CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars V

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




[89309] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 5 Senior, electae dominae et cetera. Haec est secunda canonica Joannis. Cujus auctor Joannes apostolus esse ostenditur, ut patet per similitudinem, et in verbis, et in assertione fidei et charitatis. Non Joannes presbyter, ut quidam dixerunt. Persona autem cui scribit est quaedam matrona Babylonica, electa nomine. Per quam, ut ait Glossa, designatur universalis Ecclesia. Cujus intentio, secundum Glossam, est monere ipsam et natos ejus ne propter haereticos desistant a proposito fidei. Differt autem a praecedenti epistola: quia ibi actum est de affectu et effectu dilectionis ad Deum et proximum communiter. Hic autem ad Deum specialiter magis. Primo ergo praemittit salutationem. Secundo captans benevolentiam, ostendit affectionem, ibi, gavisus sum valde. Tertio subjungit principalem scribendi causam, sive rationem, ibi, quoniam multi. Quarto de hoc quod tam breviter scripsit, ponit suam excusationem, ibi, plura habens vobis scribere. In salutatione vero, primo tangit personam suam. Secundo personam salutatam, ibi, electae dominae. Tertio causam salutandi, ibi, quos ego diligo. Quarto formam salutationis, ibi, sit vobis gratia et cetera. Dicit ergo, senior, tam aetate quam moribus vel sapientia, quin etiam officii auctoritate, quia presbyter et episcopus. Sap. 4, senectus venerabilis non diuturna, et cetera. Non ait Joannes et apostolus, vel quid hujusmodi. Scripturus enim mulieri ponit illud, quod magis caret suspitione, et plus habens securitatis et credulitatis. Electae dominae, proprium nomen est cujusdam matronae Babylonicae, de Babylonia Aegypti, haec erat electa nomine. Electa etiam re, quia erat devota. Et natis ejus, Glossa, tam natura quam fide, quia etiam Catholici erant filii ejus. Quos, scilicet matronam et natos. Ego diligo in veritate, id est vere non ficte. Glossa, vero amore, secundum illud 1 Joan. 3, non diligamus verbo, neque lingua et cetera. Vel in veritate, id est in Christo qui est veritas. Vel in veritate, id est ad veritatem habendam, scilicet vitam aeternam, ubi est plena veritas et nulla falsitas. Et non ego solus, scilicet diligo vos. Sed et omnes. Glossa. Ut major auctoritas sit. Qui cognoverunt veritatem, id est omnes fideles, qui cognoverunt Christum, qui est veritas. Joan. 14. Loquitur autem de cognitione approbationis, quae est per fidem formatam, de qua Psalm. 94, ipsi vero non cognoverunt vias meas et cetera. Propter veritatem fidei, scilicet quae permanet in vobis, id est perfecte manet, vel perseveranter manet. Glossa. Non ob aliam causam vos diligimus nisi propter veritatem fidei, quae inaestimabilis perdurat. Et vobiscum erit in aeternum. Glossa, usque in finem vitae, vel durans in aeternum. Sed quomodo veritas fidei erit in futuro, cum fides evacuetur? 1 Corinth. 13. Responsio, intelligit de veritate fidei, quae creditur, id est articulorum: non qua creditur, id est ipsius habitus: unde erit in aeternum ratione visionis, quae ei succedet. Sit vobiscum, constructio sic ordinatur. Senior ego electae dominae, et natis ejus quos ego diligo et cetera. Scribo, sic supple, sit vobiscum. Gratia, culpam delens. Misericordia, poenam indulgens. Et pax, Deo reconcilians. Unde optat remissionem culpae, relaxationem poenae, cautelam divinae offensae. Vel gratia illuminans intellectum contra errores haereticorum. Misericordia purgans affectum a reliquiis peccatorum. Et pax, id est mentis tranquillitas contra recidivum, ne amplius Deum et fratrem offendat. Similiter salutat apostolus ad Rom. 1. Gratia vobis et pax. A Deo patre. Qui totius boni est auctor, Jacobi 1. Et a Jesu Christo. Qui totius boni est mediator. Per quem scilicet pater omnia operatur. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Tangit autem naturam humanam dicens, a Christo Jesu; divinam, in filio patris. Spiritus autem intelligitur ut nexus in extremis; indivisa enim sunt opera et dona Trinitatis. In charitate, ut scilicet proficiatis in charitate Dei et proximi, quae affectum purgat. Et veritate, fidei quae intellectum illuminat. Glossa. In veritate fidei quam in Baptismo promisistis. Promittit autem charitatem, quia charitas dat fidei perfectionem. Jacob. 2, fides sine operibus mortua est. Vel notatur hic quibus optat praedicta sub hoc sensu, gratia vobiscum, et cetera. In charitate et veritate, id est vobis existentibus in charitate Dei et proximi, et in veritate fidei. Per primum perficitur affectus, per secundum intellectus. Gavisus sum valde et cetera. Hic benevolentiam captans ostendit ad eos suam affectionem. Primo ad filios. Secundo ad matrem, ibi, et nunc rogo, domina. Dicit, gavisus sum: quasi dicat: opto vobis gratiam, misericordiam, et pacem et cetera. Gavisus sum inquit valde, quoniam inveni de filiis tuis. Quoniam inveni tamquam solicite tales quaerens, et raro inveniens. De filiis tuis, aliquos non omnes. Ambulantes, idest de bono in melius proficientes. Glossa, quotidie. Psalm. ibunt de virtute in virtutem et cetera. In veritate, scilicet fidei. Ad Ephes. 5, ut filii lucis ambulate. Joan. 12, ambulate dum lucem habetis. Vel in veritate, idest in charitate a qua omnes virtutes verae sunt. Ad Ephes. 5, ambulate in dilectione et cetera. Solent enim perfecti multum gaudere de profectu proximorum et maxime subditorum, 1 ad Thess. 2, vos estis gloria nostra et gaudium nostrum. Et Proverb. 10, filius sapiens laetificat patrem. Sic ambulantes inquam, sicut mandatum accepimus, idest in ea perfectione qua mandatum fuit nobis, a patre, scilicet per filium Matth. 5, diligite inimicos vestros. Et Joan. 12, ambulate dum lucem habetis. Et nunc rogo te domina. Hic ostendit suam affectionem ad matrem; et ideo monet eam ad bene agendum. Secundo ad proficiendum, ibi: et haec est charitas. Tertio ostendit quod proficere est necessarium, ibi: hoc est enim mandatum. Et nunc rogo te domina. Glossa, per eam quam habes fidem jam certificatus de cetero confidenter rogo ut rem non debitam, licet res debita sit, tamen non impero, sed rogo, ut diligamus alterutrum, idest unus alterum et cetera. Non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, a prioribus patribus; vel ab initio fidei et vestrae conversationis: quasi dicat: sic hortando non novum mandatum propono. Sed contra. Joan. 13, mandatum novum do vobis et cetera. Responsio, mandatum de charitate et est vetus et est novum. Vetus ratione substantiae, quia ab antiquo scriptum in corde rationis et in codice legis; sed novum ratione circumstantiae, quia in Evangelio addit novum modum. Lex dicit diligite amicos, Evangelium diligite inimicos. Item novum ratione efficaciae, quia spiritualiter hominem innovat, et haec est charitas, idest in hoc esse ostenditur et apparet, ut ambulemus, passibus morum non corporum de bono in melius proficiendo, secundum mandata ejus, ea custodiendo. Joan. 13, si diligitis me, mandata mea servate. Haec est enim. Quasi dicat, debemus ambulare secundum mandata, hoc est enim mandatum, scilicet Dei, ut quemadmodum audistis ab initio nostrae fidei, vel nostrae conversationis vel nostrae praedicationis, in eo ambuletis, assidue proficiendo et perseverando. Quoniam multi seductores exierunt et cetera. Hic subjungit causam principalem et intentionem, scilicet propter haereticos, quorum primo monet cavere errorem. Secundo vitare communionem, ibi: si quis venit ad vos. Vitando errorem monet primo ex parte haereticorum. Secundo ex parte ipsorum, ibi: videte vosmetipsos. Tertio ex parte utrorumque, ibi: omnis qui recedit. Dicit ergo, quoniam multi. Glossa, necesse est ut perseveretis, quoniam multi per vanas sectas sunt divisi, seductores, idest seorsum a via veritatis ductores. Isti seductores sunt haeretici qui praedicant contrarium veritati, et exierunt in mundum. Glossa, ad amorem et doctrinam mundi scilicet. Unde Glossa, de vestri consortio. Et nota quod boni exeunt de mundo. 