CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Crotone
Liber de Fide Trinitatis
ex diuersis auctoritatibus sanctorum Grecorum confectus contra Grecos
authenticitate dubius

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Leoninum Romae 1968 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




[89173] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 tit. (Tractatus I)

(De fide Trinitatis)
(Athanasius)

Caput 1

[89174] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 1 Beatus Athanasius ait in 3 sermone Niceni Concilii: rabiosi Arriani rabye canina repleti, Dei patris inimici, fructus nature eius, uidelicet coeternam genituram filium homousion, coessentialem scilicet, et coeternam beatam et ineffabilem, uiuam et uiuificatam spiraturam homousion, id est coessentialem, spiritum id est sanctum negant: dicentes sterilem esse et infructuosam naturam paternam que omnibus rebus propagatiuis insitam et propagatiuam similium dedit naturam, mutum facientes patrem et sine logo, hoc est uerbo, scilicet uerbo mentali, qui omnibus rationabilibus facultatem et logon, id est uerbum mentale, dedit loquendi; mortuum etiam ipsum patrem et expertem uiuide zosis, id est uiuentis, nature estimantes ipsi mortui et priuati uita; mendacem facientes filium ineffabilem ueritatem, qui dixit patrem sapientem se ipsum habere logon, id est uerbum, natum homousion, (id est) coessentiale, et uiuum uitam habentem et ex se spiramen uite et per se uerbum phisicon fisicos, id est naturale naturaliter, spiratiuum uiuum spiritum, scilicet sanctum. Ait enim: sicut pater habet uitam in semet ipso, hoc est spiritum sue uiue nature, sic dedit et filio habere in semet ipso, id est suam uiuam naturam cum uiuo spiramine Paraclito Deo.


Caput 2

[89175] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 2 Et post pauca: qui uidet me uidet et patrem meum; et ego in patre et pater in me est, non per confusibilitatem ypostaseon, id est personarum, sed per naturam et unam communicabilem usiam, scilicet essentiam, in utroque; quia ambo cum spiramine suo proprio ex communi eadem sua usia, scilicet essentia, unus et non plures sunt Deus nomine nature. Et sic inde nobis saluandis et Deiformandis inprofluens una gratia est fides quam hic, id est in synodo, distincte distinctis dogmatibus mundo uniuerso propalamus; et sic diuersarum gentium Ecclesia congregata in hoc diuo Concilio una dicitur Catholica et sponsa Dei Christi. Que fides nobis amministrata non ab Angelis neque a signis et portentis, non a studio et uerbosa philosophia inani et ydolatra transfunditur; sed pocius a patre luminum per logon, id est uerbum mentale, in spiritu uiuo ex una natura logu, uidelicet uerbi, inuisibiliter per aurem non corporis sed mentis desuper funditur, illuminans nos et dirigens in patrem et filium et spiritum sanctum: per quem patrem uidemus anarchon, id est imprincipiatum, et in ipso Theon logon, id est uerbum genitum Deum, et ab ipso patre imprincipiato per genitum uerbum spirans et de usia ipsius uerbi adoramus spiramen spiritum coeternaliter spiratum Deum. Hanc Trinitatem cui latriam et theoseuiam anime et corporis exhibemus, discretam in uero numero trino, inconfusam, coeternam sibi regnantem, indiuiduam tamen neutram personam sine altera per locum et tempus uel differentiam nature, credimus et secundum quod est in se adoramus et predicamus. Et quamuis singulam pro se ypostasim apolitos, id est absolute, teneamus inconfuse plenum et perfectum, eternum et unum Deum sed non tres, consona et homousia consimili essentia semper ad unum conducimus Deum: ut uitantes Arrium et Sabellium discretam Trinitatem et inconfusam teneamus, et contra pluralitatem deorum gencium et differentem essentialitatem predicti Arrii trium distinctorum essentialem unitatem et consonam naturam adoramus et predicamus.


Caput 3

[89176] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 3 Et post pauca, ubi enim dicit: ut sint et ipsi, id est apostoli, consumati in unum, ac si dicat: et cognoscet tunc mundus quia tu me misisti de te Deo me Deum. Et ego sumpto corpore humano homousios, id est consors et homo factus, eis mitto eos in mundum, non in uirtute hominis sed in uirtute spiritus sancti ex mea usia profluentis, in quo ipsos deifico mei participes faciens et omnes alios per ipsos in me credentes. Ut credat mundus, id est per fidem uideat ordinem increatum nostre abussice, id est increate, Trinitatis: te scilicet anarchon, id est inprincipiatum, Deum; et ex te me sinanarchon, id est coimprincipiatum respectu temporis, Deum et genitum et missum; et a me usiodos, id est essentialiter, spiritum Paraclitum et eternaliter spiratum, et ad hos et per hos ad ipsum mundum missum per omnimodam energiam, id est operationem, ut omnes credant quoniam, sicut tu plenus et perfectus es Deus, ita me plenum et perfectum genuisti Deum, et a me plenum et perfectum essentialiter spiratum Deum credant et recipiant energiticon, id est operatiuum, spiritum uirtutum omnium. Equidem ipsos consummari et perfici et deificari et (accipere) Theoeideian, id est Deiconformitatem, impossibile est nisi ego telion, id est perfectum, suscipiam hominem et deificem et mecum Deum faciam; et compensatiue ex me Deo, pro pleno homine assumpto, plenum et perfectum hominibus ipsis donem omnimoda energia, id est operatione, Deum spiritum sanctum.


Caput 4

[89177] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 4 Et post pauca: quos dedisti mihi de mundo, tui erant et mihi eos dedisti, id est tua auctoritate ita ordinasti ut quam una mecum creasti ad nostram ymaginem antropian phisin, id est humanam naturam, ipsam me assumere et deificare auctorizasti, hoc est mihi credidisti, quia in me tibi complacuit hoc assumi et deificari quod tuum erat per me creatum. Hoc uidelicet humanum mihi dedisti, id est mihi solum uniri et ad dexteram tue equalitatis desuper collocari disposuisti; et commutatiue tuum spiritum ex mea usia usiodos, id est essentialiter, a te genita anarchos, id est sine tempore, pro homine usiodos mee usie unito ipsis hominibus deifice compensem. Pater, sanctifica (eos) in ueritate; o logos su, id est uerbum tuum intellectiuum, ueritas est. Sanctifica: hoc est, da eis spiritum sanctum tuum. Ut ex eorum natura in me tibi complacuit assumi hominem, et quod tuum est usiodos, id est essentialiter, ex te genuisti, me scilicet filium, quem eorum multitudine conglobatum et hominem factum uisibilem eis exhibuisti: sic ex te, tua scilicet usia quam in me genuisti, communi scilicet natura, spiritum uerum sanctum da eis ipsos sanctificando; ut sicut me perfectum genuisti Deum et perfectum me assumere hominem fecisti, sic ex te et mea usia da eis perfectum Deum spiritum sanctum, quod sint consummati in unum, in uno spiritu nostro, sicut et nos differentes ypostasibus sumus unius indiuise usie, ex qua unus et non diuersus per nos est spiritus sanctus. Et sic in me sint perfecti quemadmodum ego in te perfectus Deus, etiam in me perfectus homo, et ex me mea usia in eis perfectus meus spiritus per omnimodam energiam. Et sic cognoscat mundus quia tu me misisti, id est perfecte uideat in eis, id est apostolis, meum spiritum, id est meam uirtutem operantem; in spiritu me Deum credat et in me te genitorem credat et predicet.


Caput 5

[89178] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 5 Et post pauca: ut sint consumati. Et quomodo erunt consumati ipsi nisi (ego uerbum tuum consummem) et perficiam in me hominem, et ex me eis mihi equalem sinergon, id est cooperantem, per omnia donem Deum spiritum? Quibus peractis et perfectis, id est in immortalitatem erecto a sepulcro quem ex utero deifusiuo mortalis uirginis mortalem assumpsit, circa passionem - sicut Theographos, id est theologus, Iohannes scribens dixit: in principio erat uerbum, testificans eternam ex patre temporalem ex diua matre deificam generationem - ait: ergon eteliosa, id est opus consummaui, quod dedisti mihi, id est perfectus a te natus te perfectum Deum representaui perfectum hominem assumens; ex sepultura erigendo ad dexteram tuam super celestia exaltaui; ex me pleno plenum Deum discipulis donaui; plenarie ipsos in potestate nostri spiritus ad omnes gentes misi. Ubi sunt Arriomanite, id est rabiosi Arriani, negantes filium homousion, id est coessentialem, Deo patri, qui per omnia ineffabilis ipse ueritas in se patrem demonstrat per usiam ex ipso in se genitam? In quo non est eterousios, id est alterius essentie, idem filius sed unius eiusdem essentie, ex qua ahydios, id est sempiternaliter, cum eodem patre unum commune et ex communi Deus ipse Deum spirat spiritum; et omnia perficit perfectus ipse nullius indigens aliunde, sicut ait ipse: pater meus usquemodo operatur, id est per me, et ego operor, in ipso scilicet patre et non extra ipsum. Et alicubi: pater in me manet, ipse facit opera et ego in ipso. Quod et credimus, et profitemur ad se inuicem distinctos; quo ad operationem autem unum dicimus operantem, et non sicut Arrius dicimus filium esse opus patris et ministrum, et a patre per filium tamquam per organum loquentem et ministrum spiritum esse, et participatione sanctificationis esse sanctum sicut Angelos sanctos participatione sanctitatis sanctificati: quod absit.


Caput 6

[89179] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 6 Et post pauca: beatus Iohannes in epistola sua quam scribit auctoritate et dono spiritus sancti, sicut et Euangelium ex ore Dei filii exaltauit elidere Arrianam rabiem, ut supra dictum est, ita et in dicta epistola auribus Ecclesie solicite intimauit, extinguendo predictam rabiem et predicando tamquam prescius future pestis, et filium predicando uerum Deum et ex se ueraciter sue sponse dantem spiritum Deum. Ait enim: in hoc scimus quia in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: ut in sua usia naturam nostram a nobis assumpsit et non aliunde, ita de sua usia suum sanctum spiritum dedit nobis; ut quemadmodum in sua usia usiodos, id est essentialiter, nostra natura empsichomeni, id est animata, est unita et uiuit et deificatur et diuinitus prosopothen, id est personaliter, in una persona adoratur in celo et in terra, ita et ex illa sua essentia et non aliunde suum proprium spiritum sanctum in nos transfundit; ut sicut in illo uiuit nostra natura deifice et ipse in ipsa regnat, ita et nos in suo naturali spiritu simus, uiuamus et regnemus. O ineffabilis compensatio qua iusto iudicio Dei Arriani heretici priuati dampnantur, qui ausi sunt dicere ita filium esse in patre et patrem in filio et spiritum amborum ita in utroque existere, quemadmodum spiritum sanctum in nobis et nos in eodem filio per spiritum sanctum manere; propter quod audierunt in littera, spiritu littere priuati ab eadem littera occisi: in eo manemus et ipse in nobis; et alibi: ut omnes unum sint (sicut) et tu, pater, in me et ego in te; et: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et me dilexisti: ac si dicat filium participatione gratie paterne et filium in patre et (patrem) in filio existere, et non potius filium Deum naturaliter uerbum existere in natura sapientis et loquentis patris; et spiritum uiuum et naturale spiramen in uiua et uere spiratiua natura patris. Et quod dementius est et maioris dampnationis, preposterantes ordinem sui erroris in quo dicebant non filium a spiritu, ipsi inordinati, gratificari et patri coadunari, sed potius aientes, instabiles ipsi instabilis Dyaboli imitatores, et filium gratificare spiritum et patri coadunare; nunc autem e contrario filium a spiritu gratificari et glorificari asserunt: quod impossibile est et blasphemum audire. Quoniam quidem sicut impossibile est filium causam esse et genitorem sui patris, ita impossibile est spiritum sanctum spiratum sui eterni et essentialis spiratoris esse causam. Quidem et hoc ordo create nature in se negat esse, et auris omnis non potest audire ut Iacob deoriginet Ysaac et Ysaac generet Abraham; sed e conuerso ut rectus se habet ordo naturalis seriei et actor nature Deus in Scriptura expressit per Moysen sanctum, Abraham genuit Ysaac et Ysaac propagauit Iacob et ex Iacob XII multiplicantur patriarche. Ita et Deus pater genuit Deum filium, et Deus filius ex sua usia spirauit suum sanctum spiritum; ex spiritu autem sancto in Israel XII recreantur et gratificantur patriarche, et ad nos gentes regenerati deifice XII mittuntur apostoli. Ait enim sanctus Moyses ut sibi Deus de medio rubi est locutus: ego sum Deus Abraham, hoc est Deus pater genitor, Deus Ysaac, hoc est Deus filius, et Deus Iacob, id est Deus spiritus sanctus. Non sic ergo ut asserunt alienati a gratia Ewangelii et priuati Deo spiritu spiritus gratificat et mittit filium, propter quod audierunt: et nunc dominus misit me et spiritus eius: et alibi: spiritus domini super me; et in Euangelio: Ihesus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane; sed potius ipse filius ex se naturaliter et coeternaliter, ut est Deus, deoriginat spirando spiritum et non creando, et suis dilectis ipsum transmittit; et spiritus electos per se ad filium cuius est coadunat, et filius quos recipit per eundem spiritum per se redimit et patri cuius est reconciliat: ut sicut spiritus est in filio sicut fluuius in fonte et filius est in patre sicut splendor est in sole glorie per naturam, sic per gratiam spiritus sancti electi sint in patre et filio; et nullo modo ut aiunt Arriani sic esse spiritum in filio et utrumque in patre quemadmodum electi per spiritum in patre et filio.


