CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Postilla in libros Geneseos
a capite VI ad caput XI

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 6

[90279] Postilla in libros Geneseos, cap. 6 Noe igitur, cum quingentorum esset annorum. Hic agitur de generatione secundae aetatis, in qua stipes est Noe, sicut in prima stipes est Adam. Et primo agitur de stipite; secundo de generationis successione, ibi, hae sunt generationes filiorum Noe. De statu ante diluvium infra agitur septimo. Dixit dominus ad eum. De statu post diluvium infra octavo circa finem. Mense secundo, septima die mensis. Item primo exprimitur hominum culpa; secundo taxatur poena, ibi eodem: corrupta est terra coram Deo. Tertio executioni mandatur sententia, ibi, fac tibi arcam. Primo ponit hominum communem malitiam. Secundo ipsius Noe innocentiam vel justitiam, ibi, Noe vero invenit gratiam coram domino. Item primo quaeruntur quaedam praeambula. Secundo infertur hominum malitia, ut a Deo abominabilis et odiosa. Videns autem Deus et cetera. Dicit igitur, Noe vero, et cetera. Non est intelligendum praecise, quod genuerit ipsos directe post quingentesimum annum statim, quia nec omnes simul generavit, nec in tam brevi tempore, quia non legimus quod bigamus fuerit; ideo oportuit, quod unius generatio expectaret alterius nativitatem propter uteri gravitatem. Infra etiam 11 dicitur, quod Sem centum annorum erat biennio post diluvium. Cum igitur in diluvio erat sexcentorum annorum, videtur, quod non fuerit genitus quando Noe habuit quingentos annos praecise, sed duobus annis post. Infra etiam 11 dicitur, quod Cham fuit minor quam Sem: ex hoc colligitur, quod fuerint geniti circa illud tempus, quo habuit Noe quingentos annos, scilicet aliquantulum post. Aliqui dicunt, quod ex ista litera colligitur, quod Noe fuit magnae continentiae: qui ita diu vixit generationi non vacans. Tamen ex hoc non sequitur aperte, quia forte plures habuit, quorum generatio tacetur, vel forte erant mortui, ideo non ponuntur, quia ipsi nihil egerunt ad reparationem generis humani, sed isti tres tantum. Cumque coepissent homines multiplicari super terram. Quaeritur, quid intelligit per filios Dei? Dicendum, quod sicut tota generatio Saracenorum vel schismaticorum segregata est a generatione bonorum Christianorum, sic tota generatio Cain erat tunc segregata a generatione Seth. Et hi vocantur hic filii Dei, alii vero vocantur filii hominum. Et probabiliter creditur, quod ab Adam et Seth, et ceteris patribus sanctis fuerunt filii prohibiti conjugaliter commisceri cum filiis vel filiabus populi Cain, sicut sunt modo prohibiti per Ecclesiam nubere Saracenis: unde ex hoc praecipue apparet poena sceleris sui, quia non fuit dignus, quod aliquis de filiis suis ad generationem salvatoris aliqualiter pertineret, nec quod generatio ejus ultra diluvium procederet. Eo tempore autem, de quo loquimur modo, contra prohibitionem parentum concupiscentia victi, commixti sunt filii bonae generationis filiabus malae generationis, et e contra, non attendentes nisi solam speciem corporalis pulchritudinis, et suae carnalis voluptatis. Dixitque Deus, non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Ostenditur debitus ordo judicii. Debet enim fieri admonitio, et deinde graviora agentibus etiam damnatio. Et secundum hoc ponitur ibi, vagantes autem erant et cetera. Dixitque Deus. Quaeritur, per quem istud praedicari fecit, vel si per seipsum omnibus dixit? Dicitur, quod non decuit, quod per se omnibus diceret, cum jam genus humanum esset multiplicatum: sed decuit, quod alicui insinuavit, quod omnibus istud revelaret; et sic fecit, quia revelavit Noe, et per Noe aliis praedicavit, sicut patet 2 Pet. 2, ubi sic dicit: et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Et continet duo haec praedicatio, non permanebit etc.: affectum scilicet misericordiae, et commutationem justitiae. Primum ibi, non permanebit spiritus meus, id est indignatio mea, quod irremediabiliter non indignabor, sicut feci Angelo peccanti. Et reddidit rationem, quia caro est, idest quia fragilis est: unde videtur reddere rationem irremediabilitatis peccati Angeli, et reparabilitatis peccati hominis; quia homo peccavit ex infirmitate, Angelus autem ex malitia. Tamen non loquitur hic de peccato primorum parentum, sed de peccato posteriorum. Nam Adam non peccavit ex infirmitate, quia ea prorsus caruit: posteri autem peccant ex fragilitate et fomite carnis infectae, propter quod magis excusantur. Posset tamen dici, quod peccatum primorum parentum fuit ex fragilitate respectu peccati Angeli. Nam homo compositus ex anima et corpore, ex eo ipso quod est unitus spiritus suus corpori, magis potest passionari multis passionibus, et compati corpori: et ideo plures habent homines occasiones peccandi, quam Angeli, cum possint moveri appetibilibus duorum generum, scilicet spirituali et corporali; Angelus autem non movetur corporali pulchritudine, neque dulcedine, sicut homo. Sicut patet, quando Eva peccavit, dicitur 3 Genes. quod vidit lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave. Secundum Hieronymum in Hebraicis quaestionibus, littera est haec, non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quia caro sunt, idest quia fragilis est in homine conditio. Non eos ad aeternos cruciatus servabo, sed hic illis restituam, quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitetur. Unde videtur litteram nostram intellexisse, spiritus meus, idest dilectio mea, vel voluntas mea: vel sic, spiritus meus, id est anima rationalis, quae est a me creata, non permanebit in hominem aeternum, id est diu, vel ita longo tempore sicut solet. Et isti sensui concordat, quod consequenter subjungitur: eruntque dies illius centum viginti anni: quasi dicat: usque modo diu satis vixerunt per meam providentiam et specialem gratiam, sed de cetero non vivent communiter ultra centum viginti annos. Quae sententia fuit satis observata. Nam et a tempore Abrahae sancti homines ad communem aetatem erant reducti: unde mirum fuit, quod Sara octoginta annorum peperit, et Abraham non pauciorum quam centum annorum generavit. Quamvis autem iste sensus multum videatur litterae consonus, tamen Hieronymus et Augustinus istum sensum abjiciunt, Hieronymus in Hebraicis quaestionibus et Augustinus 15 de civitate Dei, cap. 24: unde dicunt sic: non humana vita (ut errant multi) in centum viginti annos est contracta, quia post diluvium plures leguntur per ampliores annos vixisse: et intendunt quod velit dicere in illa littera, eruntque dies illius centum viginti anni, quod expectaret eos usque ad centum viginti annos ad poenitentiam, et tunc misericorditer eis inferret temporalem poenam. Tamen contra istam expositionem est una ratio. Nam istud fuit dictum, postquam Noe habuit quingentos annos, sicut in eodem capite supra dicitur. Infra autem diluvium a tempore illo non fluxerant nisi centum anni, quia diluvium fuit factum Noe existente sexcentorum annorum. Ad hoc respondet Hieronymus in Hebraic. quaest., quod propter eorum malitiam, ad quam omni die attendebant, fuit ille terminus abbreviatus. Secundum Augustinum, verbum istud fuit dictum Noe, antequam haberet quingentos annos, per viginti annos; et sic solvitur perplexitas. Gigantes autem erant super terram in diebus illius. Postquam posuit culpam hominum simplicem, hic ponit culpae dictae aggravationem, ad hoc, quod probetur Deus inferre justam istius punitionem. Et ii, de quibus loquitur, habebant peccatum incontinentiae, et peccatum superbiae, et exemplum malitiae. Incontinentiam ostendit per ingressum filiorum Dei ad filias hominum. Superbiam ponit, cum dicit, potentes a saeculo. Scandalizantem malitiam, patentem et apertam cum dicit viri famosi. Quaeritur, quid intelligitur per istos gigantes? Isidorus libro Etymologiarum undecimo, capite tertio, dicit, quod gigantes dicuntur quasi terrae terrigenae, id est geniti a terra, quasi terra eos sua maxima mole formaverit vel produxerit, non determinata hominis vis generativa. Nam videtur, quod ad hoc non extendat se vis a patre decisa, quod posset ita excessive et improportionaliter extendere materiam seminalem: ideo dicuntur a vulgo non ab hominibus propagari, sed a terra geniti. Alii dicunt, et sic Augustinus de civitate Dei, Lib. 15, c. 23, quod gigantes sunt homines statura maximi, viribus fortissimi, et voluntate pessimi et crudelissimi, unde Baruch tertio: ibi fuerunt gigantes viri nominati illi qui fuerunt ab initio statura magna scientes bellum: unde et a Symmacho vocantur violenti. In Hebraeo autem habetur cadentes. Refert autem Augustinus in loco praedicto, hos gigantes primo fuisse Angelos, non bonos, sed malos, ex quorum commixtione cum feminis sunt postmodum alii gigantes homines nati, qui fuerunt potentes in viribus, famosi in malitia, et crudelitate et saevitia. Et si aliqui sint qui hoc non credant, ipse dicit, quod fama est, multique audisse confirmant, Sylvanos et Faunos mulieribus saepe improbos extitisse, ac earum appetisse et peregisse concubitum; unde et hoc negare, ait, impudentiae videtur. Modus autem, quo id faciunt, satis facile potest intelligi. Nam substantiae spirituales hoc non faciunt, nec facere possunt, nisi in assumptis corporibus; nec etiam in talibus per se delectantur, nisi pro quanto per ista ad vilitates peccatorum homines pertrahuntur. Ipsi autem Daemones sciunt naturas feminarum, et qualiter possunt in calore debito servari: unde primo sub specie mulieris sunt succubi viris; et contra receptis seminibus, et in calore debito conservatis accipiunt speciem virorum, et sic possunt generare. Sicut video, quod semina arborum possunt taliter conservari, quod inde arbor potest produci: tamen si non conservetur in tali modo, debitus calor naturalis exhalat, neque potest inde aliquid produci. Sed contra hoc objicitur. Ex hoc adhuc non habemus, quod isti sic generati debeant excedere staturam communem. Nam conservantur in virtute seminis, quod fuit a personis receptum: et per consequens producti inde majores esse non possunt quam essent, si producerentur vel propagarentur a propriis parentibus, neque excedunt propriorum parentum staturam. Sicut si gallina cubat suo calore ova perdicis, pulli sunt ejusdem speciei cum perdice, et ejusdem staturae, et non staturae gallinae. Ad hoc potest dici, quod Daemones possunt staturam majorem facere et minorem. Nam superexcrescentia in magnitudine, sicut est in gigantibus ultra medium statum, et diminutio in parvitate sicut inanis potest esse ex parte materiae, agente calore radicali improportionate. Nam multa materia et mollis est multum extensibilis in calore etiam mediocri. Ipse autem Diabolus potest materiam augmentare. Sed objicis, quod et tunc saltem deberent esse molliores, et magis debiles, sicut contingit in maximis hominibus; cujus contrarium hic dicitur, quia dicitur quod fuerunt potentes. Dicitur, quod Daemones sciunt calorem naturalem augmentare et proportionare; et sic ex tali augmento caloris etiam accidentalis fit materia magis fortis, sicut etiam ex dispositione humidi nutrimentalis proportionaliter calidi, materia magis ex eodem humido radicali extenditur, et etiam fortior redditur, sicut apparet, quod idem bene nutritus fit major et fortior, quam nutritus misere et viliter; vel etiam si sint duo similis naturae, dissimilis nutrimenti. Eodem autem modo posset esse in quantitate diminuta. Et patet modus istorum gigantum, et quodammodo fuerunt vel potuerunt esse per causam supernaturalem, et quasi artificialem, sicut etiam Daemones fecerunt serpentes sicut Moyses: unde vocat eos Augustinus 3 de Trin. agricolas, quia addunt principia, et conjungunt ea, et hos sua sagacitate producunt effectus. Nota tamen, quod Augustinus ponit et subdit in capitulo jam dicto, quod non oportet dari istum modum ex hoc, quod nati sunt tempore primitivo homines giganteae staturae; quia etiam tales, ut dicit, a communibus patribus nati sunt. Nam ante paucos annos Romae fuit femina gigantea, ante quam fiebat mirabilis usquequaque concursus, et tamen parentes erant non multum longi. Quod etiam patet ex hoc, quia sicut ex aliqua accidentali causa et dispositione defectiva homo potest ita notabiliter a statura humana mediocri cadere: ita similiter credo, quod ex aliqua accidentali causa meliorativa, vel a parte nutrimenti, vel a dispositione caeli, poterit aliquis staturam humanam excedere mediocrem. Quae autem multum excederet nostram communem hominum staturam esset gigantea statura. Videns autem Deus, quod multa malitia hominum et cetera. Posuit hominum culpam poena dignam. Hic ponit justam Dei indignationem, et puniendi dispositionem. Dicitur igitur, videns, etc. videns siquidem non tantum exteriora mala opera, sed interiores cogitationes et internos motus animorum. Unde sequitur, et quod cuncta cogitatio hominis intenta esset ad malum. Videt autem ista visione intelligentiae simplicis, non approbationis. Unde ex hoc incutit nobis timorem, qui non possumus effugere Dei cognitionem. Poenituit eum, quod hominem fecisset. More humano loquitur. Et est quaedam figura, quae anthropospathos dicitur, quando passiones hominum Deo attribuuntur. Mos autem hominum est, quod quando unum opus destruunt, faciunt ex cordis displicentia. Cum etiam aliquid fecerint, et quando putant, quod aliquod malum potest contingere, praeveniendo occurrunt et destruunt, et impediunt, et praetimentes in futurum timore peccata vitant. Tactus dolore cordis intrinsecus. In nobis enim actum detestationis sequitur passio doloris. Et isto modo hic loquitur more humano. Unde vult dicere, quod habuit displicentiam. Et accipit vel significat causam per effectum. Delebo hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia. Sed quare delevit animantia? Dic, quod in signum detestationis eorum, pro quibus erant facta, et ut ostenderetur, quod non sunt, nec conservantur, nisi propter hominem. Noe vero invenit gratiam coram domino. Posita est supra hominum communis malitia, hic subditur ipsius Noe justitia. Alii enim ex injustitia displicebant, sed iste ex justitia placuit. Unde tacitae quaestioni respondet. Posset enim aliquis connexere: ex quo debebat mundum delere, quomodo a regula, quam generaliter proposuit, istum Noe excepit? Et etiam quia videretur esse personarum acceptor, si alios deleret, et istum conservaret, ideo excusat se, et respondet quod cetera non sunt paria. Nam alii communiter erant injusti, et iste justus. Ostenditur etiam devotus ad Deum, ibi, cum Deo ambulavit. Non potuit errare, bonum directorem habuit. Ostenditur etiam ordinatus ad semetipsum, ibi, justus atque perfectus. Benevolus atque solicitus ad aedificandum et conservandum populum suae correptioni subjectum, ibi, in generationibus suis. Et genuit Sem, Cam, et Japhet, qui fuerunt paternae justitiae imitatores. Corrupta est autem terra. Hic ponitur taxatio sententiae, et dispositio de poena: et ostenditur humani generis culpa, non tantum ut culpa, sed ut statim punienda. Culpa enim in Scriptura non dicitur a Deo videri, et venire ad faciem et conspectum Dei, nisi quando disponit eam punire. Prius se habet sicut dormiens, vel sicut ignorans: sed cum disponit punire, tunc se habet sicut advertens, sciens et cognoscens, secundum quod habetur infra clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum venit coram me. Unde de uno facto, quando volumus quod a Deo puniatur, dicimus, videat Deus et judicet. Non quod ignoremus, quod dominus videt, vel optemus quod cognoscat: sed quia volumus, quod videat ad puniendum. Ita dicitur hic, cumque vidisset Deus terram esse corruptam, dixit: finis