CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Postilla in libros Geneseos
a capite I ad caput III

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Caput 1

[90274] Postilla in libros Geneseos, cap. 1 In principio creavit et cetera. Liber iste dicitur Genesis: et ratio est, secundum Damascenum, quia Genesis sive generatio, quod idem est, generale est ad primam rei conditionem; unde infra 2: istae sunt generationes caeli et terrae, et ad propagationem naturalem; unde infra 6, dicitur: hic est liber generationis Adam et cetera. Liber igitur iste, in quo de propagatione naturali agitur, et de prima rerum conditione, in duas partes dividi potest. In quarum prima ponitur prima conditio secundum quam sunt omnia creata. In secunda ponitur propagatio naturalis, secundum quam natura humana est multiplicata, infra cap. 3: sed et serpens erat callidior. In prima primo agitur de rerum omnium conditione generaliter. In secunda de productione hominis in speciali, cap. 2: istae sunt generationes caeli et terrae. In prima, primo quantum ad factionem. In secunda, quantum ad perfectionem, cap. 2: igitur perfecti sunt caeli et terra. Factum vero distinguitur per creationem, de qua agitur primo, et per distinctionem, de qua ibi, dixit quoque Deus: fiat lux. Et per ornatum sive dispositionem, de qua ibi, et ait, germinet terra. Secundum enim auctorem libri de spiritu et anima, tria omni existenti insunt: essentia qua res est, species qua differt, usus quo utilis est et proficua. Essentia pertinet ad creationem, species ad distinctionem, usus ad utilitatem. De opere creationis tangit causam creatricem, et substantiam creatam, ibi, in principio creavit Deus caelum et terram. Dicit itaque, in principio. Quaestio autem potest esse, si in principio teneatur causaliter, vel temporaliter. Si tenetur causaliter, sic est sensus: in principio, idest, in filio vel per filium, qui est principium, secundum illud Joan. cap. 8: ego principium, qui et loquor vobis. Et Psal. 103: omnia in sapientia fecisti. Et hoc dicit Hieronymus in Lib. Hebraicarum quaestionum, sensisse Hilarium in expositione cujusdam Psalmi: ubi dicit quod in Hebraeo habetur: in filio fecit Deus caelum et terram. Augustinus etiam 12 Confess. ait: pater, in principio quod est de te, et in sapientia de te nata fecisti caelum et terram. Licet autem ita possit vere intelligi secundum unum sensum, sicut etiam dicit Hieronymus in illo libro: tamen mens literae magis videtur esse quod accipiatur principium non causaliter, sed initialiter, quod est pro initio temporis. Unde in decretali firmiter credimus dicitur quod ab initio temporis simul utramque naturam condidit, spiritualem et corporalem: et in Psal. 101, dicitur: initio tu, domine, terram fundasti. Quo sensu etiam apostolus ad Hebr. 1, assumit hoc verbum: et propheta utique super istam Moysi auctoritatem fundat dictum suum. Ratio etiam ad hoc facit; quia magis necessarium fuit exprimere mundum non fuisse ab aeterno, quam Trinitatem. Unde Rabbi Moyses inquit, quod Moyses nisus est vehementer mundi inceptionem exprimere, et ideo describit creationem ita seriose, et texit numerum annorum ab Adam usque ad Abraham, et deinceps. Nec cogit auctoritas Hilarii in contra citata. Nam Hieronymus inquit falsum esse quod in Hebraeo habeatur, in filio creavit etc.: quod probat per omnes translationes. Unde Hilarius potuit decipi per dictum alicujus non textum exponentis, sed allegorizantis, sicut etiam allegorizat Augustinus in Confess. Lib. 12. Item quaeritur, utrum initium vel principium stet ibi pro initio tam corporalis quam spiritualis creaturae. Nam Damascenus Lib. 2 cap. 3 dicit, quod stat pro initio corporalis creaturae: ait enim: quidam inquiunt, quod ante creaturam omnem incorporalem Angeli sunt creati. Unde dicit theologus Gregorius quod primum excogitavit Deus angelicas virtutes, et excogitatio ejus opus fuit. Alii autem quod postquam genitum est primum caelum. Ego autem Gregorio theologo consentio. Par enim fuit intellectualem substantiam creari, atque inde sensibilem, et tunc ex utrisque hominem. Unde et super illud ad Tit. 1: quem promisit Deus non mendax ante tempora saecularia; post alia inquit Hieronymus: sex millia nostri temporis nondum implentur annorum: et quantas prius aeternitates, quantas spatiorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, throni, dominationes, caeterique ordines servierunt Deo, et Deo jubente substiterunt. Item Moyses non subdit nisi de creatione corporalium. Hujus contrarium habent Augustinus et ceteri auctores Latini, et Innocentius tertius, in illa decretali firmiter credimus. Dicit enim quod simul Deus condidit creaturam spiritualem et corporalem. Et hoc etiam ex textu videtur haberi, in quo dicitur non in principio hujus vel illius, sed simpliciter et absolute, in principio. Sicut etiam finis simpliciter et absolute dictus accipitur pro fine ultimo totius creaturae. Item Joan. 8: ille erat homicida ab initio: et certum est quod non fuit homicida ante hominem: igitur facti sunt simul. Item Joan. 1 ad instar Genesis dicitur: in principio erat verbum. Sed principium ibi sumitur pro initio corporalium et spiritualium: ergo etiam sic in Genesi. Item Job 40: ecce, Behemoth quem feci tecum. Item Ecclesiast. 18: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Item 2 Pet. 2: Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed in Tartarum detractos tradidit cruciandos: ergo fuit tunc Infernus factus, et multo fortius aliae creaturae corporales. Item Isaiae 14: quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram. Igitur terra tunc erat cum Angelo cadente: et hoc credo verum. Neque obstat quod Hieronymus et quidam Graeci aliud dicunt: quia quamvis hoc sit magis probabile, aliud tamen non est impossibile, nec id per Scripturas ita necessario constituitur, quin alia pars possit defendi. Igitur in principio, idest, in temporis initio, Deus, idest, tota Trinitas, ut teneatur essentialiter, non pro aliqua persona particulari, creavit, idest, de nihilo fecit. Et ponitur illud suppositum respectu talis actus, quod etsi non poneretur, intelligendum erat; quia nihil potest isti actui supponi nisi natura potentiae infinitae, cujusmodi est natura divina sola. Deinde tangit substantiam creatam triplicem: scilicet, luminosam caelum: et opacam terram: mediam, idest, transparentem, quae non est luminosa de se, nec totaliter opaca, quia illuminabilis est ex alia natura, ut sunt aquae. Aqua enim est diaphana et media inter caelum et terram situ et natura. Et primo agit de extremis, deinde de medio. Dicit igitur, caelum, idest, totam naturam caelestem super elementa constitutam. Et ponitur hic caelum singulariter, non pluraliter, quia omnes caeli in una natura consistunt luminosa, et in una figura circulari, et in una periodo vel mensura in esse corporali. Et dicitur caelum a caelando, quia totam naturam inferiorem integraliter ambit, et in se et sua continentia claudit. Et terram, idest, naturam opacam et inferiorem. Et dicitur terra quia teritur pedibus animalium, et est eorum solidum sustentaculum, et etiam vomeribus et aliis instrumentis ut exculta fructificet, quia est animalibus in nutrimentum et pabulum. Describit autem eam pro tempore creationis quantum ad triplicem defectum: scilicet quantum ad defectum fecunditatis, quia, inanis, idest, non foecunda in fructibus: quantum ad defectum ornatus vel decoris, quia vacua animalibus: unde dicit, et vacua: et quantum ad carentiam extrinsecae lucis, quia carebat radiis illustrantibus: unde dicit: et tenebrae erant super faciem abyssi. Tenebra dicitur quasi tenens umbram. Et nota quod idem intelligitur nomine terrae et abyssi; sed terra dicitur, quia ut commune subjectum generationis naturalis et naturalis actionis et sustentationis animalium, multiplicibus actionibus teritur et patitur. Abyssus autem dicitur ratione informitatis, inanitatis, et tenebrositatis, sub quibus creata est. Abyssus enim dicitur ab a, quod est sine, et byssus quod est candor, quasi sine candore vel pulchritudine. Vel ab a, quod est sine, et base, quasi sine base vel fundamento, quia non habet corporale sustentaculum. Unde Job dicitur: expandit terram super nihilum. Et nota quod cum dicitur, et tenebrae erant etc. per tenebras non intelligitur natura aliqua, sicut Manichaei volunt, dicentes tenebram rem aliquam creatam esse a malo Deo; sed intelligitur tantum lucis carentia vel defectus, sicut dicit Augustinus contra Manichaeos: et ponit exemplum accommodum, dicens, silentium nihil est, sed silentium est ubi sonus non est. Unde si esset ponenda regio tenebrarum, esset etiam ponenda regio silentiorum contra vocem domini, sicut tenebrarum contra lucem ab eo factam. Consequenter tangit creationem naturae mediae quae est diaphana, cum dicit, et spiritus domini ferebatur super aquas. Inter alia elementa a terra tantum ponitur aqua, secundum Hieronymum et Augustinum, et subticentur aqua et ignis, quia sola aqua est visibilis. Moyses autem rudi populo loquens, creationem naturae visibilis vel sensibilis volebat texere. Et per spiritum intelligunt vim divinam spiritui sancto appropriatam, materiam illam incompletam, inanem et vacuam, foventem et regentem. Non quod ignis et aer non sint aliquid creatum reale, sed quia non ita visibiles res sint. Aliqui tamen inquiunt aquas tantum exprimi et terram, quia alia elementa non sunt aliquid per se. Nam ignis, inquiunt, non est in sphaera, in qua ab aliquibus ponitur, scilicet, in sublunari globo: sed tantum in materia terrea, de qua educitur per sublimationem de terra: unde non debet poni distinctum elementum ab ipsa, sicut nec metalla, nec animalia quae ex illa educuntur. Aer etiam non est aliud nisi vapores beneficio caloris a terra et aqua generati, qui occupant totum medium inter caelum et aquam. Quod etiam inde probant, quia in multis locis aer parum differt ab aqua, sicut patet in locis humidis et frigidis: et etiam quia omnia illa quae assignantur ad ponendum aerem possunt salvari cum isto modo, sicut spiratio et respiratio, et alia hujusmodi. Item quia ponere ignem in sphaera superiori superfluum videtur. Nam calor generatus ex corporibus primis sufficit ad caloris generationem, quantum ad necessitatem generationis et corruptionis naturalis attinet. Addunt etiam ad hoc Augustinum dicentem, quod aves per illum aerem volare possunt, qui de terrae et maris humoribus surgit. In Olympo autem Macedoniae monte non volant propter nimiam subtilitatem. Dicit igitur: et spiritus domini ferebatur et cetera. Quod per spiritum hic intelligatur vis divina spiritui sancto appropriata, patet per aliam literam, quae sic habet, spiritus domini incubabat super aquas. Et etiam quia si spiritus domini accipiatur pro aere; sicut dicitur spiritus domini, sic etiam diceretur super aquas domini: nam ut aer sic etiam et aquae sunt domini. Non tamen est negandum quia saepius in Scripturis spiritus pro aere legatur, ut patet Exod. 15 et in Psal. 147: flabit spiritus ejus et fluent aquae. Et attende quod illa tria, caelum, terra et aqua, fuerunt facta non sub formis completis et distinctis: nam postmodum dicitur, fiat firmamentum, et vocavit Deus firmamentum caelum. Sed sub formis incompletis, vel in materia ad tales formas apta, quae jam vocabatur nominibus formarum, ad quas erat apta; sicut Augustinus dicit in Lib. de Genesi contra Manichaeos, et sicut modus est Scripturae plurimis in locis aliis. Et ponit exemplum in verbo illo: omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Non quia jam notificasset, sed quia notificaturus erat. Dixitque Deus, fiat lux. Descendendo de opere creationis, determinat de opere actualis distinctionis, quae non est creatio, cum supponat jam naturam creatam. Unde magis dicitur factio quam creatio. Propter quod signanter dicitur in sequentibus, fiat et factum est. Non autem dicitur, creavit et creatum est. Et secundum triplicem naturam, scilicet, luminosam, opacam et mediam, ponit triplicem distinctionem per ordinem, secundum triplicem differentiam generalem eorum: prima est distinctio lucis a tenebris; secunda est aquarum ab aquis; tertia est aquarum inferiorum ab ipsa terra vel a rebus infimis, vel rerum mediarum ab infimis. Dicit ergo, dixitque Deus. Istud dicere non fuit vocalis expressio seu insinuatio; sed fuit tantum conceptio cum ipsius voluntatis imperio: ad quae subsecuta est exterior operatio. Unde differentia est inter nostram loquutionem et Dei: quia ad ejus dicere sequitur facere, et loquor de intellectu ejus ad voluntatem extenso: ad nostrum autem dicere vel velle non sequitur aliud extra, cum actiones quae faciunt aliquid extra, requirant materiam in quam agant. Istae autem actiones intelligere et velle sunt actiones intrinsecae; ideo nulla creatura nec angelica nec humana per illas exterius aliquid facit. Unde decipi eos puto qui dicunt quod Angeli caelum movent solum per actum intellectus et affectus. In eo autem quod dicendo fecit lucere, ostenditur Dei potentia, cui ita facile est dicere sicut facere et e contra. Sequitur, fiat lux. Non dicit, creetur lux, vel creavit lucem, sed, fiat lux, quia illa fuit facta de praejacenti materia. Si autem quaeritur ubi fuerit facta vel in qua parte mundi, credo quod in oriente; et suo motu circa illam materiam informem faciebat diem in una parte, quam potes appellare hemisphaerium; in alia parte relinquebat sua absentia noctem, sicut sol facit modo. Unde iste modus qui dicit quod suos radios diffundebat ad diem faciendum et retrahebat ad noctem causandum, non videtur verus: quia sequeretur quod hoc fieret cum miraculo, vel quod ageret a proposito. Et etiam non posset assignari ratio, quare magis alternaret vices lucendi in una parte quam in alia. Si autem quaeritur quid factum sit de illa luce cum factus est sol, dicitur vel quod redacta est in materiam praejacentem, sicut stella magorum suo officio peracto, vel de ea factus est sol, vel etiam cum sole modo indivisa movetur, tamen non apparet, quia ejus lux minor majoris luminis solaris claritate absorbetur. Si rursus quaeritur, cur non dicitur, dixit Deus, fiat caelum et terra, sicut dicitur, dixit Deus, fiat lux: dicendum, quod dicere ipsius Dei importat actum interiorem et effectum exteriorem. Et ideo si res imperfecta diceretur dicta, posset intelligi actio interior Dei imperfecta, quod non potest esse. Et vidit Deus lucem quod esset bona. Hoc reprehendunt Manichaei, quia ex hoc, inquiunt, videtur quod prius non sciverit lucem esse bonam. Sed ad hoc respondet Augustinus in Lib. de Gen. contra Manichaeos, dicens: quod illud quod scivit vel vidit bonum ex simplici intelligentia ab aeterno, vidit bonum ex experientia, quando lux fuit formata. Et ponit exemplum de artifice, qui primo concipit domum et intelligit ejus fructum; tamen hoc non experitur nisi modo, cum videt quod sit bona. Neque solum bona erat mediocriter vel communiter, sicut sunt omnia entia: sed etiam excellenter: et non solum formaliter, sed etiam efficienter. Nam inter corporalia lux est ens accidentalius, virtuosius, et ad omnem actionem naturae aptius. Unde potest appellari totius naturae generalis et corporalis spiritus et anima: sicut in alchimia sunt quaedam corpora quae vocantur spiritus, quia quasi in omnibus effectibus alchimiae necessaria est illorum influentia; ut argentum vivum, et alia similia. Ideo ut Deus res produceret secundum debitum ordinem, primo lucem produxit. Quia vero unumquodque eo ipso quod in se perficitur, ab alio distinguitur, et praecipue ab opposito, sequitur, et divisit lucem tenebris. Non quod tenebrae aliquid essent in rerum natura quod posset a luce dividi, sicut aqua ab aqua dividitur, vel terra vel una differentia contra aliam oppositam. Sed pro tanto dividi dicuntur a luce cum lucis sint privatio, quia per lucem, ac si essent aliquid, cognosci possunt: privationes enim per habitus cognoscuntur, sicut et rectum est sui index et obliqui. Sequitur, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Nota quod haec appellatio non dicit aliquam expressionem idiomatis alicui factam actualiter; sed hoc tunc praeconcepit quod postmodum complevit, cum fuit qui illud idioma potuit concipere. Lux autem illa dicitur dies, non quidem proprie et formaliter secundum suam essentiam et secundum diffusum ab ipsa luce fulgorem, et nox etiam dicit illius fulgoris absentiam. Unde si sol esset sine fulgore super terram, non esset dies, sicut patet cum eclypsatur, et ut fuit in passione domini. Et dicitur lux a luendo vel purgando, quia tenebrarum et sordium purgativa est; ac per hoc ubi non incidit lux, locus est spurcissimus. Attende etiam quod non omnis tenebra nox est, sicut tenebrae sunt in speluncis; sed illae quae succedunt luci solis dum recedit et recedunt etiam vel non sunt dum sol ipse revertitur. Sicut neque e contra omnis lux est dies, sed illa sola quae est ex solis praesentia. Lux enim candelae non dicitur dies. Et hoc habet Augustinus Lib. 1 super Genesis. Et factum est vespere et mane dies unus. Non accipitur hic unus pro re aliqua indivisa, sed accipitur pro prima. Nam et sequentium quilibet posset dici unus. Sed hic est notanter primus: nam in eo ostenditur nova lucis forma; cum hoc etiam ostenditur relatio ad sequentem qui dicitur secundus. Luce autem jam facta in oriente, et praecedente ad motum solis, factum est vespere ex occasu illius, quia vespera dicit finem diei artificialis: eadem autem luce migrante sub terra et faciente noctem super illam per suam absentiam et veniente ad ortum suum, factum est mane: et sic ex vespere et mane factus est unus dies naturalis ex vigintiquatuor horis. Et per hoc solvitur quaestio quae fit quare primus dies non habuit mane: quia mane dicit finem noctis praecedentis et initium diei sequentis. Quia igitur primam diem nulla nox praecessit (nox enim dicit privationem lucis diurnae quae diem constituit), et ante lucem illam primam non fuit privatio illius (nihil enim privatur antequam sit), propter hoc primus dies mane non habuit. Quia autem hic supponitur quod distinctio rerum facta fuit senario dierum numero, et per quamdam successionem res fuerunt ab incompleto esse ad completum deductae, ideo id ponitur sub quaestione. Augustinus Lib. 11 super Genesim ad literam et Lib. ult. Confes. dicit, quod omnia fuerunt simul facta sub formis completis, et inquit, quod opera sex dierum intelliguntur per respectum ad causas ipsorum operum et illuminationis Angelorum sub operibus praedictis. Itaque mane vocat Augustinus cognitionem ipsarum rerum in verbo tantum quae est clara: vespere autem cognitionem earumdem rerum in genere proprio. Et movetur ex eo quod dicitur Eccles. 