Caput 7

[89180] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 7 Et post pauca: sicut tu me misisti in mundo, et ego misi eos in mundum. Aiunt super hoc heretici imitatores Caduceorum negantium resurrectionem, negantes et ipsi homousion, coessentialem scilicet, filium Dei patris et spiritum Deum homousion Deo filio, asserentes sic filium mitti a patre et a filio spiritum in mundum quemadmodum filius misit apostolos in mundum, ignorantes ipsi Scripturas et ueritatem Dei; hoc est, pater creauit filium et gratia Deum et filium uocari fecit et tamquam per gratificatum filium mundum creauit, propter quod audierunt: omnia per ipsum facta sunt, scilicet a patre; quem in mundum misit ut per ipsum mundum saluet. Sic et filius, licet minister patris, maior tamen spiritu sancto ministro suo, ipsum donans apostolis eosdem sub ministerio spiritus misit in mundum, sicut in angelico ministerio maiores Angeli mittunt minores, superiores scilicet inferiores. Blasphemi, triplici pro blasphemia confutati et dampnati quam ipsi blasphemantes in trinipostaton Theon, id est trinum subsistentem essentialiter Deum, incurrerint; quibus nec hic nec in futuro erit remissio. Blasphemantes enim in spiritum sanctum non esse Deum de Deo filio, filium blasphemant cuius est nature coessentialiter spiritus; blasphemantes autem in filium non esse de Deo patre, in patrem blasphemant cuius est nature homousios, id est coessentialiter, filius. Nam quidquid habet filius, a patre habet sicut uerbum a corde, splendor a sole glorie et fluuius a fonte proprio, et a causa omne causatum cursu nature. Qui autem iniuriatur uel negat causatum, equidem et causam eius negat. Dicat causatus genitus filius: qui me spernit, spernit illum qui me misit. Sic et spiritus sanctus quicquid habet, habet a uerbo Deo; et qui in spiritum sanctum blasphemat ut Arriani, in Deum uerbum blasphemat. Et ideo, iuxta sententiam ipsius filii, nec in hoc seculo remittitur neque in futuro.


Caput 8

[89181] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 8 Et infra: scriptum est: sancti estote, quia ego sanctus sum dominus Deus uester. Sancti estote per me sanctum qui sanctifico uos. De qua sanctificatione ait saluator ad patrem: pater, sanctifica eos in ueritate tua; et de se ipso dixit saluator: ego sum ueritas. Dicant nunc Arriomanite que est illa ueritas qua apostoli sanctificantur, que et patris est et filii, et non illa que patris est. Quomodo increate ueritati paterne ad sanctificationem rationabilis creature, aut quomodo creatori creatus cooperatur intiment nobis. Procedant ulterius et dicant quod creatura creatori sit cooperata in exordio creationis ad creandum creaturam rationabilem; et talem creaturam cooperantem sibi in Deum, ydolatre ipsi, assumant et adorent, profani ipsi. Nam quicquid est ultra rationabilem creaturam, uirtus et ratio et ueritas increata est: que prout produxit de non esse ad esse rationabilem creaturam, ita ipsa una ueritas existens et usia, id est essentia, et numero Deus unus omni nomine sanctificat deificans et sui participem facit eandem creaturam logichin, id est rationabilem.


Caput 9

[89182] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 9 Sed adhuc querendum est contra Arrianos, adhuc lux uere fidei Dei Christi Emmanuelis Ecclesie resplendeat: que est ueritas patris et filii que diuos apostolos sanctificat? Dixit enim filius ad patrem: sanctifica eos in ueritate tua; et ipse de se: ego sum ueritas; et alibi: ego sanctifico me ipsum pro eis. Ecce ueritas patris sanctificans apostolos, et filius ueritas se ipsum pro eis et eosdem sanctificat. Dicunt Arriani non unam esse patris et filii ueritatem scilicet sanctificantem propter quod differunt numero; differunt autem ipsi et natura et operatione, in eo quod patrem dicunt increatum ueritatem creantem, filium autem ueritatem creatam. Sed ut preterminatum est quod ueritas creata creaturam rationabilem sanctificare non potest, sic nec ipsam creare potuit. Restat ergo ipsos hereticos emitescere in rabie sui erroris, et expedit Ecclesie credentium patris et filii unam esse ueritatem numero et nomine Deus, que ut creauit rationabilem creaturam ita ipsam sanctificans sui participem facit; quam dicimus nihil aliud esse nisi afraston, id est inenarrabilem, et analuton, id est indissolubilem, et athanaton, id est immortalem, beatam diuinitatem, to uperusion, id est superessentialis, Dei patris et filii; de qua inenarrabiliter et usiodos to yperusion et thearchicon, id est Dei principalis, pneuma, id est spiritus sanctus, existit Deus synaydios, id est sempiternaliter; spiritus in Scripturis dictus sanctus et Paraclitus, spiritus patris et idem spiritus filii, spiritus ueritatis, qui est una ueritas patris et filii in qua pater et filius diuos ac sanctos apostolos nec non et totam Ecclesiam sanctificat et deificat et Christiformat, sicut et ipsa eadem in celo, expulsis et dyauolismenon, id est precipitatis, Demonibus, dotans et confirmans diuos Angelos Deiformauit, ut ad nos quibus ministrant Angeli, id est nuntii, denominati dicantur, et quo ad eum tamquam ad prototipon, id est primum exemplar, sint et dicantur deiformes. Non sic Arriomanite qui, postquam blasphemauerunt in filium Deum, ne eis remissio hic et in futuro fieret blasphemauerunt et in spiritum sanctum, dicentes ipsum creaturam esse et patris et filii ministrum in quo omnium peccatorum et omnis blasphemie fit remissio; qui, ut dictum est, de usia existens patris et filii eorum habet uirtutem, cuncta per omnia cum eis creans et disponens rationabilia sanctificat et dotat, et sic patris et filii una unifica et deifica nec non et zoopia, id est uiuifica, dicitur et est ueritas; ymago filii ipsum per omnia in se essentialiter tenens naturaliter representat, prout est super omnia in ipso et eius spiritus homousion eidem filio, quemadmodum filius existens ymago patris ipsum patrem per omnia in se essentialiter tenens naturaliter representat prout est super omnia in ipso filius coessentialis eidem patri. Et si non ita credendum est de spiritu et predicandum ut supra exaratum est, quod sit ueritas patris et filii uiuificans, creans et dotans, homousia, id est coessentialis, utrique, de eorum usia profluens, quomodo in diuo simbolo salutiferi Baptismatis salutis nostre saluator Deus filius sibi et patri cooperantem salutem nostram et coadorandum in Euangelio connumeraret inquiens apostolis: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti? Et diuus apostolus ait ad infideles: sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Ihesu Christi et in spiritu eius sancto. Esset quidem filius Deus iam non ueritas sed falsitas, si in opere nostre sanctificationis sibi et patri increato creaturam, scilicet spiritum sanctum, cooperantem connumeraret; esset nempe et predicator ydolatrie,- nam pro creatione et pro sanctificatione nostre redemptionis unum adoramus et glorificamus Deum creatorem et sanctificatorem -: quod auris nostre fidei afideh, id est abhominatur, audire. Et dampnat Ecclesia mater hic congregata adinventores huius hereseos, et (confitetur) spiritum sanctum increatum, Deum uerum, ypostasim de patris et filii ypostaseos, eisdem coessentialem, archigon, id est actorem, et pigin, id est fontem, omnium sanctificationum, nulla indigentem uirtute, sed prout patris et filii habens essentiam ita et eorum habet uirtutem; cui cum patre et filio theoseuiam et latriam exhibemus pro creatione et omni sanctificatione. Anathematizamus Arrium et eadem sentientes cum eodem.


Caput 10

[89183] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 10 Item sanctus Athanasius in epistola ad Serapionem episcopum directa post peractam sanctam synodum Nicenam, de spiritu sancto dicit - principium cuius epistole sic incipit: scripta tue sacre affectionis representata sunt mihi etc. -: scripsisti enim quod quidam Arrianorum relicta blasphemia sua qua in homousion filium blasphemauerunt, de quo et mihi consolatio in persecutione mihi facta non modica inerat, nunc prorumpunt in blasphemiam spiritus sancti, dicentes ipsum creaturam et ministrum esse et ab administratoriis Angelis in nullo differre nisi numero. De quo et tu ipse non modicum tristans fecisti. Proh pudor. Canes inpudici ad uomitum suum redeuntes. Quoniam impossibile est ut qui semel, ait diuus apostolus, gustauerunt gratiam, posse iustificari et terram intrare promissionis, quoniam prostrati sunt in deserto. Sic et isti qui non semel blasphemauerunt in homousion patri sed sepe, impossibile est non blasphemare in eundem filium, cum blasphemant in spiritum eius. Relicta enim quondam blasphemia sua reliquerunt et nomen Arrianitatis; et Christophili, id est amicabiles Christo, et Cristodoxi, id est glorificantes Christum, uocabantur. Sic autem, ut tua mihi scribit Theophrason sophia, id est Deosapiens sapientia, in blasphemiam proruperunt in spiritum sanctum, recuperato et implicato eodem nomine Arrianitatis. Nam sicut tunc blasphemantes in filium et ipsum negantes, in patrem blasphemabant ipsum negantes, dicebantur Christoman, id est inimicantes Christo, et patrimaran, id est patris inimici, quoniam: qui filium negat nec patrem habet; ita et nunc, etsi uidentur in Ecclesia confiteri homousion filium et non blasphemantes, et negantes spiritum sanctum in filium homousion blasphemant, ipsum negant, et dicuntur Pneumatomachi, id est inimici spiritus. Quoniam qui spiritum non habet nec filium habet, et qui in spiritum blasphemant in totam Trinitatem blasphemant. Equidem qui caput cathene trahit, medium et aliam extremitatem trahit; sic et qui in spiritum blasphemant triton prosopon, id est tertiam personam, et in filium medium et in patrem extremum, id est principium, caput cathene trini, distincti, inconfusi et indiuisi per locum et tempus ac superessentialiter thearchici, id est diuini ordinis, blasphemant; sicut et e conuerso qui spiritum sanctum credit et recipit Deum, recipit filium cuius et a quo est, sicut qui tenet unum caput cathene ad se trahens medium eius tenet et per medium aliud caput comprehendit. Quoniam quidem et qui filium tenet per spiritum, per filium patrem apprehendit cuius est filius; unde dicit o Theygoros, id est diuus predicator, beatus Johannes apostolus: qui habet filium, habet et patrem. Sed Dyabolus et inimicus humane salutis et negociator mortis humane nature uiam aliam ad perditionem hominis nullam sic aptam, separationem a Deo, adinuenire potuit, quam inducere ad errorem et suggestionem sui praui Concilii humanam rationem: ut homo illi credens et in blasphemiam cadens per falsam fidem praue rationis in aliquam personam trini Dei errando blasphemaret, et dum unam Trinitatis personam offenderet, totam Trinitatem offendendo amitteret. Quod in Arrianis inuentor mortis eterne in se, post et tandem eam in hominem transfudit, mirabiliter negociatus est. Primo enim per litteram ueteris et noue legis eos fecit blasphemare in homousion filium patri propter spiritum ueritatis uelamine littere coopertum, sicut et ipse Dyabolus serpentino uelatus tegmine simplicem primum decepit hominem, decipiendus et ipse eodem homousio, scilicet coessentiali, filio uellere nature humane uelato in ligno crucis; contra quem uelatum carne ipse uelatus littera mortali in Arrio dampnato decepit Arrianos Arrii sequaces, et per ipsos credit totum absorbere mundum. Sed quia spiritus per patres sacri Concilii Niceni detectus (est) a littera et Ecclesie fidelium manifestatus, in astutia sue fraudis et sub tegmine sui erroris latere non poterat, et a suo dominio cadens ab humano genere expelli et priuari cepit; ac tamen dolo sue superbie fraudisque qua regnat in filios diffidentie, eterne perditionis, excogitare tempus quod ageret et qualiter et quo instrumento posset procedere contra spiritum sanctum qui ipsum a genere humano eiciebat et homousion filium cuius ipse erat spiritus et eidem homousion ipse tamquam de usia eius profluens Deus, per dictos Nicenos patres: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero, genitum non factum, homousion patri, per quem omnia facta sunt credi, predicari, adorari et glorificari fecit: ut ait saluator, ille me glorificabit, inquiens de eodem spiritu, id est gloriosum Deum homousion patri demonstrabit, in dicto scilicet Concilio Niceno. Sed aditum ingrediendo ad alios non inuenit sic aptum et faciliorem nisi ad eosdem suos primos Arrianos, quos, ut dictum est, per litteram mortalem qua ceciderunt alieni a Christo fefellit, et per eos tamquam per organa sua homousion filium blasphemauit. Littera mortalis hec est: ab initio et ante secula creata sum, ait filius sapientia causata; et Ysaias ex persona creatoris: rorate celi desuper etc.; et multa alia loca ueteris Scripture. Et ipse filius: pater maior me est; et Petrus apostolus coriphea, id est uerticalis, petra: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia ut dominum eum et Christum Deus fecit. Et diuus apostolus: induite uos nouum hominem qui per Deum creatus est; et alibi: considerate apostolum et pontificem confessionis nostre Ihesum, qui fidelis est ei qui fecit illum; et multa alia. In hiis litteris spiritu ueritatis uelato Arrianos blasphemare fecit in homousion filium; a quibus ad tempus eiectus sicut quondam a Judeis, quia (per) circumcisionem et legis obseruantiam eiectus ad eosdem rediens contra Christum ipsos concitauit ut ipsum morti traderent - in qua morte ipse deceptus mortuus est et a suo dominio expirauit -, ita et nunc ad Arrianos rediens ipsos contra spiritum sanctum homousion filio Deo concitauit, per uellera littere decipiens mundum. Ait enim saluator de spiritu sancto homousio: non enim loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Et quomodo Deus predicabitur et mundo credendus dicetur spiritus hic qui nihil a se habet, sed quod loquitur et dicit ab alio accipit et loquitur? Quod et filius de ipso spiritu quod non sit et nihil a se habeat manifestissime inquiens ait: de meo accipiet et annuntiabit uobis. Si Deus esset, equidem a se loqueretur et non egeret alicuius auxilio et doctrina. Errantes et in errorem deducentes incautos, non intelligentes Scripturam propter quod spiritum sanctum litteris uelatum ipsi blasphemi non habent. Nam in eo quod dixit: non loquitur a semet ipso spiritus sed quecumque audiet loquitur, spiritum sanctum non creaturam asseruit saluator Deus ueritas infallibilis, nec ministrum suum demonstrauit; sed potius deoriginatum Deum ab origine patre per se uerbum homousion et de sua propria usia ipsum existentem Deum de se usiodos dilectis suis apostolis et sue sponse Ecclesie demonstrando affirmauit, sicut et subdens dixit: de meo accipiet, id est de mea essentia prout pro se habet ut sit Deus, sic a me habet et esse et loqui. Quod et apostolus diuus huius ueritatis predicator, prout a Christo recepit eundem spiritum in quo uiuit beatus et predicat et miracula facit, affirmans ait: nos sensum Christi habemus, inquiens de spiritu sancto. Nam et ipse saluator cum se dixit non a se venisse et nihil a se facere et loqui, sed potius a patre et uenisse et operatum esse et mitti, non se creaturam et ministrum ut declarant Arriani affirmauit Ecclesie sue sponse; sed ne inprincipiatum et ingenitum, quod est solius patris, crederetur a fidelibus, sed potius genitum Deum a patre se esse intimauit Ecclesie sue. Sic et de spiritu sancto cum dixit: non loquitur a semet ipso, id est non est anarchon pneuma, id est inprincipiatus spiritus, hoc est sine principio et causa, tamquam a nulla, quod absit, sed potius ut ipsum demonstraret Deum uerum, (principiatum) tamen non ex tempore sed a causa uere originis fontalis, scilicet a patre, et de sua et patris communi usia synaydios, id est sempiternaliter, existentem spiratum spiritum. Ait enim: cum venerit Paraclitus quem ego mittam uobis a patre, spiritus ueritatis qui a patre procedit; ecce de patre dixit spiritum sanctum. Et de se eundem demonstrauit dicens: de meo accipiet, quem et ipse factus (homo) ex se insufflando apostolis dedit.


