CORPUS THOMISTICUM
Johannis Michaelis
In Danielem expositio

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[89068] Johannes Michaelis, In Danielem, pr. Intelligentia opus est in visione, Daniel 10 capite. Ad perstringendum breviter sapientiam Danielis prophetae, assumitur verbum istud, in quo tangitur reseratio figuralis signaculi, pertinens ad apertionem omnium prophetarum in generali sub intellectionis opere, cum praemittitur intelligentia opus est. De hac intelligentia dicitur Job cap. 33, inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Et revelatio prophetalis oraculi pertinens ad apparitionem Danielis in speciali sub intuitionis nomine, cum additur: in visione. Haec est enim visio, de qua Prov. 30: visio quam locutus est vir cum quo Deus erat. Quantum ad reserationem figuralis signaculi, quae tangitur sub opere intelligentiae, cum dicitur: intelligentia opus est: notandum et intelligendum, quod juxta septem sigilla libri vitae, de quo dicitur Apocalypsis 5, vidi in dextera sedentis supra thronum librum intus et foris signatum sigillis septem, sunt necessarii septem gradus intelligentiae ad apertionem cujuslibet prophetiae: qui sunt scilicet septem lumina et regulae directivae. Primus autem intelligentiae gradus respicit ostensionis intentum. Secundus inspectionis objectum. Tertius praedicationis modum. Quartus locutionis subjectum. Quintus impletionis terminum. Sextus expositionis processum. Septimus narrationis intellectum. Primus (dico) gradus respicit ostensionis intentum; et est quod in omni prophetia intentio Dei ore prophetico loquentis est nobis regnum suae providentiae ostendere magnifice, occulte, sancte et pie ordinatum. Ad quod innuendum et intelligendum, invenies eos quatuor mysteriorum genera assumentes. Inducunt enim interdum aliqua stupenda et mira, ad ostendendum ejus imperialem magnificentiam; interdum aliqua arcana et obscura, ad ostendendum ejus sapientialem providentiam, et abyssalem sapientiam: interdum aliqua rigida et dura, ad ostendendum ejus judicialem sententiam: interdum aliqua placida et dulcia, ad ostendendum ejus praecordialem clementiam. Et per haec quatuor, mysteria omnium prophetarum variantur. Quia omnis prophetia intendit ostendere, vel Dei magnificentiam imperialem, vel Dei providentiam sapientialem, vel Dei sententiam judicialem, vel Dei clementiam praecordialem. Omnium autem horum dedit Deus intelligentiam Danieli: et ideo dicitur Daniel 1 cap. Danieli autem intelligentiam supple dedit Deus omnium visionum. Secundus gradus intelligentiae respicit inspectionis objectum, quasi secundum sigillum praedicti libri; et est illud quod omnis prophetiae finis principalis est, honor divinae majestatis; quia tam in vitiis quam in suppliciis, tam in meritis quam in praemiis semper aspectus prophetalis vaticinii intuetur, ut principale objectum, honorem divinae majestatis. Ad quod intelligendum et innuendum, invenies assumentes generaliter omnes prophetas quadruplicem proponendi modum: nunc quidem vivum et exaggeratum, in increpatione vitiorum: nunc quidem durum in imprecatione tormentorum: nunc quidem blandum et lenitum in commendatione meritorum: nunc quidem altum et suspiratum in repromissione praemiorum. Ad intelligentiam horum aspirans Salomon, 2 Paralip. 1 dicit: da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo. Tertius gradus intelligentiae respicit praedicationis modum, quasi tertium sigillum: et est, quod quia omnes prophetae intendebant per suam praedicationem populum ad meliora reducere; ideo ut facilior esset omnibus intelligentia divinorum, tenebant in praedicando modum vulgarem, modum popularem, modum historialem, modum nihilominus prophetalem; ita quod propter modum vulgarem, quoad vulgus communiter, solum habent verba simplicia vulgaribus assueta; propter modum popularem illi terrae assuetum habent verba parabolica, quia consuetudo fuit terrae Palaestinae parabolice loqui, ut plura significarent et magna persuaderent, sicut nunc frequenter facimus praedicando; propter modum historialem et narrativum, quod est praedicatorum, habent verba discontinua, sicut propter aliquod incidens solet fieri transitus in narrationibus de una materiam ad aliam, et postea redire ad propositam; propter modum prophetalem habent verba dissonantia: et hoc vel propter varium tactum affectus et aspectus quo mutant personas, vel propter varium motum, quantum ad tempus, quo frequenter futura pronunciant quasi praeterita, ut sic caveantur certa, sicut illa praesciuntur impleta. De talibus qui sic loquitur, potest dici quod locutus est Ezechias, quod interpretatur auxilium domini, vel, confortavit me dominus; quia cor talium praedicatorum confortat Deus et eis auxiliatur: locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam coram Deo, ut dicitur 2 Paralip. 30 cap. Quartus gradus intelligentiae respicit locutionis subjectum, quasi quartum sigillum; et est, quod tota materia et subjectum cujuslibet prophetiae est sub mira certitudine perlustrare humanorum cordium secretum statum, futurorum contingentium occultum eventum, angelicorum mysteriorum praestitum auxilium, divini auxilii praefixum consilium. In his enim omnis salubris veritas continetur. Quintus gradus intelligentiae respicit impletionis terminum quasi quintum sigillum; et est quod quia secundum varietatem temporum, variantur dona gratiarum, ideo prophetalia aliquando feruntur ad legis impletionem, et tunc respiciunt Judaeorum cultum; aliquando ad fidei revelationem, et tunc respiciunt Christi adventum et plenitudinem gratiarum; aliquando ad populi Israelitici finalem introductionem, et tunc respiciunt excessum contemplativum; aliquando ad aeterni gaudii jubilationem, et tunc respiciunt consummatum statum regnantium: et loquendo de uno tempore, interseruntur frequenter aliqua de alio, ad quod respicit prophetiae perfecta adimpletio. Haec tamen diversitas est secundum Gregorium, super principium Ezechielis; quia non semper eodem modo animum propheticum tangit spiritus prophetiae; quia aliquando tangitur de praeterito tantum; aliquando de futuro tantum; aliquando de duobus vel tribus simul: et ideo de tempore ad tempus frequenter transeunt in loquendo: quod attendens Job 28 cap. dicebat de hoc spiritu tangente sic diversimode animum prophetarum: profunda fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem. Sapientia enim ubi habitat et quis est locus? Quasi diceret: non aliud, nisi animus prophetarum. Sextus gradus intelligentiae respicit expositionis processum quasi sextum sigillum: ubi intelligendum est, quod prophetia non potest exponi in eodem spiritu quo condita est, nisi cum ipsa exponit seipsam. Sic frequenter fit in Daniele, unde aliquando prophetia exponenda est impersonaliter solum, ut illud Danielis 7, quod minimum regnum divisum est in etc. exponendum est, quod futurum est aliquando, quod regnum Romanorum, quod est quartum secundum eundem, dividatur in decem regna ex quorum conflatione exeat Antichristus, non tamen nominando seu determinando personas: et haec expositio est certissima, sed non satis specificata. Aliquando vero exponenda est personaliter: non quod hoc vel illud, quod dicitur in tali prophetia, potest esse impletum in tali rege seu tali populo, non asserendo tamen de una singulari persona; et haec expositio est magis specifica, sed minus certa, quia non constat de quo illorum sit vera. Aliquando exponenda est singulariter: et hoc quia vel ipsa se exponit, ut illud 3 Reg. 13: ecce filius nascetur domui David nomine Josias; certa est enim persona de qua loquitur, quia de Josia; item quia verba prophetiae ostendunt conditiones singularis personae licet ipsam non exprimant, ut illud Isaiae 11 cap. egredietur virga etc.: conditiones enim ibi positae ostendunt id dictum esse de Christo. Ubi autem absolute loquitur prophetia, non potest exponi de signato seu determinato tempore, seu singulari, nisi fallibiliter et conjecturando, vel spiritu prophetico, quia taliter volenti exponere non dedit Deus intelligentiam, Lib. 39. Septimus gradus intelligentiae respicit narrationis intellectum principalem, quem ostendunt finis et medium, modus et supplementum. Finis enim prophetiae ostendit interdum mentem et intellectum prophetae, secundum Hieronymum super Isaiam, quia semper in fine cujuslibet prophetiae subnectuntur aliqua, in quibus declaratur intentio prophetalis; ut de lapide abscisso sine manibus, in fine visionis statuae magnae, Daniel. 2. Medium vero ostendit interdum prophetae mentem: quia texendo veritatem historiae de praeterito vel futuro vel praesenti, interseruntur quaedam quae necessario coguntur intelligi de tempore, anno, vel facto; ut Isaiae 14, loquens de rege Babylonis interserit de Lucifero. Modus etiam prophetalis ostendit mentem prophetae. Loquebantur sicut a spiritu tangebantur; et ideo secundum varium tactum, mutant personas et tempus; sic in oratione fieri consuevit. Verbi gratia, secundum verba Canticor. 1. Loquebatur Magdalena ad sepulchrum. Osculetur me osculo oris sui, idest consoletur me praesentia sua, vel nunquam consolabor; cum autem sic de absente loqueretur in tertia persona, vidit praesentem Jesum; et tenens pedes ejus, dixit, quia meliora sunt ubera tua vino etc. et mutavit tertiam personam in secundam. Per supplementum etiam ostenditur mens prophetae; frequenter enim apparet processus esse sine ordine, qui tamen uno verbo superaddito optime ordinatur et pulcherrime, ut illud Isaiae 39, cum ad verba prophetae populo futura praedicenti respondeat Ezechias. Fiat tantum pax et veritas in diebus meis: quasi non curans, propheta convertit se ad populum dicens, consolamini consolamini popule meus, ut appareret inordinate loqui. Quod si suppleamus, ex quo rex vester parum curat de verbis, consolamini in domino, tunc erit pulcherrime ordinatum; et de tali qui sic supplet intellectum propheticum, dicitur Ecclesiast. 39, spiritu intelligentiae replebit illum, et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae. Quantum ad revelationem prophetalis oraculi pertinens ad prophetiae Danielis apertionem in speciali quae tangitur sub visionis nomine cum dicitur in visione, intelligendum est, quod in visione ista Danielis occurrit septuplex aspectus considerationis ex quatuor causis juxta septem regulas; quarum duae sumuntur ex causa materiali, duae ex causa finali; duae ex causa formali; una ex causa efficiente. Prima regula est, quod tota materia prophetiae hujus est regnum divinae sapientiae; ostendit enim modo prophetico per totum regnum Christi et justorum, quod est capitis et membrorum praeeminere regno Antichristi et reproborum, quia Christus finaliter omnia regna obtinebit, sicut patet cap. 12: et hae sunt visiones, de quibus dicit Nabuchodonosor Daniel. 4: visiones capitis conturbaverunt me: et sequitur in fine capituli, loquens de imperio Christi: potestas ejus potestas sempiterna et regnum ejus in generatione et generationem. Secunda regula est quo ad materiam moralem quodlibet factum praetendit similitudinem moralem in abstractum sumptum secundum triplicem abstractionis gradum. Primus ergo gradus est abstrahendo personam et accipiendo factum; ut Danieli jejunanti collata est sapientia; abstrahe ergo personam, et dic, quod jejunantibus et orantibus confertur sapientia divinitus. Secundus gradus est abstrahendo totum factum singulariter, sumpta ejus specie: ut 2 cap. pro Nabuchodonosor sumi quemlibet regem, pro statua quamlibet fictionem, pro destructione statuae quamlibet destructionem: et dic, quod reges fictionum inventores finaliter destruentur; et sic poterit applicari cuilibet regi, cuilibet fictioni, cuilibet destructioni. Tertius gradus est magis universalis, qui fit abstrahendo speciem, sumendo genus, ut pro rege quemlibet praesidentem vel eminentem auctoritate vel doctrina, pro fictione quamlibet vanitatem in facto vel dicto vel scientia; pro destructione ultionem a Deo inflictam; et sic dicatur, quod omnis novitas a quocumque habente auctoritatem inventa, judicabitur divina ultione sua: et iste esset altissimus et reconditissimus modus moralizandi omnia. Tales moralizationes ignorantibus, gradus moralizandi sunt sicut verba libri signati, de quo dicitur Isaiae 29, erit visio omnium sicut sunt verba libri signati. Quantum ad causam finalem, est prima regula quod finis ultimus et universalis cujuslibet prophetiae est, qui est totius sacrae Scripturae; quod est totale et completum bonum rationalis creaturae, quod consistit in notitia veritatis, quoad rationalem, et robore veritatis quo ad concupiscibilem, et honore dignitatis quoad irascibilem, per quod convenit homini regnum Dei. Et hoc est, quod dicitur Daniel. 8: in tempore finis adimplebitur visio. Secunda regula est quod finis hujus prophetiae proprius et intrinsecus per totum est in omnibus visionibus: primo magnificatio Dei, quoad gentiles; secundo quoad Judaeos, consolatio populi; tertio praenunciatio Christi, quoad utrosque: et ideo semper invenitur morale, historicum et propheticum. Unde dicitur Oseae 12: et ego visionem omnium multiplicavi, idest multiplicem sensum dedi. Quantum ad causam formalem, prima regula est, quod totus iste liber currit per partem prooemialem in qua ostenditur Danieli collata divinitus sapientia 1 cap. Per partem incidentalem, in qua ponitur Susannae, draconis et Beli historia cap. 13. Et ultra per partem principalem, in qua ostenditur praeeminentia regni Christi ad regnum Diaboli de jure, et aliquando de facto futura, per decem visiones probata in undecim capitulis ordinatae; licet quinque primae respiciunt primum adventum Christi, et aliae quinque ultimum. Prima ergo visio est de statua grandi cujus caput aureum etc. et de lapide absque manibus abscisso, Daniel. 2, in qua notatur Christi conceptio Diabolum invadentis. Secunda visio est de Angelo in fornacem descendente, Daniel. 3, filio Dei assimilato, in qua notatur Christi nativitas ad nostras poenalitates descendentis. Tertia visio est de arbore magna in medio terrae posita et vigili sancto voce magna clamante succidite arborem, cap. 4, in qua designatur Christi praedicatio vitia recidentis. Quarta visio est de fine regis Balthasar et manu describente digito in pariete, cap. 5, in qua designatur Christi passio regnum Diaboli exterminantis, per quem princeps mundi hujus ejectus est foras, Joan. 12. Quinta visio est de missione Danielis in lacum leonum, 6 cap. per Angelum liberati, in qua designatur Christi resurrectio Infernum exspoliantis. Quantum autem ad secundum adventum est prima visio de animalibus monstruosis et de adventu judicis, cap. 7, quae designat ultimae tribulationis totalem processum. Secunda visio est de pugna Persarum et Graecorum sub specie seu similitudine hirci et arietis, cap. 8, quae designat ejusdem tribulationis principalem conflictum. Tertia visio est de hebdomadibus abbreviatis usque ad mortem Christi, 9 cap., quae designat ejusdem tribulationis solatium. Quarta visio est de apparitione viri liberationem populi nunciantis, 10 cap., quae designat ejusdem tribulationis terminum. Quinta visio est de pugna Antichristi et servorum Christi et victoria finali sub similitudine regis Aquilonis et Austri, quae designat ejusdem tribulationis triumphum, 11 et 12 cap. Secunda vero regula est quoad causam formalem, quod quaelibet visio continet distincte materiam de qua est, finem propter quem est, formam secundum quam acta est, principium et causam a quibus habita est, ut patebit in qualibet prosequendo. Quoad causam efficientem est tantum una regula: quod est principalis auctor hujus prophetiae spiritus sapientiae, qui est omnium fundator et dispositor. Verum animadvertendum quod ubicumque est specialis visio, semper ponitur alius gradus virtutis specialiter dispositivus ad promerendum spiritum prophetiae; sicut patet 1 cap. quod ad intelligentiam somnii dispositivum fuit devotio et sobrietas Danielis: est tamen ibi diversitas quaedam: quod in primis quinque visionibus est modus historicus simul et propheticus, sed ex significatione historiae sumptus; est enim narratio rei gestae quae sub Nabuchodonosor, Balthasar et Dario accidit, licet aliud designetur: sed in ultimis quinque visionibus modus est solum propheticus narrans visiones et somnia, quorum solus propheta fuit certus, nilque de eis manifestum est barbaris secundum Hieronymum. Quia ergo intelligentia opus est pro visione, adaperiat nobis dominus intelligentiam visionis ad percurrendum oraculum Danielis.


Caput 1

[89069] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 1 Anno tertio regni Joakim et cetera. Iste liber qui Daniel dicitur, dividitur in tres partes; scilicet in partem proemialem, in qua ostenditur Danieli collata sapientia, primo capitulo; partem principalem, in qua ostenditur regni Christi ad regnum Christi praeeminentia, a secundo capitulo usque ad decimumtertium; partem incidentalem, in qua ponitur Susannae Beli et draconis historia, capitulo decimotertio, erat enim in Babylone. Prima igitur pars habet quatuor partes, seu quatuor conditiones, quas habuit Daniel, cui fuit divinitus collata sapientia; habuit enim servilitatem in statu, quod ostenditur in principio, celebritatem in ortu, ibi: fuerunt ergo inter eos de filiis Juda; sobrietatem in victu, ibi: posuit ergo Daniel in corde suo; subtilitatem in sensu, ibi: pueris autem his dedit Deus scientiam. Quantum ad primam partem, nota quadruplicem causam servilitatis. Prima fuit regis Hierosolymorum transgressio, quae tangitur in principio. Secunda regis Babyloniae ambitio, ibi: venit Nabuchodonosor. Tertia Dei universorum permissio, ibi: et tradidit dominus. Quarta thesauri ac vasorum sublatio, ibi: et partem vasorum. Quantum ad primam partem, nota motivum invasionis terrae Judaeorum, in principio; motivum electionis dictorum quatuor puerorum, ibi: et ait rex Asphenez; mandatum instructionis jam electorum, ibi: et qui possent stare; mandatum ministrationis ad modum seu ritum Chaldaeorum, ibi: et constituit eis rex annonam. Quoad primum nota, quod motivum invasionis terrae Judaeorum fuit regis Hierosolymorum transgressio, quae tangitur in principio; regis Babyloniorum ambitio, ibi, venit Nabuchodonosor. Dei universorum permissio, ibi: et tradidit dominus in manu ejus Joakim thesauri ac vasorum sublatio, ibi, et partem vasorum domus Dei. Primum (dico) motivum, quare rex Babylonis invasit regnum Judaeorum fuit regis Jerosolymorum transgressio, seu rebellio: ideo dicitur, quod anno tertio regni Joakim regis Judaeorum. Iste est Joakim Josiae filius, de quo 4 Reg. 23 legitur, quod Pharao Necao rex Aegyptiorum, postquam occidit patrem suum Josiam, amoto fratre ipsius Joakim, quem populus Juda constituerat regem loco patris sui Josiae, qui Joachaz minor erat aetate ipso Joakim duobus annis, quia Joachaz erat tantum viginti trium annorum, et ideo, amoto scilicet Joachaz, constituit regem Joakim, et condemnavit terram in centum talentis argenti et uno auri, ut dicitur 2 Paralip. 36. Joakim tamen primo nominatus est Eliakim; sed rex Aegypti vertit nomen ipsius in Joakim, in signum servitutis et subjectionis, ut dicitur ibidem. Hic autem fecit malum coram domino, ut dicitur 4 Reg. 23, et 2 Paralip. 36; et ideo, traditus est in manus regis Babylonis, juxta vaticinium Jeremiae prophetae. Intelligendum tamen, quod non est traditus in manus ipsius anno tertio, quo regnare coepit, quia regnavit annis undecim, secundum historiam praedictorum librorum; sed tertio anno, quo tributarius factus fuerat praedicti regis Babylonis; anno enim octavo factus est ei tributarius, et anno undecimo ab ipso recessit: ab octavo autem usque ad undecimum sunt tres: unde dicitur 4 Reg. 34: in diebus illis ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis, et rursum rebellavit contra eum. Hoc autem fecit, audito, quod rex Aegypti quem prius Nabuchodonosor debellaverat, jam adversus Nabuchodonosor rebellaret. Rex autem Babylonis intravit sub jure foederis Jerusalem et despoliatus est eam, et regem Joakim captivum duxit: unde 4 Reg. 24 vocantur latrunculi Chaldaeorum et latrunculi Syriae et cetera. Secundum fuit regis Babyloniorum seu Chaldaeorum ambitio: et ideo venit Nabuchodonosor. Tertium fuit Dei universorum permissio, ibi: et tradidit dominus in manus ejus Joakim hoc autem permisit dominus, ut traderetur in manus regis Babylonis, quia non acquievit verbis Jeremiae prophetae 36 cap. cum tamen acquierint Rechabitae verbis Jonada de non bibendo vino usque in aeternum: propter quod dixit dominus contra Joakim regem Juda, Jeremiae 36: non erit ex eo qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem; quod impletum est, cum a Nabuchodonosor est obsessa Jerusalem. Quartum fuit thesauri ac vasorum sublatio: et ideo dicitur: et partem vasorum domus Dei. Ista est pars eorum vasorum, quae non asportaverat secum in prima obsidione, anno scilicet octavo regis Joakim, et quarto anno regni sui: nam anno octavo regis Joakim ascendit Nabuchodonosor, et fecit eum sibi tributarium, et duxit captivos Danielem et socios ejus, et partem vasorum transtulit, et posuit ea in templo suo, sicut dicitur 2 Paralip. 36. Undecimo autem anno regni sui rebellavit; et tunc Nabuchodonosor sustulit reliquam partem vasorum, de quibus nunc dicitur. Habes igitur quod fuerit motivum invasionis regni Judaeorum, a rege Chaldaeorum: quia regis Judaeorum transgressio et rebellio; regis Chaldaeorum ambitio; Dei universorum permissio; thesauri et vasorum sublatio. Quantum ad secundum, scilicet motivum electionis quatuor puerorum, fuit quaedam scilicet nobilitas generis, ibi: et ait rex Asphenez praeposito eunuchorum: venustas corporis, ibi: in quibus nulla esset macula, decoros forma, docilitas mentis, ibi: eruditos omni sapientia, cautos scientia etc.: firmitas corporis, ibi: et qui possent stare, peritia sermonis, ibi: ut doceret eos literas, et linguam Chaldaeorum. Quia fuit quintuplex, scilicet generis nobilitas, et ideo ait rex Asphenez ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio, et tyrannorum pueros: venustas corporis seu formositas, et ideo in quibus nulla esset macula, decoros forma: mentis et cordis docilitas, et ideo eruditos omni sapientia, cautos scientia etc.: firmitas corporis et membrorum, et ideo qui possent stare in palatio regis: peritia sermonis, et ideo ut doceret eos literas et linguam Chaldaeorum; ista enim praecipue requirunt reges, et requirere antiquitus solebant, praecipue scilicet dignitatem generis; et ideo de genere et semine regio seu tyrannorum eos eligi praecepit; reges enim olim, quia plures habebant uxores, ministros earum castrari faciebant, ut omnis suspitio adulterii tolleretur, et ut mulieres nobiles vilitatem sibi ministrantium non fastidirent, vel ruditatem morum ipsorum corporumque foeditatem, et mentium ruditatem non abhorrerent, eligebantur juvenes inclyti, morigerati, formosi, et eruditi seu industrii, ad quos regendos eligebatur unus peritus, qui super hos esset doctus, ad eorum ministerium, qui eis cibos ministraret, et eorum ruditatem informaret, qualis erat Asphenez praepositus eunuchorum. Quantum ad mandatum instructionis jam electorum, nota, quia ad hoc, quod quis regibus gratiose valeat ministrare, exigitur virtus corpulentiae: et ideo dicitur qui possent stare; habitus scientiae, et ideo eruditos omni sapientia; actus eloquentiae, et ideo et linguam Chaldaeorum, ut tam sapientiam, quam scientiam, qua instituti erant, lingua Chaldaica possent exprimere. Talis fuit David, de quo dicitur 1 Reg. 16, quod venit ad Saul, et stetit coram eo, de quo dictum fuit ei eodem cap.: vidi filium Isaiae Bethlehemitem bene psallere scientem, ecce habitus scientiae, et fortissimum robore, ecce virtus corpulentiae; et prudentem verbis, ecce actus eloquentiae. Et ideo dicitur ibidem, misit Saul ad Isai dicens, stet David in conspectu meo, invenit enim gratiam in oculis meis. Quantum ad mandatum ministrationis secundum ritum Chaldaeorum, nota ea quae faciunt ad ministrationis solemnitatem: quae sunt regis institutio, et ideo constituit eis rex annonam, quia non alius nisi rex eis victum instituit, ut major cura de eis haberetur; ciborum taxatio, et ideo de cibis suis, scilicet ne nobilitas naturae ipsorum cibis vilioribus corrumperetur, vel ingenii ipsorum subtilitas hebetaretur; temporum dilatio, et ideo sic enutriti tribus annis, non enim per parva temporum curricula potest acquiri magna scientia seu industria; et ideo ut melius instruerentur, eis annorum trium spatium assignatur. Quantum ad totam nostram lectionem, nota quatuor moralizationes, a sensu literali proposito elicitas. Prima est, quantum ad primam partem, in qua ostenditur regis Judaeorum a rege Chaldaeorum invasio; tunc enim regnum Judaeorum, hoc est anima, quae regnum est omnium virtutum dominum laudantium et confitentium, a rege Chaldaeorum, seu Babylonis, idest confusionis seu ambitionis, obsidetur, cum rex Joakim, qui interpretatur Dei exaltatio, hoc est voluntas, super omnes potentias animae depravatur; depravatur autem per hunc modum, quia primo praetenditur regalis religio per Joakim regem Judaeorum, sed tamen legi divinae regulariter non subjicitur, sicut nec Joakim, qui verba Jeremiae audire contempsit; confestim subsequitur mundialis ambitio, et sic venit Nabuchodonosor, et obsidet regnum Juda, indeque sequitur direptio omnium virtutum; hinc foetores vitiorum asportantur, et ita, ut hypocrita, apparens religiosus fit primo ambitiosus, ad laudes humanas aspirando, sed confestim ex hoc fit Deo odiosus, ipsius gratiam contemnendo, et per consequens, totus calamitosus, nullam virtutem penitus retinendo. Secunda moralitas est, quantum ad secundam partem capituli, in qua ostenditur quatuor puerorum electio; tunc eligitur quis ad ministrandum regi magno ab Asphenez, quod interpretatur securitas gratiae, cum invenitur in ipso dignitas praelationis, quantum ad perfectionem; puritas intentionis, quantum ad professionem; honestas religionis, quantum ad correctionem; claritas inspectionis, quantum ad institutionem; et cum quis habet ista, securus potest esse de electione divina. Cum enim quis habet dignitatem praelationis, quantum ad perfectionem in qua dignus est, ut aliis praeferatur, ac si esset de semine regio, de numero eorum qui vestiti erant cultu regio, 2 Reg. 22, et iterum habet puritatem intentionis, quantum ad professionem, ut sit absque omni macula et omni vitio, sicut quos elegerunt 1 Machab. 4, elegit enim sacerdotes sine macula; et iterum habet honestatem religionis, quantum ad correctionem, ut sit in ipso correctionis informatio et decoratio, sicut in illo qui est speciosus forma prae filiis hominum, et sicut in Davide correctore vitiorum, qui fuit pulcher aspectu, et decora facie 1 Reg. 16: et iterum habet claritatem inspectionis, quantum ad instructionem, ut vere sit in ipso sapientiae eruditio, quantum ad virtutem naturalem, ut sic sit vere sapiens, qui plebem suam erudit Eccles. 37: sit etiam in ipso scientiae discretio, quantum ad rationalem, ut discernere valeat inter verum et falsum, quia correctio requirit scientiam, ut dicitur Prov. 26: sit etiam in ipso disciplinae informatio, quoad moralem, ut bonum eligat, et malum fugiat, dicens: disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit: tunc vere securus est sub Asphenez, idest sub gratiae protectione. Tertia moralitas est, quoad tertiam partem, in qua praecipitur electorum institutio; tunc autem quilibet bene instituitur, cum habet studii assiduitatem et perseverantiam, in qua sit assiduus in studio, et est quasi regis palatium, hoc est palatium quod studiosus Salomon Paralip. 3, aedificare sibi decrevit; habet etiam disciplinae humilitatem et obedientiae, ut semper sit obediens suo magistro, ut sic possit eum docere diligenter, et semper clamet cum Psalmista, Psal. 118, bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi; habet etiam eloquii suavitatem in qua sit suavis et parcus in verbo; talis enim habet linguam Chaldaicam, hoc est ferocem et extraneam quae parum loquitur, talis est enim lingua sapientium quae ornat scientiam Proverb. 15. Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus capituli: in qua tangitur celebritas puerorum electorum in ortu; et sequitur tertia pars in qua tangitur sobrietas in victu, quae ambo pertinent ad praesentem lectionem. In prima parte tanguntur quatuor ostendentia celebritatem ortus, quorum duo conveniunt omnibus quatuor in generali: quae sunt sublimitas generis in principio, fuerunt ergo inter eos de filiis Juda; genus enim Judae fuit nobilissimum, cui promissum est sceptrum regni et expectatio totius generis humani. Juda (inquit Jacob patriarcha) te laudabunt fratres tui: et sequitur: non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium, Genes. 49. Celebritas nominis, quia imposuit princeps eunuchorum ipsis nomina, Danieli Balthasar; ad judicium enim majoris nobilitatis mutata sunt eis nobilitantia nomina quae solum Chaldaeorum nobilibus debebantur seu congruebant; Daniel enim dictus est Balthasar, quod interpretatur capillus capitis, quia sicut capillus fluit ex capite, sic ipse de genere regio, quod caput sui regni est, fluxit. Quod autem nobilibus hoc nomen quadret, ibidem cap. 5 habetur, Balthasar rex fecit grande convivium. Ananias autem dictus est Sidrach, quod interpretatur decor meus seu decus meum; quia tales in quibus decorus est aspectus digni sunt regis palatio, unde de Davide legitur 1 Reg. 16, quod erat pulcher aspectu, decoraque facie, qui Sauli regi assistebat. Misael autem dictus est Misach, quod interpretatur risus seu gaudium, quia jucundos ministros requirit regalis aspectus: hic est risus quo risit Sara nato Isaac, a quo descendit Misach, tam natione quam nominatione, Genes. 21 dicens, risum fecit mihi dominus et quicumque audierit corridebit mihi. Azarias autem dictus est Abdenago, quod interpretatur auxilium domini, quia tales eum quibus est auxilium Dei, sunt digni regna gubernare, ut possint dicere, auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram, Psalm. 120, uti et David, cum quo auxilium Dei fuit. Et sic patet, quod mutatio nominum istorum ostendit eorum celebritatem in ortu; quia nomen eorum vivit a generatione in generationem, Eccles. 44: ista duo dicta sunt communia omnibus quatuor: duo sequentia sunt propria Danieli: alterum est comitatus virtutis, quia habuit socios virtuosos, ut praedictum est, scilicet Ananiam, Misael et Azariam; talis enim comitatus decebat Danielem qui interpretatur Dei judicium, in quo prudentia. Ipse enim judicium fecit de senibus qui accusaverant Susannam cap. 13 dicens: revertimini ad judicium; scilicet Ananiam, in quo scientia, quod interpretatur donum gratiae domini, quia solus dono gratiae Dei habuit, quod verum judicium proferret, quia Danieli dedit gratiam et misericordiam Deus in eodem capite. Misaelem, quod interpretatur populus Dei, in quo justitia, quia judicium debet concomitari justitia, quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Psalmista Psalm. 88. Azariam, quod interpretatur Dei auxilium, in quo constantia, quia scriptum est, noli quaerere fieri judex, nisi valens virtute erumpere iniquitates, Eccles. 6: et sic patet, quoad celebritatem ortus Danielis, quod interpretatur judicium in quo prudentia, quia prudentia dat vocem, secundum illud Proverb. 8: in viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii. Ostenditur comitatus virtutis continentiae designatae per Ananiam, quod interpretatur donum gratiae, quia continentia donum Dei est, sapientiae 8: et ut scivi, quod aliter non possum esse continens nisi Deus det. Comitatus virtutis justitiae designatur per Misaelem, quod interpretatur auxilium domini, quia absque auxilio domini nemo potest esse constans, quia nemo auxiliatur ei, Daniel. 11. Alterum, quod Danieli proprie convenit, est gradus nobilitatis seu dignitatis, quia Danieli imposuit nomen Balthasar quod est nomen regium, sicut patet infra 5 cap. Et sequitur tertia pars principalis hujus capituli, cum dicitur, proposuit autem Daniel in corde suo, in qua notatur sobrietas in victu: et illa signatur per quatuor: quia primo ostenditur habuisse Danielem constantiam in proposito cordis seu mente, in principio, proposuit ergo Daniel, hoc est firmiter et constanter statuit, ne transgrederetur patrum mandatum, sicut etiam Rechabitae non bibebant vinum, quia fuerat eis a Jonadab filio Rechab patre eorum imperatum, Jeremiae 35: vel forte alimentum et vinum erat idolis immolatum, quia scriptum est Ezech. 20: in idolis Aegypti nolite pollui. Secundo instantiam in sermone verborum, ibi, et rogavit eunuchorum praepositum. Tertio confidentiam in facto, ibi, tenta nos, obsecro, diebus decem vel ibi ante, et dixit Daniel ad Malasar. Quarto evidentiam in signo, post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores. Quantum ad primam partem, scilicet constantiam quam habuit in corde, nota quod duo impediunt parcitatem seu temperantiam: scilicet opulentia ferculorum et abundantia seu inundantia poculorum: et ideo proposuit ne pollueretur de mensa regis contra ferculorum opulentiam. Consueverunt enim in mensa regum fercula in magna opulentia ministrari: quibus imprecatur propheta dicens, Psalm. 68: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. Item quod non pollueretur de vino potus ejus, contra poculorum affluentiam, quia luxuriosa res est vinum et tumultuosa ebrietas, quicumque his delectatur non erit sapiens, Proverb. 20. Quantum ad instantiam, quam habuit in sermone, nota primo Danielis petitionem, ibi, et rogavit; secundo principis responsionem, ibi, et ait princeps: Danielis petitio procedebat ex amore religionis, quod patet, quia vitabat transgressionem, et ideo rogabat eunuchorum praepositum ne contaminaretur, hoc est, ne dehonestaretur, ne corrumperetur, ne diceretur de numero eorum, contra quos loquitur, contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt, Psalm. 54: quia habebat perfectionem. Quia dedit illi Deus gratiam et misericordiam ita ut posset dicere cum apostolo, gratia Dei sum id quod sum et gratia Dei in me vacua non fuit, 1 Corinth. 15. Responsio tamen principis procedebat ex timore damnationis: quod patet quia allegat regis institutionem dicens: timeo enim dominum meum regem qui constituit vobis cibum, de hoc supra eodem capitulo. Et constituit eis rex annonam; formidat condemnationem, et ideo infert condemnabitis caput meum regi, et sic os meum condemnabit me, Job 9: quantum ad confidentiam quam habuit de facto, notandum quod primo supplicat humiliter, tenta, inquit, nos obsecro servos tuos. Ecce magna humilitas, quia de semine regio erat, ut dicitur supra eodem capitulo; et tamen ut servus servum principis eunuchorum implorat humiliter, recolens illud threnorum cap. 5: servi dominati sunt nostri. Tenax vero propositi, cupidus quod perficeret, quod a majore magistratu obtinere non poterat, a minori impetrare contendit, tenta nos, inquit, servos tuos. Non temeritati hoc ascribendum est, sed fidei et credulitati, quod esu cibi vilioris, non tantum corpulentiam pollicetur, sed etiam tempus statuere fatetur diebus, inquit, decem postulat viriliter dentur, inquit, legumina ad vescendum et aqua ad bibendum: ecce virtus mirabilis omnem cibum eorum sibi amoveri, pro pulmento legumina, et pro vino postulat aquam sibi dari, dicens: dentur nobis legumina ad vescendum; nam qui vescebantur voluptuose interierunt in viis, threnorum 4. Tunc quarto implorat hilariter contemplare, inquit, vultus nostros. Ecce quod ante blanditiis cum humilitate, nunc vero serenitate persuadere tentat; quasi diceret: vultus nostri non apparebunt macilentiores vultibus aliorum vescentium cibo regio, de quo supra eodem capitulo timuit princeps eunuchorum, dicens: timeo ego dominum meum regem, qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris et cetera. Contemplare ergo vultus nostros quia vere apparebunt meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescuntur cibo regio, sicut infra dicitur, eodem capitulo. Attentat opus et ita invenit finaliter: qui audito sermone hujuscemodi tentavit eos diebus decem, audita enim ista Malasar humili imploratione vili postulatione, hilari supplicatione, confestim aggreditur probationem et tentavit eos juxta eorum petitionem diebus decem: sed Deus fecit cum tentatione proventum 1 Corinth. 10, quia potens est, et eis qui tentantur auxiliari, ut dicitur Hebraeorum 2. Et ideo sequitur quarta pars, qua ostenditur evidentia in signo, cum dicitur: post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores quantum ad apparentiam decoris et corpulentiores quantum ad existentiam virtutis et vigoris. Pueris autem his dedit Deus scientiam. Ista est quarta pars principalis totius capituli, in qua ostenditur Danielem et ejus socios habuisse subtilitatem. Pueris autem his hoc habet tres partes principales, quia primo ostenditur prophetalis instructio; secundo interseritur eorum regalis praesentatio seu intromissio, ibi, completis: tertio concluditur eorum finalis terminatio in fine capituli, fuit autem Daniel. Prima habet quatuor partes. In prima enim ostendit Scriptura fuisse spiritum prophetiae et intelligentiae in ipsis, et praecipue in Daniele, quantum ad scientiam humanorum, in principio. In secunda quantum ad sapientiam divinorum, ibi, in omni libro et scientia. In tertia, quantum ad intelligentiam occultorum, ibi, Danieli autem dedit Deus. In quarta, quantum ad eloquentiam singulorum, ibi, cum eis locutus fuisset rex. Quantum ad primam partem, nota quod scientia humanorum consistit in discretione materiali; et quia hi habuerunt summam discretionem ad vitandum quicquid poterat eos impellere ad transgressionem legis divinae; praeposuerunt enim luxuriae continentiam, quia constituti sub principe eunuchorum, ut supra eodem capitulo; gulae abstinentiam, quia proposuit in corde suo ne pollueretur de mensa regis, nec de vino potus ejus, ibidem supra: delitiis extollentiae, legis custodiam, supra eodem capitulo. Rogavit principem eunuchorum ne contaminaretur, dedit Deus pueris scientiam ut impleretur illud Proverb. 1. Detur parvulis astutia quantum ad tres, et adolescenti scientia et intellectus quantum ad Danielem. Haec autem obtinuerunt, quia legis praeceptum servaverunt, Levitici 10: vinum et omne quod inebriare potest non bibetis, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum. Disciplina vero consistit in promotione boni: et quia ipsi executi sunt quicquid faciebat ad promotionem boni, tam per orationem quam per afflictionem, ideo dedit eis Deus disciplinam obtinentes cum Davide, quod in oratione petebat, dicens, Psalm. 118: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Bonitatem quantum ad affectum, disciplinam quantum ad effectum. Quantum ad secundam partem, nota quod sapientia divinorum consistit in eruditione puerorum: et quia isti specialiter Daniel intendebat, ad eruditionem pervenit, sicut patet in prosecutione somniorum et etiam visione; ideo data est ei sapientia in omni libro scilicet in Chaldaeorum Scriptura, in qua eorum sapientia continebatur, ut et lecta intelligerent et intellecta de eorum scientia eos erudirent, quia libri isti pueris aperti sunt, infra cap. 7: judicium sedit et libri aperti sunt in degustatione aeternorum. Et quia Daniel summe affectabat degustare aeterna, eo quod vir desideriorum erat, infra cap. 10: ideo collata est ei sapientia divinitus juxta illud, optavi et datus est mihi sensus, et invocavi et venit in me spiritus sapientiae. Sapient. 7. Quantum ad tertiam partem, nota quod intelligentia occultorum consistit in revelationum divinarum reseratione; et ideo, quia Daniel revelationes divinas ostensas per aenigmata et signatas reserabat, sicut patet Danielis 7, de quatuor ventis et de quatuor animalibus monstrosis, dicitur quod dedit Danieli intelligentiam omnium visionum cui dictum est, infra 10 capitulo, Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego loquor ad te; cui ipse respondet eodem capitulo: domine, in visione tua dissolutae sunt compages meae: et consistit in humanarum cogitationum perscrutatione. Et quia Daniel secreta cogitationum humanarum manifestabat, sicut patet infra 2 cap., cum dixit regi, tu rex cogitare coepisti in strato tuo; et etiam rerum futurum eventum praevidebat; ideo dicitur, quia dedit illi Deus intelligentiam somniorum: propter quod narrato somnio Nabuchodonosor, infra 2 cap. ait: hoc est somnium, interpretationem quoque ejus dicemus coram te rex. Quantum ad secundam partem principalem, in qua notatur eorum ad regem intromissio, quae incipit ibi: completis itaque diebus, repetitur temporis nutritionis ipsorum taxatio, cum dicitur completis itaque diebus, hoc est completo spatio triennii temporis (supra, eodem capitulo, ut enutriti tribus annis); concluditur regalis praesentatio, cum dicitur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor; quia sic enutriti et eruditi stare debebant in palatio regis; sic habetur, supra (in eodem cap.) et infra et steterunt in conspectu regis. Quantum ad quartam partem, nota quod eloquentia singulorum, de quibus homo requiritur, consistit in sagaci verborum expressione. Et quia isti sagaciter, quicquid rex sciscitatus est ab eis, exprimebant, ideo dicitur, quod omne verbum sapientiae, ut possent dicere: eructavit cor meum verbum bonum, Psal. 44. In vivaci expressione; et quia isti vivaciter exprimebant, ideo dicitur, et quod non tantum verbum sapientiae, sed et intellectus; quia dominus intellectum dat parvulis, Psal. 118, quales isti erant. Quantum ad finalem terminationem Danielis, quod notatur, cum dicitur: fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis, intelligendum, quod fuit usque ad primum annum, qui regnavit tribus annis; anno scilicet tertio, quo una regnavit cum Dario, sicut patet in principio capituli decimi, ubi dicitur quod anno tertio regni Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli. Pro moralitate personae potes notare, et si vis scientiam acquirere, oportet te habere continentiam castimoniae, quia tali dicitur, Proverb. 1, si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea qua mollit sermones suos: abstinentiam parcimoniae, quia talibus dicitur, Levit. 9: vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis, ut habeatis scientiam discernendi. Observantiam legis divinae, quia de tali dicitur Malachiae 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia Angelus domini exercituum est. Habeas ergo continentiam ob amorem castitatis, quia talis est castimoniae: abstinentiam per rigorem austeritatis, quia talis est parcimoniae: observantiam per fervorem charitatis, quia talis est legis divinae: et sic scientiam a Deo finaliter obtinebis, ut possis dicere cum sapiente, Sapient. 7: dedit mihi horum quae sunt scientiam veram. Notandum, quia solet dubitari, quis Joakim fuit iste, sub quo facta est captivitas. Sed dicendum, quod fuit filius Josiae, sicut patet in explicatione literae, in principio capituli. Item de vasis similiter dicendum, quod pars vasorum remanserat in prima captivitate, et illa nunc asportaverat. Item quod pueri apparuerunt corpulentiores; dicendum quod hoc fuit factum miraculose; quod innuit facta intentio puerorum.