universae carnis venit coram me: quod vidit ad puniendum. Unde ista visio est visio impatientis justitiae, non visio dissimulantis misericordiae. Universae, idest omnium hominum, exceptis paucis, scilicet octo, qui respectu tantae multitudinis non faciunt numerum. Et dicit: disperdam eos cum terra. Quaeritur, quomodo terram disperdidit? Dicitur, quod non intelligitur quantum ad substantiam, sed quantum ad apparentiam, quia fuit aquis undique cooperta: vel intelligitur non quantum ad actum essendi vel innotificandi vel etiam quantum ad aliquem vigorem et fecunditatem. Unde dicit Glossa: tradunt doctores, terrae vigorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium esse concessum, cum antea tantum terrae nascentibus viverent, vel victitarent. Et dicitur terra repleta iniquitate, ut sumatur continens pro contento, idest homines habitantes in terra. Sicut etiam templum dicitur sanctum quia est ad sanctos usus dedicatum et deputatum. Fac tibi arcam. Egit de damnatione reproborum, agit nunc de liberatione justorum. Et describitur ista arca quantum ad omnes causas: quantum ad efficientem, fac: materialem, de lignis laevigatis: formalem, ibi, et sic facies eam: finalem, ibi, ecce ego adducam aquas diluvii et cetera. Fac tibi arcam. Quaerit Augustinus, quomodo Noe potuit tam magnam arcam facere cum suis filiis? Et respondet, quod potuit alios evocare, et adhibere mercedem, qui tamen non curaverunt intrare, quia nec verum credebant quod ille praedicabat, sed panem suum lucrabantur: de lignis laevigatis. Ista est materia: et dicuntur laevigata et complanata et polita. Fuerunt autem ligna sic polita, ne arcae aliquod noxium inhaereret. Septuaginta secundum Hieronymum habent: de lignis quadratis. Et potuit esse, quod essent polita et quadrata. Quadrata, ut multo melius possent conjungi. Mansiunculas in ea facies idest differentes mansiones compones, et bitumine linies, ut scilicet ligna indissolubiliter compingantur. Bitumen enim est genus terrae, quod gluten dicitur. Unde dicit Glossa, quod est gluten ferventissimum, quo ligna linita nulla possunt dissolvi violentia. Intrinsecus. Ne dissolveretur ex igne, vel hominum jocosa dissolutione, vel animalium impetuositate. Et extrinsecus. Ne dissolveretur aquarum impetu, et fluctuum concussione, et continua agitatione. Istud autem, ut dicitur ab aliquibus, colligitur in lacubus, in quibus supernatat, in Syria, et est limus de terra aestuans. Et sic facies eam. Ponitur forma et intrinseca et extrinseca. Et describitur quantum ad dimensionum distinctionem. Coenacula et tristega. Et quantum ad dimensionem trecentorum cubitorum longitudo, quinquaginta cubitorum altitudo, triginta cubitorum longitudo. Unde erat quadratum altera parte longius. Erat etiam superius stricta, et inferius lata, ut multum de aqua contingens minus submergeretur, et a majori aqua melius portaretur. Stricta autem superius, ne aquis pluvialibus obrueretur. Quaerit Augustinus 15 de civitate Dei, cap. 27, quomodo tam parva arca potuerit continere omnium animalium genera? Et respondet quod illi cubiti erant geometrici. Et imponit istam opinionem Origeni; et dicit, quod istud non ineleganter astruxit. Cubitus autem geometricus quantum sex nostri continet. Unde secundum haec longitudo habuit mille octingentos cubitos et de latitudine et de longitudine similiter numera. Sed videtur, quod non potuit esse ita longa et ita lata, ex quo non habebat nisi triginta cubitos in altitudine. Cum enim in cubito deberet consummari, sicut hic dicitur, quatuor extrema longitudinis et latitudinis debebant convenire et concurrere in cubito. Quod non videtur posse fieri in formosa figura, nisi plus absconderet, et quasi imperceptibiliter partes ab arcae extremis, in quibus inchoabant, ad medium arcae accederent. Propter quod dicit Augustinus de civitate Dei, Lib. 15, cap. 27, quod quaelibet trium domorum arcae tantum habuit altitudinis, ita quod tota fuit nonaginta cubitorum in altitudine. Isidorus autem dicit, quod intelligit usque ad tabulatum. Et forte idem intelligunt Augustinus et Isidorus; quia prima domus terminabatur ad primum tabulatum. In cubito autem fuit consummata, quia supremum ejus erigebatur in sursum, et finis vel angulum istius pyramidis erat cubitalis. Fenestram facies in ea. In parte scilicet superiori in camera luminis. Et dicunt Judaei secundum Magistrum in historiis, quod ista quae dicitur fenestra fuit vitrea, et ad hoc, scilicet quod posset commode lumen reddere et aquae resistere. Caenacula et tristega facies in ea. Hic determinatur, sicut dictum est, forma intrinseca arcae. Caenacula etc. facies in ea solaria, ita quod sint in ea tria tecta, et tres mansiones, quia duo solaria faciunt tres mansiones. Et forte in qualibet domorum erant multae camerae et multae mansiones ad multas necessitates, quia alia mansio erat pro animalibus, alia pro avibus etc. alia ad comedendum et quiescendum, alia ad purgandum ventrem. Et hoc videtur dicere litera Septuaginta, quam sequitur Augustinus 15 de civitate Dei cap. 26: ubi enim habemus caenacula et tristega, ipse habet bicamerata et tricamerata, ita quod sit ibi secunda et tertia camera; et quaelibet potest esse in plures divisa. Vel potest esse sensus, quod praeter interiorem domum secunda habuit duas cameras, et tertia tres cameras; ita quod praeter sentinam fuerunt quinque camerae, duae in media vel secunda, tres in tertia. Et hoc forte intelligit, quando dicit bicamerata et tricamerata. Et ex hoc loco, ut puto, accepit Magister in historiis, Augustinum dixisse, quod arca habuit 5 cameras praeter sentinam. Ecce ego adducam aquas diluvii. Hic ponitur causa finalis arcae. Ad hoc enim facta est arca, ut salvarentur ab aquis Noe et filii sui. Ut interficiam omnem carnem. Videtur enim istud esse falsum. Nam pisces habent carnes et etiam carnes, in quibus est spiritus vitae: nam vivunt et vita vegetativa et vita sensitiva: et tamen pisces non fuerunt mortui in diluvio, imo potius consolati. Ad hoc dicitur, quod pisces, quamvis vivant vita vegetativa, non tamen spirant. Unde non habent spiritum vitae. Non enim habent pulmonem, qui aerem attrahit et expellit. Unde infra proximo explanatur istud, cum dicitur, universa in quibus est spiraculum vitae mortua sunt. Sed quaeritur, unde fuit diluvium: vel ex causa naturali vel ex causa supernaturali? Quamvis aliqui fuerint, qui dixerunt diluvium esse per naturam, dicendo, quod cum fuit diluvium aquarum, omnes planetae et stellae quae possunt valere ad humiditatem concurrerunt, et in diluvio futuro ignis omnes planetae calidi et stellae, quae ad calorem faciunt, concurrent: tamen si istud fuisset naturaliter, philosophi vel astrologi istud deprehendissent: et cum non inveniamus quod aliquis philosophus de hoc aliquam fecerit mentionem, dicendum est, quod istud fuit per viam supernaturalem. Ideo bene signanter dicitur: ecce ego adducam aquas diluvii, ponamque foedus meum, idest ex foedere specialis amoris, quo te elegi, et quod tecum pepigi, te fideliter servabo: neque solum te, sed et tuum genus. Unde sequitur, ingredieris arcam tu et filii tui. Hic determinatur modus liberationis, quae fuit facta. Secunda pars, ibi, tolles igitur tecum et cetera. Dicit igitur, et ex cunctis animantibus universae terrae bina. Quaeritur de muscis et stellionibus animalibus? Dico secundum Augustinum, 11 de civitate Dei, cap. 27, quod illa quae generantur ex corruptione, vel ex humore terrae, vel cadaveribus, non fuit necesse ibi ponere. Unde non fuerunt animalia ibi, nisi quae generantur necessario per propagationem. Per hoc etiam solvitur illud de Phoenice, num ibi fuerit? Ad quod dic, quod fuerit ibi, sed non sub binario numero, sed unica. Nam non potest Phoenix generari nisi ab ipsa Phoenice. Ideo non fuit ibi sub masculino sexu et feminino, sed sub uno individuo. Item de illis quae ex commixtione specierum diversarum generantur, sicut mulus? Dic, quod non fuerunt ibi, quia sunt in potentia in illis speciebus principalibus. Item quaerit Augustinus libro 15 de civitate Dei, cap. 27 de animalibus quae non vivunt in aqua nec in terra diu, sicut sunt vituli marini? Et respondet, quod extra arcam habebant loculos, ex quibus possent ascendere et postmodum in aquas descendere. Item quaerit Augustinus ibidem, si propter animalia quae vivunt carnibus, posita sunt in arca plura ad eorum usum? Dic, quod sunt aliqua, quibus omnia animalia vegetantur, ut dicitur, sicut ficus et castaneae, et alia: propter quod dicitur, tolles igitur et cetera. Fecitque Noe, sicut praeceperat illi Deus.


Caput 7

[90280] Postilla in libros Geneseos, cap. 7 Dixitque dominus ad eum, ingredere et cetera. Prius egit de statu Noe ante diluvium. Hic agit de isto pro statu diluvii: et primo quomodo fuit arcam ingressus; secundo qualiter inundationibus mundus fuit submersus, ibi, cumque transissent septem dies. Et primo ponitur praeceptum domini. Secundo executio praecepti, fecit ergo Noe omnia. Dicit igitur, ingredere et cetera. Sed quaeritur quando praecepit ingredi. An per septem dies antequam esset diluvium? Nam sequitur, adhuc enim post dies septem ego pluam. Potest dici, quod fuit sibi dictum, quod pararet se ad ingressum, vel quod intraret ad parandum et disponendum arcam et alia. Vel debet intelligi ingressus pro illo tempore, pro quo erat necessarium. Redditur autem ratio quare ipsum reservavit magis quam alium, quia hoc meruit sua justitia, quod sicut culpam aliorum communem evaserat singulariter: ita a poena absolveretur specialiter: et propter hoc sequitur, te enim vidi justum coram me in generatione ista. Ex animantibus mundis tolles septena et septena. Quaeritur, quomodo illo tempore animalia fuerunt munda et immunda? Quia animalia munda et immunda fuerunt ex lege determinata, maxime cum apostolus dicat, nihil esse immundum, atque commune. Igitur nullum immundum erat anima per naturam nec per legem, et per consequens non poterat esse talis animalium distinctio. Ad hoc potest dici, quod illa erant munda vel immunda per legem determinanda; et ista Noe potuit scire divina inspiratione, sicut sciebat diluvium futurum. Vel potest dici, quod quaedam dicta sunt per naturam immunda, non quod non sint a Deo, quia sic loquitur apostolus ad Rom. 14: sed quia quantum ad usum hominum sunt horribilia, sicut sunt immundae res abominabiles: et illa dicit immunda, non quia sint prohibenda in lege. Unde diversimode sumitur immundum hic et ibi. Propter quod credo, quod fuerunt ibi septem porci, qui tamen porcus est in lege immundus et prohibitus, sed non est homini horribilis ad esum vel ad usum. Sed quaeritur, quare plura praecepit sumi de mundis quam de immundis? Dici potest quod munda debeant esse post diluvium ad esum hominis et usum quia fuit homini post diluvium concessus esus carnium et sunt etiam apta ad divinum cultum et sacrificium; et ideo necesse fuit, quod plus multiplicarentur et citius, et per consequens, quod plura talium ibi ponerentur. Sed quaeritur ex hoc quod dicit litera de mundis septena et septena, de immundis bina et bina, utrum fuerunt de qualibet specie munda duo septenaria et de qualibet immunda duo binaria? Ad hoc potest dici secundum Rabanum et in Glossa, quod non fuerunt duo septenaria, sed unum. Sed litera sequens videtur contradicere, quae postmodum dicit: de omnibus quae moventur super terram, ingressa sunt in arcam duo et duo masculus et femina. Unde videtur, quod quilibet masculus haberet unam feminam et e contra. Illud autem non potest stare in numero impari; ergo si esset ibi septenarium unum in qualibet specie munda, sequeretur, quod unum esset ibi, cui non responderet compar suus. Sed ad hoc potest dici, quod de mundis fuerunt septem. Propter enim usum ad sacrificium vel ad ad aliquem alium usum fuit ibi unum, non cum alio ad generationem combinatum, quia non fuit propter istum finem, vel ut postea posset septimum comedi et alia generationi et multiplicationi vacarent. Quod autem dicitur de sequenti litera, quae videtur contraria, potest dici, quod quando ante dicitur de omnibus duo et duo, intelligitur communiter, quasi diceret: communiter uni respondebit compar suus in sexu distinctus. Unde si unicum erat ibi non habens comparem, non impedit modum loquendi communem. Sicut cum imus processionaliter et est unus impar, ultimus videlicet, dicitur quod nos omnes imus bini et bini, quamvis sit unus cui non respondet aliquis socius. Ut salvet semen suum super superficiem terrae. Ex hoc colligitur quod non fuerunt ibi nisi illa quae generantur ex semine et per propagationem, non illa quae generantur per putrefactionem. Adhuc enim post septem dies etc. idest pluere faciam. Unde in hoc ostenditur, quod pluvia illa non fuit ex necessaria resolutione vaporum elevatorum in aere et ingrossatorum: sed fuit tantum per divinum imperium. Nam cum asinus generat asinum, quamvis ad hoc concurrat Dei voluntas et potentia, quia omni naturae cooperatur, tamen generare asinum non dicitur: et hoc quia fit cum generali Dei influentia et etiam a naturali potentia. Sed si specialiter sine actu asini asinum faceret, diceretur ipsum proprie facere, sed tamen non generare, quia genero dicit productionem similis ex simili naturali virtute et mediante semine, quod hic non esset. Igitur si dicitur hic pluere, manifestum est, quod ista pluvia est facta specialiter virtute divina, et non ex vaporum necessitate naturaliter evaporatorum. Delebo omnem substantiam quam feci. In hoc videtur Deus respondere uni quaestioni tacitae. Posset enim dubitari, utrum Deus potuit istud facere, quod omnia animantia ubique terrarum perirent: et quasi arguit sic. Facilius est destruere. Igitur si ista feci, et ista possum delere. Ex hoc etiam concluditur, quod Deus agit mera libertate, et non naturali necessitate. Nam causa, quae agit naturali necessitate, non agit contraria, sed conformia, secundum philosophum, dicentem: idem semper manens idem natum est semper facere idem: unde sol nunquam destruit lumen, sed semper generat. Per hoc etiam excluditur error dicentium mundum ab aeterno et naturali necessitate productum. Sexcentorum annorum erat Noe, quando aquae diluvii inundaverunt super terram. Ex hoc colligitur, quod arca per centum annos fuit fabricata. Nam supra dicitur, quod Noe erat quingentorum annorum, cum recepit praeceptum de arca fabricanda, et quando intravit sexcentorum annorum: et certum est, quod habito praecepto statim fecit arcam. Nam dicitur hic et supra, quod fecerit omnia quae praeceperat ei dominus. Igitur centum annos vixit arcam fabricando. Et non sine ratione tantum tempus effluxit, ut ligna essent consolidata et desiccata, et compaginationes essent confirmatae. Et si argueres, quod Deus potest ista subito facere. Potest dici, quod verissimum est, sed noluit; et modo communi et naturali totum opus reliquit. Alia ratio forte fuit, ut homines ex aspectu longo illius arcae ad talem usum deputatae magis timerent, et a suis peccatis per adspectum arcae et ad praedicationem ipsius Noe resilirent. Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor illius, et uxores filiorum ejus. Nota secundum Glossam, quod viri, quando intraverunt arcam, intraverunt divisi a suis uxoribus. Cum autem infra dicitur quod egressi sunt, dicitur ibi, quod egressus est quilibet cum sua uxore; ad notandum, quod in arca debuerunt a generatione vacare, sed non postea. Non enim voluit Deus simul exterminare genus humanum. De animantibus quoque mundis et immundis ingressa sunt in arcam. Sed quaeritur quomodo potuit Noe ista animalia omnia habere, praecipue cum regio quaelibet habeat animalia aliqua et aliquibus careat, sicut in Apulia non sunt cuniculi, in Francia autem non sunt ursi vel leones, et sic de multis. Potest dici, quod ipse multo et longo tempore istud factum praescivit, antequam arcam intraret; ideo potuit sibi providere, et hinc inde animalia mendicare. Sed iste modus non videtur probabilis; quia illa tempora non erant talia, quod homo posset ita discurrere ad extraneas terras et insulas. Ideo puto, quod ipse Deus sua virtute omnia ad Noe adduxit ante arcam. Nisi enim Deus fecisset, Noe potuisset aliquam speciem omisisse. Providentia etiam Dei factum est, quod animalia ferocitatem suam deponebant et arcam mansuete intrabant. Qua etiam fiebat quod Noe et filii sui non horrebant ex animalium tam variorum diversis ac variis effigiebus et horribilibus. Cumque transiissent septem dies. Hic agitur de diluvio quantum ad fieri et esse suum, et secundo quantum ad defectum, infra capite sequenti, recordatus est autem Deus. Et describit primo, quantum ad tempus certum, et quantum ad annum, et quantum ad mensem et quantum ad diem. Sed quare non quantum ad septimanam? Potest dici, quod ex quo habetur dies et mensis, de facili potest haberi septimana, cum statim occurrat, quot sunt septimanae in mense. Unde ponere septimanam esset quasi nugatorium. Mense secundo, id est secundum Hieronymum, in Majo: Judaei enim et Moyses annum legalem ab Aprili incipiunt. Septimo decimo die mensis. Septuaginta habent, vigesimo septimo. Rupti sunt omnes fontes abyssi. Abyssi dicuntur aquae quae sunt in profundis terrae visceribus, quae initium habent Oceanum; et hos dicit ruptos, ut non sensim de more fluerent, sed repentina inundatione terram operirent. Et cataractae caeli apertae sunt. Cataractae proprie sunt viae aquae subterraneae; et sunt appropriatae ostiis Nili, qui dividitur in septem partes, et hinc transfunduntur ad aerem vel ad aquam pluvialem ab aere cum copia maxima et impetu descendentem, sicut in ostiis fluviorum cum aperiuntur est maximus aquarum impetus, sicut patet in molendinis, quae quandoque clauduntur et quandoque aperiuntur. Unde dicit, cataractas caeli, nubes apertas, ut inde insolitae majores pluviae funderentur. Vel si vis ruptio fontium, est illius legis ruptio de qua dictum est proverbiorum 8, legem ponebat aquis ne transirent fines suos. Apertio autem cataractarum est maxima resolutio vaporum ex quibus pluviae generantur. Unde sequitur: et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. In articulo diei illius et cetera. Articulus notat primam horam diei adhuc obscuram, ita quod parum diei transiverit; artus enim dicitur membrum, et articulus dicitur parvum membrum, quod cadit a natura membri, propter suam parvitatem: ita mane dicitur quasi non sit pars diei propter suam obscuritatem et brevitatem. Et repetit ingressum in arcam ut declaret quemdam animalium ordinem secundum quem etiam intraverunt. Unde ordo non est omittendus, imo observandus, quem Deus etiam inter animalia observavit: ut prius intrarent rationalia, scilicet homines, et prius masculi quam feminae: postmodum irrationalia, et prius jumenta, deinde volatilia, deinde aerea animalia. Et post ingressum et ordinem ingredientium, subjungit speciale Dei adjutorium et beneficium. Et inclusit eum dominus de foris. Glossa dicit quod exterius bituminavit ne aquae introirent, quod homo facere non posset. Potuit enim fieri ostium talis dispositionis quod Noe intus existens, posset ipsum claudere et bituminare, sed exterius non; ideo posset aqua per aliquas rimas et juncturas intrare. Factum est diluvium super terram. Post fieri diluvii et factum esse ponit effectum diluvii ipsius. Diluvium enim, secundum Hugonem, dicitur a diluendo, quod est destruere. Et ostenditur ipsius arcae officium. Nam arca ad hoc fuit facta ut illa quae ibi erant ab impetu aquarum eriperet; quod et fecit, nam super aquas elevata fuit, unde fuit arca ad modum navis mobilis et agitabilis, sicut forte sunt modo naves magnae. Si enim talis non esset, sed esset immobilis et fixa sicut aliqua domus magna, nihil valuisset quantumcumque elevata, nam omnia aqua operuerat, etiam montes altissimos: propter quod dicit quod aquae omnia repleverant, ita ut montes excelsos operuerint sub universo caelo: sed adjungit quod aquae elevaverunt arcam in sublimi. Et nota quod intelligit de montibus terrae spectantibus ad nostram habitationem miseram, et non intelligit de Paradiso terrestri: quia usque ad ipsum diluvium non pervenit, secundum Magistrum in historiis, et Isidorum in libro Etymologiarum. Consumptaque est omnis caro. Ubi agitur de effectu diluvii, et occisione scilicet animalium rationalium et irrationalium, et omnium in quibus erat spiraculum vitae. Per quod excluduntur pisces, qui non respirant. Excludi etiam debent homines qui in terra miseriae istius non morabantur, ut Enoch in Paradiso terrestri existens. Remansit autem solus Noe et cetera. Obtinueruntque aquae diluvii terram centum quinquaginta diebus. Quidam computant istos dies ab ingressu Noe in arcam; alii a cessatione pluviae, scilicet post quadraginta dies quibus duravit pluvia. Primus tamen modus videtur necessarius; nam ab ingressu Noe fluxerat mensis primus totus, et major pars secundi, quia ingressus fuit decima septima die mensis, et ita ad minus sex menses effluxissent. Nam centum et quinquaginta dies faciunt quinque menses. Si igitur ultra hoc ponerentur quadraginta dies pluviae, jam arca requievisset mense octavo, cum tamen dicatur quod requievit mense septimo.


Caput 8

[90281] Postilla in libros Geneseos, cap. 8 Recordatus est autem Deus Noe. Supra egit Moyses de diluvio, hic agit de cessatione diluvii: et dividitur in duas partes, quia primo ponit cessationis diluvii causam; secundo ipsam cessationem. Secunda pars ibi, requievit arca die, et cetera. Primo igitur ponit caussas multas defectus, contrarias scilicet caussas ipsius effectus. Diluvium enim fuit multis ex caussis: scilicet ex offensa divina, qua Deus peccatum hominis non potuit tolerare, ideo ipsum exterminavit; et ista fuit causa principalis et prima. Aliae causae fuerunt instrumentales et immediatae, et sunt multae. Una ruptio aquarum de visceribus terrae manantium, alia apertio cataractarum caeli, idest nubium resolutarum more insolito pluvialiter descendentium. Alia ruptio illius legis quia dictum est, legem ponebat aquis ne transirent fines suos, Proverb. 8. Contra ista omnia narrantur alia istis contraria. Contra enim offensam divinam ponit divinam condescensionem, contra fontium et legis aquarum ruptionem ponit earum clausionem. Et ex hoc concludit necessario aquarum diluvii diminutionem, et diluvii cessationem. Ideo dicit, pro istis omnibus, recordatus est autem Deus et cetera. Notandum autem, quod sicut semper vel communiter accipitur visio peccatorum in malum, scilicet, pro deliberatione ad puniendum, sicut Genes. decimoctavo dicitur: vadam et videbo, si opere compleverint: ita recordatio peccatorum in Scripturis accipitur in bonum, vel in clementiam, sicut illud Scripturae: recordare domine, quid acciderit nobis. Et huc alludit ratio vocabuli: nam recordatus idem est quod quasi iterum cordi datus. Fuit autem Deus recordatus Noe principaliter, sed animantium per accidens, et minus principaliter, per quamdam scilicet attributionem ad ipsum hominem et naturam rationalem. Et adduxit spiritum super terram. Per spiritum intelligunt aliqui ventum, qui aquas agitabat, ex qua agitatione exhalabant, et vaporabantur, vel in vaporem transibant, et sic decrescebant: vel intelligitur spiritus sanctus, qui dicitur adductus ad illum effectum, sicut ad effectum bonitatis specialis et clementiae. Nam appropriatur spiritui sancto clementia, sicut potentia patri, et sapientia filio, sicut primo Genes. dicitur, quod spiritus domini ferebatur super aquas, ut aquis in unum congregatis terra appareret, ut aquis ad suam originem reductis, ipsam terram ad usum hominum et animalium discooperiret: unde sequitur: imminutae sunt aquae, et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli. Non totaliter, quia et hodie fontes sunt aquae de venis terrae, et nubes pluvialiter descendunt sensim et guttatim: sed intelligitur, quod fuerunt clausi, ita quod in tanta redundantia non profluxerunt. Et cataractae caeli. Loquitur secundum sententiam hominum vulgarium. Non enim nubes vel pluviae de caelo descendunt secundum veritatem, sed secundum apparentiam hominum grossorum, qui non deprehendunt aliquid inter nos et caelum, de quo possint cogitare, quod descendant pluviae: ideo credit vulgus, quod de caelo descendant. Vel intelligit caelum aereum. Reversaeque sunt aquae euntes et redeuntes. Aliqui exponunt sic, euntes ad suas origines, et redeuntes a terra. Sed melius secundum sensum literalem dicitur, euntes et redeuntes, quia per ventos agitabantur et agitatae et propulsatae iterum redibant: sicut in fluminibus, quando ex agitatione ventorum impelluntur, et impingentia in aliquod solidum, iterum revertuntur. Recordatus est dominus. In effectu, vel ad modum recordantis se habuit. Et adduxit spiritum, idest ventum, scilicet ad dessiccandum et reducendum aquas. Et prohibitae sunt pluviae. Sed nunquid non ante cessaverunt, scilicet post quadraginta dies? Potest dici, quod licet cessassent, nihilominus semper erat tempus pluviosum, seu dispositum ad pluviam. Nec ante fuit tempus firmatum ad serenitatem. Vel et prohibitae sunt pluviae, id est, defluxus aquarum, quae ex priori pluvia promanarant. Euntes, idest recedentes a terra, et redeuntes, scilicet ad loca, unde venerant. Quaedam enim redibant sursum, rarefactae in vaporem aerum: quaedam vero ad sinus maris, vel ad intima terrae. Emisit corvum, scilicet ad probandum, si terra esset desiccata. Quod forte ex hoc per corvum poterat conjici, si non madidus rediret: aut si aliquid desiccatum reportaret. Qui egrediebatur, et non revertebatur. Secundum Hieronymum et Septuaginta dicitur: et egressus non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra. In Hebraeo vero dicitur: et egressus est exiens et revertens, donec siccarentur aquae de terra. Quod aliqui concordant, dicentes, quod corvus pro tanto non rediit, quia circa arcam volitando redibat usque ad eam, et recedebat ab ea. Et hoc est, quod in Hebraeo dicitur, exiens et revertens. Quae cum non inveniret, ubi requiesceret pes ejus. Quod forte potest intelligi de terra non montuosa. Vel licet arca tunc insedisset super montes, adhuc tamen aliquantula aqua erat in tota superficie illorum montium. Et aperiens Noe tectum arcae. Ex hoc patet, quod fenestra, de qua praemissum est, non fuit in tecto arcae, saltem in suprema ejus parte. Circa istam autem partem potest primo quaeri, quare Deus per universale diluvium voluit tunc orbem judicare? Ad quod potest dici, quod haec et similia Deus scit et potest multiformiter ordinare et narrare: unde tam hic quam alibi sufficit nobis attendere congruitates rationabiles hujusmodi operum. Primo ergo potest dari ratio congruitatis per respectum ad peccata illius temporis, quae in se habebant tria quasi in summa: scilicet sensibilem foeditatem, et universalitatem, et obstinationis induratam firmitatem. Et ideo ad purgandum tantam et universalem foeditatem, convenienter emissum est universale diluvium aquarum. Contra vero gigantes superbos et obstinatos congrue irruit impetus fluctuum subjugantium eos. Praeterea sicut Adam a sua divina origine recedentem congruum fuit in suum infimum redigi, scilicet in terram: sic resolutos in aquas immundi humoris congruum fuit submergi in aquis. Et haec congruitas trahitur in parte ex verbis b. Petri in fine secundae epistolae suae, ubi hoc judicium aquae comparat ad extremum judicium, quod erit in igne. Dicit enim, quod sicut caeli et terra erant prius facti de aqua, et per aquam consistebant: sic mundus ille periit per inundationem aquae. Terram autem dicit esse factam de aqua et per aquam, quia per humorem aqueum stat conglutinata. Caelos vero vocat partem aeris aquosam usque ad regionem nubium attingentem: quod patet, quia eosdem caelos per ignem dicit esse dissolvendos. Secunda ratio sumitur per respectum ad ultimum judicium, quod ut poenalissimum, rectum est, ut in igne fiat. Ad imprimendum autem illius timorem et fidem, congruum fuit aliquod grande judicium praemittendum in hac vita, praeexigente tamen hoc gravitate culparum. Post ignem autem nullum elementum fuit ad hoc convenientius quam aqua, quae se habet ad ignem, sicut frigidum ad calidum, et sicut materiale ad formale, et sicut debile ad forte, tam in puniendo, quam in purgando. Aqua vero purgat superficialiter, ignis vero fortius et medullitus. Fuit autem conveniens, quod a minoribus procedatur ad summa. Deinde prius praecessit Joannes baptizans in saeculo aqua, quam veniret Christus baptizans in igne spiritus sancti. Et prius implentur hydriae aqua literae, quam convertantur in vinum spiritualis intelligentiae. Tertia ratio est, per respectum ad statum ejus, qui per Baptismum totum veterem hominem cum suis vitiis spiritualiter occidit et sepeliit, secundum apostolum ad Romanos 6. Interiorem enim hominem regenerat, et renovat, et salvat, quasi Noe in crucis arca. Quod quidem mysterium tangit b. Petrus 1 Epist. cap. 3. Fuit enim valde decens, tantum Christi sacramentum, et tantam renovationem orbis per aliquod solemne mundi lavacrum seu diluvium quasi sensibiliter praeostendi. Quarta ratio est per respectum ad omnia mysteria hic decenter praefigurata, sive sumatur diluvium in bono, tamquam scilicet lavativum et salvativum: sive in malo tamquam vitae extinctivum. Nam hic praesignantur omnia generalia diluvia peccatorum, utpote idolatriae, ad execrationem Judaicae et carnalium cupiditatum in fine Ecclesiae et consimilium. Praesignantur etiam hic diluvia omnium generalium captivitatum, seu generalium judiciorum usque ad ultimum. In bono autem hic praesignantur omnia generalia diluvia gratiarum factarum et faciendarum universo orbi. Movetur vero illius in Psalmo, dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit dominus rex in aeternum. Secundum enim Richardum de s. Victore, tunc Deus in corde inhabitare facit diluvium, quando per ebrietatem spiritualium gustuum tota vis funditus absorbetur; et tunc in ea Deus non stat mobiliter, sed potius sedet in aeternum tamquam rex. Nota autem, quod referendo simul ad bonum et ad malum, in sexto centenario Noe, idest in sexta aetate humani generis inundavit diluvium Judaeorum et Paganorum contra Christum et martyres ejus. Et contra fuit tunc in Christo et Ecclesia diluvium gratiarum. In apertione vero sexti signaculi similia expectamus, sicut patet ex Apocalypsi. A tempore enim, quo filii Dei, clerici scilicet et religiosi, videntes filias hominum, idest villas, et civitates, et temporales divitias earum videntes, quod essent pulchrae, et quod de facili generant multam et magnam prolem, acceperunt sibi pro libito unde quaque; ex tunc orti sunt in Ecclesia gigantes in magnis et mirabilibus supra se ambulantibus, qui potius videntur reges vel marchiones, quam episcopi vel abbates; et hi sunt fortes vel potentes a saeculo viri famosi; et ideo non mirum, si per eos erigatur imago bestiae et statua Babylonis et terrena civitas dilatetur. Et praecipue hoc timendum est, si filii evangelicae paupertatis praedictas filias hominum amplectantur et ambiant, timendum est, ne ex eis generent pseudochristos et prodigia magna. Moritur vero homo post interfectionem quinque sensuum, dum in sexto, idest in depravatione rationis fit diluvium culpae mortalis, juxta illud Christi ad Samaritanam: quinque viros habuisti, et hic quem habes non est tuus vir. E