CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Postilla in libros Geneseos
a capite XXXVII ad caput L

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 37

[90310] Postilla in libros Geneseos, cap. 37 Joseph cum sexdecim esset annorum. Hic narratur venditio Joseph, et primo refertur hujus occasio sive causa. Secundo refertur modus ipsius, ibi, cumque fratres illius. Tertio palliatio hujus criminis facta Jacob patri ejus, ibi, tulerunt autem. Quarto patris dolor implacabilis, ibi, quam cum agnovisset pater. Quinto Joseph revenditio a primis emptoribus facta, ibi, et illo perseverante in fletu. Dicit ergo, cum sexdecim esset annorum. Ergo post hoc factum vixit Isaac tredecim annos; quia Jacob post decem annos a morte Isaac intravit Aegyptum, et tunc erat Joseph triginta novem annorum, sicut ex subsequentibus patet. Nota, quod in hac parte triplex causa injusti odii contra Joseph ponitur. Prima est accusatio, quae utique fuit justa et pia, quia dixit hoc primo, cujus erat corrigere, et qui praesumendus erat prodesse potius quam obesse. Secunda est Joseph a patre praedilectio major, et in speciali tunicae et consimilium praehonoratio. In quo est notandum, quod etiam in sanctis sunt plerumque quaedam amoris teneritudines ad minores et innocentiores, etiam ad delicatius eos secundum corpus fovendos. Nota etiam, quod in hoc ipso, quamquam isti sancti patres essent divites, communiter tamen induebant filios suos satis rusticane: alias non referretur hic tunica praedilecto specialiter data Joseph. Tertia causa odii fratrum est relatio somniorum de sua praelatione super fratres, et super totam domum patris sui futura. Nota etiam, quod horribile est odium invidiae, quia omnia motiva amoris praecipua summe vertit in oppositum. Accipit enim ut sibi contrariissima, quae amantissima sunt. Unde naturalis fraternitas Joseph, et ejus justitia et innocentia, et omnimoda gratiositas apud Deum et apud patrem, et apud alios, fortius incitabat fratres ad invidiam: et in tantum, quod non poterant illud celare in corde; immo compellebat eos ad loquendum ei indignanter et aemulatorie; et hoc non in uno verbo, vel in duobus: sed in omnibus. Unde hic signanter subditur, quod non poterant ei quicquam pacifice loqui. Accusavitque fratres apud patrem crimine pessimo. An omnes fratres, an solum filios ancillarum, cum quibus pascebant gregem, accusaverit, non claret: nec etiam de quo crimine accusavit eos. Quidam tamen dicunt, quod hoc synecdochice dicitur propter Ruben, cujus incestum patri denuntiavit: sed hoc non patet ex textu: et nihilominus contra hoc facit, quia solus Ruben legitur restitisse proditioni fratrum contra Joseph, et multum doluisse de hoc facto. Quidam autem dicunt, quod filios ancillarum accusavit de peccato contra naturam. Sed neque hoc scitur. Unde nobis sufficit, quod veraciter de aliquo verissimo crimine eos accusaverit: Israel autem diligebat Joseph super omnes filios, eo quod in senectute sua genuisset eum. Satis est mirabile de causa praedilectionis hic reddita: tum quia Joseph satis cito post alios fuit genitus (omnes enim praeter Benjamin infra septem annos sunt nati), tum quia in tam sancto patre non videtur fuisse ratio sufficiens ista ad praediligendum; tum quia secundum hoc Benjamin fuisset amplius praedilectus. Videtur ergo quod hoc sit secundum literam sic positum pro causa aliqualiter inducente; sed quod hic mystice innuatur alia causa principalior et spiritualior. Verum est quidem, quod senes ceteris praediligunt filios in senectute genitos, quia omni homini absolute rememoratio seu imaginatio praestantis adhuc virtutis in seipso est delectabilis: et ideo seni est delectabile, quod videt se habuisse virtutem ad procreandam prolem; et novitas prolis opposita vetustati quamdam recompensationem jocunditatis adfert menti ex vetustate languenti. Principalis tamen causa praedilectionis Joseph fuit aestimatio praecellentioris bonitatis ejus, et praeelectionis ejus a Deo. Et ad hoc aestimandum inducebatur Jacob ex eo, quod post omnes genuerat eum, et de uxore prima facta postrema. Ipse autem tam in Isaac quam in seipso probaverat Deum frequenter praeeligere posteriores; sciebatque Christum ex se in novissimo temporum nasciturum, esse omnibus prioribus filiis praeferendum. Fecitque ei tunicam polymitam. Hieronymus habet variam; dicens, quod pro varia, aquila habet talarem, idest usque ad talos descendentem. Symmachus vero manicatam. Aut quia manibus artificis erat mira varietate distincta, aut quia habebat manicas. Antiqui enim magis utebantur colobiis. Est autem colobium vestis longa sine manicis. Dicitur autem polymita a polis, quod est pluralitas, et mitas, quod est gutta; quasi pluribus guttis vel coloribus tincta. Audite somnium meum quod vidi. Sed numquid male faciebat talia somnia referendo, et maxime, quibus portenderetur eum esse debere caput fratrum suorum, et etiam parentum? Dicendum, quod sicut hujusmodi somnia sibi divinitus mittebantur a Deo, ut futura ipsius sublimatio plenius in posterum cognosceretur a Deo fuisse praevisa et praeordinata: sic ex eadem causa impellebatur a Deo ad referendum fratribus illa. Unde et signanter Scriptura subdit, quod pater hoc audiens rem tacitus considerabat; tamquam utique sentiens, quod aliquod magnum praetendebant. Dato etiam quod ex quadam pura et innocenti simplicitate hujusmodi referret, non ideo male faciebat: unde bene poterat hoc fieri absque peccato. Et odii fomitem, idest nutrimentum odii. Numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? Quidam dicunt, quod mater Joseph adhuc tempore suae venditionis vivebat. Sed contra hoc arguitur ab aliis, quia paulo post dicitur, quod pater misit eum de valle Hebron in Sichem. Ex quo patet, quod Jacob jam tunc venerat et stabat in Hebron. Supra autem dictum est, quod inter recessum ejus de Sichem, et adventum ejus in Hebron, mortua est Rachel, dum veniret in Bethlehem. Praeterea Dina erat adhuc satis puella, quando oppressa est in Sichem; et constat, quod ipsa erat antiquior quam Joseph, Joseph autem erat sex annorum ad minus, quando venditus fuit. Ex quo satis apparet, quod hoc de Joseph fuerit post destructionem Sichem. Bene tamen potuit esse, quod somnia ista viderit et retulerit, matre adhuc vivente; et ideo pater bene potuit dicere, numquid ego et mater tua et cetera. Quamvis etiam ipsa jam mortua non minus rationabiliter hoc dixisset. Pascunt oves in Sichimis, idest in territorio seu in pascuis Sichem. In Dothaim. Hieronymus in libro locorum dicit, quod Dothaim usque hodie duodecimo miliario a Sebaste, idest a Samaria, contra Aquilonis plagam ostenditur. Ecce somniator venit. Cum somniator sonet frequentiam, quasi habitum; quomodo ex solis duobus somniis supra relatis vocant ipsum somniatorem? Potest dici, quod etiam aliqua alia habuit et retulit; sed haec duo specialiter narrantur, quia magis faciebant ad causam invidiae. Vel potest dici, quod mens invida etiam pauca exaggerat, quasi multa et continua. Et non interficiamus animam ejus, idest ipsum: pars enim sumitur pro toto: vel animam ejus, idest vitam corporalem ejus. Aromata, idest species aromaticas. Resina, dicitur a reti, quod est, dimanare, vel dicitur a resi, addendo na, et est gutta arboris. Stacten vero est gutta, quae dicitur myrrha. Vendiderunt eum Ismaelitis. Hos eosdem vocaverat paulo ante Madianitas; et hoc ipsum facit in fine capituli, dicens, quod Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto. Ex quo videtur, quod Madian, qui fuerat filius Abrahae, de Cethura fuit, sicut ex Agar Ismael; et quod ex hoc nomen unius populi ex uno alteri attribuatur. Vel forte isti erant Ismaelitae ex genere, Madianitae vero habitatione: quia scilicet manebant in terra Madianitarum, vel e contra. Viginti argenteis. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent, viginti aureis: et subdit, quod pro aureis in Hebraeo habetur argenteos. Quidam tamen non legunt hic viginti, sed triginta. Et ego quo ibo, idest quomodo absque puero ad patrem meum redibo? Videtur quod Ruben tamquam primogenitus, et patri pro incestatione Balae jam obnoxius, timebat singulariter de morte Joseph accusari a patre, mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: hanc invenimus; vide et cetera. Nota, quod ipsi ad majorem criminis sui occultationem non per se portant tunicam primi, sed faciunt quod aliqui alii deferant; et etiam quod illi videantur quasi dubii, an illa tunica fuerit Joseph vel non. Scissisque vestibus. Mos fuit antiquorum in signum doloris scindere vestes. Noluit consolationem accipere, idest non potuit; vel etiam dictabat sibi magis lugendum. Descendam ad Infernum ad filium meum, idest in Limbum Inferni; tunc enim animae sanctorum illuc descendebant. Notant aliqui, quod ubi nos habemus Infernum, in Hebraeo saepius legitur nomen significans foveam: et quod potest significare sepulchrum vel infernalem foveam sive lacum. Vendiderunt Joseph Putiphari eunucho. Secundum Hieronymum et secundum Hebraeos, hic est ille, cujus filium Joseph dicitur accepisse uxorem, infra quadragesimo primo: et dicunt, quod hic eunuchus anticipative dicitur, quia nondum erat eunuchus; imo mercatus fuerat Joseph ad turpem abusum, ob nimiam pulchritudinem ejus: sed virilibus ejus arefactis a Deo, est postmodum electus ad pontificatum urbis Heliopoleos, juxta morem ierophanton, qui, ut videtur, propter castitatem eunuchos in sacerdotes eligebant. Alii vero dicunt quod iste est alter ab illo magister militum. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent archimagiros; et subdit, quod in plerisque locis, archimagiros, idest cocorum principes pro magistris exercitus Scriptura commemorat. Nam ageireuein Graece interpretatur occidere. Et secundum Magistrum historiarum, apud plures nationes dapifex principis honorabilior est, et princeps militum. Nota pro mysteriis, quod allegorice Joseph in omnibus factis suis tenet expressissimum typum Christi, qui a Deo patre missus est ad fratres suos Judaeos, qui tunc erant potius filii ancillarum quam liberae, idest plus carnales quam spirituales: propter quod Christus non quasi ad homines, sed quasi apud Deum loquens, earum vitia fortissime arguit et publice accusavit. Insuper et se tamquam Deum ac regem et pontificem omnium, quasi sub somniorum parabolis proponebat: in tantum quod dicebat se dominum legis et sabbathi; et ideo ipsum summe oderunt et sibi inviderunt; et in cisternam veterem, idest in mortis vetustae foveam projecerunt, dicentes, quod fera pessima, idest culpa ejus gravissima, hoc fecit. Dicendo etiam, vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reaedificas. Si filius Dei es, salvum fac temetipsum: quasi tunc dicerent: ecce somniatur venit: occidamus eum, et videamus, quid illi prosint somnia sua. Quidam tamen ex majoribus, utpote Gamaliel et Nicodemus, et Joseph ab Arimathaea, instar Ruben et Judae pro ipso steterunt. Quamvis Judas etiam illos possit hic designare, qui fecerunt ut traderetur gentilibus, idest Pilato, dicentes, quod eis non licebat occidere quemquam ne suum Pascha contaminarent. Et secundum hoc, per cisternam veterem designatur vetusta malitia sacerdotum vel synagogae, carens aqua pietatis: in qua Christus tunc fuit projectus, quando ipsum ceperunt et in domo Annae et Caiphae deluserunt. Pro quanto vero Judas venditionem Joseph consulit, designatur hic Judas qui triginta argenteis vendidit Christum: et tunc per Ismaelitas designantur Judaei qui, juxta apostolum ad Galatas quarto, sunt allegorice filii Agar, qui de Galaad, idest de acervo testimonii Scripturarum fragrantiam divini cultus et legis portabant in Aegyptum, idest gentibus: vel in Aegyptum, ipsam scilicet incurvando ad suos carnales affectus. Qui recte dicuntur Madianitae, idest inclinati ad suos carnales affectus, aut contradicentes vel dijudicantes: et tunc per fratres Judae designantur fratres et discipuli Christi, qui ab ipso retrocesserunt, dicentes, durus est hic sermo. Illud autem significatur per tunicam talarem et variam, quod per tunicam Christi inconsutilem, Christi scilicet charitas et indivisibilis unitas, variis virtutibus et spiritualibus sensibus adornata. Hac autem Christum denudaverunt, in quantum ipsum blasphemum et impium, et legi Dei contrarium esse dixerunt. Et hoc ipsum est intingere tunicam ejus in sanguine hoedi; et ex hoc populo Jacob suaserunt Christum a fera pessima culpae propriae devoratum. Ex hoc etiam sensus propheticus et paternus manet usque hodie desolatus, ita ut nihil spiritalis consolationis det populo illi. Deo tamen ordinante, venditus est ab eis Putiphari eunucho, qui prius quidem inclinavit os ad dissecandum fidem Christi et populum ejus. Unde interpretatur os inclinans ad dissecandum. Sed tamen ejus concupiscentia, postmodum est per spiritum Christi castrata et castificata: qui bene dictus est princeps militiae Pharaonis: quia etiam post conversionem Romanorum imperatorum ad fidem, plures mundi principes, qui Christi fidem antea persequebantur, receperunt. Consimilis in parte allegoria pro electis finalis Ecclesiae Christi configurandis, potest hic formari, quae expertis in spiritu satis patet et experientia plenius edocebit. Moraliter autem sumendo per Joseph virtutem discretionis et providentiae prout supra fiebat cum de tota prole Jacob moraliter ageretur, tunc ille est qui a patre merito praediligitur: quia etiam in senectute habetur, et quia nulla virtus sine hac discretione conquiritur, aut conservatur, aut perficitur. Imo sine hac omnes deficiunt vel excedunt. Hujus est cunctis imponere debitum ordinem et mensuram: et ideo qui ejus consilio non acquiescit, virtutis nomen amittit. Hic igitur est, qui fratrum suorum arguit negligentias et excessus; et hinc oritur inter ipsum et fratres ira et discordia implacabilis, quia monita et praecepta ac consilia ejus videntur ei omnino dura et importabilia. Quid enim difficilius, quam in omni suo facto nunquam ordinem confundere, nunquam mensuram excedere, et in omni affectione sua modum servare? Quia etiam animus virtutibus fulgens, seipsum tamen per discretionem non profunde discutiens, ex adulantium acclamatoria laude usque ad crimen hypocrisis illabitur aliquando: quod teste Christo, est crimen pessimum et ab ipso fere super omnia crimina impugnatum: ideo prudentia ad patrem, idest ad animum a quo est genita rediens, accusat crimine pessimo fratres suos, quia etiam alienae prudentiae et consilio facilius acquiescunt, erroris sui tenebras cognoscentes, quam de sua justitia vel prudentia praesumentes. Hoc est, quod Joseph aemulantur sui, venerantur alieni: et quem Hebraei vendunt, Aegyptii emunt. Et quia etiam hic in duobus singularem habet praedominantiam super fratres, et etiam super patrem et matrem, scilicet in recollectione messium refectivarum, et illustratione praeclara: hinc est, quod ejus manipulum, manipuli fratrum adorant, et ejus lucem sol et stellae mirantur. Futura mala et pericula altius et sublimius perspicit praevidet ac praedicit; ideo somniator vocatur: et hoc est inter cetera intolerabile cordi, semper videlicet formidare et pavorum tonitruosis turbinibus agitari. Propterea igitur de facili in cisternam veterem, oblivionis scilicet et negligentiae, ab eis mittitur, ubi quidem est verae sapientiae aqua; tuncque fratres sedent ut comedant, quia tunc pro libito, quaecumque placent faciunt. Et quia magisterium verbi adhuc sibi retinent, ideo prudentiae doctrinam quam odiunt, vendunt etiam mercatoribus sapientiae saecularis: retinentes solum superiorem tunicam ejus, quam cum sanguine suarum carnalitatum et impietatum cruentant: tuncque dicunt, quod non ipsi discretionem hujus quasi bonam et utilem rejecerunt, sed potius suus ferox et crudelis excessus ipsum occidit et maculavit. Nota tamen quod absente Ruben venditur, qui et de hoc plurimum expavet et sine illo redire ad patrem: quia nisi timor Dei postponeretur et absentaretur a corde, non fieret venditio tam impia et proditiosa. Per Ruben enim timor intelligitur, sicut patuit supra.