Caput 11

[89184] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 11 Mirum ualde quod Arriomanite rabiosi, confitentes filium homousion patri, spiritum eius dicunt creaturam. Frater Serapion, caue ab hereticis, quoniam quidem energia Dyaboli est. Nam ut olim dicebant filium Deum esse ad deceptionem neophitorum et in dampnum populorum, participatione tamen gratie diuine asserebant gratificari et deificari et Deum appellari nomine et non usia - quem errorem detegens mater Ecclesia Catholica congregata apud Niceam dampnauit cum archigo, id est cum actore, suo Arrio, et filium non gratia diuina gratificatum et nomine solo appellatum Deum sed usiodos Deum uerum a Deo uero et synaydios, id est sempiternaliter, natum de patre auctorizando in totum transfudit mundum per diua dogmata uere fidei -: ita et nunc etsi uiderentur profiteri in fide homousion, tamen quia in spiritum ipsius homousii Deum uerum de Deo uero filio existentem phisicos, id est naturaliter, blasphemant, in quo et ipsum filium uerum spiratorem ueri spiritus Paracliti blasphemant et negant et totam homousion, id est coessentialem, Trinitatem offendunt, heretici uitandi sunt et fugiendi, ne ueneno eorum toxicatus a uere fidei professione excipi possit. Nam homousios patri filius cum uoluit nos redimere, non in aliena natura et extranea a nostra natura redemit, sed nostram assumens de panagia, id est superimmaculata, et Theoprochusa, id est Deiemanatiua uel deifusiua, et theotoco, id est Deigenitiua, matre uirgine nos redimendo patri reconciliauit; ita et illuminando et Scripturas reserando donis sue sapientie nos replens, non in alieno et non suo spiritu dona concedit remittens peccata et supradictis carismatibus nos imbuens, sed potius in proprio suo spiritu sancto de sua natura, ut suam naturam in suo spiritu existentem nobis donaret. Quod Johannes testatur dicens: scimus quia in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: sicut nostram assumpsit naturam et ideo nos in eo manemus tamquam in nostro consubstantiali ex matre uirgine nobis facto, ita et ipse manet in nobis per suum sanctum spiritum sibi homousion quem a sua propria usia et essentia spirans nobis donat. Nec mirum si hoc Arriomanite non credunt negantes spiritum sanctum; quoniam quem dicunt esse Deum, scilicet filium, non confitentur esse homousion essentie Dei patris, ut credant usiam diuinam increatam conceptam esse et natam et ex diua uirgine matre essentialiter manentem in anima rationali deifusiua et in deifusiuo corpore humano, et ualeant ipsi deificari et diuine nature participes esse. Et ideo alienati a gratia iustificationis humane et spiritu priuati sacre et diue littere et ipsa littera occisi, aciem erronee sue mentis a sancto spiritu in quem blasphemant tenentes reuerberatam, primo a Deo patre sunt propulsi propter quod de eius usia non recipiunt homousion ipsius consubstantiatum sibi in humana natura; secundo a filio sunt exheredati quia ab eius usia essentialiter Deum spiratum non recipiunt spiritum sanctum, qui est pignus hereditatis eterne et homousion eidem Deo filio. Equidem et a spiritu sancto per patres synodicos in dicta synodo repulsi, ab Ecclesia fidelium sunt dampnati et Dei communione sunt abiecti. Quos rogo te, o comminister et affectuose frater, ut deuites iuxta quod mandat apostolus: hereticum hominem post primam et secundam et cetera. Etiam si quos uideris cum Helia uolantes per aera et cum Petro et Moyse sicco pede calcantes maria, nisi spiritum sanctum profiteantur Deum esse naturaliter ex Deo filio existentem, sicut et filium naturaliter Deum genitum eternaliter ex Deo patre existentem ut nos profitemur, eos ne recipias; si uis habere communionem cum Deo genito qui tue humane communicauit nature, blasphemantibus et negantibus spiritum sanctum Deum esse a natura Dei filii non communices. Tene ergo fidem orthodoxam una cum dictis patribus, etsi te contingat ob confessionem eorum, sicut et me uides pro eadem fide eorundem sanctorum patrum persecutionem pati; et expulsus a propria sede et fugiens factus sum per totum mundum, et morti destinatus ecce uiuo.


Caput 12

[89185] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 12 Et post pauca: sancta esse beata, ordinata, distincta, inconfusa, tamen indiuisa, yperusios, id est superessentialis, et thearchica, id est diua principalis, deifica Trinitas, pater ingenitus, anarchos, id est inprincipiatus, anetios, id est initialis, hoc est sine causa, sicut increatus est ita agenitos, hoc est non ab aliquo per originem nature generationis uel spirationis, per se et in se sine alicuius indigentia plenus et perfectus existens Deus, immensus extra et supra omnem locum et tempus, et ad sui perfectionem neque filio neque spiritu sancto indigens; sed ipse beata natura amatrix pluralitatis odio habens solitudinem in se non est passa singularitatem: de se ut est summe sapiens totam se intelligens et apprehendens, logon, id est sermonem mentalem, coeternum per omnia sibi equalem naturaliter genuit, cui totam se communicauit. Et hec duplici ratione aponomasticos, id est denominatiue, appellari uoluit: pater scilicet et agapi, id est caritas, hoc (est) amator pluralitatis semper odio habens singularitatem. Nam in eo quod ex se beata natura, nesciens odium (nisi) solitudinis, similem sibi producit prolem, caracteristicam ymaginem in qua se naturaliter representat, naturam paternitatis in se retinet ut uerus pater ueri filii dicatur; in eo autem quod sue proprie proli non per partem particulariter, cum sit simplex et incomposita, sed se totam naturaliter communicat, caritas et in se et in creaturis esse et predicari uoluit: caritas, id est amor pluralitatis. Eius autem uera et homousios proles, sapientis patris sapiens filius natus a patre, in se patris naturam tenens equidem nomen non paternitatis sed communicabilitatis cum ordine nature seruauit: ut ex se sua usia non filium generatiue sed spiritum sibi per omnia equalem Deum coeternum spiraret, ad hoc ut et pure caritas, id est amor pluralitatis odio habens singularitatem, diceretur et esset. Spiritus quidem sanctus, patris et filii naturam habens, neutrius proprietatem accepit, hoc est nec cum patre genuit nec cum filio spirauit; sed Deus ipse rectus et iustus, incommutabilis diuinitas et ordinata ypostatica ueritas, utrique seruauit ordinatam proprietatem: ut solus pater pater esset et unus, et filius solus filius esset et unus ab uno patre. Ipse autem spiritus nec pater nec filius esse uoluit, sed quia naturam utriusque in se habens equidem utriusque nomen communicabilitatis et non proprietatis in se seruauit, ut et ipse caritas, id est amator pluralitatis odio habens singularitatem, appellari et esse uoluit: hoc tamen modo ut summam et perpletiuam produceret creaturam, id est Christum hominem gemine substantie, rationalis scilicet et corporee sensibilis, ut in rationali creatura supernus contineretur mundus similitudine intelligibiliter, et in sensibili corpore hic estitos, id est sensibilis, colligeretur mundus; et deoriginatore suo et suo coeterno spiratore ipsam assumi faceret et deificari, cui per omnimodam plenitudinem sue deifice energie se totum communicaret secundum suum posse, amare, scire et uelle, prout ipse ab assumente habet illud quod est spiritus Deus Paraclitus, terna in Trinitate ypostasis, id est essentia personalis, et ita caritas et ipse et esse et dici possit. Nam cum nomina proprietatum in suis ypocimenis, id est sanctis ypostasibus, sint inconfusa, hoc solum nomen caritas erit predicabile et indifferenter de omnibus. Siquidem et pater in eo quod se filio communicat caritas, id est communicabilis bonitas, dicitur; hoc idem et filius communicando se ex se suo spiramini; hoc idem et ipse Deus Paraclitus, cum se omnibus electis per dona distincta communicat, caritas, id est communicabilis bonitas, appellatur, et specialiter cum non per dona distincta sed per omnimodam plenitudinem sue energie secundum suum posse deificato et in Deo assumpto spiratore suo se totum communicauit Christo. Quod Iohannes apostolus uidit et scribens dixit: carissimi, diligamus inuicem, id est propria nostra communi deputemus utilitati, quia Deus caritas est, id est communicabilis bonitas, amator communicabilitatis. Ab hac communi participatione Dei Paracliti per quam Ecclesia illuminatur, sanctificatur, Christo desponsata in presenti Christiformatur, et ad eundem Christum super celestia introducta Deiformatur, Arriomanite Dyabolo decepti separati facti sunt alieni: Luciferiformes ipsi contra filium homousion altissimum, necnon et Antichristiformes contra Deum spiritum sanctum sicut omnia sua, tamquam putei infernales in fetorem blasphemie prorumpunt blasphemantes super omnia homousion supradictam superthearchicam, id est diuinam principalem, Trinitatem, per omnia inimicantes orthodoxe fidei et terminis paterne traditionis in dicto diuo Concilio. A qua communione a patre per filium homousion patri in spiritu sancto homousio Deo filio per deificum et Deum factum hominem ab eodem filio assumptum nobis facta - in qua et te credo, o sancte consacerdos et comminister mi desideratissime frater, deifice manere - rogo ne discedas; et terminos paternos orthodoxe fidei dicti Concilii noli transgredi, quos etiam in spiritu pamphron, id est omnimodus sapiens, Salomon preuidens et precipiens dixit: ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.


