribolo, idest in armario quod erat in muro templi: peribolus enim est circuitus muri.


Caput 15

[89099] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 15 Et misit Antiochus filius Demetrii et cetera. Haec est secunda pars illius. Et audivit Simon: ubi postquam egit de facto Simonis sub Demetrio, hic agitur de factis ejus sub Antiocho fratre praedicti Demetrii, secundum aliquos, et secundum alios, filio. Ubi ponitur primo ejus cum Simone confoederatio. Secundo ipsius regis alienatio post calumniam, ibi, Antiochus autem. Tertio ipsius expugnatio, ibi, et venit Athenobius amicus. Circa primum ponitur primo Antiochi intentio. Et secundo Simonis salutatio, et post sibi concessorum confirmatio, ibi: nunc ergo statuo. Et tertio ipsius Antiochi in regem susceptio, et Tryphonis persecutio, ibi: anno centesimo et cetera. Quarto ipsius Antiochi a Romanis pro Judaeis honorandis informatio. Antiochus autem. Haec est secunda pars principalis, in qua ponitur primo Tryphonis ab Antiocho expugnatio. Et secundo ipsius Simonis curialis visitatio, ibi: et misit ei Simon. Tertio ipsius Antiochi denegatio, ibi: et noluit. Quarto ipsius a Simone injuriosa petitio, ibi: et misit ad eum Athenobium. Et venit Athenobius. Haec est tertia pars in qua ponitur oppugnatio Simonis. Et primo sub Antiocho 2 a Ptolomaeo quodam principe, ibi: et Ptolomaeus filius Abobi. Circa primum ponitur Simonis ad interrogata responsio. Et secundo responsionis ejus ad regem Antiochum reportatio, ibi, reversus est autem cum ira. Tertio exercitus congregatio, ibi: et constituit rex Cendebaeum. Sed jam ad literam. Antiochus filius Demetrii. Secundum Josephum, iste fuit frater Demetrii junioris, qui captus fuit a Persis in custodia positus, ut habetur supra cap. 14: et ideo voluit iste loco ejus regnare: et secundum Glossam, hic accepit Cleopatram uxorem fratris sui Demetrii, quae etiam fuerat uxor Alexandri, filiam Ptolomaei regis Aegypti, supra 10; et iterum fuit sublimatus, eo quod plures civitates se ei reddiderunt; et tantas opes habuit, quod etiam castra domus suae, etiam vasa coquinae de argento erant. Postquam vero Babyloniam cepit, exercitum contra Spartiatas movit qui fratrem suum detinebant, et necessitate compulsi Spartiatae Demetrium reddiderunt; tamen postea, eo quod exercitum suum dimiserat, occiderunt. Iste vero quatuordecim annis regnavit, post quem frater ejus iterum Demetrius, supra 4. Facere percussuram proprii numismatis. Numisma proprie dicitur imago. Numismatis, idest auctoritatem faciendi novum modum numi. Venit autem, recapitulatio est ejus quod dictum fuit supra cap. 14, excepto quod additur hic de literis, quas attulit Numenius ad reges et regiones. Regi Demetrio. Argumentum est, quod quando haec scripserunt Romani, non erat captus Demetrius, vel haec scripserant prius Demetrio, quando regnabat. Antiochus. Revertitur ad historiam de Antiocho. Ex quo patet quod ab illa parte, venit autem Numenius, totum est incidens et recapitulatio, sicut dictum est. Vel forte in tempore fuit factum, quoad istos qui hic nominantur, quod prius factum fuerat cum diminutione. Secundo, idest secundum insultum, quia forte iterum ab obsidione recesserat, et semper manus, idest manualem impugnationem, vos tenetis Joppen et Gazaram. Has nominat tamquam fortiores. Fines, quia ad illam terram erant superadditae. Date talenta argenti et exterminii, idest date pecuniam ratione damni quod intulistis. Cedronem, idest castrum quod situm est in torrente Cedron, qui est juxta Jerusalem ad impediendum viam in Jerusalem. Et torrens Cedron intermedium inter ipsos et hostes.


Caput 16

[89100] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 1 cap. 16 Et ascendit Joannes de Gazaris. Haec est secunda pars illius, Antiochus autem: ubi postquam ponitur, quod Antiochus noluit acceptare arma et argentum, quae illi Simon miserat ad expugnandum Doram ubi erat Tryphon, rex ipse misit exercitum contra Judaeos, ibi: et constituit rex Cendebaeum. Hic vero ponitur primo Simonis exhortatio, ibi: et vocavit Simon duos filios suos: secundo ponitur filii Simonis, qui Joannes dicebatur, substitutio, ibi: et ascendit Joannes. Et circa hoc primo ponitur quomodo exercitum animavit et informavit. Secundo quomodo exercitum ordinavit, ibi, et admovit castra. Tertio quomodo exercitum adversarium debellavit, ibi: et exclamaverunt et Ptolomaeus. Hic primo ponitur, quomodo Ptolomaeus contra Simonem conspiravit. Secundo quomodo quidem deceptorie Simonem et filios hospitavit, ibi: et suscepit eos filius Abobi; tertio quomodo ibidem Ptolomaeus eos proditorie trucidavit, ibi, et cum inebriatus esset. Quarto quomodo super hoc regem contra Judaeos informavit, ibi: et misit aliquos. Quinto quomodo Joannes filius Simonis evasit, ibi: ut autem audivit. Amovit castra contra faciem eorum, scilicet Cendebaeus, vel melius Joannes filius Simonis. Primus. Joannes scilicet in medio. Itaque pedites erant ante et retro, et equites in medio. Sacris, quia usus eorum statutus erat a lege. Tubis, secundum praeceptum legis Numer. cap. 10. Munitionem fugerunt, id est, in Cedronem. Aedificavit, scilicet Cendebaeus constitutus a Simone. Sacerdotis, scilicet ipsius Simonis cujus habebat filiam. Exaltatum cor ejus, praesumptione et ambitione dominandi. Mensis Sabbat, id est Februarius apud nos. Duos filios, scilicet Judam et Mathathiam, et remansit Joannes. Et quosdam pueros, scilicet suos. Josephus dicit, quod uxorem Simonis matrem uxoris suae vinculavit cum duobus filiis forte parvulis, quos occidere noluit. In libro dierum, quem non habemus. Notandum tamen est, quod iste fuit Joannes Hircanus cujus facta continuat Magister in historiis usque ad decimum cap.; et dicitur Hircanus propter bellum contra Hircanos. De factis vero istius et probitatibus, multa possunt videri in Glossa super locum et in historiis.


Liber 2
Caput 1

[89101] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 1 Fratribus qui sunt in Aegypto. Hic incipit secundus liber, qui non est ejusdem historiae prosequutio: sed ejusdem replicatio, ad supplementum aliquorum, quae fuerunt prius dimissa; et fuit quasi quaedam epistola missa ab illis qui erant in Judaea, Judaeis dispersis in diversa loca; et maxime illis, qui erant in Aegypto; et hoc ad eorum consolationem, et spei de sua reversione erectionem; similiter et ad eorum informationem super receptione et solemnizatione aliquorum festorum, quae fuerunt ab ipsis instituta, de quibus visum est supra, et de illis infra dicetur. Et primo ponitur quasi praelibata praefatio; secundo tribulationum recapitulatio; tertio tribulatorum liberatio. Circa primum notificat fratribus suis suam intentionem; et secundo explicat suae intentionis causam et rationem; et hoc in secundo cap. In hoc cap. praemittit salutationem, ibi: fratribus qui sunt. Secundo epilogat tribulationes, ibi, anno centesimo et octogesimo. Tertio inducit ad purificationis templi celebrationem, ibi: factum. Quarto autem celebrandi illam suasionem, ibi: nam cum in Perside. Circa salutationem allegant familiaritatem, optant prosperitatem, ibi, benefaciat, et promittunt fidelitatem ibi, et nunc hic sumus. Circa secundam primo iterum replicat salutationem, ibi: anno centesimo octogesimo. Secundo ponit suam liberationem a magnis periculis factam a domino. Tertio tractat magnam fuisse tribulationem, ibi: ipse enim ebullire. Quarto tangit malitiosam hostis invasionem, ibi: etenim cum eo habitaturus. Quinto ipsius expulsionem, et occisionem, ibi: cumque proposuissent. Tertia pars patet. Circa quartam partem repetit historiam sacrificii Nehemiae, quando ab ipso reparatum fuit altare, et quo mirabili modo ignem habuerunt. Et primo ostendit a Nehemia ipsius ignis cautam absconsionem. Et secundo mirabilem ejus inventionem, ibi: cum percussisset autem. Tertio mirabilem ejus operationem, ibi: et jussit eos haurire. Quarto ipsius Nehemiae et sacerdotum orationem, ibi: orationem autem. Quinto Nehemiae ordinationem, ibi: cum autem consumptum. Sexto facti apud regem divulgationem, ibi: ut vero manifestata. Septimo examinationem regis et approbationem, ibi: considerans autem. Sed jam ad literam, salutem dicunt, idest optant. Judaea, idest Judaei. Testamenti, idest promissionis factae ad Abraham cap. 12, 13 et 15, Genes. meminerunt, ut impleat in nobis cor, idest animum, vel cor, idest sapientiam ad colendum eum. Corde magno, idest comitatu magno, tam ex parte intellectus, quam voluntatis. Tempore malo, idest adversitatis. Regnante Demetrio, scilicet filio Seleuci, et nepote Antiochi magni, quia Antiochus nobilis et Seleucus fuerunt fratres, filii Antiochi magni, ut dictum est cap. 1, Lib. 1. Iste Demetrius expulit filium patrui sui Antiochi de regno, supra Lib. 1, cap. 7: et ita vult Glossa. Sed tunc repugnat numerus annorum; quia hoc dicitur factum esse anno centesimo sexagesimo nono, et iste Demetrius mortuus fuit anno centesimo sexagesimo tertio. Ad hoc respondet Rabanus, quod septem anni, de annis Alexandri, cujus super mentio facta fuit, quod esset filius Antiochi Epiphanis, propter ejus foedam originem et vitam, non ponuntur: et secundum Trogum Pompejum, traduntur isti Demetrio: in fine enim istius Demetrii recesserant Judaei ab ipso, ipso tamen invito, et conjunxerunt se Alexandro, qui istum Demetrium occidit; et ideo ob hanc victoriam forte fecerunt istam epistolam fratribus suis. Et de istis videatur supra Lib. 1, cap. 10. Aliqui tamen dicunt, quod loquitur hic de Demetrio filio Demetrii, quem constat illo tempore regnasse, et ad quem Simon misit, supra cap. 13, et sub quo ablatum est omnino jugum gentium a Judaeis, et habuerunt illam prosperitatem de qua supra cap. 14, et sub quo institutum fuit festum purificationis altaris, de quo agitur hic, ut patet supra cap. 13. Et quidem omnia magis concordant de isto. Scripsimus: prius scripserunt tribulationem, postea sicut nunc liberationem. Jason, de hoc habetur infra, et etiam dictum fuit supra cap. primo. Et hic fuit frater Oniae et Menelai, qui, scilicet Jason et Menelaus, sic nominati fuerunt, postquam ad gentes se transtulerunt, propter ambitionem summi sacerdotii, relinquentes ritum et nomen Judaeorum; et fuerunt filii iniqui, qui exierunt ex Israel, de quibus supra capite 1 et totum Israel turbaverunt. Portas templi, plurale forsan pro singulari ponitur, idest portam urbis, succenderunt Antiochus et sui. Obtulimus, supra cap. 4, postquam tribus annis ad punctum duravit contaminatio, ut ibidem dicitur. Similaginem, idest sacrificia, quae debebant fieri de simila secundum ritum legis. Casleu, idest Decembris. Sed contra: festum Scenopegiae, idest tabernaculorum, fiebat decimoquinto die Septembris, non Decembris. Respondetur, quod non loquitur hic de Scenopegia proprie, sed similitudinarie, quia in purificatione templi usi fuerunt tabernaculis, ideo vocant ipsam Scenopegiam. Unde supra decimo dicitur, quod in modum tabernaculorum diebus octo fecerunt istud festum. Unde apparet satis, quod loquitur de Scenopegia hic, non ad literam de festo legali, sed similitudinarie loquitur; et ideo illud fecisse dicuntur in Decembri. Anno centesimo octogesimo octavo. Haec est alia epistola a prima: et est de morte Antiochi, de qua magis dicetur infra. Et Judas. Contra: Judas mortuus fuit anno centesimo quinquagesimo secundo. Ergo non potuit scribere anno centesimo octogesimo octavo. Respondet Rabanus, quod non est vis facienda in hujusmodi computationibus; quia cum diversi sint, et ignari fuerint scriptores; probabile est, quod a diversis temporibus inceperint suas computationes. Vel dicitur, quod forte Judas, antequam moreretur, ordinaverat istam epistolam mitti: vel etiam quod hic loquitur de Juda filio Simonis, de quo supra cap. ultimo. Sed licet tempus in ipsum consentiat, non tamen factum, quia ducatum non tenuit. Aristobulo, hic genere fuerat Judaeus de sacerdotibus, et fuit philosophus Peripateticus, qui Ptolomaeo scripserat commentariolos in libros Moysis, et cum rege erat tamquam magister illius. Christorum, idest unctorum. Salutem, scilicet animae, et sanitatem corporis. Talem regem, Antiochum nobilem, ut dicit Glossa, et Rabanus. Sed dicunt aliqui quod minus bene: quia iste non fuit occisus in templo, ut patet supra cap. 6, imo mortuus fuit in lecto suo: et ideo volunt quod intelligatur de Antiocho magno, patre scilicet Antiochi nobilis, qui fuit occisus, ut auctor est Magister in historiis, et membratim divisus in templo Naneae. Et sic iste auctor tribulationes Judaeorum altius incipit computare, quam in primo libro. Ipse enim fecit, scilicet Antiochus, vel ipse Deus de quo statim supra dicitur, a Deo liberati, ebullire, idest cum impetu et copia venire. Naneae, idest Dianae, secundum Josephum. De isto templo dicitur supra Lib. 1, cap. 3 et 6, quod Antiochus nobilis voluit illud spoliare, et non potuit: unde indignatus occasionem mortis contraxit: in illo etiam tempore fuit Antiochus magnus interfectus, et occasione illius fuit Antiochus filius ejus infirmus. Et in hac dictione, Nanea, debet media produci, et ultima syllaba deprimi. Consilio, promiserant enim illi dolose sacerdotes Dianae, quod intraret templum, et omnia illi darent. Dotis nomine, idest titulo donationis: vel pecunia illa erat qua templum dotatum erat, ideo dotis nomine significatur. Percusserunt ducem, Antiochum magnum scilicet. Sed secundum illos qui dicunt, quod hic loquitur de Antiocho Epiphane, dicendum est, non ipsum Antiochum esse mortuum, sed ipsius ducem, et ipsum exiisse et fugisse, et postmodum ex indignatione infirmitatem incurrisse; quod videtur magis rationabile et ad sensum historiae. Scenopegiae, large hanc voculam accipiendo, non proprie, ut expositum est ante: quasi diceret: significamus vobis, ut vos similiter nobiscum faciatis, et simus conformes. Quod si accipitur proprie, tunc est sensus, quod nos non solum Scenopegiae festum interruptum propter captivitatem resumimus; sed cum hoc facimus purificationis altaris: et ideo ad minus resumatis festum Scenopegiae, ob captivitatem dimissam. Quod enim fecerunt Scenopegiam, patet supra cap. 10, quod Jonathas induit se stolam sanctam in die solemni Scenopegiae. Et diem ignis, idest solemnitatem pro igne invento. Nihil legitur de isto festo in Nehemia, nisi forsan haec habeantur hic ex traditione aliquorum antiquorum. In Persidem, idest in Babyloniam. Patres nostri sacerdotes etc.: hoc dicitur fecisse Jeremias. Cum autem praeteriissent anni multi, idest septuaginta; quia hoc fuit factum a Jeremia quando transmigrare debuerunt, et inventum tempore Nehemiae, nempe octavo. Solus praestans, idest praevalens. Custodi partem tuam, Deuteron. cap. 32: pars autem domini populus ejus. Confringe, idest confringes. In loco sancto tuo, scilicet Judam et Jerusalem. Quod refulsit ab altari, idest a sacrificio lignorum, et animalium. Purificaverunt sacrificia, idest asperserunt. Fecit ei templum, idest ad voluntatem ejus: fecit, idest fieri permisit templum, et ipsum etiam honoravit. Ut probaret, idest ad ipsius mirabilem approbationem: et ex isto scito miraculo, fuit favorabilis negotio. Et notandum, quod totam illam clausulam, ut probaret etc., non habent libri antiqui: sed sic habent: post illud fecit templum, et quibus prius dominatus fuerat, multa dona accipiebat, ex hoc tempore, quod tribuebat: quasi diceret: quibus prius dominabatur, modo dabat. Nephi, idem est quod penitus.