Caput 38

[90311] Postilla in libros Geneseos, cap. 38 Eodem tempore descendens Judas. Hic interseritur historia ista quae continet quoddam singulare. Et primo ostenditur, quomodo Judas ex uxore Chananaeae tres filios habuit. Secundo, quomodo Thamar duobus Judae filiis primis successive nupsit, sed ex eis propter eorum nequitiam non concepit. Tertio, quomodo tertium filium sibi dare distulit. Quarto, quomodo Thamar ex ipso Juda concepit. Quinto, quomodo ex ipso concepisse probavit, et quomodo per hoc a morte liberata fuit. Sexto, quomodo geminos peperit. Eodem tempore descendens. Augustinus in libro quaestionum super Genesim dicit, quod hoc necessario fuit ante venditionem Joseph: et ideo large sumendum est hoc quod dicit, eodem tempore; quia a venditione Joseph usque ad ingressum Israel in Aegyptum non fuerunt nisi viginti tres anni. Constat autem, quod duo filii Judae erant adultae aetatis, antequam ducerent Thamar. Et ut hinc colligit Augustinus, multi dies transierunt, antequam Thamar haberet ex Juda Phares et Zaram: et tamen infra 46 dicitur, quod Phares ante ingressum Aegypti habuit duos filios, scilicet Esron et Amon: et ideo oportet quod Judas esset valde adolescens, quando primo duxit uxorem. Fuitque Her nequam in conspectu domini, idest secundum quosdam abutens vasculo uxoris, vel alio genere nequitiae. Ingredere ad uxorem fratris tui, ut suscites semen fratri tuo. Ex hoc patet quaedam ceremonialia fuisse per inspirationem divinam a patribus instituta et servata. Ratio autem hujus legis triplex fuit. Prima scilicet ut in hoc doceretur, quod ex charitate fraterna seu fraternitatis dilatione conjugium erat sumendum et proles ex ipso quaerenda. Secunda, secundum Chrysostomum est, quia ante Christi resurrectionem erat mors quasi desperatum et inconsolabile damnum; et praecipue, quando quis non solum in se, sed etiam in sua posteritate videbatur omnino extinctus. Et ideo in hujus consolationem fiebat, quod uxor fratris, quae sine prole defuncta maneret, a superstite fratre duceretur, sic quod filii fratri defuncto adscriberentur, ut sic quodammodo ejus nomen in eis et memoria viveret. Tertia ratio est mystica; scilicet ad figurandum, quod Christo pro nobis mortuo debemus prolem ex ejus Ecclesia suscitare potius, quam nomini nostro: et potius quam soli nostrae utilitati otiose vacare. Et Hiras Opilio gregis, idest pastor ovium ejus. Ex hoc patet, quod supra Judas divertit ad istum, tamquam ad suum pastorem, qui Odollamites erat, patria scilicet vel natione, sicut dicitur Moabita a Moab vel Ammonites ab Ammon, assumpsit feristrum, idest pallium; et dicitur esse genus pallii subtilis instar veli. Sedit in bivio itineris. Secundum Hieronymum, pro bivio in Hebraeo habetur nomen, quod sonat in oculos, quia in bivio sive in compito debet viator diligentius inspicere, quod iter gradiendi capiat. Dimitte me ut coeam tecum. Non mireris si filii Jacob praeter Joseph et Benjamin quaedam immunda et impia in sua juventute fecerunt, quamvis postmodum in parte divini populi sunt electi et instituti a Deo: quia expediens fuit posteris scire, quod sicut quidam electi sunt innocentes et in innocentia permansuri, sic quidam post criminosos lapsus erigerentur in altum, sicut in Paulo et Petro et Magdalena apparet. Et nota, quod quia ira et concupiscentia de facili abundat in juvenibus, hinc est, quod quidam ex filiis Jacob per immoderatam iram excesserunt: quidam vero per luxuriam. Et quia inter fratres de facili incidit aemulatio, quando aliquis eorum notabiliter praefertur eis, et maxime, si hic sit aetate postremus: ideo etiam contra Joseph per invidiam graviter peccaverunt. Sed valde mirum est, quomodo Thamar, quando ivit ad illud bivium, credidit, quod Judas concupisceret intrare ad eam, cum non probasset Judam hactenus aliquam praeter uxorem propriam cognovisse: et quod de Juda sic intrante statim se concepturam crederet. Ex quo satis apparet, quod Thamar non ex concupiscentia, sed amore prolis ex ipso habendae totum hoc fecerit. Potest tamen dici, quod ex desiderio hujus eventus voluit probare, si sic eveniret ei: si sic, bene quidem: sin autem, quod esset occultum etiam ipsi Judae. Patiar quod vis si dederis mihi arrhabonem, idest bonam arrham, seu bonum pignus, sicut ex sequentibus patet. Vel volebat habere ab eo solum aliquod signum, ex quo si ex Juda conciperet, posset ipsi Judae probare se concepisse ex eo. Habeat sibi, scilicet hanc rem, quam retinuit. Vel habeat sibi, idest sibimet imputet defectum solutionis. Certe mendacii nos arguere non poterit, scilicet commode. Quamvis in quibusdam sint aliqua vitia, utpote lubricitatis vel consimilium, nihilominus sunt in eis notabiliter aliquae virtutes, quae sunt argumentum et spes, quod adhuc illi ad magna ducentur. Unde Judae erat tanta legalitas et veritas, quod etiam meretrici nullatenus volebat frangere fidem pretii promissi. Sed estne tale pactum meretrici servandum? Nonne melius esset dare illud pauperibus, aut in aliquos utiles usus cultui Dei necessarios; et maxime cum contractus meretricius sit ex se vitiosus et contra legem Dei? Contra jus etiam naturale est, quod aliquis vel aliqua vendat corpus suum ad usum fornicarium. Dicendum, secundum Augustinum in libro de bono conjugali, quod licet furtum et adulterium mala sunt, tamen pejor est, qui neque fidem servat adultero, neque furi; utpote si cum fure suo pepigit, quod omnia furta sua condividat, et postea sibi totum rapiat: longe plus peccat, quam si partem socio condivideret. Ulterius sciendum, quod licet contractus meretricius sit respectu suae materiae vitiosus, nihilominus ipsa fidelitas, quae includitur in observantia pacti, non est vitiosa, sed bona. Licet etiam mulier corpus vendat sive locet ad usum nefarium, locat tamen rem suam; et ideo vere facit pretium locationis corporis sui: atque ita absque ejus consensu non licet illud alteri dare, imo est sibi solvendum. Dixit Judas, producite eam ut comburatur. Sed quo jure et qua auctoritate Judas hoc fieri jussit? Cum ipse non esset princeps illius terrae, nec Thamar maneret tunc in domo ejus, sed in domo patris sui, neque esset tunc uxor alicujus filiorum Judae? Dicendum, quod supposito quod Judas hoc juste fecerit, quod aliqua auctoritas civilis ibi interfuit, quamvis hoc non exprimatur. Licet autem Thamar non esset actu copulata filio Judae, erat tamen in spe et fortiori vinculo quam sit contractus sponsalium: sicut ex praemissis in hoc capitulo satis habetur, eam, eadem lege, qua post primum fratrem secundo nupserat, fuisse ordinatum quod nuberet tertio. Praeterea non oportet quod Judas jubendo dixerit quod combureretur; sed potius sic requirens justitiam ab his quorum intererat: ejus autem fuit requirere, pro quanto sibi et filiis suis videbatur Thamar injuriam fecisse. Justior me est. Secundum Hieronymum, in Hebraeo habetur, justificata est ex me, idest ex comparatione mei ipsa est justa: et hoc modo minus malus potest dici justus, respectu pejoris. Justior enim vel minus injusta fuit illa quo ad duo. Primo secundum Hieronymum, quia ipsa non ut Judas vanam turpitudinem, sed solum liberos requisivit. Secundo quia Judas eam fraudabat conjugali copula filii sui, et in solam recompensationem ejus ipsa hoc fecit. In quantum tamen ipsa scienter concubuit cum socero, ille autem non scienter cum nuru, intantum ipsa plus peccavit. Ligavit coccinum, idest filium coccineum, cocco scilicet intinctum et rubricatum. Coccus autem est flos, in cujus coma invenitur vermis: ex cujus sanguine tingitur rubeus color. Quare divisa est propter te, idest a te est dirupta maceria. Maceria proprie est murus lapidis sine caemento; sed hic sumitur pro quadam pellicula, in qua involvitur infans in matrice; quae et dicitur secundina, quia sequitur puerum in partu. Quia ergo Phares nascendo divisit hanc pelliculam, cum tamen alter visus fuerit debere primo nasci et primo dividere eam: ideo vocavit eum Phares, idest divisio: alterum vero appellavit Zaram, idest oriens, forte prius apparuit. Si quaeratur, quare hoc capitulum de Juda inter historias de Joseph interseruit, et non potius eam praemisit, cum primo contigisse probetur? Potest ad hoc duplex ratio reddi. Prima est, quia conceptus Thamar ex Juda, propter quem conceptum, totum hoc principaliter refertur, fuit post venditionem Joseph. Secunda est, quia licet Judas fuerit natus ante Joseph, illi tamen fuerunt primogenita data. Unde primi Paralipomenon cap. 5 dicitur, quod primogenita Ruben data sunt filiis Joseph. Sed de Juda inter fratres fortissimo, principes germinati sunt. In signum ergo hujus primogeniturae voluit primo inchoare a Joseph. Unde et Deus primo plantavit sedem sui cultus in tribu Ephraim sicut in Silo, sicut habetur Josue decimoctavo, quam plantaverit illam in stirpe David, seu in tribu Juda. Et sicut etiam tres fuerunt tribus principales, scilicet sacerdotalis quae de levi, et regalis quae de Juda, et tribus Ephraim filii Joseph, sic Moyses de tribus istis tribubus principaliter scripsit. Neque tanta solemnitas tribus levi usque ad electionem Moysi et Aaron apparuit. Ideo non ita solemniter nunc tangit generationem levi, sicut facit Exodi sexto, et tandem in libro numerorum. Tertio potest ad hoc ratio mystica dari; quia post venditionem Christi, Judas, idest Judaicus populus, ab altitudine et rectitudine fidei descendit, et divertit ad pastores seu doctores literae suae, qui designantur per Hiram. Hira enim interpretatur pater meus videns. Qui est Odollamites, idest testamentum, in qua scilicet, frigidae et insipidae literae: ibidem Judaicus populus uxorem erroneam duxit de aqua, et neque filios generavit. Nota igitur pro mysteriis, quod per Thamar gentilitas designatur, cui priores filii Judaeorum commixti, propter eorum idolatriam a Deo sunt occisi, juxta illud Psalmistae: commixti sunt inter gentes, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Quidam vero ex eis zelantes gloriam legis et suae carnis, non curaverunt propagare in gentibus cultum Dei; quia videbant, quod si per circumcisionem in Deum traherentur, non sibi ascriberetur fides eorum: propter quod et a Deo sunt deleti; maxime quia quidam ex eis, scilicet pseudoapostoli, semen divini verbi fundebant in terra, idest in terreno sensu literae, et in quaestu cupido terrenorum. Cum igitur Judaeorum principes nollent caeteros filios gentibus commisceri, et jam uxor Judae, synagoga scilicet, amica gratiae esset extincta: tunc gentilitas spiritu Dei ducta adhaesit legi et prophetis eorum, accipiens ab eis pro arrha annulum fidei, et armillam fortitudinis, vel fibulam pectoralis munditiae, et baculum auctoritatis Christi. Et ex his tamdem probavit se concepisse a spirituali sensu legis et prophetarum: ac per consequens esse dignam vita non morte. Neque curavit illa de hoedo promisso et misso, idest de societate vel ritu populi legalis, in hircina pelle caeremonialium gloriantis. Bene autem dixit, sedere in bivio, seu in oculos, quia optime scivit videre diversas vias literae occidentis et gratiae vivificantis: quamvis Judas caecus non cognoverit eam esse nurum suam, seu de domo sua. Per Phares autem et Zaram, secundum sanctos, Judaicus et Christianus populus designantur: et hoc duobus et quasi oppositis modis. Primo quidem per Zaram, quod interpretatur oriens, intelligitur Christus et ejus populus: de quo Zachariae 6 dicitur, ecce vir, oriens nomen ejus. Qui quidem quo ad intentionem divinae praedestinationis et promissionis, primo visus est debere egredi, et in virtute operum in ejus fide factorum primo manum emisit; unde et devotae animae coccinum suae charitatis ligaverunt manui ejus, optantes quod prior egrederetur: sed illo retrahente manum perfectae gratiae in fine temporum dandae, egressus est populus Judaeorum, qui per specialem ritum et zelum a germanitate gentium est divisus. Secundo modo per Zaram designatur Judaicus populus, qui primo quasi ad fortia opera manum emisit, quando ait, omnia quae locutus est dominus, faciemus, prout habetur Exodi vigesimoquarto. Et sapientia Dei vel Moysi, coccinum sacrificiorum sanguinis animalium in manu ligavit, ut per adjutorium legis, prior ad opera moralia egrederetur. Sed tamdem illo ab operibus gratiae retrahente manum, egressus est Christus pelliculam caeremonialium dividens, et medium parietem maceriae solvens, idest carnales inimicitias: quae inter duos populos Judaeorum et gentium erant, prout docet apostolus ad Ephesios secundo. Post haec autem orietur in tanto lumine gratiae populus Judaeorum: ut oriens merito nominetur. Non autem mireris quod eumdem Judam, nunc in bono accipimus, nunc in malo: quia sicut in eodem Judaei nomine, intelligitur Judaeus secundum carnem, et Judaeus secundum spiritum; et sicut ab eodem Juda descenderunt Judaei carnales, et Judaei spirituales: sic gerit et mysteria diversorum. Non etiam mireris quod Thamar sumpta pro gentilitate, alterum filiorum ejus sumpsimus pro populo Judaeorum: quia alterum mysterium habet Thamar respectu Judae et priorum virorum suorum: alterum vero respectu filiorum. Non enim oportet mysteria juxta continuationem historiae semper sibi invicem continuari. Si tamen vis continuare, tunc sua uxor Judae tenet duplicem figuram. Primo scilicet humanae naturae, de qua Deus in duabus primis aetatibus mundi, duos nequam filios habuit: quorum primum occidit in diluvio: secundum autem in divisione linguarum tempore idolatriae. Et tunc per Thamar designatur plebs ad cultum unius Dei parata, quae a sanctis patribus finaliter concepit. Primo quidem Judaicum populum: et deinde Christianum. Secundo tenet sua typum synagogae, juxta modum primo praemissum. Prout vero per Thamar intelligitur Ecclesia Christi, tunc ipsa ab initio concepit gemellos: quorum prior, qui fuit ex Judaeis ad Christum conversis, prior manum emisit: ac deinde per plurium incredulitatem retraxit; sed tamdem in fine, cum plenitudo intraverit gratiae, plenius nasciturus. Non mireris etiam, si aliquando ex factis malis et turpibus trahimus mysteria sancta et pulchra. Primo, quia nullum factum est ita malum, quin habeat aliquid in se de natura boni et pulchri. Et quantum ad hoc nihil inconveniens est, si sumatur in spiritale seu in figurale mysterium summi boni. Sicut etiam, licet aurum sit longe preciosius et pulchrius quam atramentum, nihilominus ad clare scribendum ac legendum et significandum Deum per hoc nomen Deus, longe plus valet Scriptura de atramento nigro, quam Scriptura de auro. Et sic etiam bene Augustinus ait, tertio de doctrina Christiana: quid prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest quod volumus, quando nil aliud quaerimus nisi aperire quod clausum est?


Caput 39

[90312] Postilla in libros Geneseos, cap. 39 Igitur Joseph ductus est in Aegyptum. Hic agitur de tribulatione, et duplici magnificatione Joseph. Repetitur etiam venditio ejus Aegyptio viro. Secundo subditur magnificatio Joseph apud illum, ibi: fuit dominus cum eo. Tertio impetitio ab uxore domini sui, et tamdem diffamatio et incarceratio, ibi: post multos itaque dies. Quarto ejus magnificatio in carcere, et tamdem plenior extra carcerem, ibi: fuit autem dominus cum illo. Extra carcerem, incipit ibi: post duos annos vidit Pharao somnium. Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur; idest non curabat de aliqua re domus suae, nisi solum quod haberet ad comedendum. Apprehensa lacinia idest ora, vel extremitate vestis.


Caput 40

[90313] Postilla in libros Geneseos, cap. 40 Accidit ut peccarent, scilicet contra regem. Duo eunuchi. Pincerna et pistor. Secundum Hieronymum, ille erat princeps vinariorum, idest vini dispensator vel propinator, qui scilicet porrigit ex officio suo poculum domino suo. Et ne vile, sicut ait Hieronymus, putetur officium; cum etiam apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit regi poculum porrigere. In qua erant propagines, idest tres rami. In gemmas, idest in germen, quod in principio de vite procedit instar gummi, vel parvuli lapilli: qui tandem in flores et folia se expandit. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat, idest dies tertius celebrationis sui natalis. Restituitque alterum in locum suum etc., alterum suspendit etc., ut conjectoris veritas probaretur. Ut, hic non legitur caussaliter, sed consecutive: idest ita hoc factum est, quod ex hoc probata seu manifestata est veritas conjectoris, idest Joseph divinitus conjicientis, seu praevidentis et interpretantis futuram veritatem somniorum illorum. Oblitus est interpretis sui, idest non curavit rogare regem pro ipso, nec forte aliquod speciale beneficium sibi exhibere.


