CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Wheatley
Expositio in Boethii De scholarium disciplina

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[88955] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, pr. Solum hominem nexum fore Dei et mundi, Hermes ipse philosophorum pater ad Esclapium scribens jam longe testatus est, eo quod intellectum divinum in se habet, per quem aliquando supra mundum ita elevatur ut etiam mundi materia sequatur conceptiones ejus. Et hoc in optime natis potissime videmus hominibus, qui suis animabus agunt ad corporum hujus mundi transmutationem ita ut miracula facere dicantur. Et ideo in ea parte homo ipse ad Dei imaginem factus, qua mundo ipso nectitur, non mundo subjicitur, sed praeponitur ut rector ac gubernator. Et hoc David ille justus Psalmorum libro noverat cum dixit: minuisti eum paulo minus ab Angelis et cetera. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quod equidem et tunc maxime fieri liquet cum doctrinis disciplinisque in mentis culmen trahitur, ibique in arce constitutus veluti specula corpus hoc mortale, quod animam aggravat, respicit dirigit et gubernat. Quas ob res non abs re aestimandum putatur ut homines plus ceteris arte et ratione degentes naturaliter domini et rectores aliorum existant. Verumtamen si vel per electionem aut inclinationis irrefrenatae affectum homo ipse mundo se inferiorem fecerit, jam quasi honore humanitatis exutus, ac sic tamdem in aliarum terga ferarum se transformans, proprietatem bestiae accipit. Sic per concupiscentiam porcus efficitur, per iram canis, per rapinam leo, perque alia et alia in aliarum bestiarum transmutatur naturam. Et hanc transmutationem Plato ipse secundam animorum incorporationem dicebat. Atqui nedum hanc mentis alterationem putandum est: verum qui sic mundo inferiorem se fecerit, necesse est, ut etiam ab expressa membrorum specieique repraesentatione quomodolibet abducatur. Ex quo fit, uti Aristoteles inquit in Ethicis, quod laborantes in passionibus venereis et crapulae maxime secundum corpus alterantur. Et hujus signum est, animalia multum coeuntia cito senescere: pluresque gula quam gladio interiere. Elaborandum ergo totis viribus totoque conamine ne ipsis concupiscentiis atque indignationum affectibus homo ipse imago quidem atque specimen sui creatoris mentis ab arce detrahatur, ut sic mundo inferior fiat; sed perturbationes illas quas Graeci pate, dicunt, concupiscentias scilicet atque inclinationum affectus aut eradicet et extirpet, vel saltem frangat moderetur regat, et quasi infrenes equos quibusdam rationis ipsius lupatis, ut ita dicam, coerceat: ut quod fragili caducaeque naturae negatum extat, magni Hyppocratis exemplo studio atque disciplina consequatur. Hujus nempe discipuli, sicut Aristoteles ait, atque post eum Albertus magnus, cum jam ejus sanctissimos mores divinamque sapientiam mirarentur, vice quadam Philemoni physionomo Hyppocratis imaginem ad judicandum hominis mores detulerunt. Quam cum Philemon arte inspexisset atque membrum membro comparasset, vimque signorum naturalium quae supra corpus et animam significare clarum est, cautius advertisset, pronuntiavit, quia vir luxuriosus esset, deceptor atque coitus amans. Illis vero indignantibus atque Philemonem inculpantibus quoniam de optimo viro cui vix natura similem efficere posset tanta convitia pronuntiasset, judicium Hyppocrati detulerunt. Hyppocrates autem morum suorum atque inclinationum conscius, Philemonem vera protulisse confessus est; verum ex philosophiae amore atque honestatis concupiscentias sui cordis se vicisse dixit: et sic quod naturae negatum fuerat, per philosophiam accepisse. Quam quidem nil aliud fore Aristoteles docuit quam victoriam atque concupiscibilium abstinentiam: Plato autem donum dixit optimum, quo ad bene beateque vivendum nil melius excogitare posset. Tullius vero inventum deorum referebat, et item alius omnium disciplinarum parentem atque vitae ducis alumnam dixit: ad quam haud facile sine disciplinabilitate, qua homo plus ceteris animantibus praestare debet, pervenire contingit. Has ob res Severinus Boetius ad Martiani rogatum atque erudiendorum profectum librum edidit, cujus institutus veluti quodam duce methodo atque tramite quilibet in uberrimum philosophiae campum a cunabulis, ut ajunt propensius perducatur. Ad libri autem seriem priusquam deveniatur, auctorum more ea praemittenda sunt quae causam suscepti operis elucidant, titulum declarant intentionem auctoris, atque philosophiae partem cui liber subordinetur, demonstrant. Circa primum igitur, quoniam nihil fit, ut Plato in Timaeo censuit, cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, causae libri quatuor enumerandae sunt: finalis scilicet prima quae in intentione ponitur; formalis efficiens et materialis. Materialis, quae et subjectum dicitur, eo quod circa ipsam auctoris versatur intentio, est aptitudo recipiendi doctrinam a docente. Circa hoc enim versatur Boetii intentio, ut erudiendum aptum reddat ad doctrinam praeceptoris recipiendam. Causa finalis quoque, quae etiam utilitas libri dicitur, est erudiendorum utilitas; quae est ut perlecto hoc libro, a rudibus ipsi suis institutis ad veritatis philosophicae cognitionem perducantur. Causa efficiens duplex est: movens et mota. Movens, quorumdam opinione, Martianus Capella, qui et librum nuptiarum Mercurii et philogiae conscripserat; quemque et Boetius in consolatu philosophico in scribendo secutus fuisse dicitur: sed tamen in hoc parum momenti habere arbitrandum est; cum Martianus ipse tanta doctrina atque scribendi copia prae ceteris doctus evaserat, ut si quid conscribendum ad scholarium utilitatem conspexisset, non subrogatum quempiam, sed seipsum opus ipsum subiturum non dubitasset. Verum tamen est Martianum quemdam, quicumque ipse sit, Boetio tamen earum, eidem hoc opus injunxisse; quemadmodum ex libri prooemio luculenter innotescit. Inquit enim: vestra novit intentio etc., vestris Martiane petitionibus tentabo acquiescere. Et haec causa movens atque suscepti operis esse poterit. Causa autem efficiens mota est ipse Boetius, uti in ipsius libri titulo statim subjungetur. Sed causa formalis libri hujus, sicuti et aliorum librorum, duplex est. Una enim est forma tractandi, alia forma tractatus. Forma tractandi in modo consistit procedendi: et hic modus definitivus est, divisivus atque exemplorum positivus, quemadmodum intuenti libri processum clarius innotescit. Forma vero tractatus est libri divisio in capitula atque capitulorum in suas partes et partium in particulas et haec de causis libri sufficiant. Nunc de libri titulo diutius immorandum est: unde notandum: titulus est brevis annotatio eorum quae diffusius in sequenti opere continentur. Et dicitur a Titan quod est sol vel illuminans quasi Titanus: quoniam librum illuminat atque sequentia declarat. Titulus ergo libri hic est: Avitii, Manlii, Severini, Torquati ex consulis, patritii ordinarii Boetii viri illustris de scholarium disciplina liber feliciter incipit. Sed forte quaerat aliquis quare tot nomina Boetio imponantur. Ad quod respondendum est quoniam consuetudo Romanorum fuit avorum nomina sibi ascribere; vel quia ob honorem et laudem haec sibi imponuntur. Dicitur ergo Avitius a Romano quodam ejus nominis: vel Avitius quasi invictus, ab a quod est sine, et nicos victoria: vinci enim minime potuit: neque enim unquam in prosperis elatum se noverat, neque depressum in adversis. Semper enim aequo animo se praebuit veluti sine vituperio tetragonum, quod ubicumque projiciatur recte stat: sic et Boetius nec amore nec odio vinci poterat: quod et ipse testatus est libro primo prosa quarta consolatus philosophici, cum inquit, nunquam a jure ad injuriam me quisque detraxit. Manlius a Manlio Romano sui generis dictus est. Torquatus a Torquato eadem ratione. Severinus a severitate: severus enim fuit cum Theodorico rege Gothorum ob rem salvandam publicam se opposuit; propter quod Papiae in exilium missus multo cruciatu vexabatur, sicuti et ipse tangit in libri hujus principio cum dicit: et inhumani regis cruciatu corrosus etc. et plenius in libro de consolatione philosophiae; quem ut cruciatus sui miseriam deplangeret, ad hoc aptissime conscribebat. Ex consul vero fuit, quia unus ex consulibus Romanis: vel ex consul, quia extra consulatum positus. Patricius quia unus ex patribus qui populo Romano senatuique praefuerant; qui et patres conscripti dicebantur, eo quod eorum nomina literis aureis in Capitolium scribebantur. Ordinarius, quia tanta morum atque sapientiae prerogativa exculit ut et cuilibet ordini dignus putaretur. Boetius vero dicebatur a boetus, quod adjutor sonat, discussor publicarum rationum, ut vult Glossa in libro boetos (c. de tabulariis libro decimo): et hinc Boetius nomen coepit quoniam fuit coadjutor ad publicas rationes discutiendas, ut dicit Joannes de platea in dicto libro boetos. Haec ergo nomina vel agnomina aut cognomina Boetio attributa sunt aut cognatione aut amicitia aut certo eventu necesse est, sicuti et reliquis Romanis nominum pluralitas attribuebatur, sicuti Marcus Tullius Cicero, Publius Virgilius Maro et cetera. Additur in titulo, de scholarium disciplina, ut auctoris insinuetur intentio. Cum enim vidisset ipse Boetius innumeros pene erudiendos praeter modum ordinem atque regulam ad doctrinam anhelare, et ea propter minime doctos evadere, ipsi communi misertus utilitati rudium, ut tantae inordinationi obviam iret, modum atque discendi formam instituit in hoc libro; in quo ipsis rudibus primo prima elementa subministranda censuit, adultos disciplinae magistratuique subjiciendos commonuit, elatos reprimit, proficientes sagaci provisione refovet, provisos magistratuique venerabiles reddit: atque tandem ipsorum magistrantium statum erga subditos concludit. Subditur in titulo, feliciter incipit: feliciter inquam; tam ea felicitate quae summum bonum est quam quae in fortunae bonis consistit. Est enim liber iste gradus atque scala qua in cognitionem veritatis pervenitur, quae est sapientia, qua adepta, omnia bona tam fortunae quam animi pariter cum illa adipiscuntur, ut Salomon ipse testatur. Postremo autem cui parti philosophiae subordinetur, videndum. Subordinatur autem Ethicae, quia de moribus discipuli erga magistrum loquitur, quod ad Ethicam reducitur. Declarata ergo sunt haec quinque, si recte considerabis, quae auctorum more in librorum principiis frequenter recitantur, et his metris comprehenduntur: utilitas, titulus, intentio, pars quae sophiae, quattuor ac causae rem totam perficientes. Qua de re ad litteram accedamus. Vestra novit intentio et cetera. Praesens liber Boetii, qui est de scholarium disciplina, prima sui divisione in duas partes dividitur, scilicet in prooemium et tractatum. Tractatus incipit, ibi, cum igitur indiscreti. Prooemium in tres partes dividitur. In prima ponit intentionem suam, atque intentionis causam subjungit. In secunda ordinem dicendorum in hoc opere servandum praemittit. In tertia modum procedendi ponit. Secunda, ibi, in primis prima. Tertia, ibi, haec autem. Prima pars in duo dividitur. In primo facit quod dictum est, intentionem suam ponens. In secundo causam intentionis assignat, ibi, quid enim gymnasiorum. Prima iterum in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda arrogantiam devitat, ibi, o utinam. Et dicit Boetius: o Marciane: et in hoc benivolentiam captat, ipsum proprio nominando nomine: vestra intentio novit postulare, idest petere tractatum compendiosum, idest brevem et utilem: et hoc ad differentiam dispendii dictum est quod prolixum et inutile censetur. Hortaturque in hoc auditorem ad docilitatem ex doctrinae compendio de scholarium disciplina, idest dicendi norma; et in hoc auditorem attentum reddit ex doctrinae utilitate. Et sic in hac parte prima tria facit: benivolentiam captat, ad docilitatem hortatur, atque attentionem auditorum suscitat. Et sequitur: o utinam, subaudi illud postularetur a parvitate mei spiritus, idest ingenii: deviat ejus in hoc arrogantiam. Tunc Boetius scribendi onus acceptans dicit: parvitate mei ingenii non obstante, ego Boetius tentabo acquiescere, idest condescendere amicis, idest amicabilibus tuis petitionibus; et hoc prout, idest inquantum facultas, idest sapientia mea suppetit, idest subministrat; et inquantum declivitas, idest debilitas ingenii mei, que (pro et) tenacitas, idest durities vel compassio aerumnarum mearum, idest calamitatum mearum, subaudi, suppetunt, licet (pro quamvis) sim impeditus, subaudi, sic ut id haud facile efficere possim, duplici genere, idest manerie commentorum, hoc est quorumdam librorum expositorum: tamen non omnino, idest penitus diversorum, commentorum dico in quasdam editiones, idest compilationes Aristotelis illius Peripatetici et aliorum philosophorum, eas, subaudi, exponendo ac quasdam e Graeco in Latinum transferendo, que (pro et) licet sim attenuatus, idest viribus exhaustus proprio studio ut sic vix promissis vacare possim: et licet sim corrosus, idest attenuatus, et transumptive loquitur, nam corrodere proprie est dentibus dilaniare, cruciatu, idest tormento inhumani, idest crudelis regis Gothorum, scilicet Theodorici, et hoc philosophico consolatu, idest libro quem de consolatione philosophiae ediderat, praeveniente, que (pro et) licet sim permolitus, idest attenuatus extrema, idest summa perspicatione, idest subtilitate Trinitatis profundae, idest altae quo ad intelligendum, quasi dicat: licet omnibus his supra vires impediar: nihilominus quoniam tanta vis est inter nos amicitiae ut nihil tuarum petitionum tibi negare queam, propterea tuis petitionibus acquiescere tentabo. Notandum: Boetius librum suum nominat de scholarium disciplina: unde inter disciplinam et facultatem hoc interest quoniam disciplina a discendo dicitur, quod scientiam recipere sonat: quare disciplina in discipulo est, doctrina vero in magistro. Facultas autem est scientia vel perfectio in utroque. Disciplina et doctrina in motu sunt facultates in quiete. Notandum, circa hoc quod dicit licet duplici commentorum. Boetius intelligens homines nedum sibi ipsis fore natos, sed amicis et patriae atque communi omnium utilitati, sic nempe divinus ille Plato Architam Tarentinum monuit ut non solum sibi natum se memineret sed patriae et suis, ut perexigua pars sibi relinquatur: quod prospiciens Boetius, ut posteris memoriale quoddam aeternum post se relinqueret: nunc in philosophorum libris exponendis, nunc in Graecis codicibus ut Latine nobis coram loquerentur transferendis: nunc etiam in propriorum traditione dies noctesque explevit: qua in re tanto nisu tantaque lucubratione in dies tenebatur ut materiam suae criminationi daret. Dum enim studio atque exponendorum librorum commentariis reliquisque omnibus quae ad hoc attinent sedulo vacaret: moris sui extitit ut hominum consortia fugeret atque in bibliothecam quam domi philosophiae constituerat refertissimam se reciperet: quas ob res morum suorum aemuli ipsum Daemonibus alloquentem falso criminabantur, adinstar magni Socratis: de quo et Apulejus impune opinatus est quod familiarem Deum haberet sibi obsequentem, de quo et librum edidit quem de Deo Socratis intitulavit. A qua criminatione se excusans Boetius libro primo de consolatione prosa quarta philosophiam ita alloquitur: atqui et tu insita nobis omnium rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas, et sub tuis oculis sacrilegio fas locum esse non erat: instillabas enim auribus cogitationibusque quotidie meis Pythagoricum illud, Deo non diis serviendum: nec conveniebat vilissimorum me praesidia spirituum captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem Deo faceres. Haec ille. Notandum: ingenium est interior vis animi quo saepe invenimus quae ab aliis non discimus; dictum quasi intus genitum, scilicet a natura. Nota, aerumna, idest miseria inopia calamitas. Et dicitur ab e, et rumen, quasi extra rumen, idest cibum: inde aerumnosus. Item commentum est plurium studio vel doctrina in mente habitorum in unum collectio: et secundum hoc quilibet liber potest dici commentum: sed in nostro usu commentum dicitur liber expositorius, scilicet qui deservit expositioni sententiae alicujus libri et non constructioni litterae: et secundum hoc potest sic definiri: commentum est expositio verborum juncturam non considerans sed sensum. Quid enim in gymnasiorum et cetera. In hac parte Boetius assignat causam intentionis suae atque suscepti operis: proximo enim dicit quod non obstantibus impedimentis tum studiorum atque aerumnarum multimodis se velle injunctum onus aggredi: posset quis hujusmodi causam sciscitari: cui ut satisfaciat, causam reddit. Et duo facit: nam primo causam suae intentionis atque suscepti operis explicat. Secundo causam ipsam confirmat. Secunda ibi, eloquentiae enim. Dicit ergo primo antiphorizando isto modo: quid enim (pro certe) est lucidius idest splendidius qua propter et utilius in exercitu idest exercitatione gymnasiorum, idest studiorum (et transumptive) loquitur, quam debita cognitio in ipso discipulo scientiis et doctrinis erudiendo in progressione, idest profectu artificiali, et hoc quo ad artes et doctrinas, et naturali, hoc quo ad mores studio conformandos? Aliter etiam exponitur ut ad duplicem ordinem ista referantur: scilicet ad ordinem doctrinae quo a