CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Divinum mysterium
hymnus in Missa «Cibavit» insertus

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Ad Sanctus in Missa

[88154] Ignoti auctoris, Divinum mysterium Sanctus.

Divinum mysterium
semper declaratur,
et mens infidelium
tumens excaecatur,
firma spes credentium
fide roboratur.

Sanctus.

Fides est summopere
credere in Deum,
panem sanctum edere,
et tractare eum.
Iubens dicit: sumite:
hoc est corpus meum.

Sanctus.

Panis prius cernitur;
sed dum consecratur,
caro Christi sic mutatur:
quomodo convertitur,
Deus operatur.

Dominus Deus Sabaoth.

De vino similiter,
si sit benedictum,
et tunc est veraciter
sanguis Christi dictum:
credamus communiter
verum et non fictum.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua;
hosanna in excelsis.

Nobis celebrantibus
istud sacramentum,
et cunctis fidelibus
fiat nutrimentum,
Iudaeis negantibus
sit in detrimentum.

Benedictus qui venit in nomine Domini;
hosanna in excelsis.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264