Caput 41

[90314] Postilla in libros Geneseos, cap. 41 Post duos annos, scilicet ab incarceratione Joseph. In culmo uno. Culmus est stipes herbae vel spicae: et est dictus culmus quasi calamus. Devorantes omnem priorum pulchritudinem, idest facientes tradi oblivioni pulchritudinem primarum. Vel forte in visione videbatur sibi, quod istae quasi adurerent et consumerent illas. Pavore perterritus misit ad omnes conjectores Aegypti. Somnium hoc fuit a Deo Pharaoni immissum: et sic fuit etiam pavor et stupor admirabilis sibi ex hoc immissus et relictus. Quod factum est ut requisita a variis interpretatione, tamdem veniretur ad Joseph: et sic tam ipse quam Deus et Dei sapientia in eo magnifice monstraretur et exaltaretur. Confiteor tibi peccatum meum, idest quod hactenus contra regem commisi: propter quod rex iratus misit me in carcerem: vidi somnium, quod scilicet, erat praesagium futurorum, idest praedictio vel praedivinatio futurorum, absque me, idest absque mea humana prudentia. Deus respondebit prospera Pharaoni, idest prosperam interpretationem et salubrem Pharaoni. Et obesis carnibus, idest rotundis et vehementer crassis: quasi obese educatis et impinguatis. Vireta carpebant. Viretum est ubi crescunt herbae virentes, qualia sunt circa ripas aquarum. Quae devoratis et cetera. Sensus est, quod septem boves macilentae ex comestione priorum pinguium, non apparuerunt in aliquo impinguatae; imo ita macilentae et squalidae, sicut prius. Squalor autem est pallor, vel sordes, vel tabes, vel ariditas corporis macie confecti: dixit quoque rex ad Joseph: ego sum Pharao: absque tuo imperio; idest ego sum rex, qui volo quod omnes obediant tibi. Est autem Pharao commune nomen regum apud Aegyptios, sicut Caesar apud nos: filiam Putipharis sacerdotis. Secundum Augustinum, libro quaestionum super Genesim, credibilius existimatur hic esse alter ab illo, cujus Joseph fuit servus. Hieronymus tamen putat quod sit idem. Eliopolis vero est urbs Aegypti, et interpretatur civitas solis: nam elios Graece idem est quod sol. Ut arenae maris coaequaretur. Per hyperbolem significat grandem excessum abundantiae tritici jam recollecti. Manasses, interpretatur oblivio: et Ephraim, crescens, vel augmentum, vel fertilitas. Et ex hoc patet ratio impositionis horum nominum ad Joseph. Potest autem hic quaeri. An Joseph habuit aliquod lumen habituale, per quod posset investigare et scire significationes somniorum aut visionum? Et videtur quod sic; quia in tribus somniis quae hic interpretatus fuisse narratur, non dicitur quod Deus tunc in speciali illas interpretationes revelaverit ei; et ipse etiam antequam specificarentur ei somnia illa, videbatur confidere et sentire, se habere a Deo facultatem interpretandi illa. Unde ad pincernam et pistorem dicentes sibi, somnium vidimus, dixit, numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis. Pharaoni etiam secure dixit, absque me respondebit Deus prospera Pharaoni. Praeterea Danielis primo dicitur, quod Deus dedit Danieli intelligentiam omnium visionum et somniorum. Dicendum, quod si quis nomine habitus aut habitualis facultatis improprie accipiat quemdam modum se habendi hominis ad Deum, seu potius Dei ad hominem, ad sibi faciliter et plenarie assistendum in omni somnio vel visione significativa sibi revelanda: sic nihil inconveniens est hoc in aliquibus sanctis fuisse. Quod autem per aliquem habitum luminis creati possent scire omnia, non videtur esse possibile. Primo, quia omnis habitus creatus est finitus et ad finita aliqua limitatus. Secundo, quia somnia sunt aut esse possunt generum et modorum diversissimorum, ad quae utique habitus unus non poterit se extendere. Tertio, quia species in visionibus apparentes non habent ex sua propria natura infallibiliter aut immobiliter significare omnia quae significant: ergo habitus praedictus non poterit per illas species sufficienter juvari ad sciendum omnia significata; imo oporteret quod prius per se sciret omnia illa: et ultra hoc, quod sciret illa per tales species significari. Et etiam quando eadem veritas per diversa somnia diversarum specierum significaretur, oportet illum totum hoc praescire. Quarto, quia aut iste habitus erit habitus scientiae in se scientialiter tenentis determinatam veritatem omnium somniorum et suarum interpretationum; aut erit habitus scientiae solum in universali illa scientis, non autem in speciali; aut erit habitus ingenii, aut ingeniosi acuminis seu luminis ad rationabiliter investigandas et probandas determinatas significationes somniorum vel visionum. Primum autem non potest dari sine actuali infinitate, aequivalente infinitis habitibus infinitarum scientiarum: et praeterea tunc non juvaretur in aliquo ex relatione somniorum sibi facta; imo sciret in aliquo ita totum ante relationem sicut post. Secundus autem modus non sufficit; quamvis forte nec talis modus scientiae universalis ad omnia de facili dari possit. Tertium autem non est possibile; tum quia futura contingentia ad utrumlibet indifferenter se habentia non possunt per rationem probari aut investigari, quia non per causas eorum, nec per effectus, nec per quaecumque antecedentia, ex quibus illa contingentia necessario concludantur. Praeterea, quomodo per rationem argumentativam poterit quis pro libito penetrare et investigare omnia secreta praescientiae Dei, et omnia proposita voluntati suae? Ad primum autem incontra dicendum, quod Joseph non innuit nisi Deum sibi assistere ad ipsum prout expedierit illustrandum: et ideo solum primum modum sibi ascribit; quamvis nec illum nisi sub certa mensura beneplaciti Dei. Si autem quaeras quomodo ipse sciebat quod Deus sic assisteret ei? Dicendum quod partim per intimum instinctum et sensum divinae familiaritatis ad se: partim per expressam revelationem, qua Deus expresse dicit ei, quod in omnibus (scilicet pro loco et tempore) ei assisteret. Et per hoc patet etiam responsio ad secundum, scilicet de Daniele. Nam sequenti cap. subditur quod ipse nescivit somnium Nabuchodonosor, nisi quando per specialem visionem revelatum est. Sciendum est etiam, quod licet homo non habeat lumen creatum sufficiens ad omnia indaganda, potest tamen habere quamdam spiritalem munditiam et perspicaciam intellectus et gustus ad veritatem sibi propositam perspicaciter degustandam et discernendam ab omni falsitate seu falsa significatione opposita. Et hoc habent sancti per quemdam altum et supermundanum gustum et sensum divinae aeternitatis et suae aeternae veritatis ac bonitatis: sicut videmus quod per notitiam speciei humanae de omni sibi oblato cognoscit homo, an sit homo vel non; quamvis de absentibus hoc non possit: sic etiam peritus in discernendis vinis per habitum sui gustus discernit vinum bonum a malo et sapidum ab amaro; quamvis de non gustatis vel absentibus hoc non possit. Hujusmodi autem sensus spiritales Deus diversimode distribuit sanctis suis. Nam quidam habent sensum ad discernendum mores hominum, quidam ad discernendum spiritus malos ab Angelis bonis: quidam ad discernendum visiones a Deo immissas; et hoc habebant Daniel et Joseph, praedicto tamen modo. Notandum, quod quando Deus alicui electorum suorum daturus est aliquam gratiam et magnificentiam singularem, solet Deus praemittere disponentia et stabilientia: fundamentum autem ad bene regendum magnificentiam singularem est humilitas: ex qua habetur singularis et plena experientia status oppositi magnificentiae illi. Ex hoc enim novit illam non sibi ascribere, sed soli Deo. Ex hoc etiam novit quomodo debeat fovere abjectos et tribulatos: et novit etiam non figere se in illa, sed in solo Deo; et sic de aliis. Et hinc est quod absque praeviis tribulationibus audivi multum sublimatos corruisse: sicut utique corruit primus Angelus ac primus homo, et Saul et Salomon reges. Quia igitur Joseph erat singulariter sublimandus, ideo primo fuit singulariter humiliandus et tribulandus: et praecipue quia discretio regiminis sibi dandi praeexigebat multimodas experientias casuum diversarum condescensionum gratiae et providentiae Dei in casibus illis. Rursus sciendum quod, licet haec talia dona Dei non cadant sub merito proprie et ad plenum, nihilominus decens est quod postrema et consummata dona praeveniantur per merita correspondentia illis: sicut labori pro quacumque virtute correspondet felicitas habita de plena possessione virtutis illius. Et hinc est quod Deus admirabiliter hunc ordinem servavit in sanctis. Nam volens haereditare Abraham et semen ejus, voluit ipsos prius peregrinari: et quando tertium patriarcham Jacob prae ceteris voluit foecundare in prole electa, ordinavit quod viginti annis pergrandem servitutis laborem sustineret, et pro uxoribus et liberis et grege, quod de nullo alio sanctorum patrum legitur. Et sic intuere alia opera Dei, et invenies similia fere semper. Nota pro mysteriis, quod moraliter per uxorem eunuchi impetentem Joseph potest intelligi caro, nitens ad se trahere superioris rationis consensum. Et quia ratio saepius habet circa inferiora negotiari propter humanam necessitatem vel fraternam pietatem, ideo hujus rationis pallium est necessitas vel pietas. Et quia vix potest fieri quod in hujusmodi sit ratio cum arbitris, idest cum plena circumspectione et cautelosa deliberatione omnium periculorum vel illecebrarum: hinc est quod per extremitatem pallii aliquando tenetur a carne: sed tunc discreta ratio fugit relicto pallio, juxta consilium Christi: si oculus tuus scandalizat te, projice eum abs te. Multa enim utilia et necessaria sunt relinquenda, ut ruinosum praecipitium evadamus. Allegorice autem per hanc dominam designatur primo synagoga, Christum et coetum apostolicum nitens trahere ad suum carnalem sensum et ritum: Christi vero pallium est lex divina, cujus extremitas est litera et intelligentia literalis. Et per hanc synagoga conata est ad se trahere Christum et ejus collegium: sed illi relicto pallio literae, evaserunt. Secundo per hanc dominam designatur haereticorum Ecclesia, utpote Ariana vel quaecumque alia quae coetum fidelium sibi voluit erronee commisceri: quorum pallium erat ratio humana veritatem fidei exterius ornans et ab impugnationibus fortuitis tegens: cujus extremitas sunt dicta philosophorum vel principia ex elementis seu experimentis mundi sensibilis sumpta. Ubi ergo periculum incidit, relicto pallio rationis humanae, ad solam fidem fuit confugiendum: et maxime ubi non erant arbitri, idest sufficientia discretionis ex parte auditorum. Tertio per hanc dominam designatur hypocritalis praesumptio Ecclesiae carnalis arida caeremoniarum religione tumescens et temporalium concupiscentia fervens: quae pauperes evangelicos sibi commisceri compellit instar impiae Jezabelis. Pallium autem Joseph est condescensio uniformis, per quam se charitative nititur inferioribus conformare, et ab aemulorum corrosivis insidiis se celare. Hujusmodi autem extremitas est vitatio communis offensae: quia valde impium videtur ritum communem destruere et non vereri communitatis offensam: et hoc est, per quod fortissime Jezabel compellit Eliam ad fugam, nitens ipsum occidere, quia ipse insimul occiderat totum collegium pseudoprophetarum. Secundum hoc ergo potes accipere quatuor incarcerationes Joseph: unam scilicet moralem et tres allegoricas. Nam caro sentiens se a ratione subjici, praetendit animo pallium necessitatis et argumentum, quod ratio impie vult destruere carnem et officia ejus. Ex quo saepe tanta turbulentia tentationis surgit in corde, quod ratio recta stat vilis incarcerata. Sed Dei gratia sibi assistente, etiam in ipso carcere dominatur, et ibi suorum affectuum duos habet secum concarceratos; quorum unus est pincerna devotionis, alter vero est pistor carnalis consolationis: qui ubi ratio dominatur non potest non in carcere esse. Horum, inquam, somnia recte interpretatur. Licet enim uterque apparenter sibi somniet alta, realiter tamen carnem somniat altitudo carnis quae in interitum vadit. Oportet enim illam suspendi in cruce, non sancti latronis, sed reprobi. Et hoc post tres convivii summi regis dies: quorum primus et secundus sunt aeternorum fides fervida, et spes solida et erecta: tertius vero est charitas inebriata et zelotypa: et haec est quae pincernam restituit et pistorem crucifixit; quamvis ratio nondum plene a carcere liberetur, quousque ad supernam gloriam assumatur. Allegorice vero juxta primum modum designat incarceratio Joseph mortem et sepulturam Christi. Pincerna vero est latro per ipsum Deo patri reconciliatus. Pistor vero alter latro damnatus. Designat etiam incarcerationem fidei Christi, quae per tres annos, idest per tres centenarios annorum, usque ad Constantinum duravit. Pistor vero significat doctores grossioris et materialis doctrinae; Scribas scilicet Judaeorum. Per pincernam vero doctores sapientiae spiritalis. Et primus quidem in primo centenario sub Tito et Vespasiano est capite truncatus: secundus vero ex tunc liberius praedicavit. Vel haec incarceratio Joseph designat descensum Christi ad Inferos, relicto pallio carnis, propter iram justitiae Dei: et tunc pincerna designat sanctos patres et prophetas, qui erant in Limbo: pistor vero Daemones, qui per Christum potestatem super animas amiserunt. Designat etiam pistor quoscumque curiosos et vanae gloriae amantes doctores, tria canistra farinae super caput habentes: scilicet testamentum vetus et novum, et proprias expositiones superadjunctas: de quibus propter eorum inanem gloriam aves caeli pascuntur. Vel primum canistrum est speculativae scientiae philosophorum: secundum vero scientiae practicae eorumdem: tertium vero subtilis commixtio doctrinae vel praedicationis formatae ex primis. Post haec nota de somnio Pharaonis, quod videtur post duos annos: primus est annalis circuitus rationis ad discernenda propria intellectualia; secundus est ejus ascensus ad superintellectualia. Per primum autem somnium designatur tota Scriptura et omnis implicita seu figuralis praeostentio futurorum. Primo enim solet a Deo quasi per modum seminis involute et implicite dari; et tandem per expositionem doctorum, aut per superinfluentiam clarioris luminis explicari. Unde et Costantino, qui quasi alter Pharao fuit, prius per sanctos Petrum et Paulum fuit aliquid praeostensum: et postea per Sylvestrum plenius explicatum. Sic etiam videmus, quod circa fines priorum temporum, qui sunt quasi quaedam praegnantia initia temporum futurorum, quibusdam et singularibus et petentibus fit plerumque quidam fortis instinctus, et quaedam vehemens aestimatio immutationis temporum et magnalium futurorum, impliciter tamen et in generali, ex qua solicitamur a mundi sapientibus quaerere quid portendat. Per septem autem boves, septemque spicas pingues literaliter designantes septem annos temporalis fertilitatis, designatur moraliter plenitudo gratiae septiformis mentis in alta suspensae, et super fluvium divinae gratiae plantatae et pastae. Septem vero anni oppositi designant quasdam ariditates, quas mens etiam alta pro tempore cogitur pati, ut discat humiliari: et per discretionem ex donis praegustatis se regere et pascere in tempore egestatis. Fit etiam, quod sicut terra Aegypti amplius fuit Pharaoni subjecta tempore egestatis quam fertilitatis, quo tempore magis sollicita ad consilium et auxilium Joseph recurritur: sic miro modo sit, quod mens per sensum suae egestatis fortius se Deo subjiciat et humiliet, et ad discretionis divinae consilium recurrat, quam tempore, quo ad votum bibit et pascitur in divinis. Nota etiam, quod quinta pars fructuum in horrea congregatur. Per quod designatur quod aspectus ac conatus nostrae virtutis ad quinque est dirigendus: scilicet ad Deum de praesenti colendum: secundo ad Deo fortiter inhaerendum: tertio ad seipsum spiritualiter reficiendum: quarto ad proximum confovendum: quinto ad tempus futuri saeculi secure et absque omni periculo subeundum. Et haec est quinta pars, in qua jam primae quatuor partes virtualiter continentur: et per hanc omnia bona nostra ad executionem aeterni praemii et evitationem futuri supplicii ordinantur. Allegorice vero possunt ad praesens quatuor designari. Primo scilicet fertilitas hujus vitae ad merita cumulanda, et egestas vitae futurae respectu iterato merendi: propter quod sancta discretio hoc praevidens docet, quod hujus vitae fertilitas thesaurizetur pro necessitate futurae vitae. Secundo per hoc designatur fertilis administratio Scripturarum sanctarum quae per septem tempora synagogae duravit, et per Christum in horreis mentium apostolicarum est sub ineffabili copia recollecta: ut gentibus egestate confectis, per septem tempora ecclesiastica dispensetur. Tertio per hoc designatur duplex tempus cujuslibet status solemnis. Nam sicut dies usque ad sui medium crescit, et exinde semper decrescit: sic status solemnes populi Dei quasi usque ad sui medium abundant in foecunditate donorum et bonorum operum, et postmodum tepiditas et ariditas semper excrescit. Et ideo volentibus se et alios salvare tempore egestatis, necesse est in thesauris memoriae et exercitatae seu habituatae experientiae recondere copias donorum et sanctorum exemplorum, quibus sancti patres in priori tempore sunt ditati et impinguati. Quarto per hoc designatur temporalis et spiritalis et finalis ejus tentatio et adversitas futura circa tempora Antichristi: et tunc filii Jacob fame compulsi venient ad Christum quem vendiderunt. Nota autem quod licet per spicas et boves, secundum interpretationem Joseph, idem significetur: fit tamen hoc sub varia ratione. Nam prout per dona gratiae vel sapientiae ad fortia virtutum et sanctae agriculturae opera roboramur, tunc dona ipsa designantur per boves: prout vero per ipsa reficimur et satiamur, designantur per spicas. Et sicut ante spicarum messes sunt boves arantes, et visio boum fuit ante visionem spicarum: sic etiam fortia opera praecedunt messes spiritalium refectionum; et e contra torpor acediae et ignaviae septem vaccarum, est causa ariditatis septem spicarum. Unde optime per boves designantur initia temporum: et per spicas fines eorum. Sicut videmus quod in primo Ecclesiae tempore fuerunt apostoli et martyres quasi vaccae pingues fortiter terras orbis arantes, et prolem Ecclesiae cum grandi gemitu parturientes: et post hoc sub tempore doctorum et claustralium, sequutae sunt spicae. Nota etiam de sublimatione Joseph, quod prout per ipsum designatur singulariter Christi persona: Pharao Deum patrem designat: prout vero per ipsum designantur pontifices Christi, tunc per Pharaonem designatur Constantinus, et Christiani imperatores, fidem Christi exaltantes; qui quo ad temporalem seu saecularem gloriam aliquo gradu praeeunt pontifices Christi, quamvis simpliciter subsint illis. Christus autem in ascensione sublimatus in caelum quatuor insignia regalia a Deo patre accepit. Primum est plenitudo operativae potestatis, de qua Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: et haec est sicut annulus in ejus manu divinae potentiae sumptus. Secundum est refulgentia claritatis gloriosi corporis: et haec est stola byssina. Tertium est aeterna jucunditas, et haec est torques aurea: et in collo, in quo est vis degustativa. Quartum est ejus sublimis sessio et superambulatio: et hic est currus secundus, quamvis ipse in quantum Deus sedebat cum patre in curru primo. Per Asseneth vero filiam sacerdotis Heliopoleos Romana Ecclesia designatur: quia et Romana facta est tunc Heliopolis, id est civitas solis: quia Christus sol sapientiae et justitiae sedem suam fixit in illa. De duobus autem filiis Joseph, infra capite penultimo plenius tangetur et cetera.