Caput 13

[89186] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 13 Et post pauca: diuus pater Dauid dicit Deo: dominus firmamentum meum. Est enim Deus causa omnium. Propria potentia de non esse producit omnia, non tamen extra se, quasi quod ipse existat extra sua opera; sed creando creat infra se, tamquam ipse immensus sine loco et tempore existens locus est eorum que facit, continens omnia, a nullo ipse comprehensus. Equidem rationalis creature ipse Deus firmamentum, ne creatura per proprium motum uarias sibi generet ydeas et alienata a prototipo, id est primo exemplari, in errorem prolapsa per mutabiles et uarias sibi et contrarias adinuentiones inquirendo extendatur, et a summo et incommutabili bono tamquam a firmamento proprio sit peregrina extra patriam beate deitatis. A quo firmamento patrie Dyabolus amotus, per uarias et contrarias adinuentiones errorum dilaceratus in se, sua mente prauus ipse et tortuosus serpens, uariabilis et instabilis factus est semper. A communione beate diuinitatis et a consortio Angelorum et ab amenitate quietis corporee, in Orientali scilicet Paradiso plantata et ordinata, primum propter suam inuidiam abstraxit et eiecit hominem, ipsum demergens in uarios errores mentis et supponens passibilitatibus infinitis. Deus autem philanthropos, id est amicabilis uel amator nature humane, ut iterum hominem ad se reduceret ipsum in sua ypostasi assumens deificando Deum fecit, et de nouo nouam conseuit plantando Paradisum, sanctam uidelicet Ecclesiam Catholicam. Se primo per suum diuum Euangelium in ipsa in lignum uite plantauit, apostolos autem et prophetas per proprias eorundem Scripturas uelut fructuosas arbores inseruit; patres uero sanctos dicti Concilii in Seraphim flammeum constituit et in expositores scilicet sanctarum Scripturarum ad custodiendam uiam ligni uite, orthodoxe uidelicet fidei distincte, inconfuse, thearchice Trinitatis unius essentie et diuinitatis. De qua Paradiso Ecclesie uanus et instabilis Dyabolus, ut olim a prima Paradyso sensibili eiecit et deiecit hominem, nunc et cotidie per Arrianos suos prauos ministros, fantasticos et falsos predicatores propter litteram false rationis, incautos et simplices eicere et deicere non cessat, nunc blasphemando in spiritum sanctum homousion Deo filio, aliquando blasphemando in Deum filium homousion patri. Nuper autem exorsus est silogizando opponere fidei, et uelando errorem uoce hac sacra contendit probare et dicere per Arrianos sophisticos: spiritus sanctus aut est genitus aut non; si autem genitus est, aut a patre aut a filio aut ab utroque; si uero non est genitus sed spiritus tantum simpliciter est et dicitur - ut aiunt falsi testes heretici -, dementiuntur patres suos propter quod spiritum sanctum homousion filio dixerunt, etsi non genitum sed spiritum spiratum terminantes sicut et filium homousion patri confirmauerunt Niceni; decepti et deceptores: homousion, (id est) coessentialis, patri et filio non est. Est ergo spiritus administratorius, minister patris et filii, in nullo differens a spiritibus administratoriis, quoniam sola generatio que est energia, id est opus, nature facit homousion et multiplicat indiuiduas, id est personas, et in homophiesi, id est connaturalibus, generationis tantum et non alius habetur modus. Ergo si spiritus est Deus coessentialis filio, esse debet et predicari genitus; quod si non est genitus, non est Deus ergo natura sophista Dyabolus per sophistas suos quam male sophisticatur, uolens inducere composite et solubilis nature humane seriem generationis per modum inconuenientem in naturam simplicem, superessentialem, increatam, incompositam, indiuisibilem, impartibilem et intelligibilem, spiritualem et incorporalem, existentem super omnem rationem et intellectum creatum, quam intellectus angelicus scrutando non inquirit, sed ex sola uisione uidet et uidendo amat et amando trina mirifica uoce diuina, mentali, assidua et continua ex motu gaudii summe admirationis laudando dicit: sanctus, sanctus, sanctus; et ex immensitate superessentialis glorie cooperit se propter inapprehensibilitatem eius, a qua mouetur tamquam a loco suo et per ipsam directus ad ministeria peragenda transit momentaneo et mentali cursu, et in ipsam tamquam in suum terminum finitur semper infra ipsam, et ea numquam priuatur deiformis, beatus. Quibus respondendum non est, secundum apostoli preceptum: hereticum autem hominem post primam et secundam correptionem deuita, quoniam subuersus est Tartaro infernali. Destino attamen ad tuam elucidandam Theophrona, id est Deosapientem, districtam fraternitatem, et ad roborandam Ecclesiam scribo prout mente teneo, in persecutione eorundem Arrianorum positus, et fidelibus calamo scribendi trado ueritatem quam ipse spiritus sanctus, in quem blasphemant Arriani, per predictos sanctos patres diui Concilii Niceni diffiniens sub anathemate Ecclesie Dei Christi, cui idem spiritus est homousion, id est coessentialis, diuinitus tradidit.


Caput 14

[89187] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 14 Quoniam in thearchica et superessentiali Trinitate homousia, id est coessentiali, sicut pater non habet patrem ut filius patris sit nepos aui, ita nec spiritus sanctus est filius filii ut sit idem nepos patris. Et ideo nec ingenitus spiritus sanctus, quia inprincipiatum esse et ingenitum soli Deo patri Catholica et apostolica Ecclesia congregata apud Niceam orthodoxos, id est recte et fideliter, atque glorifice attribuit, et de patre solo et credendum et predicandum cum anathemate toti mundo mandauit. Nec etiam genitus est ut filius credatur et predicetur; quoniam si filius esset, Ecclesia sponsa cogeretur querere in Trinitate duos filios, et cui illorum sit desponsata: filio filii tamquam incarnato et sibi unito, ut redemptione sibi facta et dote concessa theoseuiam, id est debitam reuerentiam, cum honore eidem exhibeat, uel filio patris? Et sic dubietas sponse Ecclesie nasceretur. Nec filius patris est, quoniam si filius esset patris iam essent duo fratres: sed aut gemini aut per ordinem successionis paterne geniture alter prior altero; et iterum sponsa quereret quo nomine quilibet illorum uocetur, et quem illorum pater humanari fecerit et sua philanthropia, id est amore quem gerebat erga hominem, eidem Ecclesie in sponsum copulauerit: primogenitum uel secundo genitum? Nam si filius filii esset spiritus et nepos patris, equidem ut generaret nepotem, sic et filius filii eidem filio tamquam suo patri nepotem generaret et patri pronepotem. Et ita series paterne proprie geniture et generationis filialis numquam in diuinis et in infinitum per descensum tendens terminaretur, alius alium generando; et e conuerso per ascensum propagatiue prosapie generationis (a) patre, numquam per principium inprincipiatum posset terminari. Quoniam sicut in descensu generationis filius quilibet subalterno modo pater est et filius, pater ad filium et filius ad patrem; ita in ascensu seriei eiusdem generationis quilibet eodem modo subalterno et pater et filius est, filius quidem ad supra, suum genitorem, pater uero ad infra, suum filium. Quod absit hoc credi et predicari in proprio uere trino superessentialiter deifice Trinitatis numero, a patre agenitu, id est ingenito, incipiente et in spiritu Deo sancto terminato, cum etiam hoc idem in serie continuate generationis humane nec creditur, quia taliter non habetur. Enimuero omnis generatio et corruptio infra uolubilem mundum terminatur per primum genitorem et ultimum genitum, ut supra primum genitorem ratio non querat genitorem et ultra ultimum genitum alium non querat genitum. Nam primus homo Adam per seriem geniture paterne, a nullo genitus ipse, et ideo pater tantum est et non filius. Series autem generationis humane, ex ipso tamquam a principio inprincipiato incipiens, terminabitur in ultimo nato eius in fine uolubilitatis mundane ubi cuncta finem recipiunt, ubi et omnis motus et energia sensibilis mundi cessabit. Quemadmodum sicut increate et immense deifice Trinitatis beata deitas trinum, inconfusum et eternum terminatum in se tenet numerum, qui a patre principio inprincipiato incipiens in spiritu tertia persona terminatur et ulterius non multiplicatur: sic et omnia ratione diuini dicti numeri sub certo et diffinito numero cum principio et fine terminauit. Et ideo in creatione primi hominis dixit Deus trinipostatos, id est trinus essentialiter personalis, scilicet in personis: faciamus hominem, id est principium inprincipiatum humane generationis, ad ymaginem et similitudinem nostram, id est sicut Deus pater a nullo ita et Adam a nullo; hoc est, sicut in serie generationis ipsius Adam pater non requiritur, quia non habetur, ingenitus enim est ipse: ita et in ordine Trinitatis diuine patris pater non datur, ut non inquiratur quare patrem non habet, est enim ipse pater ut increatus ita et inprincipiatus.


Caput 15

[89188] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 15 Sed quare numerus Trinitatis ultra (tertiam) personam multiplicatus non extenditur, cum similitudinem ipsius diuini et discreti numeri sue Trinitatis idem Deus in principio numeri multiplicandi humane generationis in ipso primo homine uideatur inprimere, et per ipsum numerum humanum multiplicatum in tot patribus et filiis ipsum dictum diuinum numerum explicare uelit sue Ecclesie per Scripturam? Cur non multiplicatur, cum humanus numerus non intra tertiam tantum personam terminetur, sed ultra milia multiplicatur? Dico et non fallor, quoniam duplici ex causa numerus humanus multiplicatur ultra tertiam personam quasi in infinitum: (ne) sub tertio cum trino noto diuino numero sua pluralitate assimiletur, sed potius supernorum ciuium Angelorum numero comparetur, ut Theographos, id est diuus scriptor, Moyses sanctus Angeli et humani numeri equiparati testis uerax inquiens dixit: estisas, id est posuisti, terminos gentium, id est numerum humanum, iuxta numerum Angelorum Dei. Secundum enim quia ex conditione composite nature humane homo ex anima compositus est et corpore, in corpore autem ex quatuor qualitatibus confectus; et ideo cum generat partem sue nature seminarie decisam, informem, exanimem, non personalem, hoc est non perfectam personam sibi similem et equalem; propter quod non se totum generat in filium suum, id est non totam suam naturam nec totum suum esse, animam scilicet et corpus, communicat suo nato. Et sic homo quia imperfecte generat, generatio humana dicitur et est imperfecta; et sui perfectionem non a se omnis natus, id est persona humana generans uel genita, recipit uel confert generando, sed aliunde: a Deo scilicet animam rationabilem recipit, augmentum autem et formationem corporis ab inferiorum alimento et superiorum desupereffluentiam cooperantem ordini disposite nature per incrementa corporum ipsorum. Et ita homo generans ex defectiua natura in se, ut partem inperfectam recipit a suo genitore genitus imperfecto, ita partem inperfectam particulariter a se generat, seruans in se ordinem et ymaginem non expressiuam inperfecti sui genitoris. Abraham enim etsi genuit Ysaac et ex hoc pater dicitur et est, attamen et ipse est filius Thare. Et hoc quare? Quoniam, ut supra dictum est, homo imperfecte generatus imperfecte ipse generat: et ideo pater homo et pater est et filius. Nam Ysaac cum sit filius Abrahe, est tamen pater Iacob; et sic in singulis. Quod omnino in trinipostato Theo, id est in trino personali essentiali personaliter Deo, ordo trinus diuinus beate, essentialis, distincte, inconfuse, perfecte Trinitatis: patris scilicet perfecti perfecte generantis, filii perfecte geniti, spiritus sancti perfecte spirati, non recipit. Quoniam quidem pater, ut in se perfectus est et diuersorum compositorum compositionem aliquam non recipit neque in forma sui neque in habitu neque in actu, quia increatus est ipse et simplex et indissolubilis et intellectibilis natura, ita et per omnia in se et per se existit, et non aliunde uel ab aliquo recipit suum esse ut essentia Deus existat ipse: ideo, quia inprincipiatus et ingenitus, manet semper; et ut se totum intelligit et comprehendit et non particulariter, sapiens ipse et summe loquens, ita de se toto intellectu sapiente et loquente, et non de parte sui particulariter ut homo, totum suum logon, id est uerbum mentale intellectiuum, plenum et non particulare sed perfectum, superessentiale, equale sibi per omnia, synaydion, id est sempiternum, genuit filium ymaginem sue proprie beate et immortalis nature, representatiuam sue indissolubilis essentie, quam in se ipse genitor retinens totam in eadem ymagine filio suo afrastos, id est inenarrabiliter, genuit. Filius autem usiodos, id est essentialiter, a patre et sempiternaliter genitus non partem usye paterne accepit, ut homo corporeus a patre corporeo generatus partem recipit nature paterne, et ideo inperfectus: ut logos, id est sermo intellectiuus mentalis, ab intellectu patre sapiente et loquente apathos, id est inpassibiliter, genitus, totam usyam patris in se genitam recipit et habet; et ut forma primum exemplar et ymago suum actorem representat consideranti oculo rationis, ita et ipse filius, forma et ymago atque caracter ypostaseos, id est essentialis persone, paterne, primum suum prototypon, id est exemplar, uidelicet patrem genitorem, totum in se continens Angelis et strateuuse, id est militanti, Ecclesie omnimode similiter representat propter omnimodam essentiam patris in se genitam; in qua eidem patri homousios, id est similis et equalis et essentia coessentialis, apolitos, id est absolute, semper manet, non pater ut ait Sabellius, sed uere filius Deus. Spiritus quoque Paraclitus, terminus trini beati et superessentialis diuini ordinis, infallibiliter terminat proprium finem in se sua ypostasi, sicut et pater tenet ipsius ordinis caput et fontale principium inprincipiatus ipse. Medium autem extremitatum ordinis ueraciter tenet filius, inter patrem scilicet et spiritum, ut quemadmodum idem filius se habet ad patrem ordine nature a quo et gignitur Deus de Deo, totus de toto tamquam a proprio fonte, et ut dictum est totum in se patrem continens ut ymago eius naturalis eundem totum representat, ita et spiritus sanctus et si finis est ordinis, id est tertius a patre, a filio tamen est secundus, immediate et in ordine nature ad filium tamquam ad suum fontem relatus fluuius a quo emanatiue profluit; et ab ipso essentialiter de eius usia synaydios, id est sempiternaliter, spiratus spiritus, Deus de Deo, existens ypostasis uera, id est persona essentialis, eidem coessentialis filio a quo habet omnia quecumque habet, ipsum filium in se continens naturaliter tamquam eius uera et naturalis ymago per usiam omnimode ab eodem spiratam Angelis et Ecclesie fidelium naturaliter representat. Hec (est) enim summa et perfecta et indeficiens sine indigentia beatitudo incommunicabilis superessentialis glorie diuine et diuini, distincti et inconfusi trini ordinis non in plura multiplicati: ut enim pater ad se est ingenitus, sic et incausatus et inprincipiatus, plenus absolute et perfectus Deus, non aliunde, id est non ratione filii nec ratione spiritus sancti, ipse existit plenus beatus Deus; neque enim a supra se habet a quo sit, nec ab infra se a quo habeat, id est quod sit a filio uel a spiritu, sed in se gemina fontali proprietate plenus et beatus existit. Est enim ut summe sapiens et loquens et totum se comprehendens et intelligibilis natura, ita et summe nature beata uita uiuens. Et ut de se summe sapiente, loquente, beato et immortali Deo uiuo logon plenum, beatum de se essentialiter et sempiternaliter et incorruptibiliter generat - cui tamen suum totum esse, id est essentiam beatam, non per partem diuisam cum sit simplex et indissolubilis natura immortalis, sed totam qualem in se habet communicans, nihilominus sine sui diminutione totam in se retinet ut uterque alter alterum comprehendat et contineat sine sui confusione, et uterque per se absolute plenus perfectus et essentialis existat, credatur et predicetur beatus et immortalis Deus -: ita et a se uera et uiuente beata uita per dictum logon ueram uitam, uiuentem filium, non tamquam per organum, quod absit, sed per coessentialem sue usie uere uiue conspirantem, uiuum et deificum et superessentialem, tamquam a corde per os - licet similitudo usquequaque non sit uere similis create nature diuine proprietati - spiramen spirat Deum plenum et perfectum, sibi et suo logo sempiternaliter coessentialem ypostasim. Et sic a se principio trini diuini ordinis per medium filium genitum terminat ipsius ordinis finem naturali proprietate in tertio spirato spiritu: hoc est, ut ipsi patri non requiritur pater et auus filii, ita et filio non requiritur filius et nepos patris, quia nec filius habet pappon, id est auum, nec pater habet nepotem filium filii, sed spiritum tantum communem sibi et suo unico filio.