18: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Item Genesis 2: istae sunt generationes caeli et terrae, quae creata sunt in die quo fecit Deus caelum et terram et omne virgultum. Commendatur etiam in hoc omnipotentia Dei. Deriderent enim aliqui infideles Scripturam, cum videretur ponere quod Deus indiguerit dierum successione et temporum. Istam tamen viam non tenent doctores moderni, nec sancti alii, sicut Hieronymus, Gregorius et alii: et Scriptura oppositum videtur habere. Nec valet responsio, quod ideo haec ita narrat Moyses, ut populus melius intelligeret, nam aeque bene intelligeret omnia simul facta, sicut successive, sicut etiam intellexit materiam omnium simul factam, quod difficilius fuit intelligere quam rerum distinctionem per actualem et completam formam: cum nullum agens naturale agat materiam, sed supponat illam, formam autem potest agere. Praeterea nulla occasione Moyses legislator et instrumentum spiritus sancti, et de praeterito ignota prophetans, falsum diceret: falsum est autem quod simul sit terra discooperta et operta aquis, et homo simul formatus de limo et de nihilo, et quod Adam simul fuit extra Paradisum et intra, et multa talia. Item falsum esset quod Deus statuit diem septimum coli ad firmandum fidem creationis mundi. Et Exod. 20 redditur ratio praecepti. Quia sex diebus fecit Deus caelum et terram, et requievit Deus et cetera. Item in hoc quod materia primo est creata, et postmodum dicitur ad actum completum deducta, magis eliditur Platonis opinio, qui posuit materiam aeternam. Si enim omnia essent simul facta posset intelligi quantum ad formam, non quantum ad materiam. Item per hoc etiam ostenditur quod Deus non agit necessitate naturae, sed libere prorsus. Ad rationes autem in oppositum dicitur ad primum, quod auctoritas Ecclesiastici intelligitur sic, quod omnia sunt simul facta, idest in brevi tempore. Sequitur, dixit quoque Deus, fiat firmamentum. In ista parte postquam posuit distinctionem luminosae naturae per productionem lucis, ponit distinctionem naturae mediae, scilicet aquarum ab aquis. Unde Scriptura haec dicit, quod fecit firmamentum quod aquas superiores ab inferioribus divisit. Dicuntur autem aquae superiores non aquae lubricae vel fluidae, sicut sunt istae inferiores aquae. Quare autem ibi ponantur aquae istae, credo hoc esse ad contemperandum calorem a calore caelesti et a stellis et planetis influentiae calidae generatum. Unde sicut in minori mundo, hoc est in homine, in parte superiori, hoc est in cerebro, sunt aquae, inquantum cerebrum est naturae frigidae et humidae (quod quidem cerebrum calorem naturalem hominis et ejus excessum contemperat); ita et in mundo majori. Unde licet hoc subticeret Scriptura, hoc docet ratio recta. Firmamentum autem illud quod istas aquas dividit, est caelum ipsum in quo sunt stellae fixae, sub quo sunt septem planetae et eorum orbes: et dicitur a firmitate formae, quia est incorporale, neque recipit peregrinas impressiones. Dicitur etiam firmamentum a firmitate loci; quia quamvis maneat super polos suos, quantum ad singulas partes, tamen totum suum locum non mutat: et sic a firmitate actus dicitur etiam. Et nota quod istius firmamenti exprimit essentiam dum ait: fiat firmamentum. Et quia unumquodque debet locari secundum naturam, exprimit suum locum dum dicit: fiat in medio aquarum. Exprimit etiam suum necessarium actum dum inquit, et dividat aquas ab aquis. Sicut enim aquae superiores et inferiores sunt necessariae ad temperamentum caloris, ita firmamentum cum motu suo est necessarium aquis frigidis ad temperamentum nimii frigoris et humoris. Et ideo quia secundum philosophum 3 de anima, natura in superfluis non abundat, neque deficit in necessariis; ideo illud fuit satis rationabile: ideo sequitur, et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant super firmamentum ab iis quae erant sub firmamento. Sed videtur quod hanc divisionem facere non debuit: quia unumquodque secundum exigentiam suae naturae locare debuit; et quae sunt propinquiora in natura, sunt etiam propinquiora secundum locum. Sicut aqua propinquior est terrae quam caelum, et cum ea magis convenit in natura. Igitur aquae debuerunt simul stare, vel saltem consequenter sine firmamenti interjectione. Dicendum ad hoc quod quamvis ita esset secundum convenientiam naturarum particularium, tamen propter bonum naturae universalis et harmoniae communis, oportuit illa quae magis conveniebant dividere, ne possent in suis actionibus excedere et naturae ordinem corrumpere. Sicut videmus quod ligna igni subtrahuntur vel pars ignis, ut cibaria temperate coquantur. Determinat postmodum duplex esse ipsius firmamenti: scilicet esse existentiae naturalis, cum dicit, et factum est, nempe ut Deus disposuerat: et esse etiam in cognitione vel in esse intellectuali, ut quando dicit, et vocavit Deus firmamentum, caelum, idest caelativum, quia omnia inferiora caelat et claudit. Dixit vero Deus, congregentur aquae quae sub caelo sunt, in locum unum. Agitur jam de distinctione naturae opacae, scilicet terrae, a perspicua inferiori, scilicet ab aquis inferioribus. Unde tangitur hic istorum duorum elementorum actualis et completa productio, et tangitur etiam suum fieri sive factum esse; bonitas etiam quam habet ex suo fine. Dicit igitur, dixit vero Deus, congregentur aquae quae sub caelo sunt. Illud enim quod producitur vel efficitur, congregari dicitur: quod autem corrumpitur, dispergi. Cujus ratio est, quia partes simul uniuntur et causae intrinsecae. Ideo ait, congregentur aquae, idest producantur, quae sub caelo sunt, idest sub firmamento, in locum unum. Sed quare magis de aquis ponit quod congregentur in locum unum quam de aliis? Dicitur quod quia aquae quantum est ex se habent fluxibilitatem et lubricitatem per quam quidem disperguntur; et ideo ad hoc quod maneant, oportet quod in unum colligentur: unde congregatio est id sine quo nihil prodesset eadem productio. Ubi autem fuerint congregatae, dicit Beda, quod in magno mari. Nam quamvis flumina discontinuantur et multa terrarum spatia inter ipsa intercipiantur: tamen et venae terrae aliquam partem accipiunt in terrae visceribus, sicut patet in fluviorum originibus. Attamen secundum ipsum Bedam, omnes aquae in ipso mari congregantur; omnia namque maria magno mari immerguntur, et aquae in occultis meatibus in mare revolvuntur. Subdit mox de productione terrae in sua actualitate, et dicit: appareat arida. Prius enim latebat ob suam incompletionem, quia etiam erat aquis vel aquarum materia velata; et cum discooperta fuit, tunc actualitas sua, quantum in se fuit, se exhibuit, ut sui cognitionem generaret: et etiam quia impedimentum amotum fuit, videlicet ipsae aquae quae ipsam circumdabant. Hoc autem factum est propter necessitatem animalium quae non possent in aquis vivere. Et vocat eam aridam propter ejus qualitatem alteram: est enim frigida et sicca, unde multi in quibus abundat terra per praedominium, sunt frigidi et sicci, et ob hoc tristes et meditativi: quia calor cor dilatat et exhilarat, frigus vero contristat. Unde rationabiliter sequitur, vocavitque Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Pluraliter dicitur maria propter multos ejus sinus. Et vidit Deus quod esset bonum. In hoc notatur istius discoopertionis bonitas et utilitas, scilicet habitatio animalium terrestrium, praecipue eorum quae habent pulmonem et respirant quae in aqua diu non durant sine suffocatione: sicut sunt aliqui pisces, ut delphini secundum Aristotelem. Si autem quaeritur ubi legitur productio aliorum caelorum a firmamento et a crystallino, quia de istis solum fit mentio: dicitur quod productio eorum notatur in divisione aquarum quae sunt super firmamentum: ibi enim traditur distinctio totius regionis caelestis. Nam illa omnia corpora fuerunt per firmamentum ab elementis distincta et divisa. Unde sicut a parte elementorum ponuntur aquae, quia secundum apparentiam, idest secundum ea quae sensui apparent, sunt firmamento immediatae: ita aperte corporum caelestium illud tantum caelum exprimitur, quod immediate firmamento conjungitur, illo tamen mediante alia dividuntur. Sequitur, germinet terra herbam virentem. Post elementorum distinctionem agit in hac parte de eorum ornatu: et primo de ornatu naturae opacae; secundo de ornatu luminosae, ibi, fiant luminaria; tertio de ornatu mediae, scilicet aquae ibi, producant aquae; quarto ut addat aliquid, replicat de ornatu terrae, ibi: producat terra. Dicit igitur primo, germinet terra. Describit eam sicut prius, et quantum ad fieri, et quantum ad factum esse, et a sua utilitate. Dicit igitur, germinet: ad productionem enim sequitur collatio potestatis ipsi terrae ad producendum terrae nascentia: pro nihilo enim materia requireretur, nisi illi data esset seminalis potentia. Unde confertur potentia quantum ad duo: quantum ad illa, quae sunt in usum hominum et jumentorum communiter: et quantum ad illa, quae sunt in usum hominum specialiter vel singulariter. Prius igitur describit collationem potentiae seminalis respectu eorum quae sunt ad usum animalium generaliter, cum dicit: germinet terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum: et subdit productionem actualem cum dicit: et protulit terra herbam virentem et facientem semen juxta genus suum; et istud est ad usum animalium generaliter: et hortum pomiferum faciens fructum unumquodque semen secundum speciem suam; et istud est ad usum hominum specialiter: unde naturalis cibus jumentorum est herba, naturalis cibus hominum sunt fructus vel poma; sicut patet per sequentem litteram, quae dicit, quod homini in statu naturae integrae fuit datum et assignatum alimentum illi statui conveniens. Sed fuerunt tantum assignati fructus arborum. Unde quod aliis utantur animalia vel jumenta et homines, non facit naturalis necessitas, sed humana curiositas, quae ad suam voluptatem exquisivit tantam potuum et ciborum varietatem. De hoc autem, quod hic dicitur, protulit terra herbam virentem etc. dubitatio consurgit. Certum est enim, quod illud opus, sicut alia opera sex dierum, sunt facta in instanti. Non enim est intelligendum, quod tota die Deus opera sua continuaret sicut artifex creatus. Agere autem in instanti est creato agenti impossibile. Igitur non debuit dicere, protulit, sed quod Deus produxit. Ad hoc posset dici, quod terra non dicitur germinasse aut protulisse herbam tamquam causa efficiens, sed solum tamquam causa materialis, de qua et in qua est hoc factum, itaque quasi se habeat sicut mater ad supernaturalem partum, etiam cum dicitur protulisse: quia non fuit in ipsa terra tantum potentia susceptiva vel pura materia, sed ratio seminalis ad talem effectum vel formam specialiter ordinata. Sicut etiam terra cum actione communis patris, scilicet solis, dicitur proferre herbas et talia, non quia habeat modum et dispositionem susceptivam a se, sed ab ipso agente. Unde si sol posset agere in instanti, et educere potentiam materiae in actum, diceretur proferre herbam in instanti, quia illud administraret quod deberet, scilicet materiam et rationem seminalem, illam materiam ad talem effectum determinantem, praesupponendo agentis actionem. Modus enim successivus non est in rebus ex parte materiae vel seminalis potentiae: sed ex defectu agentis hoc habuit potissimum. Nec minus propter hoc dicitur illum fructum proferre. Et hoc intelligo respectu illorum, respectu quorum habet seminalem potentiam terra ex se sine particulari agente, cum influentia universalis agentis: respectu enim illorum non fuit miraculum, nisi quantum ad modum. Si autem sunt aliqua ligna, ad quae non est terra in potentia seminali ex se, nisi mediante aliqua specie, sicut pinus et ficus et talia: exponitur, quod protulit ista, quia in eis ista prolata sunt. Dicitur ergo, et ait. Vox illa, ut dicit Basilius, fuit quaedam lex naturae, terrae fructificandi praestans in posterum facultatem. Unde sequitur, germinet, idest, a me potestatem germinandi accipiat, herbam virentem. In hoc mirabilis apparet Dei potentia, quod in terra frigida et sicca aliquid virens efficitur, et de ea educitur naturaliter res virens, quae humida est et calida. Virentia enim vivunt, et vita fundatur in calore et humore secundum Aristotelem in Lib. de plantis. Herbam autem vocat hic omnia terrae nascentia, quantitatem brevem habentia, et raram substantiam. Lignum autem pomiferum vocat arbores, quae habent soliditatem majorem ligneam, non raritatem herbalem: et habent quantitatem majorem. Juxta genus suum. Secundum enim naturam terrae nascentium est natura fructuum. In quo ostenditur, quod in rebus creatis effectus specialis respondet causae speciali, et proprio generi; unde genus unum non se extendit ad alterius generis effectum, sicut nec actus intrinsecus, qui est intra rem, scilicet ipsum esse, quod est actus entis: et ita se habent actus extrinseci super actus intrinsecos, sicut super radices proprias effectivas fundati. Ideo diversa genera arborum habent diversa genera seminum, et productorum effectuum. Deus autem est illimitatum ens producens istos effectus inferiores, non secundum naturam vel genus suum, sed secundum suae voluntatis imperium. Ideo sicut natura potest in illa, ad quae se extendit et ordinatur, ita et voluntas libera potest in omnia illa ad quae se extendit libertas sua. Voluntas autem potest se extendere quantum ad actum in omnia rationem bonitatis habentia; ideo potest in omnia non secundum genus suum, sed secundum suum imperium. Et sequitur, et lignum pomiferum faciens fructum secundum speciem suam. Herbae enim faciunt secundum genus suum, non secundum speciem suam, quia frequenter ex dispositione terrae ex semine unius grani secundum speciem surgit aliud secundum speciem, sicut ex tritico siligo: et hoc propter imperfectionem et indifferentiam specierum. Sicut etiam masculus propter infirmitatem sive naturalis potentiae vel materiae mulieris, quamvis sit masculus, generat feminam: et quamvis sit fortis, generat debilem. Arbores autem semper in semine suo generant idem secundum speciem. Si autem quaeritur, quo tempore mundus est formatus? Respondet Beda in Glossa germinet etc. quod incoepit in tempore vernali, in quo solent terrae nascentia germinare. Nec obstat, quod dicit Basilius ratiocinando, quod in autumno formatus est, arguens ex plenitudine fructuum et seminum: quia ex quo illi fructus non fuerunt educti per generationem, non oportuit quod expectarent aestivam maturationem. Fuit enim illa per vim divinam, quae subito potest totum facere: et probabilius fuit ac rationabilius, quod fieret in vernali tempore, in quo naturaliter germinant omnia communiter, quam in autumno, in quo supernaturaliter fieri oportet germinationem et maturationem. Ita enim Deus res administrat, quod quantum possibile est sibi, illud quod potest, illis reservat. Rationabile enim videtur, quod illo tempore fieret, quo dies noctibus adaequarentur: et hoc est in tempore vernali, et sub ariete, non sub leone in Augusto, vel sub libra in autumno. Sequitur, dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento caeli. Agitur de ornatu firmamenti, et quantum ad fieri, et quantum ad situm, et quantum ad motum, secundum quem est distinctio diei et noctis, et temporum, ibi, et dividant diem et noctem, et quantum ad effectum, ibi, ut luceant in firmamento. Quantum igitur ad fieri et situm dicit, fiant luminaria in firmamento. Hoc intelligatur de firmamento large, non de eo in quo sunt stellae fixae; quia in eo non sunt sol et luna. Sed accipitur firmamentum pro loco stellarum sive erraticarum sive fixarum. Ista autem luminaria quamvis nondum exprimantur propriis nominibus, exprimuntur tamen in suis effectibus. Unde sequitur, et dividant diem et cetera. Praesentia enim solis facit in hemisphaerio uno diem, et ejus absentia noctem. Item secundum ista non tantum est indicium diei et noctis, sed serenitatis et tempestatis, et ex interjectione diversarum nubium fiunt sol et luna diversi coloris, et ex diversis eorum coloribus deprehenditur serenitas vel tempestas, secundum illud quod dicitur, mane rubens caelum notat imbres: sero, serenum. Ratio vero est, quia quando sero rubet caelum, nubes sunt in oriente ad oppositum, ac ideo sol in mane invenit eas, et sibi propinquas dissolvit. Quando autem in mane sunt nubes longe a sole, et oppositae, non potest sol eas dissolvere, et ideo fit pluvia. Sunt etiam in tempora, nam secundum quod sol est in diversis signis, variantur tempora anni quatuor, atque in quolibet tempore stat sub tribus signis. Tempora autem sunt ver, aestas, autumnus, hyems. In vere stat sub ariete, tauro, geminis. In aestate sub cancro, leone, virgine. In autumno sub libra, scorpione, sagittario. In hyeme sub Capricorno, aquario, piscibus. Et sunt ista signa diversae portiones caeli, sub quibus suo motu pertransit sol in zodiaco; et denominantur sic a stellis, quae in illis portionibus sunt sitae secundum aliquam similitudinem ad illa ex quibus sumuntur ista nomina. Luna etiam sub istis signis diversificat tempora vel qualitates aeris. Sunt etiam in dies et annos. Nam suo motu diurno sol facit dies continue, et suo motu in orbe proprio et annuo facit annos, secundum quod movetur ab oriente in occidens in duodecim mensibus. Postmodum describit ea, quantum ad effectum vel actum, et intrinsecum, qui est ipsius luminaris in se, et extrinsecum, qui est in aliud. Unde sequitur, ut luceant in firmamento caeli, ut legatur intransitive, quasi dicat, quod est caelum: et illuminent terram: unde describitur et quantum ad actum interpolatum, qui est illuminare. Et tunc subdit, fecit Deus duo luminaria. Agitur de istis luminaribus distincte, postquam indistincte de illis actum est. Et primo agit de majoribus per se, secundo de minoribus per se, ibi, et stellas, et simul de utrisque ibi, ut luceant. Dicitur vero Deus fecisse duo luminaria magna, quia magna utique sunt ambo in se considerata: licet unum ad aliud relatum sit minus illo, ut luna quam sol: unde sequitur, et luminare minus, ut praeesset nocti. Sicut mons aliquis dicitur magnus absolute, et respectu majoris montis dicitur parvus. Luna ergo in se magna est, et aliter, cum decrescit, et aliter cum est integra, res disponit: cerebrumque augmentat pecorum, et animalium marinorum viscera, arborumque medullas et ossium, et sic est etiam virtute magna. Luminare majus, ut praeesset diei. Sol enim major est luna quantitate et virtute. Quod quantitate, patet ex eo, quia est a nobis remotior, et tamen apparet major: cum tamen a remotiori res videantur minores, sicut homo super campanile videtur, quantitate unius corniculae. In virtute etiam excedit, quia omnino illuminat et lunam et stellas, et vivificat omnia: unde dato quod stellae et luna etiam ex se luceant, tamen ex hoc apparet solaris lucis et virtutis suae excellentia, quia earum lumen sua praesentia absorbet. Et stellas. Agit de minoribus, quas posuit in firmamento, et ad illuminationis effectum; unde sequitur, et posuit eas in firmamento, ut lucerent super terram. Quod quidem dicit, non quia luceant super aquas, et in aere simpliciter, sed quia earum lux magis apparet in terra. Vel forte, quia radius non illuminat, nisi in aliquo solido impingat: atque ideo, quia terra magis solida est, ideo magis resultat lumen ab ea, vel circa eam, ut praeessent diei et nocti. Non respectu solis et lunae, sed respectu illuminationis, propter quod sequitur: et dividerent lucem ac tenebras, non complete et integraliter, sicut lux primo facta, vel sol: sed incomplete, quia incompletam illuminationem faciunt, quae sufficit ad necessitatem; nec est tanta, quod excludat animalium quietem. Lux enim magna est sensuum aperitiva, et sic cum somnus sit retractio et clausio sensuum, lux intensa quiescere non sinit: ideo est temperata de nocte, et commendatur ex hoc et aliis multis finibus. Sequitur, vidit Deus, quod esset bonum, et factum est mane et vespere dies quartus. Si autem quaeritur, utrum sol et luna et stellae differant specie ab ipsis orbibus et caelis: quamvis non possumus habere magnam super haec certitudinem, credo tamen, quod differant specie: et probatur ex Scriptura, quae dicit ea facta in quarta die, caelum autem in secunda. Non enim verisimile est, quod eadem specie fierent in diversis diebus. An vero inter se differant specie? Dicitur id facile sciri non posse: bene videmus tamen diversitatem effectuum, quia una stella infrigidat, alia inflammat; una humectat, alia desiccat. Ex qua diversitate possumus arguere diversitatem speciei, sed non certitudinaliter: nam videmus mirabiles diversitates in aquis, et tamen secundum philosophum, omnis aqua omni aquae est eadem specie. Videmus etiam mirabiles diversitates in vino: aliud est rubeum, aliud album, aliud dulce, aliud amarum etc.; et tamen omne vinum, omni vino idem specie dicitur, unde in omni vino consecratur: et omnis aqua eadem specie est omni aquae, unde in omni aqua baptizatur. Licet autem illud non sit demonstrabile, tamen est possibile. Si autem quaeritur, utrum sol et luna sint majora caeli luminaria? Respondetur, quod Augustinus movet hanc quaestionem libro 2 super Genesim ad litteram cap. 16, et refert opiniones quorumdam dicentium, aliquas stellas esse majores illis, licet propter earum majorem remotionem appareant minores. Et subdit dicant quicquid velint, nos credimus illa esse majora, quae magis commendat Scriptura; et certe hoc concedent nostris oculis, quod patet magis lucere ista duo super terram. Quaerit eodem libro cap. 15 Augustinus, utrum luna fuerit facta plena: et arguit, quod sic, secundum aliquos, quia non debuit esse imperfecta; et neutram partem asserit. Tamen Magister historiarum dicit, quod fuerit facta plena, quod probat per aliam translationem, quae dicit, luminare minus in inchoatione noctis: in principio autem noctis non apparet nisi plena, quia tunc est soli opposita diametraliter. Si tamen non fuit plena, non est inconveniens, quia ista imperfectio non esset in ea, sed in oppositione ad solem; in se enim fuit perfecta. Quaerit etiam Augustinus de caelis, an sint animati, libro 2 super Genesim cap. ultimo, et nihil determinat. Tamen Damascenus libro 2 inquit: nullus animatos caelos existimet: inanimati enim sunt et insensibiles. Sequitur: producant aquae reptile. Ubi agit de ornatu naturae mediae, vel perspicuae, sicut aeris et aquae, secundum modum in aliis observatum, et quantum ad conditionem, et quantum ad suum ordinem, ibi, et vidit Deus quod esset bonum, et quantum ad multiplicationem, ibi, et benedixit, dicens, crescite etc. et quantum ad consummationem, ibi, et factum est vespere et cetera. Dicit igitur, producant aquae reptile. Reptile est, quod repit, et quasi serpit: et dividitur reptile contra gressibile. Sed circa hoc quaeritur. Nam dicit universaliter, quod ornatus aquarum est reptile: videtur enim, quod hoc sit falsum: nam in terra sunt quaedam reptilia, sicut ranae, sicut cancri, sicut tauri marini, sicut crocodili. Respondit Basilius, quod in omnibus istis, de quibus loquitur, est praecipue natatus: unde dicit reptile, quod communiter corpus per aquas trahit. Et duo aquis attribuit: scilicet reptibilia, et etiam volatilia. Unde per hoc ajunt quidam, quod innuit, quod aquae non sunt ab aere distinctae, quantum ad intentionem Scripturae. Nam certum est, quod aves fiunt vel producuntur ex aere isto pingui aquis vicino. Non quod non sint in avibus alia elementa, scilicet terra et aqua, sed aer est ibi in praedominantia. Et si argueretur, quod tunc sequeretur, quod aves supernaturaliter moventur, quia unumquodque movetur secundum naturam praedominantis in ipso: sicut videmus, quod metalla, lapides, et talia, quae sunt per praedominium de terra, moventur deorsum: dicendum, quod aves et omnia animalia ex conjunctione elementorum producta sunt a terra omnino, et plus est in illis de terra, quam de alio elemento: atque ideo omnes sequuntur ejus motum, et moventur ex gravitate, quam habent deorsum. Dicuntur tamen aliqua animalia ab aqua, aliqua ab aere: non quod ibi sit plus de aqua vel de aere, quam de terra; nam alias nec haberent tantam densitatem, nec tantam gravitatem, nec tantam soliditatem, cum talia praecipue sequantur terram, et qualitatem terrae: sed pro tanto dicuntur ab aere vel ab aqua, sicut pisces vel aves, quia in ipsis plus abundant ista, scilicet aqua in piscibus, aer in avibus, quam in caeteris animalibus, sicut patet. Nam pisces habent naturam humidiorem et rariorem et frigidiorem: quod patet, quia citius propter suam raritatem corrumpuntur, propter suam frigiditatem non ita nutriunt. Propter quod et religiosi magis in conventibus piscibus utuntur, quam carnibus, quia homines ex usu piscium propter suam frigiditatem ad voluptates non ita inardescunt, neque tantum humorem, neque tantum calorem in homine relinquunt; sicut etiam patet in avibus, quae plumescunt, et plumae ex natura sua habent levitatem et raritatem, quae sequuntur aerem. Quod autem per aquas, de quibus producuntur aves, intelligatur aer crassus et pinguis, apparet per illam Glossam Augustini super illum locum, ubi dicit, aquarum natura locum sortita inferiorem hic in terra, et superiorem in aura flabili. Nota autem, quod per hoc, quod