communioribus ad specialiora procedatur; secundum quem dictum est primo physicorum: innata nobis via est procedendi a communioribus ad specialiora: et ideo dicit artificialium. Quod autem subjunxit naturalium, quo ad ordinem naturae dixit quo a specialioribus ad universaliora fit processus: ea enim quae nobis ignotiora sunt, naturae notissima esse dicuntur: quo fit ut secundo metaphysicae dicitur: sicut se habet oculus nycticoracis ad solis lumen, sic se habet intellectus noster ad ea quae manifestissima sunt naturae. Deinde sequitur in textu: et insuper quid est lucidius in ipso magistrante quam exhibitio, idest subministratio gradualis, idest bene ordinata virium intelligentiae scilicet doctrinarum? Quasi diceret, nihil. Et hujus rationem subjungens inquit: enim (pro quia) supple, nos Boetius novimus stabiliri, idest firmari partes eloquentiae in processu, idest ordine atque modo debito naturalium et artificialium; similiter etiam in comprehensione perspicua, idest subtili intelligentia doctrinarum. Notandum, quod intentio Boetii fuit ruditati erudiendorum obviare, atque eos ab ignorantiae nebulis ad apicem scientiarum transducere. Verum quia modus ordo atque regula in hoc potissima fore noscuntur, juxta illud: est ordo summa limes sapientis in arte: et item Horatius: est modus in rebus, sunt certi denique fines, ultra quos citraque nescit consistere rectum: ideo Boetius opus hoc scribendum assumpsit, in quo modum atque ordinem tradit quo quisque faciliter in culmen scientiarum elevatur, ibique constitutus splendidus celebris atque gloriosus stabilitur. Notandum, gymnas gymnadis pugna vel lucta dicitur. Et dicitur a gymnos, idest nudus, quia nudi talibus in ludis sueverunt exerceri: inde hoc gymnasium locus in quo talia quondam fiebant: et hinc facta transumptione studium scholarium atque magistrorum gymnas dicitur atque locus studii gymnasium; et quandoque ipsum studium dicitur, ut in proposito: quia sicuti in palaestra corpus, sic in studio animus exercetur. Et inde accidit ut omnium pene artium exercitium vel locus exercitii gymnasium dicatur ut schola: et ut quidam dicunt, gymnasium Graece, Latine exercitium dicitur. Notandum, inter intellectum intelligentiam atque intelligibilitatem hoc interest. Nam intellectus proprie vis animae est comprehensiva incorporearum substantiarum formis subtractarum, vel formarum circa eas. Intelligentia vero vis est animae quae aspirat ut aliquid circa divinam substantiam comprehendat. Intelligibilitas vero vis quaedam est animae omnium formarum in quadam simplicitate complicativa absque ordine naturali vel temporali: et tali modo solus Deus comprehendit res, quia eas omnes uno intuitu absque successione dicitur comprehendere. In primis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus prooemii; in qua postquam intentionem suam atque intentionis suae causam explicuit, nunc ordinem suscepti operis et quidquid in toto libri processu peragendum sit, luculenter insinuat. Et dividitur haec pars in sex partes, in prima monstrat quid in primo capite pertractandum sit. In secunda quid in secundo, et sic de singulis. Secunda, ibi, secundo videlicet. Tertia, ibi, tertio de eorum. Quarta, ibi, quarto de scholarium. Quinta, ibi, quinto qualiter. Sexta, ibi, sexto de magistrantium et cetera. Et dicit quod in primis, idest in primo capite oblectamina (alias est oblectamenta) idest documenta levia puerorum sunt praelibanda, idest praetractanda vel praemittenda. Et rationem hujus ponit Albertus super illo primi libri physicorum, cum dicitur, quod pueri primo appellant omnes viros patres etc.: quoniam ipsi pueri cerebrum habent humidum ac frigidum, sic quod rerum sensibilium differentias minime capere possunt; sed cum cerebrum in eis magis exsiccatur, tunc in eis cognitio magis erit nota: quare a facilioribus et communioribus inchoandum erit ordine ipso doctrinae et transeundum ad difficiliora et ad specialiora: haec enim via nobis innata est, primo physicorum. Secundo vero videbitur, hoc est in secundo capite, qualiter elatio, idest superbia adultorum, idest aetate jam maturorum est subjicienda, idest supponenda magistratui et connectenda, idest conjungenda disciplinae. Elatio nempe atque superbia discipulum nullo modo studere permittit, cum sapiens dicat: in malivolam animam non introibit spiritus sapientiae. Et hinc in tertio capite docetur de reprimenda, idest corrigenda elatione eorum, scilicet adultorum: et hoc exponendo distincte, idest succincte commendationem exemplorum ad propositum comprobandum. Quarto autem capite, supple, tractabitur de sagaci, idest provida provisione, scilicet rerum exteriorum, sine quibus difficulter philosophari contingit: propter quod et sacerdotes in Aegypto, uti Aristoteles in metaphysicis testatus est, acquisitis rebus necessariis, propter admirari primo inceperunt philosophari. Quinto, supple, capite determinabitur qualiter venerabilis, idest honorabilis ac sincera, idest pura devotio, idest intentio scholarium est proferenda, idest exhibenda vel offerenda ad magistratum. Sexto, idest capite VI, tractabitur de norma magistrantium, que (pro et) trina divisione, idest partitione magistrorum, que (pro et) de statu ipsorum circa subditos; et hoc praecognito, idest praescito modo docendi, idest informandi. Nota: sagax omnis generis idem est quod ingeniosus providus astutus et praescius futurorum, inde sagacitas. Item sincerus sincera sincerum, vel sinceris in eodem sensu, idest sine cera, scilicet purus constans mundus sine vitio vel labe; et producit e. Unde Horatius in epistolis in fine secundae epistolae. Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit. Item Virgilius in moreto. Subcidit sincera foraminibusque liquatur emundata Ceres et cetera. Haec autem ad intelligentiae cognitionem et cetera. Haec est tertia pars principalis hujus prooemii; in qua Boetius modum procedendi in hoc libro premittit. Et dividitur in duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda causam dicti assignat. Secunda ibi, quoniam in majori et cetera. Et dicit sic: autem (pro certo) nos Boetius suscepimus haec supradicta peragenda, idest perficienda ad commendationem intelligentiae, nos inquam omittentes fere, idest totaliter modum pristinum, idest per nos observari solitum tractandi, idest scribendi, nunquam, idest nullo tempore perusi leviori, idest planiori stylo, idest modo scribendi: quoniam: et hic causam dicti assignat, quia executio, subaudi, praesentis operis pro majori parte est pro rudibus, idest indoctis informandis, idest instruendis quo calle ad scientiarum apicem valeant pertingere, subaudi ea: propter hoc translatio (alia littera habet transactio) dilucidandi, idest declarandi hanc semitam atque callem erit tanto levior, idest planior. Notandum, in littera committitur color rhetoricus qui vocatur lepos. Et est ad aliquam singularem personam per verbum pluralis numeri causa honoris vel ornatus facta locutio, ut Cicero scribatis, nos Boetius suscepimus haec peragenda.


Caput 1

[88956] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 1 Cum indiscreti et cetera. Finito prooemio consequenter incipit tractatus. In quo ea quae in prooemio peragenda promiserat, nunc ordinate exequitur. Et dividitur totus tractatus in sex capitula. In quorum primo ostendit qua manerie rudes atque indiscreti ad discendum introducantur. In secundo quomodo scholares ipsi magistratui subjiciantur. In tertio quomodo elatorum superbia compescatur. In quarto qualiter scholaribus ipsis per res exteriores quarum fortuna est domina sagaciter provideatur. In quinto qualiter scholarium sincera devotio ad magisterii celsitudinem subvehatur. In sexto magistrantium norma plenius edocetur. Secundum, ibi, visis autem scholarium rudimentis. Tertium, ibi, cum autem discipulus. Quartum, ibi, omnia siquidem. Quintum, ibi, cum ad magistratus. Sextum, ibi, expeditis autem his. Et haec totius tractatus competentior censetur fore divisio. Constat enim Boetium ipsum in prooemio hoc ordine divisisse: quamvis plerique existant qui totalem ipsum librum tribus partibus arbitrentur partiendum. Capitulum autem primum quod est de primaeva rudium atque indiscretorum introductione in duas partes dividitur. In quarum prima de his quae circa exteriora introducenda, videlicet circa corpus atque corpori adjacentia attenduntur, tractatur. In secunda vero de his quae circa animum atque animum exornantia et foventia, ut sunt doctrinae et scientiae, edocetur. Secunda, ibi, in primis igitur. Prima harum adhuc in duas. In prima determinatur de his quae circa corpus introducendum attendenda sunt priusquam doctrinae mancipetur. In secunda quae circa corpus ipsius attendenda sunt pertractatur postquam doctrinae noviter mancipatus existit. Secunda, ibi, cibariorum autem. Prima quarum adhuc in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda hoc ipsum exemplis confirmat. Secunda, ibi, legitur. Prima harum iterum in duas. Nam primo declarat illa quae circa corporis introducendi membra cavenda sunt. Secundo quae circa introductionis tempus. Secunda, ibi, et ne temporis intemperies. Dicit ergo Boetius primo, quod cum infantia, idest pueritia septennis, idest septem annorum, et hac aetate infantia finitur ac pueritia incipit, indiscreti, idest indocti et impotentis, subaudi virium corporis, ducitur ad inbuendum, idest erudiendum, cavendum, idest prospiciendum est ne dispositio, subaudi naturalis membrorum, supple, corporis infantilis integralium, idest integrantium utpote manuum et pedum, similiter et aliorum membrorum, sit indecens, idest incomposita imperfecta disproportionata aut natura turpis; et subaudi cavendum est cum indiscretus ille ad imbuendum ducitur, ne intemperies, idest disproportio ratione qualitatum dominantium temporis utpote (pro sicut) obtusitas, idest durities hyemis constringentis propter excessivum frigus cujus natura est constringere in homogeneis, vel profunditas, idest excessus aetatis comburentis propter caloris excellentiam generet incrementum, idest augmentum periculi, subaudi ipsi introducendo. Haec enim ipsa nisi cautius provideantur, magna quidem incrementa periculi puerili adducunt teneritati. Notandum, in hoc quod dicit Boetius, septennis infantia etc., intelligere facit pueros ipsos in infantia litteris mancipandos. Aetas namque ipsa ad hoc apta tunc est, quoniam parum adhuc viderat, quare omnia sibi nova, novarumque rerum avida, et quidquid audiat admiretur dubitet ac interroget, sicque post hac mentis sumpto robore quod nova testa ceperat retineat firmius clariusque intelligat. Hac nempe aetate, ut tangit Quintilianus libro primo institutionum, quidquid concipitur facilius radicatur. Unde Varro in sententiis: sapiunt vasa quidquid prius acceperunt: sic, inquit, est de infantibus. Et Augustinus libro confessionum primo de seipso lamentabiliter fatetur juventutem ludis et non studiis semper exposuisse; in scholas, inquit, datus sum ut litteras discerem, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser, sed ludere delectabam. Et est infantia ipsa prima aetatum hominis quae septennio durat, a quo inchoans pueritia quasi pura ad gignendum minime apta, in quatuordecimum excurrit annum a quo adolescentia adulta ad gignendum apta quae in vigesimum octavum prorogatur annum, a quo juventus incipit usque in quinquagesimum annum protensa, et ab hoc senior aetas quam Graeci presbytem vocant, sumens originem, in senectam hoc est septuagesimum annum progreditur, quae nullo annorum numero perficitur, sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae superest ipsi in labore atque dolore deputatur. Notandum, quod Boetius dicit summopere cavendum ne litteris imbuendus membrorum disproportionem habeat: hoc enim membrorum inepta monstruositas monstrum in anima judicare necesse est, uti Philemon, Palaemon, loxus, Aristoteles et alii multiplurimi retulerunt, quoniam animae ipsae sequuntur corpora et secundum se non sunt impassibiles a corporum motibus: et hoc manifestum fit valde in ebrietatibus et aegritudinibus: multum namque animae mutatae videntur a passionibus corporeis: ex quo et illud vulgare sumpsit exordium: rusticus in corpore rusticus et in anima. Cum enim membrorum figura et habitudo et generentur et nutriantur ex sanguine, similiter quoque et spiritus qui vehicula sunt virtutum animae ex humore sanguinis generantur: consequens est ut ex ipsa membrorum habitudine inclinationes passionum cognoscantur, ipsamque animam vectam in multis motum sui vectoris sequatur. Propter quod sapiens Ptolomaeus dicit, quod divinans melius et verius pronunciat accipiens judicium a stellis secundis, secundas vocans stellas figuras et accidentia inventa in rebus physicis quae a superioribus impressa sunt; hoc enim jam impressum scimus materiae: quare pro certo pronunciamus totum ad accidentia illa esse inclinatum: quo fit ut et molles quidem carne aptos mente dicimus: distortumque vultum sequitur distorsio morum. Notandum, circa hoc quod dicit, et ne temporis intemperies etc., sicuti docet Avicenna secunda feneca primi canonis, capitulo quarto, summae primae, quod est de judiciis temporum et eorum mutationibus omne tempus, qui complexionem habet sanam proportionale est ei conveniens. Cum autem infantium complexio in calore fere temperato et humiditate fere superflua existat, ut eodem canone feneca primo doctrinae primae, capitulo secundo, conveniens est ut ipso imbuendo proportionale tempus suae eligatur naturae: hoc autem inter quatuor anni tempora ver est, a puncto aequinoctiali incipiens usquequo in medium tauri deveniens aestate mutetur. Est enim in terris tempus hoc temperatius: quoniam non tantum necesse sunt res calefacientes propter frigus ut sit inde multum curandum, neque eventatio propter calorem: et in ipso quidem est principium frondendi arbores, et ejus tempus est tempus apud medicos inter aequalitatem vernalem existens aut ante ipsam aut post ipsam parum, donec sol sit in medio tauri, quamvis apud astronomos in aestivum tropicum prorsus extendatur. Post quod tempus temperiei vicinius autumnus est. Reliqua autem duo tempora aut excessivo frigore aut abundanti calore intemperiei sunt subjecta. Quo fit ut imbecillis infantia aut vere aut autumno, plus tamen vere, litteris dumtaxat mancipetur. Legitur enim Timothei filium et cetera. In hac parte Boetius supradicta exemplo corroborat: qualiter scilicet minima superiorum observatio magnum periculi dederat incrementum. Et dividitur in duas partes secundum quod ponit duo exempla. In prima enim ponit exemplum quo ad corporis membra. In secunda vero quoad temporis intemperiem, evitandam. Et secunda pars incipit ibi, similiter praetoris. Et dicit sic: enim (pro certe) legitur, supple, in exemplo, filium Timothei castratum, idest testiculis erutum, et hoc incumbente, idest imminente lepra illo morbo loripedem, idest claudum vel pede tortum, que (pro et) tumentem gibbo, idest struma in dorso mancipatum, idest traditum doctrinae extitisse abjectionem, idest despectionem plebejam, idest plebis, que (pro et) detractionem, idest subsannationem ridiculosam sociorum suorum. Similiter, supple, alio exemplo vidimus filiolum praetoris, idest praepositi suburbani mancipatum litteris canicula illa stella instigante, idest furente, autem (pro certe) cum, subaudi ille praetoris filiolus non gauderet, idest frueretur solita umbrella, idest consueta umbra, ipse destitutus, idest derelictus propria virtute, que (pro et) permollitus, idest afflictus poena, idest morbo hycteritiae, tandem, idest finaliter attenuatus, idest consumptus spiritibus vitalibus occubuit, idest vitam clausit morbo lymphatico, idest aquatico qui est hydropisis et reliqui: ecce, idest vide quantum difficultatis indispositio membrorum, supple, in Timothei filio et intemperies aeris, subaudi in praetoris filio, contulerunt teneritati puerili: ille namque abjectio plebis extitit, hic vero infirmitatibus diem vitae suae miserabiliter clausit. Nota, circa hoc quod dicitur canicula. Duplex in caelo canis est, major et minor. Major alio nomine dicitur Sirius; et habet in forma stellas decem et octo, extra vero duas. Minor anticanis nominatur stellarum duarum. Cum vero sol canem majorem intrat, calor duplicatur et aegritudines in humanis corporibus generantur, quibus ad exitum multi pereunt; et ab hoc cane dies caniculares dicti sunt. Et de hoc Persius inquit: jam sicca canicula messes excoquit. Et in hunc canem licentia poetica fingitur Hicar caniculam fuisse mutatam. Notandum, quod lepra est morbus consimilis corrumpens figuram et formam et compositionem membrorum, et sic finaliter ipsum continuum solvens; proveniens ex materia melancholica dispersa per totum corpus. Et haec aut introducitur ab utero aut post. Si ab utero, hoc est quia generatus est tempore menstruorum, aut quia filius est leprosi, aut quia leprosus concubuit cum muliere praegnante. Si post uterum, hoc potest esse quia aut aer est malus et corruptus pestilentialis aut continuavit cibaria melancholica scilicet lentes et alia legumina et carnes melancholicas ut vulpis ursi et apri et cetera. Notandum, est quod hycteritia est universalis defoedatio cutis sicuti Morphea est defoedatio cutis maculosa: sed tamen differunt in hoc, quia Morphea est propter errorem tertiae digestivae, hycteritia propter errorem secundae. Et sunt