Caput 16

[89189] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 16 Ecce summa beatitudo summi beati ordinis triplici proprietate terminati, ut pater a nullo; ex ipso solo pleno, beato Deo unus plenus, beatus uiuens nascatur Deus filius; et de amborum natura, uiuente usia, plenus et perfectus, beatus et indissolubilis, uiuus spiretur spiritus. Et sicut in Trinitate non sunt plures proprietates nisi ut sit sapiens sapienter loquens sapientem generans logon et uere beate uiuens spirans spiramen uite, ita et fidei Catholice diuini patres Niceni, terminantes dogmata ipsius fidei, sub anathemate mandauerunt ut nulli creature celesti et humane, nulli preeminenti in Ecclesia Dei Christi liceat ultra hos terminos paternos, scrutando Scripturas uel docendo in populo, de supradicto ordine trino diuino inconfuso aliquid credere uel dogmatizare. Quod Arriomanite stimulati a Dyabolo pretergredientes, anathema paternum ut preuaricatores meruerunt. Quos rogo ut tu deuites, o frater Serapion; littera enim ipsi occisi pocula mortis aliis propinare festinant; que littera ueteris et noue legis communis est possessio ipsis hereticis Iudeis et orthodoxis, cui non est standum quia neque hereticis et Iudeis per eam mortuis est communicandum. Sola enim paterna diffinitio dicti Concilii, emuncta a spiritu et non littera, est unica et uera possessio orthodoxorum sequentium sanctos patres imitatores apostolorum et prophetarum. Non in littera sed in spiritu, per omnia eorum imbibentes spiritum sub eorum littera uelatum, supradictam fidem de coessentiali Trinitate et de Deo saluatore Emanuele, coessentiali patri in deitate et consortiali nobis in natura humana, concepto et nato de deifusiua et Deigenitiua matre uirgine, exponentes toti mundo tradiderunt. Quam fidem non ratio humana nec inanis philosophia Atheniensis nec figmenta Arriomanitarum in dictis patribus adinuenit, sed solus communis patris et filii (spiritus) in quem blasphemant heretici ipsis reuelauit patribus et per ipsos toti tradidit mundo, ut ait coriphea, id est uerticalis petra Petrus beatus: de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophete; et infra: quibus reuelatum est quia non sibi ipsis, nobis autem ministrabant ea que nunc annuntiata sunt nobis per eos qui euangelizauerunt nobis, spiritu sancto misso de celo. Ac si dicat: fidem dederunt salutis non per scientiam humanam sed per spiritum sanctum. Et beatus Paulus, spongia sitibunda imbibitiua dulcoris diuini et roratiua super faciem Ecclesie omnium gentium, ex persona omnium patrum supradicte sancte fidei loquitur dicens: ego, fratres, cum uenissem ad uos, ueni non (in) sublimitate sermonis aut in sublimitate humane sapientie annuntians uobis testimonium Christi, id est fidem que de Christo est; et infra: et sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis Dei, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute spiritus sancti. Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam uero non huius seculi, neque principum huius seculi qui destruuntur, id est Aristotelis et sapientum huius mundi quos imitantur garruli heretici, sed loquimur Dei sapientiam in misterio, que abscondita est, quam ante determinauit Deus ante secula in gloriam nostram, quam nemo principum huius seculi cognouit. Et infra: nobis autem Deus reuelauit per spiritum suum; et infra: nos autem non spiritum huius mundi sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus que a Deo donata sunt nobis; que et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis sed in doctrina spiritus. Et post pauca: quis enim cognouit sensum domini? Nos autem sensum Christi, id est spiritum Christi, habemus. Dixit supra: spiritum qui a Deo est accepimus, et: sensum Christi habemus; equidem patris et filii unum dicit sensum, id est spiritum. Quem non habent Arriomanite, ideo quia in eum blasphemant; nemo enim potest dicere dominum Ihesum nisi in spiritu sancto, id est nemo habet dominum Ihesum Christum nisi habeat spiritum eius; sicut nec patrem habet aliquis nisi habeat filium (et) spiritum eius - quem enim ordinem habet spiritus ad filium, eundem ordinem et eandem naturam habet filius ad patrem -, hunc spiritum scilicet qui ducit ad filium, a quo habet et patrem et dicit dominum Ihesum, quem qui non recipit a filio homousion ei, id est coessentialem, necesse est (in) filium blasphemare necnon et in patrem. Equidem nempe sicut pater non potuit creare creaturas nisi per logon, et deificandis creaturis se non potest communicare nisi per eundem logon sibi homousion, ita et filius Deus in alia uirtute creare non potuit nisi in suo spiritu; et deificandis participibus suis se participare per creatam naturam omnino non potest nisi per eundem suum uiuificum et deificum, quem ex sua beata usia sanctum dominum spirat, spiritum sibi sempiternaliter homousion. Est enim moris imperatoris et ius tenet uniuersorum, ut per bullam et caracterem sue ymaginis imperator ipse et quilibet in suis litteris omnibus se opprimat, et que per litteras mandat obseruanda confirmet; sic et pater per filium suam ymaginem electis communicat, et eisdem Deus filius per suum spiritum sanctum tamquam per ueram et naturalem suam ymaginem se totum participat. Hunc spiritum sanctum a filio et eidem homousion te recepisse in supradictam fidem dictorum patrum Nicenorum et in eo manere credo, o sancte consacerdos. Et nunc rogo ut in ipso perseuerans ad filium cuius est a mundo transducaris, et in filio patrem cuius est ipse hereditatem capias sempiternam.


Caput 17

[89190] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 17 Et post pauca: quoniam quidem fons et lumen dicitur Deus pater: me enim, ait ipse, dereliquerunt fontem aque uiue. Et iterum in prophetia et in Baruch: quid est, Israel, quia in terra inimicorum es? Dereliquisti enim fontem sapientie. Diuinus scriptor apostolus Iohannes ait: Deus noster lux est et tenebre in eo non sunt ulle, et hoc de patre. Filius quoad patrem tamquam ad proprium fontem dicitur fluuius: equidem fluuius Dei repletus est aquis. In eo enim quod pater fons, filius dicitur fluuius; in eo quod pater lux, ipse filius splendor, dicente Paulo: qui cum sit splendor glorie, id est lucis eterne, et caracter substantie eius. Et tali dicto modo, patre uidelicet existente luce et filio permanente splendore, hiis similia non piget me dicere de filio et de spiritu eius. Est equidem filius apud patrem fons et lux, cuius fontis et lucis spiritus sanctus est uerus fluuius et splendor glorie eterne, in quo splendore spiritu nos illuminamur. Ait enim (Psalmista) ad patrem: quoniam apud te est fons uite, id est filius fons spiritus sancti pie uiuificantis nos. Et diuus apostolus ait: ut detur nobis spiritus sapientie et reuelationis in cognitione scientie eius illuminatos habere oculos cordis, hoc est ut detur nobis spiritus sapientie, spiritus scilicet Christi. Enimuero nobis illuminatis a spiritu sancto, Christus lux et fons ipsius spiritus in ipso nos illuminat, ut ait Euangelista: erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Iterum cum pater sit fons et filius eius fluuius, dicimur nos bibere fontis et fluuii aquam uiuam, sanctum scilicet uiuificantem spiritum. Scriptum est enim: nos omnes uno spiritu potati sumus; spiritum autem nos bibentes, Christum per omnia bibimus. Iterum scriptum est: bibebant enim de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Iterum cum Christus sit uerus filius, eius nos spiritum homousion recipientes, efficimur diui et deificati filii. Non enim, ait diuus Paulus, recepistis spiritum seruitutis iterum in timore, id est non ministrum filii ut delirant Arriomanite, sed accepistis spiritum adoptionis, id est naturalem spiritum de natura naturalis filii eterni Dei patris: in quo deificati, filii adoptiui patris et coheredes Christi, hic Christiformes, in patria uero deiformes facti estis. Et diuus Euangelista Iohannes ait: quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri et cetera. Receperunt electi Christum non per aliquod creatum, angelicum uel humanum, sed proprie et maxime per ipsius spiritum, scilicet increatum homousion eidem; in quo spiritu tamquam in propria sua ymagine caracterizat recipientes se et affigurando conformat sibi, subtracta ab eis ymagine Ade primi parentis. Et diuus Paulus ait de Deo patre: quos presciuit et ante predeterminauit conformes fieri ymagini filii sui, id est insigniri ymagine filii et ei configurari, spiritui scilicet sancto. Apostolus enim ut a patre filium recepit ueram ymaginem eius, ita et a filio spiritum recipiens sanctum, in hoc loco ipsum spiritum ymaginem filii nuncupauit, quam ymaginem ipse filius archigos, id est auctor, ymaginis (impressit). Euacuata enim ymagine Ade passibilis et mortalis per passionem Deibibitiue et deifusiue crucis, triumphator a sepultura tamquam ab utero noue matris surgens, quem uterus deifusiuus mortalis matris uirginis edidit, in medio stans discipulorum immortalis iam homo Deus in faciem eorundem insufflauit et dixit: accipite spiritum sanctum. Ac si dicat: amota a me omni ymagine primi passibilis parentis et abholita per tropheum crucis, ego iam immortalis uos patri meo in filios, mihi in coheredes, ad immortalem patriam meo proprio spiritu tamquam mea propria et naturali ymagine caracterizando et affigurando mihi perpetro et adopto. Igitur accipite ipsam ymaginem meam spiritum sanctum, ut amodo me coymaginatum in mea ymagine eius auctorem productiuum toti mundo representetis.


Caput 18

[89191] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 18 Et post pauca: filius dicit: pater in me manet, ipse facit opera; ac si dicat: credite quod ego in patre et pater in me est; et neuter sine altero operatur, sed pater in filio naturaliter manens tamquam in sua propria uirtute operatur. Et ideo que operatur filius patri attribuit, cui et que sua sunt in natura appropriat a quo se habet ut sit Deus; ait enim in Iohanne: omnia mea tua sunt. Quod et diuus apostolus ueraciter fecit Christo attribuendo quicquid ipse in spiritu sancto operabatur; ait enim: non enim audeo aliquid eorum loqui que Christus per me non efficit et cetera. Non enim spiritus sanctus operatur in Deo Christo uerbo, suo scilicet naturali fonte; sed specialiter ex ordine naturalis originis et deoriginati ut pater per filium et in filio a se deoriginato naturaliter operatur et non e conuerso, ita et filius in spiritu sancto a se deoriginato naturaliter operatur tamquam in sua uirtute, et non e conuerso. Et ideo apostolus que in eo operatur spiritus sanctus et efficit, filio actori eius attribuit a quo ipsum spiritum Deum recepit de usia eiusdem, sicut filius, ut dictum est, sua que ipse facit opera suo actori patri Deo attribuit.