dicit reptile animae viventis, excludit errorem Philonis, qui posuit Angelos esse ornatum aeris. Et dicit volatile secundum genus suum. Ex quo videtur, quod non fecit nisi unam speciem volatilis et reptilis. Nam in una specie servatur ratio generis. Et sic oportuit postmodum alias species creari, vel de elementis sine particulari agente cum causa universali, scilicet cum sole educi. Quod tamen falsum videtur de speciebus completis, quae non generantur per putrefactionem, sed per propagationem. Ad hoc dicendum, quod genus accipitur secundum totum suum ambitum, scilicet pro omnibus speciebus, in quibus salvatur et servatur ratio generis: unde accipitur pro genere, et pro omnibus de quibus praedicatur, et in quae descendit per differentias formales, sicut sunt omnes suae species. Itaque accipitur hic genus pro speciebus generis, sicut etiam accipitur quandoque species pro omnibus individuis, ut patet infra, cum dicitur: delebo quippe hominem a facie terrae. Describit deinde opera illius diei, quantum ad ordinem, cum dicit, vidit Deus, quod esset bonum. Nota, quod non semper in praecedentibus posuit verba ista, scilicet in productione firmamenti. Cujus quidem ratio potest esse, quia non oportet illa exprimere, quae in omnibus patent, et quae nullum latent. Illa autem, quae sunt patentia super omnia, quantum ad necessitatem mundi et ordinis universi, sunt corpora caelestia, sine quibus nec aliquis vivit nec durat. Illa autem, quae latent, et sunt ad certitudinem difficilia vel ad intelligendum, oportet magis exprimere: sicut est de istis reptilibus et volatilibus, in quibus sunt multa, quae non videntur habere aliquam necessitatem, sed magis superfluitatem, imo magnam contrarietatem ad universi ordinem, sicut sunt etiam multa animalia reptantia et aves volantes. Quae quidem, etsi utilitates earum latent vel eorum, tamen in ordine universi magnam utilitatem afferunt. Mundus enim quibusdam decoratur antidotis: nam id, quod est uni rei vel particulae nocivum, est alteri necessarium: et illud, quod est contrarium naturae sanae, est opus naturae aegrae; sicut patet de theriaca et multis aliis venenis. Atque propter hoc ut simplices edocerentur in illis, quae non sunt per se expressa, et quae sunt occulta, et a speciali providentia divina specialiter disposita, hic addit, vidit Deus quod esset bonum. Non autem in praecedenti die, cum illud esset evidentissimum. Vel etiam illud non posuit tunc, ut magis credo, ne toties illud replicando generaret fastidium legentibus et audientibus. A quo etiam cavere debet, qui aliquid in scriptis redigit, ne suus labor displiceat et contemnatur: et Scripturae debito fine priventur, si non legantur. Sequitur, et creavit Deus cete grandia. Ingeminatio haec ponitur propter duplicem rationem, quam res supponit, ut exeat in esse, scilicet causalem et seminalem. Causalis est apud Deum vel divinam potentiam, et ob id dicitur, creavit, seminalis apud materiam, propter quod dixit, producant aquae reptile, et accipitur hic creatio non pro productione rei ex nihilo, sed de materia praejacenti. Et omnem animam viventem ac motabilem. Per hoc, quod dicit, omnem animam viventem, excludit arbores, et ea, quae vivunt non per animam, sed per viriditatem, sicut dicit Gregorius in Homil. Motabile dicitur ad excludendum animam rationalem, quae non est mutabilis ab esse in non esse. Et istam sententiam ponit Glossa Bedae: unde accipit motabile pro corporali. Quod quamquam sit verum, et quod anima rationalis est incorruptibilis, omnis autem anima sensitiva et vegetativa corruptibilis: tamen non videtur ille proprius sensus literae. Credo autem, quod intelligit per motabile animam, quae est principium motus localis, ut discernat inter opus diei tertiae, et istius diei quintae. Nam tertia die fuerunt facta viventia, sed non mobilia secundum locum, sicut herba et plantae. Et per hoc etiam et secundum istum sensum potest haberi differentia operis istius respectu animae hominis. Nam anima rationalis, inquantum rationalis, non est principium motus localis, sed ille est ab altera anima, vel ab altera potentia, quam sit rationalis; quia motus localis est communis animalibus brutis et hominibus: ideo oportet quod sit per aliquid commune. Rationale autem non est quid commune brutis et hominibus. In hoc etiam ponit differentiam animae vegetabilis, quae non movetur secundum locum. Et advertendum, quod dicit, quod Deus illud creavit, et quod aquae produxerunt, ut concludatur, quod nulla creatura in sua actione causam primam excludit, ex quo cum productione aquae eamdem rem producit. Quamvis, ut proprie loquamur, in ista materia, ideo producere dicuntur aquae, quia inde fuerunt pars ista producta, non quod fuerit illa causa activa. Sequitur jam ea pars, in qua tangit de illorum benedictione et multiplicatione: unde dicit: benedixitque illis, dicens, crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris, et multiplicentur super terram. Ubi benedictionem suam ad tria ostendit ordinatam. Ad propriam rerum promotionem, ibi, crescite, et quantum ad generandorum universitatem, ibi, et multiplicamini, et quantum ad ordinem et totius universi decorem, ibi, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Ista enim sunt tria, quae rem laudabilem reddunt, quando videlicet res in se debitum incrementum suscipit: quando aliud a se facit, unde 7 metaphysicorum, unumquodque tunc perfectum dicitur, quando generat sibi simile. Et etiam quando suum totum honestat, et universitati proficit. Et ista sunt illa tria praedicta. Et sequitur consummatio, et factum est vespere et mane dies quintus. Sequitur: dixit quoque Deus, producat terra animam viventem. Agitur primo de conditione irrationabilium; secundo de conditione rationabilium, ibi, faciamus hominem. Producit igitur terra animam viventem, aliam scilicet a genere avium et piscium; nam et illa fuerunt quinta die facta. Quare autem ista animalia, sicut jumenta, bestias et reptilia terrae fecit ultima die vel sexta cum homine, redditur ei ratio, quia cum homine habent communem habitationem; ideoque cum sint facta ad habitaculi ornatum, eadem die debuerunt produci. Et dicit, in genere suo, quia sub multis speciebus continentur. Possunt autem haec, quae hic notantur, sic distingui. Nam animalium quaedam sunt in hominis adjutorium, et haec jumenta dicuntur, unde jumenta sunt quasi juvamenta. Quaedam sunt in exercitium, sicut illa, quae habent potestatem laedendi. Et hoc duplex potest esse: quia quaedam habent potestatem nocendi occulte, ut serpentes et reptilia, quaedam autem manifeste, sicut bestiae, quae ferocitatem habent. Attamen secundum Augustinum, Lib. 3 super Genesim ad literam, quamvis ista fuerint ad nocendum apta ante peccatum, tamen homine stante in statu innocentiae, ista aptitudo reduci non posset in actum, licet tunc creata fuisse non videtur posse dubitari. Unde et infra cap. 3 patet, quod serpens fuerat creatus, unde ibi dicitur, serpens erat callidior et cetera. De spinis autem, et herbis nocivis, an fuerint ante peccatum? Dicitur, quod ita. Quod vero infra cap. 3 dicitur: spinas, pariet tibi, respondetur, quod non est absolute dictum, pariet, sed pariet tibi. Quod enim fuerunt, hoc fuit ex creatione Dei: sed quod ita creverint, ut herbis fructiferis damna fuerint, et labor proinde exerceri debuerit ad illarum evulsionem, hoc est ex poena peccati. Si vero quaeritur de animalibus, an unum aliud comedisset tunc? Non videtur inconveniens id concedere, cum unum sit alterius alimentum. Posset etiam fieri, quod omnia animalia fuissent herbis contenta, sicut videtur ex eo, quod hic dicit, dedi vobis omnem herbam, et universa ligna, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus: unde licet id detur, quod tunc fuissent animalia herbis contenta, et unum aliud non occidisset, non sequitur, quod natura eorum esset mutata. Nam videre est etiam homines, qui maximam accipiunt variationem in cibis. Inveniuntur quoque mulieres, quae vivunt de carbonibus; aliqua etiam fuit, quae vivebat de veneno, ut in antiquis historiis legitur. Sequitur: et vidit Deus, quod esset bonum, et ait, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ubi ultimo agitur de conditione hominis, et id quantum ad finem, quia, ut dicit Beda, et habetur etiam secundo Lib. physicorum homo est omnium finis. Determinat vero de conditione hominis, et quantum ad fieri, et secundo quantum ad factum esse, ibi, et factum est. Tertio, quantum ad ordinationem in suum optimum, ibi, vidit Deus cuncta quae fecerat. Quarto, quantum ad suam consummationem, ibi, et factum est vespere et mane et cetera. Dicit igitur, faciamus. In quo per numerum pluralem aperte explicat ipsam Trinitatem: quia ante hoc nullus dogma de Trinitate intelligere potuit: unde et Glossa ait: dum enim, qui doceretur, non erat, occulta fuit praedicatio veritatis. Si autem quaeritur, cujus fuit illa locutio, et ad quid, et ad quos fuit directa? Respondetur, quod non fuit ad Angelos, quicquid dicant Judaei; quia Dei et Angelorum non est imago una, nisi secundum analogiam. Deus autem non loquitur nisi ad habentem suam similitudinem. Unde puto dicendum, quod est loquutio vel verbum totius Trinitatis sub personarum trium distinctione loquentis et pluralitate. Nec audeo vel nolo dicere, quod fuerit locutio patris loquentis ad filium, quia respectu creaturarum non legi distinctionem actionum. Distinctio autem est inter loquentem et audientem, et inter loquutionem in quantum est in loquente, et in quantum recipitur in audiente. Propter hoc autem exprimitur hic distinctio Trinitatis, et ejus similitudo vel imago, quia homo configurationem habet ad filium propter rationem et intelligentiam, quia filius est ars patris. Et hoc notatur in ratione imaginis. Nam sic intelligentia est expressa similitudo memoriae, sicut filius est expressa similitudo patris. Configuratur etiam patri; quod notatur in hoc, quod dicit, et praesit piscibus maris. Nam in praesidentia designatur potentia, et potentia appropriatur patri. Configuratur etiam spiritui sancto, cui appropriatur bonitas; quod ostendit, cum dicit, et vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Dicit igitur, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Habent ista duo distinctionem: nam imago attenditur secundum potentiam cognoscendi, similitudo quantum ad potentiam diligendi, secundum auctorem libri de spiritu et anima. Vel imago dicitur, quantum ad naturalia, et dispositionem partium naturalium; sicut videmus, quod imago habet consimilem dispositionem in partibus quantitatis cum re imaginata. Similitudo autem attenditur quantum ad gratuita, sicut dicit Magister in historia. Et subdit postea dispositionem suae praelationis vel sublimationis, cum dicitur, et praesit piscibus maris: ubi tangitur ejus presidentia respectu aquatilium et volatilium, et respectu terrestris duplicis, scilicet gressibilis et reptilis, quae omnia patent in litera: et respectu creaturae omnis corporalis universaeque terrae. Quod alicui videbitur contrarium esse veritati et sensui. Nam videmus multa sibi resistere et contrariari etiam pro illo statu innocentiae; nam tunc corpora caelestia non fuissent illi subjecta, nec sol, nec stellae, neque etiam hic mineralia. Ad hoc dicitur, quod pro illo statu habuit duplicem praesidentiam super omnem creaturam irrationalem: primo scilicet praesidentiam naturalis dignitatis; secundo praesidentiam finis bonitatis; quia sicut omnibus fuit natura superior, sic ad ejus servitium et utilitatem omnia sunt producta, et propter ipsum. Respectu autem naturalium, vel rerum, quae possunt nutus humanos aliqualiter recipere, habuit tertiam praesidentiam imperii: quandiu enim expediret, ejus nutibus obtemperassent. Si autem quaeritur, an tunc esset aliqua impressio in animalibus, quae non modo non, propter quam nutui hominis paruissent, an forte sic se habent modo, etiam quod si homo non esset infectus, adhuc sibi obtemperassent? Incertum est, quid horum duorum sit verius: verisimile est tamen, quod ex utraque parte modo sit defectus. Et quod tunc ex parte virtutis hominis, scilicet justitiae originalis, et ex parte dispositionis animalium obedientia illa caussaretur, quorum utrumque nunc deest. In quibusdam tamen, Deo sic ordinante, dispositio ista remansit propter hominum maximam necessitatem, sicut in pecoribus et jumentis. Pisces dicuntur a pascendo, quia ex illis pascimur, vel quia unus alterius est cibus. Dicit autem Papias, quod piscibus nomina sunt instituta post animalia; unde vocantur aut ex similitudine animalium terrestrium, ut vituli, aut ex colore, aut ex moribus ut canes, quia mordent. Alia vero nomina sunt prius exposita, ut volatile, etc. sequitur. Et creavit Deus et cetera. Ubi post dispositionem factionis tangit ipsam factionem hominis, et tangit ipsius esse, secundum quod fuit in fieri, et secundum factum esse, et secundum sexuum distinctionem: unde dicit per ordinem, creavit, id est, de materia produxit. Accipitur enim hic creatio pro factione, et non pro productione ex nihilo. Quamvis autem productio hominis fuerit de materia, dicitur creatio, quia fuit factus subito homo: unde et si fuerit factus propter subjectum, quod ibi fuit materia: tamen dicitur creatus propter istam causam. Sicut etiam Scriptura vocat eum hominem ab humo vel limo, de quo fuit factus cum aliis animalibus communiter: et denominatur sic a viliori ut ex suo nomine discat homo subjici et humiliari Deo, quando cognoverit se esse de materia ista vili, et non possit eum latere, quando nomen ejus ad materiam tam vilem tantam habet vicinitatem. Et ne forte aestimari posset, quod ipsum fecisset quantum ad corpus solum, et quod non esset in eo aliquid nisi corporale et eductum de materia corporali, addit, ad imaginem et similitudinem nostram. Quia secundum quod dictum est, imago attenditur in homine secundum animam. At vero ne etiam ab aliquibus putaretur, quod Deus solum produxit hominem secundum animam, eo quod toties ponitur imago et similitudo, quae sequitur animam, sicut etiam dixerunt Manichaei, quod corporalia essent a Deo malo; subdit, masculum et feminam creavit eos. Distinctio enim sexuum ad corpus pertinet, et ex illo pendet. Provide Manichaeorum error ex hoc manifeste eliditur. Hic autem moveri potest quaestio de muliere: an sexto die sit formata, an post septimum diem? Nam Scriptura, postquam recitavit opera sex dierum, et post septimam diem quietis enarrat formationem illius. Sed per istam literam potest videre alicui solutum, quia dicitur hic, quod fecit masculum et feminam, et sic uterque videtur factus fuisse die sexta. Sed contrarium videtur dicere Scriptura in alio loco. Ideoque aliqui dixerunt quod ambo sexta die fuerunt facti secundum rationem causalem vel seminalem, postea autem fuerunt facti secundum existentiam actualem. Quod credo non esse verum: sed secundum quod hic recitat Scriptura, credo prius, scilicet sexta die, fuisse factum hominem in genere masculino, et postmodum ex eo formatam mulierem, ut ex hoc monstretur, quod homo sit generis humani principium, et quod respectu mulieris debet habere principatum. Et ut notaretur, mulierem ad speciem humanam, quasi quid annexum, ad generationis scilicet officium, esse. Sequitur, benedixitque illis. Ubi agitur de conservatione hominis secundum naturam speciei, et primo potentia multiplicativa tribuitur. Secundo terminus illius potentiae exprimitur, ibi, crescite et multiplicamini. Tertio dignitas multiplicandorum subjungitur, ibi, et subjicite eam. Ait ergo: benedixitque illis. Bonum est sui ipsius diffusivum. Unde per verbum benedictionis ostenditur collatio gratuitae virtutis, quae est radix diffusionis. Crescite et multiplicamini; et replete terram, et subjicite eam. In hoc nota secundum Glossam, quod nullo modo sunt damnandae nuptiae, quas ad propagationem suprema benedictio instituit, etsi virginitas praeferatur, secundum quod probat Augustinus in libro de virginitate. Videtur autem, quod matrimonium hic fuerit institutum: aliis autem videtur, quod sit institutum infra 2, cum dicitur: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Sed haec contrarietas potest solvi per distinctionem. Nam in matrimonio requiritur ad actum conjugalem habilitas, quae fundatur in distinctione sexuum, et aptitudine ad multiplicationem secundum vim et potentiam diffusivam: et hoc secundum statum etiam innocentiae generaliter et universaliter, et secundum statum naturae communiter consideratae. Vel etiam fundatur in aptitudine ad concupiscentiae repressionem; et hoc secundum statum naturae lapsae singulariter, in quo matrimonium est in officium communiter, sicut in statu naturae integrae, et specialiter in remedium concupiscentiae. Et quantum ad ista fuit matrimonium institutum in illo loco quando vis generativa fuit homini data. Requiritur etiam in matrimonio consensus animorum; et quantum ad hoc fuit institutum cap. 2 in loco citato. Non tantum autem dedit ei dominus fecunditatem, sed et dignitatem et praesidentiam: unde dicit, et subjicite eam, idest terram, et dominamini piscibus maris. Quaeritur, cur horum accepit homo dominium, cum haec non essent in alimentum, nec in juvamentum? Respondet Beda quod Deus praesciebat eum lapsurum; ideo dedit ei unde posset se secundum statum infirmitatis tueri; animalia scilicet in alimentum, indumentum, et laboris juvamentum. Secundo potest dici, quod etiam pro illo statu fuerunt facta, et ad illum ordinat; ad decorem, scilicet, et ornatum habitationis humanae, et ad multiformem ostensionem divinae potentiae et sapientiae, et ad monstrandum in effectu multiformem ambitum generis et specierum entis. Item ut ex hoc reluceret hominis nobilitas et dominativa potestas, et ejus sagacitas in gubernatione rerum. Propter hoc autem facta sunt sub tanta varietate, ut ex hoc admirabilis appareret divinae sapientiae pulchritudo, quae sub tanto ordine teneret, non tantum convenientia secundum mores, sed etiam contraria. Sicut videmus, quod quaedam habent mititatem, quaedam ferocitatem, et sic de aliis: et tamen omnia sequuntur incommutabilem ordinem. Sequitur: dixitque Deus, ecce dedi vobis et cetera. Agitur de conservatione individui. Primo enim contulit potentiam generativam ad multiplicandum speciem, et postmodum dat materiam et potentiam ad conservandum individuum: et patet ordo, quia illud prius est divinius et communius. Quamvis enim quaelibet substantia singularis super seipsam moveatur, reciproce, et quasi naturaliter alia diligit, in quantum ad seipsam et ad bonum suum reducit; sicut dicit philosophus 9 Ethicorum, quod amicabilia, quae sunt ad alterum, sunt ex amicabilibus quae sunt ad se. Cujus etiam exemplum est in ordine potentiarum; quia natura plus defert potentiae nutritivae, quae est ad conservationem individui, quam generativae, quae est ad conservationem speciei. Nam communiter non mittit ad generativam nisi superfluum alimenti, secundum philosophum in libro 16 de animalibus: tamen causa generationis, quae est naturae vis generativa, magis intendit bonum commune, quam bonum cujuslibet praecise. Sicut etiam rector civitatis, ut salvet rempublicam occidit malefactorem. Ideo dico, augetur de conservatione individui, quae erat futura in hominibus et animalibus per modum nutrimenti. Quamvis enim homines possent non mori, tamen non habebant necessitatem ad non moriendum. Immortalitas enim illa fundabatur super hoc quod cibum proportionate ac sobrie sumerent, et a Demonum adversitate per industriam suam et Angelorum adjutorium se defenderent, et omne illud, quod posset eos gravare, vitarent. Quia igitur indigebant cibo, ait: ecce dedi vobis omnem herbam, etc. cunctisque animantibus. Manifestum ex hoc, ut quod animalia cuncta communiter viverent cum homine de herbis, granis et terrae nascentibus. Ratio autem, quare Deus voluit, ut homo et animalia cibos haberent communes, fuit, quia voluit ei dare occasionem suae humiliationis, ne nimis superbiret ex consideratione suae praelationis et dignitatis. Sequitur, et factum est ita, ubi post divinum imperium sequitur necessario, ut res imperata procedat in actum. Nam imperium suum est practicum et operis effectivum, et sine transitu ad materiam agit rem exterius. Non enim agit ut nos, sed tantum dicit et fit quod dicitur, et vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona, ubi describitur conditio hominis quantum ad suum optimum et finem. Et signanter post productionem naturae rationalis humanae, additur, valde bona. In aliis autem praecedentibus dicebatur, vidit Deus, quod esset bonum. Nam ex conditione naturae hominis dependet sub Deo quasi bonitas omnis naturae corporalis, cum finis sit quodammodo omnium, et ex fine habent ea quae sunt ad finem necessitatem, bonitatem et ordinem: unde ex comparatione ad hominem ad quem ordinantur, etsi res quaelibet sit bona in se, tamen per respectum ad finem omnes sunt valde bonae. Si autem illud signum (cuncta) accipiatur collective, tunc nullum dubium est, quin omnia sint valde bona, et perfecta. Ideo sequitur consummatio, factum est vespere et mane dies sextus. Secundum aliquos ideo in sexto die factae sunt res adeo perfectae, quia ille est numerus perfectus. Constat enim ex omnibus partibus suis aliquoties simul sumptis. Partes autem aliquotae sunt, quae aliquotiens sumptae totum suum reddunt; sicut in senario unitas, binarius et ternarius. Ista enim simul sumpta faciunt sex. Sed ego neque isti neque alteri numero tantam praerogativam dandam puto, ut dicatur Deum fecisse res sub tali numero propter conditionem seu perfectionem numeri. Ideo magis putarem dicendum, quod Deus fecit res sex diebus, propter perfectionem sex rerum, in quem quae sufficiunt ad pulchritudinem et debitum ordinem universi. Quod vero inquiunt sancti, quod est attendenda ratio numeri in rebus factis: intelligendum est secundum sensum mysticum, qui potest trahi quovis modo de littera, dum tamen possit probari per alium literalem sensum.