contra post plenam justificationem quinque sensuum quae fit per vitam, intrat diluvium sapientiae et mentalis mundiciae, quasi in sexto spiritualium contemplationum et gustuum experimentali sensu. Rursus sicut circa finem quinti centenarii Noe inundavit malitia et tandem poena ipsius, sic in fine quinti temporis ecclesiastici inundavit cupiditas et impietas. Et ideo in sexta die synagoga et idolatria perierunt exeunte de aquis Sylvestro quasi altero Noe. Et in sexta apparitione ecclesiastici temporis est Babylon, idest carnalis Ecclesia, submergenda in mare inundantium nationum, ut coetus pauperum Christi de naufragio nudus evadat. Secundo potest quaeri quare potius Deus voluit salvare Noe per hujusmodi arcam, quam solo miraculo solius potentiae suae? Ad quod potest quintuplex responsio dari. Prima est, ut in hoc daretur aliquis locus providentiae, et meriti et cooperationis ipsius Noe, quia fabricando tantam arcam et tanto tempore, et pro tali causa, probata est fides et potentia ejus, et per hoc cooperatus est restitutioni salvationis totius generis humani. Secunda est, ut manifesta operatione fabricationis tantae arcae toti orbi aperte praedicaret futurum diluvium, et sic quantum est ex se valde efficaciter compensaretur ad reducendum totum orbem in Deum. Quot enim putas derisiones incredulorum et giganteorum hominum pro hac re in centum annis sustinuit? Quot etiam ad Deum traxit aspicientes tanti viri laborem, sibique cooperantes, et ipsius de diluvio futuro praedicationem? Et hinc est, quod Petrus in epistola sua dicit: tunc Christum in spiritu praedicasse incredulis et in carcere carnis et carnalis plebis conclusis. Tertia ratio est, ut modus salvandi conformetur modo puniendi, et etiam modo communi, quo per navigia salvamur in mari. Quarta est ostensio multiformitatis divinae potentiae et sapientiae in diversis modis salvandi: quos secundum diversitatem temporum diversimode cogitavit et fecit. Jam enim potentia creandi erat satis ostensa in Adam: et in Enoch potentia transferendi seu rapiendi hominem subito per varia mundi loca. Nunc vero pulchre ostensa est potentia adductiva tot animalium ad manum Noe, et ordinativa eorum in arca, tam quoad pabulum quam quoad quietum et domesticum statum et consortium. Ostensa est etiam potentia mirae gubernationis arcae in tanto diluvio, ut nec per contactum montium, arborum atque jumentorum motum frangeretur: neque turbulenter concuteretur, aut pars arcae suprema ad infima regyraretur seu reversaretur. Ostensa est hic etiam potentia conservativa Noe et animalium in arca, cum nec minimum respiraculum exterius prodiret ab arca, aut de foris intraret in eam: et tamen potuit sufficere tantae multitudini animalium paucus aer inclusus, cum aer exterior usque ad regionem nubium versus esset in aquas: quia omnia haec divino fiebant miraculo. Quinta est multiformitas mysteriorum hic optime praesignatorum. Nam per arcam designatur moraliter mens sancta, quae ex lignis quadratis et politis et a sua tortuositate complanatis, idest ex stabili quadratura virtutum rectissimarum et politarum consistit. Et in hac tria sunt tecta: quorum primum attingit supremum sensualitatis: secundum vero attingit apicem rationis inferioris: tertium vero est in supremo vertice rationis superioris. Primum est perfecta continentia seu moderantia: secundum perfecta prudentia: tertium est tacita sapientia. In primo et secundo proprie stant viri et uxores: in tertio vero animalia, quamvis per quamdam mutuam communicationem sint infra et supra. Sunt hic etiam non solum munda, sed et immunda; tum per humilem memoriam peccatorum, tum per discretam conservationem naturae et potentiarum nostrarum immundarum. Allegorice vero est ad praesens arca, primo scilicet Ecclesia, in qua triplex est mansio sive tectum, scilicet conjugatorum, continentium et virginum; vel incipientium, et proficientium et perfectorum: vel secundum legem generalem omnis hierarchiae, est ibi ordo inferiorum et mediorum et superiorum, utpote activorum, contemplativorum et rectorum ex utroque commixtorum. Et ideo in arca sunt viri et feminae, et gressibilia, et volatilia, et reptilia, in infirmis active humiliter repentia. Interiora autem et exteriora hujus arcae sunt fervido et indissolubili charitatis glutino bituminata, ut a nullo fluctu inundantium tentationum possit irrumpi aut penetrari. Secundo haec arca est religio sacra, et praecipue religio evangelica habens tria principalia vota. Tertio est Scriptura sacra, cujus prima mansio est lex nova, et spiritualis intelligentia manans ab utraque. Quarta est doctorum praedicatio et doctrina salutifera. Vel etiam est virgo beata, in qua Christus corporaliter mansit: Christus inquam, totus mysticus (caput scilicet cum membris sub tecto suae multiformis qualitatis, charitatis et gratiae) spiritualiter conquiescit. Est etiam Christi crux vel Christi humanitas beata et gloriosa: quorum pertractatio juxta modos praemissos de facili patet. Notandum tamen, quod secundum Augustinum, 15 de civitate Dei cap. 26, talis proportio mensurae datur arcae, qualis est in corpore humano. Nam longitudo hominis quae est a vertice capitis usque ad pedes, sexies tantum habet, quam latitudo quae est ab uno latere usque ad aliud latus; et decies tantum quam quae est a superficie dorsi usque ad superficiem ventris. Sicut autem latitudo arcae significat charitatis dilationem quae pertingit usque ad jubilaeum remissionis et gratiae et letitiae spiritus sancti: sic altitudo est significativa actionis in Deum, quae Decalogum implet divinae legis, et replicat per ternarium fidei, spei et charitatis. Longitudo et perseverantia longanimis et finalis quae centenarium, idest perfectum saeculum, incedit per ternarium, idest a principio bono per medium bonum, in finem optimum, quasi a patre per filium in spiritum sanctum. Nota etiam quod tectum arcae arctando semper adscendit et in cubito consummatur, quia secundum Dionysium, Lib. de mystica theologia, in principio ascensionum in Deum est theologia lata, quia contemplatur Deum per omnium rerum negationem; et tanto plus ascendit, quanto plus ad hujusmodi negationes arctatur, usque dum veniat ad silentium, et superexcessum omnimodae negationis, per caliginem nubis in Moyse designatae: quia et in illo superexcessu attingitur summa Dei unitas et uniformitas: ideo hic a multo et infimo proceditur et terminatur ad unum et summum. Per ostium vero ejus, quod in latere est, secundum Augustinum, laterale vulnus Christi significatur per quod intramus in ipsum: quia inde sacramenta manarunt quibus credentes initiantur, idest sanctificantur. Generaliter autem significat pietatem condescensivam et humilem: et ideo dicitur esse deorsum, idest in inferiori parte lateris arcae. Per hanc enim pietatem Ecclesia et quaecumque mens sancta exit ad proximum et intra se recipit ipsum. Fenestra vero, idest contemplatio et cultus, est in supremo et circa tectum, sicut sunt oculi in capite nostro. Post hoc nota, quomodo mystice dies et menses diluvii hic narrantur. Nam pluvia fuit quadraginta diebus. In quo secundum unum modum designatur totum laboriosum tempus Ecclesiae vel hujus vitae. Hic est enim numerus annorum et mansionum populi in deserto et jejunii Christi. In tota autem hac vita non cessat pluvia tentationum, neque pluvia gratiarum; ideo designat hic numerus tempus finalium tentationum. Septimo autem mense requievit arca non in loco infimo, sed in montium vertice, ad quem fuit per aquarum diluvium sublevata: quia Christus et ejus mater per tribulationum diluvium ad caelestis regni solium adscenderunt habentes sabbatum seu requiem post perfectionem suorum operum et laborum senario pereuntium dierum et mensium praesignatam. Ecclesia autem tam primitiva quam finalis per pressuram diluvii adscendit ad contemplationis et evangelicae perfectionis apicem et tandem ad caelestem sedem. Rursum hoc diluvium duravit per annum, secundum Magistrum, et si menses essent lunares, tunc eadem die anno revoluto egressus est Noe de arca, quo intravit in eam. Intravit enim decima septima die secundi mensis, licet alia translatio habet vigesimaseptima. Exivit autem vigesima octava die ejusdem mensis, quia quota est luna hodie, si undecim dies addas anno lunari, complent annum solarem. In quo designatur, quod post plenam resolutionem vitae solaris, idest perfectae, fit circularis reditus ad primum principium. Ulterius prima die decimi mensis apparuerunt cacumina montium, et post quadraginta dies aperta arcae fenestra emittitur primo corvus, qui ad arcam plane non revertitur; et tunc emittitur columba trina emissione. In prima rediit, quia non invenit requiem pes suus. In secunda adfert ramum olivae. In tertia evolat in aeternum: tuncque subditur, quod decimo anno Noe prima die mensis primi imminutae sunt aquae, et aperto tecto arcae, vidit Noe terram esse exsiccatam: licet mense secundo hoc plenius factum esse legatur, scilicet quadragesimo septimo die ab initio primi mensis praefati. In initio enim legis per mensem decimum propter praeceptorum Decalogum designatae apparuerunt prima elementa divini cultus et prima seminaria fidei. Et post ejus laboriosum decursum, seu post quadraginta generationes a Jacob usque ad Christum, reperta est fenestra sacrae Scripturae, quando in die resurrectionis Christus discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas. Tunc enim quasi per fenestram in alto positam emissi sunt duo status Ecclesiae, designati in Petro et Joanne. Primus est activus et clericalis et austerae vitae, interpretatus est quasi corvus, qui quantum ad electos est per mortificationem niger et per martyrium in aquis diluvii passionum et tentationum. Quantum vero ad ejusdem status imperfectos et reprobos corvus non rediit a negotiis corporalibus et saecularibus quasi ab aquis et cadaveribus. Habent tamen vocem praesumptione inflatam et vitam per saecularia et carnalia denigratam: et ideo oportet post hunc emitti columbam, idest statum gratiosum et simplicem contemplativorum in amore et partu spiritalis amoris instar columbae multum foecundatum. Si autem vis multiformiter speculari mysteria columbae et corvi, scito quod Judaicus populus se habuit ad Christi Ecclesiam, sicut corvus ad columbam: unde ille sicut corvus in carnis ceremoniis et sacrificiis versabatur. Rursus clerus Graecorum a carnali conjugio non recedens fuit corvus, Latinus vero pro quanto recessit fuit columba. Rursus in fine temporum ordo ecclesiasticus ad carnem seu pellem temporalem inhians ipse est corvus. Qui vero illa omnia fugit, puro et columbino pastu contentus, ramum olivae portat in rostro: pacem Christi et gratiam annuntians toti orbi, columbae assimilatur. Loquutus est autem dominus ad Noe, dicens: egredere et cetera. Habito de exterminio primae generationis facto per diluvium, hic subditur de reparatione ejusdem. Narrantur autem hic septem per ordinem. Primo scilicet egressus de arca cum Dei imperio ad propagandum. Secundo sacrificii cultus Deo acceptus cum Dei promisso ad simile judicium de cetero non fiendum, ibi, aedificavit autem Noe. Tertio hominis ad propagandum et universis dominandum benedictiva a Deo reconfirmatio, cum speciali concessione carnium et piscium, ibi, benedixitque Deus Noe. Quarto Dei cum homine de cetero per diluvium non delendo specialis pactio et confoederatio, ibi, hoc quoque dixit dominus ad Noe. Quinto pro praedicto foedere signi mystici donatio, ibi, dixitque Deus, hic est signum foederis. Sexto breviter et in summa de diffusione totius humani generis facta a tribus filiis Noe; et specialiter quomodo Chanaan est natus de altero eorum, scilicet de Cham: et narratur simplicitas vitae Noe, ut derisa a Cham, sed honorata a Sem et Japhet, ibi, igitur filii Noe erant. Septimo narratur prophetica benedictio duorum honorantium, et maledictio dehonorantis patrem, ibi, evigilans autem Noe. Et post breviter subditur summa omnium annorum Noe. Dicit igitur: sed omnia animantia egressa sunt de arca Noe. Augustinus, 16 de civitate Dei, cap. 7, quaerit quomodo animalia quae ex sola commixtione nascuntur, ad insulas vel ultra maria magna transierint. Et respondet, quod possunt credi ad insulas proximas natando transisse: ad longinquiores vero portata fuisse per homines. Vel Dei jussu vel ministerio Angelorum hoc factum fuit. Odoratusque est dominus odorem suavitatis. Absit cogitatio, quod Deus fuerit sensualiter delectatus in sensibili odore holocaustorum illorum: sed Scriptura sic loquitur ad fortius exprimendum, quod Deus spiritalem virtutem sacrificii Christi in illis, sicut in signis sacramentaliter contentam vehementer acceptabat. Et ait ad eum. Nequaquam ultra maledicam terrae, scilicet per immissionem universalis diluvii. Non enim intendit alia judicia postmodum subsecuta vel subsecutura per hoc excludere. Nota autem quod in eo, quod hoc subdit immediate post illud, odoratus, aperte innuit se istud promittere, non propter meritum Noe: sed propter meritum Christi in fide et sacrificio Noe, sacramentaliter contentum: sensus enim et etc. quasi diceret: tanta est infirmitas corruptionis humanae quod multa sunt sibi toleranda. Et nota quod duas caussas veniae seu venialitatis et remissibilitatis peccatorum nostrorum hic docet. Prima quidem est ex Dei et Christi hominis et sanctorum suorum bonitate. Secunda est ex humana infirmitate, cunctis diebus terrae sementis et messis etc. non requiescent, idest non cessabunt. Quasi diceret, omni tempore durabit debita alternatio dierum et noctium, et aestatis et hyemis, seu quatuor temporum anni, ac frigoris et aestus sive caloris, idest quatuor qualitatum elementalium in quibus illae duae praedominantur, et messium seminum sive seminationum, quasi diceret: cursus mundi hominum conservationi expediens a me de cetero continuabitur. Dicit autem, cunctis diebus terrae. Et infra dicit, signum foederis dari in generationes sempiternas. Non quod cursus hujus vitae sit aeternaliter duraturus; sed est hic intelligendum juxta quadruplicem modum tangendum infra tertiodecimo super illo verbo: omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Et nota quod ab ultimo binario, scilicet semente et messe, procedit ad duo media quae ad immutationem aeris magis spectant et terminantur in primum et supremum, scilicet in noctem et diem cujus immediata causalitas est in sole. Sed forte quaeretur, quare repromittit hoc potius respectu diluvii quam cujusvis judicii particularis? Ad hoc dicendum, quod consuetudo est Dei unum et idem universale judicium non reiterare. Et hoc triplici ex caussa, quantum occurrit ad praesens. Prima est propter varietatem peccatorum. Sicut enim minori culpae minor poena debetur et majori major: sic diversis generibus criminum diversa genera suppliciorum congrue correspondent. Alia enim debentur peccatis carnalibus, alia spiritualibus: et alia his qui in lege naturae peccaverunt et alia contemptoribus legis et contemptoribus gratiae Christi. Secunda est ad ostendendum efficaciam meriti sanctorum patrum et tandem Christi meriti: decens enim est, ut sanctis, qui patienter portaverunt et triumphaliter transierunt aliqua summa et universalia tentamenta et judicia, detur hoc privilegium, scilicet quod a modo super eorum genus et posteros tale judicium non contingat. Et in his figuratur privilegium meriti Christi, per quod sic sumus in aeternum salvandi, quod in salvatis ab eo nullum sit judicium postea successurum. Tertia est, quia multiformitas judiciorum et operum sub decenti ordine introducta, multum nobilitat ordinem universi, et multum magnificat multiformitatem sapientiae et potentiae Dei.