tres ejus species: scilicet citrina viridis et nigra. Et hunc morbum frequenter hydropis sequitur qui est error virtutis unitivae in toto corpore sequens mutationem virtutis digestivae in hepate: et ita hydropis est error virtutis digestivae in hepate. Item loripes, idest claudus habens pedem tortum ad lori similitudinem, vel habens pedem ligneum loris alligatum, de quo Juvenalis: loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. Item gibbus idest struma; sed differt; nam struma in pectore est, gibbus in dorso: unde Juvenalis: strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. Cibariorum autem et cetera. In hac parte Boetius pertractat de his quae circa jam noviter introductum respicienda sunt, scilicet debita ciborum potus atque vestimentorum subministratio, et hoc in generali. In tertio autem capitulo magis specialius. Et dicit: autem (pro certe) facultas cibariorum sit mediocris, scilicet neque abundans neque deficiens, potus autem tenuis, supple, sit que (pro et) parcitas, idest modicitas ejus et penuria, idest carentia vestium absit. Notandum, quod natura per se non est sufficiens ad speculandum, sed oportet cibum et potum et reliquum famulatum praeexistere: sed haec nullo modo excessiva, cum natura a modicis minimisque contenta sit: libro secundo de consolatione philosophiae prosa quinta. Toleranda ergo fames est, ut inquit Seneca decima quinta epistola, quam toleraverunt quidam in obsidione exemplo majorum nostrorum qui terras lustrabant ac maria non ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces eorum transiret, sed soli contemplationi dediti maluerunt potius comedere ut viverent quam vivere ut comederent. Tyrannides enim atque subversiones urbium bellaque, vel hostilia, vel civilia, uti Hieronymus in epistolis testatur, non pro simplici victu olerum pomorumque excitari Diogenes asseruit, sed pro carnibus epularumque deliciis. Legamus praedecessorum libros antiquorumque volumina, dicaearchi Xenophontis Josephi Euboli reliquorumque pene omnium qui historiam scribunt; et nil aliud reperiemus quam vilibus cibis et his mediocriter veteres illos ob studium vitasse, crapulam quoque atque delicias veluti contemplationum impedimenta penitus evitasse. Ipsae enim deliciae mentem humi dejiciunt atque eam corporeis nexibus retentam ne in apicem contemplationis elevetur praepediunt. Molestia autem victualium e converso. Quo fit ut Juvenalis graculum esurientem in caelum elevet. Persius quoque Flaccus, psittacum picas corvosque nostra inquit verba conari. Dicit Juvenalis de graculo: graculus esuriens ad caelum jusseris, ibit. Et item de reliquis Persius. Quis expedivit psittaco suum chere. Corvos quis olim suum concavum salutare? Picasque docuit nostra verba conari? Magister artis ingeniique largitor venter negatas artifex sequi voces. In primis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus primi capituli: in qua Boetius pertractat de his specialiter quae circa erudiendi animum versantur atque cum exornant foventque, uti sunt doctrinae et scientiae quibus ipsi rudes jam primum literis mancipati sunt erudiendi. Et dividitur haec secunda pars in tres partes. In quarum prima ostendit in quibus ipsi rudes primitus sunt imbuendi. In secunda in quibus secundo, ibi, completo. In tertia in quibus tertio, ibi, visis autem levitatum. Prima harum adhuc in duas partes subdividitur. In prima ostendit quomodo rudes primitus in grammatica imbuantur poesi et rhetorica. In secunda cautelam circa hoc subministrat, ibi, cavendum. Prima iterum in duas. Nam primo ostendit quomodo in grammatica erudiantur. Secundo quomodo in poesi et rhetorica, ibi, Senecae traditio. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est, quo ad primaeva grammaticae elementa. Secundo quo ad secundaria fundamenta, ibi, secundum laboriosi. Prima iterum in duas. Primo facit quod dictum est. Secundo tempus circa hoc statuit in quo hujusmodi sit immorandum, ibi, nec tali laborioso. Et dicit primo Boetius, quod dilectio figurarum repraesentantium elementa, idest literas est imprimenda rudibus in primis, idest in principio que (pro et) conjunctio, idest combinatio conjungendarum, subaudi literarum ad syllabas et dictiones facienda; conjunctio inquam artificiosa non parum, idest multum: et tangitur ibi liptote: deinde tempus quo huic sit immorandum studio adjicit, dicens: nec est insistendum, idest immorandum multum tali laborioso certamini, idest studio; nec est abeundum, idest recedendum cito, ut servio illi magistro placet: et est parenthesis, quoniam, subaudi si puer visus fuerit promptior, idest potentior ex frequenti supradictorum usu in multis, idest multo, tunc reperitur habilior in aliis scientiis, subaudi altioribus. Notandum, quod Boetius dicit, rudes primum in grammaticam imbuendos: et ratio hujus est, quoniam ut vult Alpharabius, ipsa grammatica mater est aliarum artium, quae a literis nomen accepit. Dicitur enim grammatica a gramma quod est litera et icos scientia: ipsa enim est qua conceptus humani demum cunctae doctrinae aptius liberiusque significantur: hanc necessitas adinvenit: cum enim ante ejus inventionem homines inordinate atque pro libito et sine arte loquerentur, eveniebat ut minus bene conceptus suos exprimere, sed et minus apte intelligere valerent: quo fiebat ut tardius ac difficilius scientias tradere possent. Qua de re curaverunt sapientes has incommoditates tollere, tradideruntque artificiosum loquendi modum uniformem ac congruum, ut omnes conceptus humani demum cunctae doctrinae per eamdem artem liberius significarentur et addiscerentur. Notandum, quod Boetius vocat omnes literas elementa, et non incongrue: sicut enim ipsa elementa principia sunt omnium elementorum, sic literae principia sunt omnium dictionum et exinde orationum: quo fit ut sicuti ex diversa commixtione elementorum diversae fiant elementatorum species, sic quoque ex diversa combinatione literarum diversa fit vocum dictionum et orationum repraesentatio. Et has literas multiplici manerie fore noscimus: quasdam enim Hebraeas, alias Chaldaeas, alias Aegyptias, alias Graecas, alias Latinas. Hebrearum literarum quas primas dicunt, inventor erat Moyses; et sunt numero viginti duae. Syriorum autem et Chaldaeorum Hebraeis literis numero sono concordantes, solis characteribus differentes literas Abraham invenisse creditur. Aegyptiorum vero literas Isis regina Inachi filia de Graecia veniens in Aegyptum reperit et Aegyptiis tradidit. Litterarum autem Graecarum usum primum Phoenices reperierunt. Unde Lucanus: Phoenices primi, famae si creditur, ausi mensuram rudibus vocemque signare figuris. Sed Chadmus Agenoris filius Graecas literas ex Phoenice quindecim attulit in Graeciam, quibus Hyppodamas in Trojano bello tres adjecit. Post quem Simonides artificialis memoriae inventor tres alias addidit. Latinas vero literas, ut refert Isidorus, cui in his major est auctoritas, Carmentis Nympha primo Italis tradidit: verum septemdecim literas solum exhibuit, quae sunt: a, b, c, d, e, f, g, I, l, m, n, o, p, r, s, t, V: postmodum autem h, litera pro nota aspirationis addita est: literam etiam q, in processu temporis Latini invenerunt loco cujus veteres e scribebant. Rursus Salustius ludimagister primo k, adinvenit, loco cujus veteres c, scribebant atque q. Insuper ex tempore Augusti X litera adjuncta est; et postremo ejusdem Augusti tempore Latini a Graecis duas literas mutuaverunt, scilicet y et z, propter nomina Graeca melius scribenda: quibus omnibus adunatis Latinum idioma vigintiduabus literis integrari manifestum est. Secundum laboriosi et cetera. In hac parte ostendit quibus debent rudes informari post prima grammaticae elementa atque elementorum combinationes. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo circa hoc eruditionis hujusmodi modum tempusque decernit, ibi animadvertendum. Et dicit secundum aedificium: bene quidem aedificium similitudine quadam dictum: nam sicuti sapiens architector domum construendam ex minimis fundamentalibusque partibus ordinate integrat, sic et magister ipse erudiendum ipsum singulis doctrinarum particulis fundamento atque base integrare debet. Illud ergo secundum aedificium laboriosi certaminis, idest studii hujus, stat, idest firmatur in traditionibus, scilicet scriptis probi que (pro et) Didymi horum grammaticorum, et aliorum, scilicet grammaticorum quos auctoritas venerabilis commendat. Tunc modum in hujusmodi traditionibus observandum ostendit, dicens: certe animadvertendum, idest considerandum est in hujusmodi traditionibus statim memoratis ut Latina traditio subjaceat, idest correspondeat fideli resolutioni, idest expositioni et declarationi, ut scilicet ignota per ignotiora vel unum pro reliquo non interpretentur. Et advertendum est ut idioma, idest loquendi proprietas addiscentis sit explicatum, idest declaratum verbotenus, idest de verbo ad verbum: enim (pro quia) tenacitatem, idest firmitatem fundamenti, scilicet grammaticae, et per consequens omnium aliarum artium, oportet, idest opportunum est consistere in his, scilicet superioribus traditionibus: quasi dicat, cum haec ita sint, opportunum est ut haec fideliter et clare doceantur. Notandum, quod nostrae grammaticae plures fuerunt praecipui scriptores, sicut donatus, cujus magister Didymus fuisse dicitur in litera positus, Priscianus, Varro et Quintilianus et reliqui quam plurimi, inter quos potest numerari Ennius qui metra composuit primus; cui successerunt Anacreton, Sappho, Archilocus, Simonides Colophonicus, Asclepius et multi alii quos longum enarrare foret: horum scripta, et si non omnia, tamen aliqua leviora post prima elementa videnda sunt. Nec menstruoso et cetera. Hic subdit quanto tempore in hoc secundo addiscendi ordine immorandum sit: et dicit, nec est abeundum, idest recedendum, subaudi a studio et certamine praedictarum traditionum menstruoso, idest defectuoso saltu, idest cursu lunae qui cursus mense completur. Nec est immorandum tantum, idest solummodo cursu solari, idest anno: per annum enim motus solis perficitur: sed est immorandum diligenter expleto, idest completo vel toto intervallo, idest motu Mercurii illius planetae, et non unico, sed eodem, scilicet intervallo duplicato fere, scilicet quasi: et quia Mercurius annis duobus cursum suum perficit quibus duplatis quatuor efficiuntur, liquet quatenus superioribus doctorum traditionibus quatuor annis diligenter sit immorandum. Diligenter inquam, quia obtusitas, idest hebetudo cujuslibet operis peragendi permollitur, idest facilitatur diligentia. Notandum, licet secundum philosophum in octavo politicorum, utile et commendabile sit participare aliquando liberales artes atque mathematicas quarum usus ordinatur ad exercitium excellentiarum doctrinarum usque ad certum terminum, tamen continue et assidue exercere se in eis usque ad quamcumque perfectionem nonnunquam nocivum est, quia continua consideratio in illis retrahit aut simpliciter aut pro parte ab usu virtutis moralis, quare est statutus terminus quo ipsis et earum cuilibet erit immorandum. Notandum, sicut jam pluries in philosophicis atque mathematicis probatum est, corpora ipsa siderea tam planetarum orbium quam octavi caeli quod Aristoteles primum mobile arbitratus est, lumen atque claritatem a sole recipere: ipse enim est fons luminis, uti corporis sui testatur immensitas qua terram, uti Ptolomaeus docuit, centies sexagies et sexies excipit, similiter in eo virtus est unitissima, quod corporis sui probat compactio; similiter quoque in eo lux est diffusior, quod sua in medio orbium ostendit situatio. Verumtamen in modo receptionis lucis hujusmodi inter corpora est differentia. Nam alia quidem in profundo recipiunt, uti sunt corpora transparentia et diaphana sicuti sunt fere omnium stellarum corpora. Alia in superficie tantum, uti sunt corpora opaca, e quorum numero luna est. Quocumque tamen modo sint, necesse est ut radiorum lucis projectioni sint objecta: et quanto magis ab hujusmodi radiorum projectione elongantur, tanto magis ab ipsa luce deficiunt. Quo fit ut lunam solum menstruam, idest defectivam inter corpora caelestia existimemus tam quo ad nos quam quo ad rei veritatem. Quo ad veritatem quidem, cum terrae diametralis interpositio ne radiis illuminetur ipsam obnubilat; quod in eclypsi manifestum est. Quo ad nos autem cum nova nobis revolvitur. Tempus quoque revolutionis hujus veteres mensem nominaverunt a mene quod defectum sonat: hinc menstruosam lunam dicimus, quasi mense quolibet defectivam. Volens itaque Boetius certum terminum in grammaticae rudimentis addiscendis constituere, dixit non fore abeundum a studio hoc lunari revolutione lunae quam menstruosam dixit, scilicet mense defectivam, nec solari cursu hoc est anno: sol enim, uti astrologicis considerationibus jam dudum demonstratum est, die qualibet, quinquagintanovem minutis et octo secundis in zodiaco fere graditur: quibus per tercentum sexaginta quinque dies congregatis atque integros ad gradus reductis; tercentum sexaginta zodiaci gradus constituuntur, et his duodecim signa integrantur. Quare manifestum est solem totum zodiacum tercentum sexaginta quinque diebus qui annum efficiunt, indubitato peragrare. Neque etiam illo spatio ab hoc certamine abeundum Boetius statuit; sed immorandum est quatuor annis quos per Mercurii motum explicavit. Senecae traditio Lucani inexpletio et cetera. In hac parte Boetius ostendit quibus doctorum traditionibus post superius memoratas doctrina rudes ipsi sunt imbuendi; et dividitur in duas partes. In prima dicit quod post supradicta in poetarum traditionibus in quibus major pars grammaticae constituta est, ipsi rudes erudiantur. In secunda quatenus in rhetoricis institutis quae poetriae conjunctissima dignoscuntur, postea imbuentur, ibi, ceterorum autem. Et dicit: hinc, idest post supradicta sunt indaganda, idest perquirenda, haec: scilicet Senecae traditio, idest editio, Lucani inexpletio, quoniam antequam librum suum perficeret morte praeventus est. Virgilii prolixitas, scilicet in scribendo, Statii urbanitas, idest curiositas, semper enim rerum urbanarum scriptor extitit: Flacci, scilicet Horatii dura translatio quia vitiorum reprehensiva. Persii Flacci editio durior, subaudi quam Horatii, tam stylo quam vitiorum reprehensione; Martiani laesio, idest reprehensio non indigna immo digna: Nasonis, supple, Ovidii discretio: haec omnia indaganda sunt atque commendanda, idest imprimenda cellulae memoriali, idest memorativae. Notandum: licet ars ipsa poetica inter scenicas computetur, atque Plato poetas a civitate expelli juberet eo quod dicebat eos virtutum inimicos, in quo et eum Tullius libro secundo Tusculanarum quaestionum commendat: nihilominus utilis est si fini debito innitatur atque usu licito exerceatur: addiscuntur nempe in ipsa verba valde utilia, Augustino libro primo confessionum teste, sententiis gravissimis referta: ipsius enim studia juventutem alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent: delectant domi, non impediunt foris: pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Nec mirum, cum et Democritus tradiderit bonos poetas divino quodam spiritu inflammari: ex quo cecinit Ovidius: est Deus in nobis: sunt et commercia caeli, sedibus aethereis spiritus ille venit. Ipsa etiam poesis rhetoricae eloquentiae maximum praestat additamentum, quare et rhetoricae conjunctissima est atque pene germana. Est enim, ut inquit Cicero finitimus oratorum poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac pene par. Cum ergo omnia haec poetriam afferre Boetius ipse agnosceret, hortatur ut majorum vestigia sequentes rudes ipsi poetas summopere amplecterentur, et hos maxime quos in textu commemorat; inter quos Mantuanus vates Virgilius tanto exculit ut optimus poetarum dici mereretur. Ceterorum autem philosophorum et cetera. In hac parte Boetius ostendit quomodo post grammaticam atque poesim rudes in rhetorica sint erudiendi. Et dividitur in duo. Nam primo facit quod dictum est. Secundo antonomastice circa Marci Tullii Ciceronis facundiam versandum statuit, ibi, o quantum. Et dicit: etiam ceterorum philosophorum moralitas non est praetereunda sub silentio: immo est totis nisibus amplexanda: et hoc quantum capacitas, idest valentia ingenii ipsius erudiendi suppetit; ut sic serenitas, idest splendor dictaminis, vigeat sententiosa, idest plena philosophorum sententiis, atque jucunditas metrorum floreat. Et inde subdit: o quantum facundia venerabilis Tullii est collocanda summis desideriis. Quoniam sicuti Aristoteles inter philosophos, inter poetas Virgilius, sic quoque ipse Marcus Cicero inter oratores exculit. Notandum circa hoc quod dicit, ut sic dictaminis sententiosa et cetera. Cicero ipse et reliqui qui rhetoricam docuere fassi sunt eloquentiam sine sapientia obesse plurium et prodesse nunquam: sapientiam vero sine eloquentia plurimum profuisse: hoc inquam arbitrantes eloquentiam non debere judicari atque laudari verborum solo splendore, sed secundum gravissimas sententias a vera sapientia sapienter elicitas. Parum ergo substantiae vel virtutis aut solidae pulchritudinis orationi afferre videtur qui solum rhetoricae et eloquentiae vacat; veluti qui nuda ex aliena pretiosaque materia verba ligat. Qua de re Marcus Cicero in eo libro quem de oratore ad quintum fratrem edidit, et ipse Quintilianus cum