Caput 2

[90275] Postilla in libros Geneseos, cap. 2 Igitur perfecti sunt et cetera. Postquam determinavit de rerum factione, agit de rerum perfectione: et ponuntur tria per ordinem, perfectio ibi, facti sunt; completio ibi, complevitque Deus, cessatio ibi, et requievit Deus, benedictio ibi, benedixitque diei. Dicit igitur: perfecti sunt caeli et terra. Expressis enim operibus, et sigillatim acceptis, et secundum se distinctis, sequitur necessario totius operis perfectio. Et sicut ex praemissis bene ordinatis secundum artem sequitur necessario conclusio: sic etiam Deus, faciendo opera singula et ornatus, operabatur secundum perfectam sapientiam et voluntatem, et ex istis infert perfectissimam universi machinam: ideo dicit: igitur et cetera. Et dicit pluraliter, caeli, quia comprehendit caelum Empyreum, cujus ornatus sunt Angeli. Qui facti etiam fuerunt, quamvis illud in Scriptura non sit evidenter expressum, et aqueum caelum et firmamentum, et omnes orbes planetarum. Per terram autem innuit totam mundi machinam inferiorem sub orbe lunae conditam, quam vocamus naturam elementalem. Elementa etiam cum suis ornatibus comprehenduntur: bestiae enim et homines sunt ornatus terrae: aves aeris, pisces aquae: ignis vero non legimus ornatum distinctum, quia sicut tactum est prius, forte non est elementum ab aliis distinctum sed alia elementa per sublimationem naturae ascendit. Si autem opponitur, quod postea sunt alia facta, quae non fuerunt tunc producta, nec secundum speciem, sicut multa, quae fiunt per putrefactionem, per quam generantur etiam novae species, sicut etiam fuit nova stella, quae magos deduxit, Matth. 2, et columba, quae super Christum descendit, Matth. 3: respondeo secundum Augustinum, quod omnia fuerunt facta vel causaliter vel potentialiter et materialiter vel exemplariter. Causaliter, sicut illa, quae generantur per putrefactionem, quorum ratio causalis est in natura. Exemplariter, sicut illa stella et columba, quorum exemplar fuit in ceteris stellis et ceteris columbis. Potentialiter, sicut aliqua miraculose facta, quae nec habent causam in natura, nec similitudinem: sed tantum sunt in materia secundum obedientiam, qua Deo omnia obediunt, ut inde faciat quicquid disponit et ordinat. Et sequitur, complevitque Deus die septimo, ubi ponitur rerum completio. Illud autem verbum magnam adducit difficultatem: qualiter, scilicet, die septimo Deus complevit mundum, cum illa die nihil fecerit, ex nihilo autem facto non potest advenire aliquod complementum alicui creaturae aut facturae. Praeterea nihil faciendo non aliquid fecit; ac ideo, cum septima die nihil fecerit, videtur quod nihil complevit. Ista autem difficultas sic explanari potest. Nam completio rei potest haberi dupliciter: vel in ipso fieri rei, et sic non complevit Deus in die septima mundum, quia, secundum quod est probatum, nihil tunc fuit in fieri, nec Deus fuit in facere. Alio modo potest haberi completio in ipso facto esse: quia tunc res est completa proprie, quando jam est facta, non quando est in fieri; et sic mundus fuit completus die septimo. Primo autem modo fuit completus die sexto. Et secundum quod dupliciter potest sic exponi, habetur duplex translatio. Una enim dicit, quod die sexto complevit. Translatio autem secundum Hebraicam veritatem dicit, quod die septimo: et hoc habet una Glossa ordinaria super illum locum; quae dicit, quod una translatio habeat sexto die, Hebraica autem veritas habet die septimo. Si autem quaeritur, a quo opere dies ista denominatur? Dic, quod ab opere conservationis praecise: in aliis enim diebus aliqua faciebat, et etiam omnia jam facta in esse conservabat. In ista autem die nihil fecit, sed solum et praecise omnia conservavit. Sic ergo dicendo ponit, complevit Deus die septimo opus suum, quod fecerat. Et sequitur, et requievit Deus die septimo. Ubi post completionem congrue ponitur cessatio: quia cum omne ordinetur ad rei completionem, completione habita est quiescendum: sicut et motus ad formam, ordinatur ad quietem sub forma; ideo Deus quievit. Attende tamen quod quies ista intelligitur ab opere primae conditionis, quae fuit miraculosa et supernaturalis; non de opere cooperationis in operibus propagationis et productionis naturalis, quae sunt ex propriis causis rerum, secundum quod dicitur Joan. 5: pater meus operatur usque modo, et ego operor: quod bene insinuatur, cum dicit: requievit ab universo opere, quod patrarat. Non enim cessavit ab opere futuro, sed ab opere jam facto: quia postmodum non fecit opus conditionis partium principalium mundi, nec opus communis exornationis. Et sequitur, et benedixit Deus diei septimo. Ubi ponitur istius diei benedictio: et ponuntur tria: primo ponitur benedictio, ibi, benedixit et cetera. Secundo sanctificatio, ibi, et sanctificavit illum. Tertio sanctificationis ratio, quia in ipso cessaverat et cetera. Primo igitur ponitur benedictio: dicitur autem dies benedicta non ex se, sed ex felici eventu diei jam dictae, quia in ipsa die fuerunt partes mundi completae secundum esse; sicut etiam dicitur maledicta dies ex infelici eventu, sicut ibi Job 3 maledixit diei suae pereat dies in qua dictum est, conceptus est homo. Ideo dicitur dies benedicta, idest a bono diei. Et sequitur sanctificatio, et sanctificavit illum, idest sanctitati deputavit. Nam a nobis sancte diem dominicum coli voluit; et ideo specialiter etiam sancto cultui divino vacare, et in ipso et in memoriali ejus continue beneficium nostrae creationis recolere; et ideo in lege veteri praeceptum est in dicta die ab operibus servilibus vacare, ut Deo magis et cultui divino liberius possent intendere. Unde vocatur illa dies sabbatum, quod idem est quod requies. Non tantum enim fuit ratio moralis vel literalis, quod idem est in materia ista, sed etiam figuralis. Nam ista dies multas signativas refulgentias habuit, quas longum esset enarrare: quia quot possunt inveniri quietis spiritualis mysteria, tot possunt inveniri etiam sabbata. Si autem quaeritur, utrum adhuc maneat observantia sabbati? Dic, quod ibi fuit aliquid morale, scilicet vacatio a servili opere, secundum quod possibile est, et attentio ad divinum cultum, cum idoneo modo et tempore et circumstantiis. Aliud est ibi figurale, sicut determinatio talis diei praecise; et talis determinatio erat ad aliquid designandum, videlicet quietem corporis in sepulchro et aliqua alia. Ideo cum jam non sit tempus umbrae, sed veritatis exhibitae, quantum ad ista potuit et debuit cessare. Ideo Ecclesia ex ratione naturae, ne videatur judaizare, diem illum transtulit in diem dominicum, et propter quietem completam corporis et animae, quam Christus assumpsit in resurrectione, quae fuit facta in dominica die. Et sequitur, quia in ipso cessaverat ab omni opere, quod creavit Deus, ut faceret. Ubi ponitur sanctificationis causa: nam beneficia sunt magis grata, quanto magis completa: ac ideo, quia die septimo ab omni opere cessavit, et omne opus complevit, merito illum diem memoriale operum divinorum reliquit et servitium ex suo tam magno exposcit beneficio; ideo sanctificavit, idest sanctitati deputavit, et cultui sancto, et in ipso grates et laudes requirit. Et nota, quod dicit, quod Deus creavit ut faceret. Quod dupliciter potest exponi: uno modo sic, quod Deus creavit primo in materia informi, ut faceret postmodum de illa communi. Alio modo, secundum modum loquendi Hebraicum, forte quod Deus creavit, ut faceret, id est in opere vel de facto. Sicut dicimus, aliquid generatur in effectu, contra generationem in potentia, secundum modum loquendi Avicennae et Aristotelis. Aristoteles enim dicit in actu, et Avicenna in effectu. Et hoc videtur dicere Glossa interlinearis: dicit enim sic: creavit ut faceret, id est in opere. Istae sunt generationes caeli et terrae. Hic ponitur primo recapitulatio praecedentium. Secundo prosequitur propositum, ibi, formavit igitur Deus hominem et cetera. Intentio istius libri et propositum est describere hominis et Ecclesiae fundationem productionem et introductionem ad legis susceptionem. Et primo recapitulat rerum productionem generaliter. Secundo specialiter, ibi, et omne virgultum agri. Tertio ostendit, quomodo producta fuerunt prius, et post differenter, ibi, non enim pluerat dominus super terram. Dicit igitur, istae sunt generationes caeli et terrae, quando creatae sunt. In hoc autem duplex modus producendi notatur: unus, quo res exiverunt in esse per productionem de materia praejacenti: quem modum vocat Scriptura generationem, et nos rerum distinctionem. Alius quo res fuerunt factae de nihilo secundum unam informem materiam, quam vocat creationem. Propter quod dicit, sunt generationes quando creatae sunt. Ita quod prius fuit creatio rerum, quam earum generatio. Vel accipitur hic generatio et creatio pro eodem ab eodem termino ad quem: motus enim denominatur a termino ad quem est, secundum philosophum 3 physicorum. Et ideo, cum creatio et generatio sint ad esse rerum substantiale, generatio accipitur hic pro creatione. Non autem per respectum ad terminum a quo: quia generatio est de aliquo, creatio autem de nihilo. Si autem quaeritur, quare non facit mentionem de mediis, sed tantum de caelo et terra? Jam dictum est, quod per caelum intelligit omnem naturam superelementarem vel caelestem, per terram autem naturam inferiorem vel subcaelestem. In die quo fecit Deus caelum et terram. Ponit autem hic diem in singulari: non quod creatio fuerit facta una die vel rerum productio, de qua hic loquitur. Sed per diem intelligit totum tempus sex dierum vel productionis rerum. Scriptura enim habet istum modum, quod quandoque diem accipit pro tempore, sicut habetur Matth. 4: tolerabilius erit in die judicii Sodomae et Gomorrhae, quam illi civitati. Non enim est certum, quantum protendetur judicium. Sed accipit diem judicii pro toto tempore judicii. Unde Augustinus de civitate Dei, Lib. 20 cap. 1: cum dicimus ultimum diem divini judicii, novissimum tempus significare intendimus, et non solum unum diem. Nam per quot dies judicium hoc protendatur, hoc incertum est: sed Scripturarum more sanctarum, diem solere poni pro tempore, nemo qui illas literas quamlibet diligenter legit, nescit. Item per hoc solvitur, quod dici potest, quod caelum et terra fuerunt facta ante omnem diem, non in die igitur. Ad quod dicendum, quod si dies acciperetur pro diurno motu solis vel lucis, sic valeret objectio: quia ante talem diem fuerunt facti caeli et terra, ratione scilicet illorum, qui dicunt, superiorum et inferiorum informem factam fuisse materiam: quia fuerunt facta ista in principio ante productionem lucis, sicut Scriptura habet quae dicit, in principio creavit Deus caelum et terram. Sed dies non accipitur pro motu solis vel lucis, sed communiter pro duratione qualibet temporalis productionis: et sic cessat objectio. Quod autem accipiatur hic dies non pro una tantum die, sed communiter pro productionis vel primae conditionis tempore, ostenditur, cum dicit, et omne virgultum agri. Certum est enim, quod virgultum fuit factum tertia die. Nam per virgultum intelligit herbas et ligna fructifera: unde illa translatio, quam sequitur Augustinus, dicit, et omne viride agri. Ista autem fuerunt tertia die facta. Antequam oriretur in terra. Et omnem herbam regionis, antequam germinaret. Istud videretur implicare contradictionem, nisi suam acciperet expositionem. Nam primo dictum est, quod creatum fuit virgultum, et caelum et terra et cetera. Hic autem dicitur, antequam oriretur: quod sic declaratur, quod prius habuerunt herbae et arbusta esse a prima conditione et divina dispositione, quam a naturali germinatione: unde prius ea condidit: et postmodum per rationes seminales terrae inditas a Deo, et per vim seminativam, produxit terra consimilia. Et quod iste sit intellectus, patet ex litera sequenti, quae reddit rationem, quare virgulta et herbae non fuerant vel non eruperant per germinationem, sed per divinum imperium et voluntatem. Nam subjungit: non enim pluerat dominus super terram. Ad actum enim germinationis naturalis communiter necessarius est humor pluvialis. Quia igitur dominus super terram non pluerat, terra non germinaverat. Sicut autem ad simplicem generationem indiget terra pluviali humore: ita ad perfectam germinationem indiget humano opere, quo excolitur. Humanum autem opus tunc non erat: unde sequitur, et homo non erat qui operaretur terram. Igitur istae generationes fuerunt, antequam oriretur virgultum de terra per germinationem de ratione seminali: non antequam a Deo de nihilo vel de materia virtute divina fieret. Triplicem enim legimus hujusmodi originem rerum. Prima enim est per exitum a Deo de nihilo. Secunda est per exitum rei de materia ad speciem. Tertia est per exitum rei de consimilibus, consimili virtute speciei se multiplicantis. Primus exitus est creatio. Secundus est factio. Tertius generatio. Primus habet causam solum Deum. Secundus Deum et materiam. Tertium Deum, et materiam et speciem. Rationes primi exitus sunt in solo Deo, et dicuntur extra res. Rationes secundi exitus sunt in Deo et materia, et dicuntur causales. Rationes tertii exitus sunt in Deo, materia et specie, et dicuntur rationes seminales. Primus exitus notatur ibi, quando creatae sunt. Secundus ibi, in die quo fecit Deus caelum et terram. Tertius ibi, antequam oriretur et cetera. Et nota quod hic recapitulat de ornatu terrae, non de ornatu aliorum elementorum, ut ordinate introducat propositionem de formatione hominis et ejus collocatione in Paradiso herbis et arboribus consito. Et sequitur, sed et fons ascendebat a terra, irrigans universam superficiem terrae. Quia posses quaerere, ex quo non pluebat, et ad generationem temporalem humor sit necessarius: quomodo res poterant germinare, et se multiplicare? Dicit, quod aqua fontis terram irrigantis vices pluviarum supplebat. Si autem quaeritur, quomodo unus fons poterat tantum? Solvere possumus multipliciter. Uno modo, quod sumitur ibi singulare pro plurali, more Scripturae in multis locis, sicut ibi, et homo non erat, qui operaretur terram, idest homines: quia per unum hominem non posset bene excoli. Unde accipitur fons collective pro omnibus fontibus terrae qui a terra erumpebant et eam irrigabant et fecundabant: unde non erat ita arida, nec ab aquis sequestrata, quin posset per irrigationes talium fontium producere terrae nascentia. Vel forte intelligit unum fontem, Paradisum voluptatis irrigantem, e quo exiliunt quatuor flumina, sicut dicitur infra 4: unde per universam superficiem terrae intelligit superficiem Paradisi, de quo volebat specialiter agere. Formavit igitur dominus Deus hominem de limo terrae. Terminata recapitulatione agitur de hominis formatione. Secundo de formati conservatione, ibi, plantaverat autem Deus. Tertio de formati et conservati multiplicatione, ibi, dixit quoque Deus: non est bonum hominem esse solum. Item primo agit secundum esse corporis materiale, secundo quantum ad esse formale, ibi, et inspiravit in faciem ejus. Dicit ergo, formavit igitur Deus, idest fieri voluit, idest jussit, quia ipse solus agit solo voluntatis imperio. De limo terrae, id dicitur per synecdochen, accipiendo totum pro parte. Nam sola pars corporalis hominis fuit facta de limo terrae: anima enim non fit de limo terrae, sed creatur de nihilo. Formatus est autem homo de limo terrae, quae est vilis terra aquae admixta, ut homini generoso, qui de levi ex consideratione suae dignitatis effertur, occasio humiliationis daretur. Et fuit factus de limo terrae, non quod non essent ibi alia elementa, sed quia elementum terrae est ibi per praedominium, sicut etiam in aliis omnibus corporibus sensibilibus, eo quod terra habeat in omnibus terminum ex eorum densitate, quae propria passio terrae apparet. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Hic agitur de formatione hominis secundum esse formale ipsius, scilicet animae rationalis. Unde dicit, inspiravit, id est substantiam animae et spiritus fecit quae hominem vivificant, sine qua homo non vivit, unde dicitur spiraculum vitae, et quia a Deo spiratur ad vitam dandam corpori: et etiam dicitur spiraculum vitae activae, quia scilicet spirat vitam formalem, vitam rationalem, vitam animalem, vitam vegetalem: unde ex hoc habetur aliqua suasio, quod ista tria sunt una substantia. Nam hic nominatur spiraculum singulariter. Quod licet sit verum, non disputo in praesentiarum. Licet ad inductionem hanc respondetur ab aliquibus, quod non cogit: quia est dictum in singulari spiraculum, non quia una sit substantia vel natura simpliciter sola sensitiva vel vegetativa: sed quia ista tria vel duo unum actum vitae perfectae praestant, propter quod possunt dici una anima, ab uno actu completo animandi, secundum triplicem differentiam animationis, quam ponit philosophus secundo de anima et 3. Sicut videmus, quod ad actum justitiam exequendi multae ordinantur particulae: quae tamen omnes propter unum actum completum justitiam exequendi vocantur singulariter justitia, unde dicitur: recurre ad justitiam. Hic autem potest moveri quaestio, utrum anima rationalis sit de substantia Dei: nam per istam litteram videtur quod sic. Illud enim, quod aliquid inspirat, videtur, quod de se aliquid emittat. Igitur cum Deus animam inspiraverit, videtur quod de sua substantia emisit. Respondeo quod circa istam quaestionem fuit multiplex error: aliqui enim dixerunt, quod idem spiritus erat divinus et humanus. Divinus enim dicebatur prout in se consideratus: humanus, secundum quod perficit humanum corpus. Quod falsum est. Nam illud, quod informat aliquid, est imperfectum respectu illius, quod cum forma et in esse formali surgit: et sic Deus esset homine imperfectior. Item spiritus nobis conjunctus errat, et in operabilibus, et in speculabilibus: Deus autem est sapientiae infinitae, nec potest errare. Alia est opinio Manichaeorum, quae sine argumento respondet, secundum quod recitat Augustinus de duabus naturis, quod in homine est duplex anima: una bona, et ista non errat: et alia mala, et ista errat, et ad malum inclinat. Quae opinio est contra veritatem, et contra philosophiam. Nam secundum philosophum secundo de anima, propriae materiae respondet propria forma. Si autem essent duae, nulla esset propria. Item una materia non recipit duos actus non coordinatos ad invicem, maxime contrarios: quia cum recipiat formam secundum dispositionem congruam, jam sequitur, quod simul contrarie disponeretur. Item si esset de substantia Dei; aut de toto, aut de parte. Non de parte, quia sic Deus esset partibilis, nec esset simplicissimus, quod esset haereticum. Si de toto, tunc non posset assignari pluralitas animarum. Unde dic, quod secundum philosophum, 2 physicorum, quaedam sunt causae rei extrinsecae, sicut causa efficiens, exemplaris et finalis: et tales possunt Deo convenire respectu creaturae, quia dicunt et ostendunt Dei perfectionem: efficiens enim ostendit Dei potentiam: finis suam bonitatem: exemplum suam sapientiam. Aliae sunt intrinsecae, sicut materia et forma, et istae Deo non conveniunt. Nam tales causae rei sunt commixtae. Deus autem regit res ita, quod non commiscetur eis. Item ista sunt partes compositi, et compositum est totum, et totum est majus parte, et sic Deo aliquid majus esset. Dic ergo, secundum Augustinum super Genesim circa finem, ubi movet quaestionem de hoc, quod anima est de nihilo. Unde in primis rebus non fuit secundum materiam, ex qua fieret: sed secundum materiam, in qua fieret; quia corpus fuit factum ex materia, et anima fuit infusa corpori. Item quaeritur, utrum fuit facta anima in corpore vel extra corpus? Augustinus refert aliquos dixisse omnes animas cum Angelis productas et postmodum successive suis corporibus conjunctas jussu Dei. Sed istud reprobat Augustinus 6 super Genesim et 7: et rationabiliter: quia sic haberent animae ad unionem aliqua merita vel demerita, quod est contra apostolum ad Rom. 11, de Jacob et Esau, qui dicit: cum nihil boni aut mali egissent et cetera. Item sic Baptismus non tantum esset in parvulis contra peccatum originale, sed contra actuale. Ideo sunt alii, qui dicunt, et videntur sequi Augustinum, quod aliae animae infunduntur corporibus, et creantur in eis. Sed anima Adae non, sed prius fuit producta: nam a principio fuit mundus completus, quantum ad partes principales: et hoc quantum ad esse actuale. Credo tamen, quod Augustinus hoc non dicit asserendo, sed inquirendo: et tenendum est potius, quod etiam Adae et aliae animae creantur, cum corporibus infunduntur. Et ad hoc ratio est: nam secundum philosophum primo et secundo physicorum, ars imitatur naturam, et natura artem: quia in rebus creatis prius fuit effectus artificialis, quam naturalis (nam res procedunt a Deo per modum artis), posterius autem habet esse naturale. Unde, cum natura prius materiam disponat, deinde formam inducat, Deus similiter agens, ita fecit de anima, cum ipsa sit corporis forma, quia est actus corporis physici organici, ut dicitur de anima libro 2. Et hoc innuit Scriptura haec, quae dicit, quod Deus formavit corpus de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus. Nominat autem faciem, quia opera vitae rationalis praecise in facie relucent. Et sequitur: factus est homo in animam viventem. Antequam enim anima corpori infunditur, homo non dicitur nisi aequivoce. Homo enim mortuus non est homo. Unde expone, factus est homo in animam viventem, idest per animam viventem. Plantaverat autem dominus et cetera. Determinavit de hominis formatione, agit de ejus conservatione. Tria autem necessaria sunt ad hominis conservationem: locus aptus continens, et nutrimentum sustentans, et exercitium exterius delectans. Igitur primo ostendit, quomodo ista duo Deus ordinavit, secundo qualiter homini communicavit, ibi, tulit igitur, et cetera. Et primo de loco dicit, plantaverat et cetera. Credo, quod tertia die, quando fecit herbas et ligna pomifera. Paradisum, Paradisus Graece idem est quod hortus Latine. Alia translatio dicit Paradisum in Eden, quod interpretatur delitiae, quam sequitur Augustinus octavo super Genesim. Unde sensus est, quod Deus fecit hortum diversis plantis consitum, amoenum et deliciosum, et hoc a principio, id est, tertia die, sicut dictum est. Littera autem Septuaginta, secundum Hieronymum, habet, ad orientem, et sic accipitur principium non pro initio temporis, sed pro prima parte terrae habitabilis versus orientem. Dicit autem Isidorus libro 14 Etymolog. cap. 3, quod ille semper vernalem temperiem habet: quod satis est credibile, cum esset locus hominis, pro statu nobilissimo viae illius. Istius autem temperiei multiplex potest esse ratio: una, aeris subtilitas, quia calor minus potest sibi incorporari, sicut videmus de igne, qui fortius agit in materia grossa, quam subtili vel rara. Ignis enim in stipula est minus calidus, quam in ferrea materia. Secunda causa esse potest puritas impermixta; quia propter altitudinem terreni vapores ad locum illum non adscendebant, nisi aliqui pauci valde: qui per naturam illius ex propinquitate cum igne tepefacti, cito poterant converti. Praeterea radii a terra usque ad illum locum non reflectebantur: ac ideo calor ille ibi generatus ad amplissima spatia illius interstitii totius se refundens, remanebat in illo loco minus. Item et temperatus erat locus, quantum ad superioritatem. Nam ille locus erat sub circulo medio, vel aequinoctiali: unde bis in anno radius solis erat directe super illum locum, scilicet in adscensu suo ad tropicum aestivalem, et in descensu ad tropicum hyemalem: et nunquam sol ab illo loco multum recedit: quia est inter duos suos terminos, scilicet tropicum aestivalem et hyemalem: et propter hoc, quantum in se est, est locus calidissimus ex dispositione radiorum: et ideo vocatur a philosophis torrida zona. Tamen ex praecedentibus rationibus accidentibus erat temperatus. Item erant ibi fontes, qui illam partem temperabant, et subtilitatem nimiam aeris respectu hominis ad grossitiem proportionatam reducebant. Quod autem dicunt Magister et Beda, quod usque ad lunarem circulum pertingit, intelligendum est hyperbolice, hoc est, quia altissimus fuit. Nam ille locus supra se habuit auram respirabilem, sicut infra legitur, dominum ambulasse ad auram post meridiem: quod tamen non esset, si lunarem circulum attingeret. Et quia unumquodque est vanum, nisi ordinetur ad finem debitum et bonum, subjungit finem plantationis istius Paradisi, dicens, in quo posuit hominem, quem formaverat. Sequitur, produxitque dominus. In qua parte agitur de nutrimento hominis. Et primo ponitur productio arborum communium; et secundo productio praerogativarum singularium, ibi, lignum etiam scientiae boni et mali. Produxitque dominus et cetera. Nota, quod illud dicitur per recapitulationem. Nam tertia die istud fuit factum, sicut loquitur supra. Primo autem describitur illud, quod a Deo factum est, ut appetibile gustui, et delectabile visui, ut inferret homini delectationem, non tantum conjunctam, sed etiam separatam: non tantum ut ab homine consumitur, sed etiam secundum quod in se manet et conservatur. Lignum etiam vitae dicitur secundum Augustinum libro decimotertio de civitate Dei, capite vigesimo, quia aliis lignis alebantur homines, ne esuriendo et sitiendo molestiae aliquid sentirent. De ligno autem vitae gustabant, ne mors eis unquam subreperet: quod habebat non ex qualitate aliqua absoluta, sed ex ordinatione divina: sicut nunc videmus, quod sacramentis novae legis inest divina vis ad conferendam gratiam: quamvis non sit vis aliqua absoluta ibi. Et hoc videtur dicere Augustinus super Genesim ad litteram libro 11, capite 18: ubi dicit, quod status suae immortalitatis de ligno vitae virtute mystica praebebatur. Alii autem dicunt, quod lignum vitae ex vi suae naturae administrabat homini nutrimentum: erat enim assimilabile et convertibile, quantum erat conveniens conservationi et restaurationi humanae. Et credo, quod Augustinus istam vim praesupposuit, sed aliam ad istam addidit: quia forte ista omnino non sufficeret, nisi cum hac vis divina adesset: sicut homo non sufficit ex sua voluntate, vel etiam gratia habita particulari sanante animam, ad continuationem vitae spiritualis sine exercitio in sacramentis, et sine vi sacramentali. Et dicitur lignum vitae sicut lignum scientiae boni et mali, quod sic vocatum est, quia Diabolus dicit, per ejus esum posse acquiri scientiam boni et mali, sicut infra dicitur, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Alia ratio, quia per ejus esum habuit experimentalem scientiam boni et mali. Boni, scilicet, quod perdidit, et mali culpae, quod commisit, et mali poenae, quod incurrit. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis, idest de medio istius horti, vel de qualibet ejus parte, qui inde dividebatur in quatuor capita, id est, in quatuor fontalia initia quatuor fluminum. Utrum autem ante peccatum fieret per alveos, nescitur: tamen modo non videtur hoc fieri. Imo, sicut ait Magister historiarum, Ganges fluvius Indiae, qui hic dicitur Fhison, dicitur nasci in locis cavernosi montis. Nilus vero fluvius Aegypti, qui hic dicitur Gion, dicitur nasci non procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ab Armenia. Igitur per occultas regiones modo, et non per alveos apertos sub visceribus terrae a Paradiso oriuntur, et ab illo altissimo loco fluunt. Unde dicit Augustinus quod sub terra sunt, et post longos tractus rumpunt. Istorum autem fluviorum, excepto ultimo, ponitur duplex notificatio: scilicet et per nominis interpretationem, et per vicinam terram, et ejus proprietatem: et hoc, quia pro magna parte ex natura fluviorum est nobilitas terrarum. Fhison interpretatur mutatio oris. Nam mutatur a facie sua, id est, specie, quam habuit in Paradiso secundum diversa loca: quia in uno est clarus, in alio est turbidus: alibi parvus, alibi magnus: alibi calidus, alibi frigidus: ipse est, qui circuit terram Hevilath, id est Indiam. Hieronymus dicit, quod Hevilath est regio Judae, quae possessa est ab Hevila filio Ocham filii Heber patriarchae Hebraeorum, sicut dicitur 1 Paralip. 1. India autem secundum Plinium, est terra, quae venis aureis prae caeteris abundat. Ibi invenitur bdellium. Bdellium secundum aliquos est genus lapidis. Secundum Plinium est arbor aromatica ad magnitudinem olivae, cujus lacryma lucida, gustui amara, et boni odoris. Et lapis onychinus. Glossa. Onyx est pretiosus lapis, sic dictus, quia habet candorem permixtum cum rubedine ad similitudinem unguis humani: quia onyx Graece, unguis Latine dicitur. Antiqua autem translatio habet carbunculum, qui est ignei coloris. Nomen secundo fluvio Gion. Gion interpretatur hiatus terrae, quia impetu suo dissolvit terram, et terram aperit, et secum trahit. Nomen tertio fluvio Tigris, qui ad similitudinem illius animalis velocissimi, est velocissimus, et decurrit contra Assyrios. Haec tria flumina sic determinantur, quasi remota et ignota. Quartus vero fluvius dicitur Euphrates, quasi frugifer, nec determinatur per terram, quia notus est: est enim unus limes terrae promissionis. Tulit igitur dominus Deus hominem. Descripta Paradisi amoenitate, subdit de hominis collocatione: ut ex fructuum bonitate, et loci amoenitate conservetur in esse. Et primo ponitur in Paradiso. Secundo deputatur exercitio, ut operaretur et custodiret. Tertio sibi dantur praecepta disciplinae, ut proficeret in obedientiali merito, ibi, de omni ligno. Et ponitur praeceptum et affirmativum et negativum. Tulit igitur de loco, in quo factus fuerat. Non enim factus fuerat in Paradiso, ut ex hoc sciret, quod ex mera gratia ibi erat positus: et sic esset magis gratus ex illis, quae erant donis naturae superaddita. Item ut ex hoc esset humilior, et remotior ab omni praesumptione et superbia. Et ex hoc etiam cognosceret, quod nisi benefaceret et obediret, Deus, qui eum ad illum locum transtulerat, eum inde extraheret. Si quaeritur, quare Deus non fecit totam terram habitabilem pro Paradiso hominis? Respondetur, quod decuit prae caeteris animalibus magnam partem terrae parari, ut ibi starent communiter. Homini autem nobilissimae parti mundi, et qui erat aliarum partium quasi finis, nobilissimam partem deputari specialiter. Si quaeritur, utrum in illo statu Adam ad ista inferiora ex illo loco esset descensurus? Respondeo, quod ex Scriptura non habetur, quod non posset descendere, et inde ex aspectu creaturarum ad laudem Dei assurgere. Verum est tamen, quod non deberet nec vellet descendere, tamquam habitaturus: sed quantum conveniret suae jucundae contemplationi, et inferiorum gubernationi. Ut operaretur et custodiret illum. Hortum illum scilicet, et Paradisum excoleret et custodiret. Nota tamen, quod illam operationem non faciebat laboriose, sed deliciose. Labor enim non sequitur operationem, nisi improportionatam agenti: et in substantia passibili et debili et infirma. Dederat autem dominus facultatem operandi homini non propter indigentiam, quae cogeret, sed quantum volenti satis esset. Videmus etiam nunc multos ex voluptate agrum colere: tunc vero major voluptas erat: quia nihil adversi accidebat, nec de caelo, nec de terra. Si quaeritur, quid operaretur, cum locus ille gratis daret omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave? Dicendum quod locus ille daret gratis omnia, quae deberent exire per naturalem influentiam, et etiam per occultam Dei administrationem: tamen adhuc aliqua possent surgere specialia per hominis industriam, et posset etiam facere locum illum aliquantulum amoeniorem. Sed ad quid oportebat custodire illum locum, cum nullus esset violentus invasor? Potest dici, quod licet Deus locum illum sufficienter custodiret, et nunc etiam custodiat: decens tamen fuit, quod aliqua ejus custodia homini committeretur, quamdiu ibi staret. Unde quaelibet incommoda, quae poterant vel ab avibus, vel ab aliis animalibus, vel etiam a Daemonibus contingere, poterant per hominem removeri vel impediri. Praecepitque ei dicens et cetera. Non fecit autem Deus aliquod praeceptum morale homini, sed praeceptum disciplinae: quia ad praecepta moralia erat per virtualem et naturalem rectitudinem sufficienter inclinatus, et ad illa, quae sunt a natura, non oportet tantum insistere: sicut non habent homines praeceptum de amore filiorum. Item dedit sibi praeceptum ceremoniale, nullam in se bonitatem includens: ut probaretur ejus obedientia, retrahendo se ab appetibili materia secundum gustum, sensum vel tactum. Fuit autem praeceptum in materia gulae magis, quam alterius sensus: quia gustus aliis sensibus subservit, et ex ejus ordinatione vel deordinatione, aliorum sensuum ordinatio vel deordinatio multum dependet. Et si contra hoc objicitur: cur ergo ponitur praeceptum de aliis fructibus comedendis, cum de se esset ad hoc inclinatus, ut, quantum expediebat suae necessitati, sumeret? Ad hoc dicendum, quod hoc fuit factum, et prohibitioni ligni vetiti annexum, ut ex hoc convinceretur magis illius contumacia, quando pro sua necessitate haberet cibaria ita delectabilia, et ita varia. Nec est intelligendum, quod esset coactus de omnibus comedere; sed tantum de aliquibus eorum, quantum sufficiebat nutritioni suae: unde aliud erat ibi praeceptum, aliud concessum, et suae libertati commissum. Praeceptum quod comederet, quantum suae necessitati expediret. Liberum quod acciperet de quibus vellet, excepto ligno scientiae boni et mali. Fuerunt autem data ista praecepta statim, quia non erat ratio differendi, et debuit ad Dei cultum statim ordinari. Illud autem praeceptum fuit factum per aliquam vocem sensibilem, et etiam forte intelligibilem, sicut homo est ex anima et corpore: quamvis hoc non sit clarum ex Scriptura. Fuit etiam dictum illud praeceptum non tantum pro se, sed pro tota sua posteritate. Quod patet, quia ad Evam devenit, sicut infra tertio dicitur: dixit Daemon, cur praecepit vobis et cetera. Item poena est communis, et omnes contingit, et sic praeceptum, unde omnes fuissent obligati, si Adam stetisset. In quacumque die comederis, morte morieris. Hic iteratur, et per se primo intelligitur