Caput 9

[90282] Postilla in libros Geneseos, cap. 9 Benedixit Deus Noe. Et terror vester et tremor sit super cuncta animalia. Istud videtur dicere assecurative, ne scilicet formident quod Deus non operetur eis ad dominandum animalibus et ceteris prout expedit statui hujus vitae. Videtur etiam subdi de animalibus edendis. Omnes pisces marini manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur, idest omne animal, erit vobis in cibum. Ex hoc patet quod prius non erant eis in cibum, nec pisces prius erant traditi et concessi homini ad esum; alias frustra hoc hic apposuisset. Creditur autem hoc esse factum primo et principaliter propter deteriorationem terrae nascentium factam per diluvium: secundo ex condescensione; Deus enim per lapsum et descensum temporum condescendens hominibus concedit plura quae in primis temporibus inhibuit. Unde statum paupertatis apostolicae in communi non compulit servari in Ecclesiis et monasteriis, quibus opulentiam temporalium et propter infirmitatem status indulsit. Et certe majoris perfectionis erat a carnibus et piscibus abstinere: tum quia per hoc minuebatur carnale incitamentum et delectamentum, quod ex esu istorum provenit: tum quia illud erat argumentum quoddam humanioris cujusdam impietatis et pietatis. Nam animalia propter esum suum occidere, quamdam videtur sapere crudelitatem. Ex hac tamen concessione subsecutum est multiplex mysterium. Primum scilicet quod animalis vita occisa et tandem homini incorporata ascendit per hoc ad dignitatem rationalem. Secundo quod animalis homo animalia edit et sapit et animaliter vivit. Tertio quod animalitas nostra erat post baptismale diluvium et multo magis post finale judicium Christo et apostolis incorporanda. Unde gentiles, qui prius erant velut bestiae, sunt per crucem Christi spiritaliter occisi, sunt et Christi Ecclesiae incorporati, juxta illud quod, actuum 10, dictum est Petro: surge Petre, occide et manduca et cetera. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, scilicet animalia; liceat vobis ea comedere, sicut licet comedere olera. Sed quomodo dicit omnia? Numquid licuit eis comedere animalia venenosa et mortifera? Aut quaedam abominabilia, ut sunt vermes, aut muscae aut ranae? Dicendum, quod subintelligendum est, omnia nostro esui utilia et congruentia; quia nec etiam olera aut quaecumque alia sunt nobis nisi sub hoc modo concessa. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Idest non comedetis animal suffocatum, in quo dum moritur et post mortem sanguis ejus remanet. Et pro hujus ratione subdit: sanguinem enim, scilicet esum, animarum vestrarum, idest in quo fundantur animae vestrae seu vitae vestrae, requiram, scilicet per vindictam, de manu cunctarum bestiarum, idest bestialium hominum, qui nulla ratione ducti, sed sola bestiali ferocitate homines occidunt. Et de manu hominis, qui scilicet in occidendo aliqua ratione quasi homo rationalis moveri videtur. Deinde quasi expositive subdit: de manu viri, idest fortis sive potentis, et quasi in hoc strenui sive virilis, et de manu fratris cujuscumque secundum carnem propinqui quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, idest morte punietur, scilicet vel in hac vita, vel in altera, nisi (supple) per mortem poenitentiae satisfecerit. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Quasi diceret: non debet homo tractari sicut animalia bruta, sed potius pie et reverenter tamquam factus ad imaginem, ac per consequens ad aeternam societatem Dei. Et nota quod in hac ratione aperte ostendit, quod contra naturalem dignitatem imaginis Dei est quod moriatur; et ita est quod mors humana est contra rectitudinem primi ordinis naturalis. Sed quare prohibuit esum animalis suffocati seu mortui cum sanguine suo? Aut quid facit ad hoc ratio quae subditur, scilicet de sanguine hominis non effundendo? Praecipue cum huic potius conformetur occisio animalium per effusionem sui sanguinis facta, quam quando fit absque effusione, sicut est in suffocatis? Quomodo etiam creditur quod de manu bestiarum requiret Deus sanguinem hominis effusum ab eis, cum a bestiis, secundum literam proprie sumptis, non debeat requiri? Ad primum triplex ratio potest dari. Prima est ut doceat cibos et modos edendi abominabiles evitare. Carnes enim quibus sanguis coagulatus et mortuus est commixtus, sunt communiter abominabiles: et forte minus sanae, quia non est facta ex eis grossarum fumositatum evaporatio debita. Secunda est ad magis elongandum homines ab omni crudeli effusione sanguinis et voracitate, quae generat et includit quemdam bestialem appetitum sanguinis et quamdam brutalem rabiem in vorando: et hanc rationem videtur Deus hic ponere. Effundere autem sanguinem animalis hac sola caussa ut carnibus primum a sanguine emundatis, postmodum cum maturitate debita illae comedantur, non sonat crudelitatem, sed humanam medicinam et sobrietatem. Tertia est mystica: hoc enim praeceptum aliquo modo fuit caeremoniale, unde in Levitico inter caeremonialia reputatur. Si enim sanguis designet corruptum amorem, constat nihil cum eo edendum: si vero designet sanctum amorem in quo est sedes spiritalis vitae, tunc non est edendus ut commixtus cum carne, idest cum carnali opere vel affectu sanguinis morticinorum. Et potius designat corruptum amorem quam sanctum. Dicunt autem aliqui quod ubi nos habemus, de manu cunctarum bestiarum, in Hebraeis est: de manu omnis viventis. Et ne de omnibus hoc simpliciter intelligatur, subdit expositive, idest de manu hominis. Vel potest secundo dici quod ad quamdam exaggerationem homicidii et poenae ejus dixit hoc de bestiis a quibus pro tanto humanum sanguinem requirit, pro quanto propter hoc bestias homini nocivas vult et facit interfici; propter hoc enim licitum et etiam debitum est occidere eas. Bestia etiam quae jam hominem de facto occidit, etiam in horrorem talis facti interficienda est et ut homines ab homicidio fortius deterreantur. Tertio potest dici secundum modum supra jam expositum, quod scilicet bestia sumatur hic pro homine furore bestiali moto ad occidendum. Ecce ego statuam pactum meum vobiscum. Nota quod a Noe et ultra legitur Deus pactum cum homine fecisse, in signum quod post primi hominis lapsum et post carnalis concupiscentiae lubricum, et post mortis sibi debitae diluvium non habemus spem aut societatem cum Deo, nisi per specialis reconciliationis pactum. Significatur etiam per hoc, quod Deus specialibus modis foederatur cum suis electis post quaelibet generalia judicia: quia tunc fundat et initiat novos status; et ideo oportet tunc fieri nova et specialia pacta pro toto tempore illius status. Et ad omnem animam viventem quae est vobiscum. Nota quod Deus non facit pacta ad animalia in seipsis, aut propter seipsa, sed solum in hominibus et propter homines. Unde cum Noe facit pactum de conservatione animalium pro quanto hoc erat utile homini. Dicitur tamen sic ut magis congruat mysteriis: quia in Noe et filiis ejus designantur magis intelligentes: in animalibus vero simpliciores qui a doctioribus erudiuntur. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. Quidam dicunt quod ad literam arcum solaris refulgentiae in nubibus generatum dedit Deus pro signo diluvii non venturi. Et dicunt quod ante diluvium non fuerant nubes nec pluviae, ac per consequens neque talis arcus. Quandocumque autem arcus apparet, signum est parvae et temperatae rorationis; quia arcus iste non generatur in nube, nisi solum quando ex ea manat subtile et parvum stillicidium, et quando e contra sol refulget: quod non potest fieri quando totus aer est nubibus densis et pluviis magnis opertus. Hinc etiam (ut dicunt) arcus hic est signum non cito venturi judicii ultimi per universalem conflagrationem ignium fiendi; quia dispositio ad illam est aeris vehemens siccitas et adustio, cujus oppositum arcus iste designat, quia non fit in nube sicca nec tempore sicco, sed in nube aquosa et tempore aliquantulum pluvioso. Sed contra istos est primo, quia non est certum nec verisimile quod ante diluvium non fuerunt nubes nec pluvia, nec talis arcus. Numquid enim terra promissionis et multae aliae terrae non egebant pluviis irrigari et foecundari et contra aestum nimium plerumque refrigerari? Numquid etiam per calorem solis non elevabantur tunc vapores ex terra et aqua, sicut et nunc? Quod si sic fiebat, utique nubes erant. Secundo, quia licet arcus iste exigat pluviam temperatam, non propter hoc est sufficiens signum seu argumentum quod Deus non deleat mundum per diluvium aquae vel ignis, cum Dei potentia vel actio non dependeat ab actione aeris vel nubium; quin potius talia indicia facit et facturus est, quo minus hoc ab omnibus communiter aestimetur. Tertio, quia tale signum est naturale potius quam specialis gratiae sive pacti. Hic autem Deus ponit illud pro signo specialis foederis sui ad Noe et ad stirpem ejus. Quarto, quia talis arcus non dicit aliquam rationem amoris vel meriti, propter quam debeat Deus recordari foederis sui. Hic autem dicitur a Deo quod cum viderit arcum suum, recordabitur foederis sempiterni quod pepigit cum omni carne et cum omni vivente. Dicendum igitur quod Deus sicut et in ceteris mysteriis, sumpta figurali similitudine ex arcu nubium naturaliter temperiem exigente et designante voluit occulte significare formale et principale exemplar et signum inviolabilis firmitatis foederis sui ad genus humanum, saltem quo ad electos. Hoc autem est radicaliter immensa Dei bonitas ad genus humanum: expressive autem infallibilis veritas suarum promissionum tam scriptarum quam inspiratarum aut voce sensibili promulgatarum: promeritorie vero est charitas et passio Christi hominis, ac deinde charitas sanctorum patrum. In quolibet enim horum instar arcus caelestis inveniuntur scilicet septem. Temperamentum refrigerii, irroratio suavis stillicidii, dilatatio amplexus, refulgentia solaris radii, gratiositas aspectus, venusta emissio jaculi amorosi, serena profunditas perspicui nubilosi. Licet autem Deus a nullo objecto causaliter moveatur, nihilominus in horum visione quam habet non de novo, sed ab aeterno, recordatur Deus foederis, quod ex mera gratia pepigit cum electis. Et nota quod, licet Dei charitas et solaris veritas sunt sicut arcus pro quanto ad infima nostra arcualiter se aperiunt et expandunt: et serena profunditas Dei ac nubes sit et chorda in qua manet arcus iste: nihilominus ut solis ad nubem et arcum distinctio fiat, arcus iste est aeternae charitatis et veritatis a patre genitae radiosa expressio posita primo in nubibus, idest in profundis eloquiis divinorum testamentorum, seu divinarum promissionum vel Scripturarum: et simul cum hoc in caelicis et profundis cordibus patriarcharum et prophetarum, ac tertio in humanitate Christi, tam per personalem unionem, quam per singularem illius animae irradiationem et inebriationem: et simul cum hoc positus est iste in utero virginis, et postea ibi tam cor quam brachia ad nos instar arcus expandit. Sexto in mentibus apostolicis per fidem semper fervidam et praedicationem. Septimo in mente et carne apparuit in pactum et testimonium futurorum. Erant igitur filii Noe. Hic de filiis ejus mentionem facit, de Chanaam filio Cham, et benedictione Sem et Japhet, de qua et mox agere intendit. Tres isti sunt filii Noe, et ab his disseminatum est totum genus humanum. Ex hoc loco, et etiam ex praecedentibus, aperte patet quod hi soli tres viri cum Noe remanserunt post diluvium, et quod postea Noe non habuit aliam prolem. Ex quibus duo satis miranda occurrunt. Primum est quomodo in sexcentis annis Noe ante diluvium et trecentis annis filiorum suorum nullus ex eis natus sit praeter hos tres; aut si plures ex eis nati sunt, quomodo salvati non sunt in arca. Secundum est quomodo in trecentis quinquaginta annis Noe post diluvium nullus ex eo natus est. Ad hoc ergo potest dici, quod sive ante diluvium plures ex eis nati fuerint, sive non, Deus tamen noluit in arca plures salvari quam Noe cum tribus filiis ejus, humanum genus repropagaturus. Et hoc primo propter mysterium Trinitatis in unitate firmatae. Secundo propter majorem nexum unitatis