Caput 42

[90315] Postilla in libros Geneseos, cap. 42 Audiens autem Jacob et cetera. Hic agitur de egressu Israel in Aegyptum. Et primo de egressu pro victualibus asportandis. Secundo pro morando, ibidem cap. 46: profectusque Israel. In prima autem parte narrantur duo ingressus, et duo regressus filiorum Jacob: quorum primus fuit sine Benjamin, secundus vero cum ipso: et hoc incipit cap. 43, ibi: interim fames et cetera. Hic primo refertur quomodo fratres a Joseph dure sunt tractati, cum quodam tamen munere gratiarum. Et post hoc narratur quomodo revelaverit se eis cap. 45, ibi: non se poterat ultra. Ait ergo quasi ad alienos durius loquebatur. Nota quod triplex ratio reddi potest ad praesens, propter quod eos a principio sic dure tractavit: quarum duas priores ponit Augustinus in Lib. quaest. in Genes. Prima est ad quamdam condignam punitionem et purgationem criminis eorum in se commissi. Secunda est ut ex longa suspensione suae revelationis sub hujusmodi duritie fortius occultatae, ipsa revelatio pleniori gaudio cumularetur; tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exultationis, quae in revelatione Joseph eis fuerat revelanda. Tertia est ut Joseph somnia et sapientia, et sui magnificentia a seipso praedicta, quam illi deriserant et quantum est in se extinxerant, plenius magnificarentur in illis, et super eos: et ideo facit eos coram se contremiscere, et pro libito incarcerat eos, et quadam profunditate sapientiae circumducit eos quasi stultos et malitiosos. Quod quidem voluit eis facere solum pro tempore quo Joseph revelatus non est eis. Semper enim ex hoc ejus potentiam et sapientiam habuerunt fortius admirari et vereri; et de peccato suo praeterito aliquo modo conteri et perfundi. Ut autem plenius advertas, Joseph in his et aliis divinitus agi, nota inter cetera, quod valde est mirabile, quod in viginti tribus annis quibus in Aegypto stetit inscio patre, nunquam per litteras vel nuncios aliquid de se patri significavit: etiam ex quo per novem annos fuerat sublimatus a Pharaone super totam terram: cum tamen bene sciret moestitiam patris. Ex quo patet quod expectabat tempus ad hoc ordinatum a Deo: nam per spiritum prophetiae sciebat se missum illuc pro salute domus patris sui. Quamvis etiam haec sui occultatio non fuerit absque ratione. Nam per hoc detulit reverentiae fratrum suorum, in eo quod noluit etiam prodere crimen eorum. Secundo placavit eorum invidiam ex qua potuissent aliqua contra ipsum machinari, si scirent illum vivere in aliqua prosperitate. Tertio providit rationabiliter tempus aptius suae honorificae ac salubri revelationi, tempus scilicet in quo fratres sui necessitate pressi, compellerentur, et ipsis insciis, venire ad eum. Longiturnitas etiam tacitae absconsionis reddidit omnibus admirabilem gloriam suae revelationis: ita quod ex hoc sua venditio et exaltatio plenius apparuit divinitus ordinata. Praeter hoc autem sicut jam dictum est, fiebat etiam hoc in mysterium futurorum. Exploratores estis, id est merito habemini et reputamini; vel exploratorum poena digni estis. Quod autem esse quandoque sumatur pro haberi, patet ex tertio regum decimooctavo capite, ubi Elias populo dicit, Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus, idest ipse habeatur pro Deo. Non enim intendebat dicere quod tunc per hoc inciperet esse Deus. Ut videatis infirmiora terrae venistis. Quod per modum istum praedictum a mendacio salvari potest. Et ideo propter hoc quod esse sumitur ibi pro videri, nota quod saepe in Scripturis res dicitur esse, quando apparet esse; ut Matthaei ultimo: data est mihi omnis potestas. Constat autem quod antea erat data, sed tunc clarius apparuit. Et Matth. 13, dicitur quod de die illa et hora nemo scit, neque Angelus, neque filius hominis. Filius autem dicitur nescire, quia non ostendit se scire: et pro tanto videtur nescire. Tertio potest dici, quod Joseph in his et consimilibus non loquitur assertorie, sed solum tentative et probative: ut sic sub tali modo tentativo, occasiones accipiat capiendi eos, et veniendi ad eorum secreta, quasi ad sibi ignota. Talis autem modus loquendi potest aliquando ex rationabili causa assumi a sapiente, et praecipue a judice: et potissime a viro prophetico, qualis utique Joseph erat. Hoc est (ait) quod locutus sum, exploratores estis. Idest hoc quod dicitis vos quod estis fratres et habere unum alium fratrem minorem, innuit vos hujusmodi mendose confingere: ac per consequens quod sitis exploratores. Donec probentur quae dixistis utrum vera vel falsa sint. Alioquin et cetera. Si, scilicet, non probatis vera esse quae dixistis. Per salutem Pharaonis exploratores estis, idest exploratores probabiliter videmini et comprobamini. Hinc inter cetera patet, quod non intendit simpliciter et absolute asserere ipsos esse exploratores: alias frustra apponeret hic conditionem dicendo, si non probatis quod dicitis, probabiliter apparet quod exploratores estis, aut pro certo vos pro talibus habeo. Jurat autem per salutem Pharaonis, tamquam in Pharaone venerans regiam potestatem sibi a Deo datam, et tamquam per quemdam notabilem Dei effectum, qualis utique erat Pharaonis vita et salus: quae utique secundum Deum erat sibi chara et amabilis et venerabilis. Hunc autem modum jurandi signanter assumpsit, ad se magis occultandum eis, et ad magis terrendum eos per auctoritatem et familiaritatem Pharaonis, quam in hoc se habere monstrabat. Videntes angustias animae illius dum deprecaretur nos et non audivimus, idest non exaudivimus. Nota quomodo Scriptura scienter multa omittit. Nam supra narrans venditionem Joseph, nihil de hoc dixit; facile tamen fuit per se cogitare, quod puer innocens periculo mortis, et tandem venditionis expositus, maximas cordis angustias pateretur: et quod humillime fratres suos deprecaretur, ne sibi nocerent. Ex hoc autem plenius patet fraterna impietas commissa in eum. En sanguis ejus exquiritur, idest ultio sanguinis ejus, nunc de nobis a Deo per ipsum expetitur. Sed quare hoc gravamen suum plus quam aliis ascribunt huic peccato? Potest dici quod hoc ideo, tum quia gravius, tum quia eorum gravamini correspondentius. Nam sicut illum gravaverunt, sic gravabantur. Tum etiam quia in fratre suo uterino probatio eorum exquirebatur: tum quia in Aegypto, ad quam Joseph vendiderant: tum quia plerumque justo Dei judicio fit, ut illud crimen pro quo poena infertur vivaciori remorsu memoriae cordi se ingerat. Tollensque Simeon. Quidam dicunt quod ipsum specialiter detinuit quia in venditione fuerat sibi magis infestus, quasi aliquam justam poenam ipsum per hoc exsolvere faciens. Sed quia per hoc, etsi non re, tamen aliquam speciem expetitionis propriae vindictae habuisset: potest probabilius dici quod unum de majoribus et primogenitis voluit retinere, in signum majoris firmitatis, et justitiae rectioris. Noluit tamen Ruben; tum quia in eum fuerat prae omnibus pius; tum etiam quia venerabatur in eo primatum naturalis primogeniturae. Et reponerent pecunias singulorum in saccis suis datis supra, idest infra praedicta. Cibariis in via, idest sufficientibus pro tota via. Illud autem de pecunia voluit secreto fieri, et interim sic occulte daret eis munera suo tempore revelanda et regratiando, quod tamen nondum appareret amicitia ipsius ad eos; imo potius cum eam reperirent, deterreret eos, nam ab ipso possent de furto aut de negligentia solvendi notari. Vel daret jumento pabulum in diversorio, id est in stabulo, vel in compito ad quod diverterant, et ad quod viatores communiter divertebant, deducetis canos meos, idest me canum et senem et cetera.


Caput 43

[90316] Postilla in libros Geneseos, cap. 43 Interim fames et cetera. Sub attestatione jurandi, idest juramento testificans, in meam hoc fecistis miseriam. Hoc non legitur causaliter, sed consecutive; et sic fecistis hoc quod ex hoc ego consequor miseriam. Ero peccati reus, idest ac si te occidissem, sic semper volo reus contra te reputari. Modicum resinae et cetera. Si vero quaeris, quomodo tanto domino de tam longinqua terra modicum munusculum solum mitteret. Dicitur quod littera Hieronymi habet, aliquid resinae; vel dicitur modicum non absolute, sed respectu tanti viri. Jubet autem ferri viro quatuor species cum melle et amygdalis. Stacte autem ex myrrha. Storax quaedam species resinae, et arbor etiam de qua fluit; et vocatur storax quasi stirax. Stiria vero Graece idem est quod gutta. Terebinthus vero sumitur hic pro altera specie fluente ab arbore quae terebinthus vocatur. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero. Hoc dicit simpliciter, non solum respectu filiorum Rachel, nec respectu Simeonis vel aliorum: sed forte omnes timebat amittere. Et occide victimas. Victima proprie est sacrificium pro victoria hostium devictorum. Sed aliquando stat pro solemni praeparatione carnium; et sic sumitur hic. Et instrue, idest praepara seu ordina convivium, ut devolvat in nos calumniam, idest impositionem falsi criminis. Non est in nostra conscientia, idest nescimus, vel non sumus conscii, quis eam posuerit in marsupiis nostris, idest in saccis nostris. Marsupium, secundum Isidorum, sacculus est nummorum quem Graeci marsupia appellant. Nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo, idest pro habita teneo, idest reputo me solutum; vere enim solverant ei, et pro tanto dicit verum. Interrogavit eos, dicens, salvus ne est pater vester senex et cetera. Nota quod in omnibus his interrogationibus per nullam viam interrogat de Rachele matre sua. Ex quo probabiliter convincitur, quod ante suam venditionem mortua fuerat: et ideo tamquam sciens eam mortuam, non curavit aliquid investigare de ea. Et profanum, idest immundum seu non religiosum putant hujuscemodi convivium. Et inebriati sunt cum eo. Augustinus libro quaest. super Genesim dicit, quod hoc verbum saepe ponitur pro satietate, ut in Psalmo, visitasti terram, et inebriasti eam; et ideo super hoc loco dicit, quod idioma est linguae Hebraeae ut ebrietatem pro satietate saepius ponat: sicut ibi, in stillicidiis suis inebriabitur germinans terra, scilicet, pluviis irrigata.


Caput 44

[90317] Postilla in libros Geneseos, cap. 44 Persequere viros, idest perfecte insequere. Scyphus quem furati estis. Hic, furati estis, sumitur secundum rem, pro videmini furati esse: aliter esset sermo mendosus. Vel tentative loquitur sicut dictum est supra. Et in quo augurari solet. Tam hoc, quam illud quod paulo post subditur, an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? Secundum Augustinum in libro quaestionum super Genesim, non dicitur serio sive assertorie, sed jocose. Quum autem ea quae non sunt, joco dicuntur esse, non reputantur mendacia. Jocosum autem modum loquendi videtur hic vocare Augustinus modum loquendi tentativum. Potest etiam praeter hoc dici quod loquitur secundum vulgatam opinionem gentium; ut sit sensus, ego juxta communem opinionem astantium et cetera. Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea, id est Rachel quae antonomastice uxor vocatur, tum quia primo et principaliter fuit Jacob desponsata, tum quia praedilecta. Quia in meam hunc recepi fidem. Ex hoc patet quod Jacob tradidit principaliter Benjamin, propter fidejussionem Judae. Creditur autem plus confidisse de ipso, tum quia omnium verior et fidelior apparebat et erat: quod satis innuitur supra in facto Thamar: tum quia omnium fortissimus et constantissimus erat, prout in Lib. Paralipomenon 5 cap. dicitur: ubi etiam aliqua ratio innuitur, quare de stirpe ejus principes germinati sunt. Et nota quod post hanc fidelitatem Judae et fratrum suorum, tam ad Jacob, quam ad fratrem Joseph uterinum, subditur quod non se poterat ultra cohibere Joseph. Ex quo patet, quod fecerit ista Joseph, ut scilicet probaret an saltem fratri suo Benjamin essent fideles et compassivi, et in hoc ipso quodam modo promererentur obtinere gratiam ejus: et etiam in parte scelus commissum in ipsum per hoc expiaretur. Nota autem quod aliqua verba refert hic Judas dicta fuisse a Joseph, quae supra non leguntur dicta ab eo: sed non est inconveniens plura tunc fuisse dicta, quam superius sunt relata. Et ipsum solum habet mater sua. Modus est loquendi; quia constat, quod Rachel mater Benjamin tunc temporis non vivebat, imo obierat in partu.