Caput 19

[89192] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 19 Adhuc sapientia increata per litteram sacram Ecclesie sue aliquando distinguendo ypostases, id est essentiales personas, et aliquando per communem operam alteram in alteram studuit reuelare, ut indiuisibilitatem Trinitatis distincte et inconfuse et indissolubilitatem essentie eiusdem, in fide et non in scrutatione prauitatis Arriane ut patres terminauerunt sancta tenet Ecclesia. Ubi sunt ergo heretici qui filium a patre et spiritum a filio audent separare, et dicere Trinitatem ueram et indiuisam diuisibilem et inequalem sibi essentiam; et alterius essentie filium a patre, et extraneum extranee essentie a filio spiritum sanctum? Insuper et audent ipsi dampnati ad maius suum dampnum inquirere et dicere: quomodo potest fieri ut, cum una ypostasis dicatur esse in nobis, dicatur esse et alia; hoc est, ut cum spiritus dicitur esse in nobis, filius dicatur esse in nobis, et cum dicitur in nobis esse, et pater credatur manere in nobis? Uel qualiter alter et in altero existit et unus in uno, ex quo Trinitas distincta et inconfusa, ut aiunt Niceni patres, existit? Uario modo mouentur heretici propter quod uarium et sibi dissimilem et instabilem habent doctorem Dyabolum. Si tamen Nicenis patribus stare et credere uolunt, cum eisdem dicant: quemadmodum splendor est in sole, fluuius in fonte, sapientia in sapiente, calor in igne, sic filium credant in patre et patrem esse in filio; spiritum autem sanctum in filio et filium in ipso spiritu. Et ex hoc uno trium manente in nobis, alter dicitur manere in nobis. Sicut qui bibit de fluuio fluuium in se recipit, habito fluuio fontem eius possidet: sic qui recipit spiritum sanctum, filium in eo recipit; recepto filio, in eo patrem possidet. Equidem inpossibile est alterum sine altero illa tria diuina esse et in nobis non insimul esse; et hoc propter immensitatem superessentialis essentie et beate nature simplicitatem. Pater immensa usia cum sit generans, non extra se generat tamquam ipse localis localem in loco generet filium, sed de se immenso intra se immensum generat, ut distinctio sit superessentialium inconfusibilium ypostaseon, et inseparabilitas maneat unitatis eorundem propter immensitatem essentie et nature simplicitatem; sic et filius de patre intra patrem genitus a patre inprincipiato, per se inprincipiatum per locum et tempus de sua immensa usia, non extra sed intra se, immensum Deum spirat spiritum sanctum. Et propter hoc neuter extra alterum sed uterque in altero manet. Filius enim est in suo patre tamquam in sua propria ymagine, sicut et ipse pater in eodem manet filio tamquam in sua propria ymagine naturali; sic et spiritus sanctus in filio, in quo et filius manet tamquam in propria naturali ymagine, ut alter alterum in se continens naturaliter representet et neuter sine altero sit uel operetur. Ad quam infallibilem Nicene orthodoxe fidei ueritatem Philippum apostolum genitus filius et fons spiritus sancti, utrumque in se continens quorum ipse medium tenet ordinem, patrem scilicet et spiritum, aduocat dominus: Philippe, qui uidet me et uidet et patrem meum; quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? Non credis quia ego in patre et pater in me est? Et infra: pater in me manet et ipse facit opera. In quibus uerbis ipse filius, unus ex tribus, qui sic in carne apparuit ut duo qui non sunt incarnati, patrem scilicet et spiritum, sue Ecclesie manifestaret, hoc credi et predicari mandat, ut, sicut ipse a patre genitus in eo manens representatur Deus in Deo et eundem patrem in se continens naturaliter representat, ita et spiritum sanctum, quem uidetur subticere in uerbis, uult credi et predicari non a se et a patre et ab opere creationis et recreationis exclusum, sed potius patri et sibi homousion cooperantem affirmat. Equidem in uiuente patre et se uiuo logo filio spiratum spiramen uiuum et uiuificum, in uerbis suis et operibus semper uisus est demonstrare filius. Ait enim ipse: sicut pater habet uitam in semet ipso, id est naturam uiuam spirantem, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso, hoc est eandem naturam genuit in filio spirantem spiritum uiuum. Et cum dicit: qui uidet me uidet et patrem meum; et sicut misit me uiuens pater et ego uiuo propter patrem, et qui manducat me et ipse uiuit propter me, nihil aliud credi et predicari uult nisi ut, seruata proprietate ypostaseon patris et filii, in se et in patre unam ueram diuinitatem immortalem et uere uiuentem atque naturaliter spirantem unum uiuum spiritum sanctum reuelet sue dilecte Ecclesie sponse, quem in arram eterne hereditatis, pro natura humana media ratione ab eadem Ecclesia in se assumpta, a se spiratum eidem Ecclesie donauit, cui eundem tamquam caracterem et suam ymaginem ad reformandum eandem et sibi deifice conformandum transfundendo impressit.


Caput 20

[89193] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 20 Et paulo post: sicut eius filius patris genitura unius est unigenitus et non plures geniti, ab uno eodem patre ad nostram mittitur deificam recreationem et eundem nobis patrem naturaliter representat, propter quod dicit: qui uidet me, uidet et patrem, id est qui uera fide in me uidet diuinitatem, eandem naturam uidet in patre; ita et ab una eadem diuinitate patris et filii de filio existens spiritus sanctus unus est spiritus filii et non plures, Deus de Deo, a quo tamquam a suo fonte ad peragenda omnia opera humane salutis ineffabiliter mittitur, non in carne ut ipse filius a patre, sed potius a logo uiuente spiritus uiuus emanans et a forti uirtus indeficiens desuper effunditur Ecclesie, cui sponsum amorosum hic per fidem naturaliter representat gloriosum Deum, et in futuro eandem ad eundem sponsum introducens ipsum sibi per speciem demonstrabit. De quo misterio idem filius ait: ille me glorificabit, id est in se, meam ut habet a me diuinitatem, me gloriosum Deum demonstrabit; sicut ego glorifico patrem meum, id est sicut in me ab ipso eius habeo diuinitatem, ita et in me ipsum gloriosum Deum represento. Et iterum: ego que audiui a patre meo hec loquor in mundo, et a me ipso loquor nihil; sed dicit: (sicut) docuit me pater, sic loquor. Ac si dicat: in deitate talis sum qualem genuit me pater, et loqui alia que sunt aliena a patre non possum quia nec habeo; quoniam ab illo habeo loqui a quo est mihi esse ut sim Deus essentia et eius sapientia et logos. Ita et de suo spiritu dixit: non enim loquetur a semet ipso, sed que audiet loquetur, id est non est a semet ipso ut sit inprincipiatus spiritus, quod est solius patris, sed maxime et proprie est ab ipso filio a quo accipit ut sit Deus essentia; ab eo etiam audit que et loquitur: de meo enim accipiet que et annuntiabit. Sic enim se habet ordo increate et inconfuse Trinitatis, ut pater qui a nullo est a nullo mittatur et a nullo dicatur esse et loqui; filius autem a patre est, sic et a patre mittitur et ab eo loquitur, quemadmodum ipse dicit: ego ueni in nomine patris mei, id est ut natus a patre patris essentiam habeo, ita et eius auctoritate missus sum et ueni in carne apparens. Hic est ordo nature diuine a patre in filio, ut qui a nullo est a nullo mittatur; et qui est ab alio in nomine suo non ueniat sed in nomine illius a quo existit. Ita et spiritus sanctus qui a se non est, a se uenire in suo nomine non debuit sed in nomine illius a quo est et a quo se habet ut ypostasi sit Deus, quemadmodum de eo dicit filius: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Pater spiritum mittit in nomine filii sui, hoc est ad cognitionem Ecclesie sue uenire facit quod ex se de sua essentia alium a se essentialiter distinctum genuit filium sibi equalem Deum, in quo totam suam spirantem genuit naturam. Mittit spiritum in nomine filii, id est actorizat ut spiritus sanctus hoc Ecclesie intimet quod pater genuit filium, in nomine cuius patris uenit ipse filius, in quo filio suam spirantem genuit naturam; et ex ipso spiratus usiodos spiritus sanctus existens Deus in nomine filii ad eandem mittitur Ecclesiam, eidem inspirando quod sicut filius a patre genitus ad eandem Ecclesiam in carne sibi desponsando mittitur, ita et a filio idem spiritus sanctus essentialiter spiratus ad eandem Ecclesiam effundatur et idem in arram hereditatis eterne detur. Et hoc est quod filius dicit: Paraclitus etc. quem mittet pater in nomine meo; et ego ueni in nomine patris mei. Ac si dicat: eundem ordinem et eandem naturam habet spiritus ad me filium ut sit Deus de Deo, (quem ordinem et quam naturam habeo ego ad patrem ut sim Deus de Deo). Ubi sunt nunc heretici dissentientes a ueritate Christo et consentientes Dyabolo, et odio Christi dicentes spiritum sanctum filii esse creaturam, fingentes Laruas humani uultus sine natura humana, et ungentes faciem erroris sui fuco falsi coloris in eo quod dicunt filium et Deum, et spiritum sanctum eius esse creaturam? Quos impossibile est blasphemantes in spiritum spiratum non blasphemare in filium spiratorem eius, sicut et quondam blasphemantes ipsi in filium blasphemabant in patrem, ut ipse filius testatur et dicit: qui spernit me, spernit et eum qui me misit; sic et de suo spiritu dixit, in quo ipse spernitur ab eisdem hereticis: qui blasphemat in spiritum sanctum, non remittitur ei neque in hoc seculo neque in futuro, id est qui blasphemat in spiritum spiratum, blasphemat equidem in spiratorem eius, id est in ipsum filium, et per filium blasphemat in genitorem eius. Et sic totam Trinitatem Deum offendit, extra quam (quis) Deus alius remittat? Et hoc est pro blasphemis in spiritum patris et filii. Neque in hoc seculo, id est in Ecclesia sancta congregata apud Niceam, in qua dampnatur omnis hereticus; neque in futuro, id est ultimo die iudicii in quo dicetur: ite maledicti in ignem et cetera.


Caput 21

[89194] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 21 Et post pauca: diuus predicator beatus Iohannes ait: uos unctionem quam accepistis ab eo in uobis manet, et non necesse habetis ut aliquis doceat uos de omnibus. In Ysaia scriptum est: spiritus domini super me et cetera. Paulus dicit: in quo credentes signati estis et cetera. Si autem creatus signatur et ungitur et de omnibus edocetur, equidem spiritus sanctus est unctio et sigillum impressiuum ymaginis in se habite, in quo spiritu uere tamquam in suo sigillo, id est ymagine sue nature, consignat et caracterizat inprimendo ipsam suam ymaginem Deus uerbum sue beate Ecclesie et immaculate sponse, sibi ipsam conformans deiformem facit, ex quo eidem Deus homo factus coessentialis in humana natura, media beata deifusiua existente anima rationali, et homoformis (fieri) dignatus est. Nam impossibile erat sibi unire Ecclesiam non conformem nec deiformem, sicut impossibile erat secundum predeterminationem diuine rationis ut eadem Ecclesia Deum inuisibilem formam et incorpoream immediate nudam reciperet; sed quemadmodum se consubstantiauit Deus eidem Ecclesie formam eius in se assumens, ita ipsam eandem sua ymagine naturali, spiritu uidelicet sancto de sua usia naturaliter existente, deifice et superhabunde insigniuit consignando et sibi deiformem (faciendo). Quoniam quidem et hoc idem sacramentum deificum in plasmatione primorum parentum diuinitus prefiniuit, cum Euam Ade copulauit et Adam eandem precepit sibi consubstantialem, et ambos unius nature et speciei condens necnon et conformes. Quod est dicere: Adam homo sibi copulare in sponsam non poterat nisi conformem sibi et consubstantialem ymaginem sue nature; ita et deitas homo facta per suum spiritum sibi conformans Ecclesiam, in interiori homine nunc, in futuro autem in utroque, tamquam consubstantialem et conformem sibi traduxit desponsando. Que omnia operatur Deus Christus in suo proprio sancto spiritu, quo ungit et superungit et eo tamquam suo sigillo continente ipsius essentiam se imprimit Ecclesie sue sponse: quod est facere sue uirtutis increate. Ubi sunt Arriomanite qui dicunt spiritum, ipsam scilicet unctionem et sigillum Christi, continens ymaginem eius naturalem - ymmo est ipsa ymago Christi naturalis -, creaturam esse et in nullo differre ab aliis quos ungit et caracterizat? Erronei ipsi, delirantes etiam in ordine nature create. Nam consimilitudinem naturalem et nature ydemptitatem sigillum cum cera et quolibet instrumento, cum formam suam imprimit, nullam habet; sic nec unctio cum ipsis inunctis quos inungit. Multo plus nec creator spiritus sanctus, sigillum et ymago naturalis Dei Christi ungentis ipso spiritu, habere potest cum creatura quam inungit conformitatem nature; sed potius sicut sigillum sui actoris continet ymaginem, et unctio ungentis tenet odorem a qua inuncti trahunt odorem suauitatis, sic et unctio Christi spiritus sanctus ipsius Christi odoriferam et spirantem odorem beatam tenet naturam, odore cuius diuus Paulus et omnes electi repleti clamant dicentes: Christi odor sumus. Ita etiam et sigillum, id est idem spiritus ymago eiusdem Christi naturalis usiodos ex ipso existens, ipsum Christum imprimit animabus sanctis Deiformandis; ad quas animas formatas diuus Paulus, portitor sigilli, id est ymaginis Christi, spiritus scilicet sancti, clamat dicens: filioli, quos iterum parturio donec formetur Christus in uobis, id est donec Christi ymago, ipse uidelicet spiritus, se inprimat uobis, in quo et Christum, qui in spiritu eodem caracterizat perfecte in uobis omnem affectum et effectum, possideatis uobis inpressum, et in ipso Christo, id est in ymagine patris uobis inpressa, ipsum patrem in hereditatem eternam optineatis. Quoniam igitur, sicut per spiritum sanctum habetur filius tamquam per coessentialem eidem filio - ab eo per omnia ypostaticos et sempiternaliter existit spiritus Deus, in quo spiritu representatur et idem, quod impossibile est fieri per creaturam -, ita et per filium homousion patri habetur et ipse pater in Ecclesia sancta; ergo itaque per spiritum sanctum nature diuine participes efficimur, quod inpossibile est fieri nobis per aliquam usiam creatam sed potius per increatam, spiritum scilicet sanctum, consortem beate et increate et immortalis nature patris et filii. Et ideo participes spiritus sancti, participes dicimur et Christi necnon et Dei patris ipsum spiritum nobis dantium; et filius ad nos uenire dicitur, ut ait filius: ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus, id est per spiritum sanctum coessentialem patri et filio nobis datum ipsos in ipso tenemus. Et hoc est quod dicit diuus Iohannes: in hoc scimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: sicut in ipso nostra sibi unita manet natura quam de nobis assumpsit, ita et ipse manet in nobis per suum spiritum coessentialem sibi, quem de se sua usia essentialiter spirat et donat nobis. O ineffabilis compensatio qua iusto Dei iudicio Arriomanite priuantur, qui spiritum sanctum negant homousion esse filio de usia eius existentem Deum, eo quod aliquando idem de filio senserint negantes eum homousion esse patri.


