CORPUS THOMISTICUM
Adami de Buckfield
Commentarium in De divinatione per somnum

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1866 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Lectio 1

[88292] Adam de Buckfield, In De divinatione per somnum, l. 1 Determinato prius de somnio, et quibusdam proprietatibus ejus, hic determinat de quodam consequente somnum ad somnium, scilicet de divinatione somni. Et est divinatio alicujus futuri et absentis significati praecognitio. Et ista pars in duas dividitur. In prima ponit intentum. In secunda prosequitur de intento, ibi, nam quod omnes et cetera. Et ista in duas. Primo procedit opponendo. Secundo determinando, ibi, necesse est et cetera. Prima in duas. In prima ostendit divinationem per duas rationes. Secundo arguit ad partem affirmativam quod divinatio sit, ibi, nullam vero. Prima in duas secundum duas rationes. Et secunda ibi, sed de quibusdam. Illa pars in qua procedit determinando, in duas dividitur. Primo determinat de divinatione somniorum, quantum est ex parte ipsorum. Secundo quantum est ex parte somniantium, ibi, quidam enim. Prima pars dividitur in duas. Primo determinat de somnis, quorum origines sunt semper in somnis. Secundo determinat de illis quorum origines non sunt in somnis, ibi, de his vero et cetera. Prima in duas. Prima ponit tres quaestiones, et exponit eas cum dicit, dico autem. Secundo movet quasdam dubitationes circa illas, ibi, omnino autem et cetera. Prima in duas secundum numerum trium conclusionum. Secunda ibi, at vero quaedam. Tertia ibi, plura vero et cetera. Illa pars in qua removet dubitationes, prima in duas. Primo removet unam circa conclusionem ultimam. Secundo removet dubitationem circa primum, ibi, quoniam non eveniunt. Prima in duas secundum duas rationes. Secunda ibi, signum autem et cetera. Similiter alia pars habet duas rationes. Secunda ibi, cum multa consulta. In speciali sic procedit. Primo ponit intentum, dicens quod divinatio somniorum, quae accidere dicitur, neque erit contemnenda, neque omnino suadenda. Deinde cum dicit nam quod prosequitur intentum. Et primo probat per duas rationes, quod divinatio somniorum est. Et primo ponit rationem a rei judicio sic. Omnes vel plures dicunt somnia aliquid significare; et ita divinatio somniorum potest adesse quia sic ostendit causam in isto tractatu secundum hunc librum. Nam impossibile est, famosum esse falsum secundum totum. Secundo ibi et quod de ponit secundam rationem, quae talis est. De quibusdam somniis fit vera divinatio: ergo et eadem ratione de omnibus. Deinde cum dicit nullam vero arguit sic. Si ipsa somnia immitterentur a Deo et ipsa divinatio, nulla alia causa est, ipsorum somniorum divinationem esse: sed Deus non immittit somnia: ergo non est aliqua causa in illis quare debeant somnia aliquid significare, et eorum divinatio esse. Minor sic probatur. Somnia etiam accidunt quibusdam fatuis magis quam sapientibus sed si essent a Deo, inconveniens esset ipsa potius immittere fatuis quam sapientibus et omnibus hominibus indifferenter: ergo Deus hujusmodi somnia non immittit. Hujus rationis primo ponit medium. Secundo ponit majorem. Et hoc ibi, ablata. Tertio probat eam sic. Supra naturam est cognoscere ea quae sunt in remotissimis partibus per somnia, quoniam manifestum est quod hoc non potest esse nisi per immissionem divinam. Et hoc ibi, de his enim. Deinde cum dicit necesse igitur procedit determinando. Et primo ponit tres conclusiones quas intendit probare. Et est prima talis, quod somnia sunt signa eorum quae fiunt. Tertia est, quod somnia sunt accidentia eorum. Secundo ibi dico autem exponit eas, dicens, quod causa alicujus est somnium, sicut est causa interpositio lunae eclypsis solis. Et est signum, sicut accidit soli eclypsari aliquo ambulante. Neutrum tamen est causa alterius vel signum, sed solum a casu est quod simul sunt. Et quia, quae a casu fiunt nullam causam habent, ideo non fiunt semper neque frequenter, ut probatur in sexto metaphysicae. Tertio ibi sunt ergo verificat has conclusiones. Et primo ponit simul primam cum secunda, cum