Caput 2

[89070] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 2 In anno secundo regni Nabuchodonosor. In hoc secundo capitulo ponitur secunda facies, et pars secunda totius libri principalis, quae est pars executiva; in qua ostenditur praeeminentia regni Christi et justorum, ad regnum Antichristi et reproborum, per decursum decem visionum, quarum numerus et significatio habita est in principio, sicut ante fuit dictum. Circa primam visionem, quae est de statua illa magna, per lapidem abscissum de monte sine manibus comminuta etc., quatuor sunt notanda; scilicet causa originalis, finalis, materialis, formalis. Causa autem efficiens seu originalis principalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti; sed causa impetrativa fuit puerorum oratio seu devotio, et concors humiliatio. Causa finalis fuit, ut Dei potentia panderetur, ut Daniel sublimaretur, rex humiliaretur, et Dei populus consolaretur; ita quod est ibi finis sub fine. Causa autem materialis est statua ex diversis metallis et testa composita: per quae omnia significatur totius mundi transitus et mutatio, seu successio quatuor regnorum, principatuum scilicet Chaldaeorum, Medorum, Graecorum et Romanorum, usque ad tempora Christi, qui per lapidem abscissum sine manibus significatur. Ita quod per caput aureum illius statuae significabatur regnum primum Assyriorum, quod fuit ditissimum; per cubitos vero regnum secundum, quod studio sapientiae et eloquentiae insistebat plurimum, et conjunctum erat ex Medis et Persis, quasi duobus brachiis. Per ventrem vero et femora, regnum Graecorum, quod in loquendo habuit sonoritatem, aes enim inter omnia metalla est sonorius. Per ferrum vero regnum Romanorum, quod destruxit omnia alia regna, sicut ferrum domat omnia. Pedum vero erat quaedam pars ferrea, quaedam fictilis, quia imperium Romanorum in Orientale et Occidentale fuit divisum. Forma vero consistit in divisione capituli, quod in quinque partes dividitur; quia primo narratur revelatio somnii in principio; secundo mysterii requisitio, ibi, praecepit ergo rex; tertio reseratio mysterii, ibi: tunc Daniel requisivit de lege; quarto repetitio verbi, ibi: et post hoc Daniel ingressus est: quinto revelatio populi, ibi, tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam. Quantum ad primam partem, in qua tangitur revelatio somnii, tanguntur quatuor: scilicet honor praelationis, in principio: tenor ostensionis, ibi: vidit Nabuchodonosor; tenor confusionis, seu afflictionis, ibi: conterritus est spiritus ejus: error oblivionis, ibi: et somnium ejus fugit ab eo. Quantum ad primam partem, dicit, quod anno secundo Nabuchodonosor, majoris filii magni Nabuchodonosor: quod non est intelligendum quantum ad originem, quia, quando interfecit Joakim regem Juda, jam regnaverat septem annis; quia anno quarto regis Joakim super Judam coepit regnare Nabuchodonosor in Babylone, et anno octavo regni Joakim eum tributarium sibi fecit, et undecimo anno, quia rebellatum, ipsum interfecit, ut dicit historia 4 Reg. 24 et 2 Paralip. 36; et ideo, quod dicitur hic, non potest intelligi de secundo anno regni ejus quo ad originem, sed quo ad omnium regnorum subjugationem, qui secundum Andream, fuit tertius a captivitate Aegypti et transmigratione Judae. Et ideo dicit ei infra Daniel, tu rex regum es. Dicto igitur secundo anno vidit Nabuchodonosor somnium; ubi ostenditur tenor ostensionis. Dicitur autem vidit quia visio fuit, qua res, quae postea evenit, in somnio ostensa fuit. Somnium autem dicitur, quia sub tegmine et velamine figurarum fuit ei, quod futurum erat, ostensum. Unde dicitur infra, eodem capitulo: somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt et cetera. Et sequitur tertia pars, in qua notatur tenor confusionis, et conterritus est spiritus ejus; quia forte intellexit destructionem regni sui in somnio futuram: et ideo dicit infra confestim: vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim; et ideo statim sequitur error oblivionis; et somnium ejus fugit ab eo, quia ad terrorem sequitur et oblivio, ut homo non habeat etiam verbum loquendi: unde infra dicit rex: sermo recessit a me, nisi indicaveritis mihi somnium et cetera. Quantum autem ad secundam partem principalem, in qua notatur requisitio mysterii, notantur tria; quia primo ponitur somnii inquisitio, ibi: praecepit ergo rex; secundo sapientum increpatio, ibi: certe scio quod tempus redimitis; tertio eorumdem sapientum condemnatio, ibi: quo audito rex in furore suo versus. Quantum ad primum, primo nota, quod ad somnii interpretationem curavit convocari sapientes, ibi: praecepit ergo rex ut convocarentur harioli et cetera. Qui quadruplicis generis sunt: scilicet harioli in aris vaticinantes, sicut Balaam de quo legitur Num. 23, qui dixit Balac, aedifica mihi septem aras. Magi praecipui astronomi in astris conjecturantes inter Chaldaeos. Matth. 2 dicunt magi: vidimus stellam ejus in oriente. Malefici idem sunt quod venefici mentes hominum alterantes, formas rerum immutantes; sicut dicitur Exod. 7, quod cum virga Aaron versa fuit in colubrum, vocavit Pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi permutationes suas Aegyptiacas, et arcana quaedam similiter; et Chaldaei, qui sunt generaliter omnes de Angelis sermocinantes seu eloquentes, seu in aliqua facultate instructi, de quibus dicitur supra 1 cap., ut doceret eos literas et linguam Chaldaeorum. Secundo nota regis allocutionem, ibi: et dixit rex ad eos: in qua continetur triplex interrogatorium, et triplex responsorium una conclusione conclusum. Ita quod rex primo quaerit, cum simplici confessione, et abnegatione scientiae, ibi: vidi somnium; secundo audita eorum responsione cum feroce comminatione saevitiae, ibi: nisi indicaveritis; tertio cum multiplici promissione substantiae, ibi: si autem somnium et conjecturam; et juxta hoc interponitur sapientum primum responsorium; quia primo respondent se ignorare visionem regis, ibi: responderunt regi Syriace; secundo respondent se ignorare interpretationem visionis, ibi: responderunt; tertio impletionem facti, ibi: respondentes Chaldaei coram rege. Quantum ergo ad primum interrogatorium, quo rex quaerit cum simplici abnegatione scientiae, dicit: vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim: confitetur enim se ignorare visionem; si tamen audiret ab alio quid esset id quod viderit, cognoscet veram esse ejus interpretationem; quia sicut Gregorius (homilia 1 super Ezech.) cum Daniel somnii regii ordinem diceret; quicquid ex eo venturum sequebatur apparuit: et ideo ad hoc aperiendum vocari fecit plurimos, ut quod per se non possent singuli, juvantes complerent universi: et ideo vocari fecit supradictos sapientes, quibus dixit: vidi somnium. Et confestim subjungitur eorum responsio in qua se confitentur ignorare visionem rei, cum dicitur: responderunt regi Syriace, idest more Syriaco; primo bona regi imprecando, cum dicitur: rex in sempiternum vive, quia hic est modus bona imprecandi regibus dicendo, vivat rex, juxta id, 3 Reg. 1: et dixit omnis populus, vivat rex Salomon; secundo ad interrogata per modum investigatorium respondendo, cum dicitur: dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus, cum tamen somnii relatio esset veritatis interpretativae probatio; quia sicut dicit Gregorius Homil. 1 super Ezech. non solum ab eis interpretationem somnii, sed etiam somnium quaesivit, ut nimirum ex praeterito colligeret quid in eorum responsionibus de futuro etiam constaret. Et sequitur secundum interrogatorium, in quo rex quaerit cum feroci comminatione saevitiae, cum dicitur: et respondit rex et ait: sermo recessit a me. Sermo, inquit, recessit a me: et hoc dicit quia somnium ejus fugit ab eo, ut dicitur supra eodem capitulo. Secundo saevam sententiam comminatur nisi, inquit, indicaveritis mihi somnium: in quo ponitur saevitiae titulus, cum dicitur: nisi indicaveritis mihi somnium, qui titulus includit scilicet somnii repetitionem, cum dicitur: nisi indicaveritis mihi somnium, ut dictum est supra, vidi somnium et mentem confusus ignoro quid viderim: et somnii expositionem, cum dicitur conjecturam ejus, pro qua conjectura spondet immediate infra dicens: si autem somnium et conjecturam narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Secundo saevitiae effectus, cum dicitur: peribitis vos et domus vestrae publicabuntur. Nunc ostenditur duplex effectus; quia primo comminatur corporum destructionem, cum dicit, peribitis vos; de quo dicitur infra eodem capitulo, quod ad hanc saevitiam quaerebantur Daniel et socii ejus ut perirent; secundo comminatur rerum direptionem seu confiscationem, cum dicitur et domus vestrae publicabuntur, idest confiscabuntur, hoc est in potestatem regiam redigentur, quia fiscus est bursa regia in defensionem reipublicae a quo bona ipsi tradita publice per praeconem venalia exponuntur, et inde recte publicari dicuntur, juxta illud Esdrae 6: dixit rex Darius: a me decretum est ut omnis homo, qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo sua, et erigatur et configatur in eo, et domus ejus publicetur. Et sequitur tertium interrogatorium in quo quaerit cum multiplici promissione substantiae, cum dicitur: si autem somnium et conjecturam ejus narraveritis, de quo supra dixi vobis, quod nisi somnium et conjecturam ejus indicaveritis, peribitis, et domus vestrae publicabuntur; si tamen narraveritis praemia, idest pro praemio, et dona et honorem multum accipietis a me. Nota quod promittit eis duplex praemium pro duplici certificatione qua certificari petebat; nam quaerebat certificari de somnio, et pro hac certificatione promittit praemium opulentiae seu affluentiae divitiarum, cum dicit, praemia, idest pro praemio, et dona. Talia sunt dona, de quibus Eccles. 20. Xenia et dona excaecant oculos judicum. Item quaerebat certificari de conjectura ipsius somnii, et ipsius interpretatione et probatione; et pro hac certificatione promittit excellentiam praelationum, cum dicit, quod non tantum pro praemio accipietis dona, sed etiam honorem multum, idest excellentiam qua aliis praelati eritis. Et quod hoc ita intelligatur, patet per effectum consequentem Danielem pro somnii revelatione, et ipsius interpretatione, infra eodem capitulo in fine; ubi dicitur, quod tunc post interpretationem somnii rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei; quantum ad honorem et excellentiam praelationis eo quod ei dedit dominus honorem servitutis, ut dicitur infra 13 cap. Item munera multa et magna dedit ei, quantum ad dona et opulentiam divitiarum: pro earum receptione, inf. 5 cap. respondit Daniel Balthasar regi, munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da. Et sequitur secundum responsorium sapientum, in quo ostendunt se ignorare interpretationem visionis, cum dicitur: responderunt secundo atque dixerunt, rex somnium dicat servis suis; ubi notandum, quod primo responsorio tenuerunt modum imprecationis dicentes, rex in sempiternum vive; nunc vero tenent modum sublimationis et humiliationis dicentes: rex somnium dicat servis suis, ut qui placare non poterant bona imprecando, placarent saltem ipsum extollendo, et se ipsos humiliando, humiliter respondendo. Responsio mollis frangit iram, ut dicitur Prov. 15. Ubi duo faciunt; primo quia petunt veri revelationem, cum dicunt: rex somnium dicat servis suis: in quo manifeste confitentur se ignorare somnium visum, de quo infra; dicunt enim regi, non est homo rex super terram qui sermonem tuum possit implere. Secundo promittunt veri expositionem, quando dicunt: et interpretationem ejus indicabimus; cum tamen, sicut dixi supra, somnii revelatio esset veritatis interpretativae probatio: et ideo secundum Gregorium non solum ab eis interpretationem somnii, sed etiam somnium quaesivit, ut nimirum ex praeterito colligeret, si quid verum in eorum responsionibus de venturo certum tenerent. Posita autem sapientium vocatione, et regis allocutione, per quam quaeritur somnii reseratio et ipsius interpretatio, sequitur pars in qua ponitur, habita duplici responsione, regis increpatio, cum dicitur: certe scio quod tempus: in qua facit duo; quia primo increpat eos imponendo eis quod quaerant temporis dilationem, ibi: certe scio quod tempus redimitis, id est dilationem quaeritis, facientes juxta illud apostoli Ephes. 5, redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Hoc autem imponitur, quod faciebant propter duo; scilicet quaerebant dilationem, utrum reciperet somnii recordationem; et ideo dicit: scientes quod sermo recessit a me, hoc tamen non scitis per propriam investigationem seu divinam revelationem, sed per meam relationem, qui vobis dixi supra, sermo recessit a me, et jam quaeritis dilationem, ut veniam ad ejus recordationem. Secundum autem, propter quod quaerebant dilationem, ut eis impositum fuit, est; tum quia intendebant ad ipsius deceptionem componendo falsam somnii expositionem. Propter quod dicit: si ergo somnium non indicaveritis mihi; de quo dixi vobis, quod si non indicaveritis mihi, peribitis vos et domus vestrae publicabuntur: una est de vobis sententia, hoc est unum sciendum de vobis: quod interpretationem fallacem (quantum ad oris prolationem, quia lingua fallax non amat veritatem, Prov. 26) et deceptione plenam (quantum ad mentis conceptionem, quia haec est humanae vitae deceptio, Sapient. 14) composueritis, idest finxeritis: unde infra 13 cap. dicit de Susanna et de ipsis senibus qui finxerunt falsam relationem: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiosi composuerunt adversum me. Secundo infestat eos ad somnii relationem, cum dicit: somnium itaque dicite mihi. Ubi facit duo; quia primo petitionem scilicet proponit, cum dicit: somnium itaque dicite mihi de quo supra dixi vobis, vidi somnium et mente confusus ignoro rem quam viderim; secundo rationem petitionis exponit ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquimini; quia prioris relatio est sequentis probatio. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem ejus quoque veram loquimini, ut cum dixeritis somnium dicere possim, verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus, infra eodem capitulo. Sequitur secunda pars; in qua ponitur sapientum tertia responsio, in qua ostendunt se ignorare impletionem facti, cum dicitur: respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt. Ostendunt autem se ignorare impletionem facti, quod rex exigit ab eis tum quia est supra facultatem humanae conditionis, propter quod dicunt: non est homo, rex, super terram qui sermonem tuum possit implere, quia res sunt difficiles quas tu quaeris, et ideo non potest homo eas explicare sermone, quia cunctae res difficiles nec potest eas homo explicare sermone (Ecclesiast. 1) tum quia est contra consuetudinem regiae inquisitionis: propter quod addunt, sed neque regum quisquam magnus et potens, verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni hariolo, et mago, et Chaldaeo, quia gloria Dei est celare hoc verbum, licet gloria regum sit investigare sermonem, Proverb. 15: tum quia est contra ordinem mundanae cognitionis; et ideo subjungunt: sermo quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis: ac si dicant, non est hoc secundum ordinem fabricae mundanae quod sermo iste gravis, sicut tu quaeris, per hominem indicetur; quia sermo quem tu quaeris potestate plenus est, ut dicit Eccles. 8, quia id est proprium divinae cognitionis: et ideo adjungunt: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Attribuebant autem Daemonibus divinitatem, de quibus Psal. 95, omnes dii gentium Daemonia. Et sic patet quod ipsi excusando se, accusant regem quasi reprehendendo ipsum de calliditate, eo quod quaerit ab eis quod est supra facultatem conditionis humanae, quod est contra consuetudinem inquisitionis regiae quod est contra communem ordinem potestatis mundanae, cum sit cognitionis divinae, ac per hoc impossibile. Et sic confestim procedit ad prolationem crudelis sententiae, cum dicitur: quo audito rex in furorem versus, ubi ponitur sapientium condemnatio. Ubi notanda saeva indignatio, cum dicitur: quo audito rex in furorem versus in ira magna. Haec est ira et furor seu indignatio, de qua Proverb. 16: indignatio regis nuncii mortis; et ideo ex indignatione in furorem versus, et in ira magna propter duram responsionem eorum, quia sermo durus concitat furorem, Prov. 15, et quia ira non habet misericordiam, nec erumpens furor, Prov. 27: ideo confestim sequitur saeva promulgatio, cum dicitur: praecepit omnes Babylonis sapientes, sicut supra dixerat eodem capitulo, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur; et ideo statim sequitur saeva executio, cum dicitur: et egressa sententia sapientes interficiebantur. Haec est promulgata sententia regis, unde quaerebantur juxta edictum regis ut interficerentur: de qua sententia infra quaerit Daniel eodem capitulo, ob quam causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Et sequitur pars tertia principalis totius capituli. In quo notanda reseratio totius mysterii, cum dicitur, tunc Daniel requisivit de lege. Ubi Daniel facit quatuor; quia primo requirit regem differre poenam. Ubi tangitur Danielis diligens requisitio, cum dicitur, tunc Daniel requisivit de lege atque sententia, id est quae conditio esset posita sapientibus, ob quam novo impetu mortem subirent. Requisivit ipse Daniel, quia qui requirunt dominum animadvertunt omnia, Proverb. 28; et ideo ipse haec omnia diligenter quaesivit: et sermonis propalatio, cum dicitur, cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, cui Danieli dixit rex infra eodem, putas ne vere potes mihi indicare somnium quod vidi, et interpretationem ejus? Humilis supplicatio, cum dicitur: Daniel ingressus rogavit regem: ex consuetudine enim habebat ut se humiliaret, sicut supra cap. 1, habetur quod rogavit eunuchorum principem. Secundo recurrit ad mentis devotionem, cum dicitur: et ingressus est domum. Ubi primo tangitur secreta recollectio, cum dicitur: et ingressus est domum suam: nam qui vult recurrere ad mentis devotionem, debet ingredi domum per secretam recollectionem. De tali dicitur Eccles. 4, custodi pedem tuum ingrediens domum Dei. Secundo discreta consultatio, cum dicitur, indicavit Ananiae, Misaeli et Azariae sociis suis negotium, ut scilicet commune periculum communis oratio amoveret, qua tres, infra 3 capite, orantes a fornace ignea sunt liberati: ubi Ananias stans oravit sic, benedictus es domine et cetera. Tertio aperitur postulatio, cum dicitur, ut quaererent misericordiam a facie Dei; quia scriptum est, Ps. 104, quaerite et confirmamini, quaerite faciem ejus, ut quaererent, (inquam), misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, id est sententiae revelationem, quia quaerebantur Daniel et socii ejus, ut perirent. Quarto recipit divinam inspirationem, cum dicitur, tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est, ubi tangitur primo status principalis ipsius conditionis, cui facta est inspiratio, quia tum Daniel de se loquitur tamquam vero more Hebraico, sicut Moyses dicebat, Exod. 36, et dixit dominus ad Moysen. Hic est Daniel cui dedit Deus intelligentiam omnium visionum et somniorum, ut dicitur 1 capite supra. Secundo modus et tempus revelationis ipsius visionis, quia, mysterium per visionem nocte revelatum est: qui dicit infra regi eodem capitulo, sed est Deus in caelo revelans mysteria. Quinto assurgit ad gratiarum actionem, cum dicitur, et benedixit dominum caeli, et ait. Hoc enim consuetum erat a sanctis patribus, scilicet referre gratiam de receptis beneficiis. In gratiarum autem actione primo recognoscit Dei magnificentiam, cum dicitur: sit nomen domini benedictum a saeculo, et usque in saeculum, idest a tempore, quod non est aeternum, magnificetur, juxta illud, et nomen domini benedictum ex hoc nunc, et usque in saeculum, Ps. 112. Recognoscit autem Dei magnificentiam attribuendo ei quicquid attribuitur humanae industriae: et ideo dicit, quia sapientia et fortitudo ejus sunt, quia omnis sapientia a domino Deo, et cum ipso fuit semper, Eccl. 1. Et fortitudo, quia de caelo fortitudo est, 1 Mach. 3. Quicquid attribuitur mundanae influentiae: et ideo dicit, ipse mutat tempora et aetates, quia ab omnipotente non sunt abscondita tempora, Job 33. Quicquid attribuitur casui seu fortunae, cum dicit: transfert regna et constituit, quia ei inclinata sunt regna, juxta illud, Psal. 45: conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna. Secundo recognoscit Dei munificentiam, quia largitur ne ea quae in mundo fiunt, industriae humanae vel influentiae mundanae, vel casui seu fortunae attribuantur. Quicquid fit sapienter et fortiter ab omnibus, quod videtur esse industriae: quicquid mutatur in naturalibus, quod videtur esse influentiae: quicquid variatur in regnis et rebus, quod videtur esse casus seu fortunae, totum attribuit divinae providentiae humanorum, et sapientium divinorum; et ideo dicit etiam, dat sapientiam sapientibus: et ideo dicit Eccles. 51: danti mihi sapientiam dabo gloriam; scientiam humanorum; et ideo dicit, scientiam intelligentibus disciplinam, supra 1, cap. pueris autem his dedit scientiam et disciplinam in omni libro et scientia; intelligentiam occultorum, et ideo dicit, ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Revelat inquam profunda et abscondita humanae industriae; ipse enim revelat profunda de tenebris. Job 12: novit in tenebris constituta. Humanae intelligentiae, quia ipse novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; et lux cum eo est divinae sapientiae, quia ipse lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, 1 Joan. 1. Eloquentiam singulorum, et ideo dicit, tibi Deus patrum nostrorum confiteor etc. et ideo confitebor domino nimis in ore meo, in medio multorum laudabo eum, Psal. 108, quare te laudo quia dedisti mihi, sapientiam, in elucidatione aenigmatum, visionum, et somniorum, quia tu sapientiam praestas parvulis: et ideo confiteor tibi pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis. Matth. 11: fortitudinem, in perpessione laborum et periculorum, et ideo fortitudinem meam ad te custodiam, Psalm. 58. Et sermonem regis aperuisti mihi, de quo ejus sapientes responderant quod non esset homo super terram, qui sermonem ejus posset implere, supra eodem cap. Et sequitur quarta pars principalis totius capituli, in qua tangitur repetitio seu relatio visionis, cum dicitur. Et post haec Daniel ingressus ad Arioch. Ubi facit quatuor per ordinem; nam primo reprimit regis indignationem, in principio; secundo allicit ad mentis attentionem, cum dicit, et respondens Daniel coram rege ait; tertio aperit regi visionem, ibi, somnium tuum; quarto disserit ejus interpretationem, ibi, interpretationem quoque ejus dicemus coram te rex. In prima parte facit quatuor; quia primo Daniel ad eum, cui data fuerat crudelis sententia fidenter ingreditur, cum dicitur, et post haec Daniel ingressus est ad Arioch, hoc est post gratiarum actionem, ut petitio ejus in gratiarum actione innotesceret apud Deum, secundum apostoli praeceptum, Philipp. 4. Ingressus est ad principem, ad Arioch principem quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis. Secundo eumdem prudenter alloquitur, cum dicitur: sapientes Babylonis ne perdas de quibus dictum est supra, quod praecepit rex ut perirent omnes sapientes Babylonis et cetera. Tertium facit, quia primo reprimit ipsius malitiam, cum dicitur sapientes Babylonis. Deinde praecepit rex, ut dictum est, quod perirent. Captat benevolentiam, cum dicit, introduc me, nam principem eum facit gratiae quam solus habere poterat, ut ejus benevolentiam captet, de quo dicitur, confestimque eum introduxit ad regem. Promittit veram interpretationem, ibi, et solutionem. Quarto festinanter ad regem introducitur, ibi, tunc Arioch festinus introduxit Danielem. Ubi primo notanda Danielis praesentatio, cum dicitur, tunc introduxit Danielem; secundo introducitur status, seu conditio, ibi, quia inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, de quibus praeceperat rex supra 1 cap. quod introducerentur de filiis Israel, inter quos interfuerunt de filiis Juda Daniel et ceteri. Tertio causa introductionis et ratio, quia qui solutionem regi annunciet, sicut promisit supra eodem cap.: et solutionem regi narrabo. Quarto audacter a rege requiritur, ut dicitur, respondit rex, et dixit Danieli cujus nomen erat Balthasar. Supra 1 cap. habemus quod princeps eunuchorum imposuit eis nomina Danieli Balthasar et cetera. Dixit autem ei putasne potes mihi indicare somnium? De quo supra eodem cap. dixit frequenter sapientibus Babylonis, somnium igitur et interpretationem ejus indicate mihi. Quia ergo Daniel per dictam promissionem, quod scilicet diceret somnii solutionem, repressit regis indignationem, confestim conatur ipsum allicere ad mentis attentionem, cum dicitur, respondit Daniel coram rege. Reddidit autem ipsum attentum propter tria; tum quia id de quo quaeritur certificari, est occultum humanae sapientiae: et ideo dicit, mysterium quod rex interrogat. Sic autem explicat, ut se et alios excuset, quia de hoc humanae sapientiae sit impossibile respondere, et ideo mysterium, idest occultum. Vobis, ait Christus, datum est nosse mysterium, Matth. 13. Tum quia est arduum et absonum eloquentiae mundanae, et ideo sapientes magi et harioli et haruspices, non sapientes ut ceteri, quia scriptum est Isaiae 29, peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, eo quod Deus fecit stultam sapientiam hujus mundi 1 Corinth. 1. Nomina alia exposita sunt superius, excepto haruspices, qui inter certa spatia in aere designata, quae ipsi vocant templa, ex volatu avium in sapientia illa facta futura cognoverunt. Tamen quia hoc est proprium divinae providentiae, ideo dicit, sed est Deus in caelo revelans mysteria de quo dixi supra, quod ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Hic autem indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt in novissimis temporibus; quae cum sapientes tui tibi nequeunt indicare, sicut dixi supra immediate, ista tria multum debebant ipsum reddere attentum. Et quia indicaturus erat ei Daniel quod erat humanae sapientiae occultum, et mundanae eloquentiae absonum, et divinae providentiae proprium, ideo confestim aperit regi suam visionem cum dicitur; somnium tuum et visiones capitis tui, ubi sic procedit; quia primo narrat ei secretum suae cogitationis, cum dicit, tu rex cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec, quia cogitando videt homo quid agendum sit vel non: cogitavi, ait postea, dies antiquos. Secundo narrat instinctum divinae inspirationis, cum dicit, mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, quia sapientia hominum non est mecum. Proverb. 30. Tertio refert ei visionis ordinem cum dicit, tu rex videbas. In revelatione autem visionis sic procedit; quia primo dicit quod visio ipsa incussit regi terrorem: et ideo dicit: tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis, nam ejus magnitudo erat, quia grandis; ejus altitudo quia sublimis; ejus fortitudo, quia contra te qui fortis es inter reges; ejus pulchritudo, quia terribilis incussit tibi terrorem grandem, quia visio ostensa opus grande videbatur, 1 Paralip. 29. Opus enim grande est, neque homini praeparatur habitatio. Secundo quod praeostendit ei quemdam honorem, quia hujus statuae caput erat ex auro etc., cujus expositio patet. Tertio incussit stuporem, quia videbas ita donec lapis abscissus, cujus expositio patet. Quarto concludit rigorem, quia lapis iste factus est mons magnus et implevit universam terram, cujus expositio patet etiam. Sequitur secunda pars: et ponitur somnii interpretatio seu explicatio, cum dicitur: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. Ubi primo laudat ejus praelationem, dicens, tu rex regum es, hyperbolice loquitur, quia in sola Orientali mundi plaga regnabat. Secundo explicat ejus defectionem. Tu es caput aureum, et post te consurget regnum aliud, ergo tu deficies, sed erit minus te, idest minus dignitate, sicut argentum indignius auro, tertium, vero, aliud regnum aereum, quantum ad dignitatem sed latius, imperabit universae terrae, minus tuo regno quantum ad dignitatem, sed latius imperabit; sic patet quod tempore Alexandri regnum Graecorum latius imperavit; quod fuit significatum per aes sonorum, quia Graeci in eloquentia multum claruerunt; postea consurget quartum regnum, quod reget in virga ferrea, domando omnia, sicut patet de regno Romanorum; sed regnum illud habebit quamdam partem debilem, quamdam fortem; utraque tamen surget ex virtute dominantium, sicut ex plantario ferreo, pedes fictiles et ferreos exire vidisti. Tertio manifestat regni Christi promotionem, cum dicitur: in diebus illis suscitabit Deus caeli regnum, quia hoc regnum omnium saeculorum cujus dominatio in omni generatione et generationem. Quarto indicat regni Christi permansionem, quia consumet universa haec et ipsum stabit in aeternum, quia in aeternum non dissipabitur, ut dicitur supra immediate. Et sequitur quinta pars principalis totius capituli, in qua tangitur revelatio populi: in qua primo regis superbia reprimitur et humiliatur, ibi, tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam. Secundo divina potentia panditur seu manifestatur, ibi, loquens ergo rex. Tertio pauperis sapientia erigitur seu exaltatur, ibi, tunc rex Danielem sublime extulit. Quarto moestitia populi solatur seu consolatur, ibi, Daniel autem postulavit a rege. Quantum ad totum capitulum, nota quatuor argumenta litteralia. Et est primum, quod menti curiosae ingerunt se gratis sapientia, sicut patet hic de Nabuchodonosor, quod ex vehementi imaginatione eorum, quae post ipsum erant futura, somniavit exterminium sui regni, quia multas curas sequuntur somnia. Eccles. 5. Secundum est quod omnis humana sapientia confitetur se ignorare futura, sicut patet hic de sapientibus Babylonis, dicentibus, non est homo, rex, super terram qui sermonem tuum possit implere: et Daniel ait, mihi quoque non inest sapientia, quae in me est plus, quam in cunctis viventibus; sed sacramentum hoc revelatum est: (et infra), Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt, nec ego, (supple), nec alius homo. Tertium est, quod modus est nunciorum, quod quicquid fortunae aut prosperitatis casu se offert, sibi attribuant, ut eorum industriae imputetur: quia sicut patet hic de Arioch, qui dicit se Danielem reperisse, qui regi solutionem somnii indicaret, cum tamen ipse Daniel per sese obtulerit non vocatus. Quartum est, quod dona et honores possunt recipi ab infidelibus, si tamen aliqui fructus spirituales sperantur inde sequi; ut patet hic quod Daniel permisit se a rege honorari, et etiam munera ab eo receperit. Dubia possunt esse tria. Primo cum dicat, quod anno secundo regni sui vidit Nabuchodonosor hoc somnium, cum tamen anno ad minus tertio fuerint pueri introducti. Respondetur, quod anno secundo subjugaturae, qua subjugaverat sibi tam Judaeos quam gentiles, et fuit monarchia totius partis Orientalis, vidit hoc somnium; pueri autem fuerant anno tertio, regni scilicet, introducti. Secundum dubium est, quomodo poterat certus esse de somnio, cum nihil de ejus memoria remansisset. Dicendum, quod in hoc differt memoria a reminiscentia: quia in memoria est plena retentio specierum: reminiscentia autem est, quando specie deleta, retinetur aliquod vestigium speciei, per quod homo venit in recordationem rei pristinae, per aliqua ab aliquo audita, et ex hoc recordatur se audivisse, et tale vestigium in ipso remanserat. Tertium dubium est. Utrum fides sit somniis adhibenda; quia ubi multa sunt somnia, multae sunt vanitates. Dicendum, quod somnia contingunt quinque modis; aliquando ex nimia evacuatione, sicut in infirmis; aliquando ex nimia repletione, sicut in crapulosis; aliquando ex vehementi imaginatione, sicut in phantasticis; aliquando ex diabolica illusione, sicut in luxuriosis; et nulli istorum modorum fides est adhibenda. Quinto autem fit, seu contingit somnium ex spiritus sancti revelatione, et tunc aliquid significat: et isto modo ultimo habet quinque differentias, secundum Augustinum de spiritu et anima; quia aliquando in somno apparet aliqua persona sacra, indicans somnianti aliquod futurum, et tunc oraculum; aliquando in somnio est verae rei species, quae postea est futura; et tunc dicitur visio; aliquando est res futura sub aliquo tegmine et velamine figurarum, sicut spicae pro hordeis, et tunc dicitur somnium; aliquando ex magna attentione videntur in somniis aliqua divina, quae postea eveniunt, et dicitur tunc insomnium; aliquando partim dormiens et partim vigilans homo aliqua intuetur, et tunc dicitur apparitio; quando aliquo istorum modorum fit, si tamen interpretatio sit a Deo, illi tunc fides est adhibenda. Moralitates sunt tres de statua. Prima est, quod per statuam intelligatur quaecumque fictio humanae simulationis, idest vita simulata, in qua caput aureum est operatio bona, de quo dicitur Ezech. c. 7, aurum eorum in sterquilinium erit. Pectus argenteum, locutio sancta, de quo Isaiae 1, argentum tuum versum est in scoriam; venter aereus similitudo facta; aes enim compositum est ex aurichalco, quod est simile auro, quod non est aurum sed metallum foetidum, et ex stamno, quod est simile argento; per quod vita foetida designatur; et de tali qui talem vitam ducit, dicitur Daniel. c. 14, quod est intrinsecus luteus, forinsecus aereus; crura ferrea, obduratio ficta: quia quod finxit in corde suo, vult omnino tenere. Talium peccatum, ut peccatum Judae, scriptum est stylo ferreo, ut dicitur Jerem. 17. Pedes qui partim erant ferrei, partim fictiles, sunt signum delectationis, quae significatur per partem fictilem et luteam; et de talibus dicitur in Psal. 2, et tamquam vas figuli confringes eos; et signum pertinacis excusationis designatae per partem ferream, quia suam carnalitatem semper excusat pallio alicujus simulationis: contra quam dicitur Deut. 28, sit caelum quod supra te est, aereum, et terra quam calcas ferrea. Talis ergo est statua, per quam designatur vita ficta seu simulata; et de tali dicitur Genes. 19, quod versa est cum uxore Loth in statuam salis. Secunda moralitas est, quod per caput intelligatur vanitas mundana, per pectus popularis fama, per ventrem temporalis vita, per crura saecularis potentia, per pedes vero clericalis avaritia simul cum luxuria. Tertia moralitas est de his qui non possunt cognoscere hujus statuae fictionem; quia non harioli, per quos designantur sacerdotes simoniaci; et ideo nec ab hariolis aliquid siscitemini, dicitur Levit. 19. Non magi, per quos designantur vani philosophi; et ideo non declinetis ad magos, Levit. 19. Non Chaldaei, per quos designantur collegia superborum, quia non est solium filiae Chaldaeorum, Isaiae 47. Non malefici, per quos designantur jurisperiti, contra quos salvator, Matth. 23, vae vobis jurisperiti qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introivistis, et eos qui introibant prohibuistis. Sed hanc cognitionem habet Daniel, per quam designatur confidentia veritatis; quia qui confidunt in illum intelligent veritatem, Sapient. 3. Et ideo Danieli data est intelligentia sermonum Daniel. 1. Sydrach, per quem designatur continentia puritatis; quia qui continens est justitiae, apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata, Eccl. 15: et ideo Sidrach inter alios data est scientia et disciplina in omni libro et sapientia, Dan. 1. Misach, per quem designatur consistentia aequitatis, quia stabunt justi in magna constantia, Sapient. 5: et ideo Misach data est sapientia sicut ceteris ut supra: Abdenago, per quem designatur assidentia humilitatis, quia assidentem illam sororibus suis inveniet, Sapient. 6: et ideo Abdenago obtinuit sicut et ceteri, ut supra.