1 Corinth. 5, alioquin debueratis de mundo exisse. Mali vero exeunt in mundum. 1 Joan. 4, multi pseudo prophetae exierunt in mundum. Qui, scilicet seductores, non confitentur. Glossa, nec doctrina nec vita, Christum, magistrum et normam sanctitatis, venisse in carne, alia littera, venisse in carnem, idest salvatoris adventum qui venit in carnem quando conceptus est, in carne quando natus. Hic, quicumque talis, est seductor, hominum, et Antichristus, idest Christo contrarius. Vel Antichristus, idest membrum Antichristi. Dicitur autem seductor ob doctrinam perversam: Antichristus propter operationem pravam. Doctrina enim ejus ad alios seducendum: operatio prava contra Christum. Talis autem dicitur Antichristus non in persona, sed in officio, sicut Joannes Baptista dicitur Elias, Matth. 11. Videte ne seducamini ab eis, ac solicite et diligenter attendite vosmetipsos, ne scilicet a fidei veritate declinetis et ne eis fidem adhibeatis. Matth. 24, videte ne quis vos seducat. Bernardus, multi multa sciunt et seipsos nesciunt: alios aspiciunt et seipsos negligunt. Ne perdatis, de fide, quae operati estis. Glossa, illam mercedem quam bene operando meruistis. Eccles. 10, qui in uno offendit, multa bona perdet. Sed videte, inquam potius, ut mercedem planam accipiatis, verae scilicet gloriae quae replet animam, non vanae ut hypocritae. Matth. 6, receperunt mercedem suam. Vel plenam, quia remunerabit supra merita, et merita sunt hic semiplena et non sufficiunt ad tantam gloriam. Sed pro operibus semiplenis dabitur merces plena; Psalm. 15, adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Haec autem impletio erit in tribus quantum ad animam. Rationabilis implebitur limpidissima cognitione, irascibilis sublimitate gloriae et honoris; concupiscibilis jucundissima et vera dilectione. Item quoad corpus in quinque: quia nativitas humanitatis implebitur immortalitate, vacuitas passibilitatis impassibilitate, obscuritas claritate, ponderositas agilitate et subtilitate. De omnibus 1 Corinth. 15, seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in gloria et cetera. Omnis et cetera. Quasi: bene dico ne perdatis. Omnis enim, sive de majoribus, sive de minoribus, sive de mediocribus, qui recedit, alios praecedit, idest se alios praecedere dicit, sicut haeresiarcha alios sibi praecedere videtur praesumptione sapientiae, quod fit per inventionem novi dogmatis vel erroris, et non permanet in doctrina Christi. Glossa, ex superbia discedit ab humili praedicatione Christi. Deum non habet, in se per inhabitantem gratiam nec in futuro per gloriam. Sed qui permanet, idest perfecte et perseveranter manet in fide et moribus, in doctrina, scilicet Christi sive Dei. Glossa, manet in evangelica doctrina, quae secundum eam sapit et agit, separat se ab illo qui aliter sapit et agit, hic et filium et patrem habet, in praesenti per gratiam, in futuro per gloriam. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. 