dicit, sunt igitur. Et postea declarat primam, dicens quod boni medici dicunt quod oportet multum intendere somniis; et causa est vel potest esse, eo quod somnia sunt signa aegritudinum futurarum vel sanitatis futurae. Abundantia autem caloris, in somno movet phantasma et facit apparere homini quod sit in igne, et ita abundantia phlegmatis quod sit in aqua, quia talis abundantia aliquo modo movet sensum tactus, licet in vigilia talis motus propter sui parvitatem lateat. Similiter omnibus mechanicis accidunt somnia, quae sunt signa fiendorum ab ipsis. Et hoc ibi, dicunt quidem. Deinde cum dicit nam qui in dat causam hujusmodi apparitionis de nocte: et est quod motus simulacrorum qui fiunt in die non sunt valde magni et fortes, et ideo latent animam; sed in dormiendo apparent hujusmodi motus, eo quod tunc quiescunt sensus a magnis motibus sensibilium exteriorum; et ideo apparent quod multo majores videntur esse quam sunt. Sicut enim parvus sonus in aure dormientis apparet dormienti tonitruus esse, ita credit se gustare mel, sive hujusmodi dulcia, parvo phlegmate descendente ad gustum: apparet etiam sibi quod sit in igne propter calorem in ipso abundantem. Et quod his causis appareant talia somnia, perpendunt expergefacti post somnium. Nam causae praesentes fortes talium passionum, magis possunt apparere in dormiendo quam in vigilia. Et ita somnia ipsarum figurarum possunt esse. Deinde cum dicit at vero intendit verificare secundam conclusionem. Et primo ponit eam. Secundo verificat eam, dicens, quod illi qui debent facere aliquam operationem in futuro, vel cum sint in praesenti in actu operandi, vel dudum inceperunt agere, causa complementi, quod intendunt per phantasmata recta his, in somno intuentur. Et causa hujus est, quod aliqua operatio inchoatur in vigilando et non perficitur, quia non potest anima complete ejus perfectionem cognoscere propter occupationes ejus, et operationes circa simulacra quae imprimuntur in ea, et movent ipsam, et non potest dijudicare propter varias occupationes impressas ipsi circa aliqua in vigilando: si tamen dormit, quia tunc quiescit ab omni occupatione exteriori, convertit se super simulacrum et complet in eis dormiendo, quae incepit vigilando, et ita acquirit cognitionem per somnum mediante quo perficit quod intendit. Et ita sunt somnia causae operationum fiendarum. Et hoc dicit ibi, quemadmodum enim. Deinde cum dicit plurima vero verificat tertiam conclusionem. Et primo ponit eam, dicens, quod major pars somniorum sunt accidentia respectu eorum quae sunt. Et hoc est solum a casu quod futura manifestantur, sicut omnia alia somnia, quae transcendunt scientiam; et aliorum origo non est in nobis simpliciter, sicut ea quae sunt de casualibus futuris, et de his quae sunt in partibus remotis. Deinde cum dicit de his enim verificat eam per simile. Sicut contingit aliquem cognoscere de aliquo futuro contingenti, et deinde accidit illud contingens vel aliquod simile, nec tamen ista cognitio est causa nec signum illius futuri, eodem modo contingit aliquid somniare quod contingenter sit vel ex suo consimili, nec tamen est somnium causa illius futuri, sed solum a casu, et ita accidit. Et ideo etiam pro minori parte somnia eveniunt, quia quod casuale est, non semper est, nec ut frequenter, ut dictum est prius. Et hoc ibi, de his enim et cetera. Deinde cum dicit omnino autem removet dubitationem contra conclusionem ultimam. Diceret enim aliquis, hujusmodi somnia quae transcendunt scientiam humanam et fiunt de valde remotis, cum sint causa, et naturaliter immittuntur a Deo, etiam per ipsa possunt futura cognosci. Et hoc removet per duas rationes. Prima est. Hujusmodi somnia fiunt in aliis animalibus, ergo non sunt missa a Deo, nec fiunt per gratiam divinam. Deinde cum dicit signum autem ponit secundam rationem, quae talis est. Homines mali et infimi somniant et praevident futura per somnia; sed talibus non immittit Deus aliquam gratiam sive cognitionem: ergo solum a casu, et non per immissionem divinam, sic somniant. Deinde cum dicit sed quorumcumque subjungit causam quare quidam multum