Caput 3

[89071] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 3 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream. Hic ponitur secunda visio quae una post aliam ordinatur, secundum Hieronymus, ut sicut barbari per primam inducti sunt ad cognoscendum Dei potentiam, ita cognoscerent per istam secundam alium dominum non esse adorandum etiam metu mortis, per puerorum constantiam. Et licet haec visio sit de se historica, est tamen prophetica propter finem; scilicet propter apparitionem Angeli filio Dei assimilati, qui descendit ad liberandum pueros de fornace, in quo visio tangit personam Christi. Et ostenditur in totali hac visione praeeminentia regni Christi et justorum ad regnum Antichristi et reproborum. Causa autem efficiens seu originalis hujus visionis est instinctus spiritus sancti, sicut in prima visione, habitus ex humilitate puerorum, patientia et tribulatione. Causa finalis est, ut Dei magnalia promulgarentur: unde dicitur circa finem, quod Nabuchodonosor dixit: signa et mirabilia fecit apud me Deus, ut Sidrach, Misach et Abdenago exaltarentur: unde dicitur infra ibidem, quod tunc rex promovit Sidrach, Misach et Abdenago in provincia Babylonis, et per consequens Dei populus consolaretur. Causa materialis est statua aurea, puerorum constantia, ardens fornax et Angelus liberans. Notandum tamen quod licet hoc factum fuerit totum reale, corporale seu visibile, quantum ad erectionem statuae aureae et puerorum punitionem, ac per hoc historicum; fuit tamen visio etiam quid propheticum propter apparitionem ad puerorum liberationem. Causa vero formalis tangitur in modo describendi et dividendi hanc visionem; quae talis est. Nam haec visio describitur ad modum cujusdam judicialis sententiae; et habet tres facies seu tres partes; quia primo ponitur puerorum condemnatio maligna in principio. Secundo eorum liberatio benigna, ibi, et ambulabant in medio flammae. Tertio eorum exaltatio condigna, ibi, tunc rex Nabuchodonosor obstupuit. Circa condemnationem malignam et indignam, tria facit Scriptura; quia primo notat causam litigii in principio. Secundo formam judicii, ibi, statim in ipso tempore ascendentes. Tertio poenam supplicii, ibi, tunc Nabuchodonosor repletus furore. Circa primum, scilicet causam litigii quae fuit, quia pueri noluerunt statuam erectam seu factam a Nabuchodonosor adorare, facit Scriptura quatuor. Primo ponit statuae constitutionem seu constructionem in principio. Secundo statuae promulgationem, ibi, itaque Nabuchodonosor misit. Tertio statuae dedicationem, ibi, tunc congregati sunt satrapae. Quarto statuae adorationem, ibi, post hoc igitur statim ut audierunt. Circa constitutionem seu constructionem statuae notandum primo quae causa principalis, fuit enim humana celebritas, quia dicitur, quod rex Nabuchodonosor fecit; hic est enim Nabuchodonosor qui summum prosperitatis locum inter homines assecutus, quia rex regum, ut dicitur supra 2 cap. Et cui dedit Deus caeli regnum et fortitudinem imperium et gloriam et omnia in quibus habitant filii hominum. Improbe autem speciale divinitatis amplexus est initium, quod supra, omne id quod Deus est extolletur, ut dicitur infra eodem cap., dicens: et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea? Quasi diceret, nullus hujusmodi est; ergo humana celebritas fuit causa principalis. Secundo notandum quae causa materialis, quae fuit mundana prosperitas; et ideo dicitur, quod fecit statuam auream; nam quia ipse magnis superfluitatibus abundabat, quia, ut dicitur supra 2 cap., sub ditione ejus, idest potestate, tunc universa constituit, et ideo ipse significatur per caput statuae aureae, ut ait Daniel supra 2 cap., tu es, rex, caput aureum, eo quod regnum ejus fuit affluentissimum: volens ostendere suae affluentiae abundantiam, statuam fecit auream. Tertio nota quae causa formalis; quae fuit sublimitas hujus statuae. Et quantum ad proceritatem, quia altitudine sexaginta cubitorum; et quantum ad capacitatem, quia latitudine cubitorum sex, ut perfectionem deitatis habere videretur, voluit quod ejus proceritas decies sex et capacitas sex haberet, quia senarius est numerus perfectus constans ex suis partibus aliquotis, quia ex uno duobus et tribus, quae unitas sexies sumpta reddit senarium, dualitas ter sumpta similiter, ternarius bis sumptus similiter, unum duo tria sumpta simul similiter. Eodem modo denarius est primus numerus in quo status est, et ideo dicit perfectionem; propter quod sub his duobus numeris ipsius formam voluit terminari. Quarto nota quae causa finalis, quae fuit immanis solemnitas: et ideo, statuit eam, idest erexit, in campo dura provinciae Babylonis. Duram est fluvius juxta quem gigantes aedificaverunt turrim, ubi est campus Sennaar, de quo legitur Genes. 11, quod invenerunt campum Sennaar; et sequitur, et dixerunt, faciamus nobis civitatem et turrim cujus culmen pertingat usque ad caelum. In campo ergo isto statuit dictam statuam per idolatriam adorandam, sicut dicitur infra eodem cap. in hora qua audieritis et cetera. Cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex. Quantum ad promulgationem ipsius statuae, nota regis celsitudinem; quia cum dicitur, itaque Nabuchodonosor misit et cetera. Hic est Nabuchodonosor rex Babylonis, qui venit Jerusalem et obsedit eam, ut dicitur supra 1 cap.; quia in eo ostenditur ejus valitudo, celsitudo seu fortitudo: plebis multitudo, quia misit ad congregandos satrapas, idest consiliarios, quia satrapae sunt personae sapientes, sicut dicit Papias. De istis dicitur Esther 3, quod scriptum est, ut miserat Aman ad omnes satrapas. Magistratus, qui sunt consules, quorum nutibus ordinantur communitates; de quibus dicitur Nehem. 7: congregavi optimates et magistratus, judices, quibus judiciaria potestas erat commissa ad puniendum maleficos, infra 8 cap. Constituti sunt duo senes judices. Optimates, magna super omnes praedictos praediti potestate, sicut senesquallus vel senescallanus; unde dicitur 3 Reg. 2, quod Jezabel scripsit literas et misit eas ad optimates qui erant in civitate. Duces, qui prosunt potissime exercitibus: unde dicitur Jud. primo, quis ascendet ante nos contra Chananaeum et erit dux belli? Tyrannos, idem quod rex, nisi quod tyrannus saevit voluntate, rex justitia aequitate et necessitate: unde dicitur Job 35: propter multitudinem calumniatorum clamabunt et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum, praefectos, sunt tribuni vel qui praetoria praesunt potestate, ut dicit Papias, vel inter principes provinciarum primus. Unde dicitur supra 2 cap. quod rex Danielem in sublime extulit, et constituit eum super omnes provincias Babyloniae principem et praefectum. Principes, sunt ratione dignitatis seu ordinis, quia primo loco seu dignitatem vel substantiam capiunt, ut dicit Papias: unde dicitur Prover. 28, quod propter peccata populi multi principes, idest multi substantiam populi capientes. Omnis autem ista multitudo convocata est, ut convenirent, idest simul in unum venirent. Psalm. 2: convenerunt in unum. Ad dedicationem, idest ad strenationem; quod idem est, quod initiatio. In quo notatur statuae adoratio: unde ubi nos habemus dedicationem, Hebraei habent strenationem, quia prosternebantur coram ipsa statua ante adorationem, sicut dicitur infra eodem cap., si quis non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem. Quantum ad statuae dedicationem, ponitur adunatio vocatorum, ibi, tunc congregati sunt satrapae, quorum expositio dicta est supra. Promulgatio praeceptorum, ibi, et praeco clamabat valenter, idest potenter vel fortiter; sicut enim invalidus dicitur debilis, ita valens dicitur fortis. Ordinatio agendorum, ibi, vobis dicitur populis, idest commorantibus in civitatibus, tribubus, idest diversis familiis ejusdem populi, unde dicuntur duodecim tribus populi Israel; linguis, idest commorantibus in diversis terris. Comminatio tormentorum, ibi, in hora qua audieritis sonum tubae. Ponitur tuba primo, quia instrumentum judiciale 1 Thess. 4: et in tuba Dei descendet de caelo, loquens de die judicii, fistula, instrumentum pastorale, cythara, instrumentum est quod plectro tangitur, sambucae, instrumentum de bucca a rusticis dicitur, et fit ut in pluribus de sambuco, quod est lignum aptum ad perforandum, colligatum tamen in utre, Psalterium, instrumentum est magnatorum quod plectro tangitur, et est ut in pluribus decem chordarum, Psalm. 143: in Psalterio decachordo psallam tibi. Simphonia instrumentum utraque parte concavum pelle tectum, quod virgulis ferreis ducitur. Si quis autem his omnibus supradictis auditis, non prostratus adoraverit, idest cadens in faciem super terram, mittetur in fornacem ignis ardentis. Quantum ad statuae adorationem ponitur instrumentorum sonitus, cum dicitur: post hoc igitur statim ut audierunt; adorantium strepitus, cum dicitur, cadentes omnes populi, sicut praeceptum erat supra eodem cap., vobis dicitur populi et cetera. Patet ergo quae fuit causa litigii inter regem et inter pueros; quia statuae aureae constitutio, promulgatio, dedicatio et adoratio. Et sequitur pars in qua habita et posita causa litigii, ostenditur forma judicii, cum dicitur: statimque in ipso tempore. Ubi primo ponitur Chaldaeorum accusatio, ibi, statimque in ipso tempore. Secundo accusatorum citatio, ibi, tunc Nabuchodonosor in furore. Tertio citatorum responsio, ibi, respondentesque Sidrach, Misach et Abdenago. Circa accusationem Chaldaeorum nota primo eorum conspirationem insidiosam, cum dicitur: statimque in ipso tempore; nam invidia tempus et opportunitatem quaerit nocendi, et tunc nec nocte nec somno nec inertia retardatur si tempus nocendi se offerat. Et ideo Scriptura haec duo posuit, scilicet statim et in ipso tempore, cum tamen unum sufficere posset ad exprimendam festinantiam: accedentes, ad regem subaudi, Chaldaei, hoc est indigenae, accusaverunt Judaeos indigne ferentes sibi fuisse praepositos advenas et captivos, quos constituerat rex super omnia opera Babylonis Sidrach, Misach et Abdenago, ut dicitur supra 2 cap., contra quos ipsi nunc insidiose conspirabant. Secundo nota eorum supplicationem malitiosam, cum dicitur: dixeruntque regi, rex in aeternum vive, bona regi imprecantur ut eum facilius ad vota suae inclinent, quia haec est supplicatio malignatorum, scilicet vivat rex, ut patet 3 Reg. 1, ubi dicitur, vivat rex Salomon. Tertio nota eorum repetitionem perniciosam, cum dicitur: tu rex posuisti decretum: ubi repetunt regi omnia quae jusserat fieri ad solemnitatem statuae dedicandae, sicut patuit supra. Quarto nota eorum allegationem calumniosam, cum dicitur: sunt ergo viri Judaei quos constituisti super opera Babylonis: et ex hoc apparet eorum calumnia, quia allegant ipsorum promotionem, quia eos constituit rex super opera Babylonis. Et in hoc concluditur Chaldaeorum accusatio. Et confestim sequitur accusatorum citatio, cum dicitur: Nabuchodonosor in furore, quia contemnebant ipsius cultum, quia, deos tuos non colunt, et ipsius jussum, quia, statuam erexisti, allegant ipsorum punitionem, quia aliis praelati; rebellionem, quia ingrati erant et rebelles. Circa citationem autem ipsorum, nota primo ipsorum advocationem, cum dicitur: tunc Nabuchodonosor in furore et ira, hic succensus ira cum voce clamosa et anhelo spiritu, ut dicitur supra quod auditis sermonibus sapientum Babylonis rex in furore versus et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis, ita et in furore et ira praecepit, ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago. Secundo nota ipsorum allocutionem, cum dicitur: pronunciansque Nabuchodonosor rex ait, verene, Sidrach etc.: quasi diceret, estne hoc verum quod hos, scilicet deos meos non colitis, nec secundum id scilicet facitis, quod statuam auream, quam adorandam statui, sicut praecepi supra, quod si quis prostratus non adoraverit mittetur in fornacem ignis ardentis, hanc non adoratis? Et ideo statim sequitur tertio, et notanda eorum admonitio, cum dicitur: nunc ergo sitis parati, idest ex nunc ego oretenus vobis praecipio, sicut vobis per praeconem fuerat promulgatum, sitis ergo parati, quacumque hora audieritis, expositum est. Et post admonitionem concluditur quarto condemnatio, cum dicitur: quod si non adoraveritis, mittemini in fornacem, sicut supra fuit cautum lege et decreto est de potestate mea sancitum. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea? Quasi diceret, nullus. Et ideo id solum debetis colere in cujus totaliter estis potestate. Et in hoc concluditur accusatorum citatio. Et ideo statim sequitur eorum responsio, cum dicitur, respondentesque Sidrach, Misach et Abdenago. In qua responsione ostenditur primo ipsorum prudentia, cum praemittitur, non oportet nos de hac respondere etc. quia scriptum est. Non respondeas stulto juxta stultitiam suam. Secundo ostenditur eorum confidentia, cum dicitur: ecce Deus noster. Dicunt, licet nobis non sit necessitas respondendi, tamen respondemus tibi: ecce Deus quem colimus potest nos eripere, quia hic est Deus noster et non aestimabitur alius adversus eum, Baruch 3. Tertio notanda eorum constantia, cum dicitur: quod si noluerit, hoc est, si Deus noster propter peccata nostra nos liberare noluerit, scias nos esse ita constantes, quod deos tuos non colimus; quia ex praecepto Dei nostri habemus, non habebis deos alienos, Exod. 20. Et in hoc concluditur citatorum responsio. Et sequitur pars in qua tangitur poena supplicii, cum dicitur: tunc Nabuchodonosor repletus est furore: in qua Scriptura notat quatuor. Primo regis indignationem, cum dicitur: tunc Nabuchodonosor repletus est furore, sicut adversus contumaces et rebelles regiae jussioni; et aspectus faciei immutatus est, ut priori dissimilis appareret, quia cor hominis immutat faciem ejus, sive in bono sive in malo, Eccles. 13. Secundo legis promulgationem, cum dicitur: et praecepit ut succenderetur septuplum, idest multo plus, ut excessu poenali fornacis terrerentur, et viris fortissimis, qui resistentes vel de auxilio Dei confidentes, quem potentem ad liberandum asserebant, ligare faciliter possent, ita ut possent dicere, irruerunt in nos fortes Psal. 58: jussit ut ligatis pedibus, ut nec fugere nec resilire valerent. Hic dicit Josephus quod Daniel fuit in fornace cum tribus pueris positus: quod patet expresse esse contra textum, quia Nabuchodonosor non nisi tres alloquitur, infra eodem cap. cum dicit, nonne tres viros? Tertio legis executionem, cum dicitur: et confestim viri illi vincti cum braccis, ita ut nullam in spoliando moram facerent, quia jussio regis urgebat, hoc est, jubebat: tiara genus est pallioli quo Persarum Chaldaeorumque gens utitur. Quarto Dei miserationem seu vindicationem, cum dicitur: porro viros illos, viros, inquam fortissimos, quibus jusserat, ut eos in fornace ponerent, interfecit flamma ignis, ut non solum miraculo rex pertimesceret, sed et sui exercitus damnarentur, quia fortis ultor dominus reddens retribuit, Jer. 51. Viri autem hi tres, gratia Dei mirabilis; ardent vincula, incombusta manent eorum corpora, et ambulant in medio ignis compediti. Sequitur secunda pars principalis totius cap., in qua tangitur liberatio benigna, cum dicitur: et ambulabant in medio flammae; ubi nota quod divinitus praeservati ambulabant illaesi in medio flammae et ardentis fornacis: unde dicere poterant, si ambulavero in medio tui Jerusalem, et super iram inimicorum meorum extendes manum, Psal. 37. Laudantes Deum et benedicentes dominum. In quo Scriptura tangit tria, quae solent recognoscere a tribulationibus liberati; scilicet commendationem supernae aequitatis, in principio. Condescendentiam paternae bonitatis, ibi, et non cessabant qui miserant eos; collaudationem aeternae majestatis, ibi, tunc hi tres quasi ex uno ore. Circa commendationem supernae aequitatis, notat Scriptura quatuor: quia Azarias commendat supernam aequitatem dans Deo honorem, ut facilius et efficacius impetret veniam. Et ideo primo exaltat Dei justitiam, in principio. Secundo implorat ejus clementiam, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos. Tertio allegat Dei misericordiam, ibi, et nunc sequimur te. Quarto invocat ejus liberatricem potentiam, cum dicitur: et erue nos in mirabilibus tuis. Primo autem extollit ipsius justitiam, quantum ad evidentiam nominum; quia in commendationem supernae aequitatis ponit tria nomina, scilicet, benedictus, laudabilis, gloriosus, quia ab his tribus commendandus est a creaturis; nam quia creator est benedicendus, et ideo dicit, benedictus es domine Deus patrum nostrorum, Lucae primo, benedictus dominus Deus Israel, quantum ad creationem; quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, quantum ad recreationem. Quia gubernator et conservator, est laudandus; et ideo, laudabilis, quantum ad conservationem; magnitudinis ejus non est finis; quantum ad gubernationem. Quia consummator et remunerator, est glorificandus: et ideo, gloriosum nomen ejus, quia nomen ejus gloriosum, quantum ad consummationem; et terribile, quantum ad remunerationem, Deut. 28. Nomen ejus gloriosum et terribile. Secundo extollit ipsius justitiam, quantum ad efficaciam operum, asserens Dei justitiam exercitatam in ipso et sociis suis justo affectu; et ideo dicit, justus es in omnibus quae fecisti in nobis, quia justus dominus et justitiam dilexit, Psal. 10. Justo effectu, quia universa tua opera vera, quia opera manuum ejus veritas et judicium, Psal. 110. Justo aspectu, et ideo, omnia judicia tua vera, quia judicia domini vera justificata in semetipsa, Psal. 18. Eorum despectu, quia induxisti haec omnia propter peccata nostra, quia, peccavimus cum patribus nostris et inique egimus, iniquitatem fecimus, Psal. 105. Ad despectum autem eorum tria pertinent. Primo ipsorum transgressio; ideo, peccavimus enim et inique egimus recedentes a te, de quo Levitic. 20, custodite praecepta mea. Secundo punitio commissorum; et ideo, omnia ergo quae induxisti, in vero judicio etc., unde, induxisti nos in laqueum, Psal. 65, et tradidisti nos in manibus inimicorum, quia aliquando bonos per malos Deus affligere consuevit. Et regi injusto. Nabuchodonosor scilicet qui iniqua sententia innocentes pueros crudelissimae morti adjudicaverat, et pessimo, idest impiissimo, qui non solum idololatra, sed et alios ad idolatriam acerbarum poenarum minis compellebat: si quis enim prostratus non adoraverit statuam, in eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis, supra eodem cap. Tertio confusio; et ideo, confusio et opprobrium facti sumus, confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium, operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus domini, Jer. 81. Cum autem secundo implorat Dei clementiam, ostendit quatuor Scriptura, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos: quia primo allegat divinam indignationem, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, sed exurge domine adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum; Psal. 43. Secundo allegat antiquam foederationem, cum dicitur: et ne dissipes testamentum tuum; testamentum, inquam, quod disposuit ad Abraham, et juramentum scilicet ad Isaac, et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum. Psal. 104. Tertio inflictam vexationem, cum dicitur: quia, domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, quia, domine, omnes gentes venient coram te, et glorificabunt nomen tuum, Psal. 85. Et nobis non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum. Holocaustum pro peccato non postulasti, Psal. 35. Neque sacrificium neque oblatio, quia sacrificium et oblationem noluisti, Psal. 39. Neque incensum, quia incensum abominatio est tibi, Isaiae 1. Quarto etiam propriam contritionem, cum dicitur: sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, quia, sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies, Psal. 50. Cum autem tertio allegat Dei misericordiam, cum dicitur: et nunc sequimur te, quatuor facit: quia primo allegat cordis affectum, cum dicit, et nunc sequimur te in toto corde, dicentes (supple) in toto corde meo exquisivi te, Psal. 118. Secundo mentis aspectum, cum dicit, et quaerimus faciem tuam, sicut dicit, Psal. 104. Quaerite faciem ejus semper. Tertio suum defectum, cum dicitur: ne confundas nos, sed confundantur qui ostendunt servis tuis mala, infra confestim. Quarto Dei misericordiam, cum dicitur: sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, ut possimus dicere, vere supervenit mansuetudo et corripiemur, Psal. 89. Cum autem quarto invocat liberatricem Dei potentiam, ibi: erue nos, tria facit; quia primo petit divinorum operum ostensionem, cum dicitur: erue nos in mirabilibus tuis, ut unusquisque dicat, mirabilia opera tua et anima mea cognoscet nimis, Psal. 138. Secundo petit persecutorum correctionem, cum dicitur: confundantur qui ostendunt servis tuis mala, confundantur ergo omnes inique agentes supervacue, Psal. 24. Tertio petit inimicorum conversionem, cum dicitur: et robur eorum conteratur, et sciant quia tu es dominus Deus solus, et scient quia vere tu dominus, tu solus altissimus super omnem terram, Psal. 82. Et sic patet in liberatione benigna istorum puerorum commendatio supernae aequitatis; quia ab ipsis exaltatur Dei justitia, imploratur ejus clementia, allegatur ejus misericordia, invocatur ejus potentia. Posita ergo commendatione supernae aequitatis. Sequitur condescensio paternae bonitatis, cum dicitur: et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem: ubi Scriptura notat quatuor. Primo ministrorum incendium, ibi: et non cessabant qui miserant eos succendere fornacem, quia rex praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat, supra eodem cap.: et ideo non cessabant ut jussionem regis implerent: naphtha, idest ossibus olivarum, in quibus remanserat aliquid pinguedinis, ut essent ad fomentum igneum magis apta; naphtha enim, ut dicit Papias, est genus fomenti quo incendia nutriuntur apud Persas, vel ossa olivarum qui projiciuntur cum amurca. Secundo notat Chaldaeorum excidium, ibi: et effundebatur flamma cubitis quadraginta novem, ut erumperet, vehementi enim ministratione fomenti ignis flamma effusa est super fornacem cubitis quadraginta novem; incendit, enim, quod reperit juxta fornacem de Chaldaeis, quia, ipsi incendebant sanctuarium Dei, polluebant templum, Psal. 78. Tertio Angelorum praesidium, ibi: Angelus autem domini descendit cum Azaria; quia secundum Hieronymum, oppressa variis molestiis anima hominis desperans de auxilio, et ad dominum tota mente conversa praesidio angelico liberatur, quia, immittet Angelus in circuitu timentium eum et eripiet eos, Psal. 43, et excussit flammam ignis et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, idest ventum refrigerantem, ut ardorem ignis refrigeraret ros, juxta illud Eccles. 18, nonne ardorem refrigerabit ros? Quasi diceret, imo, sicut patuit in istis. Quarto puerorum remedium, ibi: et non tetigit eos ignis, juxta illud Isaiae 43, cum ambulaveris in igne non combureris, et flamma non ardebit in te. Et per hoc patet quod in liberatione benigna puerorum fuit condescensio paternae bonitatis, propter ministrorum incendium, Chaldaeorum excidium, Angelorum praesidium, puerorum remedium. Et ideo ostensa condescensione paternae bonitatis. Sequitur pars in qua tangitur exaltatio aeternae majestatis, quae est laudis confessio, et gratiarum actio, cum dicitur: tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant dominum. In qua Scriptura notat tria; quia, primo laudant pueri liberati ipsum Deum quoad suam essentiam aeternalem, ibi: tunc hi tres. Secundo commendant ipsum quoad creaturam vitae spiritualis, ibi: benedictus es qui intueris abyssos et sedes super Cherubin. Tertio instigant ad ipsius laudem creaturam universalem, ibi: benedicite omnia opera domini domino. Quantum ad laudem, quia laudant Dei essentiam aeternalem, primo laudant ipsum in generali, cum dicitur: tunc hi tres quasi ex uno ore, juxta id, benedicam dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Psal. 33. Idest concorditer laudabant, scilicet ut conservatorem et gubernatorem, quia laus ejus in Ecclesia sanctorum, Psal. 149. Benedicebant ut creatorem et recreatorem, quia benedictio et claritas et sapientia etc., Apocal. 7. Secundo laudant ipsum in speciali, ibi: benedictus es domine Deus patrum nostrorum: et ibi Scriptura tangit quatuor, a quibus divina majestas laudatur glorificatur et benedicitur. Primo ejus dominationis excellentiam, ibi: benedictus es domine Deus patrum nostrorum, quia tu es de quo dixit Moyses patribus nostris Deuter. 10, Deus dominus noster ipse est Deus deorum et dominus dominantium. Secundo ejus nominationis praeeminentiam, ibi: et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum, quia hoc est nomen de quo pater noster David canit, domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra, Psal. 8. Ergo nomini tuo da gloriam, super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omnes nomen sanctum tuum, Psal. 137. Tertio ejus habitationis refulgentiam, ibi: benedictus es in templo sanctae gloriae tuae, de quo templo iterum cantat pater noster David, in templo ejus omnes dicent gloriam, Psal. 28. Quarto ejus gubernationis providentiam, ibi: benedictus es in throno regni tui, quia de hoc throno iterum cantat idem David, thronus tuum in saeculum saeculi: virga directionis, virga regni tui, Psal. 44. Quantum vero ad laudem quam commendant, quoad creaturam vitae spiritualis, quae ibi incipit, benedictus es qui intueris abyssos, commendant primo ejus discretionis providentiam, quia scilicet discernit bonos a malis, cum dicitur: benedictus es qui intueris abyssos; et hoc quoad dimissionem culparum et inflictionem poenarum, quia judicia tua abyssus multa, Psal. 35. Et sedes super Cherubin; et hoc quoad intuitionem meritorum et retributionem praemiorum; propter quod David petebat, Psal. 75, qui sedes super Cherubin veni et manifestare, excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos. Secundo commendant ejus praelationis praeeminentiam, cum dicitur: benedictus es in firmamento caeli; et quia altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est species caeli in visione gloriae, Eccl. 45. Quantum ad laudem ad quam provocant creaturam universalem, notandum, quod omnia invitantur ad tria; scilicet ad benedicendum ut creatorem, ad laudandum ut conservatorem, ad semper exaltandum ut consummatorem, sed aliter et aliter: quoad membra corporalia et bruta propter speciem, modum et ordinem; quoad hominem propter sensum, verbum et operationem; quoad mentem spiritualem propter memoriam, intelligentiam et voluntatem. Primo autem praemittitur laus generalis omnium creaturarum, cum dicitur: benedicite omnia opera domini domino, quia scriptum est, Psalm. 103: quia magnificata sunt opera tua domine, omnia in sapientia fecisti. Secundo sequitur laus creatorum singularis seu specialis, cum dicitur: benedicite Angeli domini domino; ubi hortantur ad laudem Dei omnia, a nobilioribus ad ignobiliora, a superioribus ad inferiora descendendo: et primo hortantur ad laudem creaturam mentem spiritualem, cum dicitur: benedicite Angeli domini domino, quia scriptum est, Psalm. 102, benedicite domino omnes Angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus. Secundo mundum corporalem, cum dicitur: benedicite caeli domino. Et primo creaturas superiores in principio, benedicite caeli domino; secundo intermedias et inferiores, ibi, benedicite imber et ros. Primo invitant ad laudes creaturas caelestes immobiles, sicuti caelum Empyreum; et ideo dicitur: benedicite caeli domino, quia caelum caeli domino, et ideo laudate dominum de caelis, Psalm. 148. Et caelum crystallinum, cum dicitur: benedicite aquae quae super caelos sunt, quia scriptum est: aquae quae super caelos sunt laudent nomen domini, Psalm. 148. Secundo creaturas caelestes motrices, cum dicitur: benedicite omnes virtutes; quia scriptum est, laudate eum omnes virtutes ejus, Psalm. 148. Tertio creaturas caelestes mobiles, cum dicitur: benedicite sol et luna domino. Circa quod primo tangit Scriptura earum ornatum, cum dicitur: benedicite sol et luna, benedicite stellae. Et secundo earum subjectum in hoc quod dicit, caeli; quia scriptum est, laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen, Psalm. 148. Tertio earum effectum, cum dicitur: benedicite imber et ros domino, benedicite omnes spiritus Dei domino: qui est triplex: quia primus provenit ex vaporum elevatorum a terra virtute solis abundanti humiditate; et hic est imber, quia caeli possunt dare imbres. Jerem. 14. Secundum provenit ex vaporum elevatorum virtute solis abundante subtilitate, et hic est ros. Aggaei primo, prohibiti sunt caeli ne darent rorem. Tertius provenit ex vaporum elevatorum virtute solis abundanti siccitate, et hic est ventus vel spiritus; propter hoc dicit: benedicite omnes spiritus domini domino, quia spiritus procellarum faciunt verbum ejus, Psalm. 148. Quantum ad creaturas intermedias corporales, dicit Scriptura, benedicite ignis et aestus domino: ubi Scriptura ostendit, quod primo provocant ad Dei laudem duo elementa superiora et eorum impressiones, ibi, benedicit ignis; secundo duo elementa inferiora et emissiones, ibi, benedicat terra dominum. Prima habet duas partes; quia primo provocant ad Dei laudem superius elementum et ejus effectum, cum dicitur: benedicite ignis et aestus; secundo in medio elemento, scilicet aere multiplicem expressum effectum, ibi, benedicite frigus et aestas domino. Et quantum ad hoc primo tangit Scriptura impressiones factas in medio interstitio aeris virtute corporum supra caelestium, habentes efficaciam, cum dicitur: benedicite frigus et aestas domino: et differt aestus et aestas: quia aestus est aer ignitus, juxta illud Apoc. 7, non cadet super illos sol neque ullus aestus. Sed aestas est aer virtute solis inflammatus, et dicit differentiam temporis sicut hyems; aestus autem dicit differentiam impressionis; unde Genes. 8: frigus et aestus, aestas et hyems, nox et dies, non requiescent. Secundo tangit impressiones quae non nisi infra nos sunt, cum dicitur: benedicite gelu et frigus domino. Tertio tangit impressiones quae non nisi circa nos resident, cum dicitur: benedicite gelu et frigus domino. Benedicite glacies et nives, nix glacies quae faciunt verbum ejus, Psalm. 184. Quarto ponit temporis differentias, causas et effectum, cum dicitur: benedicite noctes et dies. Ecce temporis differentias. Benedicite lux et tenebrae. Ecce differentiarum causas. Benedicite fulgura et nubes. Ecce duplicem effectum, quorum fulgur de nocte potissimum causatur, sed nubes potissimum de die elevantur. Et sequitur pars in qua invitant duo elementa inferiora et eorum emissiones, cum dicitur: benedicat terra; et primo invitant terram et ejus germinationes in principio; secundo aquam et ejus derivationes, ibi, benedicite maria. Primo provocant terram quantum ad situationem, cum dicitur, benedicite montes; secundo quantum ad scaturitionem, cum dicitur: benedicite fontes. Postea invitant mare et ejus derivationes cum dicitur: benedicite maria et flumina, quia omnia flumina intrant mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina, Eccles. 1. Et sequitur pars in qua invitant ad Dei laudem creaturam sensibilem, cum dicitur, benedicite cete et omnia quae moventur in aquis. Primo invitant aquae animalia in principio, benedicite cete, quia creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, Gen. 5, et ideo tenentur ad laudem. Secundo invitant aerea, ibi, benedicite omnes volucres caeli, volucres caeli et pisces maris, Psalm. 8. Conjungunt autem volucres, quia licet diversa capiant loca, tamen eamdem habent materiam, sicut patet Genes. 1, quia materia utrorumque est aqua. Tertio invocant terrestria, ibi, benedicite omnes bestiae et pecora; et quia omnia sunt subjecta rationali creaturae, juxta illud Psalm. 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres caeli et pisces maris, ideo immediate provocant ad Dei laudem creaturam rationalem, cum dicitur: benedicite filii hominum domino: et hoc habet duas partes: quia primo invitant omne genus hominum in generali cum dicitur: benedicite filii hominum: sed quia homo cum in honore esset, non intellexit, descendit ad genus hominum electum in speciali, cum dicitur: benedicat Israel dominum, quia Israel est facta potestas ejus, Psalm. 113. Sed in populo electo sunt praelati et subditi; ideo primo invitant immediate praelatos, cum dicitur: benedicite sacerdotes; quia scriptum est, Psalm. 151: sacerdotes ejus induantur justitiam. Secundo invitant subditos, cum dicitur, benedicite servi; quia scriptum est, servite domine in laetitia, Psalm. 99. Sed quia servitium Deo placere non potest nisi sit cum spiritus fervore, ideo statim adjungunt, benedicite spiritus et animae justorum; ut possint dicere cum apostolo, 1 Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente; sed quia fervor non potest esse sine reverentia et honore, ideo addunt, benedicite sancti et humiles; quia humilibus dat gratiam, ut dicitur Jacobi 4. Sed quia tunc perfectum est opus, cum redit ad suum principium, ideo quia a seipsis incoeperant in seipsis finierunt, cum dicitur, benedicite Anania: ubi benedicunt ipsum ut creatorem, laudant ut conservatorem, superexaltant ut consummatorem, et finaliter recognoscunt ut liberatorem, quia liberavit eos de periculo poenarum infernalium; et ideo dicunt: qui eripuit nos de Inferno: de periculo culparum mortalium, et ideo dicunt: et salvos fecit de manu mortis, et ideo dicitur, eripuit animam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu, Psalm. 117: de periculo poenarum corporalium, et ideo dicunt: et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis, ita quod liberasti me a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus, Eccles. ult. Et sequitur pars in qua ponitur puerorum exaltatio condigna, quae est pars tertia principalis totius cap., cum dicitur: tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. In qua Scriptura notat quatuor: scilicet apparitionem Angeli in principio, approbationem miraculi, ibi, et satrapae congregati sunt, acclamationem Dei, ibi, et erumpens Nabuchodonosor, promotionem populi, ibi, tunc rex promovit Sidrach. Quantum ad apparitionem Angeli, nota primo regis admirationem cum dicitur, tunc rex obstupuit; quia dicitur, adduxit consiliarios ejus in stultum finem et judices ejus in stuporem, Job 12. Et surrexit propere, idest festinanter, ut videret miraculum. Secundo nota regis inquisitionem, cum dicitur: et ait optimatibus suis, illos interrogat quorum accusatione eos damnaverat, ut ex responsione eorum subjungitur. Tertio infert affirmationem, ibi, ecce ego video quatuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et species quarti similis filio Dei. Hic autem soli Nabuchodonosor forte ostensus est, ut non sua potestate, sed divina virtute sciret esse pueros liberatos; et ideo quarto profert Dei commendationem cum dicitur, tunc accessit rex Nabuchodonosor, qui infra dicit, ergo positum est hoc decretum. Quantum ad approbationem, nota primo quod fuit ibi sapientium admiratio: et ideo praemittitur, et satrapae congregati sunt, ut hi testes essent miraculi qui vocati fuerant ad puerorum promotionem supra eodem, Nabuchodonosor misit ad congregandos satrapas. Secundo puerorum contemplatio; et ideo dicitur: contemplabamur viros istos, scilicet de quibus rex dicit, nonne tres viros misimus in medio ignis? Tertio eorumdem illaesio; et ideo dicitur: quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum. Sarabala sunt cruralia seu braccae in lingua Chaldaica, secundum Hieronymum. Nec ulla poenae apparitio; et ideo dicitur, odor ignis, idest vestigium aliquod in ipsis vel in eorum vestimentis non apparebat. Quantum ad acclamationem Dei, nota regis exaltationem, cum dicitur: et erumpens Nabuchodonosor, idest clamabat, erumpe et clama, ut dicitur ad Galat. 4. Dei benignitatem, cum dicitur: benedictus Deus deorum Sidrach, Misach et Abdenago qui misit Angelum suum. Ecce quem dixit supra similem Dei filio, nunc dicit esse Dei Angelum, de quo dictum supra fuit quod Angelus domini cum Azaria. Regis constitutionem, cum dicitur: a me ergo positum est hoc decretum. Ecce viso miraculo vertitur decretum adorationis statuae aureae in decretum adorationis divinae. Dei commendationem cum dicitur, neque enim est alius Deus qui ita possit salvare: in quo approbat responsionem datam ei a pueris supra, cum ait eis: et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea? Qui responderunt, ecce enim Deus noster quem colimus potest nos eripere de camino ignis. Quantum ad promotionem populi tangitur primo puerorum praelatio, cum dicitur: tunc rex promovit Sidrach etc.: ut supra fuerant super opera provinciae constituti, nunc vero ad principalia sunt promoti. Secundo literarum delatio cum dicitur: Nabuchodonosor rex omnibus populis: hanc autem literam interserit, quia oportet habere testimonium ab his qui foris sunt. Tertio signorum promulgatio, cum dicitur: signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus, quia hic est Deus qui exaltatus est super omnes deos. Nota moralitatem ex statua ficta, aurea, alta, lata, erecta, dedicata, adorata; in qua designatur nota simulationis, vitae vel doctrinae; nam vita vel doctrina simulata est ficta, quia habet falsam puritatem; est alta, quia habet falsam dignitatem: est sita, quia habet falsam potestatem; est lata, quia habet falsam pietatem seu charitatem; est dedicata, quia habet falsam celebritatem; est adorata, quia habet falsam majestatem. Simulatio ergo vitae vel doctrinae fictionem habet in his omnibus; et ideo talis vita vel doctrina, non hominem, sed statuam et imaginem reddit: Psalm. 72, imaginem ipsorum ad nihilum rediges. In adorantibus notatur aemulatio; adorant enim satrapae, idest nobiles aspirantes ad nobilitatem generis. Magistratus, idest consiliarii aspirantes ad familiaritatem principis, judices aspirantes ad auctoritatem judicis, duces aspirantes ad celebritatem nominis. Tyranni aspirantes ad cupiditatem muneris, quia principes dicuntur primo capientes. Hi omnes adorant saecularem dignitatem seu imperialem potestatem, ne honores amittant, quorum exemplo subditi ad adorandam statuam faciliter inducuntur. Nam majores impellunt subditos per potentiam, doctores per falsam eloquentiam, regulantes per simulatam vitam. In instrumentis notatur adulatio; quia omnes praedicti sunt adulatores, et adulantes potentibus, secundum septem genera musicorum; et quidam adulantur ratione timoris, qui significantur per tubam quae incutit terrorem; quibus dicitur Amos 2, morietur in sonitu Moab, in clangore tubae. Quidam ratione honoris, ut ambitiosi qui significantur per fistulam. Quidam ratione favoris, qui designantur per cytharam, ut simplices. Quidam ratione temporalis valoris, qui designantur per sambucam, ut simplices seu populares. Quidam ratione proprii amoris, ut propria diligentes, qui designantur per Psalterium. Quidam ratione decoris, ut carnaliter viventes, qui significantur per symphoniam. Quidam ratione livoris, ut vindicare de hostibus appetentes, qui designantur per omne genus musicorum; isti adulantur per omne genus musicorum principibus solum quod possint de hostibus vindicare. In fornace et pueris notatur quaecumque tribulatio seu tentatio; in fornace autem active, in pueris vero passive, quaelibet autem istarum duarum, tam fornax tribulationis quam tentationis, succenditur septuplum contra justos, priusquam eos Deus eripiat. Fornacem tribulationis succedentia sunt septem. Primum est adversitas in insidiis, idest de hostibus; et de hac erepti sunt filii Israel, cum educti sunt de terra Aegypti: de quibus dicit Salomon, 3 Reg. 8: populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae. Secundum est, asperitas in afflictionibus exterioribus: et de hac dicitur, Sap. 3: tamquam aurum in fornace probavit illos. Tertium est anxietas in vexationibus interioribus; et de hac, Prov. 27: quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ex ore laudantium. Quartum est arduitas in difficilibus operibus. Quintum est auctoritas in praeceptis fortioribus, Eccles. 27: vasa figuli probat fornax. Sextum est austeritas in victu et aliis virtutibus. Jer. 9: maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus, quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, et de fornace ferrea. Septimum est ferocitas in seditionibus. Eccl. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. De tentatione Dan. 3, praecepit ut succenderetur fornax septuplum. Fornax vero tentationis succenditur septuplum contra justos, quia secundum septem capita septem sunt differentiae tentationum. Prima est dubia de qua nescit homo quam eligat: ex hac vidit Abraham ascendentem favillam de terra, quasi fornacis fumum, Gen. 19; quia sicut de favilla ignis ignorat homo ad quam partem vadat, ita de tali tentatione. Secunda est occulta, de qua ignorat homo unde veniat; et de hac ascendit fumus putei abyssi, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer de fumo putei, Apoc. 9. Ne scilicet homo possit percipere, unde proveniat. Tertia est fraudulenta, quae hominem allicit per blanditias, atque laudat; de qua, Prov. 27: quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium. Quarta est subita, quae hominem permovet, terret et subvertit; de qua Eccl. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Quinta est importuna, quae hominem infestat; de qua Eccles. 38: vapor ignis urit carnes ejus, et in calore fornacis concrematur. Sexta est perplexa, de qua homo vacillat; et circa talem debet homo multum vigilare, juxta illud Eccl. 38: cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. Septima est violenta, quae, nisi homo sit cautus, hominem praecipitat; de qua Eccl. 43: in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere; et respondens sapiens ait, fornacem custodiens in operibus ardoris. Utraque autem istarum, tam fornax tribulationis quam tentationis, succenditur in naphtha, hoc est concupiscentia originalis corruptionis. Stupa, hoc est concupiscentia ambitionis. Pice, idest concupiscentia carnalis delectationis; malleolis et sarmentis desiccatis, hoc est concupiscentia acquisitionis. Notandum tamen, quod de hac fornace eripiuntur soli parvi, idest innocentes, in quibus sola macula consumitur, scilicet pronitas ad malum et difficultas; alia autem non consumuntur, scilicet saraballa, idest braccae seu cruralia. Haec bona quae honestant. Et tiarae, quod est genus pallioli, quo Persae ornantur; haec bona quae delectant. Calceamenta non consumuntur, et remanent intacta. Flamma vero quae usque ad quadragintanovem cubitos geometricales ascendit et malos consumit, poenae sunt infernales, quae nunquam ad numerum quinquaginta, qui est numerus remissionis, ascendunt, idest ad numerum jubilaei. Notandum, quod sola prudentia designata in Daniele, temperantia significata per Azariam, justitia designata per Misaelem, consignata constantia in Abdenago, liberant justos a tribulationibus tormentorum.


Caput 4

[89072] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 4 Ego Nabuchodonosor quietus eram et cetera. Haec est tertia visio, in qua significatur Christi praedicatio vitia rescindentis, sicuti in prima, conceptio Christi Diabolum invadentis et expellentis, et in secunda Christi nativitas ad nostras poenalitates descendentis. Et haec visio est per modum cujusdam divini judicii futuri contra humanam prosperitatem in somnii praeostensi prophetica interpretatione reserati, voce divina comminati et culpa promerente inflicti, ad ostendendum praeeminentiam regni Christi et justorum, ad regnum Antichristi et reproborum. In hac autem visione sicut in praemissis, causa efficiens seu originalis, est instinctus spiritus sancti, quem habuit Daniel, ut devotus et sobrius, humilis et subjectus, et interpretationibus assuetus. Causa vero finalis est pronunciatio Christi clamantis, trepidatio Dei omnipotentis, emendatio seu humiliatio superbientis, exaltatio interpretantis; et ex hoc consolatio populi servientis. Continentia vero seu causa materialis est, quod Nabuchodonosor propter Dei offensam septem annis versus fuerit in amentiam herbarum radicibus inter animalia nutritus, ac post Dei misericordia ad regnum restitutus regem caeli laudavit, cujus opera justa sunt, et potestas eximia, quae superbos humiliare potest, et cum humiliati fuerint, iterum exaltare: in quo ostenditur mysterium dominicae praedicationis, humanae prosperitatis finem damnabilem ostendentis. Causa vero formalis consistit in divisione cap. quod prima sui divisione dividitur in quatuor partes; quia primo ponitur continentia visionis, in principio. Secundo eminentia seu sapientia interpretationis, ibi: tunc Daniel. Tertio evidentia adimpletionis, ibi: omnia haec venerunt. Quarto efficacia correctionis, ibi: igitur post finem. Circa continentiam visionis notat Scriptura quatuor. Primo conceptum inspirationis internae, in principio. Secundo defectum expositionis humanae, ibi: et per me propositum est decretum. Tertio processum ostensae apparitionis, ibi: visio capitis mei in cubili meo. Quarto excessum illustrationis supernae, ibi: tu ergo Balthasar. Quantum ad conceptum internae inspirationis, notat Scriptura regis soporem, cum dicitur: ego Nabuchodonosor eram quietus in domo mea. Hic est Nabuchodonosor de quo supra 3 dicitur, tunc rex Nabuchodonosor obstupuit: nunc vero absque omni stupore quietus erat, idest a nullo inquietatus, qui monarchiam absque omni contradictione tenebat, et ideo rex regum dictus, supra 2, tu rex regum es. Hic ergo quietus in domo sua, hoc est in haereditate propria, quasi in haereditaria mansione, ita ut posset dicere illud Sapient. 8, intrans in domum meam quiescam in aula. Regis decorem, quia, florens in palatio meo, idest omnibus quae ad decorem humanum faciunt, ad nutum affluentibus, ac per hoc caducus, quia homo natus de muliere quasi flos egreditur et conteritur, Job 14. Regis terrorem, quia somnium vidi quod perterruit me. Sicut supra 2 cap. per somnium quod vidit Nabuchodonosor, conterritus est spiritus ejus, sic modo eum perterruit somnium, quia forte in somnio, sui regni exterminium tenebat regis stuporem: et ideo cogitationes, quae somnium sunt secutae, conturbaverunt me, idest prioris quietis soporem a me amoverunt, quia ex somno ipso in me turbatum est cor meum, Psal. 42. Quantum ad defectum humanae expositionis quae tangitur, ibi: et per me propositum est decretum, notat Scriptura sapientum citationem, cum dicitur: et per me propositum. Litera patet. Somnii relationem, cum dicitur: tunc ingrediebantur harioli, exposita sunt supra haec vocabula; solutionis absconsionem seu privationem, ibi, et solutionem ejus non indicaverunt mihi, quia quis talis ut sapiens, et quis novit solutionem verbi? Quasi diceret, nullus, Eccles. 7. Danielis praelationem, ibi: donec collega, idest par mihi in honore, quia primum ipsum post se in toto regno constituerat, supra 2 cap. Tunc rex Danielem in sublime extulit, Daniel cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei, quia Deum quem colebat Balthasar nominabat, et illo nomine nominabat Danielem. Danielis commendationem, ibi: qui habet spiritum sanctorum deorum in semetipso; quia sensus ejus et sapientia, sensus humanos et humanam sapientiam excellebat, et ideo in ipso aliquid majus esse credebat: propter quod spiritum deorum ipsum habere dicebat, et ultra, sacramentum idest secretum non esse ei impossibile ad disserendum asserit, infra confestim eodem cap. regis allocutionem, ibi: Balthasar princeps hariolorum etc., ut supra, immediate, haec omnia exposita sunt. Quo ad processum ostensae apparitionis, quae tangitur, ibi: visio capitis mei in cubili meo, notat Scriptura conditionem arboris visae, cum dicitur: videbam et ecce arbor et altitudo ejus magna, idest supra aliarum mensuram elevata, magna, quantum ad omnem dimensionem, fortis, robore scilicet, quantum ad valetudinem, omni vento et tempestati resistere potentem, proceritas, idest longitudo ejus in altum protensa, contingens caelum, parabolica locutio est, idest usque ad nubes. Aspectus illius usque ad terminos universae terrae, quia tantae erat altitudinis, quod umbra ejus terminos terrae obumbrare posset, et ab omnibus terminis terrae videri poterat, ita erant rami ejus expansi, folia ejus pulcherrima, viridia scilicet et condensa, et esca universorum in ea, hyperbolica locutio est, subter eam cuncta animalia domestica scilicet, et bestiae, indomita quaecumque, et ex ea vescebatur omnis caro, idest omne genus animalium. Sic videbam in visione, idest sic contuebar sicut per somnium videri poterat. Secundo arboris contritionem, cum dicitur: et ecce vigil et sanctus de caelo, idest Angelus, qui vigiles Angeli dicuntur, quia custodiae invigilant cui praeficiuntur: unde infra dicitur, in sententia vigilum decretum est. Tertio arboris subversionem, ibi: succidite arborem, idest abscindite arborem. Quarto ramorum praecisionem, ibi: et praecidite ramos ejus. Quinto arboris excussionem, ibi: excutite folia ejus. Sexto fructuum dispersionem, ibi: et dispergite fructus ejus. Septimo germinis relictionem, ibi: verumtamen germen radicum ejus, idest radicem ad germinandum, in terra sinite, idest relinquite. Et alligetur vinculo ferreo et aereo, idest forti et durabili, in herbis quae foris sunt et rore caeli, idest in saltibus et silvis. Pars ejus in herba terrae, quia herbas sicut ferae in cibum sumet: cor ejus ab humano commutetur, nam intelligentiam per amentiam perdet, et cor ferae detur ei, idest sensus bruti. Octavo notat temporum mutationem, cum dicitur: et septem tempora, idest septem anni, totum ponitur pro parte, mutentur super eum, hoc est succedant; quia, in sententia vigilum, hoc est, ad petitionem sanctorum, qui in terra sunt, decretum est in caelo Angelorum, sic exequi contra eum, juxta imperium Dei, ut ipse solus rex potens cognoscatur. Quantum ad excessum supernae illustrationis, quae tangitur, cum dicitur: tu ergo Balthasar, notat Scriptura sapientum Babylonis ignorantiam, in principio, et Danielis sapientiam, ibi: tu autem potes quia spiritus sanctorum deorum est in te, supra eodem, Balthasar princeps hariolorum. Et sic terminata est prima pars totius capituli. Et sequitur pars secunda principalis totius cap. in qua Scriptura notat interpretationis eminentiam, seu sapientiam; quae ibi incipit, tunc Daniel cujus nomen Balthasar. Et quia visio tangebat regis personam, fortunam, vindictam et gratiam, ideo Scriptura notat quatuor. Primo in Daniele poenalem anxietatem propter gradum poenae in principio. Secundo regalem prosperitatem propter statum fortunae, ibi: arborem quam vidisti. Tertio legalem severitatem propter casum vindictae seu sententiae, ibi: quod autem vidit rex vigilem. Quarto finalem benignitatem propter fructum poenitentiae, ibi: quod autem praecepit ut relinqueret germen radicum. Poenalem autem anxietatem ostendit anxia cogitatio, cum dicitur: tunc Daniel cui nomen Balthasar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare, intellexit enim contra regem esse somnium, dolens scilicet pro eo, quod sibi plurimum honoris impenderat; timorem seu dolorem cordis, vultus pallore significabat, quod difficile est, non prodere vultu, cum dolore tangitur animus: et ideo, cogitationes ejus conturbant eum, ita ut posset dicere, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum, Job 17. Hinc sequitur regia exhortatio, cum dicitur: respondens autem rex ait Balthasar etc.: hoc est rex respondet interiori locutioni, per signum expressi palloris assecuratur eum, ut audeat proferre quod sentit dicens, Balthasar: quasi diceret, ne timeas dicere interpretationem, nec conturberis in prolatione, quia tibi data est interpretatio sermonum, 1 Corinth. 12, et intelligentia visionum, supra primo. Benigna interpretatio, cum dicitur: domine mi et cetera. Ne contra regem sinistrum quid dicere videatur, in adversitatem hostium sermonem vertit, dicens, interpretatio ejus hostibus tuis, quia, in talibus interpretationibus miratae sunt turbae, Eccl. 47. Quantum ad regalem prosperitatem propter gradum fortunae, quae tangitur, cum dicitur: arborem quam vidisti, notat Scriptura primo somnii replicationem, in principio, ut patet; secundo somnii explicationem, cum dicitur: tu es rex: ubi absque regia injuria explicat veritatem, ut non ipsum superbiae videatur arguere, sed potentiam attribuere: et ideo ait, tu es rex qui magnificatus etc., quia, ut dicitur Sup. 2: tu es rex regum, et dominus caeli regnum et fortitudinem dedit tibi et cetera. Quae ibi dicuntur: in quo satis patet, quod tu per visam arborem designaris. Quantum ad legalem severitatem propter casum vindictae seu sententiae, quae tangitur, cum dicitur: quod autem vidit rex, notat Scriptura primo sententiae praedictae replicationem, sicut prius de somno, cum dicitur: quod autem vidit rex vigilem dicentem succidite arborem et vinciatur ferro, ut solent furiosi ne se ipsos praecipitent, vel alios invadant; minatur autem ferro ad crudelitatem suam domandam, quia ferrum domat omnia, supra 2 cap., et aere ad carnalitatem suam ostendendam, vel reprimendam, quia in aere ministrantur carnalia. Secundo sententiae applicationem, cum dicitur: haec est interpretatio quae provenit super dominum meum regem, austeritatem sententiae verborum temperat blandimentis. Quantum ad finalem benignitatem propter fructum poenitentiae, notat Scriptura primo regis assecurationem, um dicitur: quod autem praecepit ut germen radicum ejus relinqueretur, idest arboris, regnum tuum tibi manebit; cum dura praecesserant, relevat animum contriti mitioribus repromissis. Secundo Danielis consultationem, cum dicitur: quamobrem, rex, consilium meum tibi placeat, quia qui agunt omnia cum consilio reguntur sapientia. Proverb. 13. Et peccata tua eleemosynis redime, quia Deus non hominibus sed vitiis irascitur. Et iniquitates tuas misericordiis pauperum etc.; nam operatur misericordia impunitatem, quia eleemosyna ab omni peccato et morte liberat, Tob. 12. Et sic terminatur pars secunda totius cap. principalis. Et sequitur tertia pars principalis totius cap., in qua tangitur adimpletionis evidentia, cum dicitur: omnia haec venerunt super Nabuchodonosor post finem duodecim, id est a viso somno quod audiveram, vel secundum Hieronymum, quia consilio Danielis fecit eleemosynas, dilata est sententia usque ad unum annum. Ubi Scriptura facit tria: primo notat superbam regis cogitationem, cum dicitur: nonne haec est Babylon? Cogitans enim somnium et ipsius interpretationem, de quibus forte tum actu cogitabat, ait, nonne haec est, quasi diceret talem aedificavi civitatem, habentem tantam spatiositatem, quia, Babylon magna, quia per quatuor quadras, habebat decem leucas, et ita quadraginta per gyrum: tantam nobilitatem, quia, in domum regni mei, quia regnum, id est fortitudo data est mihi, supra 2 cap. Tantam stabilitatem, quia, in robore fortitudinis meae, quia fortitudinem et imperium habeo, supra 2 cap. Tantam speciositatem, quia, in gloria decoris mei. Glorianter locutus est, et quia gloriabatur, bonum misericordiae adeptae perdidit malo superbiae. Nota quod non dicit, quam ego aedificavi simpliciter, sed in domum regni mei, quia antequam ipse regnaret erat aedificata, sed ipse fecit eam caput monarchiae. Secundo notat Scriptura supernam comminationem, cum dicitur: cumque sermo adhuc esset in ore regis et cetera. Non definitur sententia, ne videatur non profuisse eleemosyna: et ideo statim per superbiam perdidit, quod misericordia conservavit: vox de caelo ruit, potius quam venit, quia cum nimia festinatione vix facto regis sermone. Tibi dicitur Nabuchodonosor etc., sicut supra interpretatus est Daniel. Donec scias. Magna Dei misericordia consolatio data, dum in tormentis ponitur pro spe secutura. Tertio notat festinam executionem, cum dicitur: eadem hora sermo impletus est super Nabuchodonosor, quia sermo illius Dei, scilicet dantis sententiam contra ipsum, potestate plenus est, Eccles. 8: et ex hominibus abjectus est etc., quia statim in furorem conversus ligatus est et de regni solio expulsus: donec capilli etc., non solum capitis, sed et totius corporis sicut pili crescentes inter plumas aquilarum, secundum Andream. Et sequitur quarta pars principalis in qua tangitur correctionis efficacia, cum dicitur: igitur post finem dierum. Et quia ad efficaciam correctionis ultra poenalitates et afflictiones concurrit contritio, confessio, et tandem continuatio, ideo primo a Scriptura ponitur humiliatio superbi, quantum ad contritionem, cum dicitur: igitur post finem dierum. Sequitur, oculos meos levavi, misericordiam imploravi ut vere contritus, postquam in me Deus caeli potentiam suam ostendit, dicens, ad te domine levavi animam qui habitas in caelis, Psalm. 142. Sensus meus redditus est mihi: in hoc se ostendit formam non amisisse, sed mentem, si enim figuram humanam amisisset, ipsius restitutionem non tacuisset. Secundo ponitur magnificatio seu glorificatio excelsi, quantum ad confessionem, cum dicitur: et altissimo benedixi, id est laudavi, quia potestas ejus, quam ego in libro experientiae legi, potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. Ideo scriptum est, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur, Psalm. 144. Et omnes habitatores terrae. Littera patet: et quia potentiam et dominium altissimi recognovit, majestatemque ipsius adeo supplex ac humilis laudavit, magnificavit et exaltavit, inde restituta sunt ei omnia bona et honores cum regno, et plus magnificatus est quam antea, cum dicitur: in ipso tempore sensus meus reversus est ad me et figura mea, idest decor in conspectu figurae pristinae, secundum Andream et Hieronymum, quoniam longa septem annorum negligentia positus fuit in formam bovinam, ut dicit Josephus. Optimates mei et magistratus, etc. mei requisierunt me: et magnificentia, id est magna gloria. Litera patet. Tertio ponitur continuatio propositi, quantum ad perdurationem, cum dicitur: nunc igitur ego Nabuchodonosor, (post correctionem factam, conferenti sibi beneficia gloriam tribuit) glorifico gloriosa opera Dei, (justamque sententiam magnificat, ut ab hominibus audientibus, magnus et gloriosus habeatur, secundum Andream). Et gradientes in superbia humiliat, id est deponit. Ex hac propria confessione Nabuchodonosor, qui postquam septem annis poenas sustinuerat, quia contra Deum superbierat, humiliatus est, colligitur illum vere fuisse Deo conversum, sicut Hieronymus et Andreas sentiunt. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est quod quandoque somnium aequipollet visioni manifestae, ut patet hic. Secundum est, quod expositio somniorum, nunquam haberi potest per humanam sapientiam; sicut hic patet, quod sapientes vocati, interpretationem non potuerunt indicare. Tertium est, quod majoribus dicenda est veritas, cavendo semper ab omni injuria provocante, quia aliter non audirent nec reciperent, sicut patet quod fecit Daniel. Quartum est, quod quantum meretur pietas et misericordia, tantum demeretur superbia; ut patet hic de rege, cui propter eleemosynas, dilata fuit punitio, et propter superbiae residuum, fuit postea punitio subsecuta. Pro moralitate nota primo in arbore hominem, positum in tali prosperitate, quia homo est arbor eversa secundum philosophos, qui quidem est in medio terrae propter affluentiam, quia a medio fluit virtus ad extrema, sed est arbor alta propter excellentiam, quia homo excellit omnes alias creaturas. Genes. 1, praesit piscibus maris etc.; fortis quantum ad resistentiam, quia terror vester ac tremor sit super cuncta animantia, Gen. 9; proceritas ejus contingens caelum, quantum ad superbiam: supra astra caeli exaltabo solium meum, Isai. 13. Aspectus ejus usque ad terminos universae terrae, quia omnia advertit et aspicere se credit, cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, Sap. 15; folia ejus pulcherrima quantum ad eloquentiam, quia verba habet ita ornata et moderata, ut unicum verbum non cadat in terra, juxta illud, folium ejus non defluet, Psalm. 1. Fructus ejus nimius, quantum ad abundantiam, quia fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt, Psalm. 4. Esca universorum in ea, quantum ad redundantiam: tribuunt enim aliis non intuitu pietatis, sed potius vanitatis, ut dicatur, tu das escam illorum in tempore opportuno. Subter eam habitant animalia et bestiae, quantum ad appetentiam; quia tum animalibus, id est viris et simplicibus et mansuetis, quia animal dicitur, quod manu alligatum; tum bestiis idest perversis hominibus, quia bestia quasi Vestae, quae stando volunt sacrificare, ut ab hominibus famam acquirant. Dominantur super bestias quae sunt super terram, Baruch 3. Et in ramis conversabantur volucres caeli, quantum ad lasciviam; quia per volucres designantur garrulosi, leves et mendosi; tales enim in avibus caeli ludunt, Baruch 3. Et ex ea vescebatur omnis caro quantum ad petulantiam, quia omnis caro corruperat viam suam Genes. 6. Sententia contra talem arborem, quod succidatur per animae separationem; quod rami ejus praescindantur, quantum ad operationem; quod folia excutiantur, quantum ad locutionem; quod fructus dispergantur, quantum ad mutationem; quod fugiant bestiae quae subter eam sunt, quantum ad subjectionem; quod volucres de ramis ejus, quantum ad associationem; quod germen ejus in terra sinatur, quantum ad putrefactionem. Nota pro moralitate secunda de arbore, quod est spiritualis prosperitas, de qua Matth. 7, bona arbor bonos fructus facit: et ideo accipienda est per arbores vita virtuosa, quae est alta per justitiam, fortis per constantiam, quanta per temperantiam, ramosa per continentiam, frondosa per eloquentiam, diffusa per misericordiam, fructifera nimis per devotionis exuberantiam: omnes pascuntur ex ea per fraternam aedificationem: subter ea bestiae agri et volucres per omnium sensuum et motuum exteriorum et interiorum moderationem et refraenationem. Talis est arbor spiritualis prosperitatis; quae si sinat bonos fructus facere, succidetur, id est si cadat in peccatum vel superbiam elevetur, statim adest sententia divinae severitatis et aequitatis dicens: praecidite ramos ejus. Sententiae dubiae sunt ibidem octo. Prima est quantum ad totam visionem, utrum scilicet haec visio possit intelligi ad literam de Nabuchodonosor rege; et arguit Porphyrius damnator Scripturarum, quod non; sed quod debet intelligi de Lucifero primo; nam impossibile est quod rex tam delicatus potuisset vivere tanto tempore ad frigus, pruinam et rorem, et crudis herbis nutriri, quin moreretur. Ad hujus dubii solutionem advertendum est secundum Hieronymum et Augustinum, quod aliquando facta quae secundum se impossibilia videntur, ostenduntur possibilia, dum similia facta conspiciuntur: unde cum nos videamus quod homines phrenetici et amentes non commorentur in villis sed sub dio, adeo ut potius videantur bestiae, non est mirum quod Nabuchodonosor redactus in amentiam et phrenesin, pari passu cum ceteris amentibus et phreneticis graderetur. Unde ad illud quod objicitur de delicatione, dicendum, quod phrenetici longissimo tempore vivunt, absque humano cibo; quod forte contingit propter magnam multitudinem spirituum; furia enim facit hominem multa agere et pati, quae aliter nunquam posset. Secunda dubitatio est, cum in terra illa sit multitudo leonum, ursorum, et aliarum ferarum, quomodo est verisimile, quod fuerit cum eis tanto tempore conversatus quin fuisset devoratus ab iis et dilaceratus. Sed ad hoc dicendum, quod volens Deus suam justitiam exercere, ut humiliaretur Nabuchodonosor, ostendit suam potentiam praeservando illum a leonibus ceterisque feris. Tertia dubitatio est, quomodo est credendum quod regnum tam nobile tanto tempore fuit absque rege et rectore, cum regnum esset ita magnum; quod si fuerit alius rex interim positus, quomodo est credibile, quod ille permisisset hunc iterum regnum accipere qui destiterat. Ad hoc dicendum, quod principes et barones interim regnum gubernabant, et custodiebant ne ab alio usurparetur, exspectantes quem finem haberet infirmitas domini sui, qui regnum valde amplificaverat, et maxima bona regno conquisiverat, et principaliter monarchiam bene fortem; interim pertulerunt aliquem qui regeret consilio Danielis, et voluntas Dei fuit ne interim bella insurgerent. Quarta dubitatio est, quomodo possit esse verum, quod dicit, quod aspectus arboris erat usque ad terminos universae terrae, per quod potestas regis designatur: ipse enim non regnavit in Graecia, nec in occidente, et multa alia regna non fuerant ei subjecta. Sed respondetur primo quod fuit hyperbolica locutio, sicut supra, in interpretatione litterae, notatum fuit. Secundo respondetur secundum Hieronymum, quod hoc non fuit verum ad litteram; sed ut ostendat regis ambitionem et superbiam, qui hoc ambiebat, et putabat se dominaturum super universum orbem. Quinta dubitatio est, quomodo Daniel posuit sub dubio, quod prius ipsemet decreverat et affirmaverat, maxime cum statim post duodecim menses fuerit secuta sententia, ipse vero pollicetur Dei sententiam per eleemosynas revocari. Dicendum quod Daniel non dixit determinate quod Deus ignosceret regi; sed dixit, forsan ignoscet Deus. Sententia enim Dei, qua punit pro delictis, duobus modis potest intelligi: uno modo secundum exigentiam meritorum, et hanc aliquando Deus mutat, quia novit Deus mutare sententiam, si homo novit mutare delictum; alio modo secundum praefixam praedestinationem futurorum, et hanc sententiam Deus non mutat: posuit tamen sub dubio propheta ignorans, sub qua istarum caderet regia sententia. Sexta dubitatio est, utrum rex Nabuchodonosor secundum veritatem mutatus fuerat in effigiem bestialem. Dicendum quod non; sed hoc dicitur propter distortionem membrorum, quam forte habebat ut furiosi; amentes enim mutant aspectum et faciem, et omnia membra distorquent: vel dicendum, quod hoc dictum sit quantum ad aestimationem suam: ipse enim opinabatur, et aestimabat de se quod esset bestia; propter quod dicitur quod redditus est ei sensus ejus, scilicet quo cognovit se non esse bestiam. Septimo dubitatur utrum hic Nabuchodonosor salvus sit. Dicendum quod Augustinus de praedestinatione sanctorum, secundum aliquos, salvum eum existimat, quia ponit Nabuchodonosor sub numero praedestinatorum, Pharaonem vero sub numero praescitorum, ut dicitur 23, qu. 5, cap. de cetero, quod incipit Nabuchodonosor: ubi dicitur, quod unus fuit flagellatus ad damnationem, alius vero ad salutem, sic dicens, Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam; nam post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat rursus accepit. Pharao vero ipsis flagellis durior effectus periit. Sed quidam dicunt Augustinum intellexisse quod meruit poenitentiam fructuosam, quoad terreni regni restitutionem; quod littera Augustini videtur sonare. Ultimo dubitatur an idem fuerit hic Nabuchodonosor qui et ille sub quo fuit facta historia Judith? Respondetur secundum quosdam, quod duo fuerunt Nabuchodonosor. Unus iste qui salvus est, alter sub quo facta fuit historia Judith, de quo dicitur Isaiae 14, sub nomine Luciferi, quomodo cecidisti de caelo Lucifer etc., qui damnatus est. Sed secundum Hieronymum in originali super historiam, idem fuit iste qui et ille.