Caput 45

[90318] Postilla in libros Geneseos, cap. 45 Non poterat ultra se cohibere Joseph et cetera. Singulis quoque proferri jussit binas stolas. Stola, secundum Isidorum, est matronale operimentum capitis et spatularum; hic tamen secundum quosdam stat pro veste longa; et tunc, secundum eos, non dicitur a stolon, quod est missio, sed a telon, quod est longum. Et nota, quod si Joseph matrem propriam aestimasset vivere, misisset ei specialia munera, sicut fecit patri. Ne irascamini in via. Hoc dicit eis Joseph, tamquam sciens hoc vitium in via difficulter vitari: nam concitatio corporalis motus et lassatio itineris, ac communis libertas ac verbositas itinerantium, dant saepe occasionem corrixationum. Nota pro mysteriis partis hujus, quod moraliter designatur hic, quod afflictio egestatis spiritualis et temporalis saepe compellunt animum et ejus affectus recurrere ad Deum pro alimonia, saltem pro pretio laboris debiti acquirenda. Sed quia decet et expedit affectus, qui hactenus contempserunt Joseph, idest Christum et discretionem divinam, ut durius pertractentur: ideo sic in principio habet se Deus ad eos ac si essent impii et insidiosi. Unde et menti incutit timorem ne forte eorum oratio sit praesumptuosa et curiosa exploratio: et maxime quando aperte ostendunt fratrem minimum non secum duxisse, idest summum excessum humilitatis, sive contemptus sui et mundi: qualis est in supermundano excessu mentis alienatae in Deum. Primo ergo tribus diebus incarcerantur, secundum trinam coarctationem, quam tunc eos sustinere oportet: et etiam coarctari exteriorem sensum, ne etiam ad illicita evagetur, deinde sensum exteriorem. Tertio Deus seu divina regio, ad quam nituntur ascendere, occurrit eis, ut quaedam imperscrutabilis tenebra dura et clausa velut carcer lapideus, aut velut caverna profunda et saxea. Post hoc ergo, quia non possunt libere ascendere, redeunt ad requirendum praedictum fratrem minimum: retento tamen seniore in vinculis. Nam, sicut supra dictum fuit, per Simeon dolor intelligitur: qui quidem quando pro libito ad sui animi defectus deplorandos libere vacat, non est ligatus: quando vero catenis fortissimae tristitiae angustatur, ita quod plus a Dei severitate agitur quam agat: tunc quodammodo est ligatus. Et hic est qui pro infallibili obside retinetur; isto enim sic stante ligato, non possunt illi nolle cum minimo fratre redire; et praecipue egestate perdurante. Et quia cum perduraret, et quod ab eis exigitur, perficere non valerent sine pabulo gratiae Dei: ideo Joseph saccos eorum tritico implet. Sed quia etiam praeter dona aperta expedit eis aliqua dona dari occulte, in quo labor quem quasi pro pretio alimoniae dederant, eis quodammodo redditus videatur: ut sic in aperta perceptione doni occulti non inflentur, sed potius terreantur, timentes quasi de latrocinio condignorum operum quae solvere debuerant, judicari a Christo: ideo et Joseph similia facit. Atque ut Benjamin domi retentum difficillimum est Jacob extra in longinquum emittere: sic et sui contemptum et contemptibilitatem intra cor existentem, in tantum est difficile exterius, et hoc ita remotissime pandere, quod homo se existimat moriturum et canos suae munditiae et reverentiae quasi ad Inferos ruituros: si abjectioni suae munditiae exterius proditae aliquid accidat adversitatis. Sed premente fame, Ruben, idest Dei timor, exponit duos filios suos morti, si non reduxerit Benjamin salvum, idest gloriosum. Sunt autem hi duo timoris filii, compressio vitiorum et obedientia praeceptorum. Nam per haec duo videtur hominis contemptabilitas exterius prodita ad gloriam suam primam reduci. Nec potest noster Benjamin conculcari sine conculcatione horum duorum; tuncque Ruben eos occisioni exponit, quando ingerit animo, quod si Benjamin non reducitur secure a se abjiciat fugam vitiorum et obedientiam praeceptorum. Sed quia hoc non sufficit animo sub nullo pacto volenti a Deo recedere; et maxime quia nihilominus adhuc vituperari veretur; idcirco Jacob verbo Ruben non assentit. Egestate vero quasi in desperationem animum comprimente, compellitur finaliter emittere ipsum: maxime ubi Judas, idest fortissimus amor divinae laudis, se reum paternae mortis fidejussorie profert, nisi salvum reduxerit eum. Tunc igitur portatur pecunia duplex, idest perfecta promptitudo ad se subjicendum, tam pro donis habitis quam pro habendis: et cum hoc mittuntur munera sex generum devotionis ad placandum faciem Christi: quae sunt amara compunctio peccatorum, per stactem designata, et pia compassio miseriarum Christi, instantia sanctorum desideriorum seu petitionum, et affluentia dulcium mediationum ex diversis floribus instar mellis recollectarum, et fervor contumeliarum et martyriorum pro Christi fide suscipiendorum, et magnificatio divinarum laudum et praeconiorum quae sunt quasi fructus amygdalorum. Et bene dicit, modicum resinae et cetera. Quia quantumcumque in magna quantitate Christo mittantur, nunquam gratiose mittuntur: nisi mittens se reputet modicum et quasi nihil mittere. Quo facto Joseph plus solito condescendit, dicitque se ab eis esse solutum, et thesauros in ipsis saccis Dei munere abundasse. Tuncque Simeon expeditur, daturque ei liberum irriguum lachrymarum in lavacrum pedum; et pabulum sensualis et spiritualis laetitiae ac fiduciae asinis, idest sensibilibus corporalibus praebetur. Et in viso Benjamin, idest patuli et superexcessivi conceptus Jacob, Joseph, idest Christus exhilaratur et lacrymatur: quia novit hunc in utero suae crucis foetum esse conceptum; fitque familiare convivium omnibus fratribus, idest omnibus spiritalibus affectibus mentis, excluso tamen carnali et alieno affectu: quia cum illo non possunt simul pati convivium istud. Quia autem humilitas quae per Benjamin signatur est caeterorum affectuum antiquior et dignior: ideo circa illam fidelitas est plenius per experientiam comprobanda, et in ipsa probatione occulte glorificanda: et idcirco scyphus superadmirabilis sapientiae et praescientiae Dei, in qua Christi omnia speculantur, occulte in sacco Benjamin ponitur: quia humilibus et parvulis, teste Christo, Matth. 11, revelantur abscondita Dei. Sed quid est, quod ex hoc de furto et de ingratitudine judicatur et decernitur carceri mancipandus: nisi quia quanto humilis animus altiora Dei dona et lumina suscipit, tanto ex hoc se judicat magis ingratum Deo, et tanto plus de crimine furti formidat? Timet enim ne per praesumptionem vel per inanem gloriam illa sibi ascripserit et usurpaverit: ac per consequens quod ex hoc perpetuo carceri mancipetur a Deo. Fit etiam hoc et alio modo: quia admirabili ordine judiciorum sapientiae Dei, superexcessiva sapientia et doctrina humilium et abjectorum, tamquam praesumptuosa et stulta condemnatur: et tamquam haeretica judicatur a superbis, etiam ab illis aliquando qui potestatem vel locum Christi videntur gerere in terris. Neque mirum: sic enim Christus ipse fuit a Caipha condemnatus. Quando igitur omnes fratrum affectus pro facto hoc libentissime omni confusioni et carceri se exponunt, imputantes hoc merito deberi suae iniquitati; et praecipue quando Judas, idest robustissimus animus et insuperabilis confessio divinae laudis, pro hac cordialiter se exponit perpetuae servituti: tunc non potest se cohibere Joseph, quin se ad plenum revelet fratribus suis. Ut tamen revelatio ipsa appareat mere gratuita et humilitatis praefatae superexcessum non concludens, sed augens; idcirco revelat se ut venditum ab eis, sed tamen pro eis. Ex tunc igitur ipsi cum tota domo paterna fiducialiter veniunt mansuri cum eo; tuncque omnes exosculans, super omnium colla cum mira compassione recumbit: sed specialiter super Benjamin uterinum; quia ut Isaiae ult. dicit dominus, ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et timentem sermones meos? Excelsus enim dominus et humilia respicit; et superbis resistens, dat gratiam humilibus suis. Si vero quaeras quomodo Joseph, prout per ipsum discretio providentiae designatur, est altior quam Benjamin, prout per ipsum contemplationis excessus significatur? Potest tripliciter responderi. Primo quidem, quod non oportet ubique idem secundum rem per Joseph designari: unde in hoc loco potius designat discretionem vel sapientiam Christi. Secundo potest dici quod sicut Joseph alterius est dignitatis: sic et alterius conditionis est discretio viri perfecti in activa et contemplativa simul, quam solius activi, aut solius contemplativi. Sumendo igitur discretionem prout est sufficiens ad regendum dona et opera activae vitae et contemplativae: sic est altior, quam excessus per Benjamin designatus, saltem quo ad regiminis gloriam et auctoritatem. Tertio potest dici, sicut in fine libri qui dicitur Benjamin apud Richardum, quod Scriptura divina solet circa eamdem rem nunc significationem extendere, nunc restringere vel mutare. Has autem alternationes solet determinare vel per actum, vel per locum, vel per alias circumstantias. Per locum quidem; ut cum Benjamin in Aegyptum ad Joseph dicitur descendisse: per hoc enim significatur revocatio intuitus mentalis a contemplatione aeternorum ad temporalia contemplanda. Per actum vero, cum Joseph et Benjamin se mutuo amplexantur et osculantur: per hoc enim designatur mutua concordia discretionis rationabilis et contemplationis. Allegorice vero per Benjamin designatur hic primo Christus humillimus virorum novissimus, prout dicitur Isaiae c. 53; sine quo nullus patrum potuit videre faciem sapientiae Dei qua (instar Joseph) omnia regit: quin potius omnes in Limbo Inferni fuerunt incarcerati, usque ad veri Benjamin, idest Christi adventum. Sed isto adducto non potuit se continere sapientia Dei, quin se revelaret fratribus suis. Nec mirum; quia Christi humanitas est uterina praefatae sapientiae: tamquam in utero ejusdem personae verbi aeterni cum ipsa plantata. Quia vero Christus postquam homo passibilis et mortalis scyphum Joseph in ore sacci habuit, in tantum ut diceret se esse sapientiam Dei: idcirco a zelatoribus Dei, licet erroneis, accusatus de furto, addictus est morti, et dixerunt, reus est mortis. Secundo per Benjamin designatur Paulus, qui ad literam de tribu Benjamin fuit; qui etiam novissimus fuit apostolorum, et clamat se illorum minimum, sed maximum peccatorum. Usquequo autem iste fuit clare adductus ad Christum, non se revelavit Christus ad plenum gentibus: sed in hujus adventu, fracto caeremonialium velo, revelata est mystica sapientia Scripturarum. Nam Benjamin iste in mentis excessu raptus est usque ad tertium caelum: et ideo ex tunc Christus non se potuit cohibere, quin per os Pauli praedicaretur orbi. Sub hoc autem mysterio quaedam alia consimilia mysteria includuntur, perfecta evidentia suo tempore reseranda a Christo. Postremo autem per Benjamin designantur illi quibus Paulus, 1 ad Thess. c. 4, se connumerat dicens: deinde nos qui vivimus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. In illis enim, juxta ordinem temporum et operum Dei, consummabitur extremus gradus et superexcelsus contemplationis: ita ut semper adorent et quasi praesentialiter cernant adventum judicis et novissimi judicii, et gloriosae resurrectionis novissimum diem subsequentis: et ideo non poterit ex tunc se cohibere Christus, quin in plena claritate resurrectionis omnibus electis appareat, omni tamen alieno excluso ab hac aeterna ac beatissima visione. Nota etiam quod Pharao per Joseph mittit plaustra; quae plaustra sunt ipsa Dei virtus et voluntas, Christique meritum: in quibus portantur ad caelum, et ad omne bonum. Possunt etiam per plaustra intelligi ordines angelici, ac exempla et merita et documenta piorum sanctorum. Per binas autem stolas singulis datas, duplex gloria intelligitur, scilicet corporis et animae; vel substantialis et accidentalis. Sed Benjamin, idest viri status superexcessivi, accipiunt trecentos argenteos, et quinque stolas optimas; idest singularia praemia correspondentia trinae supererogationi evangelici status, et perfectioni quinque sensuum spiritualium: in quibus continetur perfectio contemplativae sapientiae, in quinque prudentibus virginibus designatae.


Caput 46

[90319] Postilla in libros Geneseos, cap. 46 Profectusque Israel. Hic agitur de ingressu Israel in Aegyptum ad morandum ibidem. Et primo narratur quomodo Jacob confortatus apparitione divina in Aegyptum pervenit. Secundo ponitur numerus prolis suae cum ipso intrantis, ibi, haec autem sunt nomina. Tertio narratur quomodo receptus est a Joseph, et quomodo per ipsum praesentatus est Pharaoni: a quo terra Gessen est tradita sibi, ibi, misit autem Jacob Judam. Quarto narratur quomodo Pharao in pecuniis, et in censibus terrae perpetuis, per Joseph providentiam est ditatus, ibi, e quibus omnem pecuniam congregavit. Quinto narratur tempus mansionis et vitae Jacob in Aegypto, ibi, habitavit ergo Israel in Aegypto. Dicit igitur, Joseph quoque ponet manum suam super etc. idest intererit morti tuae et exequiis tuis. Filii ejus, et nepotes, et filiae. Filias dicit pro Dina, et pro Sara filia Aser filii sui. Vel pro sola Dina, ponens plurale pro singulari. De numero stirpis Jacob intrantis in Aegyptum. Nota quod secundum Hieronymum, et secundum veritatem Hebraicam, non fuerunt nisi septuaginta: sed secundum litteram Septuaginta interpretum, fuerunt septuaginta quinque. Nam ubi littera nostra juxta Hebraeum habet, filii autem Joseph qui nati sunt in terra Aegypti, animae duae, idest fuerunt homines duo, pars pro toto, ibi habent Septuaginta, animae septem. Et subdunt, quod debent computari inter filios Jacob et nepotes, Manasse et Ephraim filii. Et hanc sequitur literam Lucas actuum 7 ubi refert verba beati Stephani, quibus dicitur septuaginta quinque animas esse ingressas Aegyptum. Sed contra hoc arguit Hieronymus tripliciter. Primo quia Manasses et Ephraim non potuerunt tunc habere filios: nam primus ex eis non potuit aliquo modo esse plurium quam novem annorum: quia Joseph duxit matrem eorum postquam fuit sublimatus a Pharaone; et ex tunc usque ad ingressum in Aegyptum, non fluxerunt nisi circiter novem anni. Secundo, quia supra 41, dicitur quod nati sunt Joseph filii duo antequam veniret fames, scilicet Manasses et Ephraim. Et infra etiam 48 dicit Jacob ad eum: duo filii qui nati sunt tibi antequam ego venirem ad te, mei erunt: reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt. Ex quo videtur etiam quod tempore mortis Jacob, non habuisset Joseph nisi hos duos. Tertio quia Septuaginta Deuteronomii cap. 9 habent quod in septuaginta animabus ingressus sit Israel in Aegyptum. Sed et ipsemet Hieronymus subdit, quod Septuaginta interpretes posuerunt hic septuaginta quinque animas per prolepsim, idest per anticipationem futurorum. Augustinus vero, 16 de civitate Dei cap. 40, salvat hoc per alium modum; dicens, quod tempus introitus Jacob in Aegyptum fuit totum illud tempus quo vixit Joseph, per quem factum est ut intrarent. Sicut autem ex fine libri hujus patet, filii Joseph ipso vivente habuerunt filios et nepotes, idest filios filiorum suorum. Sed forte contra Augustinum aliquis arguet. Non est verisimile quin ante mortem Joseph fuerint liberi Jacob plures, quam septuaginta quinque. Unde videtur quod Septuaginta interpretes non curaverunt hic superaddere, nisi solos quinque, qui de filiis Joseph ipso vivente sunt nati. Et forte moti sunt ea ratione, qua et Moyses de sola generatione Joseph in hoc libro, in quo agitur de ingressu in Aegyptum, mentionem fecit. Quod et in signum primatus Joseph, et propter aliqua mysteria, factum esse videtur. Si vero quaeratur quare Scriptura ita diligenter computat hos numeros, scilicet, omnes insimul fuerant septuaginta: qui vero praeter Joseph et filios ejus sunt cum Jacob ingressi, fuerunt septuaginta sex? Potest ad hoc duplex ratio reddi. Prima est literalis: ut scilicet ex hoc plenius appareret mira multiplicatio ipsorum facta ante exitum de Aegypto in brevi tempore. Non enim fuerant anni ducenti: et tamen Exod. 12 dicitur, quod filii Israel erant fere ducenta millia virorum absque parvulis et mulieribus, et absque vulgo, quando egressi sunt Aegyptum. Secunda ratio est mystica, propter mysterium septenarii et senarii, sive septem decadum et sex decadum, quarum mysteria ex locis aliis satis patent. Si quis vero quaerat quomodo Benjamin narrentur decem filii, cum Joseph supra c. 43 de eo dicat, est iste frater vester minimus de quo dixeratis mihi? Et sequenti capite refert Judas eos respondisse Joseph, est nobis pater senex et puer parvulus et cetera. Dicendum quod parvulus dicitur non simpliciter, sed respectu fratrum suorum. Si enim natus fuit ante venditionem Joseph, tunc ad minus fuit viginti trium annorum. Quod autem natus fuerit ante, eodem modo probatur, quo et de morte matris. Haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Jesse, quia detestantur Aegyptii pastores ovium. Hujus detestationis causa ea dicitur fuisse, quia Aegyptii adorabant idola sub specie ovium seu arietum: et ideo non comedebant oves. Unde propter hoc poterant melius impetrare terram Jesse forte, quia erat ad hoc magis apta potius quam soli agriculturae: et ideo non curabant de illa. Vel forte quia erat remota a locis in quibus nobiliores terrae manebant: et ideo facilius concesserunt eam pastoribus; quod prope se difficulter sustinuissent. Dicit autem Hieronymus, quod nonnulli Judaeorum asserunt Gessen tunc Thebaidem vocari: terram vero Ramesse de qua paulo post subditur, autumant esse pagum Arsenoitem. Et Magister historiae dicit, quod Gessen est post dicta Thebays, a quo Thebaei, e quorum legione fuit beatus Mauritius. Quae postea, cum scilicet reges fuerunt ex ea, dicta est urbs heroum. Unde et Septuaginta, refert Hieronymus, habent quod Jacob misit Judam ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem heroum in terra Ramesse. De qua dicit Magister historiae quod in finibus terrae illius aedificaverunt Hebraei urbem tabernaculorum, quae dicta est Ramesse, de qua habetur Exod. 1, et quae post pagus Arsenoes dicta est: quod sonat sine sexu: quia tunc sine distinctione uterque sexus coepit imperare Aegypto et cetera.