Caput 2

[89102] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 2 Invenitur autem in descriptionibus. In primo capite aperuerunt Judaeis dispersis suam intentionem: in isto secundo ostendunt suae intentionis occasionem. Intentio eorum erat, ut Judaei dispersi illos dies purificationis, scilicet templi, factae a Juda supra cap. 4, et festum Scenopegiae interruptum celebrarent. Rationem autem ejus assignat, quia Jeremias similiter suasit populo, cum dispergeretur per captivitatem, ut tenerent se in ritu et cultu Dei etiam in captivitate existentes, neque ad idololatriam defluerent: et ita volebant isti Judaei existentes in Jerusalem hortari eos, scilicet Judaeos dispersos in Aegypto, ne cultum Dei dimitterent. Ut eos ad majorem excitarent devotionem, nova festa celebranda eis indicebant, et facta per ipsos illis intimabant. Occasione autem hujus similitudinis reducit ad memoriam factum ipsius Jeremiae, quomodo se habuit erga Judaeos, quando venerunt in captivitatem. Unde cum ista dicuntur de tempore captivitatis Babylonicae quae fuit tempore Jeremiae; notandum est, quod non dubitatur hic de his, quae sub Machabaeis contigerunt; sed similitudine quadam commemorantur, ut intelligatur, quod sicut Jeremias tunc fecit, illos hortando; ita et nos vos incitando. Hoc ergo capitulum dividitur in duas partes. Et in prima ponitur pro ratione monitionis factum ipsius Jeremiae. In secunda ponitur pro praelibatione sequentium praefatio sequentis historiae in medio cap., ibi: de Juda vero Machabaeo. Circa primum ponitur Jeremiae mirabile factum. Secundo concluditur principale propositum, ibi: acturi igitur purificationem. Circa primum ponitur primo Jeremiae devotio in ignis absconsione, et populi instructio, et tabernaculi, et arcae, et altaris incensi occulta repositio. Secundo ponit aliquorum curiosorum interpretationem pro loci investigatione, ibi: et accesserunt. Tertio absconsionis prohibitam rationem cum futurae prosperitatis promissione, ibi: ut autem cognovit et cetera. In ipsa autem praefatione et intentio exprimitur, et modus procedendi praefigitur. Nunc vero jam ad literam, signatum est, scilicet supra capite primo. Legem, idest munitionem, sicut lex dictabat: de hoc in epistola quam mandavit transmigratis, Baruch, cap. 6. Mandavit, ut scilicet de illo igne memoriam haberent. Erat autem, istud non legitur alibi in Scriptura sacra, quam hic; de hoc tamen dicit Epiphanius; hic est Jeremias qui templum subvertendum praenoscens, arcam testamenti cum his, quae in eadem erant, tulit; et precibus absorberi fecit in petram: petram vero digito designans, nomen Dei impressit, et factum est sigillum in similitudine Scripturae, quod ferro cavatur, et ipsum domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut ex tunc nec locum quis cognoscere queat, nec nomen legere usque in hunc diem et usque in finem; et pristinae figurae instar ignis et nubes saepe illic fit nocturno tempore, eo quod gloria domini ab ejus lege non desinat. Est autem petra illa in eremi terra, inter duos montes, inter quos jacent sepulti Moyses et Aaron. Dixitque Jeremias praesentibus: dominus de Sion ascendit ad caelos, inde cum virtute reversurus; et erit signum praesentiae ejus, quando omnes gentes adoraverint lignum: dixitque quod arcam hanc nemo poterit producere praeter Moysem electum Dei prophetam. Et tabulas quae in ea sunt nullus aperiet sacerdotum, nullusque prophetarum, nisi electus Dei Aaron. Et in prima resurrectione resurget haec arca, et exibit de petra, et ponetur in monte Sina, et omnes sancti congregabuntur ad ipsam, regressum domini expectantes, et ut vitent adversarium qui eos fugientes est quaesiturus interimere. Haec ille. Montem, Abarim scilicet. Numer. 27, et Deut. 34. Donec congreget Deus, scilicet perfecta congregatione, quae erit post Antichristum. Illam enim quando reversi sunt de Babylonia, non habuerunt perfectam. Sicut et Moysi manifestabatur, Exod. 19, in datione legis. Ut locus sanctificaretur, id est templum et atrium. Et sicut tunc manifestavit gloriam suam per nubem et fumum; ita faciet in fine, quando Judaei convertentur, et ostendet eis arcam. Quod hic vel intelligendum est ad literam, vel mystice, id est humanitatem suam ostendet. Obtulit sacrificium dedicationis templi. Salomon scilicet; et hoc fumo cessante, secundum quod debebat, vel decebat, sacrificium obtulit. Sicut et Moyses, Levitici 9, apparuit gloria domini, etc., et est alia apparitio ab illa quae facta fuit Exod. 19. Sicut et Salomon. Ista clausula non habetur in antiquis libris, et sine ea planus est textus; licet ita accideret, ut hic dicitur, et habetur secundo Paral. 7. Et dixit Moyses eo, id est ideo, quod non sit mundum, id est munde oblatum, incensum scilicet. Quod erat pro peccato, scilicet offerendum, et eo quod non sit munde, consummatum, scilicet non igne divino, sed alieno, est, id est accidit haec vindicta; ac si dicat: quia non munde et rite obtulerunt incensum, ideo puniti sunt, scilicet Nadab et Abiud filii Aaron, qui accepto igne alieno voluerunt offerre incensum in thuribulo, ut habetur Levit. 7, et cap. 10. Vel potest intelligi de hirco, cujus portionem in loco sancto comedere debuerunt, residuo pro peccato cremato, et ipsi totum combusserunt. Unde Levit. 10, dicitur: inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, combustum reperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserat, ait, cur non comedisti hostiam propter peccato, in loco sancto, quae sancta sanctorum est? Et tunc legatur sic, eo quod non sit mundum, id est munde comestum, et non a mundis et in loco sancto. Quod erat pro peccato oblatum, id est hircus. Et consumptum, id est exustum, est, id est accidit hoc, vel eo quod exustum est, supple, increpo vos. Manducant, aliqui libri habent, mandant; et tunc legendum est per syncopam, id est manducant. Similiter et Salomon, id est, sicut octo diebus fecit Moyses observari consecrationem Aaron; similiter et Salomon octo diebus fecit solemnitatem dedicationis templi; sic etiam modo et cetera. Sed contra: tertio regum 8 dicitur, quod tantum septem diebus. Respondetur, quod octava dies observabatur aliqua alia ratione, sicut octava die Scenopegiae fiebat collecta. Inferebantur autem, id est continebantur. In descriptionibus, quas non habemus. Haec eadem, scilicet de igne et de arca. Construens, id est, reparans auxilio Esdrae, qui Bibliam combustam a Chaldaeis reparavit, ut primo Esdrae cap. 7, habetur in Glossa quadam. Vel bibliothecam, id est locum ad reponendum plures libros, quos de diversis partibus collegit; et de donariis supra cap. 1. De omnibus his habebatur in illis descriptionibus. Et ita bene concludit intentum: quasi diceret: ex eo quod tempore Moysis et Salomonis; imo et Eliae (judicum 13) dominus ostendit Judaeis gloriam suam per ignem, et nos iterum speramus adhuc juxta Jeremiae dictum quod dominus ostendet, ut dictum est. Bene ergo facietis, si et si egeritis hos dies, scilicet ignis et purificationis templi a nobis factae, supra Lib. 1 cap. 4, observare: et tunc ostendet nobis arcam absconditam, ut dictum est. A Jasone. Cyrenaeo historiographo. Non fuit Jason frater Menelai. Tentavimus, huc usque suspensiva est locutio. Oblectatio, fastidiosis scilicet. Datam formam, id est sicut decet abbreviatorem. Breviationis, id est historiae vel dictorum. De praefatione, in qua ostenditur quod liber sit recipiendus ratione humilitatis, facultatis et utilitatis.


