CORPUS THOMISTICUM
Fratris Stephani
Sermo Cecidit sors

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum a G. Meersseman in "Archivum Fratrum Praedicatorum" 1948 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88165] Fratris Stephani, Cecidit sors Cecidit sors super Mathiam. Act. 1 hic consideranda est divina electio, ibi: cecidit sors; 2 nominis interpretatio ibi: super Mathiam. Sciendum autem quod prima synodus Ecclesie, in qua fuerunt CXX patres, usa est sortibus ex divina revelatione, previa tamen oratione, scilicet: tu domine, qui corda nosti omnium, ostende etc., quia Paral. XX: cum ignoremus quid agere debeamus et cetera. Dicit Origenes super Iosue: precedente oratione non iam casu sed providentia sors divinum iudicium deferebat. Beda etiam dicit: hic sorte eligitur ne discrepet a lege in qua summus sacerdos sorte querebatur. Ante publicationem enim Evangelii licitum fuit legis morem servare, sed iam non licet in spiritualibus uti sortibus. Hec autem sors potest dici signum celeste, scilicet quidam splendor de celo descendens super Mathiam, per quem daretur intelligi quod ipse esset apostolorum numerum assumendus, et hoc secundum Dionysium qui ait: de divina sorte Mathie data alia alii dixerunt, nec recte ut extimo; meum et ipse sensum dicam. Videtur mihi Scriptura sortem nominasse divinum quoddam donum, declarans Mathiam quasi divina electione ostensum. Potest etiam hic sors dici signum terrestre sicut communiter fit in sortibus. De hac Augustinus: sors non est aliquid mali sed res in humana dubitatione posita divinam indicans voluntatem. Potest etiam sors dici donum spirituale, scilicet gratia, Eph. I: per quem sorte vocati sumus. Item dignitas apostolica, Sap. III: dabitur illi fidei donum electum et sors, id est dignitas, in templo Dei acceptissima, in templo, id est in Ecclesia. Item gloria, Sap. V: quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est. Hec autem triplex sors, scilicet gratia, dignitas apostolica, gloria, cecidit super Mathiam. Dicitur autem gratia sors triplici ratione: sortis est personam non respicere, Prov. XVI: sortes mittuntur in sinum sed a domino temperantur, quasi scilicet non est personarum acceptor. Sic gratia non respicit condiciones personales, Cor. I: videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes etc., sed respicit tantum condiciones divinas, Ys. LXV: super quem requievit spiritus meus et cetera. Sortis est ius conferre, Ps.: sorte divisit illis terram et cetera. Sic gratia confert ius canonicum celestis (regni), Rom. VIII: quicumque spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt; Ioh. I: dedit eis potestatem filios etc.; Col. I: qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum. Sortis est contradictiones dirimere, Prov. XVIII: contradictiones comprimit sors. Sic gratia dirimit contradictiones carnis et spiritus, subiciendo carnem spiritui, sensualitatem rationi, nam Iebuseus subiugatus est etsi non exterminatus. Sequitur: super Mathiam. Mathias interpretatur donatio domini, nam dominus donavit eum Ecclesie sue ut ducem, doctorem, mediatorem. Dico quia dominus donavit ut ducem, Ys. LV: ecce testem populis meis dedi eum, ducem ac preceptorem gentibus; ut doctorem, Ioel II: letamini in domino Deo vestro, qui dedit vobis doctorem iustitie; ut mediatorem, scilicet inter Deum et populum, Ys. XVI: dedi te in fedus populi mei ut suscitares terram; Deut. V: ego sequester et medius fui inter Deum et vos. Est etiam duci obediendum, doctori credendum, mediatori adherendum. In civitate viri litterati sunt sicut duces, doctores et mediatores. Duces in consiliis. Consiliarii enim sunt sicut oculus civitatis. Avicenna: oculus habet elevationem super omnia membra corporis, scilicet ut dirigat ea. Ez. III: fili hominis, speculatorem dedi te domus Israel. Ideo Matth. VI: lucerna corporis tui, id est civitatis, est oculus tuus et cetera. Augustinus X confessionum: oculi sunt ad noscendum in sensibus principes. Sicut enim in celo est triplex ierarchia Angelorum, scilicet