Caput 47

[90320] Postilla in libros Geneseos, cap. 47 Ingressus est Joseph et cetera. Extremos quoque fratrum suorum. Extremos, scilicet in supra, idest quinque primogenitos. Dies peregrinationis vitae meae centumtriginta annorum sunt parvi, scilicet, respectu annorum patrum meorum. Et mali, idest in magna afflictione transacti. Videtur eum loqui de malo poenae quia attribuit tempori, more loquendi satis usitato. Vel etiam forte per humilitatem loquitur de malo culpae. Nota autem quod Magister historiae dicit, quod in numero septuaginta intrantium cum Jacob includuntur Her et Onan filii Judae, qui mortui erant in terra Chanaan. Dicit etiam quod oportet Benjamin tunc habuisse decem filios, alias non erit verum quod filii Israel sunt quatuordecim, quia Joseph non habebat tunc nisi duos filios. Et ideo dicit quod in Hebraica veritate roh et numphin sunt duo nomina duorum, scilicet filiorum Benjamin: qui apud nos vitiose sunt juncta. Licet autem hoc ultimum de decem filiis Benjamin fortassis sit verum, quod apud nos vitiose sunt juncta: non tamen est verum quod Her et Onan inter septuaginta includantur. Nam Scriptura in numero liberorum Liae numerat duas, scilicet Dinam et Saram. Et hoc est non solum in partiali enumeratione eorum: sed etiam in epilogatione summae eorum, dicens, omnes animae filiorum et filiarum et cetera. Constat autem quod si cum his duabus filiabus inter Liae liberos Her et Onan numerantur: tunc cum illis decem sunt plures quam triginta tres. Praeterea Scriptura satis aperte rejicit eos de hoc numero, cum ait, mortui autem Her et Onan in terra Chanaan. Magister autem videtur fuisse motus, quia in nostra litera communiter habita habetur quod liberi Liae sunt triginta tres. Illis autem duobus exclusis non inveniuntur nisi triginta duo. Dina autem et Sara simul cum illis adjunctis sunt triginta quatuor: unde et Magister dicit, quod si Dina numeratur inter filios et nepotes, septuaginta sunt praeter Jacob. Verumtamen sciendum quod secundum hoc, ubi nos habemus sexaginta sex, deberet esse sexaginta septem. Sed illi habent sexaginta sex, quae litera apud omnes communiter videtur. Et ubi dicitur, filii Israel sunt tredecim, debet haberi quatuordecim potius, eo quod liberi Liae triginta duo, non autem triginta tres. Et hanc secundam regulam habet Hieronymus in libro Hebraicarum quaestionum, dicens: ex quo manifestum est omnes animas de Jacob quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt in Aegypto tres animas, Joseph scilicet cum duobus filiis ejus, septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc etiam literam sequitur Augustinus 16 de civitate Dei, cap. 40, dicens, ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Jacob septuaginta quinque homines, annumerato ipso cum filiis suis. In quo numero duae tantum feminae connumerantur: una filia, neptis altera. Haec Augustinus. Ex quo patet quod praeter quinque nepotes, Joseph in numero septuaginta, includit Jacob et duas filias et feminas, scilicet Dinam et Saram filiam. E quibus omnem pecuniam congregavit et cetera. Istud, secundum corticem literae ideo subditur, ut ostendatur quantum Pharaonis reges Aegypti tenebantur Joseph, ac per consequens et suis: quia non solum liberavit totam terram a periculo famis: sed etiam magnos thesauros regi congregavit, et totam terram regni sibi plenius subjecit: et quintam partem fructuum totius terrae sibi pro censu perpetuo acquisivit. Et ideo signanter ponitur immediate post collocationem Jacob in terram Jesse: ut monstraretur quod Pharao plus per Joseph recepit a domo Jacob quam dederit ei. Fit etiam hoc ad monstrandum ingratitudinem novi Pharaonis persecutoris Israel et successoris: de quibus habetur in principio Exodi. Nota pro mysteriis, quod secundum diversitatem prosperitatum populi Dei, et sapientialium illuminationum ejus, potest Joseph varia mysteria sortiri. Nam respiciens prosperitatem et illuminationem externae patriae, tunc designat Christum a Deo patre in gloria sublimatum: per quem intramus in optimam terram. Respiciendo vero totam illuminationem Ecclesiae militantis, designat Christum hominem in Ecclesia sub Deo patre regnantem, et electos in pinguedine ecclesiasticae gratiae collocantem. Rursus nota, quod statuendo quinque priores fratres coram rege, significavit distinctionem duodecim fratrum et suarum tribuum in quinque et septem, quae in distributione terrae promissae fuit servata. Nam quinque tribus acceperunt primo partem: et postea septem residuis Josue distribuit partes suas, sicut patet Josue 18. Quod mysterium Christus in quinque et septem panibus observavit. Sicut etiam praecesserunt primo quinque patriarchales Ecclesiae quasi quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Hebraeorum. De quibus habetur Isa. 19. Rursus, nota quod tres fames notabiles fuerunt tempore trium patrum. Prima scilicet sub Abraham. Secunda sub Isaac. Tertia sub Jacob: et haec fuit omnium major et mirabilius sublevata. Sicut enim per hos tres patres designantur tres personae divinae, et tres status mundi eis mystice appropriantur: sic unicuique coaptantur suae propriae tentationes et fames, et famis sublevationes. Inter tentationes autem Ecclesiae, singulariter praedicatur illa de qua dicitur Angelo, sextae Ecclesiae. Ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum. Illa etiam fames singulariter exaggeratur, de qua Apoc. 13 dicitur quod bestia faciet ne quis possit emere aut vendere; nisi habeat characterem aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. Quarto nota quod Joseph primo congregat regi pecuniam totius Aegypti. Secundo omnia pecora. Tertio in regis servitutem emit totam gentem Aegypti et terras eorum praeter terras sacerdotum a rege libertate donatas: quarto restituit eis terras sub censu perpetuo quintae partis fructuum. In quibus mystice designatur quomodo Christus perfectissime nos et nostra omnia subjicit Deo patri: scilicet thesauros nostrae sapientiae, et pecorales nostros seu animales sensus, et nos totos et omnia nostra, neque aliter ad plenum possumus ab ipso spirituales cibos habere. Tunc vero regi supremo semper danda est gloria et laus de perfectione virtutum et nostrae justitiae, seu de omnibus nobis datis in quatuor temporibus anni; quae quidem nulli conceduntur, nisi ad semina meritorum, et in cibum refectionis: gloria autem non nobis, sed soli Deo est danda. Terra vero sacerdotum dicitur esse libera, quia per excessivam libertatem amoris non habent partem aliquam aliam quam Deum, et terram domino consecratam: et ideo nihil est illi reddendum pro eo, quia potius computatur cum Deo illud ipsum. Unde terra eorum non aestimatur in aliquo elongata ab usibus Dei. Cumque appropinquare cerneret. Haec est 13 pars historialis Jacob, in qua agitur de morte ipsius, et de benedictionibus filiorum ejus. Et primo narratur quomodo firmiter ordinavit se in sepulchro patrum suorum sepeliendum. Secundo quomodo duos filiorum Joseph benedixerit.


Caput 48

[90321] Postilla in libros Geneseos, cap. 48 His itaque transactis. Hic consequenter agitur de morte ipsius Jacob et benedictionibus filiorum ejus. Et primo quomodo duos filios Joseph benedixit, ibi: his itaque transactis. Secundo quomodo dicens se moriturum, promittit suis Dei assistentiam et reductionem eorum ad terram promissionis: legans quiddam speciale sibi, Joseph, ibi: et ait ad Joseph filium suum. En ego morior. Tertio praedicit futura duodecim filiorum suorum, 49 cap., ibi: vocavit autem Jacob. Quarto refertur in summa quid unicuique filiorum in specialem benedictionem dederit, ibi: et praecepit eis, dicens. Ego congregor. Sexto refertur supplicatio fratrum ad Joseph pro scelere venditionis suae: et ejus ad ipsos benignitas, ibi: quo mortuo timentes fratres ejus. Septimo breviter tangitur mors Joseph et genealogia ipsius facta in ejus vita, ibi: vixit centum decem annis. Dicit ergo: adoravit Israel conversus ad lectuli caput. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent et adoravit Israel dominum contra summitatem virgae ejus. Ex quo quidam (ut ait) volunt Jacob adorasse summitatem sceptri Joseph: potestatem, scilicet ejus adorans. Sed secundum eum in Hebraeo est, et adoravit Israel ad caput lectuli sui. Quod exponens Hieronymus subdit, quod quia filius juravit ei, securus de petitione sua: adoravit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe ibi habebat lectulum positum, ubi ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad adorationem esset paratus. Literae tamen Septuaginta et expositioni concordat verbum apostoli ad Hebr. 11 dicentis: fide Jacob moriens per singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. In quo apostolus videtur innuere quod potestatem Christi praefiguratam in sceptro Joseph adoraverit. Et verisimile est quod gaudens de Joseph tamquam de filio tanto et ita sibi benevolo, cum quadam reverentia et alacritate convertit se ad virgam Joseph adorando Deum. Deus omnipotens apparuit mihi in rupe, idest in Bethel. Hoc videtur nunc commemorare ad demonstrandum se habere potestatem benedicendi filios Joseph, et quod quilibet habet sortem in terra sibi promissa, sicut quicumque propriorum filiorum. Unde ex hoc illative subinfert, duo igitur filii tui etc. mei erunt. Idest secundum Hieronymum, sic haereditabunt promissionis terram sicut et filii mei; et ita facient duas tribus, ut Ruben et Simeon, qui erant primogeniti. In quo etiam innuit quod non solum vult Joseph habere jus primogeniturae; sed etiam quod hi duo filii Joseph teneant locum duorum primogenitorum suorum. Reliqui autem tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur, in possessionem scilicet. Idest non accipient separatim terram: sed in tribubus Ephraim et Manasse quasi appendices populi commiscebuntur. Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel. Secundum quosdam, istud interserit, quasi excusans se quare non sepeliverit eam in spelunca duplici in qua se petebat a Joseph Rachelis filio sepeliri. Sed contra hoc duae instantiae dantur. Prima est, quia non est tanta distantia de Bethleem usque Hebron, quin bene potuisset eam portasse illuc: maxime cum tunc esset in via veniendi ad patrem suum in Hebron et non multo post illuc pervenerit. Ipse autem de Aegypto usque illuc se deferri volebat. Secunda est quia tunc erat tempus opportunum et valde temperatum, scilicet tempus vernale. Praeterea si in praedicti excusationem hoc subjecerit, tunc hoc dixisset quando fecit jurare Joseph ut eum sepeliret in spelunca duplici, potius quam hic ubi filios Joseph benedicere volebat. Posset fortasse dici, quod ita fecit ad monstrandum quamdam sensibilem rationem, quare volebat quod Joseph faceret duas tribus: quia scilicet de Rachel tamquam praeventa morte paucos filios habuerat. Quia tamen de morte ejus hujus occasione egerat: subjecit et de sepultura ipsius. Deus in cujus conspectu et cetera. Angelus qui eruit me et cetera. Videtur, quod Deum patrum suorum suum vocet Angelum et sui protectorem et salvatorem. Unde et postea in singulari dicit, benedicat pueris istis et cetera. Nisi forte angelicam benedictionem tamquam comministram sive subministram adjungat. Sed modus loquendi quem tenet, si bene advertatur, magis sapit primum modum. Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac. Nota quod Jacob adhuc vivens praesentiebat in spiritu quod nomen suum tamquam nomen sancti, erat invocandum super populo suo. Unde, sicut ipse cum patre et avo erat singulariter electus a Deo in patriarcham sui populi, et in hoc mysterium beatissimae Trinitatis: sic hic ipsum per revelationem nominaverat. Benedixitque eis in ipso dicens, in te benedicetur Israel et cetera. Duplici ex causa eos in patre, scilicet in Joseph benedixit. Prima est literalis: ut scilicet ex hoc pateret quod benedicendo eos principalius intendebat benedicere patrem: sic quod ex benedictione patris subderivabatur haec benedictio ad filios. Secunda est figuralis. Sciens enim in Joseph Christum praefigurari, benedixit eos in Joseph, idest in virtute Christi: in cujus virtute etiam totus Israel erat benedicendus. Do tibi partem unam extra fratres tuos. Idest, praeter partem quam sorte accipies inter fratres tuos. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent, et ego dedi tibi Sichimam praecipuam. (Et subdit), quod Sichima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est. Et Hebraice dicitur Sichem ut Joannes testatur, licet ibi vitiose legatur Sichar, et est nunc Neapolis urbs Samaritanorum. Subdit etiam, quod quia Sichem lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens, et ego dabo tibi humerum unum; pro praecipuo enim, idest exaireton unum scribitur in Hebraeo. Dicit etiam quod arcum et gladium Jacob vocat hic justitiam, per quam ipse peregrinus et advena meruit interfecto Sichem et Hemor de periculo liberari. Vel secundum eumdem, per arcum intelligit fortitudinem suam, idest pecuniam multo labore ac sudore acquisitam: per quam Sichimam emit. Secundum quosdam vero, ideo dicitur eam tulisse in arcu et gladio, quia post interfectionem Sichimitarum eam potenter defendit et obtinuit. Pro mysteriis nota, primo quare ita saepe postremi primogenitis praeferuntur. Et quidem supra ubi de Abel et Cain agitur, aliquae rationes sunt datae. Sed occasione translationis manuum Jacob super Manassen et Ephraim, notandum quod quadruplex mysticae translationis genus in Scripturis invenitur. Primum est in primogenitura. Secundum est in sacerdotali cultura. Tertium est in regali solio sive dominio. Quartum est in nuptiali festo sive connubio. Ejus ratio est quia istae translationes factae sunt in commendationem electionis divinae gratiae; et quadruplicem habent respectum: scilicet ad suae originis principium: ad Dei et suae legis cultum: ad virtualis dominationis super se et super omnia inferiora fastigium: et ad divinae fruitionis familiare gaudium et indissolubile connubium. In primogenitura autem facta est translatio triplici ex causa. Primo scilicet ut primatus seu electio gratiae non attribuatur naturali principio. Secundo ut non ascribatur tempori vel praecedenti merito. Tertio, ut non praesumatur de gratiae privilegio abusive tractato; ideo enim propter gulae vitium est translatum ab Esau ad Jacob castissimum: a Cain ad Abel propter vitium malignitatis et duritiei indevotae. In sacerdotali autem cultura facta est translatio ab eli ad Samuelem, saltem quoad auctoritatem judiciariam, et ab Abiathar ad Sadoch: et tandem a Caipha ad Christum; seu potius a sacerdotio legali et carnali ad sacerdotium gratiae spiritalis. Et hic habet proprie locum verbum apostoli ad Hebr. 7. Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. In eamdem autem figuram concurrit translatio tabernaculi in templum et cultus Silo in cultum Jerusalem. De quo dicit Psalmista, quod repulit tabernaculum Silo et tribum Ephraim non elegit; sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. Si autem diligenter inspexeris literales causas translationum praedictarum, de facili tam moraliter quam allegorice advertes et spiritales. In regali vero dominio facta est translatio a Saule ad David, ab Adonia ad Salomonem; de quo 3 Reg. 2, dicit ipse Adonias, translatum est regnum et factum est fratris mei. Quantum vero ad principatum facta est ab Aman ad Mardochaeum. In regibus etiam decem tribuum invenies plures alios. In nuptiali vero connubio a Vasti ad Hester, a synagoga ad Ecclesiam: et fiet ab Ecclesia militante ad Ecclesiam triumphantem. Et de his invenies figuras in uxoribus Abrahae et Jacob et Helcanae patris Samuelis: et hoc quoad sponsas: quia quoad viros habes exemplum in Sara quae post viros septem data est juniori Tobiae: et in Ruth, quae post primum virum nupsit Booz: et in Raab quae post amasios nupsit Salmon. Quoad utrumque vero in David et Bersabee: et quodam modo in Juda et Thamar. Et nota quod Jacob hanc translationem hic fecit sub signo crucis, brachia sua transducens: in quo simul tria significavit. Primum est quod Christus in cruce crucifigendo literam, carnalem affectum et sensum postponendum docet et aperit. Secundum est quod Dei dextera dirigitur ad illum qui exterius est in ejus sinistra, et in adversitatum sufferentia pro ipso suscepta. Ejus autem sinistra ad eos qui secundum exterius sunt in dextra, idest in prosperitate temporalis primatus. Tertium, quod Jacob per hoc conformavit manus suas exteriori propositioni Joseph, quia dexteram suam posuit super eum qui a sinistris erat; Joseph enim e contrario fecerat, quia sinistram respectu sui posuit ad dextram Jacob. Quod enim est ultimum respectu naturalis principii, videtur minus; quamvis respectu causae finalis, quam Deus praedestinans praeintendit, sit majus: et ideo naturalis affectus hic quodammodo renititur ordini praedestinationis divinae. Deinde nota hic morale et anagogicum mysterium. In Manasse enim et Ephraim duae partes beatitudinis designantur. Prima est perpetua oblivio, seu carentia omnis mali; et hoc per Manassen qui interpretatur oblivio designatur. Secunda est, consummatum augmentum omnis boni; et hoc per Ephraim, qui augmentum interpretatur. Haec autem secunda primae in valore praefertur. Et quia per Ruben et Simeon timor et dolor, sicut supra dictum est, designantur: ideo Jacob proprie dicit, quod Ephraim et Manasses per Ruben et Simeon erunt sui. Nam securitas impassibilitatis succedit timori: plenitudo vero gaudii seu boni jucundi succedit dolori. In his etiam duobus designantur duae perfectiones partis moralis. Prima est nullam passionem vitii experiri, quae omnis vitii inexperientia dici potest. Et haec est optima oblivio malorum domus patris. Secunda est exuperantia simul et gustativa experientia spiritualium fructuum et incrementorum: et hanc excrescentiam habet Joseph in terra paupertatis suae. Nam paupertas perfecta in se includit fugam et exclusionem temporalium, et amplexum ac continentiam thesaurorum supercaelestium.