Caput 3

[89103] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 3 Igitur cum sancta civitas. Ista secunda pars divisa est contra primam. In qua primo praelibata fuit praefatio; secundo, ut hic promittebatur, recitanda eorum tribulatio. Et primo tribulatio, ut incepta sub Seleuco Eupatore; secundo ut perfecta sub Antiocho, Epiphane scilicet, qui fuit frater Seleuci Philopatoris. Unde historia in hoc libro aliquantulum citius incipit, quam in primo: quia in primo nihil tangitur ipsius Seleuci, qui praecessit Antiochum, sed supponitur, et incipitur ab Antiocho. Secunda pars incipit cap. 4. Circa primum, ponitur prosequendi motivum, et secundo persequendi modus, ibi: statimque Heliodorus; tertio persequentis conflictus, ibi: sed spiritus optimus Dei. Circa primam partem primo ponit sub Seleuco pacis tranquillitatem; secundo Simonis cujusdam iniquitatem, ibi: Simon autem; tertio Oniae pontificis bonitatem, ibi: sed cum vincere; quarto provocavit Simon regem ad cupiditatem, ibi, cumque retulisset ad regem. Statimque Heliodorus. Haec est secunda pars principalis; ubi describit modum procedendi: et primo ponit Heliodori destinationem, ibi: statimque; et secundo ipsius negotii investigationem, ibi: sed cum venisset; tertio summi sacerdotis liberam responsionem, ibi: tunc summus sacerdos; quarto Heliodori obstinationem, ibi: at ille pro his; quinto sacerdotis et populi afflictionem, ibi: non modica autem. Sed spiritus omnipotentis Dei. Haec est tertia pars principalis; in qua ponitur persequentis conflictus: et in hac tria sunt: primo ponitur Heliodori afflictio, ibi: sed spiritus; secundo ejus per sacerdotem liberatio, ibi: tunc vero; tertio ipsius recognitio, ibi, Heliodorus autem. Notandum est autem quod totum quod hic dicitur usque ad cap. 4, ubi dicitur: sed post Seleuci vitae excessum etc. ubi revertitur ad Antiochum nobilem, totum dimissum fuit in primo libro. Et videtur hic tangi ratio, vel occasio, quare Jason et Menelaus, qui supra, Lib. 1, cap. 1, dicuntur fuisse filii iniqui, persequuti fuerunt Oniam fratrem suum, quia jam videbant ei infensos fuisse regales, propter illa quae dicuntur hic. Unde tota historia hujus cap. supponitur a libro primo. Igitur. Hoc infert ex veritate praefationis dictae in alio cap. Civitas, Jerusalem. Propter Oniae pontificis dispositionem. Occasione hujus oportet scire secundum Glossam ordinem pontificum qui fuerunt ab institutione templi sub Salomone. Primus fuit Sadoc, 2. Achimas, 3. Joram, 4. Axamus, 5. Judas, 6. Nidoas, 7. Hilus, 8. Icatham, 9. Urias, 10. Verias, 11. Odeas, 12. Sellum, 13. Helcias, 14. Azara, 15. Josedec, 16. Jesus qui templum aedificavit, 17. Joachim, 18. Joannes, 19. Jaddus, 20. Onias, 21. Simon, 22. Eleazarus frater ejus qui Septuaginta interpretes misit Ptolomaeo regi Aegypti, 23. Manasses avunculus ejus, Simonis justi filius, 25. Simon, sub quo Simon Sirac fecit librum Ecclesiasticum; 26. Onias filius ejus de quo hic legitur. Locum, id est templum. Seleucus, filius Antiochi magni, et frater Antiochi nobilis, vel Epiphanis. Simon autem de tribu Benjamin. Ex hoc patet, quod neque sacerdos erat, neque esse poterat, cum non esset de tribu levi; sed praeerat custodiae rerum templi ipsius, obsistente, id est resistente Apollonio, duce illo qui fuit interfectus postea a Juda, ut habetur supra Lib. 1, cap. 3. Caele Syriae, duae sunt dictiones; et Caele, est proprium nomen unius partis Syriae, et ibi erat dux ille. Et communes copias, id est communiter, ibi reposita pecunia in magna copia. Ad rationem sacrificii; hoc dicebat, ut audacius aggrederetur locum, quia illa pecunia ad cultum Dei non pertinebat. Regis, scilicet Seleuci cui ille Apollonius suberat. Delatae, id est a Simone falso accusatae. Ascitum, id est monitum et invitatum vel vocatum, specie, id est simulatoria ostensione. De dato, scilicet a Simone sibi, indicio, id est informatione. Hircani Tobiae. Sed contra hoc videtur, quod Onias in hoc peccarit, quia Nehemiae 13, reprehenditur summus sacerdos quia thesaurum cujusdam Tobiae posuerat in templo. Unde et Nehemias ipsum ejecit. Respondetur, quod ut ibi patet, ille posuerat eum in loco sancto et prohibito; hic autem non sic, sed in loco debito et ad hoc ordinato, tantum propter securitatem, non propter curiositatem. Omni genere omnibus modis. De depositis, idest occasione debitorum. Legem ponunt. Exod. 22: si quis commodaverit proximo asinum. Ex hoc patet, quod non tantum propter illa bona, nec propter corporalia dolebant, quantum propter libertatem loci, quam illi infringebant. Conclusa erant, alias scilicet quia tunc virgines arctius custodiebantur, satellitibus. Satellites dicuntur quasi satis laedentes, servi scilicet parati ad exequenda praecepta quaevis magnatum. Spiritus, idest fortitudo et virtus. Equus, virtute angelica formatus. Terribilem habens ascensorem, ipsius scilicet Heliodori judicio. Adornatus. Litera correcta habet, adornatum. Priores calces elisit. Calx est prima pars plantae, unde dicitur calcitrare: unde sensus est, quod vel equus elisit et immisit calces suos Heliodoro, idest in illa parte pedum suorum ipsum percussit: vel equus quidem ita percussit Heliodorum, quod partes illas in ejus pedibus laesit. Hi autem dominum benedicebant, idest Judaei constantes, vel illi juvenes, idest Angeli in corpore humano assumpto, magnificabat locum suum et templum, idest homines, qui timebant pro templo. Ut vitam donaret ei, idest Deus merito orationis Oniae, qui in supremo spiritu erat constitutus, idest ultimo.


Caput 4

[89104] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 4 Simon autem. Haec est secunda pars hujus partis: in qua postquam descripta est tribulatio ut inchoata sub Seleuco Eupatore, hic describitur ut perfecta sub Antiocho Epiphane. Et primo ponitur regis interna seditio. Et secundo regis externa oppressio, ut in cap. 5. Et tertio gentilis introductio, ut cap. 6. Quarto legalium persequutio, ut cap. 7. Circa primam partem notandum, quod fuit quadruplex tribulatio, secundum quadruplicem usurpationem sacerdotii. Prima fuit sub Simone, de qua dictum est. Secunda sub Jasone, ibi, sed post Seleuci vitae excessum. Tertia sub Menelao, ibi: et post triennii tempus amisit Jason. Quarta sub Lysimacho, ibi: multis autem sacrilegiis. Circa primam partem ponit tantum Simonis proterviam. Secundo Oniae pontificis prudentiam, ibi: sed cum amicitiae. Sed post Seleuci. Ista est pars principalis hujus capitis, in qua ponitur persecutio sub Jasone, et agitur de mali propositi executione, ibi: quod cum amisisset, et de populi propter hoc afflictione, ibi: erat autem hoc, et de legalis ritus abolitione, ibi: sacerdotes non jam, et demum sexto de regis honorabili receptione, ibi: cum autem qui et cetera. Et post triennii. Tertia pars, in qua ponitur persequutio sub Menelao. Ubi primo ponit auctor, Menelaum expulso Jasone in sacerdotium succedentem. Et secundo ponit incidenter regem Antiochum ad partes remotas recedentem, ibi: et cum haec agerentur. Circa primum primo ponitur, quomodo Menelaus a Jasone ad regem transmittitur. Secundo quomodo majora promittens regi, illi sacerdotium constituitur, ibi: at ille commendatis. Tertio quomodo exigentibus demeritis suis, Jason de terra expellitur, ibi: et Jason quidem. Quarto quomodo Menelaus pro pecunia non soluta a rege impetitur, ibi: de pecuniis vero et cetera. Circa illam secundam partem, et cum haec agerentur. Primo describit regis pecuniam deficientem. Secundo Menelaum iterum sacrilegium exercentem, ibi: iratus Menelaus. Tertio Oniam ipsum corripientem, ibi: quae cum certissime cognovisset. Quarto Menelaum de morte Oniae Andronico regis vicario suadentem, et ipsum inducentem, ibi: unde Menelaus accedens. Quinto Andronicum in dolo et proditione omnes interficientem, ibi: qui cum advenisset ad Oniam. Sexto ipsum ex indignatione facinoris regem adeuntem, et de Andronico conquerentem, ibi: ob quam causam non solum Judaei. Septimo regem ponit offensum, et Andronicum occidi jubentem, ibi: contristatus est itaque animo Antiochus. Multis autem sacrilegiis. Quarta pars est de tribulatione, quae facta fuit sub Lysimacho. Et in hac parte primo agitur de morte Lysimachi, propter mala quae fecerat Menelai consilio. Secundo iterum revertitur super factum Menelai apud regem accusati. Circa mortem Lysimachi ponitur primo ejus sacrilega transgressio. Secundo populi indignatio, ibi: et congregata est multitudo. Tertio ipsius defensio, ibi: Lysimachus arma. Quarto exercitus impugnatio, ibi: sed ut intellexit. Quinto ejus expiratio, ibi: ipsum etiam sacrilegum. Circa secundam partem de Menelao primo ponitur, quomodo fuit accusatus. Secundo quomodo fuit condemnatus, ibi: et cum venisset. Tertio quomodo fuit per Ptolemaeum, sibi data pecunia, excusatus et liberatus, ibi: et cum superaretur Menelaus. Quarto quomodo populus innocens fuit condemnatus, ibi: miseros autem qui etiam. Nunc ad literam. Simon autem praedictus, quia ipse est, qui instigavit Seleucum ad mittendum Jerosolymam. Delator, idest proditor, instigasset ad haec, idest ut non venisset in aerarium: quod tamen erat omnino factum, audebat, Simon scilicet. Necessarios, idest fideles amicos in hoc negotio. Homicida fieri, per aliquos scilicet amicos Oniae. Et Apollonium, pro parte Simonis existentem, et ab ipso pecunia corruptum. Caeles, regio erat in Syria, cui praeerat Apollonius. Ad augendam, si legatur, ad augendam, ab augeo-es, debet sic concludi cum clausula praecedente, et Apollonium insanire ad augendam malitiam Simonis, idest dicere, quod insaniebat, ut augere posset, et promovere malitiam Simonis ad effectum. Si vero legitur, ad angendam, a verbo ango angis, idest restringendam; tunc legatur cum clausula sequente, idest cum facto Simonis, sic quod Onias, ad angendam, idest arctandam malitiam Simonis ad regem se contulit. A stultitia, qua scilicet persequebatur templum, et aerarium, et sacerdotium. Antiochus. De isto et Seleuco fratre suo satis dictum est supra Lib. 1, cap. 1; similiter et de isto Jasone et Menelao fratribus Oniae magna est etiam mentio facta, et quomodo ad ritum gentilium se transtulere, et nomina gentilis ritus assumpserunt. Gymnasium. Gymnasium proprie locus est, in quo homines se exercent ad luctam; et per accommodationem accipitur pro omni exercitio; et hic accipitur pro schola, in qua instruebantur pro ritu gentium. Ephoebiam, idest lupanar juvenum: ut jam supra dictum est per omnia. Antiochenos, ab Antiochia dictos, quae erat metropolis in regno Antiochi. Volebat ergo iste ad benevolentiam regis captandam, ut cives Jerosolymitani vocarentur Antiochenses, quasi in tali nomine majorem gloriam consequentes. Qui etiam de nomine Jerusalem gaudebant. Per Joannem patrem Eupolemi. Notandum, quod Joannes fuit pater Eupolemi: et hic Joannes favorem habuit apud reges Asiae, et fecit libertates fieri Judaeis, quas iste Jason revocavit. Hic Eupolemus est, qui functus est legatione pro Judaeis apud Romanos, (vide supra cap. 8) et fuit eis gratus. Concluditur ergo sic litera, quae fuerat constituta Judaeis a regibus Asiae per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos et cetera. Unde liquet, quod non refert Joannem patrem, sed Eupolemum filium. Prava instituta sanciebat, scilicet instituta gentium, ut gymnasium et ephoebia. Ephoeborum, idest juvenum imberbium. Ephoebus enim secundum Papiam, est juvenis imberbis. Arce, Sion scilicet. Optimos, idest pulcherrimos et nobilissimos juvenes. Erat autem hoc non initium, idest non primum praeceptum Jasonis: vel non initium, idest non leve vel mediocre: vel non initium, idest non ad tempus vel ad horam, sed perpetuo secundum intentionem suam. Incrementum, quia ista duo erant de vilioribus et gravioribus observationibus omnium gentilium. Jasonis inauditum scelus, istud fuit emptio sacerdotii. Unde secundum Augustinum dicitur, quod ignis, qui septuaginta annis in aqua vixit, vendente Antiocho Jasoni sacerdotium, extinctus est. Particeps fieri palaestrae, idest exercitii corporalis, sic vocati a quodam loco. Et praebitionis, idest traditionis; et dicitur a praebeo praebes: vult dicere, quod sacerdotes non erant occupati circa templum, sed circa tale gentilium exercitium, quod quidem habebat suas traditiones, sicut alii ludi habent, et illas observabant. Et in exercitiis disci, idest doceri; idest cupiebant edoceri, et informari illos in exercitio paterno, ut legalem observantiam. Nihil, idest pro nihilo reputantes. Periculosa contentio, quia amore illarum observationum unus contendebat alium excellere, et probior apparere: periculosa, quia propter hoc exponebant se periculo punitionis divinae. Ideo sequitur: et jam leges divinas. Cum autem quinquennalis. Notandum est, quod iste ludus fiebat de quinque annis in quinque; et ideo dicitur quinquennalis; et dicitur agon, idest exercitium. Cum ergo idcirco fieret iste ludus, sic vocatus a quinto anno, factum est istud quod sequitur, a Jasone volente regi adulari praesenti. Dydrachmas, dicitur a dyo, quod est duo, et drachma, quod est denarius, habens certam impositionem pretii, et imaginem regis. Propter praesentes, eos scilicet, qui erant in Tyro ad ludum: vel praesentes, qui scilicet pecuniam asportaverunt, quia viderunt, quod non erat necessarium eam expendi pro sacrificiis Herculis, et petierunt de illa aliud fieri. Navium triremium, idest trium remorum ordinem habentium: et id forsan fecerunt, quia ludus erat aliquando in mari. Misso autem. Ad intelligentiam hujus literae notandum est, quod rex Aegypti habuit in uxorem sororem Antiochi Cleopatram, et ex illa habuit filium nomine Ptolomaeum Philometorem, cujus pater decessit ipso adhuc puero; et ideo pro tempore ejus negotia procuravit Antiochus avunculus suus, quousque primates ejus ab ipso recesserunt, ut hic dicitur. Unde per Apollonium istum cognovit, istos rebelles esse; et ideo de suo negotio coepit cogitare, quomodo scilicet contra Jerusalem veniret. Regni, scilicet Aegypti. Supradicti Simonis fratrem, qui accusavit aerarium: et videtur hic fuisse frater Menelai, qui tamen Menelaus supra, secundum Josephum, et Magistrum in historiis, dicitur frater Oniae. Unde colligitur, quod cum hic dicitur frater Simonis, intelligitur non carne, sed moribus: unde Glossa ait, fratrem, idest scelere parem. Cum magnificasset faciem potestatis ejus, idest extulisset vel honorasset muneribus, ut ei placeret. Superponens Jasoni, idest amplius dans et providens regioni. Et notandum, quod hic fuit pessimus in multis. Fuit enim proditor fratris, simoniacus in emendo sacerdotium, et mendax in solvendo, et sacrilegus in jurando, et homicida, imo et fratricida: omnia ista patent hic. Mandatis, scilicet quod pro summo sacerdote haberetur. Proprium fratrem captivaverat, Oniam scilicet, quia iste dominabatur prius. Nihil agebat, idest nihil agere poterat, quia Sostratus praepositus a rege constitutus omnia colligebat. Itaque Menelaus non habebat quod posset portare: et ideo Sostratus cogitabat accusare eum apud regem de defectu solutionis, in tantum, ut deponeretur, et Lysimachus constitueretur. Quod videns Menelaus, furabatur vasa templi, ut gratiam haberet: super quo Onias vir bonus ipsum redarguebat. Quod ille sustinere non valens, mortem ejus per Andronicum custodem terrae in absentia regis procuravit. Uterque ad regem sunt evocati, idest Sostratus accusans, et Menelaus ut reus. Fratre suo, non carne, sed consimili facinore. Mallotas, idest illos de Mallo civitate sic dicta. Dono essent dati, quia erant sub dominio illius concubinae. Dono dati, idest positi, sic ut provideret uxoribus regis de dote: unde forte de hoc erant indignati, quod suberant dominio talis mulieris. Et relicto suffecto, idest pro se praefecto. Ille enim, qui est in loco regis, per comparationem ad regem est suffectus, sed per comparationem ad subditos est praefectus. Datis dextris. Oniae scilicet juramento emisso, quod eum non interficeret. Quamvis esset ei suspectus, scilicet Andronicus Oniae, quia bene cogitabat quod jurabat in dolo. Azylo, invenitur azylo media correpta, et est genus muscae, quae apibus est infesta; et asylum in neutro genere etiam est locus privilegiatus, a quo non licet aliquem violenter extrahere: unde quicumque locus est sic privilegiatus potest dici asylum. Deinde fuit etiam talis locus quomdam fanum, quod Remus et Romulus aedificarunt: sed extenditur communiter ad omnem locum inexpugnabilem. De nece tanti viri injusta, aut propter sanctitatem viri justi, vel propter juramentum praestitum. Nationes aliae, scilicet quae erant cum Judaeis Antiochiae, ut modo sunt Parisiis, vel alibi. De his coepit judicium, propter quae scilicet Lysimachus interfectus erat, et de morte ejus, cujus occasione et consilio fuerat occisus, ut dictum est. Miseros autem, supple, fecit rex occidere homines bonos, qui Menelaum accusaverant: qui tamen in veritate liberandi erant, et audiendi in tantum, ut apud Scythas auditi essent. Hoc autem dicit, quia Scythae sunt crudelissimi et injusti; unde sensus est, quod iste rex in hoc fuit injustior et crudelior etiam Scythis. Cito ergo, idest sine matura deliberatione, poenam dederunt, scilicet his hominibus qui pro civitate et cetera. Indignati, pro injusta eorum morte.