24. Habet autem simul utrumque, quia unus ab altero non separatur. Joan. 14, non credis quia ego in patre et pater in me est? Praeponitur autem hic filius patri, quia ad patrem non venitur nisi per filium. Si quis venit ad vos et hanc et cetera. Hic monet communionem haereticorum vitare. Primo ostendit modum vitandi. Secundo peccatum non vitantis, ibi: qui enim dicit ave. Tertio commodum vitantis, ibi: ecce praedixi vobis. Dicit ergo, si quis, ita qui permanet in doctrina Christi habet filium et patrem. Et ideo ut permaneatis, si quis venit ad vos, visitandos vel docendos, et hanc doctrinam, scilicet de Christo, non affert, imo affert contrariam, nolite recipere in domum, participando in facto. Glossa, non tantum non assentiatis, sed et nec recipiatis, nec ave ei dixeritis, participando in verbo. Ad Tit. ultim. Haereticum hominem post unam et secundam admonitionem devita. Secundo, quia subversus est qui hujusmodi est. Notandum autem quod in quinque vitandus est haereticus perversus: in loco orationis, item in mensa dominica, item in privata mensa, item in osculo pacis et salutatione privata. Comprehenduntur autem in hoc quod dicit, nolite eum recipere in domo, idest in Ecclesia ad orandum vel communicandum. Vel in domo, idest in hospitio ad mensam privatam. Duo ultima in hoc quod dicit, nec ave ei dixeritis. Solent enim haec se concomitari: unde uno remoto removetur et aliud. Glossa: quia videtur signum consensus erroris. Hoc enim dicimus amicis, quorum opera nobis placent. Sed videtur quod non solum de praescito sic intelligendum, sed etiam de quolibet peccatore notorio. 1 Corinth. 5, si quis frater nominatur inter vos et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere et cetera. Responsio, praescitos debemus vitare propter praeceptum Ecclesiae. Notorios vero propter scandalum infirmorum, vel ne detur eis audacia peccandi, vel ne corrumpantur consortio eorum. 1 Corinth. 15, corrumpunt bonos mores colloquia prava. Qui enim dicit illi ave, salutando sicut amicum et fratrem, communicat, idest communicando utitur; nam hujusmodi salutatio, ut ait Glossa, communionem cum eo ostendit. Alioquin simulatio est quae in Christianis esse non debet. Operibus ejus malignis, quod prohibetur Ephes. 4, nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Ecce praedixi vobis, scilicet ut eos non respiciatis seu recipiatis. Gregorius, minus jacula feriunt quae praevidentur. Ut in die domini. Dies domini est dies judicii. Psalm. cum accepero tempus et cetera. Hoc vero tempus dicitur dies hominum. Luc. 19, et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Non confundamur, Christum nunc negando et inde tunc confusionem habendo. Luc. 9, qui me erubuerit et cetera. Plura habens vobis scribere et cetera. Hic excusat se quod tam breviter scripsit; ubi se primo excusat, postea salutat, ibi: salutant te. Et primo salutat ex parte aliorum. Secundo ex parte sua, ibi: gratia tecum. Dicit ergo, plura habens vobis scribere, pertinentia ad vestram instructionem, scilicet de aliis documentis vel diffusius de istis, nolui per chartam et atramentum. Glossa per Scripturam. Scriptura enim non adeo commovet, sicut vox viva et praesentia magistri. Et subdit causam, spero enim, de gratia Dei, non de me praesumo, me futurum, idest me venturum, apud vos et os ad os loqui, et os, meum spero, ad os, vestrum, et haereticorum obstruendum, loqui, idest praesentialiter loqui vobiscum et vos mecum ut plenius vos instruam. Hieronymus, habet nescio quid latentis energiae vivae vocis actus, et in auditoris aures de auctoris voce transfusa fortius sonat. Ut gaudium vestrum plenum sit. Glossa, haereticis confusis et vestra fide confirmata, salutant te, idest salutem optant, filii sororis tuae electae, illa dicebatur electa sicut et ista cui scribit, cujus filii eam salutabant. Vel filii sororis tuae electae, idest alterius Ecclesiae. Unde Glossa, vos ad litteram vel forsan filii alterius Ecclesiae metropolitanae. Gratia tecum. Glossa, ego ex parte mea dico, gratia tecum, bona societas. 1 Corinth. 15, non ego, sed gratia Dei mecum. Gratia inquam operans ad peccatum delendum, cooperans ad bene faciendum, tecum ad perseverandum. Amen, confirmatio est praedictorum.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264