Caput 49

[90322] Postilla in libros Geneseos, cap. 49 Vocavit autem Jacob filios suos. Hic Jacob prophetice praedixit futura filiis suis: et primo ipsemet praemittit dicendorum prooemialem titulum seu exordium: in quo potius innuit se praedicturum eis futura novissima quam propinqua. Innuit etiam se dicturum magna et valde attendenda: quod quidem facit dicendo, congregamini et audite. Talis autem modus convocandi et reddendi attentos non solet fieri nisi pro arduis rebus. Et nota quod ex hujusmodi praelibationibus seu circumlocutionibus solent prophetae subinnuere se principalius intendere postremos sensus quam primos. Unde per hoc quod hic dicit se dicturum ventura in novissimis diebus, aperte innuit quod ad novissima Christi Ecclesiae tempora fertur principalior intentio sua. Secundo praedicit futura sex filiis suis Liae; et hoc juxta ordinem suae nativitatis: nisi quod Zabulon praemittit ante Issachar. Tertio prophetat filiis Balae ac deinde filiis Zelphae, ac tandem filiis Rachel: ordinans eos juxta senectutem suae nativitatis; nisi quod filios Zelphae ante Nephtalim ordinat. Notandum autem quod iuxta modum ceterarum prophetiarum hic intenduntur plures sensus per ordinem se habentes. Primus hic est per verba metaphorica et pro tanto mysticus. Dicitur nihilominus literalis, et hic proprie respicit statum tribuum secundum carnem descendentiam a duodecim patriarchis. Et secundum hoc, per eorum nomina hic tribus eorum aut aliqui futuri in tribubus illis intelliguntur. Ut autem sensus hic literalis aperte subserviat sensibus subsequentibus, idcirco talia secundum sensum literae dicantur quae quodammodo plenius et proprius exponi valeant de Christo et suis, quam de statu primi temporis, circa quem literalis sensus insistit. Et hoc est quod tribus filiis praedixit improspera, omnibus aliis praedicat prospera: quia sicut infra patebit, hoc fuit valde aptum mysteriis Christi. Ne tamen literalis sensus secundum se mutilus omnino credatur: sciendum quod tam praecedentibus illa quae hic praedicuntur, quam subsequentibus fuerunt prophetiae utiles et necessariae ad fidem, ad spem ipsorum in Deo fundandam. Praecedentibus enim fuit expediens firmiter credere et sperare quod Deus sub certa distinctione tribuum eos firmiter collocaret in terra promissa, et quod tunc Dei cultus magnificaretur in eis sub strenuis regibus et judicibus. Subsequentibus vero fuit utile scire quomodo illa quae erant in eis impleta et promissa ad tollendum etiam aemulationem et scissuram super divisione terrae et super sublimatione quarumdam tribuum super alias, fuit utile scire quod hujusmodi erant per sanctos patres praedicta et praeordinata a Deo. Fuit etiam ipsis omnibus utile scire, quod totus status eorum distinguendus et ordinandus erat secundum aliquam figuram praesignativam ad Christum et ad Christi statum, quem dispositorie praecinebant. Literalem igitur sensum primo succincte percurrendo, sciendum est, quod primo tribus primogenitis ostendit temporalem primatum esse ablatum propter sua peccata: quamvis Simeonis et levi aliqualiter subinnuat spiritualem primatum quem habituri erant, quia etiam ipsi in suo excessu habuerunt occulte fortem zelum Dei. Dicit ergo ad Ruben, quod ipse ordine naturae erat primogenitus tamquam de primordiali et viriliori robore patris sui genitus: et tamquam principium laboris et solicitudinis paternalis erga suam prolem fovendam. Ex quibus sequebatur quod erat praediligendus et prior futurus in donis majoribus suscipiendis: et quod debeat aliis dominari et imperare. Sed quia per incestationem uxoris patris sui ejus concupiscentia effusa est, sicut aqua de vase fracto; ideo subdit, non crescas, scilicet in dignitatem primogeniturae: nec in temporalem primatum. De duobus vero sequentibus dicit: Simeon et levi fratres, idest in malo peragendo concordes vasa, idest arma seu instrumenta, iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea: quasi dicat: consilium habuerunt dolosum et iniquum: et ob hoc mihi valde odiosum. Et in coetu illorum, idest turba, cum qua Sichimitas destruxerunt, non sit gloria mea, idest factum eorum non reputo inclytum seu gloriosum, imo potius ignominiosum. Quia in furore suo, idest in insano et effrenato impetu irae, occiderunt virum, scilicet Sichem; vel virum, idest viros, singulare pro plurali. Quia vero eorum ira fuit nimis rigida et aspera in vindicta: ideo maledicendo eam dicit quod fuit pertinax et dura. Praemissa ergo eorum culpa, subdit poenam eorum, dicens: divides eos in Jacob et cetera. Idem enim repetit per alia verba. Tribus enim levi non habuit haereditatem vel mansionem et partem seorsum: sed in omnibus tribubus quasi per omnes fuit dispersa, sicut patet Josue 21. De tribu vero Simeon dicitur Josue 19, quod eorum sors fuit in medio possessionis filiorum Juda. Licet autem dispersio levi principaliter fuit in gloriam eorum, ut scilicet intenderent soli cultui Dei, et ut dispersi per omnes tribus possent in his quae ad Deum sunt plenius dirigere eos, nihilominus secundum carnem saltem carnalibus potuit hoc esse poenale: et pro tanto ponitur hic in poenam. Innuitur etiam in hoc quod magnis et excessivis zelatoribus etiam in bono est utilis et necessaria poena divisionis: ut scilicet per aliorum publicam et multiplicem societatem, excessus eorum et impetus moderetur. Praemisso igitur de quibus tribubus temporaliter principatus fuit ablatus, subdit de tribu Juda, cui principatus regni fuit in David collatus, ostendens circa haec tria. Primo scilicet gloriam et dominium ejus super totum populum Jacob: et ideo alludens ad nomen Judae qui confessio interpretatur, dicit, Juda, te laudabunt fratres tui: et postea, adorabunt te filii patris tui, idest omnes tribus Israel. Non enim dicit filii matris tuae. Sumitur autem hic adorare pro reverentia prostrationis et subjectionis, quam facit servus suo domino sive regi. Secundo ostendit ejus triumphalem potentiam super hostes, dicens: manus tua et cetera. Et ad hanc plenius monstrandam comparat eum leoni, non seni seu fracto, sed juveni et robusto, dicens: o Juda, tu es catulus leonis. Et quia leonis est grandem praedam de sylvis et montibus sibi venari, ideo dicit: ad praedam, fili mi, ascendisti, idest de praeda seu cum praeda jam capta ascendisti, scilicet ad cubile tuum. Quia etiam leonis post hoc est secure et absque timore in loco suo quiescere, quia potius omnia timeant ipsum invadere, et invadendo suscitare, ideo subdit: requiescens accubuisti. In quo signat, quod principatus Judae neminem vicinarum gentium timebit, quin potius ab omnibus valde timebitur. Et haec quidem in David et Salomone pro parte impleta fuerunt. Tertio ostendit regni ejus terminum et durabilitatem, dicens: non auferetur sceptrum de Juda etc., donec veniat qui mittendus est, idest Christus, qui pro salute mundi a Deo patre mittendus erat: et ideo subdit, quod ipse erit expectatio gentium, idest gentes ponent in eo spem salutis suae, et expectabunt ipsum tamquam salvatorem suum. Et per hujusmodi orationem metaphorice ostendit tria per ordinem se habentia, ex quibus apparet ipse mundi salvator. Et incipit a posteriori effectu per medium tendens in effectivum principium; et habet in se summae puritatis decorem et munditiam, et summae sapientiae gratiam et perspicaciam. Et pro his dicit, quod pulchriores sunt oculi ejus vino. Comparat autem eos vino: quia sicut vini humor est clarus, et nimis etiam gratiosus: sic est et oculus, et praecipue oculus inebriatus a sapientia Dei. Habuit etiam doctrinam purissimam, suavissimam et efficacissimam; et ideo dicit: et dentes ejus lacte candidiores. Per ista autem potest designari virtus activa, seu praedicativa et contemplativa mysteriorum suorum. Quia vero meritum suae passionis fuit instrumentale medium nostrae salutis, et etiam gloriae sui corporis, ideo dicit, lavabit in vino stolam suam, idest sanguine suo effuso corpus ejus operietur, ac si in ipso lavaretur. Vel per hoc lavit corpus suum, quia per hoc ejus gloriam meruit et obtinuit: et per hoc etiam lavabit Ecclesiam suam, quae est quasi vestis ejus. A duobus autem praedictis manavit salus ecclesiastici regiminis continentis fideles ex gentibus et Judaeis: et ideo dicit: ligans, scilicet praeceptis, et sacramentis, et gratiarum donis. Pullum suum, idest populum gentilem ad se conversum. Ad vineam, idest ad Ecclesiam instar vineae plantatam et cultam. Ad vitem, idest ad seipsum, qui est vitis vera. Asinam suam, idest synagogam prius jugo legis pressam. Secundum Hieronymum, pro vite in Hebraeo habetur, et in Soreth, idest vitem electam seu optimam. Dicit etiam quod pro pullo in Hebraeo potest legi urbem suam; et juxta eumdem sensum ad praecedentem aliis verbis Ecclesia demonstrata est, de qua scriptum est, non potest civitas abscondi supra montem posita. Nota autem, quod quidam legunt praedicta de principatu Judae usque ad regnum Saulis; dicentes, quod ubi nos habemus, donec veniat qui mittendus est: in Hebraeo est, Siloh, idest donec veniat inunctio Saulis in Siloh: et tunc dicunt, quod per sceptrum intelligitur quoddam dominium tribus Judae, quod scilicet, primus intravit mare, et dux ejus primus obtulit in tabernaculo. Sequentia vero legunt de abundantia vini et lactis terrae illius tribus. Sed istud est ridiculosum. Primo, quia ante regem David tribus Juda nullum nobile dominium plus quam tribus ceterae legitur habuisse, imo etiam minus. Nam Moyses de tribu levi fuit primus dux Israelis, et postmodum Josue, qui fuit de tribu Ephraim: et praeter Othoniel judicem non legitur aliquis de Juda judex vel dux bellorum Israelis fuisse. Secundo, quia quod per adventum Saulis in Siloh inunctio intelligatur, non est conveniens. Nam tunc sedes divini cultus non coepit esse in Silo, imo post; et tunc coepit inde transferri. Nam sub Samuele mansit arca Dei in Cariathiarim, sicut habetur primi regum septimo; et tandem per David translata est in Jerusalem. Unde David canit, et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit, sed elegit tribum Juda, nomen Sion et cetera. Tertio, quia satis erat rationabile, quod Jacob praediceret regnum fundandum esse in tribu Juda, et suo tempore scirent hoc a Deo ordinatum fuisse: et sic per consequens magis concorditer tribus aliae subderentur imperio ejus. Quarto, quia valde necessarium erat, quod finis et finalis terminus synagogae ab initio praediceretur, et quod ab initio mentio fieret de Christo venturo. Non autem potuit hoc convenientius fieri, quam loquendo de regno Judaico in tribu Juda fundando; et maxime quia Christus de tribu Juda et de stirpe regia nasciturus erat. Quinto, quia nomen, Silo, sumptum appellative potius facit ad sensum nostrum. Nam Silo est idem quod missus vel missio; apud dominum autem Christus sic erat mittendus, quod erat per aeternam praedestinationem quasi jam missus. Prout etiam Silo interpretatur translatio, amissio vel restitutio, designat tempus translationis legis veteris in legem Christi, et tempus restaurationis factae per Christum. Sed contra nos quidam arguunt, quod ante adventum Christi fuit regnum de tribu Juda ablatum, scilicet a transmigratione Babylonis et ultra. Nam postmodum pontifices tenuerunt ducatum, praeter Zorobabel et Nehemiam. Praeterea Herodes alienigena fuit per triginta annos rex Judae ante Christi ortum. Ad quod dicendum primo, quod Christus non solum debebat esse finis tribus Juda, sed etiam totius status Judaici: et ideo loquendo de regno Judaico, prout erat finiendum in Christo, non solum debuit loqui de regno tribus Judae, sed etiam de tota regali potestate totius synagogae: et ideo quod ait: non auferetur sceptrum de Juda, intelligendum est, quod regnum fundatum in tribu Juda non auferetur populo Judaico, donec veniat Christus. Licet enim ad tempus fuerit de facto interpolatum, utpote quum fuerunt in captivitate: non tamen fuit usque ad Christum totaliter ablatum, neque unquam usque ad Christum jure perditum aut ablatum. Secundo dicendum, quod prophetiae spiritualium et aeternorum habuerunt figuralem corticem carnalium et temporalium: ideo ad quemdam aditum apertionis spiritualium pro tempore suo oportuit corticem carneum in pluribus esse defectivum. Unde videmus, quod in Psalmo, ubi David praemittit, quod Deus juravit David servo suo, usque in aeternum praeparabo semen ejus et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, ipse praesciens oppositum quodammodo esse futurum, subdit, tu vero repulisti et distulisti Christum tuum, et evertisti testamentum ejus etc.: in tantum quod, ut subdit, gentes etiam probaverunt commutationem Christi tui. Et certe isti, qui dant praedictam instantiam contra prophetiam Jacob, ita possent eam dare contra promissiones Dei factas ad David. Nam secundi regum septimo dicitur: erit domus tua et regnum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Igitur in hujusmodi promissionibus oportet per regnum intelligi jurisdictionem Catholicae fidei, et spiritualem sedem divini cultus in electis Dei in aeternum mansuram: quamvis non semper sit in hac terra vel illa: sed tunc per illud (donec) non significatur terminus desertionis hujus regni, sed potius terminus ambiguitatis; ut sit sensus: etiam in tempore, in quo de hujus regni ablatione dubitari posset, scilicet in tempore ante Christum, nullatenus auferetur, imo durabit usque ad ipsum et (supple) multo magis postquam ipse venerit. Tertio posset dici, quod pro tanto usque ad Christum mansit in tribu Juda, pro quanto tribus sacerdotalis et regia fuerunt commixtae, et per conjugia ac urbium domicilia saepe unitae: et maxime, quia in ipsa tribu Juda sedes regni semper ac singulariter remansit. Licet autem ad illud de Herode satis pateat ex praedictis, nihilominus potest dici, quod aliquantulum ante Christi ortum debuit aliqualis ablatio regni Judaici inchoari: ut ex hoc innueretur, quod Christi adventus jam in januis erat. Quarto potest dici, quod prophetiae sunt aliquando conditionales, prout dicitur Jeremiae decimooctavo. Subintelligitur enim Dei promissio implenda, si populus per peccata non reddiderit se indignum promissionibus Dei. Quia igitur reges Juda longo tempore peccaverant: idcirco non est inventa in eis conditio praesupposita et subintellecta. Post haec igitur subdit de Zabulon, dicens, quod ejus tribus stabit in maritima regione, in qua est statio navium, ita quod ex una extremitate attingit regionem Sidonis. Quidam dicunt, quod hoc intelligitur de mari, idest de stagno Galilaeae, juxta illud Isaiae 9, terra Zabulon, et terra Nephtalim maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Hieronymus tamen hic dicit, quod Zabulon esset magna maris littora possessurus; et hoc ipsum satis patet ex Josue decimonono. Unde et secundum literam ideo videtur praemisisse Zabulon ante Issachar: quia voluit incipere a termino maritimo, et sic ad intermedias terras venire. Nec est inconveniens, si ex una sui parte tangit mare magnum, et ex alia parte mare seu stagnum Galilaeae. Ad Issachar vero subdit, quod habebit terram Mediterraneam, inter terminos scilicet Zabulon et Nephtalim, scilicet, pulcherrimam et fertilem in Galilaeae regione juxta Nephtalim: et ideo tamquam superabundantes messes habens velut asinus fortis portabit res suas ad mare, ut ibi vendat eas alibi asportandas; propter quod et ibi vectigalia solvet. Ubi autem nos habemus, asinus fortis, in Hebraeo est, asinus osseus; et secundum rem idem est. Nota, quomodo juxta literalem sensum temporalium copia facit servum et laboriosum. Nam tribus ista dicitur servitura hominibus et tributis, propter copiam suae fertilitatis. De Dan vero (alludens more prophetico ad ejus nomen, quod interpretatur judicium) dicit, quod habebit auctoritatem judiciariam, sicut et ceterae tribus. Quod generaliter sumptum potest intelligi de judicibus per tribus singulas distributis. Specialiter tamen prophetatur de Samson, qui fuit de duodecim judicibus totius Israelis; et tunc de isto subdit, quod instar colubri, et cerastes, idest serpentis cornuti hostibus Israelis insidias ponet nimis, et mordebit ungulas equi, ita ut hostis illum equitans cadat retro. Per ungulas autem equi intelligit fundamentale robur equorum seu hostium. Samsonem vero comparat colubro cornuto: quia absque societate, et absque equitum et armorum apparatu solus de hostibus triumphabit; quasi diceret: ille tam astute quam potenter hostes Israel mirabiliter solus absque amicis et sociis opprimet. Et quia ille in sua miraculosa fortitudine specialem typum Christi salvatoris tenere debebat: ideo quasi de isto loquens, transit ad Christum, cujus erat figura, dicens: salutare tuum, idest salvatorem tuum, et salutem per ipsum fiendam, expectabo: quasi diceret, in illum tendit finalis spes mea. Cerastes. Secundum Isidorum, Etymologiarum libro duodecimo, est serpens, habens in capite cornua similia arietum. Cerata enim Graeci cornua vocant. Est enim flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur, totumque corpus tegit arenis, et solum quamdam ostentationem corniculorum suorum relinquit, quasi ad escam animalibus illuc venientibus, ut sic capiat ea. Quidam tamen legunt haec de Antichristo, quem (sed nescio an vere) de tribu Dan nasciturum putant, propter quod (ut dicitur) a Joanne in Apocalypsi de tribu Dan non ponuntur signati. Qui quidem serpenti cornuto comparatur bestiae habenti duo cornua similia agni. Et secundum hoc per equum intelligitur coetus electorum, quem inescat tamquam Christus. Et quia falso dicet se esse salvatorem et Christum, idcirco Jacob subdit, quod Dei salvatorem expectat. Vel secundum aliquos, per equum intelligitur Romanum imperium, et per ascensorem imperator vel Papa. Per Dan vero ideo Antichristus signatur, quia non de libertate gratiae orietur, sed potius de ancilla, cupiditate scilicet et ambitione, et erit judex iniquitatis. Deinde de Gad, alludens ad nomen ejus, subdit, Gad accinctus, idest armis et balteo militari. Vel accinctus, idest expeditus. Praeliabitur ante eum, idest ante populum Israel, juxta quod habetur Num. 32 ubi tribus Gad et Ruben Moysi promittunt, nos armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel. Et ipse accingetur retrorsum; quia secundum Hieronymum, post quatuordecim annos ad possessionem suam trans Jordanem revertens reperit praelium vicinarum gentium contra se, et victis hostibus dimicavit fortiter. Aser pinguis panis ejus etc. idest terra ejus erit fertilis et affluens deliciis. Nephtalim cervus emissus, idest terra ejus erit velocis fertilitatis, et in suis pullulationibus quasi cervus. Secundum Hieronymum, Hebraea vox potest transferri, vel in cervum emissum, vel in agrum irriguum: significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu: sive quod super lacum Genesareth et fluenta Jordanis irrigatur. Dans eloquia pulchritudinis, idest dans pulchros flores et fructus: sicut os eloquens dat pulchra eloquia. Unde Septuaginta habent, dans in generatione pulchritudinem. Vel secundum quosdam, hoc dictum est propter prophetas, qui ibi manserunt in monte Thabor. Vel secundum Hieronymum, propter Christum, qui ibi maxime docuit. De Joseph autem tamquam de sanctiori et praedilectiori, et jure primogeniturae digno, tangit primo ejus praerogativam et meritum, ibi, Deus patris tui et cetera. Deinde praedicit ejus tribui bona, ibi: benedictiones patris tui et cetera. Et postmodum ipsum tamquam primogenitum specialiter benedicit. Alludens autem ad nomen Joseph quod interpretatur augmentum, dicit, quod est filius accrescens, quia quasi in regiam dignitatem super omnes fratres suos crevit, et etiam quia crevit in duas magnas tribus. Et decorus aspectu, propter quod filiae, idest feminae, discurrerunt super murum, ad ipsum, scilicet videndum; idest secundum Hieronymum, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris turba puellarum Aegypti prospectet. Sed et fratres ejus habentes jacula, scilicet livoris et invidiae, vel Aegyptii illum incarcerantes, exasperaverunt eum, scilicet verbis et factis duris et injuriosis. Et jurgati sunt, scilicet contra illum. Sedit in forti, idest in Deo omnipotenti. Arcus ejus, idest fiducia et virtus fuit firmata in Deo; et ideo vincula brachiorum et manuum dissoluta sunt per manum potentis Jacob, idest Dei, qui est potens protector et defensor populi Jacob, inde, scilicet de vinculis illis, pastor egressus est etc. scilicet Joseph factus tunc rector et pastor Aegyptiorum, et domus patris sui, qui est lapis Israel, id est, fortis protector, et quasi lapideum fundamentum populi Israel. Vel inde, idest de Joseph egressa est tribus Ephraim, fortis et stabilis et invincibilis, instar lapidis durissimi: et sub Jeroboam imperans decem tribubus Israelis, sicut pastor ovibus suis. Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli, idest tam ex influentiis caeli, quam irrigua pinguedine terrae. Habebis terram fertilem et feracem, tam animalium, quam hominum. Uberum etc. idest habebunt vulvam foecundam ad concipiendum, ubera plena lacte ad nutriendum. Benedictiones patris tui, idest patri tuo a Deo datae. Confortatae sunt, idest fortiores effectae, benedictionibus, idest propter merita benedictionum paternarum, confortatae, inquam, ad perdurandum. Donec veniret desiderium collium aeternorum, idest vita aeterna supernorum civium, vel aeternarum mansionum, quae sunt quasi colles vel montes. Sumitur enim desiderium pro re desiderata: eo modo, quo fides, vel spes, vel scientia, frequenter sumuntur pro re credita, vel sperata, vel scita. Hae, inquam, benedictiones tales ac tantae, fiant in capite Joseph et in verticem Nazaraei, idest ipsius Joseph. Inter fratres suos, seu respectu fratrum suorum, singulariter sancti, et consecrati, et floridi. Et nota, quod occasione regni Judae egit de regno Christi aeterno: sic occasione benedictionis seu gratiae patrum consummandorum in Joseph, egit de ultimo fine gratiae, qui est finis omnis desiderii sancti. Benjamin lupus rapax, idest tribus ejus erit valde bellicosa, et ideo instar bellantium. Mane comedet, idest rapiet praedam, et vespere spolia, scilicet rapta, dividet, militibus suis. Vel per mane et vespere, intelligit multam continuationem bellorum. More tamen Scripturae duo, quae triumphantes faciunt, per quamdam appropriationem eis distinxit: attribuens unum uni tempori, et alterum alteri. Vel mane et vespere significant idem quod prius et posterius, ut sumatur speciale pro generali. Hieronymus dicit quod Hebraei exponunt hoc de altari holocaustorum, quia templum in parte Benjamin fuit. Ibi enim sacerdotes mane hostias immolabant et ad vesperam sibi dividebant partem hostiarum sibi debitam. Omnes hi in tribubus Israel duodecim, idest isti facient duodecim tribus Israelis. Est enim hoc verbum Jacob adhuc prophetantis de eis. Benedixitque singulis benedictionibus propriis, addendo, scilicet, alia praeter verba superiora: quia tribus primis non videtur superius benedixisse. Nisi forte dicatur, quod quando dixerit Ruben, non crescas, idest esto amodo humilis et moderatus: ei quodammodo benedixit; quasi diceret, ex tua culpa, licet per accidens, bonum humilitatis et moderantiae consequeris. Nota autem, quod cum benedictiones hae per viam spiritus essent dandae et diffundendae, quod proprie vadunt ad spirituales successores istorum. Unde benedictio Joseph currit magis proprie super eos, qui in gratia sanctitatis et regiminis ipsum erant imitaturi. Viso igitur qualicumque sensu literali, tangendum est aliquid breviter de allegorico. Et primo prout omnia referuntur ad caput, scilicet Christum, scias, quod ejus primogenitus fuit populus ex Judaeis conversus, qui in carnali sensu legalium per praesumptuosum zelum effusus est, sicut aqua inundans et in ampullas inflatas mirum intumescens: et ideo primogenituram datam sibi amittit, quia totam legem et totum sensum legis, totamque synagogam turpi errore foedavit. Hinc vero adjuncti sunt Simeon et levi, idest Scribae et Pharisaei, impiis Conciliis et furibunda invidia Christum occidentes, et murum veritatis suae doctrinae pro posse diruentes et suffodientes: et ideo maledicti sunt a Deo, et per universum orbem in captivitatem dispersi. Tunc igitur Judas a fratribus, idest ab apostolis laudatus et adoratus est, scilicet Christus qui Daemonum potestatem oppressit: et velut leo junior ab Inferis praedam traxit, et cum illa in caelum ascendit: et etiam ab infernali statu infidelium multam praedam electorum traxit et trahet. Hic igitur per mortem dormivit et resurrexit ut leo. Quam suscitationem non potuit facere Deus alter ab ipso. Et de hujusmodi regno et sceptro est bene verum, quod potestas ejus est potestas aeterna quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur, prout scribitur Danielis septimo: ipse est Zabulon, habitaculum scilicet fortitudinis, naves Ecclesiae regens, et cujus statio est portus salutis. Et sic de sequentibus, quorum pertractationem omitto, eo quod ex suprascriptis et sequentibus satis pateat. Referendo vero hoc ad Christi membra, possunt inde trahi plures allegoriae. Nam possunt haec referri ad duodecim Ecclesias, a duodecim apostolis fundatas, vel ad ipsosmet. Nam Judas Petrum principem apostolorum designat: Joseph vero Joannem Evangelistam: Benjamin vero Paulum, qui et ad litteram fuit de tribu sua, qui instar lupi rapacis praedam gentilium comedit, et attulit Christo, et spolia gratiae et sapientiae Christi sub mira discretione distinxit et distribuit Ecclesiae Dei et discipulis suis. Potest etiam et hic texi ordo Ecclesiae; ut videlicet in Ruben intelligatur, sicut dictum est, prima Ecclesia de Judaeis conversis ad Christum. Per Simeonem vero et levi, doctores et episcopi Ariani, vel alterius haeresis. Per Judam, Romani pontifices in fide Christi constantes: quorum primatui omnes filii Christi subduntur, et in quibus regimen fidei usque ad Christum judicem durat. Quamvis etiam hic consimilis sit quaestio et responsio, qualis supra in sensu litterali est tacta. Per Zabulon vero intelliguntur robusti zelatores Ecclesiae et religionum. Per Issachar vero anachoritae et monachi qui pro amore caelestis praemii sua corpora macerationi, poenitentiae et servituti subjecerunt. Ne autem debitum regnum temporalium in Ecclesia Christi crederetur omnino inutile aut nocivum: idcirco et idem filius sensualis ancillae designat populum suum, sicut et tribus superiores. Nam utile est pro tempore malis insidiari, et robur eorum cautelose mordere. Quia tamen in his temporalibus non est finis ultimus noster: ideo praeter hoc Christum salvatorem expectare oportet. Rursus, quia administratio temporalium de facili cedit in dolum et laqueum: idcirco coluber serpensque cornutus tentationis finalis ex his manabit. Sicut autem bonum est judicare intra, prudenter, sic etiam et extra contra hostes pugnare constanter; et ideo Gad fortiter praeliatur. Verumtamen quia haec temporalia obsunt, nisi ad opera vitae ordinentur: ideo pinguis panis Aser subditur, fovens scilicet pauperes, qui, teste Christo, sunt regni caelestis concives. Neque hoc sufficit, nisi ex his temporalibus Deus laudetur: et ideo sequitur, Nephtalim dans eloquia pulchra: ejus enim est eloquentiam exteriorem instar cervi salientis emittere in altum. Post hunc ergo sequitur Joseph gratiosissimus, benedictissimus, et prae ceteris domino consecratus: status scilicet evangelicus in novissimo tempore suscitandus; ut non super arenam temporalium, sed super petram solidam aeternorum pastorale regnum Ecclesiae statuatur: ut sic postmodum ex utero evangelicae vitae et oriatur contemplationis superexcessus, idest Benjamin adolescentulus in mentis excessu, qui desiderio quasi effrenato instar lupi rapacis praedam caelestium ferculorum jugiter comedat, et spolia caelestium thesaurorum non solum sibi assumat, sed triumphator aliis distribuat. Nam, teste Christo, eorum est alios recipere in aeterna tabernacula tamquam in sua. Moraliter possunt haec omnia exponi de prole virtutum superius tradita, cum de generatione prolis Jacob ageretur. Nam et amor divinae laudis significatur: et hujus regnum non auferetur, quia secundum apostolum, charitas nunquam excidit; immo in adventu Christi, quem semper expectat, debet sibi immobiliter alligari, et ejus vino inebriari, ut habeat oculos pulchros et amorosos: et dentes, idest virtutes divinas et cetera. Timor autem per Ruben designatus, et primogenitus (qui si mensuram teneret, prior esset in donis, quia Ecclesiastici vigesimotertio dicitur, quod nihil melius quam timor Dei; et capite vigesimoquinto dicitur, quod Deus timorem super omnia superposuit), si excedat, effunditur sicut aqua, et incestat cubile paternum. Reperitur autem impedire duobus modis: scilicet aut desperative, et sic Judam apostolum dissipavit: aut nimis solicitative, et hoc modo plures etiam praelatos nimium distraxit ad curas inferiorum, quia illic trepidaverunt timore ubi non erat timor: et hic est, qui causat diffidentiam de Dei providentia et promissis: propter quod cadit a primatu constantiae et veritatis. Hic etiam Balam, idest imaginationem, horribiliter prostituit et corrupit, quia promptissime facit semper imaginari et revolvere omnia illa, de quibus formidat et sollicitatur: et etiam vias varias et innumeras, quibus illa, quae insipienter timet, evadere possit. Gad autem retrorsum accinctus et strenue bellans, designat, quod sic pro veritate Christi quae ante nos est, constanter pugnare debemus, quod nihilominus contra occultas insidias Daemonum ad ea, quae retro sunt, amplectenda, fallaciter inducentes, viriliter ac sagaciter dimicemus. De reliquis autem fratribus ex praecedentibus satis patet. Et praecepit eis, dicens: sepelite me et cetera. Nota quod tantam curam suae sepulturae in loco patrum non habuit ex aliqua carnali cura, sive post mortem gloriae temporalis: sed potius ex devotione ad sanctos patres suos, et ad Christum in terra illa venturum, ad cultum Dei ibi in suo populo faciendum; et ad firmius monstrandum et testificandum, quam certus erat de terra illa in brevi danda stirpi suae. Hoc etiam valebat ad hoc, quod fortius animarentur redire ad illam tempore suo, et ad illam semper majori devotione flagrarent. Finitisque mandatis, quibus filios instruebat. Nota ex his et consimilibus, quod Scriptura fere majorem partem moralis et spiritalis doctrinae patrum, quam suas familias instruebant, non nisi implicite tradit: ut servet proprietatem veteris testamenti, et doctrinae paedagogicae, et breviloquii moderati.