Caput 5

[89105] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 5 Eodem tempore Antiochus. Postquam posita est principum interna seditio; hic ponitur regis externa oppressio. Et prima fuit causa hujus secundae: propter hoc enim, ut dictum est supra Lib. 1, capite 1, Andronicus invasit Judaeos, quia inter se dissentiebant: et in hoc cap. ponitur quadruplex impugnatio. Prima est a Jasone aestimante regem mortuum. Secunda a rege propter facta Jasonis, ibi: his itaque gestis. Tertia alienorum ad imperium regis, ibi: igitur Antiochus. Quarta Apollonii legati regis, ibi: semper appositus et cetera. Circa primum primo ponit regis in Aegyptum profectionem. Secundo monstrorum apparitionem, ibi: convenit autem. Tertio falsam de morte regis opinionem, ibi: sed cum falsus. Quarto Jasonis insurrectionem, ibi: assumptis. Quinto ejus expulsionem, ibi: et profugus. In secunda parte, his itaque gestis, primo agit de Antiochi persecutione. Secundo ostendit auctor, quod id sustinuit pro peccatorum suorum punitione, ibi: ita alienatus mente. Tertio, quod ipse dominus templum relevaturus erat in magnam eorum consolationem, ibi: verum non propter locum gentem. Circa primum introducit Antiochum contra Judaeos saevientem. Secundo ipsos in Jerusalem indifferenter interficientem, ibi: justis autem. Tertio vasa sacra ignominiose et irreverenter diripientem, ibi: sed nec ista. Circa primam principalem partem ponit Antiochi contemptam superbiam. Secundo ejus jussionem crudelem et nefariam, ibi: reliquit autem et suspectos. Quarta pars principalis ponitur ibi: cumque appositus esset: in qua ponitur impugnatio per Apollonium legatum regis. Et primo agitur de ejus jussione. Secundo de ejus dissimulatione. Tertio de Judaeorum occisione, et sabbati observatione. Quarto de Juda Machabaeo, et de suorum in montibus conversatione, et malorum elongatione. Sed jam ad literam. Et primo notandum est, quod jam nunc incipit reverti ad historiam 1 Lib. Secundam profectionem: creditur illa fuisse, de qua Lib. 1, cap. 1 dicitur. Et paratum est regnum in conspectu Antiochi. Convenit autem, scilicet eo tempore, quo Antiochus erat in Aegypto. Equites discurrentes. Notandum est, quod ista signa praeludia erant sanguinis Judaeorum per hostes effundendi, et talia et multo majora contigerunt Jerosolymis per totum annum praecedentem destructionem ejus sub Tito et Vespasiano, ut recitat Josephus: dicit enim, quod stella praefulgens gladio per omnia similis supra civitatem rutilans manebat, et cometes exitialibus flammis ante per totum annum visus est ardere: sed et ante exitum temporis et belli in festo azymorum octava die mensis Aprilis hora nona noctis tantum fulgur aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum; et permansit mediae horae spatio. Eodem etiam festo bos, cum ad victimam duceretur, agnum in medio fano peperit, inter manus ministrorum. Sed et janua interiorum aedium templi, quae respiciebat ad orientem, cum esset aerea vel aere multi ponderis vestita, vel supertecta, ita ut vix a decem viris impellentibus eam clauderetur: ferreis quoque vectibus serisque munita: repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta; sed et hoc, sicut et lumen nocturnum, signum optimum putabatur. Deum namque bonorum omnium portam illis aperuisse dicebant. Aliqui prudentiores tamen tutamen templi dissolvendum iri, et hostibus portas aperiendas putabant. Et postea vicesima prima die Maii, prope solis occasum, visi sunt currus et quadrigae in omnem regionem per aera ferri, et armatorum cohortes inferri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis. In sequenti autem festo Pentecostes noctu sacerdotes templum ad ministerium implendum ex more ingressi, primum quidem motus quosdam strepitusque senserunt, et domum voces quasdam sonantes, migremus hinc. Hoc etiam quidam plebejus et rusticus, Jesus nomine, quatuor annos ante bellum in festo tabernaculorum repente clamare coepit, vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Jerosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super populum: et diu noctuque circumiens ista clamabat, et verberibus ac flagris usque ad ossa laniatus jussu praefecti urbis Albini, neque lachrymas fudit, nec preces, sed eamdem vocem miserabiliter et cum quodam ululatu emittens ad singulos fere ictus proferebat, addens et hoc, vae, vae Jerosolymis: et sic clamabat usque ad belli tempus quotidie, et maxime in festis diebus, vae, vae Jerosolymis. Idque per septem annos faciens, neque voce raucior fuit, nec laboravit, donec obsidionis tempore circumiens, supra murum iterum, vae, vae civitati et fano ac populo, voce maxima clamabat. Cum autem ad extremum addidisset, vae etiam et mihi, lapis tormento aliquo dimissus ipsum inter voces istas peremit. Digestos, idest divisos et distinctos, motus, idest sonus adinvicem conflagrantium. Excessisset, idest exivisset, quia dicebatur quod mortuus esset, convolantibus, ut scilicet civitatem defenderent. Arcem, Sion. Exitium: aliqui libri habent, in exitum, scilicet mortis, et idem est. Lacedaemonios, idest Spartiatas, qui erant fratres et amici Judaeorum; supra Lib. 1, capit. 12. His itaque gestis. Usque ad locum istum recitavit auctor aliqua, quae in libro 1 non fuerunt dicta; et videntur illa fuisse occasio, ut Antiochus insurgeret in Judaeos, et totum istud debet legi in primo, vel praesupponi in cap. 1, Lib. 1. Deserturos, id est rebellaturos. Efferatis, id est irrefraenatis. Occursantibus, idest occurrentibus, et misericordiam petentibus: et hoc fuit magna crudelitas. Menelao ductore: non ille, qui fuerat reconciliatus, supra 4, sed alius, quia ille statim fuit mortuus: nisi forte dicatur quod de morte sua dictum fuit prius nimis cito, et per anticipationem, propter continuationem historiae. Gravius quam ceteri, quia Judaei erant, et ideo magis erant molesti. Unde argumentum sumitur, quod illi, qui sunt aliis domestici, si fiant eis superiores, fiunt eis molestiores. Cumque appositus esset, idest firmatus et obstinatus ad nocendum eis. Misit odiosum Apollonium. Nota concordiam primi libri, et hujus secundi. Nam ita accidit, quod Mathathias et Judaei alii videntes praedictas abominationes factas in templo et civitate per regem, fugerunt extra, ut dicitur hic, et Lib. 1, cap. 2; et alii, qui remanserunt adhuc in civitate (ut expresse dicitur hic) postea fugerunt, ut dicitur Lib. 1, cap. 2; et isti fuerunt, qui ab Apollonio in die sabbati fuerunt interfecti, in civitate partim, et partim fugientes: et ita salvatur utraque litera: et ita non agitur hic de illo insultu Apollonii, quem fecit supra Lib. 1, c. 3, in quo vicit eum Judas. Ille enim fuit secundus conflictus. Judas autem. Hic praemittitur tota historia supra posita in c. 2, de Mathathia et genealogia ejus; et venitur ad Judam, qui decimus fuit, et fuit summus sacerdos, non simpliciter loquendo de omnibus post Salomonem, ut patet in catalogo eorum supraposito: sed fuit decimus, computando a regno Graecorum, a quo incipit haec historia, ut patet ex 1 libro. Et primus tempore Seleuci Nicanoris fuit Onias Jaddi filius: secundus fuit Simon justus Oniae filius: tertius Eleazarus frater Simonis: quartus Manasses Eleazari avunculus: quintus Onias Simonis justi filius: sextus Simon Oniae filius: septimus Onias Simonis filius, a quo, supra quarto, fuit occisus: octavus Jason pessimus istius Oniae frater: nonus Menelaus pejor fratre: decimus Judas, qui, summo sacerdotio divino judicio destituto, ipsum sacerdotium summum accepit. Sed cur non fit mentio de Lysimacho? Respondetur, quod quia statim interfectus fuit. Unde nihil aliud fecit ad officium sacerdotii pertinens, nisi tantum sacrilegia, ut dictum est supra capite quarto. Alii vero, etsi mali fuerunt, tamen aliquid ex officio perfecerunt.


Caput 6

[89106] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 6 Sed non post multum temporis. Haec est tertia pars a quarto capite divisa; in qua postquam posita fuit principum debellatio, et regis impugnatio; hic ad augendam malitiam ponitur gentilis ritus introductio. Et primo introducitur gentilis observatio: secundo infligitur non obedientibus poenae vexatio, ibi, erat ergo haec videre miseria. Circa primum ponitur, quomodo populus a legali observantia vertitur; et secundo, quomodo idolatria introducitur, ibi, et cognominare Jovis; tertio, quomodo templum luxuria polluitur, ibi, pessima autem; quarto, quomodo ritus legalis interrumpitur, ibi, nam neque sabbata; quinto, quomodo populus non obediens interficitur, ibi, ducebantur autem. Circa secundam partem de punitione agitur non obedientium. Et notandum, quod tria persequebatur: primo circumcisionem, secundo sabbati sanctificationem, ibi, alii vero ad proximos; tertio ciborum discretionem, ibi, igitur Eleazarus. Secunda dividitur; quia primo ponit observantium sabbatum persecutionem, secundo ut consulat miseriae audientium, et ut inconvenientia ista evadant, monitionem et informationem, ibi, obsecro autem eos; et in illa ostendit, mala evenire eis, primo non ex Dei reprobatione, sed ex ejus miseratione; secundo quod alia Dei punitio procedit ex dilectione; tertio quod tarda expectatio provenit ex peccatorum majori punitione. Circa illam partem, igitur Eleazarus, ponuntur multa, quae sunt memoria digna; quia iste senex fuit spectaculum et exemplar constantium martyrum futurorum. Et primo describit factam sibi violentiam, ibi, compellebatur; secundo ejus probitatem et constantiam, ibi, at ille; tertio eorum deceptoriam simulationem, ibi, hi autem qui astabant; quarto ejus discretam responsionem, ibi, at ille cogitare; quinto eorum arctiorem persecutionem, ibi, his dictis; sexto ejus orationem et consummationem, ibi, domine qui habes. Et notandum, quod in sua responsione posuit plura, quae illum retraxerunt: primo suae sanctitatis antiquitatem; secundo suae legis bonitatem; tertio suae mortis brevitatem; quarto famae auctoritatem; quinto divini judicii severitatem: quae omnia patent in litera. Nunc it ad literam. A patriis et Dei legibus, id est a custoditis legibus a patribus. Et cognominare, idem, ut templum, quod erat in Jerusalem, nominarent a Jove, cujus idolum ibi erat, ut tactum est supra libro 1, capit. 1. Olympii, id est qui in monte Olympo colebatur Jupiter; et ideo mons Olympus dicebatur mons Jovis. Volebat ergo rex, ut ita nominaretur templum Jovis, quemadmodum et illic, Jovis hospitalis: sic dicebatur, quia hospitibus favere credebatur. Et in Garizim. Garizim erat templum Jovis primo aedificatum a Samaritanis in honorem Dei Judaeorum, tempore, quo Cyrus fuit ei favorabilis, vel Alexander magnus, ut dictum est supra Lib. 1, cap. 1. Qui postea tempore Antiochi, quando viderunt eum esse infestum Judaeis et eorum legi, et colere Jovem, dedicaverunt illud in honorem Jovis. Antiochenum; et hoc procuratione Jasonis, qui eos qui erant Jerosolymis, vocabat Antiochenos; vide supra cap. 4. Libero: proprium nomen Dei est ipsius regis: unde Libero, id est Baccho, qui erat apud antiquos Deus vini; et istum in natali suo rex praecipiebat coli, quia illum sibi favorabilem esse credebat. Liberum autem Deum vini appellabant, quia vinum provocat ad luxuriam, et provocati ad illam libant masculos, et cetera. Unde cum corpore muliebri delicato ipsum Liberum depingi faciebant antiqui. In tali ergo celebratione natalis regis Judaei compellebantur circuire Libero, id est versari circumquaque apud imaginem illam, quod erat profanum. Et notandum, quod gentiles antiquitus diem nativitatis suae celebrabant, quia tunc ad solatia et luxus vitae praesentis intrabant, post quae majora non expectabant. E contrario Catholici Christiani diem obitus sui festivum habent, quia tunc ad gaudia recipiuntur aeterna. Ptolomaeis, id est sequentibus Ptolomaeum, qui erat dux Caeles Syriae et Phoeniciae, supra Lib. 1, c. 8. Duae mulieres delatae, idest denuntiatae et accusatae. Duae, hoc dicitur Lib. 1, c. 1: quibus, verior litera habet, quas. Alii vero ad proximas coeuntes spelunca, de hoc supra libro 1, cap. 1. Isti sunt, qui extra civitatem se permiserunt occidi propter observantiam sabbati, de quibus ibidem dicitur: supra tamen habetur, quomodo aliqui propter eamdem causam fuerunt occisi. Non ad interitum. Hoc verum est, quoniam non fuit ex intentione Dei, sed ex malitia populi. Ex sententia, idest secundum quod ipsi sentiunt vel judicant. Beneficii est indicium. Contra, quia Deus reputatur pius et benignus in expectando peccatores, et non puniendo statim. Respondetur, quod adhibitio poenae est duplex; vel est ad punitionem judicatoriam: et quo ad hoc, expectare peccatores est misericordiae; et Deus, quantum ad hoc, dicitur misericors retributor. Vel est ad remedium et praeservationem culpae faciendae: et tunc cito eam infligere, est misericordiae, sicut contingit de infirmo corporali; et hoc modo loquitur hic. Primoribus, idest prioribus. Praemitti se velle in Infernum, idest in Limbum vel in mortem: accipitur enim Infernus aliquando in Scriptura et apud patres hoc modo, secundum illud Gen. c. 37, de Jacob: deducetis canos meos cum moerore ad Infernum. Sed utrum eligibilius et rationabilius homini justo, eligere Infernum etiam proprie dictum, quam committere ullum peccatum mortale? De hoc alibi, execrationem, id est maledictionem; quia sequentes dixissent: maledictus ille, qui hoc fecit, et ita ille omnes alios corrupit.