necessitas moriendi: unde translatio Symmachi magis proprie loco illius, morte morieris, habet, mortalis eris. Includebatur et ibi mors damnationis aeternae, scilicet, carentia visionis divinae: quae per illam transgressionem incurrebatur, et janua Paradisi claudebatur. De ista tamen morte non agitur in litera aperte, sed tantum occulte, secundum Augustinum in libro de civitate Dei: quia hujus mortis explicatio ad novum testamentum pertinebat et spectabat, ubi secunda mors apertissime declaratur. Item per mortem intelligitur tota infectio concupiscentiae originalis. Si autem quaeritur, utrum ex solo isto peccato incurrisset mortem pro se, et pro sua posteritate, vel etiam eam incurrisset pro alio quovis peccato mortali, incertum est mihi, tamen credo quod sic, si fecisset contra unum praeceptum morale. Si tamen opponitur de Eva, quae statim non incurrit, donec comedit, et dedit viro, potest dici, quod ex ratione fuit dilatum, donec fuisset probatum, quid faceret vir suus. Vel etiam incurrit, latenter tamen, neque ita evidenter, quod posset deprehendi; ut probaretur virtus mariti. Non est bonum hominem esse solum. Descendendo de conditione viri, in quo completa est subsistentia singularis hominis: determinatur de formatione mulieris propter multiplicationem speciei hominis: et primo ponitur dispositio, secundo factio. Immisit ergo Deus soporem in Adam. Tertio ordinis determinatio ad ipsum virum mulieris jam factae, ibi, adduxit eam ad Adam. Primo enim res disponitur fieri, secundo fit, tertio ad finem ordinatur. Non est bonum. Bonum, secundum Dionysium, est sui diffusivum: solus autem si esset vir, non posset se diffundere: ergo si esset solus, non esset sufficienter bonus. Et nota, quod non intelligitur, quod non sit bonum esse hominem solum, etiam pro statu illo, quia sic Deus fecisset non bonum, quod est contra rationem: sed refertur ad tempus futurum, quia erat factus, ut esset totius generis humani principium. Si quaeritur, quare Deus non fecit, quod solus vir esset generationis principium? Dicendum, quod id magis competebat et ordini naturae, et societati humanae et proli propagandae. Ordini naturae competebat. Nam ad hoc, quod proles formaretur, oportet ibi esse aliquid activum vehementer, et forte et praedominans in calore, ad sufficientem digestionem materiae, et siccitatem solidioris compactionis. Requiritur etiam materia mollis et humida, et bene formabilis. Ista autem duo non possunt in una persona concurrere: et ideo oportet pro primo esse masculum, qui est calidus et fortis: et pro secundo feminam, quae est humida et mollis. Convenit etiam societati humanae, ut fratres, qui debent simul convivere in una domo, vel in una urbe, habeant exemplar in suis parentibus. Et necessitas etiam prolis hoc exigit, quae indiget prius, quantum ad corpus, pie ac blande foveri, et simpliciori et rudiori doctrina imbui: et tandem robustioribus exerceri, et instrui perfectiori et subtiliori doctrina: quorum unum habet ex muliere vel matre, quae est pia et magis infirma; aliud ex viro magis duro et forti, et magis docto: propter quod dicit rationabiliter, faciamus ei adjutorium sibi simile. Et dicit simile, quia dissimile non conveniret simul speciei multiplicandae, vel productioni univocae: sicut ex equo et asino similis species non exit. Formatis igitur dominus Deus cunctis animantibus. Ponitur autem necessitas productionis mulieris, quia ad prolem generandam, seu propagandam necesse fuit, ut haberet homo aliquam naturam similem. In rebus autem prius factis, et ad Adam adductis, non est inventa aliqua similis natura: ac ideo oportuit quod de novo fieret. Dicit igitur, formatis de humo. Prius dixit volatilia de aquis formata. Quomodo igitur dicit de humo? Respondeo, quod omnia animalia sunt de humo per praedominium et simpliciter, quia plus est ibi de terra, quam de alio elemento: quod probatur per suam densitatem, et per suam soliditatem, quae sunt magis passiones ad terram spectantes: propter quod dicit hic formari omnia de limo. Cum vero aliqua dicuntur fieri de aqua, dicitur id, quia in ipsis magis abundat aqua, quam in aliis: sicut in piscibus aqua fluxibilis et humida, in avibus aqua vaporalis, et vaporaliter elevata. Adduxit ea ad Adam. Non tantum visione intellectuali vel imaginaria, ut aliqui dixerunt: sed coram oculis suis praesentata. Quamvis enim verisimile sit, quod omnium istorum receperat scientiam: tamen ad suam consolationem etiam assurgere specialius in Deum voluit, eo quod haberet etiam de eis notitiam non tantum inditam, sed a rebus acceptam. Non enim Scriptura ita solemniter istam adductionem describeret, si tantum fuisset imaginaria, nec istum modum tenuisset. Sed quare non fit mentio de piscibus? Potest dici, quod sub illo nomine animantium intelliguntur. Unde paulo post dicitur, Adam omni viventi nomina imposuisse. Vel potest dici, quod de piscibus non erat tanta ratio, quia non habebant tantam vicinitatem et societatem cum homine sicut alia animalia: nec erat eis ita usurus. Praeterea probato, quod nullum simile sibi erat in animalibus, evidens erat de piscibus: cum minus conveniat cum illis, quam cum animalibus aliis. Item pisces non possunt aquas dimittere communiter, ideo commode venire non potuerunt: unde fuerunt eis nomina imposita, postmodum cum paulatim venirent ad hominum notitiam: et similitudinem haberent ad animalia terrestria, secundum quod dicit Papias: sicut canis marinus et porcus et cetera. Fuerunt autem adducta, ut homo probaret sensibiliter, quod nullum sufficiebat sibi ad sapientialem collocutionem, nec ad amicitiam socialem, nec ad Dei laudem: ideo desideraret sociam similem. Et illud verbum, faciamus adjutorium etc. et illud, non est bonum esse hominem solum. Dixit Deus non tantum intra, sed etiam illustratae menti ipsius Adae. Fuit enim conveniens praeexigere ejus consensum: quia nulli debet dari uxor sine ejus proprio consensu, neque de substantia sua debebat fieri quicquam sine ejus consensu aliquali. Sicut nec Christus voluit de beata virgine concipi, nisi requisito ejus consensu; et propter ista forte praefata narrantur. Ut videret quid vocaret ea, idest, ita fecit, ac si vellet probare, quomodo vocaret ea. Loquitur enim nobis Deus more humano, sicut mater balbutiens condescendit puero. Si quaeritur, utrum Adam tunc haberet aliquam scientiam terrenarum vocum, vel idioma ad signanda specialia signata (si enim ante habebat, tunc videtur, quod prius sciret nomina animalium, sicut et nomina aliarum rerum. Si non habebat, cur fuit dictum specialiter? Quia primitiva nomina imponere non est difficile, nec requirit magnam scientiam) dicendum, quod verisimile est, quod Adam primarum rerum, sicut primorum generum, et corporum mundi, et principiorum nascibilium, et mixtorum, et talia nomina accepit. Vel ipse primo nominavit ea secundum placitum. Animalium autem nominationem per quamdam derivationem a principio homini ipse Deus reliquit. Et intelligo derivationem non solum quae fit per flexionem plurium nominum, sicut ab homine humanus, ab humo homo: sed de illa, quae fit per transumptionem, per comparativas habitudines et analogias. Ipsum est nomen ejus. Ex hoc videtur, quod nomina animalium, prout apud Hebraeos tempore Moysis vocabantur, fuerunt eadem, quae et tempore Adae. Ex quo etiam patet, quod lingua Adae Hebraeis mansit. Immisit ergo dominus Deus soporem in Adam. Ubi post dispositionem de muliere facienda ponitur formatio mulieris. Et ponit factum, et modum. Modum ibi, omnique et cetera. Immisit ergo soporem et cetera. Septuaginta habent extasim, idest mentis excessum. Symmachus habet gravem et profundum soporem. Et ex verbo immissionis satis patet. Somnus enim est quies virtutum animalium cum intensione naturalium. Immisit, dico, somnum, qualis immittitur prophetis ad videndum aliquas illustrationes divinas. Ista tamen somnia, secundum Augustinum, tam felicia fuissent in statu innocentiae, quantum visa vigilantium: unde intellectus Adae talis esset. Videtur intelligere Augustinus quod numquam ligaretur: imo semper esset in aliquo suo usu: a laude enim Dei et merito numquam ad horam deberet impediri. Omnis enim recta ratio vult semper Deum contemplari, et semper facere aliquid meritorium: et ideo ligatio intellectus et liberi arbitrii respectu istorum est aliquid poenale, respectu status innocentiae, et aliquid damnosum. Impedimentum etiam liberi arbitrii provenit ex prostratione dominativae beatitudinis potentiarum respectu inferiorum. Quae prostratio videtur esse ex peccato: et ideo non esset tale ligamentum. Si autem quaeritur, utrum ibi esset naturalis somnus? Hoc non definit Augustinus. Tamen aliquibus videtur, quod non: quia sicut corpus poterat praeservari a corruptione, sic vires sensibiles poterant teneri in tali moderamine operandi, quod numquam lassarentur per vigiliam, et quod cum vigilia vigerent maxime in operibus vegetativae partis: et sic non esset somnus necessarius, nec propter repausationem virium, nec propter praeservationem earum a lassitudine, nec propter vigorationem earum in actibus vegetativae partis. Abstraherentur tamen a sensibus quandoque per actus dulcis contemplationis, et per specialem gratiam supernae immissionis: ita quod extatice soporarentur. Quia differentia est inter soporem et somnum, quia somnus secundum philosophum (de somno et vigilia) est quies animalium virium cum intensione naturalium. Et sopor est quies animalium cum intensione intellectualium. Tulit unam de costis ejus. Intelligendum est, quod non sine carne, sed cum carne. Nam infra eodem cap. dicitur: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Non autem debuit fieri de nihilo, ut in genere humano esset perfecta connexio, et perfecta reductio ad unum principium, sicut in omnibus rebus ad Deum; et hoc ut perfectius esset foedus societatis humanae, cum in gradu uno speciei suae communicent, et ab uno omnes descenderint. Fuit autem facta de costa lateris, ad designandum etiam speciem communem, et quasi comparem ejus; et nobilitatem viri respectu mulieris. Item ex hoc constat, quod mulier fuit facta in Paradiso, et quod etiam fuit perfecta de nobiliori materia, quam ipse vir. Et hoc forte fuit factum, ne ipse vir eam contemneret. Nec propter hoc tamen praesumeret; quia quicquid habuit, et locum, dignitatem, et materiam, mediante viro habuit. Hic autem potest quaeri quomodo de illa costa fuit formata Eva, utrum per rarefactionem materiae, vel per additionem alienae? Dicunt aliqui quod per additionem novae materiae alienae. Terrena enim materia et quaecumque alia habet suae rarefactionis terminos. Costa autem non habet rationem materiae, quod posset tantum rarefieri quod corpus humanum inde formaretur; ideo additio fuit facta. Item de costa illa fuit mulier facta, sicut faceret natura: nisi quod natura faceret successive, et ista actio facta fuit subito, quia ab agente infinito Deo. Natura autem si faceret aliquam materiam in se, vel in materiae similitudinem converteret (sicut patet de embryone, et sicut patet de semine plantarum, quae requirunt humidum quod convertunt), successive ea faceret. Dicitur tamen magis fieri de costa quam de alia materia, quamvis alia materia fuerit major: quia costa fuit principalis materia in quam assimilavit et transmutavit Deus ipsam in naturam convenientem corpori humano. Item si tantum rarefieret costa: jam densitatem corpori humano debitam non haberet. Argumentum autem contra hoc est de corpore Christi, quod factum fuit de sanguinibus parvis beatae virginis sine additione: igitur hic potuit esse. Quod solvitur, quia non est simile. Nam corpus in ipso instanti fuit parvum; ideo non oportuit nimis rarefieri naturam. Praeterea non reputo inconveniens si ad naturam illam sementinam fuisset aliquid subito conversum. Item ad argumentum, quia panis convertitur in corpus Christi, et fit ibi corpus Christi sine additione. Dicendum similiter quod non est simile, quia panis non manet in corpore Christi, nec est ejus materia; ideo non est vis si est magnus vel parvus, vel si rarescit vel non rarescit: hic autem manet tota natura sub tota forma, ad quod non sufficeret parva materia. Si autem quaeritur, utrum Eva fuerit producta de illa costa secundum rationem seminalem? Dicendum, quod aliquis effectus habet in materia potentiam et ordinationem ad actum secundum obedientiam divinam, sicut justificatio impii, sicut etiam cum de pane fit corpus Christi: et talia non habent rationem seminalem. Alio modo potest esse secundum ordinationem ad actum per aliquam naturalem potentiam, vel unam, vel plures. Et isto modo potest esse dupliciter: vel secundum ordinationem remotam, sicut homo est in porco vel in cibo, quia potest comedi et in se converti et homo potest inde generari: et sic dicitur ibi esse secundum rationem causalem, secundum sanctos; et isto modo erat Eva in costa. Tamen ista ratio fuit per vim supernaturalem adjuta, et quantum ad modum promota: quia quod faceret natura successive fecit vis divina subito. Alio modo habet ordinationem ad actum propinquam, sicut et embryo ad hominem: et isto modo est secundum rationem seminalem. Et adduxit eam ad Adam. Non quod veniret a remotis, quia erat facta in Paradiso, sed adduxit sibi eam praesentando et in uxorem tradendo: unde sicut adductio corporalis est ab ipsa remotione ad propinquitatem, ita ista fuit a quadam extraneitate ad familiaritatem. Dixitque Adam, hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Illud autem non scivit, quia illud vidisset: cum in formatione mulieris esset in sopore et sensus sui exteriores essent ligati; sed hoc habuit per revelationem in illo sopore acceptam. Haec vocabitur virago, idest de viro facta: unde subjungit rationem suae nominationis. Quia de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. Aliqui illud verbum quamobrem reducunt ad modum facti, sic: quia tanta est unitas viri et uxoris, quod prima est formata de viro suo. Relinquet homo. Illud autem parum valet nisi pro ipso, quia uxor sua multum sibi attribuebat, quia de se sumpta erat: et tamen id etiam intelligit de aliis sicut de se, quia dicit, relinquet homo patrem et matrem. Certum autem est quod ipse non habuit patrem nec matrem: quia factus fuit de limo terrae. Sed referendum est ad ipsam uxorem illud, quamobrem, ut sit sensus, quamobrem, idest propter illam rem, propter uxorem scilicet relinquet etc. non quantum ad dilectionem: sed quantum ad cohabitationem, et propriae domus regimen et dispensationem. Et erunt duo in carne una, idest in carnali commixtione per quam sunt quasi una caro. Sicut etiam in una carne prolis, respectu cujus habent unam vim generativam. Item sunt unum per vim indissolubilis conjugii, per quam unus indissolubiliter alteri alligatur, et potestas corporis unius alteri traditur. Ex hoc autem videtur quod posset trahi quod de ratione conjugalis status est, quod unus non habeat plures uxores, nec uxor plures viros: quia tunc erunt plures in carne una quam duo. Erant autem uterque nudus, et non erubescebant. Nudi siquidem erant ex defectu exterioris operimenti, sed non nudi ex defectu interioris ornamenti: ac ideo quia in suis membris nihil erat quod rationi rebellaret (quia nullum habebant defectum vel enormitatem) non erubescebant. Erubescentia enim est de factis ingloriis et turpibus secundum Aristotelem 2 Rhetoric. Quia igitur membra genitalia rationi rebellant et contra rationem rectam et voluntatem se movent; ideo ad factum tale idem homo modo nudus erubescit et plus quam ex aliis passionibus. Sunt enim istae magis foedae et magis viles et ex toto sine ratione et voluntate: quod non est de aliis ita communiter. Aliqui tamen dicunt, quod est ex consuetudine, non ex natura: quod videtur falsum. Nam a principio non fuit consuetudo, sed tamen a principio sic fuit, ut infra Genes. 3. Praeterea Augustinus dicit Lib. 24 de civitate Dei c. 20, quod quidam sunt Cynici qui contra humanam verecundiam, caninam et impudicam sententiam protulerunt: ut videlicet cum uxore palam non pudeat agere, nec in vico nec in platea conjugalem concubitum devitare. Et dicit contra istos, quod pudor naturalis vicit opinionem hujus erroris. Et c. 18 dicit quod Tullius ait: cum omnia recte facta in luce se collocari velint, hoc recte factum, scilicet concubitus conjugalis, sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri: ita quod nec filii testes hujus fieri permittantur. Et c. 17 dicit, quod ex pudore quo Adam sua pudenda velavit, omnes gentes, quoniam ex illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare: ut cum quidam in India nudi philosophentur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per caetera membrorum carent. Si quaeritur de costa de qua fuit facta Eva, utrum fuit de substantia Adae? Dicendum, quod sic: tamen non fuit postmodum detruncatus: quia vel potuit aliunde impleri: vel ista costa fuit sibi addita super illas quas habent homines communes, ad illius mulieris formationem: sicut semen quod esset superfluum individuo singulari, et tamen necessarium speciei.