de institutione oratoria ageret, rarum aut nullum fatentur optimum esse ea aetate oratorem: cujus rei afferunt non insulsam causam. Nam oratorem in omni sapientiae genere persuadere oportet, ut sic quae alibi didicit cum splendore dicendi proferat. Et bene quidem. Quo enim pacto in sacris litteris persuadebit qui eas nunquam legit? Aut quis in naturalibus qui Aristotelem reliquosque philosophos non viderit? Certe nullo. Conjungenda est ergo sapientia cum dictamine; ut sic quod in aliena doctrina concipitur sub decore rhetorico proferatur. Cavendum autem est et cetera. In hac parte Boetius cautelam circa omnia praedicta subjungit; innuens per eam superioribus doctrinis ardue diligenter atque cum profectu invigilandum. Et tria facit. Primo ipsum inconveniens praecavendum ostendit. Secundo praedicta epilogat concludendo, ibi, ecce quantum et cetera. Et dicit: cavendum est autem in superioribus traditionibus et circa eas adipiscendas, ne id contingat alicui quod contigit, idest evenit Jotario sic dicto: ipse enim, scilicet Jotarius, tradidit ignorantiam suam imbuendam, idest erudiendam gymnasiis, idest studiis praedictorum philosophorum, subaudi tam grammaticorum quam poetarum et rhetorum, triginta annis, idest spatio triginta annorum. Cum vero dies ut praeesset scholaribus mediocribus, subaudi eos erudiendo, advenisset, scilicet post expletum studium triginta annorum asserebat, idest affirmabat se dubitasse diutius cujus uxor esset Aeneas quem, supple, aeneam invenisset in serenitate carminis dico emistychiorum, idest versuum imperfectorum Virgilii. Et rursum idem Jotarius requisitus, idest interrogatus a quodam suorum discipulorum qualiter, idest qua mensura posset vertere versu, idest in versu primam syllabam hujus dictionis, magister, respondit, subaudi Jotarius, absurdum, idest inconveniens fore abbreviari, idest corripi scilicet in metro primam syllabam tanti nominis: sed, supple, arbitratus est eam pronunciari acuto accentu, idest prolatione longa: aestimabat enim ob honoris causam absurdum nimium primam syllabam ejus corripi. Tunc epilogando concludit, dicens: ecce quantum tempus, quia triginta annos, et quantum expensae perdidit obtusitas, idest hebetudo durae cervicis. Notandum, quoniam omnis cognitio, teste Tullio in dialogo ad Hortensium, multis est obstructa difficultatibus. Est enim et in ipsis rebus obscuritas, et in judiciis nostris infirmitas: qua ex re Socrates ipse nihil se scire dicebat. Invigilandum est igitur studio sine desidia, quemadmodum veteres ipsi sapientiae studuerunt ut sic quantum mens imbecilla atque cervicis excludit obtusitas, tantum jugis atque diligens vigilantia adducat. Sic Socratis memorati fuere studia; quoniam, ut ait Valerius libro octavo, addiscere quotidie non desistebat. De Pythagora etiam fertur quod doctrinis jugiter insistebat. Unde et Ennodius ait: artium magister est instantia. Noverca eruditionis est negligentia. Hinc Cato moralis monuit: instrue praeceptis animum, ne discere cesses. Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago. Non sic Jotarius, cujus mores praecavendos Boetius asserit. Hic nempe, licet annis triginta studio incubuisset, nulla tamen scientia convaluit: cum se recipientem ut decuit tradenti concordia non sociavit. Notandum: Virgilius post multa atque diversa sua opera tandem Aeneidem aggressus est, librum quidem nominibus ac rebus Graecis et Latinis communem; reliquitque in eo morte praeventus quaedam imperfecta, et ob ea igni ipsum concremari jussit, sed istud haud factum est. Augustus vero jussit Tuccam atque varium viros ea aetate excellentes hac lege ipsum emendare ut superflua demerent, nil adderent tamen. Unde et semiplenos invenimus ejus versiculos quos emistychia dicunt. De qua re Sulpitii Carthaginensis extant hujusmodi versus: jusserat haec rapidis aboleri carmina flammis Virgilius, Phrigium quae cecinere ducem. Tucca vetat variusque simul; tu maxime Caesar non sinis et Latiae consulis historiae et cetera. Et in his emistychiis Jotarius ipse imbecilla mente aeneam reperiens, ipsum uxorem fore cujusdam aestimabat, nesciens Phrygiae ducem Anchise patre, Venere matre procreatum aeneam. Nota: cervix proprie posterior pars colli est; et quandoque accipitur pro superbia, quandoque pro toto capite; et hoc modo hic capi potest; cum dicitur, durae cervicis, idest duri capitis ad recipiendum alta doctrinarum. Completo autem non indebite et cetera. Haec est secunda pars secundae partis principalis hujus primi capituli; in qua postquam Boetius ostendit quibus primo ab infantia imbuendi sunt juvenes, nunc declarat in quibus erudiendi sunt secundo: scilicet in ipsis primordialibus logicae artis institutis. Et dividitur haec pars in duas partes. In quarum prima se prioribus continuans, ut informandos et erudiendos attentos faciat, logicam apte commendat. In secunda ordinem modumque in logica proficiendi demonstrat, ibi, ad hujus. Prima in duas. Nam primo dicenda dictis continuat. Secundo logicam commendat, ibi, scientiae inquam. Et dicit quod completo et pertransito non indebite, subaudi sicuti Jotarius ipse sine fructu, sed diligenter, rudimento, idest nova instructione hujus gymnasii, idest studii grammaticae scilicet et poetriae atque rhetoricae, procedendum est ad limina, idest introitus scientiae quae majoris est inquisitionis, idest investigationis. Tunc ad commendationem ipsius logicae accedit, ibi, scientiae inquam. Et dividitur. Nam primo commendat ipsam quo ad se totam. Secundo quo ad partem, ibi, quid autem cognitione. Primo commendat ipsam totam uno modo. Secundo alio modo, ibi, haec est inquam. Et dicit, post praedicta accedendum est ad limina scientiae majoris inquisitionis. Scientiae inquam, quam novimus solam esse indagatricem veri et falsi: et haec est ipsa logica, cum verum et falsum non indagantur nisi argumentatione mediante, sola autem logica arguere docet: quare et ipsam solam invenimus scientiam scientiarum per antonomasiam ratione communitatis ejus atque administrationis: adminiculatur nempe omnibus scientiis: et ea re Commentator ipsam modum sciendi vocat cum dicit, impossibile enim est scientiam simul quaerere atque sciendi modum. Licet hoc aliqui solum de logica utente intelligant. Scientiam inquam scientiarum obstipantem, idest circumentem titulo, idest honore subtilitatis subjecta, idest objecta aliarum scientiarum. Post hoc commendat eam alio modo: et dicit: haec, scilicet logica, inquam est domina scalaris, idest gradualis: per ipsam enim ad culmina omnium aliarum scientiarum ascenditur, cum ipsa ad omnium methodorum principia viam habeat. Et hoc est quod subdit: quae, scilicet logica praebet penetranti, idest rimanti fastigia, idest summitates quarumlibet scientiarum, incrementa, idest augmenta virtutum scilicet attingendi, et hoc natura vestium, idest praemissarum, scilicet majore et minore mediante. Et vocat ipsas praemissas, scilicet majorem et minorem extremitates, vestes per simile. Sicuti enim vestes ipsae corpus circumdant atque contegunt: sic et praemissae conclusionem ipsam includent. Qua ex re dictum est, quod ipsis praemissis positis et concessis, necesse est aliud, scilicet conclusionem evenire ex his quae posita sunt et concessa. Tunc commendat ipsam quo ad partem. Et dicit: sed quid est lucidius cognitione universalium, idest ea parte logicae quae de universalibus est: quae scilicet cognitio est magistra idest magistratum tenens trivialium artium, idest inter triviales artes quae sunt grammatica, logica, rhetorica, que (pro et) est potentia, idest vis quadrivialium artium, scilicet arithmeticae, geometriae, astrologiae et musicae: et ipsae namque steriles mutae atque impotentes sunt sine logica, que (pro et) ipsa est plenitudo artium collateralium, scilicet omnium aliarum. Notandum: logica inter artes liberales secunda ponitur, quamvis Boetius ipsam post rhetoricam moneat addiscendam. Et rationalis dicitur: ipsa enim definire docet atque dividere verumque a falso discernere: necessaria certe et utilis ars: quia secundum Hugonem in didascalicon, per eam subtilibus objectionibus latens veritas reperitur. Hanc sapientissimus Salomon in proverbiis addiscendam admonet, dum nos hortatur ut intelligamus sermones prudentiae versutiasque verborum nec non parabolas et obscurum sermonem, et dicta sapientum simul et aenigmata; quae omnia, ut Hieronymus ad magnum oratorem ait, dialectica sunt. Augustinus etiam inter ceteras artes logicam commendat, quia exercitatiora potioraque reddit ingenia. Haec nempe disciplina est, ut dicit Isidorus libro secundo quae ad disquirendas rerum causas est adinventa; quapropter scientia scientiarum est, sine qua nulla aliarum scientiarum perfecte haberi potest. Notandum, quod universale est quid unum versum in multis: et hoc duplici quidem ratione: physica, scilicet, atque logica; physica nempe ratione est ipsa communis natura apta nata in multis reperibilis et ab eisdem participabilis aequaliter, ut humanitas, secundum quam dictum est quod participatione speciei plures homines sunt unus homo ex natura rei. Et ibidem: genus quidem potentia multas in se habet species, actu vero nullas. Logica vero ratione est ipsa universalitatis intentio prout intellectu conficitur, ut genus species etc.: et secundum hanc dictum est, intellectus est qui facit universalitatem in rebus. Et sunt harum intentionum universalium quinque maneries: una quidem genus, species alia, tertia differentia, quarta proprium, accidens quinta: quarum certe cognitione nihil utilius existit, quapropter et eadem nihil lucidius: utilius inquantum ad praedicamentorum Aristotelis doctrinam, cum nihil in ipsa coordinatione praedicamentali situetur nisi aut genus aut species et cetera. Descendenti enim a genere generalissimo ad speciem specialissimam Plato jubet quiescere. Similiter ad definitionum assignationem, cum definitio quid est esse rei indicet. Esse autem rei nihil aliud quam sua quidditas est, quam certe differentia generi adveniens constituit; et ex his definitio integratur. Et rursum ad ea quae in demonstratione sunt utilia, videlicet definitio et reliqua. In textu ibi, rudimento, idest novo judicio nova instructione, et dicitur a rudio-is. Item ibi, limina, limen terminus domus vel aedium est, limes vero regionum. Unde prosper: Augusto virtus limite celsa petit. Item ibi, fastigia, idest altitudines, summitates. Est etiam fastigium honor. Ad hujus autem imperialis et cetera. In hac parte postquam Boetius logicae commendationem praemiserat, nunc vero qualiter in ea erudiendum sit manifestat. Et dividitur in duas partes. In prima ordinem in ea procedendi demonstrat. In secunda vero modum procedendi circa ordinem ipsum subjungit. Secunda, ibi, ad istorum et ceterorum. Prima in duas. Nam primo facit hoc quod dictum est circa logicam positivam. Secundo vero circa sophisticam sive privativam, ibi, hujus autem imperialis. Prima in duas. Nam primo facit hoc circa terminos categorematicos. Secundo circa syncategorematicos, ibi, terminorum autem. Prima in tres, secundum tres ordines circa eam observandos. Et dicit primo: scandendum, idest gradatim ascendendum est ad apicem, idest summitatem, hujus dominae imperialis, scilicet logicae: hoc ordine scilicet qui sequitur: quoniam cognitio intrinseca terminorum, scilicet incomplexorum, uti nominis et verbi subjecti et praedicati, et hoc quo ad primum ordinem; que (pro et) copulatio, idest unio non latens eorum, scilicet terminorum praedictorum in propositione, et hoc quo ad secundum ordinem: que (pro et) connexio, idest conjunctio non indigna propositionum, scilicet in syllogismo, et hoc quo ad tertium ordinem: haec, supple, praedicta omnia sunt in introitu logicae apponenda, idest applicanda rudibus. Notandum, quod intrinseca cognitio terminorum de qua in littera, nil aliud est quam nosse quid sit nomen et quid verbum apud logicos, et qua manerie propositionem ingredi valeant, quidque terminus communis et quid singularis et quid genus: quos terminos incomplexos dicimus. Copulatio vero horum nil aliud est quam eorum in propositione apta positio; atque tunc complexionem ingrediuntur. Rursum propositionum connexio syllogismus est, sive sit categoricus sive hypoteticus simpliciter dictus, demonstrativus probabilis vel sophisticus. De quibus omnibus abunde in libris Aristotelis Porphyrii atque Boetii tractatum est. Verum quia diversae atque variae hujusmodi propositionum connexiones minime fieri possunt sine syncategorematum notitia, quae propositiones tam in qualitate quam in quantitate diversificant, terminosque ipsos categorematicos nunc ampliant nunc restringunt nunc artant, aliaque et alia faciunt quae in logicis instituta sunt: qua de re Boetius horum notitiam praetereundam minime monet: ratione atque exemplo dicta confirmans. Dicit enim: determinationes, idest signa tam universalia quam particularia etiam reliqua terminorum, quas scilicet determinationes appellamus syncategorematicas, idest consignificativas, sunt imprimendae menti memorialiter. Et rationem subdit, dicens: quoniam deserviunt non parum, imo multum sophisticae phantasiae, idest illi parti logicae: et subaudi, non tantum sophisticae sed et cuilibet logicae parti. Deinde exemplo praedicta confirmat dicens: certe novimus Trebatium virum prudentem sed imperitum, in hoc scilicet, praeteriisse, idest transivisse sub silentio, idest nulla facta mentione notitiam horum, scilicet terminorum, quasi scientiam indignam relatu: sed die conflictus idest disputationis adveniente vidimus eumdem detentum, idest ad metam redargutionis deductam miserrime ab his, scilicet syncategorematibus, sophistica scilicet arte vincente: et vidimus eumdem indecenter, idest opprobriose sequestratum, idest divisum a collegio suorum, scilicet sociorum. Quid ultra? Subaudi, accidit, idem Trebatius angustiis confusus, idest turbatus mendicabat, idest mendicando impetrabat postea sociatim, idest per socios illud quod censebat, idest reputabat prius indignum eloquio, scilicet notitiam terminorum syncategorematicorum. Notandum, syncategorema, idest consignificativum, a syn, idest cum et categorema, unde omnes aliae partes orationis a nomine et verbo secundum logicos dicuntur syncategoremata. Notandum, phantasia est de cognitis species in animo figurata, sed phantasma est de incognitis: et hinc tractum est ut sophistica fallacia dicatur phantasia, cum appareat aliud quam sit: sunt enim sophistici elenchi non veri elenchi, quamvis ita videantur, sed paralogismi, primo elenchorum. Hujus autem imperialis dominae et cetera. Postquam Boetius ostendit in superiori parte modum procedendi circa logicam positivam, nunc facit hoc idem circa ipsam logicam sophisticam. Et dicit: autem (pro certe) ars sophistica, idest ars illa quae est de sophisticis elenchis dotata, idest decorata fimbriis, idest extremitatibus, quae fimbria praemissarum dicuntur. Et bene consonum illi est quod supra proximo dixerat quae penetranti vestium natura et cetera. Hujus dominae, scilicet logicae imperialis etiam confusa, idest prolixa, petulanti, idest superbienti audaci lascivienti et importune potenti animo. Et haec omnia bene posita sunt ad sophistarum cautelas insinuandas. Debet enim habere sophista confusum atque prolixum in disputando morem, ut nemo suas rationes intricatas repetere valeat: similiter sit petulans atque audax, ut vult Aristoteles in elenchis. Et sequitur: que (pro et) perusa, idest perfecte usa eulogio, idest testimonio nugatoriae, idest fictae loquacitatis, idest garrulitatis. Etiam cautela sophistarum est ut loqui multiplicent, ut sic a circumstantibus docti videantur. Que (pro et) perfusa, idest irrigata vultu, idest ostentatione fuco mulieris, idest apparentia verae sapientiae quamvis non sit, respiciebat barbaras, idest ignaras nationes sidere, idest oculo obliquo: quam scilicet artem: novimus decoratam in commentariis Alexandri, subaudi Peripatetici, et nostris, supple, commentariis: quamque etiam perfectam, idest completam translatione, subaudi hac qua de Graeco ipsam in Latinum vertimus, novimus curandum summopere, idest diligenter. Notandum: sophistica ars duplex est: nam quaedam docens est, altera vero utens. Docens quidem quae docet cognoscere syllogismum sophisticum ejusque principia causas atque passiones. Et haec est vera scientia verusque habitus demonstratione acquisitus. Alia autem utens per quam syllogismo sophistico utimur ad disputationes. Et de hac in proposito. Hanc tamen utendam Boetius minime commonet; sed ad versutias deceptionesque evadendas sophisticas summopere adipiscendam suadet: ipsa enim nulla sapientia est, sed in loquendo deceptio verborum intricatio apparens sapientia non existens. De hac Gregorius loquitur cum dicit: syllogistica inquit disputatio quid aliud est quam verbis contendere, et audientes subvertere? Et in ea, ut Augustino placet, victoria verborum et ostentatio ambitiosa quaeritur; nec modo tardos sed plerumque ingeniosos decipit. Qua propter in libro de doctrina Christiana usum sophistice disputandi dicit execrabilem libidinemque rixandi: studendae tamen sunt versutiae non ut quisque exerceat, sed ut valeat summopere praecavere. Item fimbria fimbriae dicitur extremitas vestis vel filum quod appenditur in decorem vestium. Hic vero capitur aut pro extremitatibus syllogisticis per similitudinem, vel appendiciis logicalibus quibus utitur sophista in suis argumentis. Item eulogium sapientia vel bona fama vel testimonium dicitur. Item fucus color est adulterinus: inde fucata, ut dicit Papias, depicta tincta adulterino colore contaminata, ficta non vera apparentia. Ad istorum et ceterorum et cetera. In hac parte Boetius postquam ordinem procedendi in ipsis primordiis logicalibus ostendit, nunc vero circa ordinem ipsum modum atque normam observandos subjungit. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo cuidam tacitae quaestioni respondet, ibi, si vero. Prima in duo: nam primo modum ponit quo in acquirendis logicae institutis utendum sit. Secundo vero tres effectus ex hoc procedentes ostendit, ibi, vocalis. Et dicit quod nos solemus uti triplici recordatione ad istorum scilicet supradictorum, ac ceterorum scilicet dicendorum perfectionem. Vult dicere: in omni scientia adipiscenda triplici utimur recordatione: quarum prima est vocalis, idest nuda dictionum retentio. Secunda mentalis, idest vocum sententiae recordatio. Tertia communis, scilicet ex voce et sententia consistens. Et subjungens effectus harum trium recordationum tria facit per ordinem. Nam primo primos tres effectus ponit. Secundo secundos tres effectus subjungit. Tertio tertiam recordationem prae ceteris confirmat. Secunda, ibi, vocalis caecitatem. Tertia, ibi, sicut enim. Dicit ergo quod recordatio vocalis facit sophisticum, idest apparentem, quoniam nuda voce aures replet quid nominis ignorans. Mentalis facit judicium, idest certitudinem (alia littera habet rudem) quoniam facit intellectum inter verum ac falsum discernere cum impotens sit hanc discretionem voce significare. Communis vero, scilicet quae tam vocum quam sententiarum est, si fuerit continuata, scilicet comparando rem ad vocem, facit perfectum, subaudi in arte: quoniam sicuti ipsa mentali recordatione conceperat, sic vocali comparata voce significat. Exinde ponit secundos tres effectus praefatarum recordationum. Et dicit: vocalis recordatio generat cecitatem, idest hominem ignorantem: quamvis enim voces ipsas cognoscat, virtutes tamen ipsarum vocum minime recordatur: qua propter de facili paralogizatur, primo elenchorum. Mentalis generat scientiam, idest hominem scientem reddit sed impotentem, cum ea quae mente noverat verbo explicare non queat. Communis vero recordatio usum generat, quia potentem facit. Sicuti enim natura facit habilem, ars facilem: sic quoque usus, uti Victorino visum est, potentem reddit, usus autem festinat, idest accelerat properare ad magisterium: quare de primo ad ultimum, communis recordatio ad magistratum festinat. Et hoc confirmans per simile subdit: sicut enim prudentia parum vel nihil prodest sine justitia, justitia autem sine prudentia multum; sic scientia sine usu prodest parum, usus vero sine scientia multum. Notandum, circa hoc quod dicit, prudentia sine justitia parum vel nihil prodest. Cujus ratio est: quoniam justitia omnium aliarum virtutum est contentiva, malorumque omnium destructiva, quare et plus ceteris mundo necessaria. Primum est philosophi quinto Ethicorum: ubi dicit, justitia est quodammodo omnis virtus. Et subdens rationem dicit: et eo quod includit in se actus omnium virtutum. Et Tullius libro tertio officiorum: justitia est una omnium domina reginaque virtutum. Secundum patet: quoniam ipsa est omnium malorum inhibitiva. Ergo per locum ab oppositis, injustitia est malorum permissiva: quare est perfectum malum, perfectum autem malum seipsum destruit, quarto Ethicorum: ergo et cetera. Tertium autem declaratur. Per justitiam tutatur innocentia, punitur malitia, fraenatur audacia, atteritur superbia, secura redduntur omnia. Quare haec virtus, secundum Isidorum quinto Etymologiarum, non immerito regina nuncupatur. Quapropter Augustinus libro secundo de civitate Dei cap. decimoctavo, de ipsa justitia plenissime tractans concludendo dicit: hoc verissimum est, sine justitia rempublicam regi non posse. Et pro tanto Tullius asserit quod nil est tam amicum civitati vel regno quam justitia; ob quas res ceterae virtutes sine ipsa parum aut nihil prosunt. Atque simile est de usu atque scientia: nam, ut dicit Seneca, nihil odibilius est scientia, ubi sola est: intelligens ipsam parum aut nihil prodesse sine usu ejus. Quod bene subdens idem Seneca inquit: quid enim prodest scientibus consumere dies in his quae nec domi nec militiae nec foro nec in curia neque alicubi prosint nisi dumtaxat in scholis? Scientia ergo sine usu nihil prodest atque infecunda est: ipsa enim usu sumit incrementum et exercitio sicuti ars quaelibet (Ff. de legatis, tertio libro, legatis, P. ornatricibus). Quod si scientia ab usu disjuncta fuerit, certe utilior est usus expers artis quam ars quae sui usum non habet, ut refert Policrates libro quinto. Si vero bonae scientiae et cetera. Hic Boetius antipophorizando cuidam tacitae respondet quaestioni. Posset enim aliquis dicere: o Boeti, congruum bene est addiscere volenti singula quae monueras mente capere: sed quid cum ea omnia ordine quo tu disposueras retineri, tum ingenii parvitate, tum etiam alia quamvis occasione minime valebunt? Cui respondens ait: certe si tyrunculus, idest novus scholaris nequeat, idest non valeat comprehendere seriatim, idest utiliter intente sedulo totam ordinationem, idest lectionem bonae scientiae, rapiat, idest potenter capiat saltem, idest ad minus primam pronuntiationem, et hoc procedendo gradatim; subaudi primo parum, secundo plus capiendo; et hoc tamdiu donec ipse tyrunculus possit producere, idest propalare effectum continuum, idest orationem totam. Notandum, quod anima ipsa a suae creationis primordio, ut in Aristotele, secundo de anima, visum, est tabula nuda in qua nihil depictum est, depingi tamen apta nata. Haec autem depingendi aptitudo non tumultuoso strepitu neque magna confusaque specierum mole a principio in actum reducenda est; sed passim atque graduali ordine scientiarum flosculis adornanda: reficitur enim intellectus atque tandem fida conceptorum servatrix memoria; et laboris pars maxima detrahitur, si non uno spiritu audita lecta conceptaque passim memoriae demandentur: diuturno etiam jugique hoc labore mens animusque conficietur, nam quae concepta sunt nisi repetita fuerint fluxa veluti et caduca evanescunt. Nota: Tyro Graece Latine foris dicitur: inde hic tyronis, idest novus miles noviter electus ad militiam, quia foris ad hoc eligi solet. Et per similitudinem Tyro dicitur quilibet ignarus et rudis cum aliquid exercendum aggreditur; inde tyrunculus diminutivum. Item saltem conjunctio adversativa est cum diminutione; et est tractum a captivis qui loqui prae timore non valentes dicebant saltem: quasi dicerent, ut vitam et salutem non amitterent. Visis autem levitatum scientiis et cetera. Haec est tertia pars secundae partis principalis hujus primi capituli: in qua Boetius postquam ostendit in quibus ipsi pueri primo imbuendi sunt et in quibus secundo, nunc vero ostendit in quibus tertio instruendi sunt. Et vult quod post supradicta, quae omnia sunt quasi rudimenta scientiarum, erudiendi sunt ipsi scholares in scientiis quae majoris sunt inquisitionis, videlicet in scientia universalium et praedicamentorum et cetera. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit modum atque ordinem quibus circa partem logicae magis speculabiliorem sit insistendum. Secundo quoddam prius dictum repetit ut praecedentibus addat, ibi, nec dum haec. Prima in tres, secundum tres ordines librorum circa hanc partem necessariorum: scilicet universalium atque praedicamentorum ex parte una, divisionum atque topicorum Boetii ex parte alia; et plus hoc omnium reliquorum librorum novae logicae Aristotelis, scilicet priorum, posteriorum et cetera. Secunda, ibi, nostris quoque. Tertia, ibi, Aristoteles quoque. Prima in duas. Nam primo erudiendum monet in libris praedicabilium Porphyrii. Secundo ex utilitate sui ipsa praedicabilia recommendat, ibi, o quantum. Et dicit: visis scientiis levitatum, idest levium documentorum, subaudi quae leviter ducunt in cognitionem logicae, attendendum est de speculatione, idest speculativa consideratione Porphyriana, idest Porphyrii quinque universalium, scilicet generis, speciei etc. de quibus sunt omnes scientiae primo posteriorum, quae scilicet universalia vocantur ab Aristotele, scilicet primo posteriorum, monstra, idest res extra naturam exeuntes; universalia dico necessaria, idest utilia ad categorias, idest praedicamenta Aristotelis: quae universalia nos Boetius patefecimus, idest declaravimus bis in commentariis nostris, et hoc luce expositionis, idest declaratione expositoria. Deinde universalium scientiam ex sui utilitate commendat. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo errores ab eadem removet, ibi, nonne literalis. Et dicit: o quantum utilitatis habetur in his, scilicet universalibus si cognoscantur notitia intrinseca, idest intranea. Postea errorem removens, dicit: nonne, idest numquid facultas literalis, idest sola vocalis doctrina Sophronici illius magistri est notanda vitio, idest reprehendenda? Inquam, idest dico: quasi dicat: doctrina illa Sophronici quoniam solas verborum garrulitates docuit, quae sophistam atque apparentem faciunt, in horum universalium doctrina penitus abolenda est, atque verborum vis attendenda. Notandum, prout refert Aristoteles in multis passibus, opinio Platonis fuit ipsa universalia esse essentias per se existentes et ab ipsis singularibus separatas secundum esse, dantes tamen nomen et rationem ipsis singularibus: quam quidem opinionem Platonis tamquam erroneam atque verae philosophiae dissonam, Aristoteles ipse in septimo metaphysicorum, multis impugnat rationibus: quare ipsam ridiculo tenens primo posteriorum inquit in hunc modum. Gaudeant genera et species, quoniam si sic sunt, subaudi quemadmodum Plato posuit, monstra sunt. Qua propter in prooemio de anima dicit: universale, scilicet Platonicum nihil est aut est posterius suis singularibus. Et ad hoc propositum locutus est Boetius cum dixerat, quae ab Aristotele monstra vocantur, subaudi in derisionem Platonis. Item categoria est praedicamentum, vel praedicatio, vel significatio: unde praedicamenta Aristotelis categoriae dicuntur. Nostra quoque volumina et cetera. In hac parte tangit secundum ordinem librorum in hac parte addiscendorum. Et dicit etiam volumina nostra, scilicet per nos facta, uti est liber divisionum atque liber topicorum, decorata schemate, idest nobilitate styli, non sunt omittenda post lectionem universalium: quasi dicat: quoniam in his magnum emolumentum consistit. Notandum: schema schematis neutri generis nobilis honor dignitas corona vel ornamentum significat: unde Juvenalis: schemata quid faciunt et cetera. Aristotelis quoque succincta etc. in hac parte Boetius ponit tertium ordinem librorum in hac parte addiscendorum; et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. In secunda ipsos libros auctoris nobilitate commendat, ibi, quid enim Aristotelis Peripatetici. Prima in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo cuidam tacitae quaestioni quae ex praelibatis elici posset respondet, ibi, malus vero. Et dicit: etiam brevitas (alia litera habet veritas) succincta, subaudi quoniam plus sententia quam verbis abundabat, licet taediosa voce, idest taedium generativa propter duritiam translationis, nec tamen infructuosa, subaudi sententiarum ubertate, supple, non est omittenda. Ex his autem verbis posset quis occasionem quaerendi sumere, cur tam duro atque inculto stylo tanti philosophi verba verterit, et sic aequo schemate atque styli alacritate quibus in Graeco jacet, haud quaquam transferebat. Cui Boetius: certe malui, idest magis volui, subaudi ego Boetius deservire fideli translationi, ut sic verbum verbo commutarem, quam reprehendi temeritate, idest praesumptione arrogantiae, idest superbiae. Inde commendat doctrinam Aristotelis: enim (pro quia) quid est serenius, idest tranquillius lucida veritate Aristotelis? Quasi dicat, nihil. Notandum, uti refert Laertius, Aristoteles Platonis discipulus plurimos libros, tum in logicis tum in physicis, tum quoque in mathematicis atque aliis scripsit, ut sic librorum numerus trecentos ascendat; atque alibi dictum est ipsum tractatus mille edidisse: quorum tamen voluminum, aut translatorum inopia, aut alia quadam occasione copiam omnem non habemus. Ex his tamen quae ad nos devenerunt ex logicis sunt liber categoriarum, perihermenias, priorum et posteriorum analyticorum, topicorum, elenchorum: quorum licet fuerit durus interpres, veritate tamen refertissimi existunt. Qua ex re dictum est: qui ab Aristotele recedit, a veritate recedit (Averrois). Natura enim, ut idem inquit Averrois, ingeneravit nobis virum illum ut per eum secreta philosophiae nobis revelarentur: quapropter non immerito naturae regulam ipsum appellare fas est. De quo, videlicet Aristotele, Platonem divinitatis secretarium saepius clamitasse legimus cum lectorio non affuerat, intellectus abest, surdum est auditorium. Hujus generis doctrina nequaquam omittenda est. Necdum haec et cetera. In hac parte Boetius post praedicta quoddam prius dictum repetit, ut ipsum praecedentibus addat. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo dubium quoddam removet, ibi, quadrivialium. Dicit ergo: cum omnia supradicta quae logicae sunt geruntur, scilicet animo, fructuositas grammaticae non est relinquenda aliquo modo. Et rationem hujus reddit, dicens: quoniam possessio cujuslibet artis commendabilis, idest laudabilis redditur jucunda per eam: ipsa enim, uti superius visum est, mater est omnium artium, sine qua omnes aliae scientiae penitus obmutescunt, que (pro et) lepos rhetoricae, idest ornatus rhetoricae, subaudi nullatenus relinquendus est ratione supradicta. Exinde, quoniam dubitari posset quoniam haec omnia quae monstrata sunt circa triviales artes peraguntur, de quadrivialibus artibus quid existimandum sit; quam dubitationem solvens dicit: etiam honos, idest dignitas quadrivialium artium, scilicet arithmeticae, geometriae, astrologiae atque musicae acquisitus comparatione, idest contentione studii non debet omitti. Et rationem reddens inquit; quoniam protervitas, idest furiosa curiositas studii in his, scilicet scientiis mathematicis generat florem, subaudi scientiarum; que (pro et) parturit fructum, et hoc, supple, si studii hujus protervitas mixta fuerit dubitationi, quoniam dubitatio magnum scientiae praestat incrementum. Ex quo illud philosophi: dubitare autem de singulis non omnino inutile est. Atque etiam; subaudi florem fructumque parturit si fuerit tempestiva, idest congrua tempore suo: quoniam sicuti decens et in certum terminum in mathematicis protensa occupatio magnum scientiarum praestat documentum; sic e contra in ipsis assiduitas execrabile inducit detrimentum: quoniam ut supra dictum est, continua in illis consideratio maxime, aut simpliciter, aut pro parte ab usu retrahit virtutis. Notandum, Plato in septimo de republica, mathematicas disciplinas quas quadrivialium nomine censemus, ad veri cognitionem et demonstrationem in primis dixit esse necessarias: sunt enim in primo certitudinis gradu: dixitque eas esse tamquam gradus ad superiora cognoscenda: his enim disciplinis, inquit, in omnibus animae instrumentum praedictum, ut sic dixerim aliisque excaecatum exercitiis expurgatur et in melius erigitur. Has Aristoteles metaphysicae connumerat et cum illa conveniunt: utraque enim considerat de quantitate, sed dispariter: metaphysicus enim omnes quantitates prout sunt entia considerat quarto metaphysicae: mathematicus vero de ipsa tamquam de subjecto agit. Mathematicae autem disciplinae quatuor sunt, quapropter et quadriviales dicuntur: quoniam omnes quatuor circa quantitatem versantur. Inter quas subjecti nobilitate astrologia prior est, quam, uti Policrates ait, natura induxit, ratio probat et utilitatis experientia approbat: ipsa nempe lex est quae corporum supernorum cursus figuras et habitudines circa se et circa terram indagabili ratione percurrens veritates eorum, et qualiter agant in omnibus infra sphaeram lunae demonstrat. Post hanc musica est quae consonam multitudinem proportionum suarum in quadam aequalitate vocum conciliat. Hanc Plato potentissimam artium nominat; hujus enim, in Timaeo inquit, harmonia virtus est ad mitigandos dolores animarum humanarum ipsasque laetificandas. Hanc Socrates senex didicit atque adolescentes in ea erudiri jussit. Hanc sequitur arithmetica quam doctrinarum scriptores primam fore decreverunt: quoniam ut sic ipsa nulla alia indiget disciplina, ut ait Boetius: ars certe magnae virtutis, cum suos cultores ad omnes disciplinas acutiores reddat, sicuti Plato in septimo de republica ajebat: animadvertisti enim, inquit Socrates, eos quia natura arithmetici sunt, ad omnes fere disciplinas acutiores apparere: qui autem ingenio hebetiores fuerint, si in hac erudientur etiam si nil amplius utilitatis consequantur, seipsis tamen ingeniosiores effici solent. Ultima inter has geometria, dicitur, ab Aegyptiis primum reperta; inundante namque (uti Strabo in libro de orbis situ pertractat parte decimaquinta) flumine Nilo et omnibus possessionibus ejus limo obductis, initium terrae dividendae per lineas et mensuras nomen arti dedit, quae deinde latius acumine sapientium expensa est.