Caput 7

[89107] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 7 Contigit autem septem fratres. Haec est quarta pars a cap. 4 divisa, in qua ponitur legalium obligatio quantum fuit in adversariis: et primo ponitur hostium contra 7 fratres et eorum matrem insurrectio; secundo eorum constans et fidelis responsio et mortis victoriosa toleratio, ibi: unus autem ex illis. Et in hac sunt singulae partes quae de his singulis fratribus mentionem faciunt, et etiam de matre. Circa secundam partem oportet considerare primo constantem eorum confessionem; secundo regis turbationem, ibi: iratus. Tertio ejus gravem mutilationem. Quarto in sartagine combustionem. Quinto fratrum contemplationem. Sexto mutuam exhortationem. Circa factum secundi vide primo ejus afflictionem, confoederationem et futurae resurrectionis promissionem. Circa factum tertii considera animi illius promptitudinem et fortitudinem constantiae. Circa quartum fit mentio de resurrectionis gloria, de tyranni miseria et ignominia. Circa quintum patet quomodo redarguit tyranni malitiam, quomodo confitetur de hoc divinam providentiam. Circa sextum ponit ipsum viriliter sustinentem et audacter tyrannum corripientem, et matrem aequanimiter omnia aspicientem, et filios multipliciter consolantem. Circa septimum ponit primo Antiochum indignatione commotum puero dona et divitias promittentem, matrem de informatione filii persuadentem et de morte recipienda filio praedicantem, filium quoque Antiocho viriliter respondentem, munera et oblationes ejus totaliter despicientem, defensionem legis sanctae adinstar fratrum proponentem, regem demum in ipsum acrius desaevientem. Ultima pars de facto matris manet indivisa. Nunc jam ad literam. Contra fas, idest contra praeceptum legis quae porcos reputabat immundos; et ideo comedi vetabat. Flagris, idest flagellis factis de corio tauri. Patrias et Dei leges, idest patribus a Deo datas, et ab ipsis observatas. Sartagines, idest patellas in quibus assantur carnes. Linguam, qua scilicet fuerat dominum confessus. Moyses. Deuteronomii 32. Patria voce, idest Hebraica. Et quoniam hi tam expressam caelestium bonorum rationem reddiderunt; ideo martyrium ipsorum Ecclesia celebrat. Ista, scilicet membra quae sibi amputabantur. E caelo, idest e dono divino. Ab hominibus morti datos: concluditur in hunc modum: potius est morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos. Ab hominibus, idest quam ab hominibus: quasi dicat: si hic est adjudicatus morti, magis debet sperare salutem a Deo resuscitante, quam ab hominibus. Ad vitam, scilicet gloriosam quae simpliciter dicitur vita. Damnati enim etsi vivant realiter, tamen vita eorum, propter miseriam in qua sunt, quaedam mors est. Qualiter te et semen tuum torquebit. Hoc fuit impletum quando tam ignominiose mortuus fuit, ut dicetur infra cap. 9. Contra dominum, idest contra legem a domino institutam. Promisit, scilicet non sicut rex intendebat, sed sicut Deo placebat; ideo non fuit mentita. Modico, scilicet respectu praemii. Sub testamento aeternae vitae, idest immutabili promissione. Te cum tormento confiteri, quod ipse est Deus. Hoc fecit infra cap. 9: unde hic prophetavit. Mundus obiit, scilicet a transgressione legis immunis. Novissime et mater consumpta est. In hoc significatur quod in fine mundi post martyria filiorum omnium, consummata erit Ecclesia.


Caput 8

[89108] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 8 Judas vero Machabaeus. Haec est tertia pars principalis hujus libri totius a principio libri divisa. In qua postquam posita est praefationis praelibatio et tribulationum recitatio, hic tertio ponitur oppressorum liberatio. Et notandum quod deinceps est similis historia illi qua posita est in libro 1: quinimo quasi omnino eadem: intelligendum est tamen quod de liberationibus Judaeorum factis per fratres Judae, Jonatham scilicet et Simonem, non hic dicitur in libro isto, sed tantum de Juda. Unde historia ista non durat nisi ad mortem Nicanoris quae ponitur Lib. 1, cap. 7, in fine. Ab octavo autem cap. usque ad finem Lib. 1, nihil habetur in isto 2 Lib. Oportet igitur divisionem sumere secundum reges, quorum temporibus Judas praefuit; qui sunt tres. Primo ergo ostenditur, quomodo praevaluit sub Antiocho Epiphane vel nobili. Secundo quomodo sub Antiocho filio ejus, ut cap. 10. Tertio sub Demetrio Eupatore filio Seleuci, nepote scilicet Antiochi magni, quia Seleucus et Antiochus nobilis fuerunt fratres, ut patet cap. 14. Primo agitur de hostium per Judam mirabili expugnatione. Secundo de regis Antiochi miserabili expiratione, ut habetur cap. 9. Praemittitur autem hic conflictus Judae cum Apollonio duce Syriae, de quo dictum est supra Lib. 1, cap. 4. Tertio dicitur missus fuisse cum Lysia cum Gorgia et Timotheo, nec legitur eum pugnasse contra Judaeos tempore Antiochi nobilis, sed tempore Demetrii filii Seleuci, libro 1, cap. 7. Ex quibus omnibus patet quod de isto adventu Nicanoris et de ista pugna cum Juda non fecit Lib. 1 mentionem. Dividitur autem istud caput in quatuor partes. Primo ostenditur Judas malos persequens et puniens. Secundo Nicanori occurrens, ibi: videns autem Philippus. Tertio ponitur Judas exercitum suum animans, ibi: Judas autem cum comperit. Quarto autem ponitur Nicanor succumbens, ibi: et facto sibi et cetera. Circa primam partem ponitur primo, quomodo se ad Judam adunaverunt, ibi: Judas vero. Secundo quomodo dominum humiliter invocaverunt, ibi: et invocabant. Tertio quomodo hostes viriliter trucidaverunt, ibi: at Machabaeus. Circa secundam partem ostendit primo regis principem Nicanorem factis ipsius Judae invidentem. Secundo auxilium a Ptolomaeo requirentem, ibi: ad Ptolomaeum. Tertio ipsum Nicanorem venientem, ibi: et ille velociter misit. Quarto Nicanorem Judaeis superbe comminantem, ibi: constituit autem. Quinto de vendendis Judaeis furiosius disponentem, ibi: statimque. Circa tertiam partem agitur primo de exercitus Judae trepidatione. Secundo de communi eorum deprecatione, ibi: alii. Tertio de eorum informatione, ibi: convocatis. Quarto de victoriarum recordatione, ibi: admonuit autem eos. Quinto de ordinatione, ibi: his verbis. Circa quartam partem ponit primo exercitum Nicanoris succumbentem, ibi: et facto sibi adjutorio. Secundo Judam propter sabbatum praedam custodientem, ibi: sed reversi sunt. Tertio post sabbatum turbis curialiter illam dividentem, ibi: post sabbatum vero. Quarto aliis hostibus praevalentem, ibi: et ex his qui cum Timotheo. Quinto iterum praedas eorum distribuentem, ibi: et cum arma eorum. Sexto quemdam specialem adversarium morientem, ibi: et cum Epinicia. Septimo Nicanorem turpiter fugientem, ibi: facinorosissimus. Nunc ad literam: et eos qui permanserant, scilicet religionis vinculo. Istud enim fuit causa confoederationis et unionis in exercitu Judae. Vocem sanguinis, idest effusionem sanguinis qui ex crudelitate facti provocat ad vindictam faciendam, ac si clamaret. Indignaretur, idest ad modum indignationis se haberet illa puniendo. Videns autem Philippus. Is fuit Philippus cui Antiochus filium suum ad nutriendum tradidit, quem Antiochus filius Antiochi occupantem regnum suum de consilio Lysiae de Antiochia expulit, ut supra Lib. 1, cap. 6 dicitur; et iste etiam fuit Antiochus, quem Philippus reliquit cum aliis praepositum terrae ad affligendos Judaeos, supra eodem capite 5 et 8: misit Nicanorem Patrocli. Si loquatur de illa missione, de qua supra Lib. 1, cap. 3, tunc secundum Glossam sic concordatur: quod tam Philippus iste quam Lysias qui loco regis erat, procuraverunt Nicanorem mitti: quod non est inconveniens. Et primus Lib. loquitur de uno; hic autem liber de altero. Si vero fuerit alia missio, tunc dicitur, ut supra, quod verius videtur, quod Philippus ille ivit cum Antiocho in Persidem, et illi etiam recommendavit filium suum: unde tunc non erat in Judaea. Nicanorem Patrocli, scilicet filium. Datis ei de permixtis gentibus: quidam enim juvenes erant et quidam senes; quidam soli proprii et quidam alieni; quidam equites et quidam pedites. Constituit autem Nicanor, idest firmiter promisit, regi, idest Lysiae qui erat loco regis, quia rex in Persidem iverat ad colligendam pecuniam. De captivitate, idest de illis qui erant ex Judaeis captivi. Suppleret, idest solveret. Misit. Supra 1 Lib. cap. 3 dicitur, quod audierunt mercatores, et venerunt ad emendum. Et utrumque potuit esse verum: et quod iste miserit, et quod illi haec audientes venerint. Mancipiorum, quasi manu capta; sicut sunt illi, qui capiuntur in bello et in servitutem rediguntur. Talento, idest pro uno talento daret nonaginta mancipia. Et notandum quod talentum, secundum Isidorum proprie loquendo est in ponderibus: sed hic non accipitur nisi pro nummo trium denariorum usualium; et tunc secundum hoc ipse volebat dare triginta pro uno denario usuali, sicut postea fecit Titus et Vespasianus tempore captivitatis Judaeorum. Formidantes. Supra Lib. 1, cap. 5, fecit proclamari, quod formidolosi reverterentur. Prius quam cominus, idest etiam priusquam veniret, vendiderat. Propter testamentum, idest promissionem firmam. Ne hostibus reconciliarentur, favendo suggestionibus eorum illicitis: non tamen hic ponit modum pacis, ceterum instituta, idest antiquorum patrum, ut Moysis et aliorum, haec omnia rememorata dabant eis fiduciam, quia colligebant, quod Deus ista sine vindicta non dimitteret, Sennacherib, 4 Reg. 19 vide, adversus Galatas. De isto bello nihil legitur alibi quam hic. Sed objicitur contra id quod hoc loco dicitur, illud quod habetur supra Lib. 1, cap. 4: ubi dicitur, quod non habebat secum nisi tria millia. Respondetur, quod ibi loquitur de illis quos ille solus secum habebat hic autem loquitur de suis et de aliis quos sui habebant: unde statim dicuntur hic fuisse septem millia. Convocatis autem Machabaeus septem millibus et qui cum illo erant, supple de quibus hic tacet. Et sic habetur numerus iste praecise, quod scilicet Judas habuit tria millia, et quilibet aliorum mille quingentos. Ab Esdra lecto, non tunc, sed antea. Unde sensus est quod fecit eis recitari sanctum librum, prout alias ab Esdra lectus fuerat. Novem millia. Sed contra: supra Lib. 1, cap. 4 dicitur, cecidisse tantum tria millia. Respondetur, quod ibi computantur solum interfecti a Juda: hic vero interfecti ab illo et turma ejus. Reversi sunt hora conclusi, idest tempore deficiente, scilicet vespertina hora ante sabbatum. Quae erat observanda, quia Judaei incipiebant festa sua a vespertina hora praecedente usque in vesperum sequentem. Misericordiae initium, quia prima fuit victoria notabilis a Deo corripiente ipsos inimicos afflictione. In finem servis suis reconciliaretur, idest integre. Timotheo: de bello contra istum vide supra Lib. 1, cap. 5. Cum Bacchide: vide ibidem cap. 7. Epinicia, idest dies victoriae et superationis hostium; ab epi, quod est supra, et nice victoria: unde in alia translatione dicitur: superatis hostibus, Judas festum celebrabat.