Caput 50

[90323] Postilla in libros Geneseos, cap. 50 Quod cernens Joseph, ruit et cetera. In sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan. Jacob illud fodisse dicitur, non quia per ipsum primo fuerit fossum: sed quia tam per ipsum, quam per patres suos fuit melius praeparatum, venerunt ad aream Adar, quae sita est trans Jordanem. Secundum aliquos, hic est locus, ubi postea populus contra dominum murmurans igne consumptus est: de quo habetur numerorum decimosexto. Et secundum Hieronymum, est trans Jordanem in Orientali parte a Jordane ad duo milliaria: et distat a spelunca duplici per quinquaginta milliaria. Unde praetergressi sunt locum in quo debebant eum sepelire, et postea redierunt ad illum. Quare autem hoc fecerint, non patet ratio litteralis ex textu. Et forte fuit hoc propter aliqua praelia, vel pericula, quae in recta via timebant: et ideo forte illuc declinaverunt ad horam. Quacumque autem ex causa hoc fuerit, hic a Moyse non refertur: tum ut ostendat, planctum istum ibi tunc factum fuisse praesagium mali, quod postmodum contigit ibi; tum etiam propter alia mysteria. Si vero quaeratur, quare Joseph sanctus tantum plangebat patrem mortuum et sanctum? Dicendum, quod primo ad conformandum se moribus illius temporis. Secundo in signum reverentiae et pietatis ad patrem. Tertio ad docendum plangere miseriam hujus vitae et generalis infectionis nostrae, propter quam omnes morimur. Quarto ad docendum, quod rememoratio mortis est valde utilis nobis, juxta illud Ecclesiastici septimo: memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quinto ad docendum, quod licet mors sanctorum patrum sanctis morientibus sit salubris, nobis tamen hic remanentibus in pluribus est damnosa. Unde et sancti saepe subtrahuntur propter peccata nostra. Sexto ut doceat, quod pro mortuis est cum luctu orandum et supplicandum ad dominum. Mystice autem per sepulturam carnis Jacob, a qua jam spiritus abscesserat, potest significari sepultura synagogae et caeremonialium ejus, quae facta est a Christo et apostolis quasi a Joseph et fratribus ejus: et a gentibus eis per fidem associatis, qui hic per Aegyptios designantur. Fuit enim lex caeremonialium tamquam divinitus data, reverenter sepelienda; et mors synagogae fuit apostolis valde lamentabilis et dolorosa. Planctus autem iste durat per septem dies, et per septem decadas dierum, idest per septem tempora ecclesiastica; in fine tamen planctus iste recompensabitur, quando omnis Israel salvus fiet: tunc enim Joseph pleniorem fiduciam amicitiae dabit fratribus suis merito patrum suorum. Filii quoque Machir nati sunt in genibus Joseph; idest postquam jam nati sunt, steterunt aliquando in genibus ejus. Vult enim in istis ostendere, quomodo clarum fuit, quod tertiam generationem suam ipse viderit: quia utique in genibus suis eam tenuit. Et nota, quod ter legitur bajulatio puerorum in genibus. Primo scilicet, a Rachele supra trigesimo capite, dicente ad Jacob, ut ingrederetur ad famulam suam, ut pareret super genua Rachelis. Secundo in hoc loco. Tertio, quarti regum quarto, de Sunamite ponente puerum super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est, et tandem ab Elisaeo propheta suscitatus; quia Isaiae ultimo promittit Deus electis, quod ad ubera portabuntur et super genua blandietur eis. Contra quod triplex ratio diffidentiae poterat provenire. Prima scilicet ex conditione nostrae naturae servilis relatae ad majestatem Dei. Secunda ex corruptione culpae tam originalis quam actualis relatae ad sanctitatem Dei. Tertia ex intermediatione vel praeposteratione propagationis temporalis, relatae ad immediatam visionem et possessionem Dei. Idcirco in typicum remedium triplex figura praecessit. Quod enim non impediat conditio naturae servilis, est exemplum Rachelis volentis ancillam parere in genibus suis. Quod vero nec corruptio culpae mortalis, est exemplum in Sunamite. Quod vero neque intermediatio successivae propagationis, est exemplum in filiis Machir, qui nati sunt in genibus Joseph proavi sui. Dei enim filius factus pro nobis servus et in nostra servili natura passus et mortuus est, ut a generatione carnali, de qua in hoc libro Genesis agitur, per regenerationis lavacrum nos purgatos redderet, et sic ad suae generationis aeternae fastigium sublevaret, ut in genibus majestatis paternae bajulemur cum blanditiis familiaritatis et gloriae excessivis: cui est laus et gloria. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264