Caput 2

[88957] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 2 Visis autem scholarium rudimentis et cetera. Hoc est secundum capitulum hujus libri de disciplinis scholarium. In quo postquam Boetius docuit de aptitudine quam scholaris habere debet circa scientiarum oblectamenta sibi imprimenda quae in ordinato processu ad scientias ipsas consistit, nunc consequenter in hoc secundo capitulo determinat de aptitudine quae est respectu scientiam scolaribus ministrantis: et haec in subjectione scholarium erga magistrum consistit. Et dividitur totum hoc capitulum in duas partes principales. In prima facit quod dictum est. In secunda vero ponit impedimenta quaedam quae evenire possunt ad scholarium subjectionem removendam, ibi, non sit autem discipulus. Prima in duas. Nam primo dicta dicendis continuat. Secundo intentum suum prosequitur, ibi, debet autem discipuli. Prima harum adhuc in duas. Nam primo dicta dicendis continuat. Secundo hujus continuationis causam reddit, ibi, quoniam qui novit. Et dicit primo sic: visis rudimentis, hoc est levioribus documentis atque incrementis virtutum, hoc est perfectionibus aliarum scientiarum ipsorum scholarium, subaudi, prout in superiori capitulo exposita sunt; nunc, idest in hoc secundo capitulo est ordinandum, idest ordinate edocendum (alia litera habet ordiendum), idest inchoandum breviter de subjectione, idest submissione eorum, scilicet scholarium erga magistrum. Et hujus rationem subjungens dicit: quoniam qui non novit subjici se, idest submissum fuisse, hic idem necesse est ut se non noscat magistrari. Quod confirmans, dicit: quod si contingat eundem qui se non novit esse discipulum fieri magistrum: hoc tamen miserum est, idest detestabile. Notandum, prout refert Hugo, in didascalicon parte secunda, ex his quae studendo maxime prosunt mens humilis atque subjecta discipulo maxime necessaria est: quae quidem aliud nihil est quam tradentis et accipientis justa et approximata concordia. De qua loquens Quintilianus libro primo institutionum: ait: sicut officium praeceptorum docere est: sic discipulorum dociles se praebere. Scientia enim convalescere nequit nisi tradentis et accipientis concordia sociata fuerit. Sic sub Diogene Socrates, qui, ut refert Tullius libro quinto Tusculanarum quaestionum, philosophiam devocavit e caelo et in urbibus collocavit, sicque sub Socrate Plato divinitatis secretarium atque sub Platone Aristoteles Peripateticorum dux, sic tandem sub reliquis reliqui humili et subjecta mente extiterunt, ut exinde philosophiae amplissimi fontes dici mererentur. Debet autem discipuli subjecti et cetera. Postquam Boetius dicta dicendis continuavit, nunc intentum suum prosequitur circa subjectionem discipuli erga magistrum. Et dividitur in duas partes. Nam primo ponit in quo consistit ista subjectio. Secundo hoc magis declarat, ibi, ut sit attentus. Et dicit primo, quod subjectio discipuli debet consistere in his tribus: scilicet in attentione, benivolentia et docilitate. Et declarans subdit, scilicet ut sit, subaudi scholaris attentus in exercitio, idest in labore studii studiose animum verbis magistri accomodando: hoc enim exercitium facilitat quemlibet operantem. Sit etiam benivolus animo atque ingenio docilis. Quod declarans subdit: ego inquam quod discipulus sit attentus ad audiendum verba magistri, non ut ex verbis rem capiat sed ex rebus in verborum seriem deveniat, et inquam quod discipulus sit benivolus ad retinendum, supple, audita. Et haec benivolentia addiscendi amor est quo doctrina fortius imprimitur. Et inquam sit docilis ad intelligendum. Vero (pro sed) ista tria, idest attentio benivolentia, atque docilitas concurrunt, idest conveniunt ad perfectionem, subaudi discipuli permutatim, idest ordine diverso ac permutato; ut scilicet nunc attentus sit, nunc docilis nunc autem benivolus, non attento quod eorum primo statuatur. Notandum, quod tria haec, attentio benivolentia atque docilitas discipulum maxime magistro atque doctrinae submittunt: majus tamen horum addiscendi amor est quo corda erudiendorum ad doctrinam capessendam fortius alliciuntur. Et hic amor ex tribus constare dicitur: videlicet erudientis dilectione viscerosa: fructus reficientis adeptione: atque naturalis appetitus scientiae terminatione. Dilectione enim intima erudientis audita credibiliora redduntur in recipiente: et haec dilectio in timore atque reverentia tradentis sita est: de qua dictum est ad Hebraeos duodecimo: patres carnis nostrae hujus eruditores et reverebantur eos. Idest reverenter timebant. Et hinc Cato: magistrum metue. Hujus exempla in Trajano atque Alexandro apte conspicimus. Trajanus namque imperator Plutarchum praeceptorem suum, ut legitur, summopere reverebatur, sic et Alexander Socratem; quem cum semel obviam habuisset, de curru prosiliens ipsum reverenter recepit. Secundum quo amor addiscentis stabilitur est fructus recipientis adeptio qua ad disciplinam discipulus allicitur: fructus autem sapientiae est donum inquam Dei, ut Augustinus dicit duodecimo de civitate Dei, cui nihil occurrit praeferendum, nulli pretio potest comparari. De qua Tullius libro secundo officiorum: quid enim post deos optabilius, quid praestantius, quid melius, quid omnino dignius sapientia? Quasi dicat: nihil. Tertium vero quo amor addiscendi stabilitur, est naturalis appetitus scientiae terminatio. De hoc appetitu primo metaphysicae dicitur: omnes homines naturaliter scire desiderant. Finis vero atque terminatio appetitus hujusmodi non nisi intelligere est; cujus perfectio in sola veritatis cognitione consistit, non in solius superficiei comprehensione. Non enim addiscenti sufficit ut superficialiter legat nisi intelligat atque intus latentia pervolvat ac ea memoriae reddat. Et ad hoc optime facit quod transumptive scribit Hieronymus in canone, Marcion et Basilides, prima quaestione ubi dicitur: nec putemus in verbis Scripturarum fore Evangelium sed in sensu: nec in superficie sed in medulla: non in sermonum foliis sed in radice rationis. Tunc enim discipulus proficit cum attente advertit, audita dociliter intelligit, atque intellecta benivole scrutinio cordis recommendat. Non sit autem scholaris et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus capituli: in qua Boetius quaedam ponit impedimenta quae circa istam aptitudinem, scilicet subjectionem discipuli erga magistrum evenire possent. Et dividitur in tres partes, secundum quod ponit tria impedimenta: videlicet dyscoliae, violentiae et luxuriae. Secunda, ibi, non sit autem violentus. Tertia, ibi, luxuriae autem. Prima adhuc in duas. Nam primo ponit impedimentum dyscoliae cautius evitandum. Secundo hoc exemplo confirmat, ibi, quodam vero tempore. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo quid sit dyscolus declarat, ibi, dyscolus autem. Et dicit primo, scholaris apicem scientiarum cupiens attingere, non sit dyscolus, idest a schola discors vel diversus. Et hanc expositionem subjungens dicit: dyscolus dicitur quasi a schola divisus: schola enim Graece vacatio dicitur Latine. Inde dyscolus quasi a schola divisus. Deinde ut vitium dyscolitiae clarius evitandum demonstret, dicitur, dyscolus est ille qui discurrit per vicos et plateas et tabernas et meretricium cellulas, per publica spectacula, idest loca publica, ubi ludi exercentur. Sunt enim spectacula loca, ubi ludebant quondam comoedi et tragoedi, ut dicunt Graeci. Et habetur in authentica de consulibus. Licet et qui per pompas, idest publica ostentamenta, per choreas, idest tripudia, per comessationes, idest convivia, per coenas, idest serotinas comestiones publicas, idest apertas: et hoc ab antiquis tractum est qui in propatulo coenabant: et hoc vagis oculis, idest hinc illincque respicientibus, vultu incomposito, idest immorigerato atque distorto, effraenata atque dissoluta lingua: omnibus enim his schola postponitur. Notandum, prout dicit Aso, studium est vehemens et assidua ad aliquam rem agendam cum summa voluntate animi applicatio, ex qua voluntate labor in opus defertur et prodit laboris taedium versum in oblectamentum: haec autem assidua vehementia si interrupta fuerit, certe nullum commodum erit allatura. Interrumpitur autem multis quae Boetius connumerat: scilicet vicorum atque platearum frequentia, taberna chorea atque omni publico spectaculo: in his enim omnibus inquietatur animus qui solum quiescendo prudens fit, atque ab eo quod inceperat longius elongatur. Quod majores nostri praescientes, elegerunt loca solitaria veluti studio atque contemplationi aptissima. Unde Aulus Gellius libro primo noctium Atticarum: Socrates a solis ortu usque ad occasum immobilis studio vacabat, atque oculis in caelum erectis solum contemplationi insistebat, de mundi sollicitudine nihil curans. Et Horatius de Aristippo sic inquit: nollet Aristippus si posset regibus uti. Reliquerunt enim veteres, ut in epistolis refert Hieronymus, ob studium frequentias urbium et hortulos suburbanos, ne per luxum et abundantiam copiarum animi fortitudo mollesceret et ejus pudicitia constiparetur. Sic Pythagorici desertis locis habitare praeelegerant atque Platonici in templorum locis. Plato autem ipse cum esset dives, elegit sibi Academicam villam ab urbe procul non solum desertam sed et pestilentem quidem, ut cura atque assiduitate morborum libidinis frangerentur impetus: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent: omnibus enim voluptatibus aliis schola postponitur. Nota, circa hoc quod dicit, et hoc vagis oculis, Tullius libro secundo officiorum inquit: adolescentis commendatio proficiscitur a modestia et disciplina parentum; et de facili in bonum deflectitur si cum bonis et honestis assiduus fuerit: quos si fugiat ac libidinibus mundanis haereat mores atque ingenia desidiosae juventutis torpere necesse est. Componendi ergo sunt in moribus scholares ipsi, atque bonis usibus non morum distorsio neque animi petulantia, sed his in quibus in posterum vitam ducere cupiunt summopere dirigendi juxta praeceptum sapientis, Ecclesiastici secundo: laetare juvenis in adolescentia tua, et in bonis sit cor tuum in diebus juventutis tuae. Nam in his delectari est nobis naturale, in quibus ab infantia delectari incepimus, quinto Ethicorum. Item petulans luxuriosus lascivus importune petens, pluries petens idem: inde petulantia, idest lascivia, libido, importunitas. Quodam vero tempore cum causa sanitatis recuperandae et cetera. In hac parte Boetius subjungit exemplum de dyscolia plurimorum expertum per seipsum. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit hoc in generali. Secundo in speciali, ibi, flavos enim. Dicens: cum nos Boetius transtulissemus nos in Galliam, idest in Franciam ut sic totum pro parte sumatur, quodam tempore causa sanitatis, subaudi vel conservandae vel resumendae, et ob aeris intemperiem, idest infectionem qua patria sua turbata extitit, que (pro et) facetos, idest honestos ritus, idest mores Gallorum, illarum gentium, que (pro et) pios affatus, idest affabilitates matronarum, subaudi Gallicarum. Et hoc totum ad laudem Galliae dictum est. Nos ut meminimus, idest recordamur (parenthesis est) percepimus visu multos dyscolos in civitate Julii Cesaris quae dicebatur Parisius; atque prospeximus multos mendicare, idest mendicando, inquirere, artes tamen nullis magistris administrantibus eis pocula, idest documenta philosophiae, subaudi vitio dyscoliae detentis. Notandum: Gallia Europae est provincia, ut refert Isidorus libro nono, a candore populi Gallia dicta: galac, nempe Graece, lac dicitur Latine. Et hinc Sybilla Gallos candidos vocitat, dicens: tunc lactea colla auro humectantur. Et hujus magna pars Francia est a Francis dicta, qui eam partem primo inhabitarunt, vel a Franco carnifice qui Parisius in regem successit. Haec cum multas ac nobiles habeat civitates: Parisius tamen quae quondam Lucotecia civitasque Julii, non quia eam fundavit, sed quoniam ampliavit, dicebatur: principatum tenet. Nam sicuti quondam Athenarum civitas mater liberalium artium atque fons omnium scientiarum Graeciam adornavit: sic Parisius nostris temporibus non solum Franciam, immo totius Europae partem residuam in scientia et moribus sublimavit: in cujus laudem Architrinius in fine libri secundi sic loquitur: exoritur tandem locus altera regia Phoebi, Parisius cirrea viris, crisea metallis, Graeca libris, Inda studiis. Romana poetis, Attica philosophis mundi rosa, balsamus orbis. Sidonis ornata ejus mensa ciboque potuque. Dives, agris, foecunda mero, mansueta colonis, messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis, plena feris, piscosa lacu, volucrosa fluentis. Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura dulcis, amoena situ, bona quolibet, omne venustum, omne bonum, si sola bonis fortuna faveret. Flavosque Britones et cetera. In hac parte facit hoc quod proxime supra in generali peregit. Et dividitur in duas partes. In prima facit id quod dictum est. In secunda cuidam tacitae quaestioni respondet, ibi, de nostris. Et primo Boetius tria facit, secundum tria scholarium genera, quos Parisius vitio dyscoliae detentos prospexit. Secunda, ibi, Germanici furoris paucos. Tertia, ibi, magicae. Et dicit: certe nos indoluimus, idest graviter doluimus. Britones scholares illius gentis, flavos ab effectu, commeantes, idest proficiscentes Romam pretio studii, idest ob studium, quoniam pascebantur, idest instruebantur, minime scintillulis, idest documentis Atheniensium, idest philosophorum Atheniensium; tandem tamen ne totum tempus supervacue atque otio consumerent iidem Britones inceperunt graecari, idest Graece loqui Gallica lingua quam Parisius didicerunt; sed nostro judicio, idest nobis judicantibus non tantum temporis perdidissent, si in suis partibus invenissent aliud documentum quam tortuosa volumina Lucretii illius magistri, qui obscure et obliquo calle scholares suos instituit; quare et sua volumina tortuosa, idest in diversum flexa, idest obscura dicebantur. Notandum: Britannia, ut dicit Orosius, Oceani insula est passuum octogintamille in longum, in latum vero ducentorum. Et ut refert Plinius libro quarto capitulo decimoseptimo, inter Septentrionem et occidentem sita, haec insula a germanis Saxonibus bello victa atque possessa. Anglia, ab Angela ducis Saxonum filia postea nominata est: qua propter et Britones Anglicos nominare fas est. Gens equidem libera atque ferox, colore flava, idest alba rubeo mixta: color quidem medium est qui et vulgo proprie blundus dicitur: sic dicti sunt flavi Anglici germani atque Flandrenses. Hanc insulam quidam describens sic inquit: Anglia terra ferax et fertilis angulus orbis. Insula praedives quae toto vix eget orbe. Et cujus totus indiget orbis ope. Anglia plena jocis gens libera et apta jocari. Libera gens cui libera mens et libera lingua, sed lingua melior liberiorque manus. Germanici furoris et cetera. In hac parte Boetius ponit secundum genus scholarium quos vitio dyscoliae depravatos Parisius noverat, dicens: et nos Boetius inspeximus paucos scholares Germanici furoris, idest germanos furiosos intitulari, idest titulo magisterii decorari. Notandum: ut refert Isidorus libro decimo quinto Etymologiarum, Germania nobilis ac generosa regio est, tam viribus quam divitiis ac bellicosis populis constipata; unde a fecunditate gignendorum populorum a germinando Germania dicta est. Ejus regionis incolae germani dicti sunt. Immania habentes corpora, viribus fortes, audaces vero animo atque feroces, qua propter et furore notati sunt, venerationibus cantibus atque saltibus plus quam literarum studio occupati; facie decori et formosi, comati, coma flavi, liberales animo, hilares et jucundi, et horum potissime Saxones. Haec ille. Mores autem illos ex caeli rigore traxerunt, quoniam Septemtrionales maxime sunt. Magicae autem delusionis arte de Iberia et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium genus scholarium quos vitio dyscoliae detentos Parisius conspexit. Et dicit: nos etiam Boetius inspeximus Parisius multos scholares de Iberia, idest Hispania magistrari arte delusionis magicae, non autem in aliis scientiis salutaribus. Notandum: Hispania ab Iberio amne primitus Iberia fuit vocitata; et postmodum Hesperia ab Hespero stella qui ibi occidit, tandem vero Hispania ad Hispalo fluvio dicta est: et ad talem sensum Boetius loquens Hispaniam Iberiam nominat. Notandum, quod magica nihil aliud est quam humanorum sensuum diabolica illusio, ut secundum hoc incredibiles rerum mutationes fieri videantur, ut scilicet terrae cumulus castrum videatur, lapillus talentum, atque seges cohors militum galeata. Haec ars, si ars dici mereatur, intantum hominum sensus praesauciat atque praestringit, ut sic per eam miracula posse fieri videantur. Et de hujusmodi ludificationibus Apulejus in suo libro metamorphoseos qui sic incipit: certus quidem eram, quemdam nomine Socratem sic de quadam maga loquentem introducit. Saga, inquit, et divina potens caelum deponere et terram suspendere, fontes ducere et montes defluere, Manes sublimare, deos infirmare. Sidera extinguere, Tartarum illuminare. De hac arte, idem Apulejus in libro quem de asino aureo edidit, sic inquiens, quod artem ipsam libentissime didicerit asseverat; sed male sibi cessit ex hoc quia dum artem illam volebat addiscere, in asinum, ut sibi videbatur, conversus est. Ars vero haec, ut fertur, ab antiquis plurimum exercebatur, quamvis lege duodecim tabularum, ut inquit Cicero libro de republica, prohibita fuerit. Haec ars a Persis ad Romanos allata dicitur: qua etiam Pythagoras usus est. Unde refert Valerius maximus libro octavo, postquam Pythagoras Aegyptum petens eorum scientiam didicit, ad Persas profectus magicam artem percepit. Huic arti tetricae Hispani multum invigilarunt; et intantum in ea invalebant ut nedum quae artis limite complexa sunt exercere, sed et multas alias enormes spurcitias in quadam caverna Hispaniae in Christi blasphemiam humani generis seductore ministro attentare conati sunt. De nostris autem et cetera. In hac parte Boetius respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset namque aliquis dicere: o Boeti, exempla haec quibus dyscoliam refutandam commones, nostratim sunt: quid autem de Romanis censes? Numquid etiam hoc vitio denotantur? Ad hoc respondens, dicit: de nostris, idest Romanis scholaribus patet, idest manifestum est etiam lippientibus oculis et convulsis: vult dicere: dyscolia Romanorum scholarium tam patens est cunctis atque manifesta, ut nedum bene videntibus, sed etiam lippientibus et