generationum sequentium. Tertio in commendationem divinae potentiae et ordinis suae sapientiae, in eo quod ex paucis seminibus et radicibus multas messes facit mirabili ordine pullulare. Credendum est tamen quod si Noe ante diluvium aliam prolem habuit, quod vel suae sanctitati non adhaeserint, vel ante diluvium obierint, aut quod submersio eorum per diluvium fuerit eis ad purgationem delictorum suorum, sicut et aliis tunc poenitentibus et ad cor redeuntibus creditur in purgationem fuisse. Coepitque vir agricola etc. et plantavit vineam. Secundum Magistrum in historiis naturales labruscas transplantando et excolendo ad usum vineae reduxit. Nihil tamen est inconveniens si dicatur quod bonas vites invenit et collegit, et vineam inde fecit. Bibensque vinum inebriatus est. Ignorans, scilicet, vim ejus propter debilitatem sui capitis respectu fortitudinis vini, quod utique facilius nocet homini insueto et inexperto. An autem tunc coepit usus vini, ita quod ante diluvium non biberent homines nisi aquam, non potest plane argui ex hoc loco. Isidorus tamen Etymologiarum libro decimoseptimo dicit: vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Et secundum hoc videtur quod ante diluvium non biberint homines saltem ex vinea culta. Nota quod Scriptura multis factis et accidentibus Noe, hoc unum quod in se fuit modicum nulliusque virtutis significanter enarrat, tum propter memorabile factum filiorum ex hoc subsecutum, tum etiam propter magnum mysterium quod hic spiritus Moysi vidit, tum etiam ut doceat quod etiam sanctis viris plerumque ita humana et infirma contingunt: tum etiam ut in hoc ipso innuat quod talia plerumque contingunt et contingere possunt absque peccato, tamquam non subjecta providentiae nostrae, et potius acta in nobis quam facta a nobis. Mysterium autem hujus sancti sumptum in bono fuit, primo in figuram summi patriarchae Christi, quia nimia charitate suae vineae, idest Ecclesiae suae quam plantavit inebriatus, non erubuit pro nobis in cruce, et hoc in tabernaculo suo, idest in medio populi sui, pati. Secundo figurat excessivos fervores sanctorum, qui pro Christo et Ecclesia nuditates et confusiones multimodas portaverunt, et portati sunt, instar David, qui coram ancillis suis nudatus est et quasi unus de scurris: unde et a Michol uxore sua derisus est sicut Christus a synagoga. Tertio significat apertionem Scripturarum quae fit per excessum charitatis et per ebrietatem spiritus, ex qua Christi nuda veritas absque tegumento figuralium illucescit, quam tamen invidi et haeretici sicut canes dilacerant et derident. Sumptum vero in malo designat quod plantatio seu aggregatio delectabilium et carnalium fomentorum generant insaniam abominandorum excessuum, seu comessationum et ebrietatum, ad quam sequitur nudatio femorum, idest turpitudo luxuriae; et licet hoc de se sit derisibile, non est tamen filiorum derisorie revelare turpitudinem patris sui. Cum didicisset quod fecit ei filius suus, scilicet a duobus aliis filiis sibi hoc referentibus. Sed numquid haec relatio fuit detractoria et Noe ad iram provocatoria, et per consequens perversa? Dicendum quod malum subditi potest licite referri praelato, ut tamquam pater increpet et corrigat illud; et praecipue si est talis de quo omnino sit praesumendum quod non provocetur impie contra peccantem, sicut de Noe sanctissimo et naturali patre ipsius Cham erat utique praesumendum. Dato etiam quodam zelo detestationis tanti sceleris dixerint hoc patri, et viro sancto, bene potuit hoc fieri absque peccato. Ait: maledictus et cetera. Sed numquid maledicere non est peccatum ex peccato irae caussatum, cum apostolus prioris Corinthiorum sexto dicat, quod maledici regnum Dei non possidebunt? Dicendum quod sancti in Scripturis dicuntur maledicere, non quasi malum optantes, sed quasi prophetice futura mala praedicentes. Unde hic non debet suppleri, maledictus sit, sed maledictus est vel erit: unde nec subdit, servus sit, sed servus erit. Si tamen dicatur quod haec sit quasi ex voto optantis, hoc fit solum ex zelo divinae justitiae, quam tunc promeritus fuerat. Nec ex hoc est facile ab infirmis trahendum exemplum; quia quod zelo justitiae se facere putarent, facerent saepius ex livore vindictae et irae. Filius suus minor, scilicet Cham. Qui minor dicitur vel solum respectu Sem et Japhet, scilicet si fuerit tertio genitus: vel dicitur minor valore et dignitate. Et nota quod iste merito maledictus est a patre. Praetermisso enim quod proprium patrem derisit, stupendum est quod patrem tantae aetatis, tantaeque sanctitatis, quem ita familiarem Deo probaverit, et in quo solo Deus omnia servaverat et restauraverat, sic potuit deridere: et praecipue cum ille homo esset jam sexcentenarius, et qui cum solis septem de diluvio salvatus erat, et maxime circa activum principium partis generativae, de qua immediate se noverat propagatum. Unde patet quod hoc esse non potuit nisi prius a sodalitate virtutis, et a reverentia divinorum vehementer decidisset; propter quod merito hic scribitur tamquam valde stupendum. Et fortasse ex magna mentis praesumptione patris simplicitatem et casum ejus superbe contempsit; et in cumulum sui contemptus hoc fit pejus, quod rem occultam caeteris detractorie et derisorie propalavit. Maledictus Chanaan. Qui jam post diluvium ex Cham erat natus. Sed quare Noe huic primum maledicit, et non potius patri ejus qui eum deriserat? Dicendum quod hoc facit, quia in spiritu vidit gentem Chananaeorum ex hoc Chanaan generandam, esse singulariter a Deo maledicendam et exterminandam et subjugandam per Judaeos, qui fuerunt de genere Sem: et etiam ante per Assyrios qui de Sem sunt orti, et tandem per Romanos qui de Japhet fuerunt. Moyses autem videtur hic, quantum ad literam, praecipue dicere, quia subjugandi erant a Judaeis; in cujus signum est quod ceteri filii Cham, de quibus infra dicitur, non maledicuntur: sed solus Chanaan. Potest etiam secundo dici quod plus fuit hoc quam maledicere patrem solum; quia perinde est ac si diceret: tu et tua generatio estis maledicti a Deo. Fuit enim decens quod sicut malum filium se fecerat, sic filios malos et maledictos haberet. Servus servorum erit fratribus suis. Inter omnes servos erit vilissimus, et summae servituti subjectus, quasi serviens servis fratrum suorum. Dicitur enim servus servorum, sicut flos florum, et Deus deorum. Nota quod servitus legis hujusmodi in poenam propter peccatum est primitus introducta. Licet enim in omni hierarchia sit dare superiores et inferiores secundum Dionysium, non tamen servos. Servitus enim proprie sumpta, est quid poenale; nam libertas ei opposita, est quid naturaliter desideratum. Habet autem tria in se notabiliter poenalia. Primum respectu animae et spiritualium, quia servus non habet liberam facultatem transferendi se ad utiliora animae suae sine licentia domini sui. Secundum est respectu corporis et temporalium; quia nec in corpore nec in rebus habet liberum dominium, etiam respectu utilium sibi aut necessariorum. Tertium est quia potest a dominis compelli ad multas angarias et labores, et etiam potest vendi quasi jumentum. Dictus est autem servus a servando, quia victis hostibus capti ex eis servantur ad vitam; sic tamen quod modo praedicto essent subjecti servatoribus suis. Et hac ratione secundum jura gentium servitus processit, quia justo bello capti et juste occidendi gratisque ad vitam servati, juste potuerunt servitutis poena ligari. Benedictus dominus Deus Sem. Hoc dicit quia unius Dei cultus in sola stirpe Sem tempore Abrahae remansit. Sit Chanaan servus ejus. Non dicit hoc pro persona Chanaan, sed pro populo Chananaeorum, qui nascitur ex ipso. Dilatet Deus Japhet. Alludit nomini, quia Japhet latitudo interpretatur, quia in nationibus dilatatus est, nam secundum Hieronymum, populus gentium ex ipso est ortus. Et habitet in tabernaculis Sem. Idest populus ejus civiliter commoretur sub regno seu imperio filiorum Sem, quod proprie impletum est in regno Assyriorum et Chaldaeorum; sed tandem verius in regno Christi qui fuit de Sem, sub quo et in quo omnes gentes per fidem manserunt. Sitque Chanaan servus ejus. Hoc impletum est in parte imperii Graecorum et imperii Romanorum. Sed forte quaeret aliquis. Quid ponderis haec maledictio? Nam quo ad culpam non fuit minus malum, imo pejus, quod filii Sem in regno idolatriae super filios Cham regnaverunt, quam quod filii Cham eis in hoc subjecti fuerunt. Rursum cum omnia moriantur, quae prosperitas fuit Judaeis plus quam filiis Cham, in hoc quod illis de terra promissionis expulsis in ea temporaliter regnaverunt: cum per mortem inde exierint, sicut et illi, et etiam per consimilia bella sunt etiam inde expulsi? Ulterius quae benedictio fuit filiis Japhet, quod imperio filiorum Sem idolatrantium cohabitaverint? Dicendum quod hic et ubique in toto testamento est regulariter observandum quod in temporalibus benedictionibus et promissionibus ac maledictionibus et comminationibus subintelligantur aeterna bona et aeterna mala. Itaque in talibus intelliguntur temporalia bona vel mala illis in locis contenta, vel eisdem aliquid melius vel pejus. Et ideo pro certo est tenendum quod Noe plus intendit hic prophetare de aeternis et spiritualibus bonis et malis quam de transitoriis et terrenis. Et hinc est quod in hujusmodi semper prophetatur de complendis sub Christo. In Cham enim intelliguntur omnes reprobi, quorum generatio, velit nolit, servit electis, sive exercendo eorum patientiam ceterasque virtutes, sive quia eorum malitiae virtus sanctorum praedominatur, et post hanc vitam illam potentissime et aeternaliter conculcabit. Nota pro mysteriis, quod Cham designat Judaeos et haereticos, et universaliter omnes derisores Christi et sanctorum et sapientiae Dei. Per Sem vero et Japhet designantur fides et charitas et omnes habentes eas. Vel conversi Judaei, per Sem, et conversi de gentibus, per Japhet, quia pallium, idest immensitatem majestatis et charitatis, et maturitatis et honestatis Christi imposuerunt humeris suis, se totos scilicet ei subjicientes, et per obedientiam eam portantes, et incedentes retrorsum, idest non redeuntes in eam partem quae est ante faciem, sed in eam quae est post tergum, qui motus retrocessivus vocatur, non viderunt, sed operuerunt verenda patris sui, id est carnali aut curioso et contemptivo aspectu non aspexerunt Christi humilia et infirma: sed potius sicut omnino superexcedentia intellectum eorum operiunt illa pallio divinae majestatis, id est, reverendo ea tamquam divinissima, et tamquam divina majestate assumpta. Per cujus contrarium Judaei et haeretici in se et sua prole sunt maledicti, et aeternae servituti apostolorum et fidelium addicti. Augustinus vero, decimo sexto de civitate Dei, cap. 2, ponit hic mysteria quoad quaedam, dicens, quod quodammodo in passione Christi id factum est. Nam pro nobis eam factam honoramus, et Judaeorum facinus aversamur. Vestimentum signat sacramentum, dorsa, memoriam praeteritorum, quia passionem Christi vestimento sacramentorum honorabiliter tegimus, quam post tergum portamus, quia ipsius tamquam jam praeteritae memoriam celebramus. Dicit etiam quod reprobi solo sono vocis eam foris annunciant, et non intelligunt, intelligentia scilicet affectuali. Probi autem intus in corde honorant infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Et hujus figura est quod Cham exiens hoc annuntiaverit foris. Sem vero et Japhet ut hoc velarent, hoc est, honorarent, ingressi sunt, id est interius id egerunt. Nota etiam quod idem subdit ibi: a duobus filiis Noe benedictis usque ad Abraham de nullo justorum quod pie dominum colerent, nulla fit mentio, quamvis non sit credendum eos defuisse; sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et hoc esset magis historica diligentia, quam prophetica providentia. Spiritus itaque Dei per Moysen illa subsequitur, quibus non solum narrarentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertineant ad civitatem Dei; eo quod quidquid hic dicitur de hominibus qui non sunt cives ejus, ad hoc dicit ut ex illa comparatione contraria vel proficiat vel emineat.