Caput 5

[89073] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 5 Balthasar rex fecit grande convivium. Haec est quarta visio; in qua designatur per manum scribentem in pariete Christi passio Diabolum exterminantis, sicut in prima Christi conceptio, in secunda Christi nativitas, et in tertia Christi praedicatio vitia rescindentis. Et notatur in tota hac visione, primo praeeminentia regni Christi et justorum ad regnum Antichristi ac reproborum. Causa autem efficiens seu originalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti, in devoto et sobrio, humili et subjecto, et interpretationibus assueto, datus de re imminente; unde ista visio fuit simplex revelatio et non somnium. Causa vero finalis fuit ad ostendendam Dei justitiam, ad innuendam Christi victoriam, ad extollendam Danielis prudentiam, ad mulcendam et leniendam plebis moestitiam. Causa vero materialis fuit Dei sententia, de destructione regni Chaldaeorum per Medos et Persas, per digitos scribentes in pariete indicata, per Danielem interpretata, in qua est destructio regni Diaboli, seu Antichristi et suorum membrorum, per Christi passionem significata. Causa vero formalis in divisione cap. consistit: et dividitur hoc caput in quatuor partes. Primo tangitur videndi occasio in principio. Secundo videntis perturbatio, ibi. Exclamavit itaque rex fortiter. Tertio videntis reprehensio, ibi: o rex Deus altissimus, regnum et magnificentiam. Quarto expositio visionis, ibi: idcirco ab eo missus articulus manus. Circa videndi occasionem notat littera, quod sententia lata fuit per contemptum et contumaciam: et ideo Scriptura notat quatuor. Primo convictum lasciviae, in principio, cum dicitur: Balthasar rex. Secundo contemptum blasphemiae, ibi, praecepit autem jam temulentus. Tertio conspectum sententiae, ibi: in eadem hora apparuerunt digiti. Quarto concursum justitiae, ibi: tunc regis facies commutata. Quantum ad convictum lasciviae notat Scriptura tria, quae inducunt lasciviam. Primum est ferculorum abundantia: et ideo dicitur, Balthasar rex fecit grande convivium: ubi notandum quod Scriptura praetermittit tres reges, scilicet Evilmerodach qui a milma captus fuit, qui, ut quidam dicunt, a Nabuchodonosor patre suo, postquam fuit in suum regnum restitutus, positus fuit in carcere eo quod fuit ei accusatus, quod tempore infirmitatis patris multa mala gessisset, et fuit in carcere cum Joachim rege Juda et postquam regnavit sublevavit Joachim de carcere, ut dicitur 4 regum 25. Post Evilmerodach autem regnavit Egessanus qui Neglizar dictus est. Post hunc Lambosardacus post hunc vero mabar qui Balthasar cognominatus est. Neglizar et Lambosardacus et Balthasar fratres fuerunt filii Evilmerodach. Quidam tamen tradunt Balthasar fuisse filium Lambosardaci; et ita Nabuchodonosor fuisse ipsius proavum: et quia nihil tempore scilicet Evilmerodach, Neglizar et Lambosardaci actum est propter quod Dei gloria panderetur, ideo Scriptura eos praetermittit, et incipit a Balthasar, qui, ut dicit Scriptura, fecit grande convivium: in quo notat Scriptura convictum lasciviae quantum ad ferculorum abundantiam, sicut de rege Assuero Esther primo, qui fecit grande convivium cunctis principibus. Secundo notat lasciviam quantum ad sociorum assistentiam, cum dicit: optimatibus suis mille, hoc est multis; millenarius enim et septenarius, et denarius pro indeterminato numero saepe in Scriptura ponuntur, et forte mille erant exceptis aliis. Erant autem mille, inter quos melior erat unus timens dominum, scilicet Daniel, quam mille filii impii, Eccles. 16. Tertio notat Scriptura lasciviam quantum ad poculorum affluentiam, cum dicitur: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem, hoc est quilibet vinum poterat accipere secundum aetatem suam; barbari enim invitatos cogebant ad bibendum, et ideo ultra vires frequenter bibebant, quia melior potator erat victor ceterorum; hic autem nullus cogebatur quia hoc regis magnificentiam decebat, et ideo nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, Esther 1, sed quilibet juxta suam bibebat aetatem. Quantum vero ad contemptum blasphemiae, ibi: praecepit, notat Scriptura tria; primo temeritatem praeceptionis, cum dicitur: praecepit autem jam temulentus rex, temulentus, idest ebrius, quia temetum est optimum genus vini, lentus autem Graece plenitudinem significat, et sic somnolentus plenus somno, vinolentus vino: et sic dicitur, temulentus temeto, idest vino optimo plenus: unde secundo Reg. 13, cum temulentus fuerit Amnon vino, percutite eum. Secundo notat temeritatem allationis, cum dicitur: tunc allata sunt vasa aurea: haec sunt vasa de quibus dicitur, et reprehendit ipsum infra Daniel; vasa domus ejus allata sunt coram te, quae asportaverat Nabuchodonosor in terra Sennaar. Tertio notat temeritatem illusionis, cum dicitur: bibebant vinum et laudabant deos suos, insultantes Deo Judaeorum quasi diis suis victoriam tribuentes, rebibebant in vasis Dei: laudabant autem, deos aureos et argenteos res stulta. Bibentes in auro, deos lapideos, et ligneos adorabant. Quantum ad conspectum sententiae, cum dicitur: in eadem hora, notat Scriptura tria; primo dictantis similitudinem, cum dicit: in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis, idest forma non substantia, quia ministerio Angeli hoc fiebat, sicut dicitur Ezechielis primo. Secundo luminis aptitudinem ostendit, cum dicitur: contra candelabrum, ut melius appareret aulae regiae, et ut rex ad se pertinere sciret. Tertio notat aptitudinem intuentis, cum dicitur: et rex aspiciebat articulos manus scribentis, de quibus dicitur supra immediate, apparuerunt digiti quasi manus hominis. Quantum ad concursum justitiae, quod ibi notatur, cum dicitur: tunc facies regis commutata est, notat Scriptura aspectus immutationem, cum dicitur: tunc facies regis commutata est: cui infra regina ait: ne facies tua immutetur: affectus perturbationem, cum dicitur et cogitationes conturbabant eum, cui infra regina ait: non te perturbent rex cogitationes tuae: effectus persecutionem, cum dicitur: et compages renum ipsius solvebantur; quia in magno timore sanguine ad cor fugiente, membris rigidis et destitutis juncturae solvi videbantur, et corpore tremente dentes et genua collidebantur; quia genua ejus infirmata erant, sed non a jejunio, sicut David Ps. 108. Et sic terminatur pars prima cap. principalis, in qua tangitur videndi occasio. Et sequitur pars secunda principalis, in qua tangitur videntis perturbatio, cum dicitur: exclamavit itaque rex: et ibi tangitur ipsius perturbatio, ex horrore et admiratione rei visae, et non intellectae: in quo notat Scriptura quatuor. Primo defectum humanae sapientiae in explicando, cum dicitur: exclamavit itaque rex. Secundo consultum femineae providentiae in dirigendo, ibi: regina autem pro re quae acciderat. Tertio recursum humanae indigentiae, in supplicando seu consulendo, cum dicitur: igitur introductus est Daniel coram rege. Quarto responsum divinae confidentiae in exponendo, ibi: ad quem respondens Daniel ait. Quantum ad defectum humanae sapientiae in exponendo notat Scriptura regis exclamationem, cum dicitur: exclamavit itaque rex fortiter: tunc enim exclamando quis vocem emittit, cum de humano auxilio diffidit; sicut patet de Tobia 6, cum invaderet eum piscis, exclamavit, domine invadit me, de auxilio desperans humano. Ut introducerent magos, oblitus enim eorum quae Nabuchodonosor acciderant, juxta errorem gentis, non Dei prophetam, sed magos convocat et Chaldaeos; regis propositionem, cum dicitur: et proloquens, non alium exspectat qui causam aperiat: cum fuerint vocati, ait: quicumque legerit Scripturam, de qua supra dictum est, quod apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis; regis obligationem, cum dicitur: purpura vestiatur et torquem aureum habebit in collo, et unus de tribus primis principibus regni mei erit. Rei occultationem, cum dicitur: tunc ingressi sunt omnes sapientes regis, nec potuerunt Scripturam legere, sicut nec supra 4 cap. solutionem arboris visae a Nabuchodonosor potuerunt indicare, de quibus ait Nabuchodonosor: tunc ingrediebantur harioli, magi etc. et solutionem ejus non indicaverunt mihi. Sed et optimates ejus turbabantur, eo quod videbant regem turbatum et afflictum quem nullatenus juvare poterant. Quantum ad consultum femineae providentiae in dirigendo, quae tangitur cum dicitur: regina autem, notat Scriptura quatuor. Primo reginae introgressionem domus convivii, cum dicitur: regina autem pro re quae acciderat regi ingressa est domum convivii, de quo fuit supra dictum, Balthasar rex fecit grande convivium. Regina autem haec erat avia ipsius secundum Josephum, mater secundum Origenem, unde noverat praeterita quae rex ignorabat. Secundo reginae consolationem regis seu filii cum dicitur, rex in aeternum vive, non te conturbent etc. quia ut dictum est, supra eodem, rex Balthasar valde conturbatus est, et vultus ejus immutatus. Tertio reginae recordationem primi somnii, cum dicitur: est vir in regno tuo qui spiritum sanctorum deorum in se habet, hoc enim audierat a rege Nabuchodonosor marito suo supra 4 Daniel, inquit, cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei, qui spiritum sanctorum deorum habet in semetipso, et in diebus patris tui, idest proximi, qui juxta morem Scripturae pater dicitur, scientia et sapientia inventae sunt in eo, quia ipse de numero est eorum, quibus dedit Deus scientiam, supra primo. Mira Danielis conversatio inter barbaros, quem per virtutum magnitudinem mater regis sic extollit. Cetera patent ex declaratis in secundo cap. Quarto reginae propositionem sani consilii, cum dicitur: nunc itaque Daniel vocetur et narrabit interpretationem, quia hic est interpretationibus assuetus: propter quod rex pater tuus ait ei, supra 4, tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus. Quantum ad recursum humanae indigentiae in supplicando seu consulendo, quae tangitur cum dicitur: igitur introductus est Daniel coram rege, notat Scriptura Danielis admissionem, cum dicitur: igitur introductus est Daniel etc. qui supra 2 ait, Arioch introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo: Danielis allectionem cum dicitur: ad quem praefatus rex ait, tu es Daniel? Nunc ipsum allicit ad lectionem Scripturae et ipsius interpretationem, eum multipliciter commendando, sicut patet ex textu, et sapientes Babylonis vituperando, de quibus ait, quod nequiverint, idest non potuerunt sensum sermonis elicere, idest pronunciare nec exponere: regis obligationem, cum dicitur si vales ergo Scripturam legere, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis: ista torques aurea est circulus aureus in collo pendens, sicut nunc in calculis, qua antiquitus filii regum consueverant jura exsequi. Sequitur responsum divinae confidentiae in exponendo, cum dicitur: ad quae respondens Daniel ait coram rege, munera tua tibi sint, tristia annuncians, munera recusat et contemptis terrenis gratis profert veritatem, quam gratis accepit, dicens, munera tua, quia qui odit munera vivet, Proverb. 15. Et dona domus, quia dona excaecant oculos judicum, Eccles. 20. Exod. 23, non accipies munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba justorum. Et sic terminavit secunda pars in qua tangitur perturbatio videntis. Et sequitur pars tertia principalis totius capitis in qua tangitur videntis reprehensio, cum dicitur: o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam et cetera. Ubi notat Scriptura quatuor: inducit enim exitum excessus patris a quo ipse corrigi debuit qui propter abusum cecidit ex honore; et ideo ex parte patris praemittit duo. Primo honorem praelationis, quantum ad usum, cum dicitur: o rex Deus altissimus. Secundo horrorem seu rigorem dejectionis propter abusum, ibi: quando autem elevatum est cor ejus. E contra ponit alia duo ex parte filii. Primo timorem praesumptionis quantum ad applausum, ibi: tu quoque filius ejus Balthasar. Secundo errorem professionis, quantum ad cultum, ibi: deos quoque argenteos. Quantum ad honorem praelationis et ipsius usum, nota in parte primo ejus excellentiam, cum dicitur: o rex Deus altissimus regnum etc. ut dicitur supra 2, quod ideo pater tuus significatur caput statuae, quia Deus caeli regnum, fortitudinem et imperium et gloriam dedit ei. Secundo violentiam ejus, cum dicitur: quos volebat interficiebat etc., et quos volebat exaltabat, quia cor ejus nimium exaltatum, et ideo ruit, quia ante ruinam exaltatur cor hominis. Quantum ad rigorem seu originem dejectionis propter abusum proponit Scriptura, seu notat alia duo. Primo regis seu patris superbiam, cum dicitur: quando autem elevatum est cor ejus et spiritus ejus obfirmatus est ad superbiam, quia superbia eorum qui dominum odiunt, ascendit semper, Psalm. 73. Secundo Dei justitiam, cum dicitur: depositus est etc. per eum (supple) qui deposuit potentes de sede, Lucae primo. Cetera patent supra 4 cap.: ista autem ei reducit ad memoriam ut concludatur ipsum ex similibus similia sustinere; et ideo post rigorem paternae dejectionis propter abusum, statim inducit praesumptionem timoris ipsius propter applausum, cum dicitur: tu quoque filius ejus. Ubi primo ostendit ipsum esse participem paterni sceleris, cum dicitur: tu quoque filius ejus Balthasar non humiliasti cor tuum, aperit ei quare illa de Nabuchodonosor replicavit; quasi diceret, tu talia patri tuo sciens propter ejus superbiam contigisse, contra dominum caeli te elevare superbe, sicut ipse, non debuisti, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Jacob. 2. Secundo ostendit ipsum esse municipem divini cultus, cum dicitur: et vasa domus Dei: quasi dicat: vasa sacra quae solis divinis usibus sunt dedicata tuis usibus uxorumque tuarum et concubinarum indebite usurpasti; et ideo divinum cultum tibi attribuisti. Et ex hoc propheta infert errorem professionis, quantum ad cultum, deos quoque argenteos: ubi primo notat Scriptura erroris occasionem et abusionem, cum dicitur: deos quoque argenteos qui non vident, et in hoc apparet magna abusio: bibebat cum auro et adorabat lapides. Secundo erroris completionem, cum dicitur: porro ad Deum qui habet statum tuum, idest vitam, in manu sua, idest in potestate, et omnes vias tuas, a quo debuisti quaerere ut vias tuas dirigeret, Tob. 4, non glorificasti, sicut patet supra quarto de Nabuchodonosor qui ait, altissimo benedixi, et viventem in aeternum laudavi et glorificavi. Et in hoc pars tertia principalis cap. terminatur, in qua tangitur videntis reprehensio: sequitur pars quarta principalis cap. in qua tangitur visionis expositio, cum dicitur: idcirco missus est ab eo articulus: ubi a Scriptura notantur quatuor. Primo occasio visi, ibi: idcirco, quia Deum non glorificasti, missus est articulus, diminutivum de artubus, quod est membrum; unde articulus, idest digitus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est, idest impressum. Job 19: quis mihi det ut exarentur et cetera. Secundo notatur intentio scripti, cum dicitur, haec est autem Scriptura quae digesta est, digesta idest seria Scriptura mane, thecel phares, tria tantum verba erant scripta, quae nec legere sapientes Babylonis poterant, nec sensum etiam eis lectis percipere. Haec autem est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, idest annos et dies quibus regnasti, et complevit illud, hoc est finem illis imposuit: imminet enim tibi gladius qui jam te dissolvet. Thecel: appensus es in statera et inventus es minus habens, et est ratio quia ponderatis ejus operibus in aequitate judicii quasi in statera inventa sunt minus aequo habentia. Phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis: et haec est conclusio utriusque: quasi diceret, regnum quod in te unum erat, in duo divisum est, scilicet in Darium et Cyrum. Tertio notatur probatio dicti, cum dicitur: tunc jubente rege indutus est Daniel purpura: ubi ideo recepit honorem regium, ut futuro regi, scilicet Dario fieret notior et per notitiam honoratior. Et praedicatum est de eo, et dum prophetam honorat sperat se veniam consecuturum, aut forte credebat longe postquam propheta dixerat, implendum: et forte magis erat sacrilegium, quam honoris indicium. Quarto notatur impletio facti, cum dicitur: eadem nocte interfectus est Balthasar: scilicet eadem nocte qua lecta est Scriptura. De modo interfectionis Balthasar regis variae sunt sententiae: alii enim dicunt, quod Cyrus et Darius fuerunt intra civitatem, homagio facto cum Balthasar, excepti ad convivium, qui videntes regem turbatum propter Scripturam et Danielis interpretationem ceterosque convivas ebrios, occiderunt eum: alii vero asserunt, quod Cyrus expugnavit civitatem et interfecit Balthasar: alii vero, quibus consentiunt Hebraei, dicunt, quod pugnando Balthasar cum Dario et Cyro, illos superavit et civitate libera ab obsidione solemne instituit convivium, attamen Cyrus et Darius simulantes fugam procul a civitate fluvium Euphratem dimiserunt per plures alveos, ita ut alveum qui fluebat per civitatem vadibilem facerent, per quem ingressi sunt civitatem latenter, ceperuntque illam et regem interfecerunt. Notandum quod causa convivii fuit, secundum aliquos, quod rex legerat in Jeremia, quod populus Israeliticus, qui tum erat in Babylone captivus, septuagesimo primo anno debebat liberari de manu ipsius; et credebat quod illa die jam fluxissent illi anni, et tamen nondum erant liberati; et ideo gaudebat cum principibus et fecit aptari vasa quae pater ejus asportaverat de templo Dei in Jerusalem ad mensam suam. Nota etiam quod sacrilegium et blasphemia plus displicuit Deo de uxoribus et concubinis quam de aliis. Et insuper in toto hoc blasphemavit Deum viventem. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est quod inter omnia divinam iram provocantia est sacra vasa divinis usibus dedicata humanis usibus seu quibusvis applicare. Secundum est quod interdum non est contemnenda feminea providentia, maxime si sit antiqua; sic patet in hac regina, Judith et Esther, licet de communi lege parum habeant discretionis. Tertium est, quod pro nulla revelatione divina est ex pacto aliquid accipiendum pro mercede. Quartum est, quod aliquando ex causa, maxime pro utilitate animi, potest aliquid accipi ab infideli, sicut fecit hic Daniel, postquam interpretatus est Scripturam, ut postea glorificaretur Deus pro facto regio, in cujus rei memoriam ipse munera accepit et se sustinuit honorari. Dubitationes quae super hoc caput moveri poterant, ex dictis in literae expositione sunt solutae: restat tamen una; nempe quare ponitur Darius plus succedere Balthasar in regno quam Cyrus, cum ambo simul obsederint et ceperint civitatem. Dicendum, quod Darius erat avunculus Cyri et erat antiquior Cyro, et ideo regnavit prius, et Cyrus nepos ejus post ipsum. Sententiae morales sunt quod contra vitium cupiditatis et carnalitatis datur judicium aequitatis et severitatis: ubi nota in convivio gulam, in vino ineptam laetitiam, in uxoribus indebitam accedendi licentiam ad solemnia convivia, in concubinis manifestam luxuriam, in optimatibus applaudentiam, in vasis vero aureis superbiam: nam tales homines in superbia vitam consumunt: unde secundum Augustinum de verbis domini, non quaeritur superfluitas, seu rerum abundantia, nisi propter superbiam; quia vermis (ut ait) divitiarum superbia est. Sed quantum ad vitium cupiditatis, quod est idololatria, quia secundum apostolum ad Galat. 4, avaritia est idolorum servitus; et secundum Hieronymum, unusquisque in re quam sibi in dilectione proponit Deum sibi facit: ideo in diis aureis nota opulentiam; in argenteis apparentiam, quia argentum est sonorum; in aereis fraudulentiam, aes enim aurum apparet, sed non est; in ferreis violentiam, quia ferrum domat omnia; in ligneis petulantiam; in lapideis pertinaciam. Sed modo contra hoc nota judicium aequitatis et severitatis, et processum divinae justitiae seu dictationis sententiae. Nota ergo quis scribens, quod pater; manus, filius; digiti, spiritus sanctus; nam sicut digitus scribens pendet a manu et brachio, sic spiritus sanctus a patre et filio procedit. Promptitudo natae imaginis sita est in manu quae prompta est ad operandum et in filio est radix et virtus formarum omnium rerum; in spiritu sancto sanctitudo spirati flaminis, in quo sicuti in digito Dei ejiciuntur Daemonia, Luc. 11: in aula vero pulchritudo uteri virginis. Sed in Scriptura designatur arctitudo extremi examinis, quod erit tale: mane, thecel, phares; mane numeratio, nam in finali examine Deus omnes actiones numerabit; thecel, idest appensio, quia omnes circumstantias ponderabit; phares divisio, quia omnes factiones separabit: in candelabro limpitudo tanti luminis in omnibus istis perscrutandis. Ad ista autem omnia sequitur terror affectionis, quod notatur in mutatione faciei; error cognitionis, quod notatur in perturbatione cogitationis; moeror afflictionis, quod notatur in collisione genuum. Ecce quam terribile judicium contra idolatras, cupidos, avaros, et contra carnales luxuriosos, elatos seu superbos. Item nota, quod ad vitium carnalitatis impingunt affluentia terrenorum, opulentia ferculorum, applaudentia adulatorum, excellentia oculorum.


Caput 6

[89074] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 6 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas et cetera. Haec est quinta visio; quae licet sit historialis, quia narrativa rei gestae per principes Persarum et Medorum contra Danielem; dicitur tamen visio et prophetia propter apparitionem Angeli ad Danielis tuitionem. In qua quidem visione designatur Christi resurrectio Infernum exspoliantis. Est autem causa efficiens, seu originalis, hujus visionis apparitio angelica, hoc merente Danielis innocentia, cum devotione et patientia. Causa vero finalis fuit, ut innocentia tueretur, ut Dei justitia agnosceretur, ut Dei potentia panderetur, ut plebis molestia leniretur. Causa vero materialis est, principum aemulatio et Danielis in lacum missio. Sequitur autem in eodem cap. et abiit rex in domum suam: in quo ostenditur moestitia, quantum ad dimissionem cibi, quia dormivit incoenatus, nam mente sollicitus, et corde afflictus, cibum capere non potuit, insuper et somnus recessit ab eo. Nota quod paulo ante dictum est, quod rex dormivit incoenatus, et jam dicitur, quod somnus recessit ab eo: sed in hoc nulla est contradictio, quamvis appareat; in tantum enim dictum est quod dormivit, eo quod dormitum abiit, cubiculum intravit, lectum ascendit; sed anxietas et sollicitudo, qua mens premebatur propter Danielem, somnum non admisit. Hieronymus. Ecce quanta regis benevolentia: nec die nec nocte comedit, somnum oculis non concessit, sed cum periclitante propheta semper affectum pependit; quod si rex Deum nesciens, tantum fecit pro altero de discrimine liberando, quanto magis debet quisque facere pro seipso. Quantum ad quartum principale, in quo notatur ex parte Dei tenor liberationis, cum dicitur: tunc rex primo diluculo consurgens, cujus erat rex sollicitus, notat Scriptura tria. Primo notat innocentiam liberari, cum dicitur: tunc rex primo diluculo. Ubi primo tangitur circa Danielem solicitudo, cum dicitur: tunc rex primo diluculo, idest cum primo lucesceret, festinus alis portatus amoris, ad lacum, lacum vocat foveam depressam, vel arentem cisternam, in qua leones nutriebantur, licet lacus nunc aquarum dulcium congregatio nuncupetur. Voce lacrymabili inclamavit: amici compatiens injuriae, cordis affectum indicat lacrymis, et oblitus dignitatis regiae, victor ad captivum, dominus ad servum venit. Secundo regis contra ipsum Danielem necessitudo, cum dicitur: Daniel serve Dei viventis, dicit ad differentiam idolorum, quae sunt simulacra hominum mortuorum, putasne valuit te liberare Deus a leonibus? Non dubitat de Dei potentia, ut patet supra; sententiam temperat, ut cum illaesus apparuerit, quanto res incredibilior, tanto contra principes justior sit indignatio. Tertio ostenditur Danielis erga regem vicissitudo, cum dicitur: rex in aeternum vive. Notat, quod honorat honorantem, et vitam imprecatur aeternam. Deus meus misit Angelum suum et conclusit ora leonum: quasi diceret: non est immutata leonum feritas, sed eorum rabies ab Angelo est conclusa, quia justitia cum confidentia liberavit me. Quarto regis circa Danielem mansuetudo, cum dicitur: tunc vehementer rex gavisus est. Salvatus ergo Daniel eductus est de lacu, coram rege scilicet et optimatibus suis, quorum annulo erat signatus, et nulla laesio inventa est in eo, quod fuit factum miraculum, quia credidit Deo suo, dum contra edictum scilicet regis eum adoravit, credens quod Deus suus eum ab omni periculo liberaret. Secundo notat invidentiam lacerari, cum dicitur: jubente autem rege. Ubi primo Scriptura notat invidorum deprehensionem, cum dicitur: jubente rege adducti sunt et cetera. Tradit Josephus, quod accusatores Danielis dixerunt, leones carnibus fuisse satiatos, et ideo Danielem non tetigisse; sed rex jussit, ut quantis vellent leones carnibus ipsi satiarent; quo facto in lacum missos a leonibus esse discerptos, ac per hoc a Deo salvatum fuisse Danielem. Secundo invidorum lacerationem, cum dicitur: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones, quia finis aemulationis est laceratio. Tertio notat Dei magnificentiam praedicari, cum dicitur: tunc Darius rex scripsit universis populis, quia promulgatio Dei magnificentiae fuit delata per universum regnum Darii, per modum literarum. Ideo Scriptura primo notat literarum salutationem, cum dicitur: tunc Darius rex scripsit universis populis, idest multitudinibus; tribubus familiis; linguis, diversis gentibus seu provinciis; pax vobis multiplicetur, in signum benevolentiae. Secundo notat literarum narrationem, cum dicitur: a me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo tremiscant et paveant Deum Danielis, qui Deus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, supra eodem. Tertio notat literarum conclusionem, cum dicitur: ipse est Deus vivens, non ut dii gentium qui sunt mortui, aeternus in saecula, idest aeternaliter perseverans, faciens signa et mirabilia in caelo: signa dicit quoad minora, mirabilia quoad majora; audierat enim, quid fecerat in caelo per Ezechielem; et ideo dicit, in caelo; et quid in terra, pro pueris quos de fornace liberavit: et ideo dicit, et in terra. Qui liberavit Danielem de lacu, vel de manu, leonum. Vulgaris modus est loquendi, idest de unguibus. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, et regnum Cyri Persae. Argumenta literalia sunt hic quatuor de superna aemulatione. Primum est, quod aemulator semper quaerit occasionem detrahendi. Secundum est, quod aemulator semper interpretatur omnia dicta et facta ejus, cui aemulatur in malum, ut patet in istis qui invenerunt Danielem orantem. Tertium est, quod aemulator non cessat laborare ad confusionem fratris quantumcumque cognoscat fratris innocentiam: unde securius est, esse inter leones, quam inter aemulatores: propter quod positus fuit lapis super lacum cum signo seu sigillo regis. Quartum est, quod aemulator quocumque utitur ingenio et industriae; etiam fictionibus et mendaciis, ut eum cui aemulatur subvertat et pessumdet. Dubitabilia sunt quatuor. Primum est: videtur quod praepostero ordine visio hujus capituli scribatur: nam quae in proximis duobus capitulis continentur, successerunt priusquam haec, nam illa ante mortem regis Balthasar, haec vero post ejusdem obitum contigerunt. Respondetur, quod propheta in referendo visiones non servat ordinem rei gestae; ex decem enim praefatis visionibus, quinque primae sunt historiales, idest in quibus plus de historia miscetur: aliae vero sunt purae visiones; propheta autem prius omnes historiales ponit, et absque ulla intermissione ab illis se expedit, et postea meras visiones refert. Secunda dubitatio est de hoc quod dicit textus, quod Daniel perseveravit usque ad regnum Cyri Persae: et similiter superius, in capitulo primo dictum est, quod fuit usque ad primum annum Cyri regis; sed tamen inferius in capitulo decimo dicetur, quod tertio anno Cyri regis fuit ei ostensa visio. Respondetur, quod non est sensus in dictis locis Danielem perseverasse in vita usque ad tempus praefatum dumtaxat; sed quod perseveraverit in dignitate et honore in Chaldaea usque ad annum primum monarchiae Darii, qui tunc Danielem transtulit ad regnum Medorum etiam cum eodem gradu dignitatis et potestatis. Tertium dubium est, cum Darius ita nobilis rex esset, et potens, quare non eripuit Danielem de manibus aemulorum, cum multum ad eum afficeretur, et eum sciret innocentem. Dicendum quod Darius erat tunc novus monarcha, et timens seditiones quae solent in principio regni seu innovatione accidere, nolebat resistere sententiae consiliariorum suorum principalium, qui judicabant Danielem, ut praevaricatorem decreti regalis. Quartum dubium est, quare Darius mulieres et natos aemulorum Danielis fecerit mitti in lacum leonum, cum illi videantur fuisse innocentes, et scriptum sit, filius non portabit iniquitatem patris. Dicendum quod filius non punitur propter iniquitatem patris, nisi quantum filius est res patris, et intantum punitur in eo. Vel dicendum quod filius non punitur propter peccatum patris, nisi in quantum est imitator paterni sceleris seu criminis; et ideo illi puniti fuerunt, quia fuerunt parentibus consentientes. Filii tamen nunquam puniuntur pro parentibus morte aeterna, nisi, ut dixi, fuerint paternorum scelerum imitatores. Sententia moralis potest extrahi ex hoc textu, in quo processus aemulationis describitur: nam sic potest ex jam dictis colligi. In aemulis praecedit ambitio, et hanc sequitur elatio, et ex hac sequitur aemulatio, et ex hac oritur indagatio seu exploratio, et ex hac nascitur accusatio, deinde obstinatio, et sequitur ultimo aemulorum dejectio. Ad evitandam autem aemulationem, recurrendum est ad orationem eo modo quo Daniel oravit: dicitur enim in textu, quod Daniel ingressus domum suam, in quo notatur consideratio mortis; et apertis fenestris, orabat contra Jerusalem, in quo notatur attentio legis, in coenaculo suo; in quo notatur prudens et cautus orandi modus. In his datur intelligi, quod homo debet se custodire ab aemulis suis, et non debet eis dare occasionem detrahendi: et propter hoc Daniel intravit domum et oravit in coenaculo, non in publico, tribus temporibus in die, scilicet hora tertia, sexta, nona: in quo notatur ordinatio temporis; flectebat genua sua, in quo notatur humiliatio cordis; confitebatur coram domino, in quo notatur accusatio oris. Deinde pensandus est modus liberationis, in quo notantur duo ex parte aemulorum: scilicet anxietas quam Danieli inferebant, quae notatur in lacu; ferocitas qua saeviebant, quae notatur in leonibus. Alia duo notantur ex parte regis: scilicet firmitas, quae notatur in lapide; fidelitas quae notatur in annulo. Alia duo notantur ex parte Danielis: scilicet pietas, quae notatur ex descensu in lacum, potestas ex parte Angeli in conclusione faucium leonum. Ultimo alia duo notantur ex parte Dei: scilicet severitas et aequitas in dissipatione aemulorum.


Caput 7

[89075] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 7 Anno primo Balthasar regis. Supra positae sunt quinque visiones, quae tangunt primum adventum Christi, quae pro majori parte sunt historicae: ex nunc autem ponuntur usque ad capitulum 13 quinque aliae visiones, tangentes secundum adventum, quae sunt mere propheticae, quarum solus propheta conscius fuit, quae tangunt magnificentiam regni Christi, in ultimo statu Antichristi. In quarum prima praesenti, processus tribulationis describitur: quia ostendit magnificentiam regnorum mundi per successionem et egressionem Antichristi sub similitudine unius cornu inter decem cornua orti, et tria illorum conterentis, aliis septem colla submittentibus; et ultimo ostendit magnificentiam regni Christi comminuentis omnia illa sub similitudine judicis victoris ubi throni positi sunt, et antiquus dierum sedens, filio hominis conferens regiminis plenam potestatem. Hujus autem visionis causa originalis fuit instinctus spiritus sancti factus per modum somnii Danieli sollicito et desideranti, regna, facta, ac tempora mundi breviter comprehendens. Causa finalis est cautela et providentia futurorum regnorum seu futurae tribulationis, ut ostendatur, quod perversorum molestia est contra fideles pugnatura et justorum modestia est tamdem victura, et Antichristi potentia est finaliter peritura et Christi militia est penitus regnatura; sicut finis visionis ostendit, loquens de judicio et filio hominis, quod nulli alii possunt illa convenire quae ibi dicuntur. Causa vero materialis est de quatuor regnis principalibus, usque ad tempus Antichristi, et de divisione unius regni in decem, et de regno Antichristi subjicientis sibi septem regna de illis decem, et tria regna de illis decem comminuentis, et de regno Christi omnia regna illa finaliter destruentis. Causa vero formalis in divisione cap. consistit: unde quia totum istud cap. est de quatuor regnorum visione et visionis interpretatione; ideo primo dividitur in duas partes, quia primo praemittitur visionis inspiratio in principio. Secundo subjungitur visionis expositio seu interpretatio, ibi: horruit spiritus meus. Circa visionis inspirationem notat Scriptura quatuor. Primo excessum somnii quasi materiam indaginis in principio. Secundo processum mundi, idest causam originis, ibi: videbam visionem media nocte. Tertio egressum Antichristi quasi germen malae propaginis, ibi: considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est. Quarto successum regni Christi quasi finem certaminis, ibi, aspiciebam donec throni positi sunt. Circa excessum somnii notat Scriptura duo: quia primo ostendit illud ut futurae rei signum, quia visum imaginarie, cum dicitur: anno primo Balthasar. Ibi nota quod hactenus seriatim prosecutus est de his quae barbaris nota fuerunt. Ab hinc autem usque ad finem de suis agit somniis et visionibus quarum ipse solus fuit conscius: declarat tantum sub quo rege viderat, ut apud posteros eorum memoria quae visa sunt perseveraret, cum dicitur: visio autem capitis ejus in cubili suo et somnium scribens brevi sermone: quasi diceret: ideo scripsit Daniel brevi sermone somnium et visionem hanc, quia optat, ut memoriae commendaretur, juxta illud Job 19: quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Circa secundum ubi ponitur processus regnorum mundi qui est origo temporis Antichristi, et sunt quatuor regna sub figura quatuor bestiarum posita diversis corruptis moribus dissona, tangit primo Scriptura causam primariam quae est adversitas tribulationis ex instabilitate, cum dicitur: videbam in visione media nocte. Hoc dicit eo quod visiones videntur aliquando de die; huic autem haec visio ostensa est de nocte, cum surgeret ad mediam noctem ad confitendum domino, juxta illud, media nocte surgebam ad confitendum tibi, Psalm. 118. Et ecce quatuor venti. Hieronymus. Hi sunt quatuor angelicae potestates, quatuor principalibus regnis mundi praesidentes, unusquisque pro regno sibi credito certans, secundum illud Deuteronomii 32 cap.: quando dividebat altissimus gentes. In mari magno, idest Oceano: hoc enim est mare magnum et spatiosum manibus, Psalm. 103. Et quatuor bestiae, quae sunt quatuor principalia regna ferali crudelitate disposita, ut patet Angelo exponente infra, secundo formam variam quae est cupiditas ambitionis ex insatiabilitate, ibi: prima quasi leaena; et ibi describit Scriptura quatuor regna secundum figuram quatuor bestiarum. Et primo describit regnum Chaldaeorum, quantum ad ipsius accessum, quia fuit quasi leaena propter crudelitatem saevitiae et importunitatem luxuriae: regnum enim Babylon non leoni, sed leaenae comparatur, quia sicut leaena fortior est leone et semper gestiens ad coitum, sic illa gens caeteris est immitior et ad libidinem pronior, ut dicit Hieronymus. Secundo describit idem regnum quantum ad ejus processum, cum dicitur: et alas habebat aquilae, propter elationem superbiae, quibus per superbiam dicit rex ipsius se ascensurum super astra Dei. Isaiae 14: super astra caeli exaltabo solium: sed: si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit dominus in Abdiae prophetia. Tertio describit ipsum quantum ad finalem ipsius causam, cum dicitur: aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, quando Medi et Persae, quibus duobus regnis super omnia ferebatur, ab eo defecerunt; et sublata est de terra, quando gentibus expugnantibus caput imperii, Babylon subversa cecidit, evulsae sunt alae ejus, unde dicitur Jeremiae 2 cap., in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium. Et sublata est de terra, quia corruit in terram qui vulnerabat gentes, Isai 14: et super pedes quasi homo stetit, quia natio Babylonica imperio destructo et feritate edomita, volare per dominium desiit, et non in aeternum (sicut falso se jactabat, Isai. 14: similis ero altissimo), regnare se novit. Et cor hominis datum est ei, quod erat prius quasi cor Dei; quia ei dicitur Ezech. 28: et dedisti cor tuum quasi cor Dei, quod ad modum bestiae mutatum est, ut fragilitatem propriam cognosceret quando uno die venerunt super eum viduitas et sterilitas, sicut minatur ei dominus Isai. 47: venerunt tibi haec duo simul in die una, sterilitas et viduitas. Secundo describit regnum Medorum et Persarum, cum dicitur: et ecce bestia alia similis urso. Ubi primo describit Scriptura regni Medorum et Persarum initium, quod fuit ex regis Chaldaeorum victoria: quia haec bestia prioris alas evulsit, de terra eam sustulit crudelis quidem ipsa, sed tanto priori mitior quanto ursus leone mansuetior: similis urso in sufferentia parcimonia et crudelitate: ursi enim laborum et verberum sunt patientissimi, et ita parvo cibo contenti, quod magna parte anni nihil cibi sumere credantur; de quorum crudelitate nemo dubitat. Sic Persae infrangibiles laboribus et bellis insuperabiles, ut narrat Trogus Pompejus eorum historiographus, adeo parci in victu sunt, ut pene sicco pane semper utantur, nisi gratia hospitum vel festi causa: sua vero crudelitate semper sanguinem sitientes. Secundo describit regni praedicti processum qui fuit respectu primi in quadam modestia, et etiam in excellentia, cum dicitur: in parte stetit, hoc est singularis fuit haec bestia ab aliis, quia principatus ejus nimius prae caeteris populo Dei crudelis extitit, et tres ordines, idest tres versus dentium in ore bestiae seriatim collocatorum, qui significabant in tres principatus regnum Persarum fuisse divisum; sicut dicitur supra 6 cap., quod placuit Dario et constituit supra regnum centum et viginti satrapas, et super eos principes tres, vel tres ordines significabant tria regna: videlicet Babyloniorum, Medorum et Persarum, vel tres principales reges ceteris eminentiores et potentiores, scilicet Cambysen filium Cyri, qui regno patris Aegyptum addidit, et Cresum magnum, qui montes velificavit, et Darium ultimum, qui cum Alexandro pugnavit, ut dicit Andreas. Tertio describit regni praedicti finalem terminum qui fuit in malitia, cum dicitur: et sic dicebant ei, surge, comede carnes plurimas, cuidam scilicet regi ejusdem, idest Assuero, quem Septuaginta Artaxerxem vocant: quasi diceret Scriptura: subministrarunt regi arma scilicet et suis, ut totam gentem Judaeorum perderet, sicut patet Esther 3. Sed quia iniquus conatus non est rei exitum consecutus, ideo non dicit Scriptura, devoravit, sed quod suadebant ei. Tertio describit regnum Graecorum, cum dicitur: post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus. Ubi primo describit initium quod fuit ex praecedenti: occidit scilicet Alexander Darium et regna Persarum sibi subjugavit, sicut dicitur 1 Mach. 1. Secundo describit processum qui fuit cum festinatione immensa, quia erat quasi pardus et alas habebat, quia hoc regnum summa cum festinatione orbem terrarum occupavit, pardus enim est bestia velox et praeceps fertur in sanguinem et saltu in montem ruit, ut dicit Hieronymus. Et alas habebat quatuor, quibus ad quatuor mundi partes volavit citissime, quia pertransit, ut dicitur 1 Machab. 1, usque ad fines terrae, et quatuor capita erant in bestia, quia regnum Alexandri erat divisum in quatuor regna principalia, in quibus regnaverunt Alexandri successores, Ptolomaeus in Aegypto, Seleucus in Syria, Philippus in Macedonia, in Asia Antiochus. Tertio describit ipsius terminum qui fuit a divina providentia, quia potestas data est ei, quia non sua propria virtute, sed divina potestate et voluntate in tam brevi tempore principatum obtinuit. Quarto describit Scriptura regnum Romanorum, cum dicitur: post haec aspiciebam in visione noctis. Ubi primo describit ipsius exitum, quia ipsius exitus terribilis, cum dicitur: et ecce bestia quarta terribilis, quia nomen Romanorum omnibus terrorem et horrorem ac admirationem incussit. Secundo ejusdem regis processum, quia bestia ipsa fuit indomabilis, fortis et mirabilis et dentes ferreos habebat, quia quanto ferrum ceteris metallis erat fortius et omnia alia domat, tanto Romanorum imperium fuit potentius aliis regnis, quia Romani in terra marique potentes, ut dicitur 1 Machab. 8: dissimilis autem ceteris bestiis, ex dissimilitudine cum ceteris dat ipsius similitudinem, quia propter sui ferocitatem non invenerunt bestiarum ferocitatem, cui eam assimilarent, ut quicquid ferocius cogitaveris, Romanos intelligas; quia quicquid fuit ferocitatis in aliis, hoc fuit conjunctum isti: hunc dicunt Hebraei aprum de sylva. Tertio ejusdem regni describit terminum qui fuit detestabilis, cum dicitur: et habebat cornua decem. Quod per cornua decem, reges decem ipsius regni accipi debeant, ipso Angelo docente instruimur, ubi dicitur: porro decem cornua decem reges ipsius regni erunt. Quod autem regnare debeant et non per successionem quasi decem principales, litera sequens ostendit: quod autem decem in reges Romanorum regnaverint, nondum visum est, ut Andreas dicit. Circa tertium ubi ostenditur egressus Antichristi, quasi germen malae propaginis ex decem cornibus, idest ex decem regibus tempore Antichristi futuris, ut habetur Apoc. 17, primo ostendit Scriptura ipsum Antichristum oriri ex potestate reproborum, ibi, considerabam cornua, idest diligentius cornua intuebar: et ecce cornu aliud, ecce quod illud cornu parvulum aliud est a praedictis, et tamen de medio eorum exortum, ac per hoc necesse est inter illa fuisse, ut hoc sit undecimum. Et tria de cornibus primis. Ne forte diceres, ideo dictum est de medio eorum, quia quibusdam transactis, quibusdam nondum exortis, illud undecimum inter prima et ultima, ac per hoc de medio eorum emerserit: audi, quod tria principalia ex decem ab isto parvulo sint evulsa: erant ergo ista decem quando et illud erat: ac per hoc regnum in decem similia divisum erit. Ostendit ejus malitiam oriri, et ex pravitate et petulantia peccatorum, cum dicitur: et ecce oculi quasi oculi hominis erant: quasi diceret: licet multa mira ex multis artibus acturus vel facturus sit Antichristus, ut ex hoc ut Deus habeatur, homo tamen et non Deus erit, quia oculos, idest aspectum hominis habebit; oculos tamen sublimes, quos Deus odit, Prov. 6: et os loquens magnalia, promittens mirabiliter se multa facturum, quae nunquam faciet, quia sedebit in templo Dei ostendens se quasi sit Deus. Quantum ad quartum ubi ostenditur successus regni Christi quasi finis certaminis, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt, Scriptura notat duo. Primo Christi judicialem sententiam ex parte dictantis, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt. Secundo Christi receptam potestatem, cum dicitur: aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce in nubibus caeli filius hominis. Quantum ad judicialem Christi sententiam, notat primo Scriptura judicis auctoritatem, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit. Apoc. 15: vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum judicis majestatem: quia vestimentum ejus candidum, quantum ad innocentiam, quia in candore vestis bonitas et innocentia designatur, et ideo in transfiguratione vestimenta Christi facta sunt candida velut nix, Marc. 9. Et capilli capitis quasi lana munda, quia vestimentum dixerat candidum, ut innocentia in judice ostenderetur; ideo ut maturitas sententiae comprobaretur, consequenter capillos albos habere adjungit, idest canos, Ecclesiast. 25: quia speciosum canitiei judicium est. Secundo judicii severitatem, quia, thronus ejus flammae ignis, quia Dei judicia flamma sunt, nam Deus ignis consumens, Deut. 4. Ut peccatores tormento ignis torqueantur, et justi quasi per ignem salventur, juxta sententiam apostoli 1 Corinth. 3. Flamma ergo in throno severitas judicii est. Rotae ejus ignis accensus, ignis vero in rotis divina justitia et ultio est, quibus velociter circumfertur Deus ad puniendos malos; fluvius vero igneus egrediens a facie ejus, est comminatio sententiae, trahens peccatores praedictorum regnorum in Infernum. Tertio judicis nobilitatem, quia, millia millium ministrabant ei. Gloriam et potestatem judicis describit; non quod iste definitus eorum sit numerus, qui ei assistunt seu serviunt, quia majorem multitudinem humanus sermo explicare nequivit, sicut dicitur in Psal. 67, currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, et decies millies centena millia assistebant ei: quia dum Dei alii discurrunt, alii assistunt. Hieronymus: alii justis praemia retribuunt, alii singulis civitatibus praesunt. Quarto judicis societatem, quia judicium sedit et libri aperti sunt; judicium sedit, dicit quo ad eos qui assistere ei debent in judicio, quibus dictum est Matth. 19: sedebitis et vos super sedes, judicantes duodecim tribus Israel; et libri aperti sunt, quia peccata praedictorum regnorum quae judicanda sunt, omnibus revelanda erunt, ut constet, quod pro mensura culpae sit futura mensura poenae. Quinto judicis legalitatem, cum dicitur: aspiciebam propter vocem sermonum. Ubi primo tangitur contra Antichristum sententiae latio, cum dicitur: aspiciebam, idest attendebam quae sententia daretur in illam horribilem bestiam, idest in regnum Romanorum, propter sermones superbiae, quorum ille rex undecimus loquebatur: et vidi quod interfecta esset, hoc est ad interficiendum judicata, et sic sententia contra ipsum lata, quia scilicet in uno Romano imperio, propter Antichristum blasphemantem, omnia regna simul delenda sunt, et nequaquam ultra Romanum erit imperium, sed sanctorum conversatio, et postea adventus filii hominis triumphantis, Apoc. 1. Secundo tangitur sententiae executio, cum dicitur: et periisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni. Modum tradidit prius executionis, quia cum omnibus fautoribus suis, ille fluvius igneus eum tracturus sit ad Gehennam. Tertio ostenditur aliquibus ad poenitendum data dilatio, cum dicitur: aliarum quoque bestiarum esset ablata potestas: non quod penitus delenda sunt, sed potestatem principandi amissura. Et tempora vitae constituta, quia cum Antichristo et sibi parentibus non omnia regna peritura sunt, sed potius aliquod spatium poenitendi concedetur a judice designatum, ut dicit Andreas. Quantum ad receptam auctoritatem seu potestatem ex parte humanitatis, quae tangitur, cum dicitur: aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce. Notat primo Scriptura ipsius, cui tradita est potestas, innocentiam, cum dicitur: aspiciebam, ut scilicet viderem, cui potestas regia, quae ab ipsis ablata est, traderetur; et ecce. Qui. Hactenus de quatuor regnis in quatuor bestiis actum est, quorum erat tollenda potestas, modo agit de regno, quod non peribit in aeternum, quasi filius hominis veniebat: quia quantum distat a bestiali feritate mansuetudo, tantum regnum Christi a primis distare innuit. In nubibus caeli, quia priores regna terrena caelestibus, hic vero terrenis caelestia praeponit: et usque ad antiquum dierum pervenit. Ubi bestiis propter perversam conscientiam accessum denegat, ibi hominis pura innocentia accedendi propius fiduciam praestat. Et in conspectu ejus obtulerunt eum, scilicet Angeli eum exhibuerunt. Secundo notat ei traditam potestatem, cum dicitur: et dedit ei potestatem, scilicet judex homini; potestatem, honorem, et regnum, ecce potentiae magnitudo; et omnes populi, tribus etc., ecce potentiae latitudo; quae non auferetur, sicut ab istis ablata est, ecce potentiae certitudo; non corrumpetur, ecce potentiae valetudo, quae nullam boni status patitur violentiam. Si enim esset longa et arcta, vel si ampla et curta, vel si magna et dubia, vel si certa et invalida: possidentis animum non repleret. Sequitur secunda pars principalis totius capituli ubi ponitur visionis interpretatio: in qua notat Scriptura quatuor, quae comprehendit eodem ordine, quo visionis inspirationem: quia primo exponit mysterium, quantum ad excessum somnii, ibi: horruit spiritus meus. Secundo quantum ad processum mundi, ibi: accessit ad unum. Tertio quantum ad egressum Antichristi, ibi: post hoc volui diligenter discere. Quarto quantum ad successum Christi, ibi: et judicium sedebit, ut auferatur potentia ejus. Circa primum in quo ponitur visionis expositio, quantum ad excessum somnii, quae incipit, horruit spiritus meus, notat Scriptura tria: quia primo incurrit Daniel horrorem propter judicii discretionem, ibi: horruit spiritus meus, idest visam divini judicii discretionem; quia de terra horribili visio dura nunciata est mihi, Isaiae 21. Secundo tremorem propter judicii executionem, ibi: ego Daniel territus sum in his, quia terrores tui turbaverunt me, Psal. 87. Tertio timorem propter judicii dilationem, ibi: et visiones capitis mei conturbaverunt me, quia nondum didiceram Angelo exponente, quibus confusio, et quibus exaltatio divino judicio adveniret: et ideo horrui cum audirem, et turbatus sum cum viderem, Isaiae 21: et in his tribus ostenditur altitudo hujus somnii. Circa secundum ubi notatur expositio mysterii, quantum ad processum mundi, ibi: accessi ad unum, notat Scriptura tria: quia primo Daniel requirit spiritualem sensum, ibi: accessi ad unum, non de administrantibus, sed de assistentibus: veritatem quaerit, quia sapientia tempore otii, non turbationis invenitur; et veritatem quaerebam, idest veram non fictam interpretationem desiderabam. Secundo Angelus describit temporalem decursum, cum dicitur: hae quatuor bestiae; quasi digito demonstrans sententiam: et visionem exponit; magnae mystica rerum significatione, sicut et quantitate, quatuor regna sunt; idest significant sicut petra est Christus quia significat Christum; petra autem erat Christus, 1 Cor. 10. Quae consurgent de terra, idest terrena amplectentur: quasi diceret: regna terrena deficient, sicut illae quatuor bestiae. Tertio subjungit earum finalem casum, cum dicitur: suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, hoc est, regnis terrenis sublatis, de quibus dicitur infra, regnum obtinuerunt sancti; regnum enim alterum non terrenum, sed caeleste est sanctorum, in quo Dei cultores regnaturi sunt; sicut terrenum fuit, in quo cultores terrenorum dominati sunt. Circa tertium autem, ubi notatur expositio mysterii quantum ad egressum Antichristi, ibi: post hoc volui etc., notat Scriptura tria. Primo praemittit, quid interpretandum; post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, idest diligentius propter dissimilitudinem quam cum aliis habebat, scire volebam; ungues ferrei, haec supra non expresserat, de cornu illo apertius exprimit, de quo cornu scire voluit, quia ista sunt interpretanda. Secundo interpretandum, cum dicitur: aspiciebam, idest attente illud cornu intuebar; et ecce illud faciebat bellum: hoc supplet quia nec haec praedixerat; et praevalebat eis, scilicet sanctis, scilicet bellum datum a bestia; donec venit antiquus dierum, idest donec judiciaria sententia eo succiso regnum sanctis advenit. Tertio subjungit quid interpretatum, cum dicitur: et sic ait, scilicet Angelus exponens; bestia quarta regnum quartum erit in terra, quia terrena concupiscet; quia qui de terra est, de terra loquitur, Joan. 3. Quod majus erit omnibus regnis, praemissis (supple) seu praeteritis; et devorabit universam terram, idest universa suo subdi volens imperio; et conculcabit scilicet pedibus ferreis, idest potentia, violentia, et ferali aliorum omnium dignitatem. Porro cornua, supple ipsius bestiae; decem reges erunt, simul supple regnantes; undecimus vero in cornu parvulo designatus, quasi regno in terra partito in decem regna. Sed eis transactis undecimus potentior est futurus, et ideo dicitur: et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit; secundum Hieronymum regem Aegypti, Aethiopiae et Africae; et sermones contra excelsum loquetur, cujus potentiam sibi usurpabit sedens in templo Dei, 2 Thess. 2. Et sanctos altissimi conteret; quia Antichristus pugnabit contra sanctos, et superabit eos, secundum Hieronymum. Et putabit quod possit mutare tempora; in tantam superbiam erigetur, ut leges Dei et caeremonias ejus mutare conetur; et tradentur in manu ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium tempus: idest regnabit ad tres annos et dimidium, juxta proprietatem Hebraici sermonis. Circa quartum, ubi ponitur expositio mysterii quantum ad successum Christi, ibi: et judicium sedebit; notat Scriptura tria: quia primo ponitur condemnatio seu exterminatio reproborum, cum dicitur: et judicium sedebit ut auferatur potentia; transacto praedicto tempore; judicium, idest sancti quos illud parvulum cornu oppressit, sedebit, super sedes judicantes duodecim tribus Israel, Matth. 19, ut per eorum sententia auferatur Antichristi potentia; ut dispereat usque in finem, idest aeternaliter. Secundo ponitur exaltatio electorum, cum dicitur: regnum autem et potestas; quia regia potestas semper ac altum et amplum regnum dabitur Christo et populo ejus; quia tota terra et omnes reges subdentur ecclesiasticae potestati, et forte omnes praelati et religiosi sancti erunt, sicut primo apostoli Christi. Tertio ponitur excitatio viatorum, cum dicitur: hucusque finis verbi, idest tenor visionis ostensae, et ego Daniel multum cogitationibus conturbabar; scilicet quia visionem celare deberem; verba autem in corde meo conservavi; quia (supple) visum est mihi esse celandum: vel forte ab indicatis tot regnorum subversionibus et rerum mutationibus conturbabar, cogitans, quanto mala temporibus illis populum Dei opprimerent. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est, quod omnis dissensionis et perturbationis causa est ambitio et cupiditas cum superbia: quod notatur in dejectione et pugna animalium. Secundum est, quod necesse est dare personam distinctam, scilicet filium hominis, ab antiquo dierum, idest a patre, sibi consubstantialem et in gloria coaequalem, ut patet per textum. Tertium est, quod regnum Antichristi non durabit nisi per tres annos cum dimidio. Sententiae dubiae sunt quatuor. Prima est, an visio de cornu parvulo intelligatur de Antichristo, ut communis interpretatio est, an vero de Antiocho Epiphane. Porphyrius autem depravator Scripturarum existimat de Antiocho Epiphane, qui fuit acerrimus et singularis persecutor populi Judaici, esse intelligendam. Ad fundandum autem suum propositum Porphyrius duo asserit. Alterum est, quod per tertiam et quartam bestiam non designantur duo regna, ut communiter exponitur, nempe regnum Graecorum et Romanorum: sed hoc expresse est contra textum ubi in eodem capite ab Angelo visionem exponente dicitur, hae quatuor bestiae magnae, quatuor erunt regna; item bestia quarta regnum quartum erit in terra quod majus erit omnibus regnis. Secundum quod dicit Porphyrius est, quod decem reges per decem cornua significatos, inter quos dividendum est regnum, per ultimam bestiam designatum, sunt computandi ut ipse computat, nempe ab Alexandro usque ad Antiochum Epiphanem: in quo manifeste Porphyrius supponit falsum, decem scilicet reges tantum fuisse ab Alexandro usque ad Antiochum Epiphanem, ut patet per Hieronymum qui continuatim computat. Secunda dubitatio est, an quod hic dicitur de filio hominis, intelligendum sit de Christo, ut communiter exponitur, an vero de Juda Machabaeo; idem enim Porphyrius de Juda Machabaeo intelligendum putat. Sed haec interpretatio fatua est adeo, ut responsionem non mereatur. Tertia dubitatio est, an omnes Angeli sint assistentes, et omnes ministrantes. Dicendum quod ex caelestibus spiritibus alii sunt, qui per claram Dei visionem divina mandata circa gubernationem rerum corporalium in divina essentia immediate percipiunt, et hos dumtaxat proprie vocamus Angelos assistentes: alii vero qui per superiores Angelos de divinis mandatis instructi, illa executioni mandant, et hos tantum proprie vocamus Angelos ministrantes; possunt nihilominus inferiores Angeli etiam assistentes vocari, largo tamen modo, eo quod Deo etiam assistunt per claram divinae essentiae contemplationem; et in hoc sensu accepit Gregorius, cum 2 Moralium ait, quod semper assistere aut videre faciem patris possunt, qui ad ministerium exterius mittuntur pro nostra salute. Superiores quoque Angeli possunt etiam largo modo appellari ministrantes qua parte exequuntur divinum mandatum illuminando inferiores Angelos; et sic intelligitur illud ad Hebraeos 1 cap. Omnes sunt administratorii spiritus. Quarta dubitatio est, an plures ex Angelis sint assistentes, quam ministrantes. Dicendum quod sex sunt ordines ministrantium, et tres dumtaxat ordines assistentium: nihilominus in majori numero sunt assistentes quam ministrantes, quia superiora in entibus sine comparatione excedunt inferiora: et haec est sententia Dionysii in libro de caelesti hierarchia, quae est conformior huic textui Danielis. Sententiae morales sunt duae. Una est de bestiarum pugna; alia est de antiquo dierum, palma et victoria; ubi notandum quod quatuor sunt bestiae. Prima est leaena; secunda ursus; tertia pardus; quarta est dissimilis omnibus. Per primam leaenam intellige saevitiam tyrannorum, de qua Job 10: propter superbiam quasi leaenam capies me. Per ursum perfidiam haereticorum, de qua Thren. 3 cap.: ursus insidians factus est mihi. Per pardum fallaciam simulatorum, de qua Eccl. 8: quasi pardus laedes eos lingua. Per bestiam dissimilem aliis, malitiam aemulatorum. Per primam quae est leaena, designatur saevitia tyrannorum: et describitur habere corpus leonis: in quo notatur crudelitas hominis: et habebat duas alas: quarum una designat nobilitatem sanguinis, altera auctoritatem regiminis; haec enim duo maxime ad crudelitatem hominis viam parant; de quibus Jerem. 2: in alis tuis inventus est sanguis: sed si alae avellantur, stat supra pedes suos, quasi homo humanus et humilis. Quia universa vanitas omnis homo vivens, Psal. 38, et cor ejus datum est ei per cognitionem sui seu dilectionem proximi; nam cum ablata sunt ab eo nobilitas et auctoritas, quae fecerant eum quasi cor habere Dei, Ezech. 28 cap., fuit humilis et humanus, qui erat superbus et crudelis, et fit cor fortium Moab, sicut cor mulieris, Jerem. 48. Secunda bestia est quasi ursus: in qua notatur perfidia haereticorum: quia sicut ursus habet caput debile, sic haereticus fundamentum debile. Ista a parte stetit, quia haeretici stant ad partem, eo quod semper ab Ecclesia separati et praecisi per excommunicationem, de qua Thren. 3: in prima Ecclesia, ursus insidians factus est mihi. Describitur autem habere tres ordines dentium, quia licet haeretici debile habeant fundamentum, habent tres modos, quibus se muniunt, quasi tres spiritus immundos, ad modum ranarum, Apoc. 16. Nam aliquando suum fulciunt errorem auctoritatibus canonicis, male tamen intellectis. Aliquando articulis philosophicis et sophisticis: aliquando rationibus scientificis sed falso applicatis: et cum istis devorant quicquid possunt; quibus dicitur: surge comede, quia tales comederunt, et locum ejus desolaverunt, Ps. 78. Tertia bestia est pardus, qui est totus varius, in quo signatur fallacia simulatorum, quia simulator semper est varius et diversus; est enim alter in ore, alter in corde, alter in verbo, alter in facto, alter in via, alter in foro: de quo Eccles. 28: pardus laedens eos. Dicitur autem habere quatuor alas quibus ascendere et promoveri nititur: prima ala est amicitia seu sapientia parturiens; qua quantum possunt faciunt, ut habeant intentum; et ista est ala Cherub, quae tangit parietem, 3 Reg. 6. Secunda ala est abundantia largiens; quia si non possunt prima via obtinere quod volunt, statim vertunt se ad munera; et est similitudo manus sub alis eorum, Ezech. 10. Tertia ala est apparentia mentiens, quia fingunt et praetendunt exterius mirabilem sanctitatem, quasi sit aquila grandis per contemplationem magnarum aquarum, Ezech. 18. Quarta est applaudentia blandiens: applaudunt enim majoribus ut desiderata adipiscantur; quod summe debet cavere praelatus, quia tali dicitur Isa. 18: vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumen Aethiopiae, quae mittit mare legatos, et in vasis papyri super aquas; et ideo dixit quidam per hunc cuidam adulanti et laudanti se: quid me mihi laudas? Numquid tu me mihi vendere vis? Sed haec bestia describitur habere quatuor capita: in capite vero intentio designatur: quia tales ad quatuor principaliter intendunt: scilicet vel a nativitate superbire, ut prae aliis exaltentur: talis fuit Absalon cujus caput adhaesit quercui 2 Reg. 18; vel ad voluptatem luxuriae, ut in ipsa volutentur, Eccl. 25: non est caput nequius super caput colubri; vel ad voluptatem lasciviae, ut in ipsa recreentur, contra quos Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ipsius: vel ad voluntatem maledicentiae, seu duritiae, ut in ipsa firmentur, contra quos Psal. 139: caput circuitus eorum. Quarta bestia est innominabilis, et terribilis, et aliis dominatrix, habens dentes ferreos etc. in qua designatur aemulatorum malitia: ista est bestia de qua Genes. 37: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph; in hac enim bestia, omnes malitiae praecedentium includuntur, quia aemulator omnia mala aliorum comprehendit. Unde et habet saevitiam tyrannorum, et ideo dicitur bestia terribilis, et ideo terribilem habet sessorem, 2 Machab. 3; et perfidiam haereticorum, et ideo dicitur mirabilis, Psal. 92, mirabiles elationes maris, quia sola elatio facit haereticos a Catholicis discrepare; et fallaciam simulatorum, et ideo dicitur fortis nimis, de quibus Ps. 53: fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt et cetera. Describitur autem quod dentibus devorat, pedibus calcat, cornibus pugnat. Per dentes designantur seductores; per pedes, saltatores; per cornua, certatores: habent enim aemulatores suos seductores, a quibus alii seducuntur, et hi dentes ipsorum, Ps. 56. Filii hominum dentes eorum: habent suos sectatores, qui eos imitantur, et hi pedes eorum, Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt: habent suos certatores qui pro ipsis praelientur, et hi cornua eorum: haec sunt cornua ferrea quae fecit sibi Sedechias Chanaan dicens: his ventilabo Syriam, 3 Reg. 22. Sed nota quod cornua erant decem, ex quibus tribus evulsis septem remanserunt: quia decem sunt modi detractionis, quibus aemulatores detrahunt, et septem Diabolis subjiciuntur, tria vero diripiuntur. Primum cornu est in absentia male loqui, et detrahere. Secundum est, modis quibus potest malum inquirere. Tertium est, malum quod scit divulgare. Quartum est despectio: si audit malum de aliquo, despicit, et movet caput, nec loquitur ore sed nutu, dicens: bene scimus quis et qualis est ille; et facit pejus quam si decies loqueretur; ingerendo aliis suspicionem. Quintum est denegatio, si enim audit, audet confestim contra denegare dicens; non fecit, non fecit ista intentione. Sextum est adulatio; quia si non potest aliter detrahere, adulatur praelato, ut possit eum confundere. Septimum est accusatio, quia innocentem semper accusat. Et haec septem cornua in ortu cornu parvuli destruuntur; per quod intelligitur Diabolus cui detractores hujusmodi subjiciuntur cum quibus pugnat contra innocentes, de quo scribitur Daniel. 7, et ecce aliud cornu faciebat bellum contra sanctos: sic tria alia cornua destruuntur, scilicet conscientia sui, amicitia proximi, reverentia seu honore praelati. Aemulator enim quando vult detrahere, dicit quod conscientia illum movet, vel amicitia proximi, dicendo: ego diligo eum: vel reverentia praelati, dicendo praelato; ego dico hoc propter reverentiam vel honorem vestrum, ne ullum malum possit sub regimine vestro fieri vel vos latere; et tunc ista non dicit nisi ut possit solum detrahere, seu voluntate detrahendi; et sic nec est conscientia sui, nec amicitia proximi, nec reverentia praelati. Propter quod Psal. 74, dicitur, omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Secunda moralitas est, quantum ad palmam seu victoriam; unde nota quod omnia praedicta destruuntur per judicem quem describit sic dicens: quod erat antiquus dierum, et vestimentum ejus quasi nix, et capilli ejus quasi lana et cetera. In antiquitate notatur sapientia Job 12, in vestimenti candore seu venustate, pudicitia, de quo Eccles. 9: omni tempore vestimenta tua sint candida; in capillorum albedine seu canitie, reverentia; quia capilli ejus ad cujus pedes cecidit Johannes, Apocal. 10, et cui viginti quatuor seniores honorem exhibebant, erant candidi tamquam lana alba: in throno justitia, Ps. 44. Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui: in rotarum velocitate, strenuitas, quia ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. Isa. 5. In fluvii rapiditate, celeritas. Isa. 59, timebunt, qui ab occidente, nomen domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. In assistentia Angelorum, celebritas, quia ipsi assistunt dominatori universae terrae, Zach. 3. In ministerio eorumdem, nobilitas, quia omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, Hebr. 1. In millenario multiplicato perfectio gloriae. Apocalyps. 5. Numerus eorum millium, dicentium voce magna, dignus es agnus et cetera. In centenario, perfectio gratiae; quia qui sunt in gratia centuplum accipient, et vitam aeternam possidebunt, Matth. 19. In denario autem perfectio naturae angelicae designatur. Quantum ad victoriam Christi nota, quod venit in nubibus per humanae naturae assumptionem, Luc. 21: videbunt filium hominis venientem in nubibus; pervenit ad antiquum dierum per aeternam durationem, unde sapientia increata dicit Prov. 8: ab aeterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret; et in conspectu ejus oblatus est ad nostram redemptionem, per mortalem et crudelem passionem, Isai. 53: oblatus est quia ipse voluit. Hebr. 10: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et dedit ei potestatem ad perversorum correctionem, Matth. ultimo: data est potestas in caelo et in terra. Et honorem et regnum ad electorum promotionem, Apoc. 5: dignus es domine accipere librum; sequitur: fecisti nos Deo nostro regnum. Et omnes populi, quantum ad activos dicentes: nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus, confitebimur ei in saeculum, Psalm. 99; tribus, quantum ad praelatos; quia illuc ascenderunt tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini, Psal. 171: linguae, quantum ad devotos seu contemplativos: servient ei dicentes, lingua mea exultabit in justitiam tuam, Psal. 15. Et potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur per violentiam, quia non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore, donec veniat qui mittendus est, Gen. 49. Et regnum ejus quod non corrumpetur per indeficientiam, quia regnum meum non est de hoc mundo, Joan. 18. Regi ergo huic saeculorum immortali et invisibili soli semper honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