somniant. Et est quod natura istorum circa multa est occupata, idest multorum phantasmatum informata, sicut contingit melancholicis, et ideo multa vident somnia. Quasi enim circa plura et diversa occupantur in vigilando, ideo a similibus phantasmatibus manifestantur in dormiendo. Fortunati autem aliquando divinant futura, sed hoc est a casu et non ab arte, nec per naturam, sicut est, si multi contendunt circa aliquid, a casu est quod unus illorum vincat. Et hoc est quod dicit sed quorumcumque. Deinde cum dicit quoniam autem removet aliam dubitationem circa primam conclusionem. Quaereret enim aliquis, cum somnia sint futurorum, quare non semper accidunt ea quorum sunt signa: multis enim apparent signa quod sunt in igne, et tamen non febricitant. Sed hoc removet per simile, dicens non esse inconveniens multa non evenire, quorum signa somnia sunt. Ita enim est in natura quod multa signa apparent in corporibus inferioribus, quorum consignata non sequuntur, sicut infirmo apparet aliquando signum mortis vel sanitatis, et tamen non sequitur signatum. Et sic in caelestibus aliquando apparet signum pluviae vel venti, et tamen non sequuntur significata. Et causa hujus est, quia signa futurorum, cum fiunt a causis praesentibus eorumdem, cum autem causa superior et fortior supervenerit, tunc non sequitur signatum ipsum signum. Deinde cum dicit et multa confirmat hoc per aliud simile in his quae sunt a proposito; dicens, quod multoties in his quae sunt praevisa ut fiant, licet expediat ipsa fieri, tamen propter aliqua digniora et meliora, quae fieri possunt, omittuntur; et ideo non est necesse propter signum evenire signatum. Nullum enim contingens futurum ad utrumque de necessitate eveniet; et licet non eveniat, non tamen ponendum est ipsa habere principia in rerum natura, mediantibus quibus nata sunt fieri. Nihilominus tamen ponenda sunt haec signa vera dicentium signa existere. Et nota quod causae naturales, ut frequenter causant effectus suos, et non necessario. Et ideo, licet ita sit, tamen effectus ad utrumlibet dicitur, quia contingens natum, contingens ad utrumlibet, est omne quod a necessario deficit et cetera.


Lectio 2

[88293] Adam de Buckfield, In De divinatione per somnum, l. 2 Supra philosophus determinavit de his, quorum origines sunt in nobis; hic determinat de his, quorum origines non sunt in nobis. Et hoc in duas, in principalem et corollariam, quae ibi incipit et ideo accidit. Et prima in duas. Primo determinat quomodo fiunt omnia hujusmodi. Secundo dat causam quare apparent dormientibus de nocte, ibi, et quocumque contingit et cetera. Prima in duas. Primo ponit modum illum. Secundo confirmat hoc per simile, ibi, quemadmodum enim et cetera. Alia pars in duas. Primo dat causam quare apparent magis de nocte quam de die. Secundo quare apparent dormientibus, ibi, et in corpore et cetera. Tunc sequitur illa pars qua determinat de divinatione in somnis a parte somniantium. Et illa in duas. Primo determinat de illis, qui bene divinant in somnis. Secundo determinat de divinatione in somnis a parte somniantium. Et illa in duas. Primo determinat de illis qui bene divinant in somnis. Secundo determinat qui opinione divinant in artificiosis et cetera. Prima in duas secundum quod sunt tria genera hominum bene divinantium. Secunda ibi, quosdam autem et cetera. Tertia ibi, melancholici autem et cetera. Primo ergo ostendit modum quo fiunt hujusmodi somnia; dicens, quod hujusmodi somnia, quae non habent originem in nobis, sed de distantibus per multa tempora vel loca, sive magnitudines, non praevidentur in somno nisi a casu, quia non habent in se principium somniorum, idest nihil praecognoscit somnians de tali somnio. Non enim prius fit ab aliquo simulacro prius in sensu, ut ipso recepto, hujusmodi somnia fiant per defluxiones a rebus sensibilibus remotis, quae moventur per medium, et intrant per sensum usque ad animam somniantis, et apparent ei, sicut vult Democritus, per defluxionem a rebus sensibilibus. Et tunc ponit causam compositionis cujuslibet sensitivae. Secundo ibi quemadmodum enim confirmat hoc per