superior, media et inferior, sic in civitate consiliarii vel iudices, milites et populus. Nam primo apud Romanos Romulus divisit civitatem in senatores, milites et populum. Sed quales esse debeant dicitur Exodi XVIII: provide de omni plebe viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam. Sapientes in cavendis periculis, Eccl.: inventus est in ea vir pauper et sapiens et liberabit urbem per sapientiam et cetera. Timentes Deum in legibus condendis, Ys. X: ve qui condunt legem et cetera. In quibus sit veritas in iudiciis faciendis, Mal. II: lex veritas et cetera. Et qui oderint avaritiam in civitatis commodis procurandis, Tullius: unicuique nostrum cari sunt parentes, cari sunt liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est. Idem Tullius: naturam ducem sequi debemus et utilitates communes in medium afferre. Idem Tullius: nullum vicium est tetrius quam avaritia, presertim principibus et rem publicam gubernantibus. Idem Tullius: qui rei publice profuturi sunt duo Platonis precepta teneant, scilicet ut magis commodum rei publice quam proprium attendant, et ut de toto corde rei publice curam habeant non de parte tantum, unde ait: qui parti civium consulunt et partem negligunt, in civitatem inducunt seditionem atque discordiam. Idem Tullius: patrie salutem patris saluti preponere debes. Ideo quilibet civis totum se debet offerre communitati. Crisostomus: unumquemque ad communem utilitatem uti oportet his que habet, sive sapientia, sive principatu, sive divitiis. Unde Tullius: apud Platonem iustissime illa civitas ordinata traditur in qua quisque proprios nescit affectus. Doctores iustitie in causis, II Par. XIX: videte quid faciatis; non enim hominis exercetis iudicium sed Dei. Videte quid faciatis in causis suscipiendis, Bernardus: iustus iudex iniustas causas non recipit. Gregorius etiam super Iob in moralibus: iustus iudex iniustas causas non suscipit nec pro iniustitia verba dare consentit. Et non solum (in) theologia sed etiam hoc in vestra lege habetur. Dicitur enim codice de iudiciis, rem novam Par. patroni: non autem sibi credita causa, cognita quod improba sit vel penitus desperata et mendacibus allegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si, certamine procedente, aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant, ab huius communione sese penitus separantes. Sed peius est quod dicitur Ys. I: pupillo non iudicant, et causa vidue non ingreditur ad eos. Item: videte quid faciatis in causis prosequendis, Deut. XVI: iuste quod iustum est exequeris. Non debet ibi esse ignorantia vel negligentia, ignorantia siquidem annumeratur culpe, ut dicitur Ff. Ambrosius, gravissime peccas quia ignoras, quia secundum Augustinum: plerumque ignorantia iudicis fit calamitas innocentis. Item negligentia, quia secundum Ier. XVII: maledictus qui facit opus Dei negligenter. Item in eis terminandis, nam tot fiunt exceptiones et terminorum prolongationes quod raro pervenitur ad finem, Abac. I: lacerata est et non pervenit usque ad finem iudicium; Ys. XXIV: transgressi sunt legem meam, scilicet prolongando litem - lex enim est ad terminandum litem -, mutaverunt ius scilicet falsum intellectum dando legi, dissipaverunt fedus sempiternum, id est promissionem de vita eterna quam fecerat Deus si ius servassent. Ys. I: querite iudicium etc., et infra: et venite et arguite me, scilicet nisi benefecero vobis. Sed iam videtur impletum illud Dan. VIII: propter peccata prosternetur veritas. Unde Os. IV: non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Ys. LIX: corruit in platea veritas, et equitas non potuit ingredi. Mediatores in discordiis, Prov. XII: qui pacis ineunt consilia sequitur eos gaudium; Eccli. XXV: in tribus beneplacitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et homine: concordia fratrum, id est civium, amor proximorum, id est vicinorum, vir et mulier, quantum ad pacem domus. Ecce pax civitatis, vicinie et familie. Talem pacem habundare, Ys. XXXII: sedebit, et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264