Caput 8

[89076] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 8 Anno tertio regni Balthasar et cetera. Hic ponitur septima visio, quae facta est post duos annos ab altera. In visione autem praecedenti habitus est principalis processus ultimae tribulationis; in ista autem et sequentibus excitatur conflictus, praecedens ultimam tribulationem. Causa autem originalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti factus propter affectum devotionis, et conatum attentionis. Causa autem finalis est expositio initii praecedentis visionis. Causa vero materialis est de pugna regni Medorum et Graecorum, sub similitudine arietis et hirci inter Antiochum exorti, pugnantis contra Judaeos quasi cornu modicum. Ex significatione vero principali historiae notatur de pugna Ecclesiae et Christianorum contra Antichristum, sicut patet infra per verba Gabrielis, quia in novissimo, idest in fine temporum dicit eam esse implendam. Et ideo verba addita cogunt eam intelligendam esse quantum ad aliud tempus, secundum unam regulam in principio datam, quae est regula septima in qua dictum est, quod secundum Hieronymum super Isaiam, semper in fine cujuslibet prophetiae subnectentur aliqua, in quibus declaratur attentio prophetalis: unde haec visio est de praeliis futurorum regum in fine temporum, seu tempore Antichristi. Quantum ad formam vero visionis primo notanda est historia. Forma autem visionis talis. Quia primo ponitur visionis apparitio in principio. Secundo visionis expositio, ibi: factum est autem cum viderem ego Daniel. Circa primum notat Scriptura tria. Primo decursum arietis seu regni Medorum, in principio. Secundo occursum hirci seu regni Graecorum, ibi: ecce autem hircus caprarum veniebat. Tertio occursum cornu modici seu Antiochi Epiphanis contra populum Judaeorum, ibi: de uno autem ex iis egressum est cornu modicum. Per simile autem cogit expositio intelligi visionem de tempore Antichristi, quia ponet oves a dexteris, hoedos autem a sinistris. In ariete enim intelligitur potentia ritus Ecclesiae sanctorum: in hirco vero potentia Ecclesiae malignorum: in cornu vero modico exterminium potentiae Antichristianorum. Quantum ad decursum regni Medorum significatum per arietem, notat primo Scriptura statum ejus initialem, cum dicitur: anno tertio regni Balthasar. Hactenus de quatuor regnis in somno Nabuchodonosor in sua visione propheta disseruit: quod enim hic significatur per bestiam, illic per statuae membra: quod hic per filium hominis veniente in nubibus, ibi per lapidem abscissum sine manibus: quod hic facit judiciaria condemnatio, ut subderet sibi omnia, ibi, contritio statuae, quia comminuta sunt omnia: hic populus sanctorum totum occupat orbem sicut ibi, lapis totam terram occupat, crescens in magnum montem. Haec autem dicta sunt hic quamquam pertineant ad praecedentem, quia hae et sequentes sunt quasi expositio praecedentis. Anno ergo tertio regni Balthasar, idest post duos annos praecedentis visionis, visio apparuit mihi, quasi subito, ut inferatur, post id quod videram in principio, idest in primo anno regni Balthassar, cum essem in Susis castro, haec est metropolis regionis Aelamitarum: et dicitur castrum propter fortalitii firmitatem, ubi Daniel turrim excelsam in quadro aedificavit ex marmore, secundum Josephum. Super portam Ulai, nomen proprium est portae civitatis Susis, supra quam propheta se esse vidit, sicut Romae dicitur porta Tiburtina, et levavi oculos meos, primo in caelum ad dominum levavit, et deinde quae inferius erant vidit, scilicet arietem et paludem: aliter magis esset demittere quam levare. Vel levavi, idest aperui, ideo quia ut in somniis non videmus aliud nisi oculis elevatis. Et ecce aries ante paludem habens cornua excelsa. Cornua excelsa arietis sunt duo reges excelsi, scilicet Darius et Cyrus, rex Medorum et Persarum, unum autem excelsius altero, quia Cyrus majoris gloriae fuit quam Darius; et adeo, succrescens, ut in brevi totam sibi Asiam subjugaret. Secundo notat statum ipsius seu decursum linealem medium seu principalem, cum dicitur: postea vidi arietem, scilicet ipsum regnum Medorum, licet per alium regem, quia per ultimum Darium qui pugnavit contra Alexandrum, ut dicitur 1 Machab. 1: a quo fuit victus, ventilantem, idest agitatione capitis moventem orbem, contra occidentem et contra Aquilonem et contra meridiem, quia potestas Persarum in crudelitate praecipua fuit, contra cunctas mundi partes quasi cornibus ventilabat. Et omnes bestiae, idest nulli feroces terrae reges regibus Persarum potuerunt suis viribus resistere. Neque de manu ejus, propriis laboribus liberari. Tertio notat ipsius statum finalem, cum dicitur: fecitque secundum voluntatem suam, supple de regnis aliis, usque ad regnum Alexandri filii Philippi: de quo dicitur primo quod obtinuit regnum Medorum. Et ego intelligebam ex superioribus designari regnum per superbiam et ampliari ipsum per magnificentiam, secundum quod regnum hoc exposuit Danieli infra Gabriel, seu docuit eum. Quantum ad occursum regni Graecorum significati per hircum, cum dicitur: ecce autem hircus caprarum, notat primo Scriptura regni Graecorum sicut in praecedenti statum initialem, cum dicitur, ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente, quia ab occidente in orientem erat praecipua potestas Persarum. Super faciem totius terrae et non tangebat terram, quia Alexander contra ultimum Darium regem Persarum, cum tanta festinatione venit, ut potius volasse quam venisse videretur, porro hircus habebat cornu insigne, idest Alexander fortitudinem magnam habebat, quo in toto orbe nullus fortior. Et venit usque ad arietem stantem in porta, quam supra dixerat ante paludem; ubi contra Persas irruit, quia circa vicinum fluvium Darii duces superavit. Et efferatus est in eum, idest fervidiore more impegit in eum. Et percussit, idest occidit, sicut patet 1 Machab. 1, ad extremum Darium. Et comminuit duo cornua, idest duas partes principales, scilicet Medos et Persas subjugavit, totum regnum sibi subjecit. Secundo notat ipsius decursum linealem, cum dicitur: cumque misisset eum in terram, scilicet arietem, conculcavit, idest humiliavit ejus superbiam, quia super omnes orbis partes levabatur. Et nemo quibat liberare eum de manibus ejus, quia nemo ei auxiliatus est. Tertio notat ipsius terminum finalem, cum dicitur: hircus autem caprarum magnus factus est, quia Alexander cunctis regionibus imperavit, ut dicitur 1 Mach. 1: cumque crevisset, fractum est cornu magnum. Quae sequuntur ex nunc inferius ab Angelo exponuntur, orta sunt quatuor cornua, quia mortuo Alexandro in Babylone trigesimo anno aetatis suae, quatuor duces ejus sibi imperium diviserunt, ut supra dictum. Per quatuor ventos caeli, idest per quatuor partes principales mundi ex quibus oriuntur principales venti. Quantum ad occursum Antiochi Epiphanis contra populum Judaeorum significati per cornu modicum, cum dicitur: de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum, notat primo Scriptura statum ipsius initialem, cum dicitur: de uno autem ex eis, idest de regno Syriae, de posteris Seleuci qui fuit unus ex quatuor successoribus, egressum est cornu modicum, quia ex illo ortus est Antiochus Epiphanes qui fuit primo modicus, postea grandis, contra meridiem, idest Aegyptum, orientem, idest Persidem, fortitudinem, idest Judaeam, eo quod electi sunt fortes vallati custodia Angelorum. Et ejecit de fortitudine et de stellis, quia plurimos Judaeorum idololatriae subjecit, sicut patet 1 Machab. 1; et usque ad principem fortitudinis magnificatus est, ita ut contra Dei fortitudinem quae in Judaea principabatur, insurgeret, et ejus cultum evacuare niteretur: nam primo contra Ptolomaeum regem Aegypti dimicavit, sicut patet 1 Machab. 2, postea res novas moliebatur, in Perside tandem contra Judaeos veniens, simulacrum Jovis in templo statuit, et ab eo tulit juge, idest quotidianum, sacrificium, ne ibi offerretur, et dejecit locum sanctificationis ejus, scilicet Jerusalem, ubi templum erat sanctificatum, in quo idolis immolabant. Secundo nota decursum ipsius linealem, cum dicitur: robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata, quia propter peccata Israelitarum in Jerusalem permisit regnare hypocritam super eos. Et prosternetur veritas in terra, idest verus Dei cultus et lex cultu idolorum praevalente, et prosperabitur, supple idolatria, et faciet, idololatria quidquid voluerit contra Jerusalem et templum prosperis successibus. Tertio notat ipsius statum seu terminum finalem, cum dicitur: et audivi unum de sanctis loquentem, quia videbatur ei in somnis unum Angelum colloquentem uni, quaesivisse ab eo cui loquebatur, usquequo visio et juge sacrificium, desolaretur, et peccatum, propter quod acciderat illa desolatio, expiaretur, et templum et sanctus populus conculcaretur. Visio est lex illuminans, et lux, ut dicit sapiens; fortitudo est populus, Angelus vates. Et dixit ei: usque ad vesperam et mane: quasi diceret: desolatio durabit diebus et noctibus succedentibus per duo millia et trecentos dies qui sunt anni sex et tres menses, quibus durabit vastitas Jerusalem sub Antiocho: de quibus tres fuerunt contaminationis templi, et sexto anno cum mense per Judam Machabaeum templum purgatur, ut habetur 2 Machab. secundum Hieronymum. Sequitur secunda pars principalis totius capitis, in qua tangitur visionis expositio, cum dicitur: factum est autem: ubi notat Scriptura tria. Primo exponit mysterium arietis, quod est contra regnum Medorum et Persarum, cum dicitur: factum est autem cum viderem ego Daniel. Secundo mysterium hirci quod est regnum Graecorum, ibi: porro hircus caprarum rex Graecorum est. Tertio mysterium cornu modici, quod est regnum Assyriorum, idest Antichristianorum, cum dicitur: et post regnum eorum cum creverint iniquitates. Quantum ad mysterium arietis, primo Daniel intelligentiam requirit, cum dicitur: factum est autem etc. cum videret omnia supradicta et a Deo eorum quaereret intelligentiam, in forma hominis ante oculos ejus apparuit, sed quia Angeli apparent ut plurimum alati, ideo dicit: quasi species viri, non omnino viro similis. Secundo Michael ei eam dari praecepit, cum dicitur: audivi vocem inter Ulai, idest audivi vocem exeuntis inter muros Ulai dicentis: Gabriel fac intelligere etc. quia visio haec est de regnorum certaminibus et regnorum successibus; ideo Gabriel praepositus praelii, huic officio mancipatur, nam Gabriel fortitudo Dei interpretatur. Intelligere visionem. Non ergo omnis propheta quae videt intelligit. Tertio Gabriel illi eam aperit, cum dicit: et venit et stetit. Cum tamen venisset, corrui, fragilitatis meae conscius, coram tam excellenti viro, et ait ad me: intellige fili hominis. Ezechiel, Daniel, quia saepe inter Angelos se esse noverant, ne eleventur, filii hominis nuncupantur, ut homines se esse noverint. Quoniam in tempore finis complebitur visio, non in proximo, nec in tempore tuo, sed in fine saeculi complebitur. Ex quo patet quod id, quod sub Antiocho factum est, non cogit sub Antichristo in veritate non esse complendum. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum. Prius ergo eum erexerat, et iterum his auditis perterritus in faciem corruit, ut supra hominem ea quae dicuntur ostendat. Et tetigit me, idest confortando erexit, in gradu meo, scilicet super pedes meos, ut audirem et intelligerem quae diceret: dixitque mihi; ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis, idest in ultimo tempore desolationis quae indicatur Deuter. 27, transgressoribus legis: vel ultimo tempore illius maledicti hominis qui hoc facturus est. Quoniam habet tempus finem suum, idest non semper maledictio durabit. Aries quem vidisti rex Medorum est. Exponit visionem, ut supra dictum est. Quantum ad mysterium hirci, cum dicitur: porro hircus caprarum. Exponit primo quid significatur per hircum, in principio, porro hircus caprarum rex Graecorum est, et patet. Secundo quid per cornu magnum, ibi: et cornu grande, ipse est rex primus, scilicet Alexander qui primus regnavit in Graecia, 1 Machab. 10. Tertio quid per cornu perditum et fractum, et successum aliorum quatuor ibi: quod autem fracto illo, quia per cornu fractum designatur mors Alexandri, per successum quatuor cornuum, successus quatuor regum qui diviserunt post ipsum sibi imperium; et regnavit Ptolomaeus in Aegypto, Seleucus in Syria, Philippus in Macedonia, Antiochus in Asia. Hi fuerunt de gente ejus, scilicet Macedones, vel de familiaribus, aut principibus ejus. Sed non successerunt in fortitudine ejus, quia nullus aequiparatus est Alexandro in potentia et imperio. Quantum ad mysterium cornu modici, quod est regnum Antichristianorum, cum dicitur: et post regnum eorum cum creverint iniquitates, ubi ostenditur Antichristus contrarius toti Trinitati, notat Scriptura tria: quia primo notat ipsum fore contrarium divinae potestati, cum dicitur: post regnum eorum dum creverint iniquitates, cum multiplicata fuerint mala in terra, ut dicitur 1 Machab. 1: consurget rex impudens, quem nullam turpitudinem committere pudebit, intelligens propositiones, idest calliditates aliorum sua astutia praeveniens et obscura dicta advertens, quia Antichristus omnium mores et conditiones sua astutia advertet, et secundum quod videbit unumquemque inclinatum, secundum hoc trahet ipsum ad suum cultum, ut si quem viderit ambitiosum praeferet eum, et sic de ceteris conditionibus. Et roborabitur fortitudo, sed non in viribus suis, idest licet magna faciet et magna ostendat, non sua virtute hoc faciet, nec ei adscribendum est, sed demeritis aliorum, quia propter peccata populi permittet Deus regnare hypocritam, Job 34. Secundo ostendit ipsum fore contrarium divinae sanctitati, cum dicitur: et supra quam credi potest universa vastabit et interficiet robustos, sicut Antiochus Machabeos et Judaeos sic Antichristus populum sanctorum, veros cultores Dei et Christianos qui ei acquiescunt. Et dirigetur dolus in manus ejus, quia dolose machinabitur et prospere succedit ei. Tertio ostendit contrarium fore divinae veritati, cum dicitur: cor suum magnificabit, quia priori fortuna provocatus magna facere tentabit, et in copia rerum, idest in stipendiis, accidet plurimos, idest decipiet, et contra principem principum consurget, propter copiam militum; et sine manu conteretur; quia sicut Antiochus rediens de Perside infectus morbo horribili et tristitia periit, sic Antichristus peribit non per manum hominis, sed eum interficiet dominus spiritu oris sui, ut dicit apostolus 2 Thess. 2 et Isai. 11, spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et visio mane et vesperi quae dicta est vera est; idest per successionem temporum, sicut mane succedit ubique vesperi, veritas visionis apparebit, ut dicit Hieronymus. Tu ergo visionem signa, idest commenda memoriae aliquam enunciationem, faciendo ne excidat; quia post multos dies, idest non nisi post multa tempora complebitur: quasi diceret: obscura sunt quae dicuntur, nec intelligi poterunt, quousque rebus et operibus impleantur; et ego Daniel langui, hic incitat nos ad amorem Dei, timorem et humilitatem; langui, terrore concussus, quia corpus magna jejunii attenuatione maceraverat; et faciebam opera; a rege (supple) imperata, ut redderet omnia omnibus; et stupebam ad visionem, idest super profunditate visionis; et non erat qui interpretaretur; quia licet reges et regna cognoverit per Angelum, tamen personas regum singulares, et tempora quibus implenda esset visio, nesciebat; et ideo dubius fluctuabat, nullusque audiens ab eo interpretari sciebat. Argumenta literalia sunt tria. Primum est, quod secundum Hieronymum, non possunt fieri visiones in somnis, sine aliquo aspectu mentis: et ideo dicitur; levavi oculos meos. Secundum est, quod prophetis aliquando factae sunt visiones, absque plena revelatione significationis ipsarum, ut patet hic. Tertium est, quod aliquando Deus prophetis revelat mysterium visionis, quoad unam partem, non quoad aliam; ut patet hic, quod Danieli facta fuit revelatio quoad personas in communi, tamen non quoad certas personas in singulari. Sententiae dubiae sunt tres. Prima est, utrum haec visio possit intelligi de tempore Antichristi: quod non videtur, quia dicitur, quod haec tribulatio durabit per bis mille circiter dies; idest per sex annos cum tribus mensibus; sed tribulatio Antichristi non durabit nisi per tres annos cum dimidio. Dicendum quod haec visio non solum tangit tempus tribulationis Antichristi, sed etiam tempus praecedens ipsam. Secunda dubitatio est de hoc, quod dicit quod cessabit juge sacrificium. Si enim haec visio tangit tempus Antichristi, cum in Ecclesia Dei non sit aliud juge sacrificium nisi sacrificium altaris; videtur quod tunc illud deberet cessare; quod est contra illud Matth. ultimo: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: quod intelligitur de sacramento altaris. Dicendum quod tunc cessabit, quantum ad solemnitatem solum, quia tunc Missae publicae non celebrabuntur, sed occulte, sicut fuit in primitiva Ecclesia. Tertia dubitatio est de eo quod dicit, quod non erat qui ei interpretaretur visionem; contra quae statim dixerat, quod Michael dixit uni de assistentibus, fac ei cognoscere visionem, et statim Gabriel interpretatus est ei. Dicendum quod visio fuit ei interpretata quoad unam partem, et non quoad aliam; scilicet quoad personas impersonaliter sumptas, hoc est in generali; sed non in speciali, et hoc desiderabat ipse scire. Sententia moralis. Prima est quantum ad visionis modum, in quo describitur tempus visionis, scilicet trium annorum: locus, scilicet Susis elevata super portam Ulai: qui enim vult visionem futurae tribulationis intelligere, oportet quod eam requirat tribus gradibus significatis per tres annos. Primus gradus seu annus est exercitium virtutis. Secundus gradus seu annus est exercitium meditationis. Tertius gradus seu annus est exercitium devotionis. Oportet etiam quod sit in Aelam; quod interpretatur superliminare, per considerationem divinae potestatis: quod sit in Susis, quod interpretatur reprehensio sui per considerationem propriae fragilitatis: quod sit super portam Ulai, quod interpretatur palus a palude, quae modo virescit, modo desiccata albescit, per considerationem mundanae mutabilitatis. Secunda moralitas est de ariete; in quo notatur potestas electorum; per hircum vero potestas perversorum: unde omnes reges designati per arietem ampliaverunt cultum Dei; designati vero per hircum impediverunt. Aries enim dux est ovium, quae erunt a dextris: hircus vero dux eorum qui erunt a sinistris. Iste aries duo habebat cornua quibus quatuor partes mundi ventilabat, et unum illorum erat excelsius reliquis. Per arietem intelligitur praelatus, qui debet esse dux simplicium: duo cornua sunt duae potestates in Ecclesia, scilicet potestas divinae corrigibilitatis et humanae, quorum unum est excelsius reliquo, et in eo plus confidendum: vel duo cornua sunt praedicatio et correctio, et his duobus, scilicet per instantiam praedicationis, debet ventilare contra orientem humanae laetitiae, contra occidentem humanae tristitiae, contra Aquilonem humanae saevitiae, contra meridiem humanae astutiae. Tertia moralitas est, de hirco habente cornu insigne inter oculos; et frangitur inter quatuor cornua, ex quibus oritur cornu modicum. In hirco notatur perversitas malorum praelatorum seu principum iniquorum; et dicitur hircus propter foeditatem luxuriae, hircus enim animal lubricum; et propter facultatem superbiae; semper enim vult praecedere: propter voracitatem vanae gloriae, quia semper pascitur arborum summitates. Sed habet cornu insigne, scilicet ausum temeritatis; semper enim credit se plus valere, et melius regere quam alii: sed in cornu, scilicet temeritas, frangitur in quatuor: scilicet in praesumptionem quia semper aspirat ad majora: secundo in machinationem, quia semper machinatur contra omnia, si quid videat sibi praeesse. Tertio in aemulationem, quia semper aliis aemulatur. Quarto in defensationem, quia semper propria mala defendere conatur; unde si arguatur, dicit, non feci; vel si feci, bene feci; vel si male feci, non multum male feci; vel si multum male, non mala intentione, aut non feci solus: at si convincatur, statim aliena suasione se excusare nititur. Unde semper se defendit; et ex istis praecipue, et ista ultima, oritur nequissima scilicet obstinatio malitiosorum; talis enim obstinatur in sua malitia, et facit bellum, et elevatur adversus cultum Dei, et contra omne quod est honoris Dei, amoris proximi, timoris divini judicii, seu divinae punitionis, vigoris, sanctae operationis; et haec per ordinem posuit textus.