Caput 9

[89109] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 9 Eodem tempore. Hic secundo agitur de Antiochi nobilis morte miserabili, de qua libro primo, capite sexto. Et describuntur tria per ordinem se habentia: primo quomodo fuit per superbiam elatus, et de Judaeis indignatus; secundo quomodo fuit a Deo cruciatus, ibi: sed qui universa: tertio quomodo timore poenae fuit in se humiliatus, ibi, hinc igitur coepit. Circa primum praemittit turbationis duplicem occasionem: scilicet propter repulsam ejus ignominiosam, et probitatem Judaeorum victoriosam; secundo ponit ejus turbationem et praesumptionem, ibi. Elatus autem in ira. Circa secundam partem principalem ostendit suam afflictionem ut nimiam; secundo ostendit poenae superbiae corresponsionem, ibi: isque qui sibi videbatur. Circa tertiam partem, ubi tangitur ejus humiliatio, primo eam profitetur verbo, secundo literis et instrumento, ibi: sed non cessantibus doloribus. Circa primum promittebat se honorare civitatem, gentem et templum Judaicum, seu legalem ritum; quorum omnia contraria prius cogitaverat. Circa ordinationem literae: primo Judaeos amicabiliter salutavit. Secundo se infirmum graviter denuntiavit. Tertio quomodo de vita rehabenda desperavit. Quarto quomodo ad exemplum patris de successore ordinavit. Quinto quomodo eum Judas commendavit. Sexto quomodo tandem expiravit. Nunc jam ad literam. Eodem tempore, idest interim quod Nicanor sic devictus fuit. Antiochus inhoneste revertebatur, quia expulsus et devictus: vide de hoc supra Lib. 1, cap. 6. Persepolis, idest civitas Persidis; a polis, quod est civitas: et dicebatur civitas simpliciter per antonomasiam, quia principalior erat in illo regno: tamen proprio nomine dicebatur Elimaida: Lib. 1, cap. 6: expoliare templum, quia ibi erant multa vasa pretiosa et thesauri, et ibi colebatur Diana: turpiter, quia contra consuetudinem victus est. Ecbathanis, civitas in media provincia, 2 Esdr. 6. Elatus in ira, idest commotus partim ex ira, partim ex superbia. Se fugaverant, idest illos de Persepoli. Sensus est, quod injuriam sibi factam in Persepoli vindicaret in Judaeos. Agitari: nota quod haec fuit occasio cadendi: vide de infirmitate ejus Lib. 1, cap. 6. Ignem spirans, idest ad modum ignis violenti retenti: et hoc est signum magnae turbationis, sicut dicitur actuum 9: Saulus adhuc spirans minarum et caedis et cetera. Etiam fluctibus maris imperare, in hoc tangit ejus magnam superbiam. Quamvis autem vexatio dat intellectum, tamen non veram habuit poenitentiam, nec movebatur ex odio culpae, sed poenae; et ideo non meruit indulgentiam. Misericordiam, propter causam dictam. Atheniensibus, qui erant liberi et honorati. Terrae, scilicet sanctae. Desperans: ex hoc patet, quod mentiebatur infra eodem, ubi dicebat se non desperare. Optimis civibus, totum est adulatio. Rex, scilicet Asiae et Persidis de jure. Et princeps, super Judaeos ex usurpatione. Ex sententia, idest ex voluntate nostra, secundum quod etiam vos determinatis et definitis. Non desperans: mentiebatur quidem, sed nolebat de morte sua eos consolari: vel forte ut magis induceret eos ad orandum pro se. Pater meus, Antiochus magnus. Qui post se acciperet principatum, hoc fuit impletum de Seleuco fratre istius. Hoc autem dicebat iste, quia volebat filium suum regnare post se; cum tamen nepos suus Demetrius filius Seleuci regnare deberet. Summa, idest negotiorum sarcina eventum infirmitatis meae. Multis nostrum commendatam: falsum est de Judaeis, sed forsan de aliis id dicit: nisi forte factum sit et non legatur. Publice et privatim, idest quae recepi ab omnibus et singulis, ut referatur ad omnes et singulos. Communem vobis fore, idest tractabilem et affabilem. Philippum, cui commisit diadema et annulum pro filio suo Antiocho, supra Lib. 1, cap. 6. Qui metuens, non ita cito et statim: sed postquam fuit fugatus de Antiochia, quam usurpabat de consilio Lysiae, ut supra Lib. 1, cap. 6 et 8 habetur.


Caput 10

[89110] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 10 Machabaeus autem. Haec est secunda pars illius, Judas vero: ubi post factum Judae sub Antiocho nobili vel Epiphane, ponitur factum ejus sub Antiocho filio ejus: et dividitur in tres partes. Primo ponitur bellum Judae cum aliquibus principibus regis. In secunda bellum ejus cum Lysia, qui erat inter alios principalis, cap. 11. In tertia bellum scilicet cum rege Antiocho et Lysia, cap. 13. Circa caput istud praemittitur primo post mortem Antiochi nobilis ipsius templi purificatio. Secundo Antiochi filii sui ad regnum sublimatio, ibi: et Antiochi qui appellatus est nobilis. Tertio ipsorum hostium partem regis defendentium expugnatio, ibi: Gorgias autem cum esset dux. Circa primam ponit primo templi purificationem. Secundo devotam eorum orationem, ibi: rebus gestis. Tertio laetam sollemnizationem, et cum laetitia. Circa secundam ponit regis promotionem et constitutionem. Secundo Lysiae exaltationem, ibi: hic enim suscepto. Tertio Ptolomaei occisionem, ibi: nam Ptolomaeo. Circa tertiam partem, Gorgias autem etc. primo ponitur conflictus cum Gorgia. Secundo conflictus cum Ptolomaeo, ibi: at Timotheus. Circa primam primo agitur de Gorgiae insurrectione. Secundo de Judaeorum defensione, ibi: Judaei vero qui. Tertio de eorum ad dominum oratione, ibi: hi vero qui erant. Quarto de aliquorum forti inclusione, ibi: quidam autem. Quinto de eorum pecuniosa evasione, ibi: hi vero qui cum Simone. Sexto de vendentium occisione, ibi: cum autem Machabaeus. Circa illam partem, in qua agitur de bello Timothei, primo ponitur, quomodo Timotheus et sui insurrexerunt. Secundo, quomodo Machabaeus et Judaei ad orationis auxilium recurrerunt, ibi: Machabaeus autem. Tertio, quomodo ambo exercitus praelium commiserunt, ibi: primo autem solis. Quarto quomodo quinque viri de caelo armati ad auxilium Judaeorum recurrerunt, ibi: sed cum vehemens. Quinto quomodo Timotheus et sui succubuerunt, ibi: interfecti autem sunt. Sexto quomodo Timotheus et sui fugientes se recluserunt, ibi: Timotheus autem fugit. Septimo quomodo in fortitudine loci confisi, in Judaeos opprobria fecerunt, ibi: at hi qui intus. Octavo quomodo Judaei muros fregerunt, et ipsos occiderunt, ibi: sed cum dies quinta. Ultimo, quomodo gratias Deo reddidere, ibi: quibus gestis. Sed nunc jam ad literam. Itemque delubra, dicuntur quasi delentia umbram, scilicet ad immolandum. Et purgato templo. Contra, supra libro 1, cap. 4, uno anno ante mortem Antiochi nobilis posuit auctor purificationem templi, et post victoriam habitam cum Lysia: hic autem ponit eam factam post mortem Antiochi, et ante victoriam Lysimachi. Respondetur quod hic liber traditus fuit per modum epistolae, ut inducerentur Judaei ab observantiam dierum festivorum aliquorum, ut supra dictum est cap. 1. Ad quae observanda magis potuerunt induci mortuo Antiocho, ideo fit de morte illius mentio. Ignitis, idest de calce et lapidibus praecedentis altaris, ubi ignis erat perpetuus, et ideo vocat eos ignitos. Concepto, idest per collisionem generato. Post biennium. Sed contra, dictum est supra Lib. 1, cap. 4, quod contaminatio duravit tribus annis. Respondetur, verum id esse; sed uno anno duravit, antequam Judas et sui aliquod remedium apponerent: postquam vero ille incepit remedium adhibere, duravit duobus annis: et sic loquitur hic, cum dicit, post biennium. Eadem die, supra libro 1, capit. 4. Casleu. Decembris, alias Novembris. De hoc vide supra Lib. 1, cap. 4. Ante modicum tempus. Ideo de novo ipsum diem Scenopegiae fecerunt, quia ante male et non secundum ritum legis ipsum fecerant. Propter quod thyrsos et ramos etc., idest propter augendam magis festivitatem. Thyrsos, idest quosvis herbarum ramos: thyrsus enim secundum Papiam, generaliter est omnis frutex herbarum, vel olerum quorumcumque, de novo sursum elevatus a terra. Quondam, scilicet sub patre ejus. Nam Ptolomaeus: quasi dicat: ideo substitutus est Lysias, quia Ptolomaeus, qui prius fuit in illo officio, accusatus fuit de proditione. De isto Ptolomaeo duce Caeles Syriae et Phoeniciae habetur supra eodem cap. 8. Qui dicebatur Macer, cognomen est. Justi tenax, idest in justo facto pertinax, idest perseverans pro justitia Judaeorum. Esse instituit, idest firmiter statuit. Et pacifice agere, supple, instituit. Ab amicis, scilicet suis, vel forte regis. Proditor audiret, sensus est: cum audiret Ptolomaeus de seipso frequenter hoc nomen proditor, idest se vocari proditorem, supple, hoc non obstante non recedebat ab amicitia Judaeorum. Eoque Cyprum. Modo tangit duas causas, quare eum vocabant proditorem. A Philometore, idest regem Aegypti deseruisset, vel servitium regis deseruit, et ad reges Asiae et Persidis se convertit. Et iterum ipso relicto Judaeis se confoederavit: et propter ista duo reputabant eum proditorem; sed tamen hoc ipse faciebat propter justitiam, ut patet in litera Gorgias autem, de quo supra Lib. 1; cap. 3 et 4, et eodem cap. 8. Fugatos a Jerosolymis, scilicet Judaeos ab hostibus, recipiebant in munitionibus quas habebant: vel sensus est, et melius, quod Judaei, qui erant in munitionibus, suscipiebant ad bellum illos hostes, qui expellebantur et fugabantur a Judaeis, qui erant in Jerusalem. Loca, idest munitiones Idumaeorum. Non minus a viginti millibus, idest non minus quam viginti millia. Multis satis, idest multis valde. Dydrachmis, idest nummis valentibus duas drachmas. Quid sit drachma, dictum est ante. Vendidissent. Ideo eos vendidisse dicuntur, quia eos prodiderunt, dimittendo eorum adversarios: qui postea potius secum eos occidissent. Unde vendendo hostibus libertatem, implicite fratres suos vendiderunt. Et Timotheus etc., de quo supra cap. 8. Illi autem ducem belli animum habebant, idest pro duce, vel tamquam ducem. Fulmina, idest tela ut fulmina cum faculis accensis. Maledicebant, idest mala praedicabantur Machabaeo et sociis.