Caput 10

[90283] Postilla in libros Geneseos, cap. 10 Hae sunt generationes filiorum Noe. Habito de termino diluvii et separatione facta sub Noe, sequitur tertia pars de divisione stirpis Noe in varias gentes et linguas. Et primo dinumerat generationes trium filiorum Noe, tangendo aliqua de appellatione terrarum et distinctione facta per filios eorum. Secundo narrat causam divisionis linguarum, ibi, erat autem terra labii unius. Tertio repetit generationem Sem, ut eam continuet, et per eam numerum temporum tradat, ibi, hae generationes Sem. In prima primum praemittit titulum generationis. Secundo enarrat ipsas. Et primo generationes minimi, scilicet Japhet. Secundo medii, ibi, filii autem Cham. Tertio generationes primi, ibi, de Sem quoque nati sunt. Nota quod secundum Augustinum, decimo sexto de civitate Dei, capite tertio, hic narrantur septuaginta tres generationes; scilicet quindecim de Japhet, triginta una de Cham, viginti septem de Sem; et quaelibet istarum fecit per se unam linguam, praeter Phalegh, in quo lingua Hebraica patris sui remansit; et ideo Hebraei et Phalegh non fecerunt nisi unam linguam, et sic secundum eum fuerunt solum septuaginta duae linguae. Verum est quod Augustinus sequens translationem Septuaginta in generatione Sem, ponit unum qui non est in Hebraeo, scilicet, Cainan genuit sale. Quam litteram beatus Lucas sequitur. Sed sequamur veritatem Hebraicam quae non ponit Cainan, quia forte Cainan non fuit naturalis filius Arphaxad, ut sic amoto Cainan sint septuaginta duae. Quod si objicias quod secundum hoc Judaei potius habuissent linguam Phaleg tamquam linguam Abrahae quam Hebraei: dicitur quod forte ideo Septuaginta apposuerunt Cainan, quia fecit per se unam linguam. Phaleg autem bis numeratus est, quia in ipso lingua patris remansit, et quia in diebus ejus divisae sunt linguae. Nota etiam quod quando fuit divisio linguarum, non solum fuerunt septuaginta duo homines sic numerati, imo potius septuaginta duae gentes. Unde in fine hujus capituli dicitur, isti sunt filii Sem secundum cognationes et linguas, et generationes in gentibus suis. Et post de omnibus insimul dicitur: hae familiae juxta populos et nationes suas. Et supra dicitur: hi filii Cham in cognationibus et linguis et gentibus suis. Et similiter supra dicitur de filiis Japhet: et ubi agit de filiis Cham, expresse ponit nomina gentium, unde dicit in isto cap. Mesraim genuit Ludim et Anamim et cetera. E quibus egressi sunt Philistini et Caphtorimi. Et secundum Augustinum, ideo multorum filii non sunt commemorati, quia ipsi gentes seu linguas per se non fecerunt, sed aliis gentibus adjuncti sunt. Quomodo enim alias, cum filii Japhet octo enumerentur, ex solis duobus filii nati commemorantur? Et similiter cum filii Cham quatuor nominentur, ex solis tribus qui sunt nati adjiciuntur. Et similiter cum filii Sem nominentur sex, ex solis duobus nati describuntur. Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absque dubio non videtur. Nota etiam quod secundum Hieronymum, et secundum Josephum, filii Japhet tenuerunt aquilonarem plagam a tauro et Amano montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim. In Europa vero usque ad Gadita, omnia scilicet maritima loca a praedictis montibus usque ad Oceanum Britannii. Tamen etiam nota, secundum Isidorum Lib. 9 Etymologiarum sequentem Hieronymum libro Hebraicarum quaestionum et Josephum, quod filii Japhet sunt septem: scilicet, Gomer, ex quo Galatae, id est, Galli: Magog a quo arbitrantur Scytas et Gotthos traxisse originem: Madai, a quo Medi: Javam a quo Jones, qui et Graeci, unde et vocatur mare Jonium: Tubal, a quo Iberi, qui et Hispani, licet quidam ex eo et Italos natos suspicentur: Mosoth, a quo et Cappadoces, unde et urbs usque hodie apud eos Mozata dicitur. Thyras ex quo Thraces. Filii Gomer Aschanaz, etc. a quo Sarmatae quos Graeci Reginos vocant. Riphath, a quo Paphlagenes; Thogarma, a quo sunt Phryges. Filii Jovam vel Javan, Elisa a quo Graeci Elisaei, qui vocantur Aeolides. Unde et lingua quinta Graeca Aeolis appellatur. Tharsis, a quo Cilicii, ut Josephus arbitratur: unde et metropolis eorum Tharsus appellatur de qua fuit apostolus Paulus. Cetim, a quo Citii, idest Cyprii nominantur. Dodanim, a quo Rhodii, qui Rhodum insulam occupant. Hae sunt generationes de stirpe Japhet, quia a tauro monte ad Aquilonem mediam partem Asiae, et omnem Europam usque ad Oceanum Britannicum possident, quarum gentium vocabula partim sunt immutata, partim manent. Filii Cham. Nota secundum Hieronymum libro praefato quod Septuaginta interpretes non valentes, heth, litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in sermonem Graecum vertere, frequenter chi, Graecam litteram addiderunt, ut nos docerent hujusmodi vocabula aspirari debere. Unde hic transtulerunt Cham pro eo quod est ham, a quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua, ham dicitur. Et sic dicitur quia descenderunt a Cham usque in Aegyptum. Unde in Psalmo legitur Jacob accola fuit in terra Cham. Filii autem Cham: Chus, a quo Aethiopes progeniti (Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur), Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. Phut, a quo Lybii. Unde et Mauritaniae fluvius usque hodie Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis, licet in una tantum climatis parte Lybiae nomen resederit, et reliqua terra Africa nominata sit. Chanaan, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. Filii Chus Saba, a quo scilicet Sabaei, de quibus Virgilius, solisque et thurea virga Sabaeis. Hevila a quo Getuli in parte remotioris Africae et eremo cohaerentes. Sabbata, a quo Sabbateni, qui nunc Astabari nuncupantur. Rema vero et sabbata paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeat ignoratur, filii Rema Sabaa et Dadan. Hic scribitur Saba per sin, litteram, supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimoprimo Psalmo ubi nos habemus reges Arabum et Saba, munera offerent, scriptum est in Hebraeo, reges Saba, primum per Sin, secundum per samech. Sunt ergo duae Arabiae citerior et ulterior. Dadan, a quo gens est Aethiopiae in Occidentali plaga. Porro Chus genuit Nemroth. De isto Nemroth agit diversum a praemissis filiis Chus, tum propter ejus singularem primatum in robore et regno et malitia, tum quia hic aliquid breviter de eo tradere intendebat. Voluit enim breviter notare a quo post diluvium coepit tyrannis, et Orientale imperium: videlicet a filiis Cham, a Noe maledicti: et inter filios Cham, ab isto Nemroth, qui secundum Hieronymum, arripuit prius in populo tyrannidem insuetam et regnavit in Babylone. Et in Arath, idest in urbe Edessa: et in Achadi, quae nunc dicitur Nisibis, et in Chalamne, quae postea a Seleuco rege dicta est Seleucia. Et secundum Augustinum, hic Nemroth fuit gigas. Et secundum Isidorum 7 Lib. Etymolog. Nemroth interpretatur tyrannus; et ipse aggressus est contra Deum, impietatis aedificare turrim. Si vero quaeratur quomodo regnaverit in Babylone, et in terris circumadjacentibus, cum Babylon et terra Chaldaeorum spectaverint ad filios Sem (nam secundum Hieronymum de Arphaxat filio Sem fuerunt Chaldaei). Potest dici quod per tyrannidem obtinuit varias terras eorum. Videtur autem Moyses velle hic innuere quod Nemroth esset tunc rex in Babylone quando turrim ejus aedificabant, et quando ibi divisae sunt linguae. Dicit ergo: ipse coepit esse potens in terra, potentia scilicet tyrannica et regali, et erat robustus venator coram domino. Secundum Augustinum, praepositio Graeca est aequivoca ad coram et ad contra. Unde et hic melius esset contra dominum, quam coram domino. Vult ergo dicere quod iste per praeceptum et voluntatem venabatur homines ac si feras, idest quod per varias oppressiones eorum sibi eos subjecit. Ab hoc, idest de hoc exivit proverbium, scilicet inter gentes. Quasi Nemroth robustus venator coram domino. Sensus est, quod quando aliquis erat crudelis, et aliorum fortis oppressor dicebatur, parabolice inter gentes: iste quasi alter Nemroth fortis venator contra dominum. Fuit autem principium regni ejus Babylon, principalis scilicet sedes et metropolis regni ejus, et Arath et Chalamne, scilicet fuerunt de regno ejus, et forte post Babylonem erant principales urbes regni sui. Vel Babylon cum aliis tribus urbibus fuerunt principium, idest principalis pars regni ejus. In quo innuitur ulterius quia longe lateque regnum ejus fuit diffusum. In terra Sennaar. Est planicies provinciae Babylonis, id est de terra Sennaar. Egressus Assur. Secundum Hieronymum per Assur significatur Assyriorum imperium. Secundum Augustinum, proprie significat filium Sem: unde et hic tamquam de quodam singulari homine subditur, et aedificavit Ninivem et plateas ejus, et duas alias urbes, scilicet Chale et Resen. Licet posset hic dici quod Assur, id est Assyriorum gens aedificaverit hanc, scilicet Niniven, sed longe post. Nota quod idcirco de Assur facit hic mentionem, cum tamen non sit de filiis Cham, ut innuat quod prophetia Noe de subjugatione filiorum Cham sub filiis Sem in isto coepit impleri: quia regnum Nemroth ad regnum Assyriorum fuit tandem translatum. Fecit etiam hoc ut simul conjunctim duo primaria initia et duas principales sedes primi et Orientalis imperii demonstraret, at vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim et cetera. Exceptis Laabin a quo Lybies qui quondam Phutaei vocabantur, et Casluim, a quo Philistini dicti sunt, ceterae gentes ignotae nobis sunt, ait Hieronymus et Isidorus, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza urbe Philistinorum usque ad extremos fines Aegypti. Chanaan autem genuit Sidonem, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Secundus fuit Hetheus a quo Hethei. Tertius Jebusaeus, a quo Jebusaei, et ita de aliis intermediis quos genuit. Sextus fuit Hevaeus, a quo Hevaei: ipsi sunt Gabaonitae qui supplices venerunt ad Josue. Septimus fuit Archaeus qui archas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Nonus Aradius, a quo Aradii qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei vero sunt quibus Edessa dicta nobilis civitas Syriae, quae vocatur Coeles, civitas Amath usque ad nostrum tempus tam a Syris, quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur: quae post Alexandrum dicta est Epiphania. Nonnulli vero putant Antiochiam primo vocatam esse Emath. Factique sunt termini Chanaan, idest Chananaeorum, venientibus a Sydone Geraram usque ad Gazam et usque ad Lasan. Lasa autem secundum Hieronymum est quae nunc Caliache dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes, in mare mortuum defluunt. Hi sunt filii Cham, qui scilicet a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent. De Sem quoque fratre Japhet majore nati sunt, patre omnium filiorum Heber. Nota quod secundum Augustinum, quod hunc titulum ante enumerationem generationum Sem signanter praemittit, et ostendit quod Heber inter filios et nepotes Sem omnibus est praelatus. Unde et ex Heber Hebraei sunt appellati, cujus linguam solus populus Israel potuit obtinere: in quo Dei civitas quasi tota remansit in tempore illo. Vocat autem Sem fratrem Japhet, et non fratrem Cham, in signum reprobationis Cham. Filii Sem: Elam, a quo Elamitae principes Persidis, quae metropolis vocatur Elam. Assur, qui Niniven condidit, ut supra dictum est. Arphaxad, a quo Chaldaei. Lud, a quo ludii. Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Filii aram: Hus, qui conditor Trachonitidis et Damasci inter Palestinam et Coelen Syriam tenuit principatum. Unde in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur terra Hus, Septuaginta dixerunt Ansitidem, quasi Hussitidem transtulerunt. Et Hul a quo Armenii. Gether, a quo Acarnanii seu Carii: Mes, a quo hi qui tunc vocantur Maeones: Phaleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra. Phaleg enim divisio interpretatur. Nota quod non sine causa Moyses ita signanter enarrat has septuaginta duas linguas, nec sine causa Deus hunc numerum ordinavit. Nam et sub consimili numero septuaginta duobus senioribus de spiritu Moysi dedit, ut spiritualibus eum juvarent, sicut habetur Num. 11, et Christus septuaginta duos discipulos sub duodecim apostolis ad praedicandum elegit et misit, sicut patet Luc. 10. Sicut enim in hoc numero, duodecim senarii, vel sex duodenae (ex quibus septuaginta consurgunt) sunt, et sunt numeri universitatis, ita competenter in ipsis universitas gentium et linguarum comprehensa fuit.