Caput 9

[89077] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 9 In anno primo Darii filii Assueri et cetera. Haec est octava visio, facta primo anno Darii. Habita ergo prima visione, qua describit ultimae tribulationis decursum, et secunda qua describit ultimae tribulationis conflictum, sequitur ista tertia, quae describit ultimae tribulationis solatium, ex consideratione passionis et Christi passi. Causa autem originalis hujus visionis est instinctus spiritus sancti factus Danieli oranti, secundum affectum, et confitenti suum, seu populi peccatum ac postulanti remedium. Causa autem finalis est, ut ostendatur tempus expiationis peccati, liberationis populi, occisionis Christi, desolationis templi, et consolationis temporis Antichristi. Causa autem materialis est de septuaginta hebdomadibus abbreviatis a tempore reaedificationis Jerusalem, usque ad passionem Christi, ex cujus consideratione erit solatium tempore Antichristi, quo tempore erit maxime orationi et meditationi Christi insistendum. Causa autem formalis in divisione capitis consistit; quae talis est. Primo ponitur orationis meritum in principio. Secundo ostensionis seu revelationis terminus, infra; cumque adhuc loquerer, et orarem et confiterer peccata mea. Circa orationem notatur primo collectio seu conditio orantis in principio. Secundo, confessio peccantis, ibi: et oravi ad dominum Deum meum. Tertio, confusio petentis, seu postulantis, ibi: et nunc, domine, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti. Quantum ad collectionem, seu conditionem orantis, notatur primo a Scriptura tempus et hora, cum dicitur: in primo anno Darii. Ubi notandum; quod licet Daniel intellexisset, ex verbis Jeremiae prophetae, septuaginta hebdomadas, de captivitate populi sui impletas, post quas scilicet debebat populus liberari, et hoc Deus ordinasset, sicut praedixerat Jerem. 29 cap.; quia tamen propter peccata populi poterant differri; sicut in vindicta acceleratum fuit diluvium per centum annos, propter peccata populi: ideo oravit Daniel, ne ultra liberatio populi differretur; et merito suae orationis illud, et plura alia, obtinuit. Anno primo Darii filii Astyagis, qui alio nomine dictus est Assuerus, de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Signa ponit, scilicet genus Medorum, et victoriam Babyloniorum, ne propter similitudinem alium Darium esse credamus; qui imperavit, supple primus super regnum Chaldaeorum; unde cum dicit: ego Daniel intellexi in libris nempe apud Jeremiam prophetam, cap. 25. Et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis, et 29 cap., cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et cetera. Secundo tangitur motivum et causa orationis, cum dicitur: ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni, sicut dictum est etc., intellexit quod jam implebantur desolationis Jerusalem septuaginta anni, sicut praedictum erat per Jeremiam 29 cap. Tertio tangitur modus et forma, cum dicitur: et posui faciem meam, idest totam intentionem converti, quia ad rem cui diligenter attendimus, faciem non dorsum vertimus. Ad dominum meum rogare in jejunio, idest abstinentia, quantum ad austeritatem, carnem macerans; et cinere quantum ad humilitatem seipsum humilians; in pulvere sedens rogat dominum, ut suae promissionis memor captivitatem suam in terram suam reverti faciat. Quantum ad confessionem peccantis, absumit peccatum populi per charitatis affectum quia ipse non erat talis aetatis, quando fuit ductus, ut possit talia commisisse: quod tangitur, ibi: et oravi dominum Deum meum. Ubi primo reserat malitias depravantes, scilicet omissionis et commissionis, contra fidem vel bonos mores, cum dicit: et oravi etc.: non quia esset incredulus promissioni divinae de populi liberatione; sed ne securitas negligentiam, negligentia superbiam, superbia vero pariat offensam, offensa vero revocet vel retractet, vel retrahat promissum, quod per suam Deus clementiam promisit. Confessus sum et dixi, et hoc debet primo in oratione fieri. Obsecro domine Deus, blanditur illi a quo impetrare intendit; ostendens eum potentem efficere quod promittit, in promisso autem veracem; quia, custodiens pactum; idest veritatem impletam fuisse, nisi peccata eorum quibus promiserat obstitissent; et ideo dicit, diligentibus te. Ergo, domine, quia dominus cui debemus servire, Deus, cui velle est facere, magne, incomprehensibilis sapientia, potentia, et strenuitate, terribilis, et ideo captivantibus nos terrorem incutere potest, sicut olim Pharaoni et Sysarae, ut necessario patres nostros haberent dimittere, custodiens pactum, idest non retractasses promissum clementer factum, si custodissemus mandata tua, et dilexissemus te: peccavimus, et ideo juste pro peccatis nostris flagellamur, et offensis. Quia Daniel unus erat ex populo: propterea peccata populi enumerat quasi sua. Peccavimus, tuam justitiam deserendo, iniquitatem fecimus, malum pro bono: impie egimus, irreligiose contra divinum cultum operando, et recessimus, a mandatis tuis gradiendo, declinavimus a mandatis, non formidando, ac a judiciis tuis. Judicia sunt praecepta in quibus pro culpa certa imponitur poena. Secundo annullat circumstantias excusantes, quae sunt ignorantia et infirmitas, cum dicit: non obedivimus servis prophetis, his qui se a te missos contestabantur, qui locuti sunt de nomine tuo regibus: quidam enim solis regibus, quidam principibus, quidam populo, quidam simul omnibus prophetice loquebantur. Tibi domine justitia: ex quo enim sic docuisti, juste patimur quod meruimus, nobis autem confusio faciei; quia ut inobedientes et injusti, ad te oculos nostros levare confusi sumus. Sicut est hodie, idest hoc tempore. Viro Juda: duobus regnis nominatis, scilicet Juda et Israel, gradum sacerdotalem imposuit, scilicet habitatores Jerusalem, quia omnes communiter peccaverunt; et ideo omnes confusio involvit. Propter iniquitates eorum: quasi diceret: de terra nostra nos ejecisti, non tuae crudelitati, sed eorum iniquitati attribuendum: eorum, dicit, non nostrae, quia parvulae aetatis erat tempore ejectionis suae, et ideo non poterat talia commisisse. Tibi autem misericordia et propitiatio et cetera. Superius attribuerat justitiae, nunc attribuit clementiae, ut animum judicis ad pietatem convertat. Et non audivimus vocem domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. Licet Decalogus proprie dicatur lex, tamen dicta prophetarum communiter loquendo sunt lex, quia talis quam transgredi non licet. Omnis Israel, dicit quia tanta fuit paucitas legem custodientium, ut neminem exciperet. Et declinaverunt ne custodirent vocem tuam, quia divertebant a locis ubi prophetae ejus praedicabant vel praedicare volebant. Tertio exaggerat conditiones aggravantes, quae sunt obstinatio in peccatis et ingratitudo in beneficia, cum dicit: et stillavit super nos maledictio, idest minutatim, sicut pluvia ruit: quasi diceret: non totam infudisti iram ad confundendum, sed misisti stillam furoris ad convertendum. Maledictio quae legitur Deut. 28 contra peccatores. Quia peccavimus ei, et statuit sermones suos supra nos, idest verba quibus poenam est comminatus transgressoribus vel praevaricatoribus, in nobis adimplevit. Ut super induceret, idest sic stabilitae sunt super nos, ut magnum malum in eis contentum super nos induceretur, quale nunquam fuit sub omni caelo, idest sub aliqua parte caeli. Et non rogavimus et cetera. Grandis duritia, ut nec in plagis positi dominum rogarent. Cujus ratio subditur, ut reverteremur ab iniquitatibus, idest non sumus conversi ab iniquitate nostra, quod fit cogitando veritatem tuam, vigilavit dominus super malitiam, idest ad visitandum super nostram malitiam intendit: malitia enim dum inebriat, vigilando corrumpit, ut ebrios vigilare faciat, dormit vero deserendo cum dissimulat. Hoc Hieronymus. Et ideo: justus dominus in omnibus operibus suis quae fecit super nos, idest adversus nos. Non enim audivimus vocem ejus, scilicet vocem legis et prophetarum. Quantum vero ad confessionem postulantis seu petentis quae tangitur, cum dicitur: et nunc domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum. Notatur primo postulantis via quae est amotio mali, cum dicitur: et nunc domine etc. quae patent usque ibi: auferatur obsecro ira tua a monte sancto tuo, scilicet Sion, ubi templum erat in Jerusalem, et patet usque, ibi: in opprobrium sunt, idest omnes gentes exprobrant eis mala quae patiuntur. Nunc ergo exaudi Deus noster etc. et ostende faciem tuam, ut appareat quod ejus memor es. Secundo postulantis fiducia, quia Dei clementiae non nostrae justitiae innititur: unde sequitur, propter temetipsum, idest propter solam bonitatem tuam et misericordiam, inclina Deus meus aurem tuam, vide desolationem nostram et civitatis sanctae super quam invocatum est nomen tuum. Inclina Deus, dicit ut exaudiat; quia quando non inclinat aurem ad parcendum vel convertit oculos ad miserendum oranti, tunc non exaudire vel respicere preces, dicitur. Neque enim in justificationibus, idest in nostris justificationibus, sed potius de tua misericordia confisi preces fundimus. Tertio postulantis instantia quae est collocatio boni, quia petit cum dilatione sive devotione, cum dicitur: exaudi, domine, placare, domine, juste nobis iratus. Ne moreris. Cupientis animo nil satis festinatur, quia omnis mora damnosa sibi videtur. Quia nomen tuum invocatum est super civitatem: quasi diceret: ne moreris, quia civitas et populus tuae ditionis sunt et te in dominum volunt. Nota quod in qualibet istarum confessionum seipsum accusat et excusat dominum, et haec est nobilis confessio. Sequitur pars secunda totius cap. principalis, in qua notat Scriptura ostensionis seu visionis et revelationis modum, cum dicitur: cumque adhuc loquerer et orarem. In qua primo Scriptura notat videntis excitationem in principio. Secundo visionis Jeremiae expositionem, ibi: septuaginta hebdomades abbreviatae sunt. Tertio in futurum extensionem, ibi: et civitatem et sanctuarium dissipavit. Circa excitationem notandum, quod primo Angelus juxta actus hierarchicos purgat Danielis affectum, cum dicitur: cumque adhuc loquerer et orarem. Ecce magna humilitas: cum peccata non fecerit, populo peccatori se adjungit, ut ex humilitate veniam consequatur. Confiterer. Confessio frequenter non in poenitentiam sed in laudem sonat; quia secundum Chrysostomum sicut est confessio criminis, ita est confessio laudis: de qua Psalm. 95: et pulchritudo in conspectu ejus cetera patent. Et ecce vir Gabriel, virum vocat, quia in forma humana apparuit: vel vocat virum et non sexum sed virtutem ostendat, a principio, idest in visione praecedenti, ut dicitur: Gabriel fac intelligere visionem. Cito: grandis orationis effectus, quia adhuc Daniele loquente impletur. Volans, quia festinus uti volans. Vel volans dicitur, quia forte in specie qua communiter Angeli cum alis describi solent, ad designandam eorum caelestem habitationem, aut promptitudinem ac agilitatem in exequendo divina mandata, ipsum accessit. Tetigit me in tempore sacrificii vespertini. A matutino usque ad vespertinum sacrificium in oratione perseverarat; et ideo exauditur. Tetigit me, cum orationi deditus eram; tum me sibi fecit intentum, docuit me, septuaginta annos desolationis nondum esse completos, ut putaveram: et ostendit quae populo similiter eventura erant, ut infra habetur. Secundo illuminat ipsius intellectum per apparitionem, cum dicitur: dixitque Daniel: nunc egressus sum, vobis loquens: Scriptura enim nostris utitur verbis, ut quando dicit, quod Angelus de thalamo Dei est egressus, ut ad prophetam veniret, loquitur Scriptura, ut de quodam potente ministros suos ad negotia et varia loca destinare. Egressus; ergo non regressum a Deo, sed accessum designat. Ut docerem te, quod per te intelligere non valeres, quia obscura est visio prophetiae ipsius Jeremiae de liberatione et completione desolationis populi: et ideo: ab exordio precum tuarum, quia statim ut rogare coepisti, misericordiam impetrasti, et sermo domini injunctus est mihi referendus, quia vir desideriorum es, idest magna desiderans, et vehementiam habes desiderii ad liberationem tuorum et intelligentiam secretorum; et ideo statim meruisti exaudiri. Tertio perficit sive excitat ejus conatum per attentionem, cum dicitur: tu ergo animadverte, idest totum recollige et intellige visionem et prophetiam Jeremiae de septuaginta annis desolationis quam nondum intellexisti. Neque enim adhuc viderat veritatem visionis, neque annos desolationis: sed quia completos credebat et captivitas laxata non erat, pro ejus laxatione anxie dominum supplicabat; et ideo Angelus intellectum et prophetiam facilem ostendit; et quoniam captivitas in hac prophetia designata usque ad Christum laxanda non erat. Circa visionis expositionem quae est de Christi adventu et morte, tangitur primo fructus descendentis, cum dicitur: septuaginta hebdomades abbreviatae sunt. Hebdomadae septuaginta septimanae annorum sunt, quae faciunt quatuor centum nonaginta annos, qui sunt dispositi a Deo, ut populus et civitas molestetur. Dicit autem, abbreviatae sunt, quia hebdomadae illae annorum, secundum annos lunares, qui sunt minores solaribus, debent sumi, quia annus solaris habet plus undecim dies quam lunaris, et hi undecim dies dicuntur Epacta, idest adjuncta pars ad annum lunarem: unde quando annus solaris habet ex collectione illarum Epactarum unam lunam, tunc habet tredecim lunationes et illa lunatio tertiadecima dicitur embolismalis et annus ille dicitur embolismalis, idest praegnans una lunatione. Dicit ergo: super populum et super urbem sanctam tuam, populum scilicet Israeliticum et urbem nempe Jerusalem: populum tuum, sicut dicitur Exod. 32: peccavit populus tuus quasi non meus quia me deseruit. Et consumetur praevaricatio, idest in istis septimanis solvetur captivitas, quia in illis expiabitur falsitas, et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas, quae causae captivitatis extiterunt, et adducatur justitia sempiterna: quia Christus nascetur qui vincet justitiam legis. Et impleatur visio, quia ex tunc prophetalis visio non invenietur in Israel. Et ungetur sanctus sanctorum, cui dicitur Psalm. 44: unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae. Secundo tangitur tempus venientis, cum dicitur: scito ergo et animadverte: quasi diceret: omnia quae dicta sunt fient in illis septimanis. Nunc autem vide per partes quo ordine complebuntur quae modo sperantur: animadverte, scilicet quomodo accident per partes quae ventura sunt, usque ad Christum ducem ab exitu sermonis ut reaedificetur Jerusalem, idest vigesimo anno Artaxersis a quo data est licentia reaedificandi Jerusalem, ut Nehemiae 2 cap. dicitur: hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae, idest a data licentia ab Artaxerse et septem hebdomadibus reaedificabitur Jerusalem et muri ejus per Nehemiam in circuitu, et plateae ejus in angustia temporum, quia in tribulatione et angustia graviter eos opprimente magistratuum iniquitate hostium crudelitate, domesticorum etiam cupiditate, ita ut liberos suos pro victu vendere cogerentur, sicut patet Nehemiae 4 cap. Tertio tangitur modus passionis, cum dicitur: et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, idest post illas septem hebdomadas in quibus reaedificabitur civitas, et post illas hebdomadas sexaginta duas (supple sequentes septem postpositas), idest quadringentos quadraginta et unum annos completos, idest septima hebdomada sequenti, occidetur Christus et non erit ejus populus. Exponitur a quibus occidetur, quia a populo quondam suo a quo negabitur, nec ei credetur, cum dicturi sunt, non habemus regem nisi Caesarem: item: tolle crucifige eum. Unde cum dicit: civitatem et sanctuarium dissipabit populus, subdit poenam praedictae occisionis et negationis: quia populus Romanus cum duce Vespasiano, civitatem et sanctuarium dissipabit, scilicet populus dominans venturus, idest qui in futurum est dominaturus, et finis ejus vastitas, idest finis ipsius erit Romana destructio et vastatio ejus. Et post finem belli, idest non solum tunc per bellum devastabitur, sed durabit desolatio in aeternum per divinum statutum, quia Jerusalem conculcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum, Lucae 11. Unde cum dicit: confirmabit autem pactum, addit quid ad instantiam orationis Danielis subsequetur. In quo ostendit, quare hanc hebdomadam separaverit ab aliis; quia licet facta sunt in ea opera insignia, nam transactis tribus annis et dimidio Christus baptizatus est et Johannes in tertio coeperat baptizare, in alia autem medietate circa finem occisus est, et ita hebdomada adjuncta confirmavit pactum redemptionis nostrae. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, idest ultima medietate circa finem deficiet hostia, quia adveniente veritate cessabunt verba, et erit in templo abominatio desolationis, idest abominanda et desolata erunt sacrificia post mortem Christi secundum quosdam. Sed hoc non concordat sententiae Evangelii; et ideo dicendum, quod ibi loquitur de desolatione futura post passionem, quando Aelius Adrianus idolum abominandum posuit in templo Jerosolymae cujus funditus destructa est civitas, nunquam ulterius reaedificanda. Et ideo sequitur, et usque ad consummationem et finem durabit haec desolatio, hoc est non consummabitur usque ad finem temporis. Vocabula obscura patent in litera. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est quod in rebus a Deo promissis et ordinatis non est dimittenda oratio, propter securitatem orationis divinae, quia magna securitas in promissis parit offensam, et sicut propter offensam patientia vel vindicta aliquando acceleratur, sicut patet de tempore Noe populo ad poenitendum dato, quod propter securitatem et abusum fuit abbreviatum, sicut dictum est, sic et de beneficio a Deo conferendo. Unde Daniel, licet intelligeret ex prophetia Jeremiae, quod septuaginta hebdomadae essent praeordinatae a Deo usque ad tempus Christi, tamen adhuc non cessavit orare, ut sic fieret, nec differretur ultra. Secundum est, quod quilibet debet deflere et confiteri peccata proximi sui, quasi sua; et debet confitenti maxime compati. Tertium est quod quando Deus punit malitias nostras, tunc dicitur vigilare super nos, ut patet ibi, et vigilavit dominus: quando vero dissimulat dicitur dormire. Quartum est, quod ad preces hominis devoti, statim cum orare incipit, Deus exaudit et assistent Angeli; et ideo statim ab exordio precum Danielis Deus eum exaudivit et Angelus adfuit. Unde videtur secundum illud Psalm. 67: praevenerunt principes conjuncti psallentibus etc.: quasi dicat quod Angeli sunt principes qui praevenerunt orantes et cantantes, scilicet devotos homines, qui in medio creaturarum excitant hominem ad laudem sui creatoris tamquam puellae tympanistriae ad gaudium homines excitantes, ut tales homines devoti sic laudent dominum. Sententiae dubiae sunt sex. Prima est quare Daniel et intelligens ex Scripturis tempus liberationis populi, ita fervide pro ipsa Deum orabat. Respondetur primo quod non certo et infallibiliter durationem temporis captivitatis sciebat Daniel. Vel secundo dicendum, quod Daniel orabat, timens ne propter peccata quae in dies committebat populus, illum Deus in captivitate detineret: non enim existimabat Daniel, tempus illud esse prefixum, secundum absolutum Dei aeternum decretum. Aut tertio responderi potest, secundum Hieronymum, quod Daniel oravit ne securitas pareret negligentiam, et negligentia pareret Dei offensam etc. ut in littera dictum est. Quarto respondetur quod Daniel oravit ut quod Deus misericorditer promiserat, per ipsius orationem impleret. Aut quinto dici potest, quod cum praecedenti in idem fere coincidit, quod sic erat decretum a Deo ut per orationem deberet impleri; sub divino enim decreto non solum cadit effectus, verum etiam modus effectus. Secunda dubitatio est, utrum septuaginta hebdomadae sint accipiendae annorum vel dierum. Dicendum quod accipiendae sunt hebdomadae annorum non dierum, sicut apud Danielem 4 cap.: dormies super latus tuum quadraginta diebus, diem, inquit, pro anno dedit tibi. Et in hoc etiam conveniunt omnes, tam Judaei, quam Graeci et Latini: quia si acciperentur hebdomadae dierum, cum nec post visionem nec post exordium sermonis acciderit aliquid notabile, nec vixit Christus, nec fuit occisus, etiam ubicumque eas incipias computare, non fuissent completa quae dicuntur isto cap.: quare sunt accipiendae hebdomadae annorum non dierum. Tertia dubitatio est, utrum sint hebdomadae annorum solarium vel lunarium. Dicendum quod solarium: quod patet quia dicuntur hebdomadae abbreviatae; quia annus qui constat ex tredecim mensibus superat lunarem, qui constat ex tredecim lunationibus, in undecim diebus: quia tredecim menses solares habent trecentos sexaginta quinque dies, anni autem lunares non habent nisi trecentos quinquaginta quatuor; ac per hoc hebdomadae annorum lunarium, in septuaginta septem diebus superantur. Item patet ex hoc, quia Scriptura computat annos lunares et menses; quia primam diem mensis vocat Neomeniam, seu lunam primam; et undecimam diem mensis vocat lunam undecimam, sicut patet Exod. 13, et in multis aliis locis Scripturae; et tamen nec prima luna prima dies est, nec undecima luna est undecimus dies mensis solaris; tum quia omnes tabulae Hierosolymitanae factae secundum Hebraeos currunt per annos lunares et menses, ex quibus patet computum Scripturae currere per annos lunares. Quarta dubitatio est, et quaeritur, hoc supposito, ubi debeamus hebdomadas numerare: utrum scilicet a tempore quo Angelus loquebatur Danieli, sicut dicunt Hebraei, quod fuit anno primo Darii, qui interfecit Balthasar, ut habetur supra 5 cap.: quod probant ex eo, quod dicitur hoc capite: scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum reaedificaretur Jerusalem, etc.; ac per hoc dicunt ipsas esse completas sub Aelio Adriano imperatore, sub quo reaedificata est civitas primo per Vespasianum destructa, etiam postea rebellantibus Judaeis per ducem exercitus Aelii Adriani, et deinde in loco ubi Christus passus est reaedificata. Sed dicendum, secundum Hieronymum et Bedam, quod sunt computandae a vigesimo anno Artaxersis, quando Nehemias impetravit licentiam a rege reparandi muros Jerusalem, sicut habetur Nehemiae 3: quod patet ex hoc quod hic dicitur: animadverte ab exitu sermonis ut reaedificetur Jerusalem etc.: ergo a licentia reaedificandi Jerusalem est numerus inchoandus hebdomadarum. Item patet per chronicas regni Persarum, Graecorum et Romanorum, usque ad nativitatem Christi, quibus nos oportet credere in computatione temporum usque ad Christum, cum ex Scriptura clare non habeatur; regni enim Persarum supputantur anni ducenti triginta a primo anno Cyri Persarum regis, qui regnavit post dictum Darium; post illos vero Macedonum supputantur trecenti; postea vero usque ad nativitatem Christi triginta. Ergo ab initio Cyri regis Persarum usque ad nativitatem Christi sunt anni quingenti sexaginta; ex quibus quadringenti nonaginta novem faciunt septuaginta hebdomadas lunares completas, ut patet numeranti; ergo superfluunt usque ad nativitatem Christi anni septuaginta, qui faciunt hebdomadas decem; et sic falsa est praefata Judaeorum computatio. Supposito autem quod computatio incipiat a vigesimo anno Artaxersis, ut dictum est, probatur de necessitate septuaginta hebdomades completas esse. Nam a vigesimo anno Artaxersis usque ad decimum octavum Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, computantur quadringenti et septuaginta quinque anni solares, ut patet per praedictas chronicas: quadringenti autem et septuaginta quinque anni solares faciunt quadringentos et nonaginta annos lunares; hi autem faciunt hebdomadas septuaginta; ergo vere sunt completae praedictae hebdomadae decimo octavo anno Tiberii Caesaris, ac per hoc in morte Christi. Quod autem quadringenti et septuaginta quinque anni solares, faciant quadringentos et nonaginta lunares, patet manifeste per computatione colligendo excrescentias tot annorum solarium ad totidem annos lunares, quia annus solaris excedit annum lunarem in undecim diebus, ut supra dictum est. Excrescentia autem quadringentorum septuaginta quinque annorum solarium facit quindecim annos praeter quinque menses, qui supplentur ex decimo octavo anno Tiberii Caesaris in quo passus est dominus, ac per hoc quadringenti nonaginta anni lunares, qui sunt septuaginta hebdomadae annorum completi. Quinta dubitatio est, quare distinguantur hebdomadae in septem et sexaginta duas, et in unam hebdomadas: utrum talis modus ponendi istum numerum designet aliquid, vel non. Dicunt autem Judaei, hic esse proprietatem Hebraici idiomatis, et antiquae locutionis vel Latinitatis, ut semper numerum minorem praeponat majori: nos enim dicimus juxta morem linguae nostrae, Abraham vixit centum et septuaginta annis. Si haec ratio esset vera, tunc debuisset sic dixisse: post duas et septem et sexaginta hebdomadas occidetur Christus. Et ideo dic rationem quam Angelus insinuat; cum enim dixisset, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et sexaginta duae erunt; subdit rationem distinctionis dicens: ideo praemisi septem, quia in illo tempore, scilicet in quadraginta novem annis, reaedificabitur Jerusalem, licet cum repugnantia hostium, ut patet Nehemiae 4 cap.: ideo hoc est singulariter memoriae tenendum: addidit vero sexaginta duos ad designandum tempus praedicationis Joannis Baptistae, sive ad ultimum, in cujus fine occidetur Christus: ideo autem unam hebdomadam, scilicet ultimam, separavi ab aliis, quia in illa scilicet fient opera privilegiata, et singulari memoria digna, scilicet tempore praedicationis Joannis et Christi; et ideo singularis numerata est illa ultima hebdomada. Sexta dubitatio potest esse de quo tempore intelligatur id quod dicitur de abominatione desolationis quae erit in templo. Nam aliqui existimant in tempore finali hoc esse adimplendum, per Antichristum scilicet, quem putant in templo Jerosolymitano esse adorandum tamquam Messiam: pro quorum autem opinione facit quod Christus, Matth. 24, illam de tempore finali exposuisse videtur. Nam postquam ibidem abominationem desolationis praedictam in hoc cap. Danielis commemorasset, subjungit immediate subsecuturas tunc magnas illas calamitates et afflictiones, signaque quae tempore finali futura praenunciantur: ergo praefata abominatio desolationis, Christo interprete, in finali tempore subsequetur. Sed nihilominus dicendum est, quod hoc stare non potest: eo quod dicta abominatio desolationis implicet, ab Angelo in vindictam occisionis Christi parum post hebdomadum impletionem futura. Quapropter dicendum est, quod intelligatur de abominatione desolationis, quae fuit tempore Aelii Adriani cui nulli aptius accommodari potest, nam ad litteram hoc tum impletum est. Aelius enim Adrianus dedit licentiam Judaeis, qui erant Romae captivi per Titum, quod irent Jerusalem; quod et fecerunt; et tunc mandavit eis, quod ponerent idolum in templo, et ipsi noluerunt: tunc ipse iratus ivit Jerusalem, et funditus eam destruxit. Alibi etiam manifestius loquitur Christus de hac desolatione, Lucae nimirum 21, dicens: cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem et cetera. Pro solutione autem argumenti in oppositum advertendum est, quod postquam in allegato loco Matthaei, Christus discipulis suis designaverat templi Hierosolymitani futuram vastationem et eversionem, duas ipsi proposuerunt discipuli quaestiones: alteram scilicet de tempore destructionis dicti templi, alteram vero de tempore adventus ipsius, et consummationis saeculi. Quarum primam solvit praedicens, prius tamquam signum imminentis destructionis templi calamitates plurimas, famem scilicet pestem etc.; postmodum declarat ipsam templi vastationem subsecuturam, tunc quando hoc Danielis vaticinium de abominatione desolationis templi implebitur; et in hoc terminat praefatae primae quaestionis solutionem. Quae autem de persecutionibus et signis tempore Antichristi inferius designat, pertinent ad secundae quaestionis solutionem. Morales sententiae sunt tres: prima est enunciatio hebdomadarum, seu divisio. Dividuntur enim hebdomadae in septem et sexaginta duas et unam: significabat enim Angelus Danieli quod post septuaginta hebdomadas debebat fieri perfecta liberatio per Christum. Per septem ergo hebdomadas significatur status poenitentiae. Quantum ad statum poenitentiae sunt septem hebdomadae: prima est horarum, secunda dierum, tertia septimanarum, quarta mensium, quinta annorum, sexta septimanarum annorum, septima septuagesimorum. Prima hebdomada, scilicet horarum, est curationis, Joan. 4: heri hora septima reliquit eum febris. Secunda, scilicet dierum, est requietionis, Genes. 2: requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat. Tertia, scilicet septimanarum, est notitiae et discretionis, et dilectionis. Unde post septem hebdomadas ab exitu ex Aegypto data est lex, Exod. 20. Et post septem hebdomadas a resurrectione datus est spiritus sanctus. In lege autem significatur discretio, quia ipsa est amor. Quarta, scilicet mensium, est afflictionis et humiliationis, quia mense septimo debebant affligere se, Levit. 23: decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit; sequitur: affligetis animas vestras. Quinta, scilicet annorum, est erogationis et cogitationis; quia anno septimo debebat terra quiescere, et omnes fructus debebant dimitti pauperibus, Levit. 25. Sexta, scilicet septimanarum annorum, est promissionis; nam quinquagesimus annus, in quo sunt septies septem, erat jubilaeus et tunc unusquisque redibat ad propria, Levit. 25. Numerabis tibi quoque septem hebdomadas annorum et cetera. Septima, scilicet annorum septuagesimorum est indulgentiae et remissionis, ut dominus requirenti Petro Matth. 18 cap. quoties erat remittendum fratri ostendenti, num usque septies, respondit, non dico tibi usque septies, sed septuagesies septies. Est etiam haec hebdomada punitionis: unde Genes. 4, dixit Lamech: septuplum dabitur de Cain, de Lamech vero septuagesies septies. Et in his est perfectus status poenitentiae. Nam primo debet homo curari a culpa. Secundo quiescere ab ea et orare. Tertio debet legem percipere servando mandata domini, et proximum diligere. Quarto debet se affligere et humiliare. Quinto eleemosynas facere, ad terram promissionis anhelare. Septimo in se peccantibus indulgere et seipsum punire. Quantum ad statum praestolantiae qui designatur per sexaginta duas hebdomadas, notandum quod sexagesimus surgit ex ductu denarii in senarium vel e contrario: per denarium enim designatur informatio fidei seu disciplina morum, quae consistit in decem praeceptis. Unde dominus requirenti adolescenti, quid faciendo vitam aeternam possidebo, Matth. 19 respondit: praecepta nosti: et finaliter concludit, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et ideo dicit Moyses Deut. 4: decem verba quae scripsit in tabulis lapideis, mihi quoque mandavit ut docerem vos perseverare in continuatione operis laboriosi: Levit. 24: sex diebus facietis opus. Per dualitatem, geminatio perfectionis, seu modorum vivendi, scilicet activus et contemplativus, Matth. 18: si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo; quia illi qui secundum hos duos modos vivendi vivent, certitudinaliter possunt promissa Dei postulare. Denarius ergo nunc, in quo informatio fidei et morum, ductus per senarium in quo est continuatio laborum, perducit ad dualitatem in qua est contemplatio actionum et contemplationum. Quantum ad statum patientiae, qui notatur in hebdomada una, quia textus eam attribuit maxime passioni Christi, notandum quod hebdomada haec habuit dies septem. Nam prima die sabbati, hoc est dominica praecedente suam passionem, scilicet dominica in ramis palmarum fuit exploratus. Dicebant enim: quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus et cetera. Joan. 11. Secunda die lunae fuit interrogatus: dicebant: usquequo animas nostras tollis? Si tu es Christus dic nobis palam. Joan. 10. Tertia die, idest Martis, fuit sententiatus; dicebant enim: expedit, ut unus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat, Joan. 11. Quarta die Mercurii fuit venditus: dixit enim Judas, quid mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos, Matth. 26. Quinta die Jovis fuit traditus. Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, Matth. 26. Sexta die Veneris, fuit crucifixus, quia tum parasceve erat Judaeorum, quod est prope sabbatum, Joan. 19. Septima die sabbati fuit sepultus. Erat in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat: ibi ergo propter parasceven, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum, Joan. 19. Sic ergo habebimus septem hebdomadas poenitentiae, septuaginta duas praestolantiae, et unam patientiae.


Caput 10

[89078] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 10 Anno tertio regni Cyri regis Persarum et cetera. Haec est visio nona, tertio anno Cyri Persarum regis facta: seu visio, in qua tangitur ultimae tribulationis terminus, sub figura primae tribulationis Babylonicae; et causa originalis est instinctus spiritus sancti habitus precum instantia, jejuniorum duritia, corporis angaria, affectus et desiderii vehementia. Causa finalis est consolatio tribulatorum, ostendendo in Angelo prosperitatem eorum tam temporalem quam spiritualem, in figura viri apparentis, et verbo illius; et ideo haec visio ingerit finale solatium quoad populum, quoad Christum, quoad corpus mysticum, quoad quemlibet justum. Causa autem seu continentia materialis ipsius est, de viro mirabiliter apparente et imminentem populi liberationem nunciante, et per consequens terminum ultimae tribulationis, sub typo Judaici populi de captivitate Babylonica liberati ostendente. Causa vero formalis, quae in divisione capituli consistit, talis est: quia caput ipsum habet quatuor facies. In prima ponitur videndi dispositio, in principio. In secunda visionis apparitio, ibi: et levavi oculos meos. In tertia visionis expositio, ibi: et ecce manus domini tetigit me. In quarta videntis trepidatio, ibi: cumque loquerer hujuscemodi verba. Quantum ad videndi dispositionem notat Scriptura modum, quia visum intellectualiter, quantum ad initium, in principio; medium, quia impetratum lamentabiliter, quantum ad processum, ibi: in diebus illis lugebam ego Daniel; terminum, quia impletum celeriter et celebriter, quantum ad tempus et locum, ibi: die autem vigesima quarta mensis primi. Circa dispositionis modum notat primo Scriptura, hujus visionis a praecedenti distinctionem, cum dicitur: anno tertio regni Cyri regis Persarum, idest mortuo Dario avunculo, cujus primo anno Daniel septuaginta hebdomadarum seriem cognoverat. Hic annus de quo hic agitur, tertius est, quo solus Cyrus post avunculum regnabat. Verbum revelatum est, idest res quaedam arcana. Secundo notat Scriptura Danielis recognitionem, cum dicitur: Danieli cognomento Balthasar. Plures vocabantur Danieles, et ideo per cognominationem notificat de quo loquitur. Tertio, notat rei ostensae conditionem, cum dicitur: et unum verbum, verum scilicet ad intelligendum, sed, fortitudo magna, ad implendum. Quae res ista fuerit, sub silentio repressit; subjungit tamen quod illam intellexerit, cum dicit: intellexitque sermonem; idest non solum sensibilem et imaginariam visionem habuit, verum etiam intellectuali notitia verbi revelati significationem cognovit, intelligentia enim opus est in visione, supple prophetica; frustra enim videt visionem, qui eam non intelligit: ex quo patet, quod proprie prophetae semper intellexerint visa: unde Pharao non fuit propheta, quamvis visionem habuerit imaginariam, Gen. 14. Circa dispositionis medium, quia interpretatum lamentabiliter. Quantum ad processum, cum dicitur: in diebus illis ego Daniel, notat primo Scriptura ipsius prophetae luctum et afflictionem, cum dicitur: in diebus illis, quibus verbum revelatum est, quod intellexisse se dixit. Ego Daniel, revelato sibi forti sermone lugentium more, cepit se ipsum affligere viginti et uno diebus, panem desiderabilem, idest a suaviori cibo se abstinens, et carne et vino, et unguentis, quibus utuntur Persae et Indi, pro balneis, ut dicit Hieronymus: et hoc fecit ut ampliora sibi revelarentur; ubi docemur, quod diebus jejunii a cibis delicatis debemus abstinere. Secundo notat cursum et completionem, cum dicitur: donec complerentur trium septimanarum dies, ne transitoria et fortuita videretur tentatio. Circa dispositionis terminum, quae tangitur, cum dicitur: die autem vigesima quarta, notat Scriptura primo tempus revelationis, quia vigesima quarta die mensis primi, qui est Aprilis; et inchoatur cum lunatione Martii, quia semper est lunatio istius mensis, in quo terminatur; et ab ea mensis lunaris denominatur. Secundo notat locum habitationis, quia juxta fluvium magnum qui est Tigris: hic enim fluvius unus est de quatuor fluminibus Paradisi, Tigris vocatus ob velocitatem sui cursus a tigride, quod est animal velocissimum. Ezechieli enim juxta fluvium, et Joanni Baptistae juxta fluvium Jordanis aperiuntur caeli et videntur visiones. Quantum ad visionis apparitionem quae tangitur, cum dicitur: et levavi oculos meos, primo notat Scriptura, quia visio fuit mirabilis quoad modum intuitionis, cum dicitur: et levavi oculos meos: quia dimisso prius vultu in terram oraverat; elevatione autem opus est, ut visionem mysticam cernere valeamus. Et vidi, non in somniis ut prius, sed vel in spiritu, quia vidit imagines, vel corporeis oculis Angelus, qui ei apparuit in forma hominis ab eo visus est; tum etiam quoad personam apparentem, cum dicitur: et ecce vir unus vestitus lineis, idest stola byssina indutus apparuit, et renes ejus accincti auro obrizo, idest zona quae erat intexta lamina rudis auri. Corpus ejus quasi chrysolithus: caro enim ejus erat quasi chrysolithus, qui unus est ex duodecim gemmis, quae erant in veste summi sacerdotis, Exod. 39: est autem auro similis cum quadam specie marini coloris. Et facies ejus sicut species fulguris: idest renitebat facies ejus, quasi ignis, cujus similitudinem et speciem habet fulgur. Et oculi ejus ut lampas ardens, quia ita clari erant oculi ejus, ut duae flammae viderentur. Et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis. Genus aeris est quod candens dicitur, cui a brachiis et infra assimilabatur. Et vox sermonum ejus ut vox multitudinis: idest sic reboabat loquens, ac si multitudo loqueretur. Secundo notat, quod visio fuit singularis, quoad personam assistentem, cum dicitur: vidi autem ego Daniel solus visionem, idest Angelum apparentem, sicut Paulus Act. 11, ceteris non videntibus; et ideo sequitur, viri autem qui mecum erant non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, non ex visione, sed ex naturae caelestis praesentia natura fragilis concutitur, et fugerunt in absconditum, idest in abditum latibulum. Ego autem relictus solus etc., ceteris prae terrore fugientibus. Tertio notatur, quod fuit terribilis, quantum ad personam apparentem, et non remansit in me fortitudo, qua scilicet possem stare, sed rui in faciem meam, et species mea immutata est, idest color faciei, quia pallor faciem meam cooperuit prae timore, et emarcui, ex angelica visione, quia languidus effectus sum; sicut herba evulsa pristinum decorem perdit pariter et vigorem, ita ego vigorem et colorem ex aspectu angelico perdidi: et ideo dicit: nec habui quicquam virium, ad loquendum. Et audivi vocem sermonum ejus, et audiens jacebam consternatus: ad auditum scilicet vocis prostratus, non audebam stare juxta eum. Et vultus meus haerebat terrae: vultu enim et ventre haerebat terrae, nihil habens quo se corde amplius humiliaret. Quantum ad visionis expositionem quae tangitur, ibi: et ecce manus tetigit me, quae fuit facta illuminando intellectum, excitando affectum, et erigendo conatum, notat Scriptura quod fuit liberationis procuratio: quia oratio Danielis, cum dicitur: et ecce manus tetigit me, scilicet apparentis in forma humana. Eamdem esse formam opinantur Judaei in Deo et Angelo, propter id Gen. 1, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Tetigit me, inquit: humanam ad prophetam mittit formam, ut sui generis corpus aspiciens, nequaquam paveat. Et erexit me super genua mea: non penitus erexit, sed sic ut vultu et ventre paululum a terra erectis genua et manus adhuc terrae inhaererent, et ideo dicit: et super articulos manum mearum. Et dixit ad me, Daniel vir desideriorum: quasi diceret: tu precum instantia et afflictionis duritia ostendis, quod cupis scire Dei secreta: et ideo, intellige verba quae eloquor ad te, idest attente ausculta, et sta in gradu, idest super pedes tuos, nunc enim missus sum ad te. Cumque mihi dixisset sermonem istum, steti tremens, quia terribilis aspectu, et quia timebat dominum in aliquo offendisse, quare ita tarde sit exauditus, quia alias nondum finita oratione consueverat exaudiri. Noli metuere Daniel quia ex die primo et cetera. Timorem praedictum ab eo excludens, dicit eum in conspectu Dei eo tempore statim quo coepit se affligere, exauditum; et morae suae causam subjungit, cum secundo notat, quod sit liberationis retardativum, quia peccatum Israelis, cum dicitur: princeps autem regni Persarum restitit mihi, idest Angelus Persis praefectus tribus hebdomadibus, quibus orare coepisti, mihi restitit in conspectu Dei, quo propter sermones tuos veneram: et ideo dicitur. Tertio notat Scriptura, quod fuerit impetrativum, quia auxilium Michaelis, cum dicitur: et ecce Michael unus de principibus primis: quasi diceret: resistente illo precibus tuis, meae legationi preces tuas offerente, ut captivitas laxaretur, Michael qui praeest populo tuo Israel, juvit me offerens orationes tuas: et ego remansi ibi juxta regem Persarum, et ideo tardavi tibi de indulgentia populi tui nunciare. Veni autem ut docerem te: et ex hoc patet quod idcirco tot diebus se afflixerat, ut sciret, quae in novissimis temporibus in consummatione saeculi essent populo suo eventura. Quoniam adhuc visio in dies, idest visio de hirco et ariete et cornu modico prolungatur, et complebitur in fine post longum tempus: unde et ibi dixit; tu ergo signa visionem, quia post multos dies erit, supra 8 cap. Quantum ad videntis trepidationem, quae tangitur, cum dicitur: cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis; notat Scriptura quod primo Daniel dejicitur ad humiliandum, ex splendore Angeli apparentis, cum dicitur: cumque loqueretur mihi hujuscemodi verba, dejeci vultum, ex humilitate colloquii, et tacui, ex stupore indicii. Et ecce quasi similitudo hominis tetigit labia mea: quasi diceret: persona tangens me non humana erat, sed similis humanae. Et aperiens os meum locutus sum: qui prius vultu in terra dimisso loqui non praesumpsi, locutus sum in tactu labiorum, intelligens licentiam mihi dari. Et dixi ad eum etc., dissolutae sunt compages meae, idest nervi et juncturae membrorum. Alia litera habet, conversa sunt interiora mea, et in me nil remansit virium. Et quomodo poterit servus domini mei loqui et cetera. In misso mittentem honorat, servum se vocans. Et halitus meus intercluditur, quia ad interiora retractus, ut cum Deus sit ibi, in te praesente halitus non audet exire. Secundo notatur quod erigitur ad auscultandum, cum dicitur: rursum ergo tetigit me quasi manus hominis, sicut supra, qui missus est ad me, erat similis homini. Et confortavit me, diffidente prae formidine praebuit mihi tactu suo ut pavor a corde recederet. Et dixit: noli metuere vir desideriorum, idest vir magna secreta scire desiderans, et liberationem populi tui summopere affectans, pax tibi, idest securitas mentis, confortare, ab hac turbatione qua metus te concussit, et esto robustus, ad audiendum sacramentum Dei: dixerat enim quod nihil in eo remanserat virium. Et ideo subjungit, quasi ex invalido, propter sermones loquentis, fortis effectus: cumque loqueretur mecum, convalui, et dixit: loquere domine mi, quia confortasti me: quasi diceret potentem me fecisti propter sermones tuos, ut sentire et audire quae loqueris valeam. Tertio notat quod instruitur ad intelligendum, cum dicitur: et ait: numquid scis quare venerim ad te? Innuit se non ideo venisse, ut modo denunciet ventura populo, quae ille desiderabat; sed ad denunciandum tantum, quod exauditae sunt preces ejus; et ideo sequitur, et nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum: quasi diceret: nondum securus sum stante principe Persarum et populum accusante; et ideo revertar festinus illuc ad interpellandum pro te. Praeliari enim idem est, quod precibus interpellare. Cum enim egrederer, supple, ut ad te venirem, apparuit princeps Graecorum, ut ipse praeliaretur contra principem Persarum, ut scilicet in locum regni Persarum: regnum Macedonum seu Graecorum succederet, verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura veritatis: quasi diceret: quamvis festinem pugnare contra principem Persarum dum adjutores habeo, quia res adhuc in dubio est, te orante, me offerente, illo resistente, Michaele juvante, altero scilicet principe Graecorum occurrente, referam tibi quod fiet, si quae divina veritas ordinavit referenda. Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester: quasi diceret: ego et princeps Graecorum communi labore adversus principem Persarum dimicamus: sed ego cum principe vestro Michaele, ut laxetur prius captivitas; ille vero ut prius regnum Persarum in Macedones transferatur: quod factum est, quando Alexander Macedo vicit regem Persarum. Princeps vester dicit: in quo patet quod Michael, qui nunc est praefectus Ecclesiae, tunc erat praefectus synagogae. Argumenta literalia sunt tria. Unum est quod in diebus jejuniorum non est utendum cibis delicatis; et ideo dicitur, ibi, quod panem desiderabilem non comedit. Secundum est quod mens humana et carnalis non potest sustinere visionem angelicam prae nimio terrore, nec etiam visionem divinam, ut patet ibi: porro viri qui erant. Nota tamen secundum Bernardum, quod in hoc differt visio divina et angelica, a visione seu apparitione diabolica, quia visio angelica et divina fit cum quodam terrore in principio, sed in fine dimittit hominem consolatum; apparitio autem diabolica, omnino fit in contrario; quia in principio aliquantum est consolans, sed in fine dimittit hominem plurimum desolatum. Tertium est, quod sola divina et angelica locutio habet hominem confortare, ut patet hic, loquere domine mi. Unde habet inflammare affectum, illustrare aspectum, confortare conatum. Sententiae dubiae sunt tres. Primo quaeritur, ex quo a principio precum oratio Danielis fuit exaudita, quare Angelus non statim venit ad eum, sed expectavit tribus diebus. Dicendum, quod duplex est causa. Una est, quod Deus non statim praestat quod ab eo petitur, ut magis desiderium hominis inflammetur; quia secundum Gregorium desideria dilata crescunt, et ut magis homo, cum datur ei quod petit, consoletur, sicut hic fuit. Alia causa, quia princeps regni Persarum restiterat ei viginti et uno diebus, allegans secundum divinam justitiam populum adhuc non esse sufficienter purgatum. Secundum dubium, utrum ille princeps regni Persarum fuerit bonus Angelus, an malus: et videtur quod malus; quia Hieronymus exponens illud verbum apostoli, 1 Corinth. 2 cap., sapientiam loquimur inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit, dicit, hoc de Daemonibus qui non possunt Dei sapientiam cognoscere, esse intelligendum; unde iste non cognoscebat, quod iste populus deberet liberari unquam. Gregorius dicit contrarium super illo Verb. Job 29 cap., qui facit pacem in sublimibus suis: movens de hoc specialem quaestionem: et dicit, quod fuerit Angelus bonus qui praeerat populo Persarum, sicut Michael synagogae: quod videtur magis probabile et consonum rationi. Et ideo, dato quod fuerit Angelus bonus, est dubium tertium: utrum inter Angelos bonos fuerit discordia, maxime inter beatos. Respondetur quod inter beatos nulla est discordia. Cuncti enim cupiunt divinae voluntati se conformare. Unde Angeli qui a Deo diversis provinciis custodiendis et praesidendis praefecti sunt, in hoc conveniunt quod studeant divinae voluntati placere in omnibus. Sed quia de illa dubitant in aliquibus casibus, contingit aliquando quod contraria praetendant: unde causas contrarias proponunt quilibet pro sua provincia mutuo mentaliter loquentes sub quo divinum judicium expectant; et ex hoc dicuntur pugnare, sicut factum fuit in proposito quod unus Angelus ad liberandum populum Judaicum a captivitate allegabat preces Danielis, quae haec promerebantur; alius vero Angelus, ut detineretur Judaicus populus in captivitate, proponebat peccata populi praedicti, nec non utilitatem quae proveniebat in regno Persarum ex permanentia praefati populi Judaici, ibidem. Sententia moralis potest accipi quantum ad visionis dispositionem, ubi necessarius est unus quaternarius et in qualibet unitate sunt tres, et sic sunt quatuor ternarii. Unde notat Scriptura per ordinem, quoad quaternarium, primo cultum, secundo luctum, tertio victum, quarto fructum. Quantum ad cultum ponuntur tres anni; et in his tribus videtur visio. Primus autem annus est exercitium poenitentiae quoad seipsum: hic est annus ad quem Isaias, 61, missus est ad praedicandum dicens: spiritus domini super me: (sequitur): ut praedicarem annum placabilem domino. Secundus annus est exercitium patientiae, quoad inimicum, ut possit dicere, annus retributionis meae venit, circumspexi et non erat auxiliator, Isaiae 63. Tertius annus est exercitium providentiae quoad proximum, ut dicatur: benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate, Psalm. 64. Quantum ad luctum qui notatur, cum dicitur: et ego lugebam. Nota, quod debet esse triplex luctus. Nam primo debet habere luctum justitiae, post transgressionem peccati. 1 Esdr. 10: lugebat enim transgressionem eorum qui venerunt de captivitate. Secundo luctum miseriae propter perpessionem periculi. Dan. 14 cap., venit rex die septima ut lugeret Danielem, quia sciebat ipsum esse in periculo in lacu leonum. Tertio luctum molestiae, propter dilationem praemii. Unde, non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, Apoc. 21 cap. Quantum ad victum ponuntur tria; scilicet panis, vinum, carnes. Panis confortat, vinum laetificat, caro pinguat. In quo designatur, quod qui vult disponi ad visionem divinam, oportet eum abstinere ab his quae sunt licentiae, ut est panis, sicut Esdras 1 Lib. cap. 10, qui panem non gustavit, neque aquam bibit: ab his quae sunt laetitiae, ut est vinum, sicut Rechabitae, qui ex praecepto Jonadab patris sui abstinuerunt a vino, Jeremiae 35 cap.: ab his quae lasciviae, sicut sunt carnes, ne flagret desiderio carnium, sicut populus Israel Num. 11. Quantum ad fructum, notat Scriptura mensem, qui erat vernalis, diem et flumen. In mense primo notatur amoenitas, in die serenitas, in flumine Tigris celeritas. In quibus moraliter designatur, quod homo debet habere amoenitatem seu suavitatem ad degustandum divina, serenitatem ad contemplandum caelestia, debet habere celeritatem ad laborandum et operandum utilia, quae notatur in fluvio Tigris qui est unus qui egrediebatur de loco voluptatis, Genes. 2, et vadit contra Assyrios. Qui vult ergo venire ad visionem perfectae beatitudinis, debet habere exercitium poenitentiae, providentiae, patientiae; et debet habere luctum pro transgressione praecepti, pro perpessione periculi, pro dilatione praemii: et debet abstinere ab eo quod est licentiae, laetitiae, lasciviae: debet etiam habere suavitatem ad degustandum divina, serenitatem ad contemplandum occulta et caelestia, celeritatem ad operandum ardua et utilia; et in his omnibus cavenda sunt verba adulatoria, quod notatur in hoc quod unguento non utebatur, quia adulatio summe debet caveri.