simile tale. Sicut cum aliquis movet aerem vel aquam, vel pars aquae, vel aeris movet aliam, et sic successive usque ad remotum terminum, primo motore quiescente vel absente, eodem modo motus factus in aere a re sensibili vel quiescente, potest succedere successive ad loca remota ubi est somnians; quem motum Democritus vocat idolum motum in medio, sive defluxionem factam a sensibili. Et nota, quod in hoc errabat, quod posuit, aliquod materiale egredi et moveri per medium usque ad sensum: non est autem hoc verum, sed sensibile movet aerem medium generando sui speciem in ipso, ita quod nil egreditur a sensibili, et talis motus procedit successive usque ad sensum a medio. Deinde cum dicit et quocumque dat causam quare somnia apparent de nocte, dicens, talia phantasmata rerum absentium magis appropiare ad somnia de nocte, et apparere quam de die: quia phantasmata delata de die per medium propter motus majores dissolvuntur; sed in nocte est medium minus turbulentum propter silentium et quietem noctis: et propter hoc manent phantasmata mota integra. Deinde cum dicit et in corpore dat causam quare hujusmodi phantasmata apparent in dormiendo. Et est quod dormientes, minores motus intrinsecus simulacrorum percipiunt quam vigilantes propter quietem extrinsecorum. Unde motus hujusmodi phantasmatum fiunt in somno virtute phantasmatis: et faciunt somnia, per quae somniantes praevident futura de his, quorum sunt phantasmata. Deinde cum dicit et ideo infert conclusionem, quod, quia hujusmodi somnia sic fiunt per influxiones idolorum et non per immissionem divinam, ideo eveniunt indifferenter etiam fatuis et imprudentibus. Si autem Deus immitteret somnia quae sunt signa absentium, immitteret ipsa de die, et sapientibus solum quod melius judicarent de his accipientes vigilando quam dormiendo. Sed quia fiunt per defluxiones idolorum, ideo potest quilibet praevidere futura indifferenter per hujusmodi somnia, eo quod virtus cognoscitiva in somnis est absoluta a motibus rerum exteriorum, et quiescens ab omni motu exteriori: et ideo anima mota ab hujusmodi phantasmatibus, deducitur et perficitur per hujusmodi motus apprehendendo quae ipsam primo latebant. Deinde cum dicit et quod determinat de divinatione in somnis a parte somniantium; dicens, quod extatici bene praevident de somnis; et causa est, quia non sunt solliciti solum circa proprios motus sed circa alienos: et ideo maxime percipiunt per somnia quae fiunt circa aliquos. Deinde cum dicit quosdam autem addit quod sic noti recte somniant de notis et praevident multa de ipsis, eo quod maxime sunt soliciti de seinvicem. In illis enim sollicitudo facit magnam impressionem simulacrorum. Et ideo non recedentes abinvicem, prius vident in somnis de se invicem quam de aliis, sicut se melius cognoscunt adinvicem, sic et simulacra eorum magis sunt eis nota quam aliorum et cetera. Deinde cum dicit melancholici autem addit quod melancholici propter vehementiam bene conjecturant de somniis, inveniunt enim cito signata somniorum, eo quod cito permutantur a simili in simile. Et isti etiam furiosi iudicant de similibus phantasmatibus eis apparentibus faciliter. Et quia unum simile aliud apprehendit, sicut in colore rhetorico qui dicitur adnominatio, fit faciliter transmutatio ab uno simili in aliud. Et propter vehementem impressionem talium phantasmatum in melancholicis, non faciliter repellitur motus ipsorum a motu exteriorum. Deinde cum dicit artificiosissimus autem ostendit quod, qui similitudines rerum in phantasmata vult inspicere ipse bene divinat in somniis cujus similitudines faciliter apprehendit; sicut, quando fit motus magnus aliunde in aqua, apparent simulacra distorta, et tamen qui noverit similitudinem in propriis promptus erit, et cito perpendet quorum sunt haec idola distorta et quid significent, poterit eodem modo judicare de somno; quia tale phantasma apparens in somno, similitudo alicujus rei extra est, licet distortum: tamen, aliquando motus interior rectum somnium impedit. Deinde cum dicit quid quidem epilogat et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264