Caput 22

[89195] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 22 Idem sanctus Athanasius, magnus pater Catholice fidei, in sermone de incarnatione Dei uerbi et de Trinitate, principium cuius sic incipit: maleuoli diuinas uolentes intelligere Scripturas. Et post pauca: impium est factum et creatum dicere spiritum sanctum Dei, quem pluries omnis Scriptura uetus (et) noua cum patre et filio connumerat et conglorificat, ideo quia est eiusdem essentie et eiusdem diuinitatis, sicut dicit filius: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiue. Hoc dicit de spiritu sancto quem accepturi erant credentes in eo, sicut in Ioel ex persona patris dicitur: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Et ideo filius insufflauit eundem spiritum in faciem apostolorum dicens: accipite spiritum sanctum, ut intelligamus quod datus spiritus discipulis est de plenitudine deitatis. In Christo enim, hoc est in carne eius, omnis plenitudo habitat deitatis, quemadmodum Iohannes Baptista dicit: omnes nos de plenitudine eius gratiam accepimus. Corporali namque specie, hoc est tamquam columba, apparuit spiritus sanctus descendens (et) mansit super eum. In nobis quoniam quidem arra, primitie deitatis, inhabitat; in Christo autem omnis plenitudo deitatis inhabitat. Et nemo estimet quasi non habens ipsum spiritum recipiebat Christus; ipse enim mittebat (e sursum sicut Deus filius, et ipse deorsum accipiebat) spiritum ut homo. Ex ipso igitur in ipsum habitat de diuinitate eius in humanitate eiusdem. Ysaias quidem ex persona patris clamat dicens: ita dicit dominus Deus tuus qui fecit celum et terram et creauit te ex utero: noli timere, puer mi Iacob et dilecte mi Israel quem elegi; quia ego dabo aquam in siti ambulantibus in inaquoso, ponam spiritum meum super semen tuum et benedictiones meas super filios tuos. In Euangelio autem ipse filius promittit dare aquam ambulantibus in siti, inquiens Samaritane: si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi: da mihi aquam bibere, forsitan tu petisses ab eo et daret tibi aquam uiuam. Et post pauca dicit ei: omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in eternum; sed aqua quam ego dabo ei fiet fons aque salientis in uitam eternam. Et ideo Dauid psallit dicens: quoniam apud te est fons uite, et in lumine tuo uidebimus lumen. Quoniam siquidem apud patrem filius est fons spiritus sancti, sicut dicit per Ieremiam ipse filius: duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aque uiue et cetera.


Caput 23

[89196] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 23 Gregorius Nazianzenus. Beatus Gregorius Nazanzenius magnus theologus, sancti Ieronimi presbyteri in Greco didascalus et sacrosancti secundi Concilii generalis Constantinopollitani maximus disputator contra Macedonium episcopum Constantinopolitanum et Eunomium Cisicenum episcopum, hereticos qui dicebant spiritum sanctum non esse homousion patri et filio sed eorum creaturam et ministrum asserebant - quos idem pater cum eadem synodo confutans condempnauit, et spiritum sanctum homousion patri et filio de eorum essentia existentem usiodos credentes adorauerunt omnes et in scriptis sacris dogmatisauerunt - in sermone exortatorio ad patres in eodem Concilio exorsus ait: ad uos, patres et fratres, in uno zelo thearchice et deifice et inconfuse et coessentialis et unifice Trinitatis coadunatos, sermo meus dirigitur. Est enim nostrum credere sanctam Trinitatem: patrem scilicet sine principio, filium uero principium a patre principio, spiritum autem sanctum cum principio filio, unum Deum esse per omnia et super omnia. Sed patrem esse inprincipiatum non est ex natura cum dicimus eum esse sine principio et ingenitum, cum ingenitus dicitur et pater predicatur non ratione essentie sed relatiue propter proprietatem paternitatis; sic et filius cum a principio principium predicatur, non hoc sibi natura est sed relatio ad alium; spiritus uero cum anarcho, id est inprincipiato, et archi neuter est duorum nominum, sed per se est et intelligitur spiritus sanctus. Natura autem trium est una, nomine Deus.


Caput 24

[89197] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 24 Idem: pater est lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, filius est illud idem, spiritus sanctus est illud idem: non tria lumina sed unum lumen.


Caput 25

[89198] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 25 Sed dicit hereticus: erat tempus quando non erat pater. Det in momento aliquo solem sine splendore, solem et splendorem sine calore; uel diuidat unum ab alio. Sed hoc facere non potest, negare non ualet; ergo non det aliquando patrem sine filio, nec filium sine spiritu sancto. Si autem erat quando non erat pater, erat quando non erat filius; si uero erat quando non erat filius, erat quando non erat spiritus sanctus. Si autem erat unus a principio, erant et tres. Si uero unum ponis deorsum, o heretice, audeo dicere, neque duos ponas sursum. Sed pater erat semper, sine principio manens pater: non enim ab aliquo existit. Filius uero est filius, non sine principio, est enim a patre; si autem principium queris temporum, et ipse sine principio est temporis: equidem enim factor est temporum et non sub temporibus. Spiritus autem sanctus non spiritus est profluens: siquidem a patre non filialiter nec nascibiliter, sed procedentaliter. Et neque patri aliquando defuit filius, neque filio defuit spiritus.


Caput 26

[89199] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 26 Idem in sermone de Epiphania domini: dicis, heretice: aut ingenitus est, aut genitus spiritus est. Si ingenitus, duo sunt sine principio. Si autem genitus, distingue: aut ex patre, aut ex filio; si ex patre, duo sunt filii et fratres; adhuc adde quod sint duo gemini, adhuc multiplica errorem et dic unum seniorem, alium iuniorem. Si autem ex filio est genitus, adde et dic quod Deus generat sicut nos et generatio diuina protendatur ut nostra: quo nihil inconuenientius. Quem maioris diffinitionis theologo nostro saluatore Ihesu in medio ponamus? Quoniam ex quo dicis spiritum non esse eiusdem essentie et homousion patri et filio quia non est genitus, maiorem saluatore te demonstras, qui dixit spiritum sanctum procedere. Qui spiritus sanctus secundum quod est inde procedit ut sit ingenitus et non filius, medius ingeniti genitique. Et sic te dampnato tuum respuimus uinum, adherentes saluatori qui ex patre per se ipsum demonstrauit essentialiter et ineffabiliter existentem.


Caput 27

[89200] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 27 Cyrillus Ierosolymitanus. Beatus Cirillus Ierosolimitanus patriarcha in eadem dicta synodo: spiritus sanctus a patre procedit et ex deitate patris et filii existit et est homousion, id est coessentialis, patri et filio.


Caput 28

[89201] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 28 Gregorius Nyssenus. Sanctus Gregorius Nisenus, frater magni Basilii, in eadem dicta synodo magnus pater, in primo sermone de spiritu sic ait: sicut enim counitur patri filius et ex ipso habet existere et esse et non est posterior eo secundum yparcsim, id sed secundum existentiam, ita et unigenito filio coadunatur spiritus sanctus, ex ipso habens existere et esse.


Caput 29

[89202] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 29 Idem dogma faciens de deitate et eius difficultate quomodo intelligitur deitas, dicit: incommutabilem esse naturam diuinam confitemur, et differentiam que est secundum causam et causatum non negamus; in quo solummodo discernimus numero unius recipientes unum quidem causam, alium autem ueraciter existentem ex causa. Item aliam differentiam intelligimus, unum nempe propinquum ex primo, alium autem ex propinquo et ex primo; tamquam et unigenitum procul dubio in filio manere, et alium ex patre esse, hoc est spiritum, mediante filio tenere: ipsum unigenitum seruamus et spiritum naturalis coniunctionis ad patrem indubitanter et non temptatiue tenemus. Causam autem et causatum dicentes, non naturam propter hec nomina significamus; neque enim hec nomina loco essentie uel nature (ratione) damus, sed qualiter se habent differentiam demonstramus. Dicentes enim unum causatum, alium autem sine causa, non naturam conamur dicere sed proprium inter alium, ut filium non ingenitum esse, neque patrem per generationem aliquam demonstramus ab aliquo.


Caput 30

[89203] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 30 Idem: spiritus sanctus qui ex patre dicitur et filio testificatur: si quis enim, ait diuus apostolus, spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ergo spiritus qui ex Deo est spiritus Christi; filius autem, qui ex Deo est natura, filius spiritus sancti neque est neque creditur.


Caput 31

[89204] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 31 Cyrillus Alexandrinus. Sanctissimus Cirillus Alexandrinus patriarcha, pater et maximus diffinitor sacrosancti tertii Concilii generalis apud Ephesum congregati contra Nestorium hereticum Constantinopolitanum, in sermone dogmatum fidei ait: homo factus o logos, id est sermo, hoc est uerbum, unigenitus mansit ita ut est Deus, omnia existens et in se habens que et pater in se habet, excepto ut non sit pater; et proprium habet in se essentialiter spiritum sanctum et ex se naturaliter missum, in quo operatus est diuina miracula tamquam in propria et uera sua uirtute. Et illi qui dicunt: eundem filium tamquam unum ex nobis hominem glorificari per operationem spiritus sancti, et non magis, secundum quod diuinitus condecet et ueritas se habet, a spiritu suo proprio quo utebatur ex se sua uirtute naturali, merito sunt perpetuo anathematizati.


Caput 32

[89205] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 32 Idem: nos omnes, ait diuus apostolus Paulus, reuelata facie domini gloriam speculantes in eandem ymaginem transformamur a gloria in gloriam tamquam a domini spiritu. Cum ergo unus sit dominus Ihesus Christus secundum uocem Pauli, dominum etiam uocat spiritum eius ubi dicit: dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini ibi libertas, nulla ergo nature differentia inter filium et spiritum, seruata tamen utriusque proprietate, scilicet ut spiritus sit et credatur ex ipso filio et in ipso naturaliter existat et a domino filio dominus denominetur.


Caput 33

[89206] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 33 Idem: Corinthiis Paulus scribens ait de se ipso in principio epistole: Paulus apostolus Ihesu Christi. Ecce manifeste sui apostolatus, id est missionis sue, officium et nomen a Christo Ihesu demonstrat se accepisse. In actibus autem apostolorum legitur sic: ministrantibus autem illis domino et ieiunantibus, dixit spiritus sanctus: separate mihi Barnabam et Saulum in opus quo uocaui eos. Ergo itaque uocatus ipse apostolus ad missionem spiritus sancti, a Christo Ihesu se uocari fatetur: in quo manifeste apparet quod spiritus sanctus non est alienus ab essentia filii, sed in Christo et ex ipso existens tamquam uirtus naturalis, omnia perficiens quecumque et uult.


Caput 34

[89207] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 34 Idem super Iohelem prophetam: si enimuero est Deus de Deo ueraciter genitus ex Deo et patre, spiritus sanctus est proprius ipsius Christi et in ipso et ex ipso, quemadmodum et ab ipso intelligitur Deo et patre.


Caput 35

[89208] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 35 Idem in libro thesaurorum contra hereticos: perfectus est spiritus sanctus, et (nil) habens imperfectum. Quamuis enim dicantur quedam de eo in Scripturis sacris ab ipso siquidem saluatore, dispensatiue propter nos homines ut dictum proprie tantum intelligamus. Ait enim: non loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Hereticus: et quomodo non inconueniens? Nimis est durum ad addiscendum de essentia Dei dici spiritum qui inperfectus est et nihil habet a se ipso, sed ex participatione ipsius habet id quod est et loquitur; quod manifeste in Euangelio saluator de ipso spiritu dicit: non enim loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Si igitur esset a se ipso, perfectionem et a se et in se haberet: loqueretur iam a se ipso et nil intelligentie uel memorie acciperet de alio. Cirillus: ad hec solutio. Non enim inperfectum demonstrauit spiritum saluator in hoc quod dixit: non loquetur a semet ipso etc., sed ut magis certificaret auditores et spiritum sanctum de sua propria essentia existere et suum esse affirmaret, dicit: non loquetur a semet ipso. Hic et Deus est, non tamen de se ipso sed de filii essentia est, a quo audiet et dilectis annuntiat et a quo accipit: de meo, inquit, accipiet et nuntiabit uobis. Et sensus Christi dicitur secundum diuum Paulum: nos sensum Christi habemus, ait de spiritu sancto; et illa dicitur annuntiare omnia et ordinare que et ipse iam Christus cuius est sensus. Propter quod nihil a semet ipso loquitur spiritus, affirmauit Christus, qui non tantum dixit: ego sum qui loquor, sicut iam et in homine sensus eius dicere potest de subiecto et prolato ex se uerbo: non loquitur a semet ipso sed quecumque audit loquitur. Et si hoc homo mortalis et dissolubilis de suo uerbo in aera diffuso et non consubstantiali dicit: non loquitur a semet ipso sed quecumque audit, ex intimo scilicet corde a quo intimo loquitur et cordis propria et profunda annuntiat; multo plus dicere debuit et hoc de suo proprio spiritu et coessentiali non in aera diffuso idem Deus saluator, cum uere spiritus est proprius sensus. Non loquetur a semet ipso, quia non est a se ipso sed ipsius est Christi a quo et loquitur; cuius perfectus sensus est, quia non est alienus neque aliunde quam ab eo. Et sic non in aliena uoluntate loquitur, sed de eius essentia naturaliter profluens totam eius uoluntatem habet sicut et operationem, a quo et ueraciter loquitur.