Caput 11

[89079] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 11 Ego autem a primo anno Darii medii et cetera. Haec est visio ultima Danielis, in qua seu per quam designatur ultimae tribulationis triumphus. Et continet haec visio istud et sequens caput: quia in isto capite, scilicet 11, tangitur violentia perversorum: in sequenti vero, scilicet 12 cap., resistentia seu victoria electorum, ibi: in tempore autem illo consurget Michael. Quantum autem ad personam visionis nota, quod causa originalis fuit instinctus sancti spiritus habitus ex oratione et devotione Danielis cum charitate superna. Causa autem materialis est de processu regni Persarum usque ad regnum Graecorum, et de successu regni Graecorum usque ad Antiochum Epiphanem et tribulationem sub illius similitudine interserta. Causa autem finalis est ut ostendatur ultimae tribulationis impetus ex parte Antichristi, defensionis conatus ex parte electorum, et liberationis modus ex parte Dei et Christi. Formalis vero modus in divisione consistit: et ideo totum istud continet quatuor: per quae primo describitur successio regnorum usque ad tempora Darii et Alexandri in principio. Secundo dissensio bellorum regis Aquilonis et Austri, ibi: et confortabitur rex Austri. Tertio successio malorum tempore Antiochi, et sub ipsius typo tempore Antichristi, ibi: et stabit in loco ejus vilissimus et indignus decore regio. Quarto afflictio justorum usque ad adventum judicii et victoriam regni Christi, et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii. Quantum ad primam partem, in qua describitur regnorum Persarum seu Medorum, quod idem est, seu Graecorum successio, notatur primo casus regni Persarum et Medorum, in principio cum dicitur: ego autem ab anno primo. Ubi primo propheta aperit suum affectum et attentionem, dicens: ego autem ab anno primo: quasi diceret: ego non solum pro populo meo sollicitus eram, ut liberaretur; sed etiam pro statu regni Persarum et statu regis Darii a quo honoratus fui, et etiam de manibus aemulorum liberatus sum, supra cap. 6. Stabam, idest instanter orabam, ut confortaretur. Dicit autem, a primo anno Darii Medi, ut ostendatur quod haec visio non continuatur cum praecedenti, ut quidam dicunt, quia haec anno primo Darii Medi, illa vero anno tertio Cyri visa est, et ita ordine praepostero scripta propter dictam rationem supra cap. 5. Nisi illud totum dicatur interpretatio verborum Danielis, et hic redire ad verba angelica prius loquentis, et nunc veritatem annuntiabo tibi. Itaque omnia sequentia sunt visa ab anno tertio Cyri, secundum Andream. Secundo subjungitur Angeli responsum seu apparitio, cum dicitur, et nunc veritatem annuntiabo tibi, supple me in oratione persistente. Et respondit mihi Angelus, nosce de Persarum regibus quid futurum sit, audi rerum ordinem et ausculta quod quaeris. Consuetudinis enim prophetarum est, repente mutare personas sine praefatione media: ut patet in Psalm. 31, cum dixisset David: tu es refugium meum a tribulatione etc., et confestim respondit ei dominus sine praefatione, intellectum, (inquit), dabo tibi. Dedit ergo et nunc veritatem et cetera. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, supple post Cyrum et Darium qui nunc regnant, quia Cyrus erat nepos Darii, ut dictum est supra. Primus regnabit Cambyses filius Darii, qui regno paterno Aegyptum adjecit. Secundus Hereneides magus qui filiam Cambysis accepit uxorem. Tertius Darius filius Hystaspis qui illo occiso eamdem duxit uxorem. Xerses quartus filius Darii potentissimus qui adversus Graeciam innumerabilem ducens exercitum, Athenas succendit, ut Graecorum narrant historiae; qua de causa Graecia concitata est contra Persas tempore Alexandri. Est ergo sensus iste: licet princeps Graecorum egressus fuerit ad praeliandum contra principem Persarum, tamen adhuc tres reges erunt in Perside florentes divitiis, et quartus prae nimia potentia sua dabit causam sui affuturi excidii, quia Graeciam concitabit adversum Persas. Et ideo sequitur secundo ortus regni Graecorum, cum dicitur: surget vero rex fortis, scilicet Alexander Macedo, filius Philippi, de quo dicitur 1 Machab. 1, quod percussit Darium regem Persarum. Hic tamen advertendum, quod quatuor regibus post Cyrum enumeratis, transit propheta ad Alexandrum, novem regibus intermediis praetermissis; quia non fuit consuetum spiritui prophetali sequi ordinem historiae, sed solum facta perstringere. Et dominabitur potestate multa, scilicet Graecia, eo quod primus regnavit in Graecia, 1 Machab. 1, Thebaisque subversis atque superatis transiit in Asiam, et faciet quod placuerit ei: qui fugatis Darii ducibus, urbem Sardis cepit. Indiam captivavit, Alexandriam condidit. Et ideo sequitur tertio decursus regni Syrorum et Aegyptiorum, cum dicitur: et cum steterit, conteretur regnum ejus: trigesimo enim aetatis suae anno, imperii vero undecimo, in Babylone veneno interiit, ut dicitur 1 Mach. 1, et cecidit in lectum, et cognovit quod moreretur, quia cognovit se potionatum. Et dividetur, supple regnum ejus, in quatuor ventos caeli, id est in quatuor plagas terrae, super quas flant quatuor venti principales caeli. Ad orientem enim post Alexandrum in Syria et Babylone regnavit Seleucus; ad occidentem Macedoniae Philippus frater Alexandri; ad meridiem Aegypti Ptolomaeus; ad Septentrionem, scilicet Asiae, regnavit Antiochus. Haec secundum totius orbis plagas intellige; quia Syria est ad Aquilonem Judaeae, ut dicit Hieronymus. Sed non in posteros ejus, quia Alexander liberos non habuit, sed ad alienos translatum est regnum ejus, quia regnum ejus divisum fuit, et desolatum intestinis bellis; et ideo dicitur: lacerabitur enim regnum ejus, etiam in externos, exceptis his; quia praeter quatuor regna praedicta, Cappadocia, Armenia, Bithynia, et aliae provinciae minores, a potestate Macedonum recesserunt, diversos sibi reges constituentes. Sequitur pars in qua notatur bellorum dissensio, regis Aquilonis et Austri, cum dicitur: et confortabitur rex Austri. Ostendit Scriptura quod in tribus bellis, Aegypti rex praevaluit in principio, et in tribus sequentibus rex Syriae obtinuit, cum dicitur: convertetur enim rex Aquilonis. Circa primum nota, quod fuit triplex bellum regis Syriae contra regem Aegypti. Primum fuit ex tumore ambitionis: quod notatur, cum dicitur: et confortabitur rex Austri. Ubi notandum, quod dimisso regno Macedoniae et Asiae, de Aegypti tantum et Syriae regibus nunc prosequitur, quia Judaea in medio eorum posita, nunc ab istis nunc ab illis regibus tenebatur. Scriptura autem istorum non texit historiam, nisi prout Israeli populo copulata. Texit ergo processum regni Graecorum per duo illa regna, et etiam reges hinc inde mutuo dimicantes, usque ad radicem peccati, scilicet Antiochum Epiphanem, qui typum tenuit Antichristi; quia sicut ille synagogae, sic iste infestus erit Ecclesiae, ut patet in fine hujus cap. Intellige ergo de cetero per regem Austri regem Aegypti, qui est ad meridiem Judaeae et per regem Aquilonis regem Syriae, qui est ad Aquilonem Judaeae; inter quos etiam bella narrantur. Confortabitur ergo rex Austri, id est, rex Aegypti qui est ad meridiem Judaeae, scilicet Ptolomaeus Lagi filius, vir prudentissimus, fortissimus, ditissimus, qui primus rex fuit in Aegypto, Cyprumque, Phoenicem, et Asiam populi asseclas obtinuit regiones; et de principibus ejus praevalebit adversus eum, id est de posteris ejus surget fortior eo, scilicet Ptolomaeus Philadelphus, filius praecedentis, qui patrem in potentia et divitiis superavit, secundum Hieronymum, in exercitu et thesauro: sub quo Septuaginta interpretes Scripturam in Graecum eloquium transtulerunt; et post finem annorum foederabuntur, scilicet rex Aegypti et Syriae, hoc est rex Austri et Aquilonis matrimonio commiscebuntur: unde sequitur: filia quoque regis Austri veniet ad regem Aquilonis. In quo tangitur secundum bellum, quod fuit ex livore ultionis. Ptolomaeus enim praedictus rex Austri seu Aegypti post plurima bella habita contra Antiochum regem tertium Syriae seu Aquilonis, volens molestum finire certamen, dedit ei filiam suam Berenicem nomine uxorem. Primus enim rex in Syria fuit Seleucus: secundus Antiochus coecus; tertius Antiochus Theos dictus, qui contra Ptolomaeum totis viribus pugnavit. Et non obtinebit. Antiochus enim de priore uxore Laodice nomine susceperat duos filios, scilicet Seleucum et Antiochum, qui Berenice consorte regni facta, Laodicen tenuit ut concubinam; sed diu post Laodices amore superatus, reduxit eam in regnum: quae timens animum viri sui iterum ad Berenicem reverti, fecit eum veneno interfici, ac Berenicen et ejus filium sociosque illius fecit occidi; filium suum, scilicet Seleucum Galericum, in regem constituit. Et hoc est quod dicit: non obtinebit fortitudinem brachii, id est regnum; nec stabit semen ejus, hoc est, filius; et tradetur ipsa, id est occidetur; et qui adduxerunt eam, scilicet domicelli, qui cum ea venerunt de Aegypto in Syriam; et qui confortabant eam in temporibus, id est vir ejus, qui ipsam pro Laodice ad tempus duxerat et ad tempus Laodicen contristaverat, per quam solum poterat praevalere. Hic notatur livor ultionis; et stabit de germine radicum ejus plantatio: quia de germine Berenices successit tertius Philadelpho, ad vindicandam mortem sororis suae; qui cum exercitu egressus est contra Seleucum, qui cum matre Laodice regnabat in Syria, et obtinuit eos, et quasi totam Asiam, et multipliciter abusus est in eis vindictam sororis. Et hoc est quod dicitur: stabit de germine et obtinebit. Insuper et deos eorum etc. quia audiens praedictus Ptolomaeus seditionem in Aegypto motam, diripiens regnum Seleuci, quadringenta millia talentorum argenti, et vasa pretiosa, simulacraque deorum tulit, festinus in terram suam reversurus. Unde hic dicitur: et ipse praevalebit, etc., obtinuit enim Syriam, Ciliciam autem tradidit Antiocho fratri Seleuci amico sibi facto gubernandam, et alteri duci provincias trans Euphratem, et reversus est in Aegyptum, quia principes Aegypti conspiraverant contra ipsum: et ideo dicitur: ipse praevalebit etc. et revertetur in terram suam. Sequitur: filii autem ipsius provocabuntur. In quo notatur tertium bellum, quod fuit ex favore defensionis. Occiso enim Seleuco rege Syriae a Ptolomaeo Evergete, et illo interim mortuo, duo filii Seleuci, scilicet Seleucus et Antiochus, qui dictus est magnus, contra Ptolomaeum Philopatorem filium praecedentis Ptolomaei exercitu congregato arma accipiunt, spe victoriae provocati in ultionem parentis. Et ideo dicitur: et veniet properans et inundans, scilicet Antiochus magnus, qui fratre suo iterum occiso, iterum vocatus de Babylone, venit festinus in Syriam, quae tum tenebatur a praedicto Ptolomaeo Philopatore. Et ideo dicitur: et revertetur et concitabitur, quia reversus de Babylone, ut dixi, concitatus audacia propter luxuriam Ptolomaei magnam cui inserviebat, congressus est contra duces ejus et robur exercitus, et proditiose recuperavit Syriam. Et provocatus rex Austri, scilicet Ptolomaeus Philopator amissa Syria, congregato exercitu contra Antiochum: et pugnavit, adversum eum. Et ideo dicitur: et praeparabit, scilicet Antiochus, multitudinem nimiam, contra Ptolomaeum; et dabitur multitudo, supple congregata ab Antiocho, in manus ejus, scilicet Ptolomaei: quia inito certamine juxta introitum Aegypti, Antiochus fuit victus, totum amisit exercitum fugiens per deserta. Et ideo dicitur: exaltabitur cornu ejus, scilicet Ptolomaei, qui ita subjecit sibi Syriam, et dejiciet multa millia, supple exercitus Antiochi; sed non praevalebit, quia non potuit capere inimicum. Et sic terminatur pars in qua ostenditur, quod in tribus bellis rex Aegypti victoriam super regem Syriae habuit. Et sequitur pars, in qua ostenditur, quod rex Syriae super regem Aegypti victoriam obtinuit, ut dicitur: convertetur enim rex Aquilonis, scilicet Antiochus, qui contempta Ptolomaei ignavia, innumerum de superioribus partibus Babylonis congregavit exercitum, et iterum mortuo Ptolomaeo, contra filium ejus Epiphanem rupto foedere movit exercitum, qui tantum tunc quatuor erat annorum. Et ideo dicit: et in fine temporum, Ptolomaei scilicet Philopatoris; multi consurgent, quia tunc interioribus seditionibus vexabatur Aegyptus, et Philippus rex Macedonum pace facta cum Antiocho contra Aegyptum dimicabat, hoc pacto, ut quilibet civitates suo regno viciniores de regno Ptolomaei obsideret, qui adhuc erat in aetate parva. Quia vero pugnantibus contra se Antiocho magno, et ducibus Ptolomaei, Judaea in medio posita in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis faventibus Ptolomaeo, ita quod Onias sacerdos cum innumeris ex populo Judaeorum in Aegyptum confugiens, est a Ptolomaeo honorifice susceptus, suscepta terra, quae Eliopolios dicitur, construxit templum, rege annuente, simile templo Judaeorum, asserens, se implere vaticinium Isai. 19 cap. dicentis: in die illa erit altare domini in medio terrae Aegypti, et titulus domini juxta terminum ejus. Et ideo dicitur; filii praevaricatorum populi tui, deserentes scilicet legem suam: et alibi: quando praeceptum est a domino immolantes; extollentur, supple in Aegypto; ut impleant visionem, id est visionem Isaiae, ut supra dictum est, implere se jactitantes, et tamen corruent, quia postea civitas quae Oniae dicebatur, usque ad solum destructa est per Romanos post ducentos quinquaginta annos; et veniet rex Aquilonis et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: quia Antiochus magnus volens recipere Judaeam, quam dudum amiserat, praesidium Ptolomaei, quod erat in arce urbium, annuentibus Judaeis, multo tempore oppugnavit, et cepit etiam alias urbes Ciliciae, Syriae, Lyciae, quae a Ptolomaei ducibus tenebantur. Et brachia Austri non sustinebunt, id est fortitudo ducum Ptolomaei: nam Scopam ducem Ptolomaei in certamine fugavit, et Encenade cum decem millibus armatorum obsedit. Et consurgent electi ejus ad resistendum. Tres enim duces inclytos misit Ptolomaeus ad Scopam liberandum; et non erit fortitudo, quia obsidionem Antiochi solvere non potuerunt; imo Scopas fame coactus, cum sociis nudus dimissus est. Et ideo sequitur: faciet super eum juxta placitum suum, et stabit in terra inclyta, scilicet in Judaea et Jerusalem, ubi honorifice susceptos fautores Ptolomaei persecutus est. Et ideo sequitur: et consumetur in manu ejus, et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus. Quia Antiochus non solum Syriam et Ciliciam, et alia quae fuerant Ptolomaei obtinuit sed etiam regnum Aegypti acquirere voluit. Et ideo dicitur: ponet faciem, id est intentionem totam et consilium. Et in hoc terminatur pars, in qua tangitur prima victoria regis Syriae contra regem Aegypti, quae fuit ex violentia. Sequitur secunda pars, in qua tangitur secunda victoria, quae fuit ex fraudulentia, cum dicitur: et recta faciet cum eo, scilicet cum Ptolomaeo adolescente, simulabat enim Antiochus se velle utilitati ejus providere. Et ideo sequitur; et filiam feminarum dabit ei; quia septimo anno regis Ptolomaei adolescentis, despondit ei Cleopatram filiam suam, et decimotertio anno tradidit eam in feminam et uxorem, dans ei pro dote Celesyriam et Judaeam: hoc autem fecit fraudulenter, ut scilicet posset acquirere regnum ejus. Et ideo sequitur, ut evertat illud, scilicet regnum Ptolomaei, applicando scilicet sibi. Sed quia hoc obtinere non potuit, ideo dicitur: et non stabit, nec illius erit, id est: non stabit ejus consilium, ut regnum Aegypti obtineat; quia Cleopatra parti favit viri, et non patris, et duces ejus fraudem scientes, dudum cautius egerunt, et sic non obtinuit. Et sic terminatur secunda pars, in qua tangitur victoria regis Syriae contra regem Aegypti, quae fuit ex fraudulentia. Et sequitur tertia pars, in qua tangitur victoria ejusdem, quae fuit ex confidentia, cum dicitur: et convertit faciem suam ad insulas. Frustratus enim spe sua vertit se ad Asiam, et navali bello plurimas insulas, ut Rhodum, Samum, et hujusmodi invasit. Quia vero occurrit Scipio Africanus missus a Romanis contra eum, qui regem abegnam vicerat, eo quod invasisset Asiam, et devictus Antiochus regnum Asiae perdidit, et sic opprobrium in caput ejus versum est: et ideo dicitur: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum; et fugatus a Romanis, de Asia fugiens, reversus est ad terram propriam: et ideo dicitur: et convertet faciem suam, ad imperium terrae suae, et impinget et corruet et non invenietur: nam pugnans adversus regem in Perside, cum universo exercitu deletus est, et locus ejus non est inventus. Et stabit in loco ejus, id est de semine ejus et germine: unde translatio Septuaginta interpretum habet: et stabit de radice ejus plantatio. Vilissimus, de Seleuco Philopatore loquitur filio magni Antiochi, qui nihil dignum gessit in imperio; de quo loquitur 2 Mach. 4 cap. Et ideo sequitur: et indignus decore regio, quia inglorius absque ullis praeliis mortuus est. Et ideo sequitur, et in paucis diebus conteretur, scilicet absque rixa et praelio: Haebrei intelligunt hoc de Triphone. Et sic terminatur secunda pars principalis totius cap. in qua tangitur dissensio regis Aquilonis et Austri. Tertia pars principalis, in qua tangitur successio malorum tempore Antiochi Epiphanis, et sub illius typo, tempore Antichristi, cum dicitur: et stabit in loco ejus despectus: et haec habet tres partes. In prima ostenditur quod Antichristus praevalebit per fraudulentiam, cum dicitur: et stabit in loco ejus despectus. Hucusque est planus ordo historiae: quae vero sequuntur, interpretatur Porphyrius depravator Scripturarum tantum de Antiocho Epiphane fratre Seleuci, sub quo Machabaeorum bella narrantur. Sed intelligendum, quod licet de sequentibus perfecte Antiocho conveniant, more Scripturae aliqua interseruntur, quae soli possunt Antichristo convenire, ut patenter ostendat Antiochum Antichristi fuisse typum, ut quae in parte in illo praecesserunt, in Antichristo ex toto esse implenda, ut in quaestione infra videbitur plenius. Et ideo ex nunc advertendum, quid et quomodo verificatur in Antiocho, et similiter in Antichristo, et quid specialiter de solo Antichristo; quia quod ille fuit synagogae, hic erit Ecclesiae. Sicut enim probamus ex Scriptura adventum Christi, ita et Antichristi mendacium: finis enim legis Christus est. Stabit, ergo, in loco, Antiochus Epiphanes, qui fuit ei infestissimus, et non tribuetur ei honor regius, scilicet in principio ab his, qui in Syria Ptolomaeo favebant, Philometori scilicet, qui sextus regnabat in Aegypto, filius Cleopatrae sororis hujus Antiochi, et veniet clam, quia pura simulatione obtinebit regnum Syriae. Et ideo dicitur: obtinebit regnum in fraudulentia, et brachia pugnantis, idest Ptolomaei omnia vastantis, expugnabuntur a facie ejus, scilicet Antiochi, a quo sunt contrita brachia, idest fortitudo principum, et conteretur insuper et dux foederis, idest Judas Machabaeus, qui fuit ab eo contritus. Et post amicitias: ostendit ordinem, quia primo pace simulata cum Ptolomaeo, postea molitus est insidias. Et ideo dicitur: faciet dolum et ascendet: mortua enim Cleopatra et tutoribus pueri replentibus Syriam, quam fraude occupaverat Antiochus, ortum est praelium inter puerum et avunculum, ubi victi sunt duces Ptolomaei; et tunc Antiochus puero amicitiam simulans, Memphim metropolim Aegypti ascendit. Et ideo sequitur: et superabit in modico populo, quia ille rebus pueri providere se dicens, accepit regnum, et cum praelio modico omnem Aegyptum subjugavit. Et ideo dicitur: et abundantes et uberes urbes ingredietur, ingressus enim civitates divitias omnes dissipavit. Et ideo sequitur: et faciet quae non fecerunt patres ejus; quia nullus regum Syriae ita vastavit Aegyptum, et duces pueri sua fraude decepit, et eorum divitias asportavit: et contra firmissimas cogitationes, scilicet legis divinae et prophetarum inibit consilium, ut destruat divinum cultum, quia mandavit, ut omnes relinquerent legem Dei, 1 Mach. 1. Haec eadem per simile intelligenda sunt de Antichristo, secundum Hieronymum, qui de humili gente consurgens, sic erit despectus, ut nullus detur ei honor regius; sed postmodum per fraudulentiam obtinebit principatum, et brachia Romani populi expugnabit, et hoc, quia simulabit se esse ducem foederis, idest divinae legis, et obtinebit divitias per falsas amicitias, et faciet quae nullus praeter eum, qui in toto orbe terrarum regnabit, et contra firmissimas cogitationes sanctorum eriget se, et contra omne quod dicitur Deus; et hoc quamdiu voluntas Dei eum facere ista permittet. Et in hoc consistit pars, in qua ostenditur, quod praevalebit Antichristus per fraudulentiam. Sequitur pars secunda in qua ostenditur, quod praevalebit per violentiam, cum dicitur: et concitabitur fortitudo ejus, scilicet regis Aquilonis, seu Syriae, et Antiochus adversum regem Austri, idest contra Ptolomaeum regem Aegypti, ita quod exercitus Antiochi venit armatus contra Ptolomaeum regem Aegypti. Et rex Austri, idest e converso Ptolomaeus multis et fortibus provocatus est contra eum auxiliis. Et non stabunt, non enim poterunt resistere Antiocho: cujus causa subditur, quia inibunt adversus eum consilia quia in consiliis fraudulentis decepit eum. Et modus subditur cum dicitur: et comedentes panem cum eo, conterent illum. Simulans enim pacem cum nepote, et in commune faciens convivia cum eo, occupavit Aegyptum, et machinatione dolosa; sed non stetit, imo contritus est; quia nihil perfecit finaliter; regnum enim Aegypti obtinere non potuit, sed a militibus Ptolomaei ejectus est, et plurimi de exercitu ejus trucidati sunt. Et ideo subditur: exercitusque ejus, scilicet Antiochi, opprimetur et cadent interfecti plurimi. Similiter intelligendum de Antichristo, qui etiam nasciturus est de Babylone ex Judaeis secundum Hieronymum, primo superabit regem Aegypti, forte seducendo Saracenos; et ille unum est de tribus cornibus de quibus est cap. 7. Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant. Duos reges vocat, qui corde fraudulento sibi loquuntur, ut sibi invicem malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquantur, idest in signum initae pacis, in eadem mensa comedentes, verbis simulatae amicitiae mendacia invicem proferent, ea intentione, ut alter alterum decipiat. Hoc cogit intelligendum esse de Antiocho et rege Aegypti, quem primo superavit, ut dictum est supra; quia Ptolomaeus parvus aetate, et Antiochi fraude deceptus est, sed non praevaluit Antiochus: et ideo dicitur: quia adhuc finis aliud tempus, quod scilicet ad perfectum impleantur. Quod autem ait, quod non perficient, intelligitur quod Antiochus ingressus est Aegyptum, quasi visurus sororem suam et nepotes, et inter epulas fecit occidi virum sororis, ut obtineret Aegyptum; sed non profecit, quia Aegyptii viriliter resistentes eum expulerunt, et rediit ad terram suam: et ideo subditur: et revertetur in terram suam, expulsus enim ab Aegyptiis venit in Syriam, spoliatis civitatibus multis, et cor ejus adversus testamentum sanctum; quia postquam expulsus est ab Aegyptiis, venit iratus in Judaeam, et faciet, quia veniens adversus Judaeam, spoliavit Aegyptum, et sustulit aurum plurimum, et revertetur; quia posito in arce praesidio Macedonum, reversus est in terram suam. Et in hoc consistit pars secunda, in qua ostenditur quod Antichristus praevalebit per violentiam. Et sequitur pars tertia, in qua ostenditur quod Antichristus praevalebit per nimiam confidentiam, cum dicitur: statuto tempore revertetur; quia post biennium reversus est contra Ptolomaeum, in Aegyptum et obsedit Alexandriam et duos fratres Ptolomaei, Cleopatrae filios, suos autem nepotes, interfecit. Quia vero a Romanis humiliatus est, ideo sequitur, non erit priori simile novissimum: idest haec Aegypti impugnatio non erit adeo fortis sicut praecedens: legati enim Romanorum fuerunt missi ad liberandum Aegyptios sibi foederatos. Et ideo sequitur: et venient trieres et Romani super eum, quibus Antiochus egressus obviam cum applicuisset, stetit in littore Marcus Popilius et ait: senatus populusque Romanus jubent recedere ab amicis suis: quo petente inducias respondendi, fecit circulum Marcus in sabulo circa eum cum virga, et ait: senatus populusque Romanus jubent ne egrediaris hunc circulum, donec respondeas. Qui ait: si sit visum senatui populoque Romano, recedendum est, et statim recessit. Et ideo sequitur: et percutietur; non quia interierit, sed quia omnem arrogantiae fastum perdidit. Hieronymus autem ait de Antichristo: nullus ambigat quin pugnaturus sit contra regem Aegypti, Romano populo ei auxilium praebente, ut rex sceleratissimus Antiochus gesserit in his imaginem Antichristi. Et sic terminatur tertia pars principalis totius cap. in qua tangitur successio malorum tempore Antiochi. Sequitur quarta pars principalis totius cap. in qua tangitur afflictio justorum usque ad adventum judicis, et victoria regni Christi, cum dicitur: revertetur et indignabitur: et habet tres partes. Primo notatur, quod Antichristus eriget se contra Dei cultum, cum dicitur: et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii. Postquam enim Antiochum repulerunt de Aegypto Romani, indignatus venit contra Jerusalem, et invitatus ab his, qui dereliquerunt legem Dei, commiscuit se caeremoniis eorum. Et ideo dicitur: et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum, idest quos vult testamentum derelinquere. Unde alia translatio sic habet, et cogitabit ut deseratur pactum sanctuarii, ut planius habetur 2 Mach. 6 cap. et brachia ex eo stabunt, idest principes ab eo missi post biennium, ut tributa exigerent a Judaeis, et in templo Jovis ponerent statuam. Et ideo dicitur: et polluent sanctuarium fortitudinis, idest templum in quo Deus qui fortis et ipsamet fortitudo est, colebatur, profanabunt, et in pessimos usus convertent, sicut factum postea fuit; nam duces missi ab Antiocho, de ipsius mandato sacrificia legis Judaeis interdixerunt, aras idolorum in eorum templo erexerunt; et prostibula ibidem fecerunt. Et auferent juge sacrificium, idest Dei holocaustum, et dabunt abominationem in desolationem, idest ponent in templo Jovis idolum, quod Judaei summe abominati sunt. Haec omnia de Antichristo et in Antichristo intellige plenius complenda; qui contra Dei cultum indignatus, cogitabit quomodo a suis cultoribus sanctuarium deseratur, et violenter opprimet, et finaliter in templo Dei stabit, et se faciet Deum, et impii in testamentum simulabunt fraudulenter. Tempore enim illo quidam simulantes se legum custodes, cum gentibus fecerunt pactum, aliis in lege permanentibus, ut dicitur 2 Mach. 6 cap.; et illi legem defenderunt et obtinuerunt: et sub Antichristo etiam idem fiet, quando refrigescet charitas multorum, ita ut vix filius hominis fidem inveniat super terram. Et ideo dicitur: populus autem sciens Deum obtinebit et faciet. Unde cum dicit: et edocti in populo docebunt plurimos, idest in lege periti docebunt et hortabuntur alios in lege Dei permanere, et pro eadem viriliter pugnare, ut Matathias fecit, qui filios suos ad defensionem patris et legis, documenta dedit, et pro eodem vitae discrimini se exponere induxit et animavit: unde sequitur: et ruent in gladio et flamma et cetera. Triumphus enim Machabaeorum declarat, quanti et quanta pro custodia regni passi sunt ab Antiocho; nimirum, gladium, ignem, molestias, et rapinas, ut patet in Lib. 2 Machab. Sub Antichristo etiam non dubitatur idem accidere, et multo fortius; quia erit crudelior persecutor Ecclesiae quam Antiochus synagogae. Solicite enim totisque viribus studebit populum Christianum a vera religione et fide Christi avertere, et variis generibus tormentorum atque poenarum sibi consentientes premet et affliget; aliquibus tamen resistentibus, qui doctrina et bonis exhortationibus, aliis infirmioribus subsidio erunt. Unde sequitur: cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo. Intelligitur fuisse tempore Matathiae, qui tum cultum Dei servare conatus est, ut patet 1 Mach. 2. Sed parvum fuit auxilium, eo quod rebellans paucos habuit auxiliatores et cito mortuus est, et ejus filii postea adversa fraude decepti. Cujus ratio subditur: quia haec ideo sunt facta, ut probentur, confirmentur et eligantur sancti, qui in fornace purgantur. Et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur, usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus est dilata victoria; quia vera victoria in adventu Christi, implebitur tempore Antichristi, cui congregati sancti parvulo resistent auxilio; et multiplicabuntur et manifesti fient; sed vera victoria erit in fine temporum. Et sic terminatur pars, in qua tangitur Antichristi erectio contra Dei cultum. Sequitur secunda pars, in qua tangitur ipsius erectio contra Dei personam, cum dicitur: et faciet juxta voluntatem suam rex. Ab hoc loco de Antichristo solum intelligenda sunt omnia, secundum Hieronymum; quia sequitur: et elevabitur contra omnem Deum, idest extolletur non solum contra verum Deum, sed etiam contra omne illud quod falso nomine Dei donatur, 2 Thess. 2: ad literam de Antichristo, qui adversatur et extollitur supra omne id quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus; superbissimo enim spiritu elatus, non patietur aliquem supra se coli et honorari. Et sequitur: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, quia Antichristus contumelias et blasphemias loquetur contra verum Deum; jactabit enim se esse Messiam Judaeis promissum, quod solum vero Deo convenit. Et dividetur donec compleatur iracundia; idest juxta ipsius voluntatem et intentionem prospere Diabolo adjuvante succedet; ad tempus tamen; donec scilicet compleatur Dei iracundia; tunc enim dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, ut dicitur 2 Thess. 2; et sic in ipso erit omnium malorum consummatio; licet in typo aliqua praecesserint ab Antiocho, et sub Juliano apostata completa, a quo Judaei habuerunt auxilium, idest spem quietis; amare enim eos se simulavit, et in templo eorum se immolaturum promisit, ac si esset Messias populum reducturus. Et sic cum dicit: perpetrata quippe est definitio, idest sic juxta Dei praesentiam est decretum, et Deum patrum suorum non reputabit, ex quibus patet quod hoc non potest intelligi de Antiocho, quia ille idola Graeciae coluit, et ea Judaeis et Samaritanis colere praecepit; et ideo necessario intelligitur de Antichristo, qui ex Judaeis natus, non solum Deum patrum suorum, ut dicitur hic, verum etiam neque ullum alium Deum colet et reputabit. Et erit in concupiscentiis feminarum, idest luxuriae et lasciviae deditus erit. Translatio vero alia habet, et concupiscentiis mulierum non subjacebit: quod de Antichristo, qui simulabit castitatem, ut plurimos decipiat, intelligitur. Modus enim est hypocritarum, ut quo sunt lasciviores et luxuriae magis addicti, eo magis castos se simulent: quod non ex amore Dei faciunt, sed ut plebs credat eos esse pudicos. Et sic de Antiocho intelligi non potest, qui fuit luxuriosissimus secundum Hieronymum, in tantum, ut luxuriam suam populo praesente compleret. Nec quemquam deorum curabit, quia adversus adversa consurget; eo quod faciens se Deum, consurget contra omne quod dicitur Deus, secundum apostolum: Deum autem Maozim in loco suo venerabitur, Maozim praesidium sonat, eo quod Antichristus secrete Diabolum, ut praesidem suum venerabitur, sed publice seipsum ut Deum adorari faciet. Et Deum quem ignoraverunt patres ejus colet. Hoc non intelligitur de Antiocho, ut dictum est; sed de Antichristo qui faciet fieri statuam ex auro et argento ac rebus pretiosis, et se coli, et ipse colet Diabolum in eadem. Et faciet ut muniat Maozim. Translatio Theodotionis habet sic, et aget ut muniat praesidium cum Deo alieno: quem cum ostenderit, multiplicabit honorem et dominationes eis faciet et terram dividet gratis: et est dictum quod faciet omnia praedicta, ut in illis et ceteris urbibus ponat praesidia, ut doceat adorare Deum alienum: quem cum ostenderit, idest adorandum suaserit, dabit deceptis honorem et gloriam et faciet eos ceteris dominari, et terram eis dividet donaque distribuet, quia quos terrore nequibit subjugabit avaritia. Haec Hieronymus. Et sic terminatur secunda pars hujus quartae partis, in qua tangitur Antichristi erectio contra Dei censuram: et sequitur tertia in qua tangitur Antichristi erectio contra Dei facturam, cum dicitur: et in tempore praefinito praeliabitur. Nota secundum Hieronymum, quod Antichristus primo pugnaturus est adversus regem Austri, idest Aegypti, et postea Lybiam et Aethiopiam superaturus, quia de decem cornibus tria supra contrita legimus, quia forte tres regiones vel hos tres reges fraude decipiet, vel vi obtinebit, ut hic ostenditur, licet in typo praecesserit de Antiocho, qui anno undecimo regni sui, contra nepotem suum Ptolomaeum scilicet dimicavit, quasi tempestas valida cum curribus et equitibus et classe magna ingressus terras plurimas pertransiens tandem dimicavit, qui terram inclytam, scilicet Judaeam ascendit, et arcem munivit, hae autem solae salvabuntur et cetera. Antichristus quidem, secundum Hieronymum, Idumaeam, Moab et Ammon, idest totam Arabiam relinquet intactam, quia illuc ad deserta illius sancti confugient, sicut in typo Antiochus festinans in Aegyptum eas intactas reliquit, quia ex latere Judaeae erant, ne occupatus alio praelio Ptolomaeum redderet fortiorem. Et mittet manum suam in terras etc. quia cepit in illo transitu terras plurimas, inter alias, terram autem Aegypti perquirens et possidens omnes thesauros ejus et pretiosa: sic etiam Antichristus faciet, cum primo seducet Aegyptum, et revelabit thesauros ejus absconditos, per Lybiam quoque et Aethiopiam transibit. Nota quod non dicit quod eas ceperit, sed quod per eas transierit; quia in ipso climate Aegypti existentes, Aegypto capta quasi vicinae conturbatae sunt. Africam enim et Lybiam, atque Aethiopiam Antiochus nunquam tenuit; et ideo melius de Antichristo dicitur, quod in obtentu Aegypti has quoque seducturus sit. Et fama turbabit eum ab oriente, et ab Aquilone. Tria enim cornua de decem conterens Antichristus, scilicet Aegyptios, Lybios et Aethiopes, ut statim dictum est, auditurus de orientis et Aquilonis partibus contra se bella insurgere, vel potentia imperiali vel resistentia aliquorum sanctorum, quo veniens cum magna multitudine plurimos interficiet: et tunc sequitur: figet tabernaculum suum Apadno, idest in Emmaus, secundum Hieronymum, ubi incipiunt montana Judaeae consurgere: et inde se erigens ad montem oliveti, Jerosolymorum regionem ascendet, et usque ad summitatem montis oliveti, unde dominus ascendit, veniet secundum Hieronymum. Et nemo auxiliabitur ei, quia ibi domino saeviente peribit, ita quod exaudietur vox de caelo, dicens: morieris; et statim fulminabit. Nota quod Apadno interpretatur solium suum; quia, ut dictum est, figet tabernaculum suum et solium suum in Jerusalem quae sita est inter mare mortuum et Tyberim vel Tyberinum, et veniet usque ad summitatem montis oliveti et peribit, secundum illud Isaiae 25: et praecipitabit dominus in monte illo faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes, praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra et cetera. Haec Hieronymus. Nota quatuor argumenta literalia ex dictis in hoc cap. elicita. Primum est quod modus divinae Scripturae est frequenter, et praecipue in prophetiis, transire de persona ad personam, de praesenti tempore ad praeteritum seu futurum, vel e converso, absque aliqua continuatione intermedia: et hoc est, quod magnam difficultatem facit in Scriptura. Secundum est, quia prophetae loquuntur prout affectus eorum a sancto spiritu tangitur, nunc pro uno, nunc pro altero; et talis discontinuatio ponitur in principio cap., cum dicitur: ego autem ab anno etc. statim sine omni medio sequitur: et nunc veritatem annuntiabo tibi: et hoc dicit Angelus Danieli, unde si fuisset additum, et ait Angelus ad me, et nunc veritatem etc. cum tali supplemento fuisset clarum: idem invenies in multis locis in Scriptura. Frequenter multa intermedia omittit, accipiens solum illa quae faciunt ad propositum suum. Unde hic omittit novem reges Persarum qui fuerunt a Xerxe usque ad Darium quem occidit Alexander magnus, quia sub ipsis facta non fuerunt multa nobilia; et ponit tantum quatuor reges Persarum, qui faciunt ad propositum. Tertium argumentum est, quod Scriptura semper loquitur de uno sub typo alterius; ita quod historia de uno verificatur in parte, de alio vero principaliter et totaliter; sicut ista visio de Antiocho Epiphane fuit figura de Antichristo, unde secundum partem verificatur de Antiocho: plura enim dicuntur hic quae impossibile est vera esse de ipso, et verificantur de Antichristo. Quartum argumentum est, quod Scriptura non narrat gesta aliorum regum nisi quantum tangit adversitatem vel prosperitatem regni Judaeorum; unde non facit hic mentionem, nisi de bellis regum Syriae et Aegypti, quorum in medio erat Judaea, praetermittens bella Macedonum et aliorum regum. Sententiae dubiae sunt quatuor. Prima est utrum haec visio continuetur cum praecedenti: et videtur quod sic; quia in litera dicitur, quod Angelus qui Danieli loquebatur in praecedenti visione dixit: et nunc veritatem annuntiabo tibi, et sic videtur continuare sermonem inchoatum; ergo continuatur cum praecedenti. Contra: quia praecedens fuit tertio anno Cyri, haec anno primo Darii, ut patet ex textu. Sed Darius primus regnavit; ergo et cetera. Respondeo, dicendum, quod licet quidam dicere velint, quod haec continuatur cum praecedenti, tamen hoc non videtur verum; quia praecedens fuit anno tertio Cyri, haec autem fuit primo anno Darii; et ideo haec praecedit magno tempore praecedentem; et ideo dicendum, quod haec non continuatur cum praecedenti, sed praecessit ipsam tempore. Ordinatur autem post ipsam, quia ista tangit ultimae tribulationis triumphum; et ideo ponitur ultimo. Ad id quod objicitur de textu, dicendum, quod ille Angelus, qui nunc ei loquebatur, loquebatur ei alio quoque tempore; vel forte fuit alius Angelus. Secunda dubitatio est, quare a Xerxe qui fuit quartus rex Persarum, transit Scriptura usque ad Darium, quem Alexander interfecit, qui fuit quartus, novem in medio praetermissis. Dicendum, quod illi novem nihil memorabile Scriptura dignum fecerunt, nec faciunt ad prophetiae propositum; et ideo de ipsis non facit mentionem: facit autem mentionem de Xerxe, quia ipse fuit occasio, quare Graeci postea Persas destruxerunt; nam multas gentes excitavit adversus regnum Graecorum, ut sonat textus, et Graeciam pro magna parte destruxit. Tertia dubitatio est, quare non tangit Scriptura aliud de aliis regnis, sed solum regnum Syriae et Aegypti. Dicendum, quod intentio Scripturae est, scribere tribulationem futuram sub Antiocho Epiphane et sub Antichristo per illam designatam; et ideo non tangit nisi regnum in quo ipse regnabat, et regnum quod occupare moliebatur, ex quorum tribulatione vel prosperitate sequebatur tribulatio vel prosperitas regni Jerosolymitani seu Judaeorum. Quarta dubitatio est utrum haec visio exponi debeat de tempore Antichristi: et arguit Porphyrius depravator Scripturarum, quod non: dicens, quod exponere hanc visionem de Antichristo et transire de Antiocho usque ad finem mundi, omnibus aliis mediis praetermissis, magis videtur voluntarium, quam necessarium: aliqualiter omnia exponi possunt de Antiocho, ut ipsemet exponit. Sed contra arguit Hieronymus, quod certum est, quod multa hic traduntur, quae nullo modo exponi possunt de Antiocho, utpote quod ille nullum Deum reputabit, neque Deum patrum suorum: Antiochus autem Deum Liberum fecit coli a Judaeis; unde in libro 2 Machab. dicitur, quod hedera coronati cogebantur Judaei Libero circuire. Dicendum ergo, quod haec visio, quantum ad suam totalitatem intelligitur de Antichristo, licet in parte vera sit de Antiocho. Ad illud Porphyrii, quare Scriptura transit praetermittendo novem reges et si quae alia praetermittit: patet responsio ex praedictis. Sententiae morales sunt duae hic, quae possunt accipi ex regum catalogo et descriptione bellorum, regnorum Austri et Aquilonis, idest Syriorum et Graecorum. In principio ergo describit Scriptura processum regni Persarum: ubi intelligendum, quod per regnum Persarum designatur tentatio in tempore. Per quatuor reges quos Scriptura commemorat in praedicto regno regnasse, designantur quatuor genera hominum qui potissime tentantur exspectantes ut vincantur, quia tales in tempore tentationis recedunt, Luc. 4. Et talibus dicitur Act. 5: cur tentavit Satanas cor tuum mentiri in sanctum spiritum? Et qui volunt divites fieri incidunt in tentationem: supple, talem de qua 1 Corinth. 7: tentantur continentes ut vincantur. Et tali tentatione petit David tentari, dicens, Psalm. 25: proba me domine et tenta me: quasi diceret: quoniam a te eripiar in tentatione et dabis proventum. Tentantur periclitantes ut probentur, Psalm. 25: proba me domine et tenta me. Tentantur proficientes, ut coronentur. Jacob. 1: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Secundo describit Scriptura regnum Graecorum; in quo designatur humana ostentatio, quia Graeci ostentari per humanam sapientiam quaerunt. Ubi intelligendum, quod sicut regnum Graecorum habuit quatuor reges principales et unum caput insigne, scilicet Alexandrum; ita moraliter humana sapientia, per quam homines mundani ostentari desiderant, dividitur in quatuor animi passiones. Habet enim humana sapientia laetitiam de prosperitate praesenti, quia qui in carne sunt, quae carnis sunt sapiunt, Rom. 8: tristitiam de adversitate imminente, contra quam ait salvator, Matth. 16, Petro: vade post me Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Fiduciam de prosperitate imminenti: contra quam apostolus 1 Timoth. 6: divitibus hujus saeculi praecipe, non sublime sapere. Moestitiam de adversitate praesenti, de quibus dicitur Deuteronomii 32: utinam saperent et intelligerent et novissima providerent, quomodo persequatur unus mille. Et hae quatuor passiones habent unum insigne caput, scilicet appetitum proprii commodi, quia gloria talium in confusione qui terrena sapiunt, Philipp. 3. Tertio describit Scriptura bella regnorum: et licet regnum Graecorum divisum in quatuor fuerit, tamen non prosequitur nisi de duobus, scilicet de regno Aegypti et Syriae, quod est ab Aquilone; et designatur adversitas, quia ab Aquilone pandetur omne malum, Jeremiae 10. Prosperitas autem et adversitas semper adversum se praeliantur. Fuerunt autem sex reges ex utraque parte, quorum modo praevalet unus, modo alius in prosperitate; ergo per regnum Aegypti designatum notantur sex, in quibus mali frequenter offendunt: quae est sospitas corporis, foecunditas prolis, salubritas generis, sublimitas honoris, securitas hostis, copiositas rerum seu muneris. E contra similiter in adversitate designata sunt sex per regem Aquilonis, quibus frequenter offendunt; scilicet infirmitas corporis contra sospitatem, sterilitas prolis contra foecunditatem, vastitas generis contra salubritatem, ignobilitas decoris contra nobilitatem, anxietas hostis contra securitatem, penuria rerum seu muneris contra copiositatem. Haec invicem pugnant, sicut singula cum singulis; et aliquando unum contra aliud, seu unum ab alio subjugatur.


Caput 12

[89080] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 12 In illo autem tempore consurget Michael et cetera. Haec est secunda pars visionis quartae, in qua tangitur de triumphali victoria electorum: cujus causa originalis, materialis et finalis est quae et praecedentis; formalis vero modus vel causa in divisione capituli consistit. Dividitur autem primo in duas partes: quia primo ponitur finalis intentio, cum dicitur: tu autem Daniel, claude sermones. Circa finalem intentionem tangitur primo status seu nisus Angelorum electos protegentium seu custodientium, cum praemittitur, in tempore illo et cetera. Ubi intelligendum quod hoc capitulum evidenter ostendit, praecedentia oportere intelligi de finali tempore Antichristi, in quo fiet mortuorum corporalis resurrectio ad vitam vel ad mortem, et sancti erunt fulgentes, hi quasi stellae, hi quasi firmamenti splendor, et similia. In tempore ergo illius tribulationis consurget Michael princeps Ecclesiae, qui stat pro electis quasi adjutor, ad refrigerandum eos, ut reliquiae salvae fiant, contra Antichristum, et interficiet eum; Michael autem dicitur quasi fiducialiter agens, et ideo dicitur: qui stat pro filiis populi tui. Secundo tangitur metus afflictorum patientium, cum dicitur: et veniet tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus Antichristi; idest majori adjutorio indigebunt electi: quod exponit salvator de tempore Antichristi, Matth. 14, dicens: erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Hoc enim de tempore Antiochi non potest intelligi, quia major fuit quando civitas capta fuit a Babylonicis templumque subversum et populus captivatus, ut ait Jeremias 3. Tertio tangitur salus electorum morientium, cum dicitur: et in tempore illo salvabitur populus tuus. Antichristo enim extincto a salvatore spiritu oris sui, salvabitur populus, qui fuit scriptus, vel ordinatus, in libro Dei, idest qui fuit praedestinatus: de quo dicit propheta, Job cap. 1: in libro stylo ferreo omnes scribentur. Quarto tangitur gradus resurgentium, cum subjungit, et multi de his qui dormiunt in pulvere terrae, idest multitudo omnium qui debent in pulverem reduci, evigilabunt, idest resurgent pro diversitate meritorum, alii in vitam aeternam, idest in gloriam, ut dicere possint, dormivi, et soporatus, et exsurrexi, quoniam dominus suscepit me, Psal. 8. Alii in opprobrium, idest in ignominiam damnationis, ut videant semper; non ut videant bonos in gloria, sed ut sciant se aeternaliter esse futuros in poena, ut impleatur sermo David dicentis, opprobrium sempiternum dedit illis, Psal. 77. Quinto tangitur fructus salvandorum instruentium, qui autem docti fuerint, fulgebunt. Quia autem, secundum Hieronymum, non sufficit sapientia nisi alios erudiat, tacitus sermo doctrinae non aedificans alium mercedem non recipit: ideo dicit: quod qui docti fuerint. Justi tamen sive doctores justitiae, stellarum fulgori comparantur. Hieronymus. Solet quaeri utrum doctus sanctus vel simplex sanctus eamdem mercedem habeant: ideo ostendit quod tantum interest inter erudientem sanctitatem et sanctam rusticitatem quantum caelum distat a stellis: et ideo dicit quod qui ad justitiam erudiunt multos, simplici scilicet verbo et vitae exemplo; erunt quasi stellae: quia hae sunt stellae de quibus dicetur tempore judicii, stellae dederunt lumen in custodiis suis, Baruch 3. Et sic terminatur prima pars in qua tangitur finalis intentio. Sequitur pars secunda cap. in qua tangitur salubris instructio, cum dicitur: tu autem Daniel claude sermones. Circa quam primo tangitur profunditas visionis, cum dicitur: tu autem Daniel claude sermones etc.: quia enim multa revelaverat occulta esse significans, praecepit ut sermones claudat, visiones involvat, et signet librum obscuritatibus et aenigmatibus, ut legant plurimi, et quaerant historiae veritatem, et obscuritatis magnitudinem, diversa opinentur, et lugendo cum sancto Joanne Apoc. 5 cap., quaerant sacramenta et mysteria, parabolas et verba libri signati: quod notat obscuritatem ejus, sicut et Isaias de suo volumine ait cap. 29: et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti literas, dicent, lege istum, respondebit; non possum, signatus est enim. Unde sequitur: pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. Hieronymus, pertransibunt, idest percurrent libros; et transient historias propter multitudinem lectionum. Vult ergo dicere Angelus prophetae: scribe quidem mysteria: sed non exponas, ut posteris exercitii materiam relinquas; ut dicit Gregorius Hom. 4 super Ezechielem secundae partis; quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur. Secundo tangitur brevitas durationis, cum dicitur: et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant. Vidit propheta duos Angelos stantes ex utraque parte Tigris Babylonici fluminis, in qua viderat superiorem visionem: et hi Angeli erant principes Persarum et Graecorum, quos non judicat interrogatione dignos; vidit et alium Angelum super aquam ipsam in medio arboris stantem. Hic est Angelus qui orationes ejus obtulerat in conspectu Dei, quem supra cap. 10 viderat indutum lineis; et hunc interrogat, cupiens scire, quantum duraret persecutio Antichristi, seu quo tempore implenda esset visio haec. Et audivi virum, idest vocem viri exponentem in quanto, non tamen aperientem quo tempore complerentur, et levata utraque manu, significans violentiam Persarum et Graecorum comprimendam inter quorum Angelos stabat; seu illorum in quorum typo quae futura sunt in finali tempore designantur; et jurasset per viventem in aeternum, adjecit quod duraret per tempus et tempora et dimidium tempus, idest per unum annum, et per duos annos et per dimidium, et hoc est per tres annos cum dimidio, quibus durabit tribulatio Antichristi, ut supra cap. 7 dicitur: et cum completa fuerit dispersio, idest cum dispersus fuerit populus Dei Antichristo persequente: complebuntur universa haec, idest omnia bella, regna diversa. Tertio tangitur vicinitas impletionis, cum dicitur: et ego audivi et non intellexi: audierat enim futura bella multiplicia, sed non intellexerat singulorum nomina: et ideo auditor cupit agnoscere veritatem, dicens: domine mi, quid erit post haec? Cui Angelus; vade Daniel, scilicet universae carnis, quia non fient quae quaeris tempore tuo, et ideo, clausi sunt, tibi supple, signatique sermones, idest visiones supra ostensae, multis obscuritatibus, usque ad tempus praefinitum, idest tempus consummationis: quo tempore, supple, eligentur, sancti, et dealbabuntur, ut appareant justi, et quasi ignis probabuntur multi, quia fideles in tribulatione probabuntur quasi aurum in fornace ignis, impii autem impie agent, idest impietatem suam ostendent cum finis venerit; quia qui in sordibus fuerint magis sordescent, juxta illud Apoc. 22, cap.: qui in sordibus et cetera. Haec autem facient quia non intelligent omnes impii, hoc ad probationem ipsorum fieri, docti vero intelligent, esse Dei disciplinam; et ideo libenter ipsam sustinebunt, secundum Hieronymum. Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium. Ostendit quo ordine incipiet et finietur tribulatio Antichristi; quia a tempore quo ablatus fuerit cultus Dei et desolatus, et Antichristus abominabiliter exhibuerit se adorandum: et durabit persecutio dies mille ducentos nonaginta, idest per tres annos cum dimidio, ut supra dictum est: quasi diceret: ex quo orbem possederit et cultum Dei interdixerit, et se adorandum praebuerit, usque ad mortem ejus, tantum tempus erit. Quod dicitur tempus desolationis tam legis quam templi quam sanctorum. Quarto tangitur opportunitas conversionis, cum dicitur, beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Hic numerus excedit numerum statim dictum in sexaginta quinque qui post mortem Antichristi dabuntur lapsis ad poenitentiam et sanctis ad refrigerium, quasi dies pacis et quietis. Et ideo respondens quaestioni, qua quaesierat dicens: domine mi quid erit post haec, dicit: beatus, quia post dies persecutionis perveniet ad dies sexaginta quinque superadditos ad poenitentiam, post quos dies dominus in sua majestate venturus est, ait Hieronymus. Tu autem Daniel vade: quasi diceret: tu Daniel, interim, vade ad praefinitum tempus vitae tuae, et mortuus requiesces et in fine dierum stabis in sorte tua, idest resurges in ordine tuo, secundum translationem Theodotionis, cum quo nos Deus resuscitare dignetur in ordine electorum suorum. Argumenta literalia sunt haec duo. Primum est, quod hic expresse dicit Scriptura futuram esse resurrectionem mortuorum in generali judicio: unde dicit quod multi qui dormiunt in pulvere resurgent. Secundum est, quod nullus debet assumere sibi determinare tempus adventus Antichristi seu finalis judicii; quia nec hoc tempus praefinitur Danieli, sed jubetur signare. Unde Hieronymus: cum propheta qui habuit librum apertum, dixerit, quia audivit et nihil intellexit, quid faciet qui habet librum signatum, et usque ad tempus consummationis multis obscuritatibus involutum? Unde Augustinus ad Marcellum episcopum: pone tu tres homines: unus dixit: post viginti annos veniet Antichristus: dico ei: tu male dicis, quia non est in tua potestate, te noscere; alter dixit, adhuc sunt mille anni: et tu male dicis quia nescis quando erit: tertius dicit, scio quod Antichristus venturus est, sed nescio quando, semper stabo paratus: hic bene dicit, non determinans tempus quod pater posuit in sua potestate: teneamus et nos cum isto. Sententiae duae sunt dubiae. Prima est de hoc quod dicitur hic, tu autem Daniel claude sermones etc., claude librum: videtur enim contrarium hujus dicere Joannes in Apocal. ubi dicitur Joanni loquenti de eadem materia: noli claudere. Dicendum, secundum Hieronymum, quod sermones seu liber iste est clausus humanae inquisitioni et sapientiae; unde solum superbis clauditur; qui tamen humilibus aperitur, quibus Deus hoc voluit revelare, juxta illud Luc. 10: confiteor tibi pater etc.: dicitur tamen Danieli quod clauderet propter superbos; Joanni quod non clauditur propter humiles. Vel dicendum quod liber ille apertus est quoad factum; clausus vero quoad modum. Secunda dubitatio est, utrum Daniel intellexerit hos sermones clausos: quod non videtur: quia hic dicitur, quod audivit et non intellexit. Sed contra: videtur claudere librum: ergo habuit apertum: quod non diceretur ei, nisi intelligeret ea quae ibi erant. Dicendum quod Danieli fuit apertus liber, tam quoad factum quam quoad modum facti in parte, sed non quoad omnem circumstantiam facti, scilicet personarum et temporis. Verbi gratia dico quod fuit revelatus Danieli modus tribulationis, scilicet quod Antichristus maximam violentiam faciet contra sanctos, et etiam tempus fuit ei quodammodo revelatum, et ideo dicitur ei liber fuisse apertus: sed quod tali tempore, et non alio, et per tales personas, non per alias, hoc non fuit ei certitudinaliter expressum; et quoad hoc dicit quod non intellexerit. Moralis sententia est de triumphali victoria sanctorum. Ubi notandum quod quanto fortior est molestia, tanto celebrior est Angelorum custodia, et securior victoria, et solemnior corona. Quoad certitudinem habendae victoriae notandum quod est ibi fluvius, et duo viri in ripa, unus hinc, et alter inde, et tertius in medio fluminis, qui erat indutus lineis; qui levavit dexteram et sinistram in caelum, et juravit per viventem in aeternum et cetera. Notatur autem ibi praefinitio seu benignitas non permittentis nos ultra id quod possimus tentari vel tribulari, ut ostendit hic Scriptura. Fluvius ergo Scriptura divina est, de quo Psal. 45: fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Duo Angeli ex utraque parte fluminis, sunt duorum testamentorum sacra eloquia: de quo dicitur. Vir stans in medio fluminis, est Christus calcans tribulationes vitae praesentis, de quo dicitur, qui levat dexteram justitiae, de quo Psal. 117: dextera domini fecit virtutem; et sinistram suae clementiae, de quo Cant. 2 cap.: laeva ejus sub capite meo: ad caelum providentiae, quia a summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus, Psal. 18, et jurat per certitudinem praescientiae, de quo? De termine nostrae miseriae. Nota quod quae sequuntur usque ad finem libri non habentur in Hebraeo, sed de translatione Theodotionis, quae vocatur translatio vulgata secundum Hieronymum sumpta sunt. Apparet autem hoc esse factum recenti captivitate Danielis; quia Daniel adhuc puer erat, ut patet infra.