Caput 11

[90284] Postilla in libros Geneseos, cap. 11 Erat autem terra labii unius. Hic redit ad narrandum causam divisionis linguarum, quae fuit culpa superbiae aedificantium urbem et terram Babylonis. Et primo refertur culpa, secundo justitia Dei culpae illius punitiva et superbiae intentionis eorum dissipativa, ibi: descendit autem dominus. Dicit igitur, labii unius. Labium et lingua sumuntur hic pro linguae effectu, id est, pro loquutione, eo modo quo per causam effectus significatur. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt. An omnes tunc simul recesserunt et in Sennaar insimul venerunt, an solum principaliores ex eis cum aliquibus sibi annexis, non plene claret ex hoc loco. Licet enim infra dicatur, scilicet quod inde de Babylone dispersit eos dominus in universas terras, hoc potest dici, aut quia causa dispersionis omnium fuit ex illo loco, aut quia principaliores ibi erant et inde dispersi sunt, et in eorum divisione et dispersione divisae sunt gentes, quarum ipsi erant duces; quia nec alia potest dari ratio quomodo tunc omnes discesserunt de Babylone. Non est enim dubium quin plures ibi tunc temporis remanserint. Refert autem Magister quod Philo in libro quaestionum super Genesim narrat, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente, fuerunt viginti quatuor millia virorum praeter parvulos et mulieres. Sed videtur quod longe plures fuerunt. Noe enim, secundum literam nostram et Hebraicam, vixit usque ad exitum Abrahae de domo patris sui. Nam a diluvio usque ad ejus exitum computantur trecenti septuaginta duo anni. Noe autem vixit ultra hunc numerum per tres annos. Tempore autem illo facta erat grandis populatio Chananaeorum et diversarum gentium et regnorum. Praeterea populus Israel in minus quam ducentis annis multiplicatus est in Aegypto usque ad sexcenta millia virorum praeter parvulos et mulieres. Quid ergo mirum si in trecentis quinquaginta annis Noe sit facta multiplicatio longe ultra viginti quatuor milia virorum? Invenerunt campum, idest planiciem, in terra Sennaar. Possibile est quod duabus ex causis de oriente recesserant. Primo scilicet ut magis accederent ad medium terrae habitabilis, ut exinde possent melius circumquaque diffundi, et regi a principalioribus, quasi in medio populorum regendorum manentibus. Secundo ut redirent ad terram in qua manserant Adam et primi patres eorum. Quacumque autem ex causa fuerit, est notandum quam mirabili ordine variavit Deus principales sedes patrum et divini cultus, et regnorum mundi. Nam primo fuit in Paradiso. Secundo creditur fuisse in Hierusalem sive circa Hebron, ubi et Adam legitur esse sepultus. Tertio faciente domino quod arca post diluvium versus orientem subsideret, fuit in oriente. Quarto rediit circa Hierusalem, licet tunc aliquamdiu fuerit in Aegypto. Deinde sub Christo cultus Dei diffusus in omnes, quantum tamen ad principalem sedem per Graecos venit ad Latinos, exinde rediturus ad omnes, et praecipue ad Judaeos. Dixitque alter ad proximum suum, venite et cetera. Non est credendum quod Sem et ceteri sancti patres illius temporis in hoc consenserunt, et quamquam aliquis ex eis ad opus extrinsecus compelli potuit, praecipue cum videatur quod Noe adhuc viveret: quia secundum literam nostram, a diluvio usque ad ortum Phaleg in cujus diebus divisa est terra, non sunt nisi anni centum triginta et unus: et usque ad mortem ejus sunt trecenti quadraginta: Noe autem post diluvium vixit trecentis quinquaginta annis, decem scilicet post mortem Phaleg. Ex modo autem isto loquendi innuitur quod aliqui fuerunt principales incitatores aliorum ad hoc aedificium; et etiam quod ex magno affectu, et cum multa et communi concordia hoc fecerunt. Faciamus nobis civitatem et turrim, idest turres, singulari pro plurali. Vel turrim vocat capitulum civitatis factum ad modum turris. Triplici autem ex caussa videntur ad hoc opus moti. Primo scilicet ex cupiditate regnandi, et tyrannicam potentiam super universam terram exercendi in urbe illa, quam scilicet et inexpugnabiliter et insuperabiliter fundare intendebant. Secundo ex ambitione nominis et famae ex hoc apud omnes obtinendae. Unde et hic dicitur: et celebremus nomen nostrum. Tertio secundum quosdam, ut consimile diluvium si accideret, evaderent: et ideo usque ultra nubes turrim voluerunt elevare, ut illuc diluvium non posset attingere. Pertingat usque ad caelum, idest usque ad supremam regionem aeris: quod caelum vocatur, vel quod secundum sensum caelo videtur esse conjunctum. Vel hoc dicunt secundum praesumptionem superbiae suae. Descendit autem. Nota quomodo hic et alibi Scriptura de Deo loquatur, quasi de uno temporali domino, qui de sublimi loco suo descendit ad videndum opera subditorum suorum, ut corrigat et reformet quicquid est corrigendum et reformandum in eis. Nota etiam quod in hoc modo loquendi docet rectum et ordinatum processum judicii. Nam culpa prius debet esse certa judici: et ideo oportet ut ipse vel ad se convocet judicandos: aut, si hoc modo bono fieri non potest, quod ipse per se vel per subdelegatos judices ad loca eorum accedat. Deus autem dicitur descendere ad videndum, pro quanto aspectus suae sapientiae et justitiae fertur ad videndum et puniendum crimina subditorum suorum. Dicit autem filii Adam, ut innuat quod isti erant similes Adae superbienti et ad scientiam sive sublimitatem attingere cupienti. Et dixit: ecce unus est populus et cetera. Hoc intellectualiter dixit Deus intra se et etiam ad Angelos suos. Notatur autem in his verbis caussa rationabilis et condigna perturbandi conatus et intentiones istorum. Erant enim sic affectuosi et irrevocabiliter intenti ad perficiendum opus incoeptum, et ad obtinendum id quod ex ipso opere finaliter intendebant, quod per fortes manus obstaculum a praedictis revocari non possent. Et quia ex unitate linguae et ex concordia voluntatum ad malum, robur vehemens assumebant, idcirco dixit Deus: ecce unus est populus et cetera. Et ex his subinfert poenam confusionis linguarum esse optimam ad turbandum eorum intentum et conatum. Et ad Angelos loquens subdit, venite igitur. Confusio enim linguarum potuit saltem quo ad aliquid fieri ministerio angelico. Vult autem Scriptura per hos vel consimiles modos loquendi ostendere quod Deus facit per Angelos ea quae per ipsos fieri possunt. Dicitur autem Deus hic descendere per efficaciam aut effectum potentiae suae in illa in quae agit. Loquitur autem sic ut sensibilius et terribilius hominibus ingerat Dei praesentiam et justitiam punitivam. Ut non audiat unusquisque, idest ut non intelligat, nec audiendo discernat. Vocem proximi sui, quicquid intendit significare per eam. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est et cetera. Babel enim interpretatur confusio. Divisio autem linguarum confusio linguarum dicitur, quia ex hoc lingua unius fiebat alteri confusa et inintelligibilis. Nota circa hoc, quod judicium est unum de universalibus judiciis Dei super genus humanum; et est tertium illorum universalium quae in super genus humanum; et est tertium illorum universalium quae in Scriptura sacra leguntur. Nam primum est inflictio mortalitatis. Secundum est diluvii exterminium. Nota, inquam, primo rectam correspondentiam ejus ad culpam pro qua est datum. Erat enim in illis perversa pax et unitas Deo valde contumeliosa, ipsisque damnosa, et electis onerosa et periculosa. Sicut enim nihil melius quam omnes insimul fortissime uniri in Deo et in omni bono: sic nihil pejus quam omnes fortissima conspiratione uniri ad malum. Sicut etiam Deo nihil magis honorificum quam quod omnia sibi soli ut summo capiti cohaereant et subjiciantur, nihilque aliud defendere aut magnificare appetant, nisi Dei imperium ac principatum. Et e contra nihil Deo contumeliosius ac intolerabilius, quam quod omnes Deo et ejus regno neglecto, aliquod caput et regnum sibi statuant toto posse. Erat ne ergo tolerandum quod homines paulo post tantum diluvium de novo propagati, unum vilem tyrannum, scilicet Nemroth, quasi unum caput omnium statuerent, et intra unam urbem, pro uno totius mundani regni capite conarentur quasi in aeternum fundare? Sicut autem superbis ad omnem machinationem semper intentis, magnitudo potestatis aderat valde nociva: sic quam plurimum expedit eis quod talis potestas aut omnino tollatur eisdem, aut saltem confringatur, et dividatur et impediatur. Scimus autem quod humanae dominationis potestas ex unica et concordi hominum multitudine consurgit et corroboratur; et ideo, quando superbe et pertinaciter conspirant ad malum, multum eis expedit quod dividantur. Sicut etiam electis plurimum prodest habere multos inductores et quasi compulsores ad bonum, sic eis est periculosissimum et multum onerosum, cum verbo et facto, doctrina et exemplo ab omnibus instigantur et compelluntur ad malum. Et sicut jucundum est electis potentiam et gloriam reproborum videre humiliatam et annullatam: sic valde est onerosum quando contrarium vident; et praecipue si in aeternum aut in tempus nimis longum semper excresceret aut perduraret. Quid autem aptius et pulchrius ad praedictorum impiam unitatem et potestatem dissecandam et confringendam, quam linguarum divisio et confusio? Per hanc enim fit ut ampliorem societatem homo habeat cum sua carne, quam cum hominibus, quorum linguae sunt sibi mutuo barbarae et ignotae. Per hanc etiam factum est ut his qui Deo non obediebant, et subditi non solum eis non obedirent, imo nec eorum monita vel praecepta intelligere possent. Praedicta autem non solum pro illo tempore docuerunt et profuerunt: sed etiam pro toto tempore quo superbia mundi regnat. Secundo nota ejus poenalitatem tam quoad malos, quam quoad bonos. Bonis enim est valde poenale quod non possunt communicare cum sanctis vel doctis universi orbis, saltem per literas et per scripta, nec docere se mutuo possunt, nec ad invicem consolari, nisi communicent in una aliqua lingua. Unde et ultra hoc est eis valde poenale, quod doctrinam salutarem fidei non possunt in omnes nationes cito disseminare, nec jam disseminatam, prout expedit, irrigare. Communiter autem quantum ad malos et bonos est valde poenosa res; quia ex diversitate linguarum oritur facilitas discordiarum atque bellorum, et difficultas stabilis nexus diversarum nationum in unum. Si autem quaeritur, quomodo a principio unus intellexit alium sine notitia linguae? Unde enim scivit quod per eamdem vocem intenderet significare illud quod ipse? Potest dici quod hoc, sicut et alia, factum est miraculose et forte etiam per quamdam rationalem conspirationem, per quam ex conformitate locutionis aliorum ejusque linguae ad suam, advertebat quod idipsum significare volebant. Si autem ultra quaeratur, an per hoc miraculum sit solum facta variatio in vi motiva linguae, aut etiam ultra hoc in imaginatione et intellectu? Dicendum quod in omnibus simul; quia ex habitibus illarum trium partium integratur una perfecta habituatio ad loquendum hanc vel illam linguam. Oportet enim quod sciat significata propria vocum illius linguae formandae et seriose connectendae. Tertio nota pro mysteriis, quod divisio linguarum moraliter designat divisionem et contrarietatem vitiorum et vitiosorum, qui quantumcumque videantur uniti, impossibile est quin concordialiter discordent, quia pravus alios non diligit nisi solum propter seipsum. Allegorice autem signant divisionem schismatum et haeresum, et culturam diversorum idolorum: in quibus unitas fidei in varias linguas errorum fuit multipliciter scissa. Sicut autem urbs et turris Babylonica significat omnes sedes superbiae, sic Nemroth omnia capita ejus: et secundum hoc potest multiplicare mysteria tam moralia quam allegorica juxta numerum et processum principalium sedium et capitum superborum. Hae generationes Sem. Hic redit ad narrandam generationem Sem, ut sic veniat ad Abraham. Sem centum annorum erat quando genuit Arphaxad biennio post diluvium. Quidam volunt quod Scriptura more suo dimittat hic duos annos Sem, quia dicunt quod centum annorum fuit mox post diluvium: sed hoc non videtur, quia hic signanter apponit biennium. Praeterea hic narrantur numeri generationum, ad sciendum numerum temporum. Potius ergo videtur quod Sem immediate non fuerit natus post sexcentos annos Noe, sed sexcentos duos annos, sicut supra fuit tactum. Nota quod in tota hac genealogia usque ad Abraham jam natum, nunquam subditur, et mortuus est. Et licet posset dici quod ex praecedentibus et subsequentibus hoc consimiliter vult hic intelligi, et etiam ex hoc quod dixit, vixit tot annis, hoc satis aperte innuat, nihilominus videtur Scriptura hic aliquod mysterium intendisse: scilicet quod regeneratio gratiae terminatur in vitam aeternam Abrahae repromissam, et hoc per observantiam Decalogi. Unde et Abraham hic est decimus a Sem. Nota etiam quod ex numeris annorum hic positis habeatur quod Noe et Sem vixerunt longe post divisionem linguarum, et etiam usque ad tempus idolatriae in mundo diffusae, aut exitum Thare et Abrahae de terra sua, posset aliquis mirari quomodo tanta idolatria ipsis viventibus potuit introduci. Et an ipsi perdiderint suam linguam primam: et sic Arphaxad et Thare perdiderint, et aliam acceperint. Sed ad secundum potest dici quod in aliquibus singularibus prius potuit remanere prima lingua, et quod ultra hoc fieret quod scirent linguam gentis cum qua manebant. Unde si Noe et Sem non manserunt tunc cum gente quae retinuit linguam Heber, idest linguam Hebraeam, quae creditur esse eadem cum prima lingua Adae: verisimile est quod scirent utramque linguam; scilicet primam, et alteram illius scilicet gentis cum qua remanserunt. Ad primum vero potest dici quod sancti patres illi in tanta simplicitate vixerunt, quod cum proles eorum multiplicata parum curarit de eorum doctrina et vita, potius oportuit eos dissimulare malitias populi ab eis exorti, quam populum ex eis natum aliquo mundano timore oportuerit patrum viam revereri aut sequi: et de hoc in omnibus filiis sanctorum patrum habes exempla. Nota etiam tertio, quod lingua prima recte remansit in solo populo fideli unitatem Trinitatis tunc veraciter credente et colente. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abraham et Nachor et aram. Non intelligit quod eodem anno sunt geniti: sed Abraham fuit genitus septuagesimo primo anno Thare, sicut ex subsequentibus patet: sequentibus vero annis nati sunt Nachor et aram. Hae sunt autem generationes Thare. Nota quomodo ad ostendendum quod Abraham fuit quoddam insigne principium populi Dei et novi temporis sive status, repetit generationes Thare, praemittendo insignem titulum, scilicet, hae sunt autem generationes Thare. Hieronymus super hoc loco dicit quod Hebraei tradunt fabulam, scilicet quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem quem Chaldaei colunt, adorare noluit, et Dei auxilio liberatus est. Unde et pro eo quod hic dicitur quod mortuus est aram ante conspectum patris sui Thare in regione Chaldaeorum, in Hebraeo legitur in Ur, idest in igne Chaldaeorum. Ur enim in Hebraeo idem est quod ignis. Unde et infra loquitur Deus ad Abraham: ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum. Et secundum hoc litera nostra quae habet, mortuusque est aram ante Thare, debet exponi, idest mortuus est coram Thare patre suo: quamvis potest esse sensus quod aram mortuus est antequam Thare pater suus, et quod Ur esset nomen alicujus loci terrae Chaldaeorum. Potest autem esse quod Ur esset locus in quo ignis a Chaldaeis praecipue colebatur. Patris Melchae et Jeschae. Secundum Hieronymum, Sarai uxor Abraham cognominata est Jescha: fuit enim binomia. Nec mireris quod Abraham et Nachor in uxores duxerunt duas filias aram fratris sui, quia nondum erat lege prohibitum. Tulit itaque Thare. Tulit, dixit, pro deduxit, quia eos duxit secum sicut pater filios suos. Et eduxit eos de Ur Chaldaeorum. Et satis videtur, quod Ur Chaldaeorum hic pro aliquo certo loco, vel pro tota terra Chaldaeorum ponitur. Ut irent in terram Chanaan. Ex hoc patet quod jam ipsi Thare dixerat quod irent in terram Chanaan. Nec mirum; quia secundum Augustinum decimo sexto de civitate Dei, capite decimo tertio, in libro Judith ex verbis Achior habetur domum Thare persecutionem fuisse passam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum, et ex hoc fuerunt in Mesopotamia. Quaerit autem Augustinus ibidem, quare non fit hic mentio de Nachor fratre Abraham, cum infra vigesimo quarto capitulo dicatur quod servus Abrahae perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. Et respondet ibi Augustinus, quod forte tunc a Deo patris sui discesserat et superstitioni Chaldaeorum adhaeserat, et postea in fine poenitendo sive persecutionem patiendo, eo quod suspectus haberetur et ipse emigravit. Veneruntque usque Aran, quae est urbs in Mesopotamia. Pro qua Septuaginta ponunt Charan. Et habitaverunt ibi. Sed quare Thare iter suum in terram Chanaan non perduxit? Creditur a quibusdam quod forte hoc texuit judicans sibi sufficere quod a Chaldaeorum infestatione elongatus et quietatus esset: vel forte expectabat ad hoc tempus opportunius: vel voluit in hoc condescendere Nachor filio postquam jam ad eum advenerat, quia Nachor videtur fuisse involuntarius ad eumdum. Quacumque autem ex causa hoc contigerit, esse in mysterium multorum constat, qui per viam religionis aut poenitentiae de terra sua exeunt, sed ad terminum viae non perveniunt; immo in via remanent quasi in termino finali essent: et ideo oportet quod etiam educantur a talibus patribus, electi filii gratiae similes Abrahae; et exeant et recedant ultra, usque ad viae terminum finalem procedendo. Unde Christus cum suis apostolis recessit a Judaeis ipsis in suis caeremoniis per quas de idolatria Aegypti exierant volentibus finaliter immanere; sic et illis regularibus qui paupertatem cum terrena cupiditate negotiationum commiscent erit et est amplius suo tempore recedendum, si in solis caelestibus volumus immanere.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264