Caput 11

[89111] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 11 Sed parvo post tempore. Hic secundo ponitur bellum Judae cum Lysia qui erat inter omnes principes terrae principalior. Et primo describit bellum et sequentem concordiam. Secundo describit in factis particularibus multiplicem Judae victoriam. Et hoc cap. 12. Circa primum tria facit. Primo describit Lysiam a Juda superatum, ibi: sed parvo. Secundo Lysiam cum ipso confoederatum. Tertio Judam mediante Lysia cum rege pacificatum, ibi: anno centesimo quadragesimo octavo. Circa primam partem praemittit a Lysia exercitus congregationem. Secundo superbam et praesumptuosam intentionem, ibi: existimans se civitatem. Tertio ipsius Judae occupationem, ibi: ingressus autem Judaeam. Ex parte autem Judae ponitur, quomodo ipse cum suis ad lachrymas recurrerunt. Secundo quomodo verbis Judae confortati audacter contra adversarios processerunt, ibi: ipse primus Machabaeus. Tertio quomodo Angelum adjutorem receperunt, ibi: cumque secum prompto animo. Quarto quomodo adversarios occiderunt et fugarunt, ibi: ibant ergo prompti. Circa secundam partem principalem ponit, quomodo prudenter Lysias Judaeorum potentiam invincibilem consideravit. Secundo quomodo verba pacis et concordiae demandavit, ibi: misit ad eos. Tertio quomodo Judas verba nuntiorum acceptavit, ibi: annuit autem Judas. Quarto quomodo Judas amicabiles destinavit, ibi: nam erant scriptae. Circa tertiam partem ponit post confoederationem cum Antiocho eamdem cum populo Romano. Et circa primam partem ponit epistolam regis ad Lysiam. Secundo ad Judaeos. Circa tertiam partem principalem, primo praemittit rex curialem salutationem. Secundo aperit in generali suam regalem intentionem, ibi: patre nostro inter deos. Tertio explicat Judaeorum et patris dissensionem, ibi: audivimus Judaeos. Quarto concedit legalium liberam observantiam. Quinto hortatur Lysiam ad hujus divulgationem, ibi: bene ergo feceris. Circa epistolam regis ad Judaeos, primo ponitur salutatio. Secundo gaudium de prosperitate. Tertio signum de fideli securitate. Quarto excusatio de temeritate. Circa epistolam Romanorum salutationem praemittunt, prius donata concedunt, de futuris ipsos instruunt, epistolas mittendas eis petunt. Nunc ad literam, sicut cetera delubra, loca scilicet ad immolandum idolis, sic dicta quasi delentia umbram, ut dictum est. Venale sacerdotium, esse, scilicet ab ipso: idest cogitabat, quod quolibet anno sacerdotium venderetur. Elephantes, quia animalia sunt ad pugnandum apta, de quibus Lib. 1, cap. 6 dictum est. Bethsurae, civitas est fortis secundum Glossam ad vincendum in terra Juda vel Benjamin. Quinque stadiorum. Stadium est octava pars milliarii; et habet centum et viginti quinque passus qui conficiunt sexcentos et viginti pedes. Isidorus in Lib. 15. Nudi, armis suis projectis et illis exuti ad melius fugiendum, non insensatus, imo industrius. Quae justa sunt, idest quae petebant Judaei, quorum petitio justa esse potest haberi per victorias ipsis a Deo datas. Quae per illos, scilicet duos. Res permittebat, idest negotium exigebat. Et deinceps, idest cum his quae jam incoepi. Anno centesimo quadragesimo octavo: Glossa: eodem anno quo mortuus fuit Antiochus. Sed contra: quia supra Lib. 1, cap. 6 dicitur: quod mortuus fuit anno centesimo quadragesimo septimo. Respondetur, quod frequenter in computandis temporibus regum una pars modica anni computatur pro anno. Dioscori, idest Junii. Inter deos translato, idest a vita praesenti hominum abstracto, sicut dii qui conversationem cum hominibus non habent. Templum restitui, idest liberum cultum Dei in templo, quia templum jam habebant. Menelaus, ille de quo dictum est ante ambitiosus. Velle nos descendere: sensus est, quia ipse accusabat Judaeos, quod volebant venire contra regem et suos liberare, quia non erant inter illos liberi. His igitur qui commeant, idest commorantur: vel ad nos commeantes, et nobiscum convenientes. Mensis Xanthici. Graecum nomen est, quod Hebraice dicitur Nisan, Latine autem Aprilis. De his quae per ignorantiam, idest sicut alias passi sunt, ut patet de his quae erga ipsos facta sunt, resolvere aliqua noluit Lysias per seipsum determinate, sed ad regem deferenda esse putavit. Cum autem nondum essent determinata, miserunt Romani informantes Judaeos, ut scriberent, quomodo illa ad prosperitatem suam vellent determinari; quia id ipsi facturi essent apud regem Antiochum. Et notandum, quod eodem die, mense et anno, fuerunt datae literae regis et Romanorum.


Caput 12

[89112] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 12 His factis pactionibus. Haec est secunda pars divisa contra praecedens capitulum: ubi ponit multiplicem particularem victoriam quam de adversariis obtinuit Judas; et secundo agitur de sepultura aliquorum Judaeorum transgressorum, ibi: Judas autem collecto. Per totam primam partem ponit adversariorum repugnantiam in generali, et secundo in speciali, ibi: Joppitae vero. Circa istud secundum, primo ultio de proditione Joppitarum. Secundo de proditione Jamnitarum, ibi: sed cum cognovisset et eos. Tertio conflictum cum Timotheo et Arabis, ibi: inde cum jam abiissent. Quarto cum illis, qui erant in quadam forti civitate, ibi: aggressus est autem et civitatem. Quinto iterum contra Timotheum et contra Ptolomaeum, ibi: inde discesserunt stadia. Sexto contra Gorgiam, ibi: et post Pentecostem. Septimo contra Scythas, ibi: ideo ad civitatem Scytharum. Circa secundam partem principalem totius cap. ponitur primo ex parte ipsius Judae et suorum intentio sepeliendi. Secundo ex parte mortuorum transgressio delinquendi, ibi: invenerunt autem sub tunicis. Tertio oblatio ponitur ad placandum Deum, ibi: omnes itaque benedixerunt: ubi describitur placatio Dei et ex peccati detestatione, et ex communi oratione, et ex unanimi tribulatione. Nunc ad literam. Agriculturae operam dabant. Hoc dicitur in signum pacis et tranquillitatis. Qui resederant, idest nimis diu quieverant a debellando Judaeos, ut eis videbatur. Timotheus, fuit forsan alius ab illo qui supra eodem Lib. cap. 10 fuit interfectus. Cypriarches, idest principes Cypri. Scaphas, idest naves: est enim scapha parva navis et levis, quandoque de una solum arbore concava facta, vel ex viminibus et corio tecta: et ducitur in aquam et facile in terram appellitur tempore periculi. Dicitur autem scapha a scaphos, quod est speculum, quia piratae talibus utebantur ad speculandum: aut forte quia de longe possunt speculari. Arietibus. Aries ponitur pro instrumento perforandi muros, eo quod ad literam perforat eos ad modum arietis invadentis. Sumitur enim ligamen de forti et duro et nodoso trunco, et vestitur ferro, et impetu violento in murum impellitur et ipsum perforat. Machina etiam generaliter est instrumentum exquisite inventum. Tubianei, dicuntur illi qui se tenebant ex parte Judaeorum, non tamen erant Judaei: et dicuntur sic quasi alieni tubis conducti vel vocati. Morte ejus decipi eveniret, quia si moreretur ipsi occiderentur. Fidem enim non tantum per sponsionem sicut nos faciunt: sed per sponsionis conformitatem. Scythopolitas, idest cives habitantes in civitatibus Scytharum. Septimanarum, idest Pentecostes festo: quod secundum determinatum numerum septimanarum post Pascha celebratur, supra 7, et Lev. 23. Contingit paucos ruere Judaeorum, quia absconderunt donaria idolis immolata, ut statim dicitur infra, Baccenoris, idest Tubianeis, de quibus dictum est, quod fuerunt a Juda conducti, ut ad sonitum tubarum essent Judaeis in auxilium. Thracibus, idest hominibus de Thracia. Thraces enim, secundum Papiam, descenderunt a Thiras filio Japhet et sunt homines valde severi. Irruit in eum, idest in Dositheum, non in Gorgiam. Esdrim, iste erat huic Gorgiae principalis post ipsum. Militibus incussit, idest milites Gorgiae incussit ad fugam qui erat eorum principalissimus. Purificati, supple existentes. Et sequenti, die scilicet post sabbatum. Ex hoc loco habet Ecclesia fundamentum orationes faciendi pro mortuis. Post sabbatum martyrum, idest post diem dominicam, donariis, idest de illis quae data erant idolis vel ad sacrificandum vel ad ornandum. Lex Deuteronomii 7. Oblivioni traderetur, adeo quoad hoc quod amplius ipsum non puniret in alios: vel oblivioni traderetur, aut ab ipsis celaretur, neque divulgaretur in alios. Sub oculis. Aliqui libri habent sic, sub oculis videntes quae facta sunt: et tunc sensus est quod servarent se sine peccato, sub oculis, idest sub poena perdendorum oculorum: quam prohibitionem sciunt juste factam, videntes quae facta sunt, quod scilicet pro peccato eorum fratres prostrati sunt. Alii habent, sub oculis viventis vel videntis Dei: quasi dicat, si peccaveritis, Deus videbit, sicut patet per ea quae facta sunt, quomodo pro peccato suo prostrati sunt. Pro peccato, sacrificium, et ponitur ad majorem intentionis Ecclesiae expressionem, cum dicitur: pro peccatis mortuorum, ut a peccatis solvantur, de resurrectione cogitans. Aliqui dicunt, quod istud totum, bene religiose etc. est additum; alii quod totum est de textu, illud scilicet, pro peccato sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. Et hoc videtur esse verum per sequentem literam. Sancta et cetera. Quae tamen truncata esset sine hoc. Sancta ergo, verbum istud est historiographi: et notandum quod quasi omnia dicta in hoc capite tractantur supra in primo libro, et hic supplentur.


Caput 13

[89113] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 13 Anno centesimo quadragesimo nono. Haec est secunda pars illius partis cap. 10 divisa; in qua ponitur pugna simul cum Antiocho et Lysia. Et primo ponitur adversariorum insurrectio. Secundo a Juda ipsorum expugnatio, ibi: quibus Judas congregatis. Tertio iterata reconciliatio, ibi: ut autem cognovit. Circa primam partem primo agitur de exercitus congregatione, ibi: anno centesimo quadragesimo nono. Secundo interseritur de malitiae Menelai perceptione, ibi: commiscuit autem se illis. Tertio de ipsius condigna occisione, ibi: sed rex regum. Quarto de justa sepulturae privatione, ibi: erat autem in eadem. Quinto de crudelitatis regiae executione, ibi: sed rex. Secunda pars principalis continet duas victorias quas habuit de Antiocho. Circa primam primo ex parte Judae et suorum continetur devota oratio. Secundo perfecta in signo humiliatio, ibi: omnibus itaque. Tertio ipsius Judae provida deliberatio, ibi: ipse vero cum. Quarto sociorum fortium exhortatio, ibi: dans itaque potestatem. Quinto hostium virilis invasio, ibi: et dato signo. Circa secundam partem habes regem munitiones Judaeorum invadentem. Secundo Judam suis in munitionibus providentem, ibi: his autem certus. Tertio regem illos qui erant in Beth-Sura alloquentem, ibi: iterum rex. Quarto Judam hoc non obstante regem expugnantem, ibi: commisit cum Juda. Circa tertiam partem principalem de resurrectione, primo concludit Philippum contra regem rebellare. Secundo quod de hoc voluit rex cum Judaeis se pacificare, ibi: Judaeos deprecatus. Tertio voluit rex Judaeos et templum muneribus honorare, ibi: et reconciliatus. Quarto concludit ex hoc Ptolomenses remunerare, ibi: ut autem venit Ptolomaidem. Quinto visus est Lysias eum pacificare, ibi: tunc ascendit Lysias. Nunc ad literam. Notandum est quod de isto bello cum Antiocho perfectius habitum est supra Lib. 1, cap. 6: et videtur fuisse primum bellum Judae et suorum cum Antiocho Eupatore filio Antiochi nobilis: et hoc dicit Glossa super locum istum: quae et secundum historiam, et secundum allegoriam locum exponit, et remittit se ad expositionem in praecedente libro positam. Sed contra hunc locum objicitur illud quod habetur libro 1, cap. 6: ubi dicitur quod elephantes docti triginta duo ad praelium erant ibi: et ibi etiam habetur de turribus super eos aedificatis, et de ordine exercitus Antiochi etc. hic vero dicitur quod erant viginti duo elephantes. Respondetur quod hic vel ibi fuit error scriptorum, idest eorum qui hos libros compositos descripserunt. Cum falcibus, idest undique circumseptis falcibus. Cultellis, scilicet ferreis ad secandum, tales dicuntur currus falcati. Menelaus, qui scilicet occidi fecit fratrem suum Oniam et prodidit Jasonem. Cum multa fallacia, quia adulando captabat benevolentiam ejus. Supra tamen dictum est quod ipsam deprecationem fecerunt filii nequam: quod est intelligendum, quia plures alii erant cum Menelao, ipse vero erat principalis. Deprecabatur, ut insurgeret in Judaeos: verum supra manifestius ponitur. In peccatorem, idest Menelaum. De ista morte ejus tali loco, non dicitur supra: tamen hoc fuit verum: quia, ut dicitur Lib. 2, cap. 1, ipse fuit de illis filiis nequam, qui, ut dictum est supra, a Judaismo apostatarunt. Aggestum, idest tumulum. In praeceps, quia praeruptus erat locus ille et videbatur minari praecipitium. Inde in cineres, idest de altitudine praecipitii impulsus est. Tali lege contingit. Hoc est, tali modo hoc est ut legali modo, sed non fortuito, sanctus, scilicet ignis ille jugis altaris. Nequiorem: et hoc quia concitatus fuerat contra eos verbis aliorum, licet de se pacem voluisset, sicut patet per confoederationem prius factam, supra eodem cap. 12. Victoria Dei, quia juvenibus recitavit fortia Dei facta. Nocte. Sed contra hoc supra dicitur quod hoc fuit de die: unde dicitur quod refulsit in clypeos aureos et cetera. Respondetur quod utrumque verum est. Inchoavit enim de nocte et continuavit de die. Maximum elephantorum. Contra: supra dicitur quod hoc fecit Eleazar frater ejus submittens se elephanti. Respondetur quod hoc iterum fuit: vel hic etiam recitatur compendiosius, et etiam facta aliorum tribuuntur frequenter principi. Prospere. Contra: dicitur ubi supra quod Judas aliquantulum fugit; ergo Eleazar frater suus occubuit. Respondetur quod prosperitas fuit ibi, non quantum ad omnia, sed quia multum damni intulerunt adversariis suis. Et per hoc auctor inducit per epistolam illos quibus missa est ad gratiarum actionem. Sed fugabatur. Ista clausula non ponitur ubi supra. Sed contra: quia ubi supra dicitur quod tradiderunt se propter defectum victualium. Respondetur quod quamdiu potuit, illis providit sicut dicitur hic; tamen tandem non potuit plus, et reddiderunt se. Accepto gustu, idest gustata audacia, sicut experientia de vino sumitur per gustum. Mysteria, idest secreta, scilicet Judae et suorum et consilia: et hoc est melius, quia ubi supra dicitur quod rex credebat eis victualia. Cognovit, per Lysiam scilicet, ut dicitur ubi supra. Philippum, cui commisit Antiochus nobilis moriens stolam et annulum et diadema ut ferret ea Antiocho isti filio suo. Veniens vero Antiochiam voluit usurpare regnum et privare Antiochum; et haec fuit causa confoederandi se cum Judaeis. Justum visum est, scilicet Judaeis. Ne forte foedus rumperent, scilicet Judaei: sed contrarium accidit: quia dicitur supra, nempe Lib. 1, cap. 6, quod rex statim juramentum suum fregit. Hoc modo, idest hac occasione.