Caput 13

[89081] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 13 Erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joachim et cetera. Sicut dictum fuit in principio libri, totus liber Danielis habet tres partes principales. Prima pars continens primum capitulum, est prooemialis, in qua ostenditur Danieli collata sapientia. Secunda pars est executiva, seu principalis, continens undecim sequentia capita; in qua ostenditur regni Christi et justorum, ad regnum Antichristi et reproborum praeeminentia. Tertia pars est incidentalis continens duo ultima cap. in qua ponitur Susannae historia, et Belis ac draconis fabula. Duabus sic habitis et determinatis sequitur tertia, quae habet duas partes principales seu duo capita. In prima enim commendatur Daniel de justitia, in extinctione libidinis; et hoc cap. primo, vel totius libri 13. In secunda commendatur de constantia in extirpatione cupidinis, et id 2 cap. seu totius libri 14, infra: erat quoque idolum nomine Bel. Circa primam partem notandum, quod causa originalis hujus historiae est instinctus spiritus sancti datus Danieli per affectum justitiae. Causa materialis est presbyterorum impudicitia, Susannae pudicitia, Danielis justitia. Causa finalis est, ut ostendatur circa innocentes protectio, malitiosorum finalis casus, et damnatio. Zelantium pro innocentibus eruditio, et eorum finalis sublimatio, sicut patet de Daniele, qui zelavit pro liberatione innocentis, et fuit a spiritu sancto eruditus, et a populo sublimatus. Causa vero formalis in divisione historiae consistit. Dividitur autem capitulum in quatuor partes: quia in prima notatur, tangitur seu describitur summa tentationis, in principio. Secundo causa accusationis, infra: et facta est crastina. Tertio poena damnationis, infra, credidit eis multitudo quasi senioribus. Quarto forma liberationis vel exemptionis, infra: cumque duceretur ad mortem. Prima pars in qua tangitur summa tentationis, habet 4 partes. In prima tangitur personae tentatae status, cum dicitur: erat vir in Babylone etc. erat enim nobilis Susanna, sed captiva, quia uxor viri, qui erat in Babylone cui nomen Joachim: de hac enim dicitur infra eodem: mittite ad Susannam filiam Helchiae uxorem Joachim: erat nobilis, sed pudica; quia pulchra nimis et timens Deum; de hac enim dicitur infra, quod erat delicata nimis et pulchra facie; pulchra nimis, sed religiosa, et ideo pulchra pulchritudine pudorata, cui dicitur Jerem. 31: benedicat tibi dominus pulchritudinem justitiae; erat innocens, sed erudita, quia; parentes ejus cum erant justi, erudierant filiam suam juxta legem Moysi. Docere enim debent parentes, non solum filios, sed etiam filias legem Dei, ait Hieronymus: quia mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae, Eccles. 26. Erat affluens, sed non superba. Quia Joachim vir ejus dives erat, ita ut posset dives dici, de quo Eccles. 31 cap.: beatus dives qui inventus est sine macula; et erat ei pomoerium vicinum etc. et ideo locus opportunus ad concursum populi, pomoerium, quod est viridarium fructuum, aquis influentibus irrigatum; et ad ipsum confluebant, ad terminandum causas, sicut solent convenire in hospitiis principalioribus. In secunda tentationum gradus, ibi: et constituti sunt duo senes judices, tamen sacerdotes, quia erant de tribu Juda de quibus locutus est dominus, quia iniquitas egressa est de Babylone. Jerem. 23: a prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. A senioribus judicibus, qui videbantur regere populum: quasi diceret: non regebant, sed regere videbantur, quia male praeerant; qui enim male praesunt et nomen habent judicum, et injuste praesunt populo, regere magis videntur quam regunt: ideo et istos Hebraei dicunt fuisse Achab et Sedeciam, de quibus ait Jerem. 29: ponat te dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne propter stultitiam, quam fecerant in Israel, et moechati sunt, scilicet uxores civium et amicorum suorum. Decipiebant enim mulieres, dicentes de semine suo nasciturum Christum, quod erant de stirpe David. Isti ergo frequentabant domum Joachim, et ex tali frequentatione exarserunt in uxorem ejus, et hoc quantum ad secundam partem primae partis, in qua tangitur tentantium gradus. Sequitur tertia pars in qua tangitur tentationis ortus, cum dicitur: cum autem populus revertisset. Circa quam notat Scriptura septem, quae communiter in omni tentatione reperiuntur: scilicet tentationis objectum, cum dicitur: cum autem populus revertisset post meridiem ingrediebatur Susanna, non praesente populo, quia verecunda; et deambulabat, quia spatiari licet ad corpus vegetandum, ut ait Glossa, praecipue cum steterit homo clausus, sicut ista propter populum. Secundo tangit aspectum, cum dicitur: et videbant eam seniores, non enim avertebant oculos, ne viderent vanitatem. Tertio tangit affectum, cum dicitur: et exarserunt in concupiscentiam ejus, perturbatio enim et cupido libidinis, percussit corda eorum, Eccles. 9, quia concupiscentia quasi ignis exardescit. Quarto tangit conatum; ut enim jacerent tentationis fundamentum in anima, et ut desiderata complere disponerent, everterunt sensum suum, adeo scilicet, quo subverso oculi eorum inclinati sunt ne caelestia sed carnalia cogitarent; ac per hoc prius everterunt se, et non servaverunt pactum etc. quia in inconstantia concupiscentiae transegerunt sensum, Sapient. 4, recordarentur judiciorum justorum; quid scilicet Dei, quid honestatis, quid naturae, quae omnibus insita est; et hoc erat, quia erant ambo vulnerati amore ejus, utrumque enim libido percusserat, sed adhuc verecundia retrahebat, eo quod judices et populi seniores erant; et ideo rem tam foedam nolebat alter ab altero sciri; erubescebant enim, (inquit), indicare sibi mutuo concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea; sed crescente libidine, eo quod observabant quotidie sollicitius videre eam (in quo, quinto tangit Scriptura, eorum perversum studium, quia attente ipsam contemplabantur) prorumpunt in impudicitiam, rupto freno verecundiae; et ideo quasi languidi recedentes, sui languoris causam in regressu sibi mutuo indicarunt; rumpit enim libido verecundiam, dum in alio invenit similem impudicitiam; et ideo sexto Scriptura tangit ipsorum malignum consilium, cum dicitur: et sciscitantes ab invicem causam, causam supple maciei et languoris; confessi sunt, alter supple alteri; concupiscentiam suam. Propter quod concludit Scriptura septimo, eorum obstinatum propositum, cum dicitur: et tunc in communi statuerunt tempus, concordiae enim libidine aestuante tempus opportunum deerat, qua possent eam ad similem libidinem invitare. Et hoc quantum ad tertiam partem, in qua tangitur tentationis ortus. Sequitur pars quarta in qua tangitur modus tentandi, cum dicitur: factum est autem, cum observarent diem aptum. Ubi Scriptura tangit tentationis occasionem cum praemittitur, factum est autem cum observarent et cetera. Ubi satis claret, et senum malitia, quia observabant diem aptum et Susannae innocentia, quia ingressa est sicut heri et nudius tertius, suspicans neminem ibi, ut ungeretur juxta consuetudinem terrae, tempore aestivo; et non erat ibi quisquam praeter duos senes, qui latuerant in pomoerio, post meridiem, ut invenirent ipsam solam ipsa ignorante; et ideo emisit puellas ad afferendum oleum et smigmata, id est unguenta virginea. Est enim smigma, secundum Papiam, aqua vel decoctio ex palearum mica vel tritura frumento commixta, quae ad refrigerium seu nitorem faciei praeparatur: de quo dicitur Isa. 30: pulli asinorum qui operantur terram, smigma comedent; ex quo patet non esse peccatum, quod fit a mulieribus pro conservanda natura, dum autem non fiat pro adulteranda; et fecerunt sicut praeceperat, clauseruntque etc. egressae sunt, per privatum accessum domus a pomoerio. Surrexerunt et cetera. Videntes eam solam, effrena concupiscentia eruperunt absque verecundia: in quo notatur occasio: sed post occasionem statim tangit Scriptura secundo suggestionem; ecce ostia pomarii clausa. Et confestim tangit tertio assecurationem, dicens: et nemo videt nos: quasi diceret: quia locus secretus est, eo quod ostia clausa; affectus magnus est; quia in concupiscentia tui sumus, et nullus videt nos, et ideo assentiri debes amantibus; et confestim. Quarto ponit Scriptura comminationem, si dissentiat, dicens: quod si nolueris, quia aliter dicunt se contra eam testimonium ferre: et accusationis apparens ratio est; quia propter hoc emisit puellas, ut cum amasio posset adulterari. Et sequitur quinto Susannae trepidatio seu perturbatio, cum dicitur: ingemuit ergo Susanna, timore mortis, vel potius timore opprobrii et ignominiae, quia illis accusantibus sola erat; humanum enim est utrumque timere. Unde apostolus 1 Cor. 9: bonum est mihi mori quam gloriam meam quis evacuet: licet perfectorum sit non reputare discrimen mortis pro justitia tolerare. Dicit autem: angustiae sunt mihi undique, quia, tam mortem quam ignominiam formidabat: dicit enim: si enim hoc egero, mors mihi est; peccando contra legem, quia dicit Hieronymus, omne peccatum est mors; ac per hoc quoties peccamus morimur, et e converso quoties digna opera facimus, resurgimus et vivificamur; si enim non egero, non effugiam manus vestras, quia me occidetis. Et sequitur sexto Susannae electio, cum dicitur: sed melius est mihi incidere, et cetera. Gregorius: Ecclesiastes, non habet melius, sed bonum, ne videatur inter peccatum et bonum, quasi inter duo bona eligere, sed bonum mihi est absolute, malum non facere absolute, et in vestras manus incidere; ne peccem in conspectu Dei mei. Et haec fuit electio constans et firma et virtuosa, secundum Hieronymum. In conspectu autem domini, dicit, quasi coram eo facta. Septimo sequitur senum accusatio, cum dicitur: exclamavit autem voce magna Susanna, non clamore faucium sed pudicitiae magnitudine. Erat enim ejus magna exclamatio, ideo, quia cordis et mentis ejus affectus, pura confessio bonae conscientiae, vocis ejus referunt clamorem, ait Hieronymus. Exclamaverunt et senes. Sed non dicit Scriptura, voce magna, quia nec Deum clamore suo magnificabant, sicut Susanna, qui magnus est super omnes deos, Psalm. 94: cui et poterat dicere, magna est misericordia super me Psal. 85. Cum autem audissent clamorem, ad clamorem accurrentes, famuli erubuerunt, credentes dicto seniorum, cum tamen non solum non factum sed nec dictum fuerat tale aliquid de Susanna; magna ergo et fixa de ea opinio habebatur: ideo dicit: quia nunquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et sic terminatur prima pars totius capituli in qua tangitur tentationis summa. Sequitur secunda pars principalis totius capituli, in qua tangitur causa accusationis, cum dicitur: et facta est dies crastina. Ubi tangit Scriptura quatuor, quae debent secundum formam juris in omni accusatione observari. Nam primo fit rei citatio: et ideo dicitur: facta est dies crastina, cumque venisset populus. Populo ergo veniente, juxta morem, ut dictum est, ad domum Joachim, fecerunt eam personaliter citari ad diem statutum et certum; ut ipsius morte satiaretur eorum irascibilis appetitus, nam ipsius vita non poterat eorum concupiscibilis satiari: et ideo dicitur: mittite ad Susanna. Sequitur: et venit cum parentibus, jam enim sciebant per clamorem et utrorumque relationem quod acciderat; erat delicata nimis: quasi diceret: venit cooperta, quia ita ire consueverat eo quod esset delicata: et pulchra, quasi propter necessitatem, et morum honestatem: ire ergo coopertam, testimonium est, et necessitatis venustatis et honestatis mulierum, unde sequitur; at iniqui illi jusserunt ut discooperiretur, ut vel inhonesto ejus intuitu satiarentur, et tamen sic viderentur examinare et probare factum, per verecundiam mulieris. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam; quia tam propinqui, quam alieni compatiebantur innocenti. Secundo fit juratio; accusantes enim debent jurare, se dicere veritatem, et tunc est lis contestata. Et ideo sequitur; surgentes autem duo presbyteri in medio populi super caput ejus, in testimonium se offerentes, posuerunt manus suas super caput ejus. Modus jurandi erat juxta consuetudinem, ut dicitur Deut. 17: manus testium prima interficiet eum: contestantes se vidisse ipsam et juvenem pariter commisceri, quae flens suspexit in caelum, juxta illud: ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis, Psalm. 122: erat enim cor ejus fiduciam habens in domino, quia benedictus vir qui confidit in domino, et erit in domino fiducia ejus, Jerem. 17. Tertio facti assertio, cum dicitur: et dixerunt presbyteri post citationem et jurationem, sequitur assertio facti, quia dicunt se audivisse et vidisse, dicentes: cum ambularemus in pomoerio soli, soli dicunt, ne alius testis quaeratur, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostium pomarii et dimisit puellas, addunt circumstantias quasi ad conjecturam facti, venit ad eam adolescens, haec est accusatio principalis, et concubuit cum ea, et ex hoc lapidanda erat, juxta legis edictum. Et sic facta est per eos facti assertio: debent enim accusantes asserere se vidisse vel audisse, quod probent ratione loci, temporis, personae vel societatis, modi et ordinis. Quarto dicitur probatio, cum dicitur: porro nos cum essemus, post assertionem sequitur probatio criminis denuntiari per omnes circumstantias facti, debent enim dicere omnes circumstantias; et ideo primo probant per locum, quod erant in pomerio: per adspectum, quia viderant iniquitatem; per modum, quia cognoverunt eos esse in concubitu: per personam: ne enim quaereretur ab iis quis ille erat, vel, ostendatis, dicunt se nequisse eum comprehendere, quia fortior eis erat; nec eam ab eis requisitam voluisse indicare. Et in hoc terminatur pars secunda principalis totius capitis, in qua tangitur causa accusationis. Sequitur tertia pars principalis, in qua ponitur poena condemnationis, cum dicitur, credidit eis multitudo. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo ex parte populi ignorantiam, cum dicitur: credidit eis multitudo, sine discussione facti ex ignorantia, quia senes erant ex natura; et ideo dicit, quasi senioribus, et quia judices ex officio: et ideo dicit: et judicibus, cum tamen non debebat idem esse testis et judex, et condemnaverunt eam ad mortem, quasi ream. Secundo ex parte Susannae innocentiam, cum dicitur: exclamavit autem voce magna et dixit, cordis affectu et conscientia bona, in quo notatur ejus innocentia et ideo quia sic clamavit. Dominus eam exaudivit, Psalm. 119: ad dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Voce magna, hominibus tamen occulta, sed a Deo audita, ait Glossa: domine Deus aeterne: quasi diceret: tu qui scis omnia aeternaliter, tam secreta quam manifesta, tam praesentia quam praeterita, quamque futura, tu scis, quia innocens morior. Tertio ex parte senum certam malitiam, cum dicitur: et ecce morior, supple innocens, cum nihil horum fecerim, accusantium me malitia praevalente, quia praevalet impius adversus justos, Habac. 1. Quarto Dei circa Susannam diligentiam, cum dicitur: exaudivit autem dominus vocem ejus, quia aures ejus ad preces justorum. Ubi enim desperatum est humanum auxilium, ibi solet Deus insperate clamantibus subvenire. Et sic terminatur tertia pars totius cap. principalis, in qua tangitur poena condemnationis. Sequitur pars quarta, in qua ponitur forma liberationis, cum dicitur: cumque duceretur ad mortem. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo praemittit sententiae appellationem, cum dicitur, cumque duceretur et cetera. Secundo facti inquisitionem, cum dicitur: reversus est ergo populus. Tertio veritatis intentionem, cum dicitur: exclamavit itaque omnis populus. Quarto gratiarum actionem, cum dicitur: Helchias autem et uxor ejus laudaverunt dominum. Quantum ad primam partem, in qua tangitur sententiae appellatio, ponuntur seu tanguntur quatuor. Primo Danielis inspiratio, cum dicitur: cumque duceretur, sequitur, suscitavit dominus spiritum pueri. Suscitatur autem spiritus propheticus pro liberatione sanctae feminae, non de novo intrat, qui jam in eo erat, sed propter aetatis infirmitatem quiescebat, nec sua opera demonstrabat. Secundo Danielis proclamatio, cum dicitur: clamavit voce magna, spiritu sancto suggerente (nota quod vox peccatoris vix in Scriptura dicitur magna) mundus ego sum etc. quia non consentio morti innocentis hujus. Tertio populi admiratio, cum dicitur: et conversus ad eum omnis populus dixit: quis est iste sermo? et cetera. Hoc quid sibi vult? Habebant enim jam eum in opinione magna, quia aliter verbum unius pueri non curassent. Quarto populi reprehensio, cum dicitur: sic fatui filii Israel, arguit eos de indiscretione in judicio, allegans quod nec aetati, nec auctoritati fuit sine examine acquiescendum; et ideo ait, revertimini, quia irritum est judicium, ubi sine examine et juris ordine processum est. Quantum ad secundam partem, in qua tangitur facti inquisitio, cum dicitur: reversus est ergo populus, tangit Scriptura quatuor, quae debent in omni inquisitione secundum formam juris observari. Primo ponitur Susannae seu personae condemnatae revocatio, cum dicitur: reversus ergo populus: debet enim judex stare pro parte accusata et firmus esse ad standum pro innocentia et ad processum indebitum confirmandum, et dixerunt ei senes, veni et sede. Vox ironica est, quasi dicant: corrigas tu juvenis, quod omisimus nos senes: modus hic est seniorum, cum facta ipsorum arguuntur. Vel forte noverant sanctitatem et sapientiam; et ideo quasi timentes cum reverentia loquuntur, quia tibi dedit Deus honorem, etsi non aetatem. Secundo testium separatio, cum dicitur, separate eos, ne scilicet mendacium simile confingant, dijudicabo eos, idest examinabo. Tertio objurgatio, cum dicitur: cum ergo divisi essent, et sequitur, inveterate. Objurgat autem unum de injustitia, alterum de impudicitia. Objurgandus enim est testis falsus, ut ex timore veritatem dicat, maxime ubi aliter de veritate constat. Dicit autem ei, nunc venerunt peccata quae operabaris prius, quia veri judices debent veritatem reducere ad memoriam falsis accusatoribus mala similia eis opponendo quae alias dixerunt vel fecerunt sub objurgatione gravi, judicans, inquit, judicia injusta; ideo sicut alios, ita etiam istam et privato affectu judicasti, cum tamen divina lex jubeat, ne innocens et justus condemnetur. Quarto interrogatio, cum dicitur: nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore. Ad objurgationem sequitur prudens et humilis inquisitio veritatis, qui ait: sub schino, quam Latini dicunt ilicem. Dixit autem Daniel: recte mentitus es in caput tuum, idest contra teipsum, ecce enim Angelus etc. scindet te medium: quia ille dixerat, sub schino, quasi alludens verbo ejus respondit, scindet te medium, quia tuo verbo judicasti teipsum. Consequenter autem moto illo interrogat alium, cum ait: semen Chanaan et non Juda: quia enim mentiebatur nasciturum esse de eis Christum, eo quod erant de tribu Juda, dicit eos nunc de semine maledicto et non de electo: Genes. 19: maledictus puer Chanaan. Species decepit te, idest pulchritudo decepit te ex parte objecti, et concupiscentia subvertit, ex parte tui animi. Sic faciebatis filiabus Israel, ingerit ei sicut praecedenti mala similia consueta: consueverant enim dicere mulieribus, quod Christus ex eis nasceretur, ut dictum est, et quia addebant comminationem sententiae, sicut comminabantur (supra) Susannae, nisi eis assentirent, timentes sententiam, assentiebant eis; et ideo dicit: et illae timentes loquebantur vobiscum. Pudice loquitur, quasi diceret, auriculariter assentiebant vobis. Sed filia Juda non quia eis perfectior, quasi filia viri Judae, hoc est confitentis bonam confessionem coram ipso Pilato, ut dicit apostolus: sustinuit iniquitatem nostram, non formidans comminationem ignominiae vel mortis. Nunc ergo dic mihi et cetera. Qui ait, sub prino quam Latini lentiscum vocant: est autem arbor, cujus succus foliorum scissuras labiorum vel manuum solidat: unde Hieronymus: schinus est arbor, quam ilicem vocant. Prinus vero est arbor, quam lentiscum vocant. Dixit autem Daniel: recte mentitus es tu in caput tuum, idest in damnationem capitalem: manet enim Angelus Dei habens gladium: unde sequitur, ut secet te medium. Alludit enim in verbo ejus: quia sicut a schino scissio, sic a prino sectio vel serratio in Hebraeo dicitur secundum quosdam. Et interficiat vos, ambos scilicet. Et sic terminatur tertia pars, in qua tangitur facti inquisitio. Et sequitur illa, in qua tangitur veritatis inventio, cum dicitur: exclamavit itaque omnis populus. Scriptura tangit quatuor. Primo populi acclamationem, exclamavit itaque omnis populus, scilicet contra eos: exclamavit autem propter dissonantiam, et benedixerunt Deum. Omnes debent gaudere, et gratias agere de innocentia accusatae; alioquin ostendunt se consentire falsis accusatoribus. Secundo populi commotionem; cum dicitur: et consurrexerunt adversus duos presbyteros: non enim est parcendum aetati vel auctoritati in diffamationibus. Tertio judicium seu censum, condemnationem seu punitionem, cum dicitur: feceruntque eis, sicut male egerant. Infligenda est poena accusanti, quae accusato infligi deberet, si de crimine convictus fuisset, secundum legem talionis. Et interfecerunt eos, idest interficiendos regi tradiderunt, sicut dicuntur Judaei Christum interfecisse, quia interficiendum Pilato tradiderunt. Rex autem audito tanto scelere contra tantam dominam, fecit eos mitti in ignem, sicut dictum est. Quarto innocentis salvationem, cum dicit: et salvatus est sanguis innoxius, quia justitia custodit innocentem, proverbiorum 14 capite. Et sic terminatur pars, in qua tangitur veritatis inventio: et sequitur illa, in qua tangitur gratiarum actio, cum dicitur: Helchias autem et uxor ejus: ubi tanguntur quatuor. Primo tangitur parentum Susannae humilis et devota supplicatio, cum dicitur: Helchias autem et uxor ejus, quia post susceptum beneficium non est gratiarum actio differenda: laudaverunt dominum, quia non est in ea inventa res turpis: non enim laudaverunt dominum quia liberata, quia hoc parum est, nec in perfectis laudabile; sed quia in ea non est inventa res turpis vel id peccatum, cujus illam seniores insimulaverant; de hoc enim valde laudandus est Deus, quod ab ejus offensa nos contineat et praeservet. Ex hoc etiam laudabant Deum, quod collapsa fama et honor Susannae et suorum Dei beneficio restitueretur. Secundo Danielis sublimatio, cum dicitur: Daniel autem factus est magnus, scilicet in publica fama et opinione populi, a die illa et deinceps, usque ad finem dierum suorum. Tertio regni continuatio, quia rex Astyages appositus est ad patres suos. Hic apparet, quod hic determinat tempus liberationis Susannae, non sequentis historiae, quia Daniel tunc puer erat ut supra dictum est, quia in Babylone factum est, ut habetur in principio capitis: destructa autem Babylone, Darius transtulit eum in mediam: unde hoc factum est ante subversionem Babylonis. Quarto Danielis praelatio, cum dicitur: erat autem conviva regis, scilicet Babylonis Balthasar ac Nabuchodonosor, ut magis puto, sicut tractatur in quaestione sequenti. Argumenta literalia sunt hic quatuor. Primum, quod patres debent docere et erudire filios et filias suas in lege Dei: quod notatur ibi, parentes enim. Secundum est, quod nulla mulier debet consentire actui impudicitiae, propter quamcumque ignominiam vel infamiam, seu propter metum mortis: quod notatur ibi: sed melius. Tertium est, quod nullius accusatio seu testimonium, quantumvis auctoritatis magnae, sit admittendum sine diligenti examine; quod notatur ibi: sic fatui et cetera. Quartum est, quod si omnis accusans probatione defecerit, debet sustinere eamdem poenam, quam accusatus sustinuisset, si convictus fuisset: quod notatur ibi: fecerunt eis. Sententiae dubiae sunt tres. Prima est, quomodo Judaei cum captivi essent in Babylone, poterant facere judices de eorum senioribus, et etiam aliquem condemnare ad mortem. Dicendum, secundum Hieronymum, quod duplex potest esse causa: vel quod forte data eis a rege Babylonis licentia esset ut de criminibus contra legem commissis inter se possent seipsos, scilicet Judaeos, punire et condemnare. Vel aliter, quod ipsi habita licentia judicabant eos secundum legem et statim condemnatos tradebant regi qui confestim sententiam executioni dabat. Secunda dubitatio est qui sunt isti senes. Dicendum, secundum Hieronymum, quod sunt Achab et Sedecias, de quibus dicitur Jerem. 29, quos frixit rex Babylonis in sartagine: sed, ut dictum est, populus eos sententiavit. Tertia dubitatio, quo tempore hoc factum sit; et videtur quod tempore Astyagis; quia dicitur in fine cap. quod rex Astyages appositus ad patres; quod solum videtur esse dictum ad ostendendum quod eo tempore fuit factum. Contra: quia tempore Astyagis erat Daniel senex: quod patet quia septuaginta anni jam fluxerant, ex quo facta fuit transmigratio: et tamen textus dicit, quod suscitavit dominus spiritum pueri minoris. Dicendum quod dicunt quidam, quod hoc fuit factum quando Daniel esset juvenis; scilicet tempore Nabuchodonosor; et quod hic de Astyage dicitur, dicunt ad certificandum tempus historiae sequentis, et non istius. Sed contra: quia iste Astyages non regnavit intus in Babylone; et ita quod dicitur de Belo et dracone sub ipso non fuit factum. Quod quidam concedunt esse verum; dicunt tamen primi, quod licet Astyages non esset immediatus rex Babylonis, tamen erat rex principalis totius regni et dominus major. Alii dicunt, quod hoc fuit factum tempore Astyagis, sicut patet ex fine capituli: et quando dicitur quod Daniel erat juvenis, respondent quod non absolute dicitur juvenis, sed respectu judicum, quos convicit, qui erant valde provectae aetatis. Unde signanter dicit Scriptura, quod dominus suscitavit spiritum pueri junioris, loquendo comparative. Sententia moralis potest hic accipi de foro judiciali, de quo est totum capitulum. Ubi sunt quatuor consideranda: scilicet persona rei, persona testis, facti conditio, et persona judicis. Circa personam rei nota quatuor, quae possunt reddere personam suspectam: scilicet si habet generis nobilitatem: de quo dicitur Ezech. 22: polluta es, sequitur, sordida, nobilis, grandis interitu. 1 Reg. 20. Dicit ergo Saul, fili mulieris ultro virum rapientis. Si corporis venustatem: de quo dicitur 2 Esdrae 4: si viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, omnia relinquentes aperto ore eam conspiciunt, et eam alliciunt. Si aetatis juventutem: de quo dicitur Proverb. 7: ecce mulier occurrit, scilicet juveni, ornatu meretricio: sequitur: apprehensum deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur. Si rerum temporalium ubertatem: de quo dicitur ibidem: eadem mulier aspersit cubile myrrha, aloe et cinnamomo. E contra vero sunt quatuor, quae eam a suspicione defendunt; scilicet si sit nobilitas erudita; de quo dicitur per instructionem Eccles. 7: noli discedere a muliere sensata; si venustas pudorata per religionem, de quo dicitur Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulierem immaculata; si juventus ordinata per devotionem: de quo dicitur Eccl. 26: fundamenta aeterna in corde mulieris sanctae; si voluntas inclinata per compassionem: de quo dicitur Eccl. 36: ubi non est mulier, ingemiscit egens. Circa personam testis nota, quod quantumvis sint senes antiquitate, experti profunditate, non est acquiescendum eorum testimonio contra famam alicujus sine diligenti examine. Potest enim antiquitas depravari per concupiscentiam, sanctitas per invidiam, profunditas per fallaciam, quae omnia fuerunt in istis senibus. Circa conditionem facti nota quod debet esse certa accusatio, ne procedat ex levitate; contestatio seu juratio, ne procedat ex malignitate; assertio ne procedat ex crudelitate; probatio ne procedat ex varietate. Circa judicis officium nota, quod testes sunt separandi, propter conspirationem; objurgandi propter indiscretionem; requirendi propter deviationem; puniendi propter cavillationem.


Caput 14

[89082] Johannes Michaelis, In Danielem, cap. 14 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel. Determinato cap. in quo Daniel commendatur ex extinctione libidinis, nunc in hoc cap. commendatur de constantia in extirpatione cupidinis. Habet autem id capitulum duas partes principales. Quia primo commendatur Daniel ob audaciam ad aggrediendum ardua, in principio. Secunda de tolerantia ad sustinendum adversa, infra: quod cum audivissent Babylonii. Et hae sunt duae partes constantiae seu fortitudinis; scilicet audacia ad aggrediendum, et tolerantia ad sustinendum adversa. Quantum ad primum commendatur primo Danielis audacia, in destructione Belis devorantis, in principio; secundo in extinctione draconis venenantis, infra: et erat draco magnus in loco illo. Quantum ad destructionem Belis intelligendum, quod fuit primo erroris defensatio in principio, secundo defensati disquisitio, ibi: et iratus rex vocavit sacerdotes. Tertio disquisiti inventio, ibi: factum est igitur postquam ingressi sunt. Quarto deprehensorum punitio, ibi: tunc apprehendit rex sacerdotes. Quantum ad primam partem tangit Scriptura sex, quae erant ratio et causa defensionis erroris. Primum fuit Belis apparentis cibatio: et ideo praemittitur, erat quoque idolum nomine Bel. Ubi notatur ex eo tempore, quo ista historia facta est, quod omnia idola derivata sunt nominibus suis ab isto idolo; ut Baal, idest Baalim, Beelzebub, Beelphegor, etc. hujusmodi, quia Belus rex Babyloniae primus invenit idola. Belus enim rex erat et dominus Babyloniorum, qui interpretatur vetustus, Babylon vero confusio. Huic ergo idolo impendebantur, hoc est, apponebantur, per singulos dies, idest omni die, similae, idest farinae, artabae duodecim. Artaba apud Chaldaeos eadem mensura est, quae est ephi: apud Judaeos, trium scilicet modiorum: et ita expendebant quotidie triginta sex modios farinae, licet modius non esset ejusdem quantitatis apud omnes, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. Secundum fuit regis superstitio, cum dicitur: rex quoque colebat eum, scilicet Nabuchodonosor, vel Balthasar devotus Beli, ibat quotidie adorare eum, credens eum potentem, quia potenter comederat: omne enim, quod supra humanum posse erat, Deum credebant ipsi gentiles, quia nihil credebant esse super homines nisi Deum. Tertium religio Danielis, porro Daniel adorabat Deum suum: non enim adorabat Bel ut Deum, sicut rex idolatra quia sciebat Deum cibo vel potu non egere. Et ideo, quia non adorabat ipsum, rex ab ipso inquirit, dicens: quare non adoras Bel? Didicit enim, quod Daniel se subtraheret, cum ipse iret ad orandum; cum tamen in aliis quasi familiaris jugiter assisteret. Quartum Danielis responsio, cum dicitur: quia non colo idola manu facta: quasi diceret, non colo facturam, sed Deum factorem; quia contra adoratores et cultores idolorum dicitur Isaiae 42: confundantur confusione, qui adorant sculptilia, et qui dicunt conflatiles dii nostri. Nec colo edacem carnium ex indigentia, sed eum qui est potens super omnem carnem. Et ideo dicit: et habet potestatem omnis carnis, quia omnis caro foenum, verbum autem domini manet in aeternum; Isaiae 40. Nec colo lapidem mortuum, sed eum qui est vera vita; non ergo credebat Daniel divinitatem posse lapidibus uniri. Quinto regis disquisitionem, cum dicitur: nonne videtur tibi Bel esse vivens Deus? Ostensis siquidem his, quae apponebantur, ait, nonne etc.: quasi diceret: per effectum manifeste videtur vivere, quia non potest comedere nisi divinitus et potenter vivens. Sexto Danielis satisfactio, cum dicitur: et ait Daniel arridens, modeste, non contemnens regem, sed curialiter et placenter, ne erres, inquit rex. Reverenter eum arguit; sed tamen requisitus, quia non est tacenda vel pallianda veritas fidei, ubi homo fuerit requisitus. Iste enim est intrinsecus luteus: quasi diceret, non habet carnem nec animam, ac per hoc nec stomachum ad recipiendum, nec vim ad digerendum, et ideo non comedere potest, nec indigentia, nec potestate. Et in hoc terminatur prima pars, in qua tangitur erroris defensatio. Sequitur secunda pars, in qua tangitur defensati disquisitio, cum dicitur: et iratus rex. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo sacerdotum Belis citationem, cum dicitur: et iratus rex vocavit sacerdotes, volens ab eis inquirere veritatem, quia illa quae ad cultum Dei sui magnifice expendebat, intelligebat aliter esse consumpta, secundum sententiam Danielis. Secundo mortis comminationem, cum dicitur: nisi dixeritis mihi: contra inquirens, an dictum Danielis esset verum vel falsum; et ideo ait: nisi dixeritis etc., si non ostenderitis, quis comedat impensas appositas Beli, peribitis vos: si autem ostenderitis, peribit Daniel ut blasphemus. Tertio sententiae approbationem, cum dicitur: et dixit Daniel, fiat juxta verbum tuum: certus enim de veritate, et securus de Dei potestate, acceptat sententiam, offerens se morti pro fide veri Dei. Erant autem sacerdotes Belis septuaginta, poterant ergo esse, cum totidem uxoribus pueris et famulis, quadringentae circiter personae, ac per hoc bene poterant supradicta apposita omnia devorare. Et venit rex cum Daniele in templum Belis, ut scilicet probaret, quod dixerat Daniel. Quarto sacerdotum Belis deceptionem, cum dicitur: ecce nos egrediemur foras, et tu rex appone escas: quasi dicant: appone consueta, et vinum misce, idest propina juxta morem terrae. Et postea claude ostium, et signa annulo tuo, quia antiquitus solebant uti annulis pro sigillis: et nisi mane fuerint comesta omnia, moriamur. Fallaciter enim arguunt ex duabus fallaciis: non enim sequitur, quod si fuerint comesta, ab alio nequiverunt comedi; neque sequitur, si per portam templi non ingrediebantur, quod alio modo intrare non possent. Quas duas fallacias notat Scriptura, ubi dicit, contemnebant autem. Et sic terminatur pars, in qua tangitur disquisitio defensati; et sequitur pars, in qua ponitur disquisiti deprehensio, cum dicitur: factum est igitur, postquam egressi sunt. Ubi tanguntur quatuor. Primo Danielis astutia, cum dicitur: factum est autem, postquam egressi sunt, rex posuit cibos ante Bel, antequam scilicet Daniel cribraret cineres in pavimento: et in hoc fuerunt decepti, et finali morti ex dictis suis conclusi. Et cribravit per totum templum coram rege, ut scilicet videret nulla tunc ibi esse vestigia, sicut postea. Et egressi sunt, scilicet Daniel et rex, clauserunt ostium, sicut fuerat dictum. Secundo sacerdotum malitia, cum dicitur: sacerdotes autem ingressi sunt nocte etc., qui fecerant sibi vias subterraneas sub mensa Belis, per quas ingressi omnia devorabant. Tertio regis diligentia, cum dicitur: surrexit autem rex summo diluculo, quia ex vehementi diligentia, quam habebat, somnus recesserat ab eo. Et ait, salvane signacula Daniel? Petit, ne postea se excuset per signa, quod fuerint mutata. Et intuitus rex mensam, supple vacuam, ante scilicet videns quam pavimentum, exclamavit, volens currere ad adorandum Bel quasi Deum, voce magna, magnus est Bel, et non est apud te dolus quisquam: quasi diceret: sicut credebam te comedere apposita, ita per indicia certa nunc comprobavi. Quarto Danielis fiducia, cum dicitur: et risit Daniel, ut supra, non contemnendo regem, et tenuit regem, ut scilicet postquam intrasset, cerneret pavimenti vestigia, et ait: ecce pavimentum, animadverte cujus vestigia sunt haec: quasi diceret: quorum sunt haec vestigia, ipsi comedunt apposita. Et dixit rex, video vestigia virorum etc., idest agnosco viros et mulieres intrasse, et comedisse: agnovit enim distincte, et per figuras calceamentorum diversas, juxta consuetudinem. Et sic terminatur pars, in qua tangitur disquisiti deprehensio; et sequitur pars, in qua tangitur deprehensorum punitio, cum dicitur: tunc apprehendit rex sacerdotes. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo veritatis extorsionem, cum dicitur: tunc rex etc., cogit enim eos dicere veritatem, quia ex pavimenti conjectura potest veritas extorqueri, et ostenderunt ei, coacti, ostiuncula, per quae ingrediebantur, confitentes se omnia comedisse. Secundo reorum damnationem, cum dicitur: occidit ergo rex illos, quasi diceret deceptores in fide: unde qui decipiunt in fide, capitali sententia sunt plectendi. Tertio idoli traditionem, cum dicitur: et tradidit Bel in potestatem Danielis, approbans dictum Danielis, et cognoscens, quod non esset Deus vivens. Quarto ipsius Belis et templi subversionem, cum dicitur: qui subvertit, quasi habitaculum Daemonis. Et sic terminatur pars in qua tangitur Danielis audacia in destructione idoli devorantis. Et sic sequitur pars in qua tangitur ejusdem audacia in extinctione draconis venenantis, cum dicitur: et erat draco magnus in loco illo. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo ex parte regis erroris affectionem, cum dicitur: et erat draco in loco, latens scilicet in fovea non in templo; et colebant eum Babylonii. Modus colendi erat, secundum Magistrum historiarum, quod habebant vasa facta de corio vitulino plena aqua, quae sacerdotes illius templi virgis percutiebant, ut facerent sonitum terribilem quasi tonitruum, ad quem excitatus draco, quandoque emittebat fumum, quandoque ignem, quandoque visibiliter apparebat; et ideo aliquid divinum esse credebant, ait Magister idem. Et dixit rex Danieli: ecce nunc non potes dicere, quod iste non sit Deus vivens. Redit ad primum actum, quod Daniel dixerat, Bel non esse Deum, quia non erat vivens; et ideo, hic Deus vivens, quia visibiliter movebatur. Secundo ex parte Danielis erroris ostensionem, cum dicitur: dixitque Daniel regi; dominum Deum meum adoro, iste autem non est Deus vivens; quia licet sit vivens, non tamen vita immortali. Quod offert se probaturum, cum tertio tangit Scriptura erroris apparitionem, cum dicitur: tu autem rex, da mihi potestatem et occidam illum absque gladio et fuste, ut non per violentiam, sed per corruptionem interiorem moriatur. Quarto erroris ambitionem, cum dicitur: et ait rex, do tibi. Tulit ergo Daniel, picem cum adipe, idest pinguedine seu saevo calore stomacali dissolutis, et tamen indigestibilibus, ut simul cum pilis suffocaretur. Dedit, ergo ista Daniel, in os draconis et disruptus est, idest suffocatus crepuit, quia per massas masticatas et agglutinatas constricti sunt dentes et anhelitus interclusus, ita quod non potuit respirare, et ita crepuit, quia magnos flatos draco emittit. Et dixit Daniel: ecce quem colebatis serpentem, scilicet venenatum, mortalem et corruptibilem. Et in hoc consistit prima pars principalis totius capituli, in qua commendatur audacia Danielis ad aggrediendum. Sequitur secunda pars principalis, in qua commendatur Daniel a tolerantia ad sustinendum adversa, cum dicitur: cum autem audivissent Babylonii. Circa quam tangit Scriptura duo. Primo poenae inflictionem seu crudelem damnationem, in principio. Secundo poenae celebrem liberationem infra, erat Habacuc propheta in Judea. Quantum ad primam partem, notat Scriptura quatuor. Primo populi commotionem, cum dicitur: quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer, concepta enim primo indignatione in destructione Belis versi sunt in commotionem adversus regem, quia motus populi non sequitur rationem, sed motum. Et dixerunt, Judaeus factus est rex. Titulum apostasiae ipsi imponere conantur, quod probant ex his quae sequuntur, Bel destruxit, quasi propter zelum legis Judaeorum cultum nostrum abnegavit, quod patet, quia deos nostros destruxit, et sacerdotes occidit. Hoc autem dicebant intra se, ut populum contra regem incitarent. Quia tamen sciebant, Danielem causam fuisse, addunt, trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et cetera. In quo Scriptura tangit secundo populi seditionem, quia vel ipse morietur, ut blasphemus, vel tu cum familia tua, ut haereticus. Tertio Danielis traditionem, cum dicitur: vidit ergo rex, quod irruerent in eum etc. compulsus eum tradidit, ut seditionem populus non faceret, timore humano motus. Quarto Danielis punitionem, cum dicitur: qui miserunt eum in lacum leonum etc. ubi, supra cap. 6, missus fuerat etiam, sed non steterat per sex dies: porro in lacu erant septem leones, et eis quotidie dabantur duo corpora, damnatorum supple, et duae oves, et tunc non data sunt eis. Malignitas non satiatur in poena, quia nihil ei satis est, dum superest vita: non sufficit eum exponere leonibus, nisi exponeretur tamdiu famescentibus. Et sic terminatur pars in qua tangit Scriptura Danielis crudelem afflictionem. Et sequitur pars in qua tangit ipsius celebrem liberationem, cum dicitur: erat autem Habacuc, ubi Scriptura tangit duo. Primo Danielis liberationem a poena famis, in principio. Secundo ipsius liberationem a poena mortis, infra, cum dicitur: venit ergo rex die septima. Circa primum tanguntur sex. Primo prophetica solicitudo, cum dicitur: erat autem Habacuc propheta in Judaea et ipse coxerat, quia enim pro justitia patiebatur poenam famis; ideo a justo propheta licet ignoranter ei cibus paratur, et intriverat panes in alveolo, alvus venter est, ciborumque receptaculum, inde dictus alveolus ad parvum vehiculum ciborum secundum Papiam: et ibat in campum: quia etsi propheta, tamen incola activus simul et contemplativus: an autem fuerit Habacuc de duodecim prophetis unus, dubitant aliqui, Magister tamen historiarum non videtur dubitare. Secundo tangitur jussio angelica, cum dicitur: dixitque Angelus ad Habacuc: fer prandium, quod habes. Consensum prophetae exigit, ut mereatur. Tertio prophetica necessitudo, cum dicitur: domine, Babylonem non vidi: affectus enim habet propinquitatem, sed quia in terra non fuit, ait: Babylonem non vidi et lacum nescio: non excusando se ex voluntate, sed potius ex moestitia, quia propriis viribus non se existimat posse complere angelicam jussionem. Quarto angelica fortitudo, cum dicitur: et apprehendit eum Angelus domini et portavit et cetera. Et portavit eum in impetu, idest in virtute veloci ad agendum tempore brevi. Quinto Danielis sanctitudo cum dicitur: Daniel serve Dei et cetera. Cum reverentia loquitur, propter Deum afflicto. Et ait Daniel: recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te. Prius gratias agit, deinde refectionem accipit, ut sequitur, surgensque Daniel comedit. Sexto angelica vicissitudo, cum dicitur: porro Angelus Dei restituit Habacuc: dixerat autem domesticis suis, ibo ad terram longinquam et cito redibo; si tardavero post dies aliquot, facite cibum messoribus, secundum Magistrum historiarum. Et sic terminatur pars, in qua Scriptura tangit liberationem Danielis a poena famis. Et sequitur pars in qua ponit ipsius liberationem a poena mortis, cum dicitur: venit ergo rex septimo die: ubi Scriptura tangit primo regis circa Danielem compassionis affectum, cum dicitur: venit ergo rex septima die, ut lugeret Danielem, etsi gentilis, tamen compatiens innocenti. Venit autem ad lacum, ubi scilicet inclusus erat Daniel cum leonibus, et introspexit, ut scilicet videret, an ipsum leones lacerassent. Secundo circa ipsius liberationem, devotionis conatum, cum dicitur: exclamavit voce magna etc. videns enim eum vivum in medio leonum sedentem quasi in medio hominum, gavisus, prorupit in laudem Dei, dicens: magnus es domine Deus Danielis, quia tu solus potes liberare. Tertio circa ejus persecutores damnationis effectum, cum dicitur: porro illos qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum: extracto scilicet Daniele, secundum legem talionis, accusatores ejus posuit in loco ejus, qui coram Daniele statim in momento sunt devorati. Quarto regis ad laudem omnipotentis decretum, cum dicit: paveant habitantes terram universam Deum Danielis, quia ipse est salvator faciens signa etc., quorum verborum interpretatio patet ex declaratis in 6 cap. Argumenta literalia sunt duo. Primum est, quod in nullo casu nulloque praetextu est simulanda falsa religio, sicut hic Daniel fecit, qui nec ut morem gereret regi, ejusque amicitiam conservaret, nec ut pericula, quibus se exponebat vitaret, voluit etiam apparenter idolum adorare; quinimo taliter se gessit, ut patenter fugiens idolatriam, ansam acciperet rex illum interrogandi, et inde Daniel occasionem veritatem detegendi. In quo docemur in causa fidei nullo modo esse succumbendum, quinimo procedendum intrepide, omnibusque mundanis postpositis strenue dimicandum. Secundum argumentum est, quam parum vulgaris populus ducatur ratione et plurimum passione obducatur, et exinde quam ingratus ac perversus et effrenis fiat, quamque periculosum sit cum communi plebe negotium habere. Cum enim Babylonicus populus gratias agere Danieli debuerit, eo quod a venenata illa bestia eos liberaverat, falsumque cultum illos vitare docuerat, omnino mente obcaecati irati fuerunt contra ipsum, quia fecerat, et contra regem indignati, quia ad id faciendum facultatem dederat; contra illum mortem procurarunt, et contra hunc rebellantes tumultum excitarunt. Sententiae dubiae sunt tres. Prima est, utrum haec sit eadem missio Danielis in lacum leonum, cum illa de qua fuit facta mentio cap. 6. Dicendum, quod non: tum quia alia de causa fuit modo missus in lacum, quam tunc, sicut patet per textum; tum etiam quia in prima missione non fuit ibi per sex dies. Secunda dubitatio est, an Babylonii putaverint, quod Bel comederit illa quae illi apponebantur: non enim est credibile, quod adeo desiperent rex et populus, ut existimarent statuam comedere. Dicendum primo, quod existimabant illud, quod repraesentabatur per statuam, esse quid vivens et comedere. Vel dicendum secundo, et melius, quod populus ille existimabat, statuam illam vivere: et quia tanta videbatur quotidie comedere et vorare, putabant esse aliquid divinum: consuetudo enim fuit gentilium illud, quod supra communem modum apparebat, Deum reputare. Tertia dubitatio, quomodo sit possibile populum Babylonicum coluisse bestiam adeo horribilem et venenosam, qualis est draco: non enim videtur credibile, quod tanta caligine populus ille involutus fuerit. Dicendum, quod sine dubio aliquid divinum in dracone inveniri sibi persuasum habebant. Sententiae morales sunt quatuor. Prima est de idolo, quod populus Babylonicus colebat, per quod quia ut verus Deus a Babyloniis colebatur et adorabatur, eo quod multa extra consuetum modum comedere videbatur, designatur gula et luxuria; nam haec duo sibi plerumque conjunguntur. Dicit enim Hieronymus: venter et genitalia sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum indicatur vicinitas et concomitantia vitiorum; ita quod plerique gulosi etiam luxuriosi seu venerii sint. Idolum igitur Bel coli dicitur a gulosis et luxuriosis, sicut de iis dicit apostolus Philip. 3: quorum Deus venter est; et gloria in confusione illorum, qui terrena sapiunt; et Psalmista dicit: sit mensa eorum in laqueum; et alibi scriptum est: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. De cultu vero istius Dei sic ait Bernardus: Deo ventri templum est coquina, altare, mensa: ministri coquinarii, immolatae pecudes, coctae carnes; fumus incensorum, odor saporum: et sicut cultores Belis per Danielem deprehensi fuerunt, sic ventris et Veneris cultores per Dei judicium igne aeterno torquebuntur. Secunda moralitas est de dracone qui absconditus erat in lacu; per quem designantur homines nequam et fraudulenti. Sicut enim draco in lacu latitabat, sic in eorum cordibus nequitia et fraudulentia est abscondita, quam non ostendunt nisi excitati data occasione ad malitiam exercendam juxta, illud: tange montes et fumigabunt. Dicit enim Augustinus: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur, ubi malitia et fraus occulta insinuatur; et ideo draconem colunt illi, qui veritatem fraude et nequitia evertere aut obnubilare saltem nituntur: tales sunt detractores, advocati, adulatores, procuratores et judices perversi: et sicut industria Danielis draco ille necatus est, sic Dei justo judicio malitia et fraus praedictorum aeterno supplicio condemnabitur. Tertia moralitas est de Daniele orante et dicente: recordatus es mei Deus, et non dereliquisti quaerentes te: et designat quemlibet virum devotum qui in persona totius generis humani incarnationis divinae beneficium recognoscere desiderat: nam sicut Daniel post liberationem suam a lacu leonum Deum deprecatus est, sic vir devotus post liberationem ab aeterna morte per incarnationem divinam dicere potest. Recordatus es mei domine et cetera. Quarta moralitas est de Habacuc qui interpretatur fortis luctator, per quem designatur homo prudens ad interpretandum: quia quemadmodum Habacuc Danielem consolatus est qui injuste a Babyloniis in lacum leonum missus fuerat, sic homo sapiens consolabitur omnes injuste patientes, viduas et pupillos. Sicut autem Habacuc sine mora ab Angelo restitutus est ad locum suum: ita omnis defensor justitiae et viduarum atque pupillorum consolator per Angelos Dei ad locum sibi paratum in caelis deferetur. Et sic hujus praesentis tractatus in Danielem sit finis ad laudem omnipotentis Dei, et intemeratae ejus matris, totiusque curiae caelestis.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264