Caput 36

[89209] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 36 Idem in eodem libro: quod de essentia patris et filii existit spiritus sanctus. Creationem tradens beatus Moyses dicit Deum fecisse hominem, hanc uidelicet figuram uisibilem; insuper dicit eum inspirasse in faciem hominis spiraculum uite ut homo fieret in animam uiuentem. Quid igitur est spiramen diuinum datum homini animali facto? Non ipsam dicimus animam: si enim iam esset anima spiramen illud, inconuertibilis siquidem esset ipsa anima et non peccaret, quia de essentia esset diuina. Sed sancti spiritus effusionem in ipso principio superpositam humane anime dixit Moyses, quoniam quidem consummatio et perfectio in creaturis fit per spiritum sanctum; unde ad ymaginem Dei artificiale animal homo factum esse dicitur, ut per participationem spiritus sancti ad ipsum Deum fieret affiguratus. Et sicut beatus Moyses a Deo inspiratum esse homini (dixit) spiramen uite, quod non est anima sed collatio spiritus sancti, ita et hoc idem Christus renouauit in nobis post ascensionem ex mortuis, non animam dans sed spiritum sanctum insufflauit, inquit Iohannes diuus discipulus, dicens: accipite spiritum sanctum, ut iterum nos transfigurati in ymaginem a principio nobis datam, configurati appareamus formatori nostro, id est primo exemplari Deo, per spiritus participationem. Quando siquidem spiritus sanctus in nobis effunditur, configuratos demonstrat nos Deo: profluit enim a patre et filio. Manifestum est ergo quod de diuina essentia est spiritus sanctus qui datur, essentialiter in Christo et ex Christo proueniens. Sicut nempe ex ore hominis emittitur spiramen, sic et ex filio uerbo spiratur spiramen spiritus sanctus; quamuis exemplum non sit sufficiens ueritati proprietatis, quoniam omnia proprietate sua transcendit et superest omnibus incomparabiliter Deus.


Caput 37

[89210] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 37 Idem in eodem: quoniam lex a spiritu sancto est posita. Scimus quidem, ait apostolus, quia lex spiritualis erit. Item: lex spiritus uite in Christo Ihesu liberauit me a lege peccati et mortis. Ecce legem nominauit spiritalem, hoc est propter spiritum sanctum; et statim spiritum uocat legem Dei. Manifestissime dixit quod spiritus sanctus sit Deus in eo quod dixit lex spiritus uite, ut non tantum spiritus sanctus inueniatur dare legem, sed et decenter existat spiritus uite. At quis est uita? Ille equidem qui dixit Christus: ego sum uia et ueritas et uita; tamquam in ipso ueraciter et ex ipso naturaliter spiritus eius existens spiritualem legem ponit.


Caput 38

[89211] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 38 Idem in eodem: emitte spiritum tuum, ait (Psalmista) ad filium, et creabuntur et renouabis faciem terre. Necessario salutis nostrum est confiteri spiritum sanctum existere de essentia filii, tamquam ex ipso secundum naturam existentem et ab ipso ad creaturam missum renouationem Ecclesie operantem et terminum sancte Trinitatis existentem. Et si hoc ita est, Deus ergo est ex Deo filio spiritus sanctus, et non creatura ut dicunt heretici.


Caput 39

[89212] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 39 Scribit quibusdam apostolus: scio enim quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Ihesu, et nemo potest dicere dominus Ihesus nisi in spiritu sancto. Manifestum est ergo quod qui communicat spiritum sanctum scit uere dominum Ihesum; qui uero non communicat spiritum non nouit dominum Ihesum. Quomodo igitur qui spiritui sancto communicat scit quod Ihesus est dominus? Sicut homo qui gustat de melle scit dulcedinem que est ex ipso melle, quia dulce est mel, sic qui gustat et communicat spiritum sanctum qui ex filio est, scit filium esse dulcem Deum et dominum, et dulcem spiritum ex ipso; ergo de essentia filii spiritus est quedam uera dulcedo.


Caput 40

[89213] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 40 Idem in expositione sacrosancti Niceni simboli: beatificati a Trinitate patres mentionem facientes de spiritu sancto, ut credamus in eum sicut et in patrem et in filium ubique exponentes Scripturas sanxerunt in dogmatibus dicentes: coessentialis enim est spiritus patri et filio, et profluit, hoc est (hoc auctoritatem dicit paternam a qua est generatio et processio) procedit tamquam a fonte ex Deo et patre; effunditur autem ad creaturas per filium. Insufflauit siquidem dominus apostolis et dixit: accipite spiritum sanctum. Ergo ex Deo spiritus est Deus, et non est alienus a superexistente essentia sed per omnia ex ipsa; et spiritus proprius eius nuncupatur essentialiter. Hec est uere sanctorum patrum recta et nobilis fides, semper inuicta et non seducta.


Caput 41

[89214] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 41 Idem in epistola Nestorio directa et in Concilio sacro Ephesino lecta: quamuis enim spiritus sanctus est propria persona et per se intelligitur prout est spiritus et non filius, attamen non est alienus ab eo; spiritus enim ueritatis nominatur, et est Christus ueritas, et profluit ab eo sicut ex Deo et patre. Operatus est per manus apostolorum gloriosa miracula.


Caput 42

[89215] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 42 Idem super Iohannem et actus apostolorum: rogabo patrem et alium Paraclitum dabit uobis. Proprius est enim spiritus sanctus Dei et patris, sed non est minus ipsius Dei filii: non tamquam alius et alius spiritus, aut diuisus uel bipartitus in utroque, ut intelligatur et existat uelut in altero et in altero diuiso; sed ex quo a patre et in patre est secundum naturam filius, fructus quidem essentie ueracissimus, ipsius filii existit ipse spiritus qui proprius est patris secundum naturam. Et est filii proprius secundum naturam: non duo spiritus sed unus et idem. Effusus quidem ex patre per filium unigenitum uerbum creatis, et non secundum aliquem modum ministrorum sed tamquam, ut nuper dictum est, ex ipsa profluens Dei patris essentia, datus est digne sanctis per uerbum unigenitum et essentiale et ex ipso missiue spiratus, ut dictum est supra. Existit siquidem filius in proprio genitore, habens in se ipso ipsum gignentem se; et sicut patris spiritus ueraciter et naturaliter filii uidetur et est spiritus.


Caput 43

[89216] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 43 Idem in exortatorio sermone ad Theodosium imperatorem: saluator proprio suo spiritu delet peccata et ungit et superungit; sicut ipse est de Deo et patre uere Deus, uerbum spirat spiritum et de se propria sua natura tamquam ex proprio fonte producit spiritum. Et proprie et communiter, ut est condecens una cum carne uera dispensatione unitatem tenere, sicut uerus homo insufflauit corporaliter, inquit Iohannes, sanctis discipulis dicens: accipite spiritum sanctum. Non tamen ex alieno uel aliunde dat spiritum secundum Iohannis uocem, sed ipse saluator de se ipso producit spiritum et spirat sicut et ipse pater. Equidem et diuus apostolus atque uenerabilis ad Romanos funditus sua proponens uerba differentiam demonstrat: aliquando eius Deo et patri appropriare spiritum sanctum uidetur, aliquando eundem appropriat ipsi filio. Scribit enim: non estis in carne sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in uobis. Ecce quomodo patri appropriat spiritum. Et subdens dixit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius; si autem Christus in uobis est, corpus quidem mortuum est et cetera. Ecce qualiter et ipsi Christo appropriat eundem spiritum; ergo spiritus sicut est proprius patris a quo procedit, sic in ueritate est et ipsius filii.


Caput 44

[89217] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 44 Sed ex quo homo factus est specialis idem filius, carnem habet uerbum Dei, dicunt aliqui; ex quo specialis homo est, quomodo spiritus dicitur eius? Respondeo: Deus ergo itaque est et non aliud. In homine enim Dei uerbum non est factum uel creatum, sed existens Deus natura factus est homo uere, manens et Deus proprie. Et sic spiritus sanctus ueraciter intelligitur et est Christi, qui spiritus et patris est et existit; in quo proprio suo spiritu Christus operatus est gloriosa miracula et operationem.


Caput 45

[89218] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 45 Idem in libro thesaurorum contra hereticos: heretici dicunt: uerba prolata a Christo et ordo rerum hoc tenet ut qui ab alio recipit quod habet et quod loquitur, a se non sit et in se perfectus non existat, sed ab illo perficiatur a quo accipit, cui et iure subiectus est. Quod ex uerbis ipsius Christi manifestatur. Ait enim: ego a me loquor nihil, sed sicut docuit me pater sic loquor in mundo; et sicut pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio et cetera. Dedit non habenti, docuit nescientem: filius tamquam non habens recipit. Quomodo ergo non inconueniens est dicere filium coessentialem et equalem esse patri, qui a se nihil habet sed ab alio recipit tamquam indigentia? Cirillus: ad hec solutio. Si secundum naturam non habet ut sit uita uerbum Dei, ergo secundum uos aliquid nouum et creatum est sibi collatum, prout est secundum uos uerbum creatum, ut uiuificet et mortuos suscitare possit; nam ad hoc data est sibi uita ut in se uiuat et mortuos suscitet, sicut ipse dicit: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quid ergo obest dicere quod Angeli et sancti qui a Deo recipiunt gratiam, a quo et perficiuntur, in Deum unire ualeant, suscitare mortuos et uiuificare quos uolunt? Sic igitur et ipsi concreatores Deo et patri et coequales sint, et saluatores mundi adorentur a uobis, et eis exhibete latriam. Quod obstupescit audire et obstant aures fidei; et ideo participes ueritatis abhominantur ut creaturis (detur) uirtus increata et genita in filio, que filii est per omnem modum nature paterne, in qua et pater suscitat et uiuificat, et filius eadem quos uult ut uerus Deus suscitat et uiuificat. Cum enim dicit: sicut pater habet uitam in semet ipso etc., hoc intendit Ecclesie sue explicare ypostaseon, id est essentialium personarum, differentem proprietatem, prout est pater a nullo, et ab ipso solo idem filius homousios, id est coessentialis, naturaliter de eius usia genitus, et inuariabilem similitudinem naturalem earundem. Namque filius natus a patre tenet in se differentem ypostaticam proprietatem a patre, et similem et equalem per naturam ydemptitatem ad eundem suum genitorem in qua habet ipse filius uiuere et uiuificare ueraciter sicut et pater; in qua homousios patri existens una secum cuncta creauit, et nunc humanam recreat et deificat creaturam. Et in eo quod dicit: dedit filio, emanationem naturalem et essentialem ex ipso patre expressit qua accipit et habet omnia que patris sunt naturalia, quibus per omnia igitur est equalis et uera eius ymago. Et sicut ipse nascendo accipit, et non existens et indigens, ita et pater dat, non existenti et non habenti tamquam indigenti, sed usiodos, id est essentialiter, et synaydios, id est sempiternaliter, generando de se toto totum generat. Et hoc est dare et non, secundum quod uos dicitis planomeni, id est decepti, quod illa collatio sit humana per modum humanum data, corporalis, diuisa, separata a dante et a recipiente, localiter localis; sed quemadmodum radix naturaliter uirens nascenti ex se et ascendenti uirgulto generando dat naturaliter suam naturam uirentem et inalterabilem et indiuisam a se, fructiferam, frondiferam et floriferam, sic et pater de se uita uiuente et usia, id est essentia, ueraciter existente, tamquam a uera radice, generando filium dat ei connaturaliter suam naturalem uitam et usiam, id est essentiam, in eodem genitam, fructiferam, id est spiratricem superessentialis eterni Dei Paracliti deifici spiritus sancti. Et hoc est dare in patre et recipere in filio. Et propter hoc dicit filius, immortalis fructus arboris nature paterne, inquiens patri: omnia mea tua sunt et tua mea, et ad discipulos: ego in patre et pater in me est.


Caput 46

[89219] Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 1 cap. 46 Heretici dicunt: si uita secundum naturam est filius, secundum quod uos superbitis, resistentes Paulo apostolo dicenti de patre quod ipse: solus habet immortalitatem et habitat lucem inaccessibilem, ac si dicat: ad patris connaturalitatem et coessentialitatem nulla creatura, nec ipse filius, accedere potest; si autem filius habet immortalitatem, ergo nec pater solus habet immortalitatem, nec ipse solus habitat lucem inaccessibilem. Quod est inconueniens. Cirillus pater sanctus: ad hec solutio. Ubique (per) Scripturam san