Caput 3

[90276] Postilla in libros Geneseos, cap. 3 Sed et serpens erat callidior. Praemisso de hominis conditione, agitur de ejus per peccatum destructione. Et primo narratur ejus tentatio, et secundo ejus praevaricatio et concupiscentialis infectio, ibi, vidit igitur mulier. Tertio ejus a Deo justa punitio, ibi, et cum vidissent et cetera. Primo igitur tangit astutum processum in tentando: quia primo venit ad mulierem, sicut ad partem generis humani infirmiorem: non enim venit ad virum, quia vir in assumpta natura facile posset ipsum et fraudem suam dignoscere: sed solum ad mulierem quae non fuit tantae prudentiae quod ipsum dignosceret, nec tantae constantiae quod sibi resisteret. Et in tentando procedit, non asserendo, sed interrogando; nec interrogando illam de re de qua intendebant evidenter, sed latenter et universaliter: quia si expressisset de ligno scientiae boni et mali, dicendo, quare praecepit vobis Deus ne comederetis de ligno scientiae boni et mali: magis posset habere suspectum quod intenderet aliquod malum. Sicut si aliquis vellet de aliquo inquirere caute si in aliquo loco fuisset: magis quaereret in universali. Fuit hic aliquis homo de tali regno? Ut ad quaestionem universalem, reciperet quaestionem specialem. De ligno autem scientiae boni et mali praecepit et cetera. Et quia homo quandoque vitat peccatum timore poenae: excludit timorem mortis, dicens: nequaquam moriemini. Sub testimonio etiam divinae scientiae et auctoritatis, subdit incentivum magnae ambitionis et curiosae perscrutationis, dicens: scit enim Deus et cetera. Invocat testem Deum ad falsum, et assumit Deum et suam scientiam in vanum: unde ex hoc est pater mendacii et perjurii. Dicit igitur, sed et serpens et cetera. Ex ista litera innuitur, quod in isto serpente erat aliqua intellectualis substantia, et ex hoc quod loquitur caute et astute, et ex hoc quod dicitur quod erat callidior. Si autem quaeritur, cur Deus permisit hominem tentari? Dicendum, quod tentatio dicit actum qui est ad hominis experimentum: sicut tentatur homo in scientia, quando in aliqua difficili quaestione probatur: et consimiliter spiritualiter tentatur, quando ejus vires spirituales per aliquem actum homini difficilem probantur, ut quando allicitur fortiter per delectabilia vel terretur per tristabilia: et sic probatur vel virtus vel infirmitas sua. Sicut dicit philosophus in Lib. Elench. de syllogismo tentativo, qui non est ad habendum conclusionem, sed tantum ad habendum de hominis scientia argumentum. Ista autem tentatio potest esse quantum ad intentionem alicujus vel permittentis vel tentantis, ad tentati laudem et promotionem, vel saltem ad alicujus boni de illa tentatione extractionem. Et isto modo tentat Deus, sicut infra dicitur, tentavit Deus Abraham. Isto modo etiam tentari permittit, et etiam ex caussa bona: et sic permisit hominem tentari. Alio modo tentare dicitur in ordine ad dejectionem: et sic tentat Diabolus. Si quaeritur: quare Diabolus non apparuit Evae in propria specie? Dic quod homo non poterat in statu innocentiae videre substantias separatas: unde indigebat alicujus imaginis adminiculo. Et quod ita sit, patet. Nam distabat hierarchia angelica ab humana, quantum ad societatem secundum Dionysium et quantum ad intelligendi modum naturalem, sicut dicit 4 c. hierarchiae angelicae. Si autem videret Angelos clare, et spiritus, non poneretur nec differentia nec distantia. Praeterea si Angelos aspiciebat, multo magis omnia animalia et eorum intima. Igitur non oportuisset adduxisse ea ad nominandum ea. Item si Eva Angelum vidisset, bene advertisset, quod non esset beatus: quum rationabile sit credere, sicut a plerisque tenetur, quod in genere naturae spiritualis et intelligibilis, Daemon est natura horribilis. Nam in eo (ut puto) pulchritudo naturalis ex deformitate sui criminis est limitata; sicut etiam anima rationalis quae est substantia incorruptibilis sicut angelica, facta est ex conjunctione cum carne infecta et foeda. Verum est tamen quod secundum Dionysium, naturalia substantialia eis remanserunt integra, quod non est contra istud; quia hoc exterius esse, accidentale potius est, quam esse substantiale. In signum hujus non permittuntur communiter assumere nisi corpora turpia eorum deformitati convenientia. Item gradus substantiarum est secundum gradus operationum. Ideo cum habeant Angeli ulteriorem gradum entis, etiam habent ulteriorem gradum operationis: quod non esset si primi parentes agnoscerent naturaliter Angelos; cum illud sit eorum supremum intelligibile per naturam. Si autem opponitur quod anima Adae ita erat in potentia conjuncta, sicut anima separata, quia corpus tunc non erat corruptum, nec eam aggravabat; ac ideo cum substantias separatas videant animae separatae, videtur quod animae conjunctae tunc vidissent: ad istud respondent aliqui, quod naturale est animae conjunctae nihil videre nisi cum phantasmate: unde cum Angeli non cadant sub phantasmate, tunc non poterant videri. Ista responsio tamen non est sufficiens, neque videtur valere. Quod enim anima innaturaliter existens extendat se naturaliter ad nobiliorem operationem, quando habet modum suum debitum et convenientem, videtur absurdum. Praeterea sic damnati post resumptionem corporum non viderent horribiles facies Daemonum: quod tamen ponitur eorum maxima poena. Sic etiam beati in suis corporibus non viderent Angelos bonos in genere proprio, sed tantum in verbo: et sic non gauderent in societate eorum. Ideo potest dici quod animae conjunctae vel animae separatae ex earum naturali conditione non possunt videre substantias separatas, cum substantiae separatae sint naturaliter in alio genere quam animae: quia illae sunt separatae, ita quod non possunt corporibus conjungi ut ea informent; hae autem sunt ita conjunctae, quod tamen possunt separari. Quod autem animae vel conjunctae vel separatae videre possint substantias illas inconjungibiles, hoc habent ex aliquo sibi supernaturaliter addito, quod eis additur regulariter in statu determinato: sicut in statu extra meritum sive anima sit conjuncta, sive sit separata; et hoc ad bonorum gaudium et ad malorum supplicium. Sicut videmus etiam quod corpora resumpta ex naturali complexione non essent incorruptibilia, nec damnatorum, nec beatorum: cum tamen ex aliquo supernaturaliter addito et communiter et immutabiliter dato habebunt incorruptibilitatem. Bonorum quidem corpora propter suum bonum: malorum autem propter suum continuandum supplicium. Si quaeritur, quare in specie amicabiliori non apparuit, sicut specie humana? Dicit Beda, secundum quod refert Magister in historia, quod serpens ille quem elegit Diabolus ad decipiendum, fuit quidem serpens, sed habens vultum quasi muliebrem virgineum: ut sic quasi ex similitudine formae sibi applauderet. Vel dicendum, quod non tentavit Diabolus, nisi sicut fuit a Deo permissus. Fuit autem permissus in specie serpentis, ut per hoc quod est animal turpe et venenosum posset Eva aliqualiter deprehendere dolum suum: ut tentatio, scilicet, esset minus violenta: et si caderet esset Eva minus excusabilis. Si quaeritur, utrum ille serpens esset serpens verus vel assumptus ex vaporibus formatus? Non est magna vis: tamen verisimile est quod fuit ex vaporibus, quia ille est communis modus Daemonis. Sed numquid credidit mulier quod serpens qui loquebatur esset serpens purus, vel quod in eo esset Angelus? Aliqui credunt quod nullo modo Eva fuit ita fatua, quod hoc credere posset: praesertim cum in eis nullus error posset esse nisi peccatum praecessisset, quia omnis error est poenalis: quamvis ignorantia vel nescientia possit esse naturalis. Item decuit eam esse sapientissimam, sicut universalem matrem totius humani generis: parum autem sciret, nisi sciret, illam distinctionem humanae speciei contra totum genus animalium esse per rationale et irrationale, cum illud sciant pueri artistae. Praeterea si credidisset quod esset tantum serpens, non fuisset ei locuta de altissimis tamquam parum ratione utenti. Nec igitur credidisset de rebus altissimis et secretissimis, scilicet quod esum consequeretur scientia deorum, quod non poterat capi ex vi aliqua ligni, sed ex vi aliqua divina, et quasi modo sacramentali assistente illi ligno, sicut dicetur super illum passum. Ideo puto eam non credidisse esse purum serpentem, sed scivit Angelum sibi in serpente loquentem. Et quamvis crederet forte eum bonum Angelum, non propter hoc deprehendebat ejus fraudem; quia Angelus eo modo loquebatur quo poterat loqui homini pro illo statu: unde quod corpore utebatur erat ex necessitate, unde non poterat deprehendi quod fieret ex mala voluntate. Ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Rerum enim illicitarum non tantum prohibetur usus, sed etiam tactus. Et intelligo de tactu qui ordinatur ad usum de propinquo: unde sicut prohibitum est uti muliere carnaliter impudice, ita tangere tali tactu, qui de se ad talem actum disponit, vel in se illum intendit, sicut tangere impudico tactu. Sed quaeritur quomodo potuit esse in muliere talis haesitatio cum prius non peccasset? Dicendum quod potuit haesitare absque culpa, an sententia illa esset data omnino irrevocabiliter, aut quod sic inferretur, nisi Deus vellet eam misericorditer remittere: sicut etiam dicit Anselmus de casu Diaboli, quod primus Angelus nescivit se sic peccare, ut foret irrevocabiliter damnandus, sicut fuit. Item alio modo potest responderi, quod sicut dicit Augustinus Lib. 2 super Genesim ad litteram cap. 16, quod aliqua elatio praecessit in muliere, quae excaecavit ejus intellectum, et inclinavit ad credendum: et fuit forte elata ex blando modo loquendi et reverenti modo quem tenuit Angelus loquendo cum ea. Mulier enim quasi a natura est magis gloriosa et magis gloriae cupida. Dixit autem serpens ad mulierem. Nequaquam: scit enim Deus et cetera. Verbum est scriptoris vel Moysi. In quolibet enim libro inveniuntur quaedam verba quae non dicuntur in persona scriptoris sed alicujus alterius; sicut illa verba, non est bonum hominem esse solum et cetera. Alia autem sunt verba scriptoris aliquam veritatem enunciantis; sicut illa verba, in principio creavit Deus caelum et terram et cetera. Sicut hic dicitur, dixit autem serpens ad mulierem. Diabolus secundum veritatem, serpens secundum apparentiam sensibilem, et secundum metaphoricam proprietatem dicitur. Et vocat eam proprie mulierem: quia jam ex haesitatione probaverat eam mollem et inconstantem. Et sequitur, nequaquam moriemini, ubi ut intendat ad transgressionem, promittit impunitatem et abjicit divinum timorem. Inter omnia enim quae tenent hominem in bono et retrahunt a malo, est timor divinus. Nam qui timet Deum faciet bona. Et ideo cum vult Diabolus introducere peccatum in mentem hominis, conatur abjicere timorem Dei et suae justitiae vel sui rigoris, et introducere curat praesumptionem impunitatis et securitatem malam: et tunc aperit ostia mentis omni iniquitati, malitiae et vanitati. Propter hoc dicit Diabolus: nequaquam moriemini. Scit enim Deus, quod in quacumque die comederitis, eritis sicut dii scientes bonum et malum. Ecce quod advocat divinam scientiam in testimonium falsitatis. Sed quaeritur, quam apparentiam potuit habere verbum serpentis, quod ex comestione unius ligni, homo scientiam reciperet boni et mali. Imo tantam scientiam sicut divinae personae. Scientia enim non acquiritur per comestionem, sed per studium et spiritualem et intellectualem exercitationem; unde videtur fatua fuisse valde si hoc credidit: vix enim est homo ita simplex qui hoc crederet, quod ex comestione alicujus generaretur menti aliquis habitus. Cibus enim agit in ventrem non in mentem: restaurat corpus, non mentem. Ad quod dicendum quod Eva non ita fatua fuit, nec Diabolus ita incredibile proposuit: imo cautissime processit. Nam secundum Augustinum in sermone de sancto Laurentio, quantumcumque aliquid sit incredibile, si video de facto simile, judico esse possibile: unde dicit nam cum mihi quaedam impossibilia videbantur, cum simile esse conspexi, possibilia esse cognovi sicut dicit de passione sancti Laurentii. Multipliciter autem probaverat, quod lignum vitae quasi modo sacramentali erat, conveniens ex vi divina sibi assistente respectu utentium ad praeservandum corpus humanum ab omni corruptione, secundum quod dicit Augustinus Lib. 13 de Civit. Dei, cap. 20: ac per hoc simpliciter poterat credere valde leviter quod lignum illud per vim divinam sibi assistentem perficeret in cognitione mentes sumentium de illo ligno: ideo quia leviter potuit credere propter simile, Diabolus sicut verisimile proposuit; et ipsa ex simili experto statim illi credidit et consensit. Et nota cum dicit, aperientur oculi vestri. Intelligit non de oculis corporalibus sed mentalibus. Bonum enim et malum objecta oculorum sensibilium non sunt, sed intellectualium: unde locutio est metaphorica qua corporalia transferuntur ad spiritualia. Oculi dicuntur secundum Papiam, quia eos ciliorum tegmina occultant; unde oculi quasi occulti: et dicuntur ab occulo occulis. Et hoc ponit Isidorus Etymologiarum Lib. 2, cap. 1, et Papias eadem verba ponit. Et attende quod dicitur, et aperientur oculi vestri: non quod essent clausi totaliter et cognitione carentes: sed quia non erant ad sciendum bonum et malum intenti. Vidit igitur mulier. Ponitur post tentationem ipsa praevaricatio. Et ponuntur tria per ordinem. Primo vidit, postea tulit, deinde comedit; propter tria quae sunt in peccato: scilicet, cogitatus, cum dicit, vidit. Ideo summe cavendum est quid homo in corde revolvat: quia omne malum intrat per sensus et cogitatus: unde ille est janitor Diaboli, scilicet, oculus et malus cogitatus: qui introducit bestias Inferni, quae animas vastant, secundum illud Thren. 3: oculus meus depraedatus est animam meam. Et ponuntur tria quae sunt in cogitatu, quae solent movere affectum: scilicet bonum utile, quod ponitur cum dicitur, bonum ad vescendum: bonum honestum cum dicitur, pulchrum oculis: bonum delectabile cum dicitur, aspectu delectabile. Et cum ista affectum moveant, sequitur, et tulit de fructu. Nisi consensisset non tulisset. Tertio post cogitatum vel consensum sequitur effectus, et comedit. In quo fuit completum peccatum. Non tantum autem peccatum suum consummavit, sed etiam aggravavit, eo quod virum ad consimile peccatum sollicitavit. Illud autem potuit facere vel ex carnali et naturali affectione, quia dulcedinem fructus probaverat, et quod erat bonum et dulce voluit socio communicare: vel potuit esse ex vitiosa et corrupta voluntate; quia jam in aliquo se peccasse sensit: et ex societate viri in crimine excusationem sui criminis quaesivit. Et comedit. Mirum est quod Adam ita cito consensit, cum ita esset illustratus. Ad quod potest dici quod Adam non credidit sicut Eva. Nam quia Eva credidit, propterea dicit apostolus 1 ad Timoth. 2: Adam non est seductus, sed Eva seducta fuit. Sed quamvis non credidit illud, eritis sicut dii etc. videtur quod seductus fuit. Nam Augustinus, Lib. 14 de Civit. Dei cap. 11 et 13, dicit quod inexpertus divinae severitatis aestimavit se in Dei oculis ita charum, quod sententiam de morte non exequeretur super eum: ac ideo Eva multipliciter forte suadente comedit, quia cum multum eam diligeret et aliam sociam non haberet, noluit eam contristare: unde ex tali caussa frequenter fit quod offenditur Deus ne offendatur amicus. Nec propter hoc minus peccavit, secundum Augustinum ibidem: immo magis, quia sciens et prudens peccavit: unde multum exaggerat Augustinus istius peccati magnitudinem. Et aperti sunt oculi amborum. Non quod prius essent clausi; sed quia tunc experti sunt quod non habebant, scilicet, differentiam boni et mali: cumque cognovissent se nudos. Quamvis prius scirent se nudos, hoc tamen dicitur, quia prius non habebant id sicut verecundum, nec sicut damnosum: ideo super nuditatem oculos non ponebant. Sicut homo in camera non curat de incompositione sua, sicut non consideratur quod nec est causa boni nec mali: sed quando est in aperto tunc convertit se ad suum defectum: quia sibi infert verecundiam, consuerunt folia ficus. Non cum acu vel ferro, sed forte cum aliqua herba, vel junco tenui ad modum fili, et fecerunt sibi perizomata, idest circumcinctoria, quasi brachas, a peri, quod est circum, et zoma, quod est corpus, et cum audissent. Hic agitur de primorum parentum punitione. Et primo de eorum accusatione. Secundo de eorum misericordi conservatione: et vocavit Adam. Tertio de eorum a Paradiso ejectione, ecce Adam et cetera. In primo sic procedit sicut bonus et optimus judex: unde originaliter et radicaliter hic docetur processus judicii. Primo enim ponitur judiciaria inquisitio seu interrogatio. Secundo interseritur peccantium confessio, ibi, mulier quam dedisti mihi et cetera. Et tertio subditur condemnatio, ibi, ait dominus ad serpentem. Dicit igitur, cum audissent vocem domini deambulantis. Ista Dei apparitio, secundum Augustinum 11 super Genes. cap. 33, fuit facta per creaturam visibilem sive formam: unde et auribus sensibilibus audierunt aliquam vocem corporalem; et hoc ut ipsi homines cum Deo tamquam cum homine loquerentur, sicut Abraham locutus est cum Deo ad quercum Mambre. Si quaeritur, quomodo cognoverunt quod ille esset modus Dei vel lex ejus, et quod ille qui loquebatur esset Deus? Dicit Augustinus, cap. praefato, quod satis probabile est, solere Deum in forma humana illis hominibus apparere: quia per creaturam tali actioni congruam, vel potest dici, quod in forma qua apparebat, relucebant quaedam divinae majestatis insignia et auctoritatis: ex qua vel cum qua immittebatur audienti vel intuenti sensus divinae praesentiae. Ad auram post meridiem. Id est, hora nona. Nam sexta hora, secundum quosdam, peccavit, et etiam sexta die. Littera autem Hieronymi habet, ad vesperam. Et loquitur de eo ad modum viri in horto suo propter aestum refrigerium quaerentis. Et dicitur aura ab aere, quasi aera: quia levi et suavi motu aeris facta. Abscondit se Adam. Quaeritur quomodo Adam fuit ita demens, quod Deo cujus oculi intima omnium rerum penetrant, se occultabat, et maxime per latibula lignea? Ad hoc Augustinus, Lib. 2 super Gen. cap. 33, respondet, et dicit quod non est mirum si ex passione pudoris et timoris fecit aliqua dementiae similia, cum homines prudentissimi, ex talibus passionibus, ita frequenter ligentur, quod fiunt quasi pueri et tremuli et trepidi, et verbum et usum rationis amittunt. Et hoc praecipue potuit contingere, quia etiam judicem suum sentiebat non tantum fide, non tantum mente, sed etiam corporali specie. Ideoque majorem timorem ingerebat, in medio ligni Paradisi, id est, in medio lignorum, singulare pro plurali assumendo. Haec autem apparitio Dei fuit facta homini ut reduceretur ex tali timore ad poenitentiam: secundum quod patet secundum faciem litterae. Et dixit ei: ubi es? Haec autem vox vel quaestio, non fuit Dei ignorantis, sed Dei responsionem de miseria in quam ceciderat extorquere volentis. Fuit etiam insultantis et vocantis Adam ad comparendum coram judice pro meritis recepturum. Culpa enim sua eum coram Deo accusabat: et Dei justitia eum ad judicium proclamabat, cum dicit, Adam ubi es? Et interrogavit prius Adam quam Evam, quia peccaverat recentius: ideo peccatum suum erat recentius. Nam procedit more hominum inquirentium absconsa et occultiora per praesentiora et patentiora. Item interrogat eum prius, quia ipse erat principalior, et corruptio generis humani magis ad ipsum spectabat. Item alia ratio est, quia veritas ut est virtus moralis, est ex quadam constantia, et audacia est dicere rem sicut est. In timore autem audaciores sunt homines quam mulieres, et fortes quam molles. Item quia a naturali complexione est homo veracior: et citius confiteretur culpam; ideo a poena suae nuditatis inquiritur; et concludit suam culpam, quia per culpam inciderat in illam poenam, cum dicit, quis vero ostendit tibi quod nudus esses, nisi quod de ligno de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti? Et nota quod serpens non interrogatur, quia omnino perversus erat et obstinatus et finaliter condemnatus; ideo illa interrogatio nihil profecisset, quia non fuisset correptoria. Dicit tamen Augustinus, Lib. 11 super Genesim cap. 36, quod ideo non interrogavit serpentem, quia hoc fecerat non per seipsum, sed per Diabolum moventem ipsum, sicut Angelus locutus fuit per asinam: unde vult quod fuit verus serpens. Mulier quam dedisti mihi. Ecce quod culpam suam refert et in mulierem et in Deum per reductionem, quia Deus dederat mulierem. Haec autem dixit ut fortius se excusaret, credens quod Deus sibi citius remitteret, ex quo ab aliquo a Deo dato homo ad peccandum occasionem acceperat. Unde cum homo quaerit excusationis suffugium, nunquam petit veniam; nusquam infirmus implorat medicinam. Attende tamen quod isti suam culpam non negant sicut Cain, sed in alium referunt ut allevient et excusent. Non tamen a toto, quia sciebant quod habebant libertatem et scientiam, et cognitionem, et gratiam, quibus accedentibus poterant peccato resistere et non consentire. Tamen volebant se excusare a tanto; quia culpabilius est cadere nullo instigante, quam aliquo suadente; ideo homo refert in mulierem aut in serpentem. Ista est enim natura conspirantium in aliquem, quod quando reprehenduntur, unusquisque totum malum in alium refundit et excutit a se quantum potest, et alteri imponit: et sic solvitur talis concordia, sicque contigit in proposito. Serpens decepit me. Ex hoc patet quod capiebat in serpente ipsa Eva aliquam substantiam ratione utentem, quia nunquam naturae brutali imponeret quod decepisset eam: quia decipere est naturae sagacioris et astutioris. Ideo etiam ipse homo de muliere non dicit, mulier decepit me, quia tunc recognovisset mulierem aliquo modo astutiorem et simpliciorem: unde mulier in serpente credidit esse Angelum sagacioris et astutioris naturae. Et ait dominus ad serpentem. Ubi dat poenas pro peccato. Et debito procedit ordine: quia sicut peccaverunt, ita secundum ordinem puniuntur. Quia fecisti hoc, ideo maledictus eris. Aliqui exponunt literam istam moraliter, referendo ad mores. Vel ad malitiam Diaboli, exponendo mystice non literaliter. Tamen credo quod potest literaliter exponi de serpente vero. Nam ex facto isto est animal generi humano odiosum: quia fuit primae praevaricationis instrumentum. Unde sicut signum crucis est Diabolo odiosum, quia fuit instrumentum quo Christus exhibuit nobis nostrae liberationis beneficium: ita similiter serpens est apud homines maledictus, quia fuit talis maledictionis instrumentum. Unde est maledictus super omnes bestias terrae. Et licet sit animal venenosum, tamen ex eventu isto est redditum magis odiosum. Quare autem est punitus serpens, cum non sit animal quod habeat liberum arbitrium? Dicendum quod illud fuit ad ostensionem divinae justitiae, et scandalum vitandum, ne videretur quod Deus peccatum alicujus naturae intellectualis dimitteret impunitum: ideo sicut fuerat in eo aliqua similitudo intellectualis, quia scilicet loquebatur: ita esset in eo aliqua similitudo poenae inflictae pro peccato. Quod autem sequitur, super pectus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae, quidam exponunt et dicunt quod serpentes tunc ibant et incedebant erecti, et vescebantur fructibus, vivebantque de terrae nascentibus, sicut recitat Magister in historiis. Unde quod super suum pectus gradiantur, habent ex ista sententia, non ex natura. Hoc autem frivolum videtur. Nam nos non videmus quod habeant pedes vel instrumenta quibus possent incedere erecti, cum pars eorum ultima sit in fine debilior ad totum corpus, et ita illud ei non possit inniti. Ideo dico quod aliqua incommoda sunt quae habent serpentes ex ista sententia, sicut quod est maledictus et horribilis redditus ex isto facto, et ex facti consideratione fidelibus, et ex instinctu aliquo per divinam justitiam et ordinationem complantato in omnibus forte, sicut etiam est sequens poena quae ponitur consequenter cum dicitur: inimicitias ponam inter te et mulierem. Aliqua autem sunt incommoda quae habuit ante, sicut ista, super pectus tuum gradieris, et terram comedes. Et ista ponuntur et replicantur ut ex hoc aggraventur alia, et appareat major poena, sicut major est afflictio addita infirmo quam sano. Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ad literam credo quod ex aliquo instinctu facto in muliere a Deo, habet quemdam horrorem et imaginationem quasi naturalem ad ipsum serpentem. Unde fit ut mulieres magis nitantur istam speciem exterminare, et caput suum conterere. Vel aliter dici potest, quod mulier ex natura habeat, sicut sexus infirmus, quod ista venenosa horreat, quod ante non horrebat in statu innocentiae: et tunc hoc habebat ex speciali dono divinae gratiae, quod poterat certitudinaliter istorum nocumenta vitare, ac ideo non curabat ista persequi: sicut etiam ex natura complexionis nunc patitur in partu mulier, tamen ex gratia Dei non pateretur in statu innocentiae. Ideo ex culpa quae istam gratiam privavit, est ista poena. Item poterat esse quod aliquid erat in animalibus brutis, et aliqua impressio qua homini obediebant et parebant. Ista autem omnia cessaverunt per hominis culpam. Animalia enim fuerunt suis naturalibus passionibus relicta, et mulier fuit omni gratia destituta: et gratia gratum faciente, et omni alia gratis data. Ideo ex peccato factae sunt inimicitiae isto modo inter serpentem et mulierem. Unde dicitur: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo illius. Quod dictum est secundum literam; quia serpens ambulat super pectus, insidiatur calcaneo, sicut parti sibi propinquae, ad quam facilius potest attingere: et ipsa conteret caput tuum. Quia aliquid haerens terrae, de facili potest ipsum terere. Mulieri quoque dixit, multiplicabo aerumnas tuas et cetera. Ecce ubi ponitur poena mulieris. Et ponuntur hic poenae quatuor. Prima multitudo inopiae et miseriae: unde dicit, multiplicabo aerumnas tuas. Secunda est poenalitas gravidationum et impraegnationum. Nam per conceptus non intelligit conceptum prolis qui fit per coitum, in quo est inordinata delectatio vel libido; sed intelligit impraegnationem subsequentem ipsum conceptum, quando proles crescit et augmentatur, in qua impraegnatione et gravidatione multa incommoda concomitantur. Unde Hieronymus dicit quod ubi nos habemus, aerumnas tuas et conceptus tuos, Septuaginta habent: tristitias tuas et gemitus tuos. Tertia poena est dolor parturientium, quae maxima est propter raritatem complexionis mulierum, et teneritudinem illarum partium, et arctitudinem earum, respectu suorum foetuum. Item propter abundantiam retentorum menstruorum sanguinum, quae si non bene purgantur, infinitae infirmitates et torsiones generantur, et illi humores corrumpuntur. Propter quae dicitur: in dolore paries filios. Quarta poena est servilis subjectio ejus ad virum: unde dicitur: sub viri potestate eris. Prius quidem erat sub ejus potestate ad regimen et utilitatem suae directionis et gubernationis, absque omni poena et displicentia et vilitate. Sed inquantum ponitur in poenam, est in servili vilitate, et cum ejus displicentia; et includit multa inconvenientia. Vix enim potest esse quod vir propter qualitatem corruptionis naturae non exerceat potestatem suam in mulierem immoderate et superbe: praecipue propter magnum hominis zelum, quem habet ad uxorem, propter suae libidinis calorem et fervorem. Et nota quod istae poenae non tantum respiciunt personam Evae, sed totam suam posteritatem. Justum enim est, quod sicut in ipsis peccavimus, ita in ipsis omnes puniamur. Adae vero dixit. Hic notatur poena inflicta viro. Et prima poena est miserabilis in ipsa vita afflictio, secunda mortis corruptio, ibi, quia pulvis es. Procedit autem primo sic: quia primo ponit culpam perversi consensus, et postmodum inordinati effectus, ibi, et comedisti de ligno. Isti enim sunt duo pedes peccati completi, consensus et actus. Peccaverat enim et uxori consentiendo, et lignum vetitum comedendo. Et ponit poenam. Maledicta terra et cetera. Tamen formalis ratio est in consensu, quia actus non est peccatum nisi propter consensum. Si autem tu opponis eodem modo, non est consensus malus, nisi propter actum malum, quia si actus esset indifferens vel bonus, consensus in actum non esset peccatum. Ad hoc dic quod in consensu formaliter est peccatum. Nam oportet ad peccatum ponere consensum in actu: tamen ad peccatum non oportet ponere actum secundum effectum, sed tantum secundum quod est voluntatis objectum. Objectum autem potest esse non existens actu, dum tamen sit apprehensum; secundum quod dicit philosophus tertio de anima, quod objectum voluntatis est bonum ratione apprehensum. Quia audisti vocem uxoris tuae. Mulier enim debet audire vocem viri, nam ad solam ejus vocem debet parere, nisi videret quod vox ejus contineret aliquid voci superioris contrarium, juri scilicet naturali vel divino vel positivo, ad quod esset magis obligata quam viro. Sicut etiam subditus debet audire vocem praelati, nec debet discutere de suo praecepto, nisi appareret evidenter error aliquis. Vir autem non debet audire vocem uxoris, nec praelatus subditi, quia neuter istorum habet auctoritatem. Sed tamen debet audire vocem rationis per mulierem loquentis vir, vel per subditum praelatus: quia ratio praesidet, et praefertur et viro et praelato, et veritas et aequitas. Mulieres etiam habent ex facto isto legem sibi praescriptam. Nam vir super mulierem a principio auctoritatem suscepit; tamen neglecta sua auctoritate prius mulieri obedivit, et ejus vocem audivit et sine ratione. Imo contra rationem ei obedivit magis quam mulier viro: unde ille propter vocem inferioris contempsit vocem Dei praecipientis, et rationis dictantis, non audiri debere mulierem vel vocem ejus, nisi vox haberet ex ratione vigorem et auctoritatem. Propter quod dicitur hic. Quia audisti vocem et cetera. Et replicat secundum juris ordinem culpam; et procedit non tantum secundum culpam, sed secundum culpam confessam vel cognitam. Nam culpa super quam fertur sententia, debet esse vel per alios fide dignos probata, vel a reo confessa. Potest autem quaeri, quid terra demeruit, quia pro peccato Adae maledicitur? Ad quod respondeo, quod terra non est maledicta in se vel in sua substantia, vel respectu operationum divinarum. Nam terra semper sequitur divinam voluntatem et divinum imperium, propter quod debet benedici aut maledici, cum suo pareat conditori. Sed dicitur maledicta respectu operationum humanarum. Nam terra est homini nociva et mala, et inobediens humanae voluntati et suae operationi. Dicitur in opere tuo. Homo enim terram laboriose excolit, ut inde fructus colligat unde vivat; et tamen quamvis multum laboret, multa contra ejus intentionem reddit, quae magis homini nocent quam juvant. Unde sequitur: in labore comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae. Quasi diceret, ut pro comestione tua intendes et laborabis ad habendum herbas, et dabit tibi spinas et tribulos. Et nota quod poena ponitur hic commutatio alimenti, quia herbae, loco suavissimorum fructuum. Item labor acquirendi, quia fructus Paradisi sine labore hominis nascebantur, modo autem oportet quod terra laboriose excolatur. Si autem quaeritur si prius terra spinas et tribulos germinaret? Respondeo quod non video, quin hoc fieret, cum terra haberet ad ista secundaria principia, et caeli essent ita potentes: tamen ista germinatio non esset homini poenalis, quia terra non excoleretur, ut aliud loco istorum expectaretur, cum viveret homo de fructibus lignorum gratis productorum. Modo autem est poenalis, nam cum maximo labore sperat inde alimentum, propter quod dicitur: germinabit tibi. Prius enim ista germinabat terra, non homini, sed animalibus istis utentibus forte, sicut asinis, qui inde delectabiliter comedunt: vel ad terrae ornatum, vel ad elevandum hominem ad laudem Dei, multiplicibus generibus entium, vel forte ad aliquam necessitatem animalium brutorum, sicut ad aliquam curam alicujus infirmitatis, propter aliquam virtutem quam haberent vel adhuc habent respectu aliquorum animalium a tota specie. Sicut non est aliquid quod non habeat operationem consequentem suam speciem. Et nota quod Hieronymus dicit in Hebraicis quaestionibus, quod in opere tuo non intelligitur opus ruris colendi. Sed opus hominis accipitur hic pro peccato hominis: unde, in opere tuo, idest, pro peccato. Intelligitur de maledictione deterioris. Nam terra fuit deteriorata per peccata saltem respectu hominis. Et huic expositioni concordant aquila, qui ponit, maledicta humus propter te, et Theodotion, qui ponit, maledicta terra in transgressione tua. Et sequitur: in sudore vultus tui vesceris pane tuo: ubi expositive dicit, et ponit sudorem vultus ad exaggerandum nimium laborem, vel in tanto labore poenam, eo quod non solum in corpore, in quo citius est sudor propter cooperturam vestimentorum et propinquitatem quam habet cum corde, in quo est vena originalis caloris: sed etiam in facie erit sudor, quae tamen facies est revelata et ventis exposita. Pane tuo, idest, a te elaborato. Et intelligit per panem quicquid est necessarium ad victum, secundum viam alimenti, et etiam indumenti. Ista enim sunt homini necessaria secundum apostolum, primae ad Timotheum sexto: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Ista autem poena sibi optime competit: quia de ligno vetito gustavit voluptuose, ideo debet vivere laboriose: quia cum poena sit medicina quaedam contra culpam et remedium et medicina, secundum Gregorium, fiat per contraria, sicut curantur calida frigidis; si in culpa fuit libidinosa delectatio, in poena debet esse laboriosa afflictio. Ista autem medicina, labor talis, scilicet non tantum est medicina curativa, vel purgativa infirmitatis praesentis, sed etiam praeservativa, et cautela pro futuris. Nam labor et vexatio humiliavit hominem, ne nimis efferatur, et ne insolescat, sicut frenum continet equum ne impetuose currat. Per istam autem literam habetur quod homo qui sine labore aliquo utili panem comedit, si potest commode laborare, quod divinam ordinationem quodammodo infringit, secundum illud 2 ad Timoth. 3 et 4, et ad Titum 3: si quis non vult operari, non manducet. Et quia posset aliquis dicere quod homo debet aliquo tempore laborare et sudare, et postmodum delitiis vacare, subdit terminum illius laboris, scilicet limitem mortis, donec (inquit) revertaris in terram, de qua sumptus es. Ubi cum praefixo laboris nobis impositi termino, ponitur specialis poena peccati primi parentis, et suorum posterorum; scilicet corporis resolutio in terram et in sua principia, scilicet in elementa, ex quo reliquerat curam divini regiminis quo poterat esse immortalis et non mori in illo statu persistens. Expositus fuit autem necessitati mortis, quia Dei mandatum reliquit, et non ex sola naturali aptitudine suae originis: nam sumptus erat de terra quantum ad corpus; et ideo cum terrena omnia et elementaria sint in sua principia resolubilia et generabilia et corruptibilia, oportuit, ex quo justitia divina eum privaverat supernaturali gratia, quod resolveretur via communi sicut alia, et istam causam innuit, dicens, de qua sumptus es. Et expositive planius subjungit: quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Commemorat autem diligenter vilitatem suae originis materialis, ut per hoc animositatem ejus refrenet et inducat ad supernecessariam virtutem humilitatis. Et hoc quidem ipse Dei filius quod hic facit verbo in veteri testamento, in novo testamento (in quo non tantum docuit verbo, sed verbum confirmavit exemplo) docuit et humilitatem et statum humilitatis servavit, dicens Matthaei 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et subdit quomodo vocavit Adam nomen uxoris suae, vocavitque Adam nomen uxoris suae Evam eo quod mater sit omnium viventium. Ubi agitur de hominis misericordi conservatione, sicut de eorum indutione. Hic autem videtur mirandum cur nominatio uxoris hic ponitur tantum. Potest esse ratio, quia Adam prius vocaverat mulierem a suo naturali principio, dicens: haec vocabitur virago, quia de viro sumpta est. Hic autem ex alio eventu aliter nominat eam, scilicet ex speciali ipsius mulieris officio generationis pro omnibus posteris. Eva enim interpretatur secundum Hieronymum in libro Hebraicarum quaestionum, vita. Dicta est autem vita, quia ipsa est origo omnium viventium, secundum quod statim subjungit: eo quod mater esset omnium viventium. Et scriptoris est caussa vel ratio, et Adae nomen illud imponentis. Fecit quoque dominus Deus Adam et uxori suae tunicas pelliceas. Eos quidem induit propter eorum necessitatem et honestatem. Necessarium enim est naturae humanae tegumentum et propter frigus et propter calorem. Nam propter complexionis humanae raritatem, si exponeretur magnis algoribus vel solis ardoribus, nimium frigus penetrans ipsam propter suam raritatem, calorem naturalem extingueret, et nimius calor ejus humorem consumeret et nimis desiccaret. Alia autem animalia proteguntur vel duritia corii, vel pellis, vel locis specialibus: sicut pisces qui proteguntur in aquis, vermes in terra, per quae vitant aeris intemperiem. Homo autem non habet corium durum, nec pilos, nec potest manere extra aerem, cum indigeat puro et magno aere propter respirationem et refrigerandum cordis calorem. Propter quod illi non sunt audiendi, qui dicunt quod vestimenta non sunt necessaria nisi propter consuetudinem. Nam tunc non erant ad vestimenta consueti. Induit etiam eos propter honestatem, ad cooperiendum suam verecundiam. Nam erubescunt homines naturaliter de membris genitalibus quae rationi et voluntati post peccatum rebellant, sicut dicit Augustinus 14 de civitate Dei, c. 20. Induit etiam eos ad ostendendum suam ad eos pietatem, ut sic daret aliquam spem de sua reparatione eo quod jam incipiebat de eis curare. Unde ab isto loco incoepit nostram necessitatem revelare, et tunc consummavit quando januam Paradisi per suam passionem aperuit. Tunicas pelliceas. Pelliceae dicuntur a pellibus, quia de pellibus sunt factae. Pelles autem dicuntur, quia pellunt frigus et ab homine et ab animalibus. In istis autem pelliceis mirabiliter advocantur ad considerationem sui criminis; quia illi qui in principio in omnibus sibi sufficiebant, jam animalium exuviis indigebant brutorum. Qualiter autem fecit, vel suo simplici imperio, vel Angelorum ministerio, non constat. Modus tamen Dei est communicare creaturae quod potest suscipere; taliter ut inter creaturas sit aliqua connexio actionum creaturarum superiorum respectu inferiorum. Lex enim divinitatis est infima per media ad suprema reducere secundum Dionysium. Ecce Adam quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Ubi ponitur ejectio ejus de Paradiso. Et nota historiam usque ad finem capituli. Verbum autem illud est verbum Dei insultantis et posteros deterrentis: quasi diceret: non solum quod desideravit non obtinuit, sed et quod habuit, non conservavit. Voluit autem mulier scire bonum et malum cum credidit Diabolo dicenti, eritis sicut dii scientes bonum et malum: et illud Adam imponit, quia sibi in hoc favit et eam non corripuit. Unde primo praemittit confusibilem insultationem. Secundo contra hominis vitam longam possibilem apponit cautelam; quia non fuit dignus Adam peccator ita diu vivere, nec in tanta sanitate, sicut posset habere per lignum vitae: unde dicit, nunc autem ne forte mittat manum suam et comedat de ligno vitae et vivat in aeternum. Hyperbolica est locutio vel excessiva, idest longissimo tempore. In ligno enim vitae non tantum erat vis divina ad modum sacramentalis ad conservationem hominis; sed erat qualitas absoluta, qua erat proportionatum et contemperatum complexioni hominis. Locus erat etiam valde contemperatus, ita quo si ibi diu mansissent, potuissent ita diu vixisse, emisit eum de Paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est. Propter suum demeritum reductus est ad suum naturale et originale hospitium et ministerium, sicut domini servos qui eos offenderunt, deponunt ab honore, ad priorem statum et domos suas viles remittunt, et ad officia pristina vel eis debita. Secundum Magistrum in historiis, Adam fuit positus in angulum vel agrum Damascenum juxta quem Adam et Eva sepulti sunt in spelunca duplici, et ibi fuerunt facti. Unde autem hoc habet, nescio: nisi quod Hebron quae fuit in sorte tribus Judae et fuit data Caleph, ante vocabatur Cariatharbe, idest civitas quatuor. Et subditur in textu, Adam maximus ibi sinus erat, unde creditur quod vocata fuit civitas quatuor propter patriarchas ibi sepultos cum uxoribus suis, Adam, Abraham, Isaac et Jacob. Est autem verisimile quod ibi sepultus fuit ubi vixit. Hieronymus tamen dicit quod fuit ejectus ante fores Paradisi, et quod habitare fecit eum contra Paradisum voluptatis, et quod Deus posuit ibi Cherubin ad custodiendam viam ligni vitae. Tamen potuit esse quod licet ejectus fuit primo, sicut ad primorum locum extra Paradisum, quod ibi non remansit, sed ultra delatus fuit usque ad praedictum locum ad angulum vel agrum scilicet Damascenum. Et collocavit Cherubin ante Paradisum voluptatis. Non oportet quod ibi fuerint fixi vel alligati sicut unus homo janitor uni portae; sed vult dicere, quod ipsum locum commisit custodiae angelicae, qui dicuntur Angeli Cherubin. Et dicuntur Angeli Cherubin ab interpretatione, quia scientia pleni. Et flammeum gladium et versatilem. Hic ad literam loquitur secundum corporalem similitudinem vel metaphoram. Sicut enim gladius versatilis et ad omnem partem vibrabilis, et praecipue si esset ferreus, et cum hoc flammeus, optime custodiret aliquem locum et homines summe terreret et ratione ferri incidentis et ratione ignis comburentis et ratione versatilitatis hinc inde attingentis; sic vult intelligi quod angelica custodia ita terribiliter illi loco praesideret, quod nullus ire praesumeret vel auderet; quoniam optime custodiunt, et tamen in caelis Deo assistunt, non tantum mentaliter, sed etiam substantialiter. Unde sequitur: ad custodiendam viam ligni vitae. Hoc lignum specialiter nominat, quia propter illud non edendum specialiter clausit Deus Paradisum, quia per illud, sicut dictum est, magis posset prolongari vita hominum. Isidorus Etymologiarum Lib. 14, cap. 3, dicit quod iste locus est muro igneo septus et interclusus: quod utrum sit verum nescio: sed tamen potest esse quod circa montes et valles propinquas monti in quo est Paradisus sint multa mineria sulphurea circum circa, quae continue reddit flammas, sicut mons Vulcanus in Sicilia. Et nota quod Augustinus, 13 de civitate Dei, c. 21, dicit, quod nonnulli senserunt totam hanc Paradisum non ad literam esse vel fuisse corporalem, sed solum figuraliter fuisse descriptam ad signandum intelligibilem Paradisum gratiae et gloriae et vitium sibi contrarium per quod expellitur inde homo. Quod Augustinus improbat, licet concedat illa vere ibi signari; sicut per Agar et Saram ad Galat. 4 cap. designantur duo testamenta: et nihilominus fuerunt duae mulieres realiter et secundum veritatem. Sicut etiam per petram de qua exivit aqua, Moyse percutiente, figuratur Christus, secundum apostolum, 1 ad Corinth. 10, qui dicit: petra autem Christus. Si autem opponitur tunc de partu absque dolore et corruptione quomodo sit? Dico secundum Augustinum 14 de civitate, cap. 24, quod sicut nunc manus et digitos libere laxamus et libere stringimus et consimiliter labia nostra et palpebras: sic mulier laxaret et stringeret partem sui uteri ad conceptum et partum, sed nulla corruptione nervorum et arteriarum, nec emitteret partum per violentam separationem prolis a matrice, sed magis per quamdam digestivam maturitatem. Et Augustinus ponit multa exempla ad hoc ibidem et in materialibus et in hominibus. Ex hoc autem sequitur quod sine libidine poterant concipere et generare eo quod membra ad nutum obedirent. Si opponitur de meatibus et faecibus: dico quod forte alimentum ita sumeretur quod totum assimilaretur. Et si esset impurum aliquid, per subtiles evaporationes emitteretur. Item si esset grossum, posset esset odoriferum sicut quorumdam animalium et germen quarumdam arborum, et emitterentur ad voluptatem hominum sicut saliva. Et dato quod non emitterentur, meatus non essent superflui, quia possent servire multis aliis motionibus et essent ad corporis ornatum, sicut sunt in patria ubi non emittuntur faeces.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264