Caput 14

[89114] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 14 Sed post triennii tempus. Haec est tertia pars illius, Judas vero, quae incipit cap. 8: in qua ponitur factum ipsius Judae sub Demetrio nepote Antiochi nobilis filio Seleuci. Quomodo vero iste venit ad regnum mortuo patruo suo Antiocho nobili, vide supra libro 1, cap. 7. Et talis pars dividitur in tria: primo ponitur a Demetrio contra Judaeos Nicanoris destinatio; secundo ipsius a Judaeis interfectio, cap. 15; tertio historiae consummatio, eodem cap. in fine. Si vero quis quaerat, cur in libro isto non fiat mentio de victoriis factis sub aliis regibus, vel ab aliis fratribus, sicuti sub Jonatha et Simone: respondetur quod qui scripsit librum istum secundum, intendebat tantum secundum modum et formam epistolae, cap. 10, ipsum mittere, finaliter ad inducendum Judaeos qui erant in Aegypto ut celebraretur dies victoriae istius, scilicet de morte Nicanoris: et ideo mortuo eodem Nicanore cessat epistola et est finis libri. Circa istud capitulum primo ponitur regis Demetrii ad regnum exaltatio; secundo ejus ab Alcimo contra Judaeos inflammatio, ibi: Alcimus autem quidam; tertio Nicanoris contra eos destitutio, ibi: qui statim Nicanorem; quarto Nicanoris cum Judaeis confoederatio, ibi: Nicanor tamen; quinto regis contra Nicanorem indignatio, ibi: Alcimus autem; sexto Nicanoris dissimulatio, ibi: quibus congregatis; septimo Judae perceptio et declinatio, ibi: at Machabaeus videns; octavo Nicanoris superba comminatio, ibi: quod ut ille cognovit; nono cujusdam senis Judaei ignominiosa interfectio, ibi: Razias autem quidam. Circa secundam partem, agitur primo de Alcimi prava ambitione; secundo de munerum oblatione, ibi: offerens ei; tertio de ipsius a rege consultatione, ibi: et vocatus; quarto de Judaeorum accusatione, ibi: ipsi qui dicuntur; quinto de regis contra eos provocatione, ibi: sed oro; sexto de omni contra eos inflammatione, ibi, talibus. Circa tertiam partem introducit regem Nicanorem mittentem et informantem, et Alcimum in summum sacerdotem praeficientem, ibi: et constituerent. Tertio populum contra Judam se Nicanori conjungentem, ibi: tunc gentes; quarto populum Judaeorum timentem et ad Dei auxilium recurrentem, ibi: audito itaque Judaei. Circa quartam partem habetur primo quomodo Nicanor de potentia Judae et suorum deliberavit; secundo quomodo nuntios pacis ad eos destinavit, ibi, quamobrem; tertio quomodo Judas legationem de consilio acceptavit, ibi: cum de his; quarto quomodo ad cautelam rem ordinavit, ibi: praecepit autem Judas; quinto quomodo Nicanor cum eis pacifice habitavit, ibi: morabatur autem. Circa primam Alcimus ad regem revertitur, de pace cum Judaeis nequiter instruitur; falsitas et malitia tam Judae quam Nicanoris illi suggeritur, rex ad indignationem iterum commovetur, et Scriptura regis captura Judae iterum praecipitur. Sexta pars indivisa manet, et etiam septima. Circa octavam partem notandum, quod primo ponit Nicanorem Judam requirentem; secundo ipsummet hostias in templo impedientem, ibi: venit ad maximum; tertio templum et altare destruenda asserentem, ibi: quibus cum juramento; quarto populum ad dominum recurrentem, ibi: sacerdotes autem protendentes. Circa nonam partem primo ponitur ipsius Raziae commendatio, ibi. Razias autem; secundo Nicanoris erga judices mala intentio, ibi: volens autem Nicanor; tertio ipsius sancti viri ab ipso persecutio, ibi: turbis autem irruere; quarto ex parte ipsius viri humanae probitatis ostensio, ibi: et cum jam comprehenderetur. Ista autem fuit probitas (si probitas dici debet, et non potius improbitas), quod ter se visus est occidere: primo vulnerando, secundo praecipitando, tertio intestina sua projiciendo. Sed jam ad literam. Demetrium Seleuci filium. Quis fuit ille, et quomodo regnavit, vide supra Lib. 1, cap. 7. Tripolis, civitas est maritima, unde vero veniebat Judas, supra Lib. 1, cap. 7. Alcimus, pessimus et ambitiosus; coinquinatus, observantia gentilitatis. Commixtionis, id est quando commiscebat se cum gentibus, supra cap. 4 et 6. Salutem nec accessum ad altare, quem scilicet ex ambitione optabat, nempe sacerdotium. Centesimo quinquagesimo anno. Sed contra: quia statim dicitur quod hoc fuit post triennii tempus, supple a morte Antiochi nobilis, et a regno filii sui Antiochi, qui incoepit anno centesimo quadragesimo nono, ut dictum est ante cap. 6; unde oportet quod istud sit anno centesimo quinquagesimo primo. Respondetur id verum esse: sed hic non computatur illa pars quinquagesimi primi anni, in cujus principio iste Demetrius venit; unde debet glossari, post triennii tempus, id est post duos annos, et partem tertii positam pro anno tertio. Coronam, in signum victoriae super hostes. Et talios, signum dominii super templum: talli enim erant vasa ad modum turrium facta, in quibus offerebant in diebus solemnibus, ut dicit Glossa. Assidaei, sic dicebantur qui Judam sequebantur: quia speciali zelo dediti erant cultui divino, et in eo assidui. Qui statim Nicanorem. Hic ut ad principale propositum veniat, praemittit de missione prima Alcimi et Bacchidis, et proditione Judaeorum ab Alcimo veniente, et juramenti sui violatione, de quibus supra libro 1, cap. 7. Constitueret Alcimum. Supra quidem dixit quod rex illum constituit: quod est verum: sed praecepit Nicanori ut destituto Juda poneret istud in executione, caperet scilicet vivum. Tunc gentes quae de Judaea fugerant Judam: forsan illi fuerunt qui spe auxilii ad Alcimum venerunt; quia eum de genere Aaron crediderunt; supra Lib. 1, cap. 7: quos iste fraudulenter decepit. Sanguine judicium facere metuebat, id est metuebat seditionem sedare per judicium sanguinis, id est per sanguinis effusionem: quia timebat sibi et suis. Sellae prolatae sunt singulis; idest, ab utraque parte. Haberetur, scilicet a Juda. Rogavit eum: Nicanor scilicet. Judam procreare filios: forte ut judicium daret ei majoris securitatis, vel propter filios imitatores suae probitatis habendos; vel quia hoc idem ipse fecerat, sicut statim innuitur: unde sequitur: nuptias ipse fecit, scilicet Nicanor. De hoc nihil fuit dictum supra Lib. 1, cap. 7; sed bene quod misit verba pacifica in dolo, et quod Judas fugit: sed utrumque fuit verum. Quia primo fuit confoederatio, et postea recessit Nicanor a Juda, habens tantum pacem in signo, non in re; et haec vocantur supra verba pacifica in dolo, quibus non consensit, sed illa percipiens fugit, et declinavit, sicut dicitur hic: et tunc venit ad templum cum verbis comminatoriis: et hoc utrobique dicitur. Solitas hostias offerentibus; et supra dicitur quod ostenderunt ei hostias speciales quas pro prosperitate regis faciebant, ut eum magis allicerent. Libero, id est tali idolo. Patri autem, dicit causa reverentiae; sicut vocamus Deum nostrum patrem. Consecrabo. Contra, quia statim dixerat quod ipsum ad planitiem deduceret. Respondetur quod forsan ex impatientia ignorabat vim vel ordinationem verborum suorum: vel forte id comminatus est sub distinctione, quod ipsa faceret vel hoc vel hoc. Id est, quod vel ipsum destrueret, vel quod illud idolo consecraret, vel forte quod in eodem loco aliud templum faceret idolo consecratum. Razias autem delatus, id est accusatus. Dictum fuit ei quod ex quo non poterat Judaeos punire in puniendo Juda, quod non posset eos magis offendere quam in illo sene Razia compellendo in Judaismo, id est in ritum Judaeorum. Gladio sese petiit, id est, se percutere visus fuit. Contra natales suos, quia natus erat de fidelibus. Defunctus est. Sed utrum in hoc sit laudandus vel vituperandus? Respondetur quod nullus potest se interimere, vel aliquid facere ad quod immediate et indubitanter sequatur mors, quin sit homicida sui ipsius: nisi forte hoc faciat instinctu spiritus sancti, sicut creditur fecisse Samson. Unde in Epist. ad Hebraeos 2 cap. ponitur ille in catalogo fidelium: et similiter forsan fecit iste. Unde Glossa super hunc locum, et est Augustini: his exceptis quos lex justa generaliter vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominum vel seipsum, vel alium quemlibet occiderit, homicidii crimini innectitur. Sed secundo dubitatur utrum saltem sic facere, sit magnanimitatis? Et dicitur quod sic. Unde et in litera dicitur, magis eligens nobiliter mori. Ad hoc dicitur, quod superficie tenus videtur esse quaedam magnanimitas; sed realiter est quaedam pusillanimitas. Unde Augustinus in eadem Glossa: quicumque hoc ipsum in semetipsos perpetrant, animi magnitudine mirandi sunt, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quamvis si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur, ubi quisque non valendo tolerare, vel quaeque aspera vel aliena peccata, semetipsum interimit: magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non valet vel duram sui corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem; majorque animus dicendus est illius qui vitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere, et humanum judicium quod plerumque caligine erroris involvitur, pro conscientiae liceat puritate contemnere, et cetera. Haec Augustinus in libro de civitate Dei, capite, vide Glossam hic.


Caput 15

[89115] Johannes Michaelis, In Mach., lib. 2 cap. 15 Nicanor autem ut comperit et cetera. Haec est secunda pars partis praecedentis; in qua postquam ponitur Nicanoris destinatio, subjungitur ejus a Juda et suis interfectio. Et primo ponitur Nicanoris superbia in principio capitis. Secundo Machabaei confidentia, ibi: Machabaeus autem. Tertio de hostibus magna victoria, ibi: Judas vero. Circa primum ponitur fallax hostis intentio. Secundo ejus redargutio, ibi: Judas vero. Tertio veritatis ab ipso investigatio, ibi, at ille infelix. Quarto veritatis auditae despectio, ibi: et respondentibus illis. Circa secundam partem principalem hortatur suos Judas. Primo recitatione verborum. Secundo expositione somniorum, ibi: singulos autem illorum. Et circa istorum numerum primum declarat Judae confidentiam, et promittit de caelo victoriam; et recitat Scripturae divina adjutoria, replicat et hostium malitiam. Circa secundam partem harum duarum ponit primo Judam somniantem, ibi: singulos autem illorum. Secundo Oniam orare videntem, ibi: Oniam qui fuerat. Tertio virum Oniae apparentem, ibi: post hoc autem apparuisse. Quarto Jeremiam pro populo orare promittentem, ibi: hic est qui multum orat pro et cetera. Quinto Jeremiam Judam animantem, ibi: accipe sanctum gladium. Sexto populum ex his vires colligentem, ibi: exhortati itaque verbis. Septimo Judam deprecantem, ibi: et cum jam sperarent. Circa tertiam partem principalem ponitur primo quomodo congressi fuerunt. Secundo quomodo exercitum Nicanoris occiderunt. Tertio quomodo caput et linguam et manus ejus absciderunt. Quarto quomodo caput ejus in loco eminenti suspenderunt. Quinto gratias Deo cum laetitia reddiderunt. Sexto quomodo diem victoriae celebrari ordinaverunt. Nunc ad literam. Ne ita barbare feceris, idest extranee, ruditer vel crudeliter, sanctificationi, passive, idest sanctificatae, vel active, quia observantes, ex hoc sanctificantur. Commune trophaeum, idest habeo victoriam omnibus notam. Machabaeus autem confidebat, scilicet malitiam ejus esse publice puniendam. Cum omni spe, idest spe perfecta. De lege; idest aequitate et sanctitate legis, et prophetarum. Juramentorum, scilicet Nicanoris, de quo supra cap. 14. Armavit, idest constanter firmavit. Onia, qui fuerat mortuus, supra 4. Qui multum orat. Hinc patet sanctos habere curam de vivis, et eos qui mortui sunt in sanctitate, vivos suis orationibus ante Deum juvare. Extolli posset impetus, idest intendi et fieri major contra inimicos. Compositi. De hac compositione satis habetur supra libro 1, cap. 6, si tamen sit idem praelium, quod non omnino credo. Vel forte in isto praelio eodem modo bestias et elephantes ordinaverunt. Ezechia. Isai. 28, et 4 regum 19, vide de hoc. Prima, scilicet hebdomada. Adar, idest Martii, Esther 9. Pridie, quia solennitas Mardochaei fuit die 14 Martii, et ista ponitur die 13. Ex illis temporibus, scilicet usque ad captivitatem Romanorum.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264