penitus evulsis oculis innotescat. Fuerant enim nedum hoc vitio dyscoliae depravati Romani, sed et quolibet alio, ut sic haud aliquid novum in vitio attentari posset. Hinc et Junius Juvenalis vitia clamans Romanorum hunc in modum Romanos alloquitur: omne in praecipiti vitium stetit (...). Nihil est quod nostris moribus addat posteritas: quasi diceret poeta: omne vitium quod excogitari potest jam totum perpetratur. Deinde Boetius finem hujus vitii dyscoliae faciens, subjungit concludendo hanc partem: sed haec supradicta de dyscolo sufficiant, hactenus, idest hucusque. Nota: lippitudo oculorum est infirmitas, et est quasi lacrymatio vel putredo oculi, inde lippus lippiens qui habet oculos lacrymantes et marcore plenos. Et dicitur lippus-a-pum, idest putredo, ut derivatio ab ultima syllaba sumatur. Non sit autem discipulus violentus et cetera. Haec est secunda pars secundae partis principalis hujus capituli: in qua postquam Boetius removit unum impedimentum de subjectione debita, quae consistit in habitudine debita discipuli ad magistrum, nunc removet secundum impedimentum, scilicet violentiam. Et dividitur in duas partes. Primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta confirmat, ibi, violentiae autem. Et dicit quod discipulus non sit violentus magistro suo, quoniam violentiam hanc multa mala consequuntur, et ipsum maxime, quoniam qui magistro violentus extiterit nullatenus scientiarum verus erit possessor. Notandum: Boetius scholares quatenus praeceptori violentiam non inferant maxime monet, ut sic eos verbo non blasphement atque opere non offendant. Haec autem ut levius devitentur, propulsanda sunt ea quae ad hoc maxime sunt inducentia; veluti est temeraria de seipso praesumptio, propriae excellentiae ambitio, atque propriae fragilitatis inconsideratio. Primum eo maxime vitandum est, quia auxilium Dei subtrahit. Judith 6: domine, ostende quod non dimittis gloriantes in te, et de sua virtute gloriantes humilias. Vitanda etiam est tantopere propriae excellentiae ambitio quantopere contra Deum est et proximum. Apud Deum enim nulla personarum acceptio est, sed solum meritorum, cum homines uno eodemque patre creaverit, ut attestatur Boetius in libro de consolatu philosophico, dicens: omne hominum genus in terris simili descendit ab ortu et cetera. Vitanda insuper est summopere propriae fragilitatis inconsideratio, consilio salvatoris, Matthaei septimo: primo ejice de oculo tuo trabem, postea festucam ejicies de oculo fratris tui. Unde et vulgo dicitur: cesset in alterius oculo reprehendere labem, qui solet in proprio lumine ferre trabem. Haec cum devitata fuerint, nulla certe violentia committenda admittitur. Violentiae autem Albinus et cetera. In hac parte Boetius quoddam exemplum praemissorum, scilicet violentiae inducit; et duo facit. Nam primo exemplum proponens Albinum quemdam violentum discipulum introducit. Secundo contra ipsum exclamando invehitur, ibi, proh dedecus. Prima adhuc in duas dividitur. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam hujus sceleris subnectit, ibi, quae tanti sceleris causa. Et dicit: filius Albei prodeat in exemplum violentiae: qui Albinus cum non esset filius dilectionis, quia magistrum suum minime diligebat, sed magis foret praecursor, idest nuntius infelicitatis, injecit quandoque sceleratas manus, et hoc ab effectu dictum est, magistro suo Grillo balbutienti, idest titubanti, atque maculavit canitiem, idest senectam venerabilem, idest reverendam, ejus, sui magistri, foedo, idest turpi accessu pedum. Et causam hujus sceleris subjungens dicit: quae causa est tanti sceleris? Quasi dicat: qua de re hoc tantum scelus in suum magistrum perpetravit? Et respondens ad hoc dicit: quia ipse Albinus nequit comprehendere totam constitutionem, idest lectionem ad primam aeris impressionem, idest ad primam pronuntiationem dicti sui magistri. Post hoc invehendo, dicit: proh dedecus. Quae interjectio dolentis atque vituperantis. Et eam ipsam ex nimia indignatione repetens, dicit: proh accessus, subaudi sceleratus infelicis discipuli, scilicet Albini, fit in caput felicitatis, supple, Grilli. Nero ille imperator Senecae discipulus consimili atque sceleratiori laborans vitio gaudeat, ironice loquitur, tam scelerato haerede, scilicet Albino atque Anetus ille Socratis discipulus, supple, gaudeat tam coinquinato, idest maculato, subaudi eodem facinoris herede, scilicet Albino. Grillus autem cum Socrate gaudeat appetitu, subaudi mortis Senecae. Hinc concludendo dicit: discipulus ergo non est dignus scientia qui insurgit violenter praeceptori scientiae. Notandum: Socrates magnus qui primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores fecisse memoratur, tempore Assueri regis Assyriorum Athenis claruit, habuitque multos discipulos, quorum Anetus ut dicitur dux Atheniensium unus extitit. Eo autem tempore cum sapientes plurimi a vulgaribus persequerentur quoniam unum Deum praedicabant, Socrates ipse deprehensus est, atque ab Aneto Atheniensium duce ejusque discipulo sibi dato mortis poculo ipso non aliter quam quodam immortalitatis assumpto medicamento interiit. Et de hoc Tullius libro Tusculanarum quaestionum loquens inquit: cicuta magnum Socratem interfecit. Ipse autem Nero quadam die respiciens Senecam magistrum suum et verbera quae sibi in pueritia intulerat ad memoriam revocans infremuit ac tamquam injuriarum ultionem de ipso cupiens praecepit, ut quodcumque genus mortis vellet eligeret. Seneca igitur quasi suave genus mortis arbitrans in balneo mori utriusque brachii venae incisionem elegit: unde et quodam praesagio bene vocatum est nomen ejus Seneca, idest se necans. Et hunc sanctus Hieronymus sanctorum catalogo connumeravit illis exemplis provocatus, quae leguntur Pauli ad Senecam atque Senecae ad Paulum. Bene ergo Boetius dicit: tam scelerato gaudeat Nero haerede, tam coinquinato Anetus successore: quoniam sicuti Nero atque Anetus sic et ipse Albinus in Gehennam demersi sunt. Grillus autem cum Socrate gaudeat Senecae appetitu, quoniam meliorem partem elegerat cum scientiorum catalogo connumeratus sit. Nota: balbutiens atque balbus, idem quod titubans qui verba non exprimit, sed frangit, a balbando dictus; sed blaesus est qui literas imperfecte profert. Luxuriae a fervore et cetera. Haec est tertia pars hujus secundae partis principalis hujus capituli; in qua prosequitur de secundo impedimento subjectionis, et per consequens aptitudinis discipuli erga magistrum, quod est luxuria. Et dividitur in tres partes secundum tres luxuriae species. Secunda, ibi, commessationibus. Tertia, ibi, tertia vero species. Prima in duas. Nam primo luxuriam in communi fugiendam proponit. Secundo eam dividens, unam ejus speciem prosequitur, ibi, quem triplici. Et dicit quod discipulus studeat se alienare a fervore luxuriae. Notandum: luxuria in proposito largo capitur vocabulo, ut dicatur in coitu, superfluitatis in cibo atque vestitu. Et secundum hoc satyrici triplicem luxuriam posuerunt ut statim subjicietur. Quaecumque tamen luxuries sit, summopere evitanda est, et ea specialiter quae in coitu est: quoniam ipsa mentem occupat, totum corpus extenuat, et tandem vires singulas destituit; ideo Didymus ad Alexandrum: nos inquit Brachmanni membra libidini non damus. Ea quoque quae in comessationibus est, diligenter cavenda est, quoniam animam ad prava allicit et more serpentino occulta sua venena diffundit, juxta illud Virgilii in bucholicis: trahit quemque sua voluptas; et sequitur: qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. Quia scilicet in vita delicata et gulosa venena latitant quae ipsam animam demergunt in Gehennam. Rursum ea quae in vestitu ponitur non minus fugienda est; quoniam non habitu exteriori, sed interiori glorificandum est. Unde Seneca dicit: nullus quidem dicit gladium esse bonum si balteus ejus deauratus est, et vagina gemmis distincta: sed gladius bonus dicitur qui bene incidit et bonum acumen habet. Unde sunt versus: aurea nobilitas luteam si vestiat ollam, non ideo sequitur hanc minus esse lutum. Hanc triplici et cetera. Hic Boetius luxuriam ipsam satyricorum more dividens primam ejus partem dissuadendam aggreditur. Et duo facit. Nam primo ipsam luxuriam tribus speciebus dividit. Secundo primam ejus speciem exemplo penitus abhorrendam demonstrat, ibi, contumelioso. Et dicit: satyrici, subaudi poetae criminum atque vitiorum reprehensores diviserunt hanc luxuriam triplici partitione, idest tribus speciebus, dicentes: quamdam luxuriam consistere in ornatu, supple, vestium, aliam in coitu; tertiam vero dicebant assistricem, idest sociam fore gulositati illi vitio crapule. Et nos Boetius novimus superbos, idest scholares laborare frequenter faeculenta rabie, idest faetido furore cujuslibet harum luxuriarum. Poetarum quidam lyrici dicti sunt, quidam comoedi, alii tragoedi, satyrici alii a satyra dicti, quod est carmen reprehensorium vel reprehensio correctoria, quia ad hoc reprehendit ut corrigat. Et satyricus satyrarum descriptor. Et hinc satyrici luxuriam in tres species diviserunt, ut patet in litera. Item faeculentus-a-tum, idest faece plenus et foetidus. Contumelioso coitus appetitu et cetera. In hac parte Boetius primae speciei luxuriae, scilicet coitus faeculentiam dissuadens exemplum ponit. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo ex proposito exemplo hanc speciem summopere detestandam concludit, ibi, ecce quantum. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo circa hoc notabile quoddam subjungit, ibi, filii patrem. Et dicit: prima species luxuriae quae in coitu consistit, omnino spernenda est; et hoc ne nobis contingat quemadmodum sanguineo Lucretii filio Zenonis discipulo, quem inviscatum, idest captum et detentum contumelioso appetitu coitus tota Roma flevit (et ibi Roma pro populo Romano posita est) qui scilicet sanguineus erat ortus clarissimis natalibus, idest parentibus, eratque quantitatis procerae, idest formosae qualitatis, idest complexionis sanguineae, mirae quidem eloquentiae, idest facundiae, ingenii perspicacis, idest subtilis: sed ipse gaudebat quotidianis nuptiis, idest venereis actibus, et hoc ultra debitum, idest supra vires naturae suae, patre deferente, idest reportante poenam hujus enormitatis ut statim subjungetur. Patrimonium enim et census, idest reditus ac divitias parentum consumebat, que (pro et) eminebat, idest supercellebat, subaudi in hoc vitio cunctis zelotypis, idest moechis, semperque inhiabat, idest adhaerebat aleis, idest ludo alearum atque cellulis meretricum. Quid ultra? Idem sanguineus adhuc non destitutus, idest dimissus proprio pruritu, idest luxu intercutaneo, a parentibus postea ejectus et destitutus consortibus, idest sodalibus et amicis, et fatigatus undique a creditoribus tandem studuit insistere, idest adhaerere notis et ignotis furtim, idest vitio furtivitatis, quo in vitio idem sanguineus deprehensus atque saepius ac saepius patibulo adjudicatus atque creberrime a patre ab angustiis crucis redemptus, scilicet prece vel pretio, ultimo redimi non potuit, et hoc penuria parentis, subaudi impediente. Sed quid? Cum amplius redimi a crucis patibulo minime potuisset, ipse sanguineus inter carnificis manus compellebat eumdem, scilicet suum parentem lachrymis venire ad se, osculumque, supple, paternum petebat voce querula. Motio autem pietatis paternae erexit patrem ad filii petitionem: sed filius secuit nasum erecti, scilicet patris, morsu acutissimo, dicens indignanter: vah me miserum. Quare ego miser evasi incastigatus, idest non correctus, supple a te patre, a meis, idest de primis meis erroribus, subaudi, quibus in infantia pessime enutritus extiti? Ut quid, idest quare non obedivi documentis mei magistri, et quare contempsi meos socios, subaudi eos non imitando in bonis? Quasi dicat: si omnia haec fecissem, certe huic nefando crucis patibulo adjudicatus minime fuissem. Exinde hoc posito exemplo, quoddam notabile sive quamdam scientiam generalem ex ipso elicit, dicens: qui cavere velit ne praedicta eveniant, necesse est, patrem ipsum indulgere, idest ut pater indulgeat, idest operam det castigationi, idest correctioni filii, et hoc ex parte patris: similiter necesse est magistrum ipsum informare, idest quod magister informet, idest doceat discipulum mores: et hoc ex parte magistri dictum est. Notandum, ut refert Fulgentius secundo mythologiarum, quamvis in omnibus libidinibus amor turpis sit, turpior tamen est in honestis: nam ipsa luxuria majestati contraria est. Turpissima ergo sanguinei qui in argumentum ducitur libido est, cum clarissimis ortus natalibus mirificis naturae dotibus praepollebat: sed quoniam ultra naturae debitum coitu utebatur, consequens erat ut viam perditionis ingrederetur: amor enim ille exitiosus atque foetidus concordat cum periculo: et dum ad illud solum vacat quod diligit; nunquam videt quod expedit, quia luxuriae amor caecus est; quamobrem veteres libidinem spreverunt tamquam honoris inimicam. Sic Scipio Nasica prohibuit theatra locaque meretricia, referente Augustino, libro de civitate. Item zelotypus, idest zelo plenus, scilicet invidiosus vel suspiciosus: et accipitur tam in activa quam in passiva significatione. Quorum nominum quinque sunt quae hoc versu continentur: hospes zelotypus convivaque vector alumnus, actum sive pati signare nomina possunt. Dicitur etiam quandoque zelotypia moechia, et zelotypus moechus, et hoc modo sumitur in proposito. Item pruritus, idest prurigo, et dicitur ardor vel adustio carnis cogens ad scalpendum: hic autem pro luxuria sumitur et non inepte. Item indulgeo diversa significat: indulgere enim gratis dare sonat: sic Papa indulget potestatem: etiam significat remittere, ut indulge nobis peccata: significat quoque operam dare: unde: indulgere gulae noli quae ventris amica est. Et in hac significatione sumitur in proposito cum dicitur filii patrem et cetera. Ecce quantum detestabilis et cetera. In hac parte exemplo superiori inductus Boetius hoc vitium luxuriae summopere detestandum concludit. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est quo ad coitum ordinatum. Secundo quo ad inordinatum atque bestialem sive sodomiticum, ibi, et si qua. Et dicit: ecce, idest vide exemplo superiori quantum est detestabilis, idest abominabilis, incursus, idest accessus meretricum: quoniam ipsa meretrix nonaria, quia novem poenis punitur in Inferno, vel dic nonaria ut infra proximo dicam, est janua Inferni, via iniquitatis, percussio idest punctura scorpionis, viscarium, idest retiaculum scelerum, idest peccatorum, puteus interitus, idest mortis tam animae quam corporis; et si qua est alterius luxuriae ignominia haec species innominanda ob dedecus enorme illa species est gravior qualibet alia atque deterior omni scelere: interitus autem jacinthinus, idest jacinthi illius scholaris, atque Jovinus, idest Jovini patet cunctis, quoniam potius mori maluerunt quam hoc deformitatis vitio defoedari. Notandum, ut refert Helinandus, inter omnia spectacula quae delectationem in suis libidinibus admittunt deterius est turpium feminarum collegium pro solo vitio congregatum; propriam enim carnem venditioni exponunt, et praetextu vitae fornicatione victum sibi acquirunt; quae nec amant nec amare quaerunt; sed ex foediori luxuriae parte, suae execrabili cupiditati subserviunt; de his Theodolus inquit: mens robusta viri levitate cadit muliebri, quia scilicet femina impudica laqueus viri; et ideo subdit: deflent Assyrii quod crediderunt mulieri. Et insuper quidam: femina corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem, polluit, annichilat, necat, eripit, orbat, acerbat. Et alibi: corpus, opes, animam, consortia, foedera, famam, debilitat, perdit, necat, odit, destruit, aufert. Et harum amor, teste Hieronymo contra Jovinianum prout ex dictis Aristotelis et Plutarchi colligit, rationis est oblivio et insaniae proximus, turbans consilia, altos et generosos spiritus frangens, hominesque quaerulosos iracundos temerarios facit. Et alibi: meretricis labia favum distillant, sed absynthium ejus novissima subministrant. Qua propter non immerito fugiendus est, Demosthenis exemplo qui Taidis meretricis mammas joco palpans quaesivit, quanti hoc est? Quae ait, mille denariis. Cui Demosthenes: ego pretio tanto dolorem non emo. Et merito: nam stultum est emere pretio cui dolor succedit. Item nonaria meretrix est, et dicitur a nona, quia ante nonam non licebat ei exire de prostibulo: ante enim illam horam mos erat antiquis de commodo reipublicae disputare, quare vetitum erat meretricibus usque hinc latere, ne juvenes ad turpes delectationes inclinarent. Item viscarium a visco venit, quod gluten est quo aves capiuntur. Inde viscarium. Item ignominia infamia est quasi contra nomen. Est etiam peccatum tam sceleratum ut nominari detestabile sit, ut in proposito. Comessationibus et ebrietatibus et cetera. In hac parte Boetius postquam primam luxuriae speciem detestandam commonuit, nunc facit hoc idem circa luxuriae speciem alteram quae comessationibus atque ebrietatibus expletur. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo comparat hanc secundam luxuriae speciem ad primam et tertiam, ibi, haec autem. Prima iterum in duas. Primo persuadet ipsam fugiendam atque detestandam fore cuilibet; et hoc in semetipso. Secundo facit hoc idem in alio, ibi, quae etiam pestis consorte. Prima adhuc in duas. Primo intentum suum ponit. Secundo conditiones detestabiles ebrietatis insinuat, ibi, non modice. Prima insuper in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo quoddam documentum valens ad sequentia connectit, ibi, vinum autem. Et dicit quod secunda species luxuriae dotata comessationibus, idest comestionibus superfluis et ebrietatibus: vult dicere quod secunda species in voluptatibus gulae consistit, sicuti prima in coitu: voluptate gaudet sustineri cum praedicta specie, scilicet prima, permutatim, idest ordine permutato sicut causa ad causatum. Et rationem assignans dicit, quoniam ebrietas fit propter coitum nec non propter genera ceterorum vitiorum, et hoc relative, idest reciproce: quoniam sicuti ebrietas propter coitum fit, similiter quoque et coitus propter ebrietatem: illud quidem ut propter finem, hoc autem in genere causae efficientis. Et documentum subjungens dicit: vinum autem modice sumptum videtur conferre acumen, idest penetrabilitatem cognoscendi intellectui. Et deinde conditiones ebrietatis connumerans dicit: vinum autem sumptum non modice sed excessive, perturbat rationem ne verum cernere possit, intellectum hebetat, idest obtusum reddit in speculatione rerum atque substantiarum, memoriam enervat, idest extenuat et destruit, quoniam oblivionem inducit: quod ad memoriam referas: errorem infundit, quod ad rationem applica: atque ad ignorantiam perducit, quod intellectui conforma. Et rationem horum annectens dicit: quoniam ubi ebrietas ibi dominatur furor: nam teste Ovidio in libro de arte: vina parant animos faciuntque caloribus aptos, tunc veniunt vires et pauper cornua sumit. Sed ubi furor ibi nulla sapientia sed insipientia pervagatur, quoniam sapientia non furore sed mansuetudine possidetur; sedendo enim et quiescendo anima fit prudens, Aristoteles. Hujus autem rationis patent exempla quotidiana: atque exinde, supple, patent non immerito detrimenta, idest minoramenta virtutum. Notandum, sicuti moderatus victus honestatem corporis, sanitatem quoque atque mentis prosperitatem causat ac conservat: sic ejus immodestia necesse est ut eam corrumpat. Cavenda est ergo summopere scholasticis immoderata crapulae frequentia, ne illud Psalmistae eis objiciatur, turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Copia enim ciborum et potuum, ut refert Seneca, subtilitas impeditur, quoniam, teste Hieronymo epistola sexagesimaprima, non est ejusdem hominis vina degustare ac prophetas intelligere. Crapula nempe Venerem excitat, cum venter mero aestuans cito in libidinem despumet; trigesimaquinta distinct. P. 1: et sicut Venus mentem obnubilat, sic et crapulam ipsam offuscare necesse est. Absit igitur a scholasticis viris crapula: nam veteres cum parsimonia vixisse leguntur. Socrates temperatissimus extitit et unica refectione serotina contentabatur sciens paucis minimisque naturam contentari, nihilque viro isto congruentius arbitrans sobrietate qua corporis ac mentis prosperitas roboratur. Unde Eunodius: sobrietas semper studiis referatur honestis, nulla fides laetis integra, nec dubiis. Amplector sanas quae dant bona semina frondes, post culpas animae sunt holocausta Dei. Et Aulus Gellius libro primo inquit, quod parsimonia apud veteres Romanos et victus atque coenarum temperies non solum domestica observatione ac disciplina sed etiam publica animadversione legum custodienda est. Quae etiam consorte vinoso et cetera. In hac parte Boetius ostendit summopere fugiendam hanc secundam luxuriae speciem, praecipue consistentem in consortibus, propterea quoniam magnum studiosis ipsis consortium crapulosi atque vinosi inducit studii detrimentum, ut in littera. Et dicit: quae pestis, idest quod vitium, deterior est consorte vinoso, idest pleno vino? Quasi dicat: nulla. Et rationem adnectens dicit, quoniam vinosus consors si studere nequeat, tamen corrodit, idest impedit vitio ebrietatis ceteros volentes inhiare, idest intendere gymnasiis, idest scholasticis exercitiis: aut enim errorem litis fovet, idest nutrit, vel saltem caesus, idest percussus pugnis orat, idest deprecatur opem: quasi dicat: quidquid vinosus ille agitat, semper inquietudine torquetur atque ceteros torquet. O Deus, exclamatio est; qualis permixtio, idest perplexio atque desolatio est studentibus cum tali vinoso. Ergo discretio prudentium, supple, scholarium ejiciat, idest repellat tales scilicet vinosos ab integritate consortii, idest societatis; et hoc, ordine irregressibili, ut scilicet haud, idest quamquam revertatur, et supple, rejiciat ipsos, non tempore ebrietatis sed terminato, idest cum ad sobrietatem reversi fuerint. Notandum, licet ebrietas plurima mala operetur uti superius jam expositum est, habet tamen hoc ipsa ut ipsa mentem hebetet, secreta revelet, gustusque deturpet: eloquium enim scandalizat, nunc lites generat ac corporis vires exterminat, cadere jubet, bene agere prohibet, requiem impedit, sensum alienat, oblivionem inducit, libidinem movet, nauseam provocat, visum minuit, et ab omni virtute hominem destituit. Unde Galterus in Alexanderidos: rationis vile sepulchrum ebrietas. Hinc Seneca epistola septuagesimasecunda: nihil aliud est ebrietas quam voluntaria insania: omne vitium intendit et detegit, verecundiam removet, verba dubia, oculos incertos, gressum errantem, vertiginem capitis et cetera hujusmodi causat. Nam sero omnia promittunt ebriosi, sed mane oblivioni tradunt. Unde Martialis coquus: omnia promittis cum tota nocte bibisti, non faciant quemquam pocula nostra reum. Bene ergo dictum est a Boetio, consorte vino nil posse deterius existimari. Item vinosus-sa-um idest vino plenus, ebrius vel ebriosus: et comparatur: cujus superlativum Plautus ponens ait: quid opus est verbis? Vinosissima est. Haec autem et cetera. In hac parte Boetius hanc speciem luxuriae ad primam et ad tertiam comparat. Et dicit quod haec species, scilicet quae in comessationibus et ebrietatibus constare probatur, est praeambula, idest antecessoria primae, scilicet speciei quae in coitu consistit. Et ratio hujus sumitur ex antedictis, cum inquit ipsum coitum ex ebrietate causari. Et eadem haec secunda species est pedissequa, idest concomitans et famula, appetitiva, idest desiderativa posterioris, idest tertiae speciei luxuriae quae in vestium ornatu ponitur. Exinde, cum haec ita sint, exclamando contra hoc vitium invehitur, dicens: o quantum erroris ebrietas ipsa immittit in mentem discipuli nisi castigetur, idest refrenetur et restringatur ad unguem, idest ad plenum freno sobrietatis. Tertia vero luxuriae species et cetera. In hac parte Boetius post primas duas luxuriae species detestandas tertiam ipsam fugiendam ostendit. Et dividitur haec pars in duas. Nam primo docet tertiam ipsam speciem fugere. Secundo verificat dicta sua exemplis, ibi, cum quondam. Prima adhuc in duas. Nam primo ipsam fore fugiendam ostendens, circa quos ipsa principaliter versatur demonstrat. Secundo vero in quibus consistit declarat, ibi, haec autem gaudet. Et dicit primo, quod ipsa tertia luxuriae species est concupiscentia, idest cupiditas quaedam quae inhiat, idest intendit ornatibus, atque consistit, idest est, maritata, idest conjuncta progeniei potentum, idest magnatum et divitum; ornatibus dico quibus tuta facultas, idest status paupertatis cedit, idest locum dat, invita, idest non superata eorum vanitate. Notandum, quod haec tertia species luxuriae quae ornatibus inhiat non nisi extollentia est ad corporis ornatum et quae corporis sunt, scilicet, aut tandem vestimentorum. Quaecumque tamen sit, superbia quaedam est atque vanagloria; quae, uti Salustio in Jugurthino videtur, sicut etiam experientia comprobatur, commune plus nobilitatis malum est quam humilium: humiles namque casas paupertas inhabitat feriuntque summos fulgura montes. Paupertas, inquam, tuta quae vestem non appetit corporis, sed animi affluentiam: de qua dictum est per poetam: o vere tuta facultas, pauperis angustique Laris. O munera nondum intellecta Dei. Haec autem gaudet et cetera. In hac parte Boetius ostendit in quibus haec tertia luxuriae species ut plurimum posita est. Et dicit quod haec tertia luxuriae species gaudet in frequenti varietate vestium atque earum sigillatione, idest pictura membratim, idest de membro ad membrum: et supple, gaudet polire, idest ornare caesariem, idest capitis comam, et proprie virorum est, ut dicit Huguitio: beneficio pectinis, idest illius instrumenti atque tortuositate calamistri, idest illo instrumento tortuoso ab effectu, cum ad crispandum crines principaliter excogitatum sit: et gaudet lascivire, idest luxuriari vel lascive se gerere diversitate florum seriatim, idest in serto positorum: et gaudet perfundere, idest perfundendo tingere gulam, idest faciem: et hic pars pro toto posita est per synechdochen: fuco, idest colore ficto, ut etiam supra capitulo primo expositum est in eo loco quo de logica sophistica dicitur: vultumque mulieris fuco perfusa et cetera. Etiam gaudet inhiare frequenti castigationi novaculae, hujus cultelli, ad radendum barbas ordinati. Et dicitur a novo-as, quia hominem novat. Unde judicum decimotertio: novacula non ascendet super caput ejus. Et Psalmista: quasi novacula acuta fecisti dolum. Et gaudet adimplere sinum idest gremium suum aromatibus, idest rebus odoriferis. Et dictum est ab ara aroma, quia aris impositum divinis invocantibus aptum. Est etiam aroma in alia significatione unguentum quoddam pretiosum ex thure, mirra, nardo, calamo, cynnamomoque compositum. Unde versus: contere thus, mirram, nardum, calamum, cynamomum, his superinfundas oleum, sic fiet aroma. Et sequitur in litera: et gaudet ostendere plebi colla ornata monilibus, illis ornamentis gemmatis, idest plena gemmis, ventremque castigatum, idest restrictum cingulis, idest balteis, Parthorum, illarum gentium, quia a Parthis cinguli illi pretiosi Romam adducebantur. Monile, ut dicit Isidorus, ornamentum ex gemmis est, quod solet feminarum pendere collo: hoc etiam serpentum dicitur: quoniam constat ex amphorulis quibusdam aureis et variis gemmis in modum facturae serpentis. Sumitur tamen pro quolibet ornamento. Et sequitur: etiam gaudet incedere calceis, idest sotularibus rostratis et tabulatis, idest depictis ut regina. Gaudetque incedere collo elato, idest in fastum elevato, gutture inflato, supercilio, idest illo ordine pilorum qui supra oculos est, mutilato, idest truncato vel praeciso; oculo impudico, idest lascivienti et ad quemlibet circumgyranti; et fastuoso, idest superbo incessu, idest transitu: gaudet insuper ampullari, idest verbis inflatis superbis atque sesquipedalibus uti, et illis raris, et sermonibus parum modestis, immo intemperatis penitus: et appositis cibariis gaudet fastidire, idest fastidio habere omnia, supple, apposita, et gaudet affligere servientes litibus, idest rixis continuis, affines, idest vicinos probris, atque ignotos cruciatibus, gaudetque interesse scholis raro: et si aliquando, tamen ultimo atque parum prodesse, sed festinat ab eisdem abesse primo. His et aliis multis commotus Boetius quibus haec tertia luxuriae species deditissima est, invehendo contra ipsam exclamat: o qualis ex vitii enormitate et quanta ex ejus magnitudine est permixtio vitiorum. Subaudi in hac tertia specie. Fastidio-Ire quasi horrere spernere contemnere taedere; inde verbalia, et hoc fastidium et fastidiosus. Cum quodam tempore et cetera. In hac parte Boetius quanta ex hujusmodi vitio mala eveniant exemplo corroborat, dicens: cum ego Boetius quodam tempore recepissem me Athenis in hac, scilicet universali schola Graeciae causa discendi, inspexi Ganimedem filium Phyrri dictatoris laborantem omnibus praedictis, qui scilicet Ganimedes nimia hujus vitii foedatus lascivia nesciens quomodo se gereret incessit quandoque, idest nunc pedulis, idest sotularibus desuper conscisis et limbatis, quandoque, idest nunc caligis maculatis, idest diversorum colorum maculis perstrictis, atque processit elatus tibiis cedrinis, idest ad modum cedri erectis pedibus nudis que (pro et) ut stomachatus, idest tumore superbiae inflatus impetiit, idest indignanter petivit Areopagum, illum vicum Atheniensem quo studium exercebatur, a quo et Dionysius sanctus Areopagita appellatus est. Et ego Boetius providi caute et saepissime ne mihi insurgeret quoniam eram alienigena, idest alterius gentis. Et dicitur alienigena quasi alia regione vel gente natus; et dicitur ab allon, idest alienum et genios natura vel generatio: sic et Francigena terrigena, quae omnia talia sunt communis generis. Et sequitur his omnibus visis et enarratis: quid plura dicam? Idem Ganimedes ad tantam devenit inopiam quamvis invitus, ut permutato meatu, idest transitu fortunae de prosperitate in adversitatem mendicans corrogando, idest petendo composuerat ea quae prius idest tempore prosperitatis contempsit fastidiendo, idest fastu et superbia spernendo. Sed haec hactenus, idest hucusque sufficiant. Notandum: simile exemplum apud Valerium maximum legitur de adolescente Polemone, quamvis non sicuti Ganimedes in fastu atque superbia dies cunctos ad ultimum consumeret: hic enim Polemo, ut refert Valerius, libro sexto capite de mutatione morum, tantis illecebris deditus extitit ut ipsa infamia gauderet: cumque semel ex convivio post solis ortum surrexisset vino gravis et unguentis optimis delibutus amictus veste perlucida et sertis capite redimito et Xenocratis scholas apertas vidisset ante quas casu transibat intravitque ut prudentissima praecepta temulentiae lasciviis derideret, cumque omnes considerantes indignarentur, Xenocrates vultu maturo omissa re de qua disserebat, de modestia atque temperantia loqui coepit: cujus gravitatem sermonis Polemo audiens primo detractam de capite coronam projecit, postea pallium deposuit et convivalis oris hilaritatem expressit; ad ultimum totam luxuriam deposuit; sicque unius ordinationis medicina sanatus ex infami philosophus evasit. Item limbare, idest ornare, inde limbatus et a Limbus dicitur quam nos ornaturam dicimus: est enim fasciola quae vestium extremitatem ambit aut ex filis aut ex auro contexta. Nota: sicut refert Rabanus super Psalterio: cedrus arbor est altissima, omnium arborum domina et regina, aspectu pulchra, semper retinens virorem suum, cujus odor serpentes fugat, et ut dicit Isidorus, lignum ejus nunquam teredine exterminatur: inde cedrinus-na-num, idest ex cedro vel similitudinem cedri habens.


Caput 3

[88958] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 3 Cum autem discipulus et cetera. Hoc est tertium capitulum hujus totalis libri. In quo Boetius, postquam in praecedentibus docuit quomodo prima oblectamenta scholaribus ipsis ministranda sint atque qualiter jam adultorum scholarium elatio magistratui subdenda est atque disciplinae conjungenda, nunc vero demonstrat elationem studentium summopere reprimendam. Et ad hoc persuadendum introducit ipsam inconstantiam elationis atque superbiae pedissequam et conjunctissimam atque pene germanam, ut sic ea penitus spreta atque confutata, ad constantiam ipsam anheletur. Et dividitur hoc capitulum in duas partes principales. Nam primo praemittit intentum suum. Secundo exemplum ipsum inconstantiae introducit, ibi, cum in gymnasiis. Prima in duas. Nam primo ostendit ipsam constantiam summopere amplexandam. Secundo ipsam comparat ad inconstantiam, ibi, quid enim lucidius. Et dicit: cum discipulus ipse teneatur tendere ad perfectionem, dignoscatur, idest cognoscitur imprimere, idest quod imprimere debeat menti causam effectivam perfectionis utpote, idest sicut, constantiam continuitatis, supple, in studio: haec enim est quae opus inceptum perficit atque in optatum finem perducit. Unde illud vulgare sumptum est. Continuata vigent, discontinuata peribunt. Notandum: quoniam nullum opus laudabile aut inter coronata merita computandum putatur si constantia continuitatis atque perseverantia abesse noscantur; quoniam ubi constans quis permanet, sui operis pretium adipisci meretur. Legitime namque certanti atque usque in finem perseveranti corona dabitur. Non enim ex actibus sic nudo generatur habitus nisi affuerit operis perseverantia. Studendum est ergo perseveranter, cum inter occupationes humanas nil delectabilius quam scientias jugiter meditari, varietates contemplari atque actibus delectari. Sed forte inquies non semper studio intendere te posse, cum et ipsum interrumpere aliis necesse est. Huic dubitationi respondens dico, omnibus in agendis modum fore adhibendum. Ut enim perseveres; non oportet ut laboribus incessanter assistas; sufficit enim, si continuo studio ipso intendere nequeas, saltem dum intendis diu perseveres, ut habitus quidem in animo tuo radicetur, juxta illud Senecae in Oedipo: quod saepe fieri non potest, fiat diu; et hoc est quod ait Quintilianus libro quarto de institutione oratoria: perseverandum saltem est; quia saepius, et si vires deficiunt, animo tamen intendendum est. Nihil enim, ut in litera Boetius subdit, est lucidius in opusculo dilectionis, ipsa constantia, idest perseverantia; et per contrarium, nihil nequius inconstantia: quoniam prima parit, idest acquirit perfectionem ipsi discipulo; secunda, scilicet inconstantia, parta, idest acquisita dissolvit: prima ad perfectionem procedit, secunda ab ipsa recedit: prima colligit, idest accumulat perfectionem, secunda collecta dispergit, juxta vulgare hoc: continuata vigent, discontinuata peribunt. Cum autem gymnasiis insudare et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus capituli tertii. In qua Boetius quae de inconstantia in comparatione ad constantiam praemiserat nunc ea ipsa exemplo confirmat. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda ex exemplo proposito ipsam inconstantiam penitus fugiendam concludit, ibi, sit ergo. Prima adhuc in duas, secundum quadruplex genus diversionis et mutabilitatis ipsius inconstantiae filii. Secunda, ibi, tandem mercator. Tertia, ibi, Cratonisque studiis. Quarta, ibi, cum igitur istarum quaestionum. Et primo dicit ipse Boetius, introducens ipsam inconstantiam, sive inconstantiae filium hoc modo. Cum nos Boetius decrevissemus insudare, idest vacare gymnasiis, idest scholasticis exercitiis, atque duximus, idest reputavimus dignum obtinere vicem, idest quod obtineremus vicem, idest locum magistratus ob studii nostri complementum: fortuna ipsa assignavit nobis filium inconstantiae, immo ut verius dicamus (parenthesis est) ipsammet inconstantiam imbuendam, idest erudiendam nostris praeceptis, idest doctrinis: qui scilicet inconstantiae filius inhiabat praeceptis, idest documentis satyricis, idest poetarum satyricorum et vitia reprehendentium mensurnus, idest mense; et inhiabat historiographis, idest historiarum scriptoribus, sic dictis ab historia et graphos Scriptura, persaepe (compositum est) idest saepissime diurnus. Elegiacis, idest scriptoribus elegiarum annus, idest per annum, vero (pro sed) lamentabatur, idest lamentando inhiabat et consequebatur Aristotelem nocturnus, idest sola nocte; et hoc non nisi sola ratione disserendi, idest disputandi cogente. In editionibus quoque philosophicis, idest in libris philosophiae atque in compilationibus duodecim tabularum quasi instantaneus versabatur: unde haec lex duodecim tabularum totius juris origo fuit secundum Glossam, instituta de jure naturali gentium, P. ex non scripto, in versiculo, origo, et Ff. de origine juris, libro secundo P. 1. Et dicitur lex scripta in duodecim tabulis quarum decem a civitatibus Atheniensium et Lacedaemoniorum a decemviris fuerunt allatae. Et duae ad illarum declarationem per eosdem postea additae, ut vult Glossa in cap. Moyses de Judaeis dissertatione septima. Omnibus autem in brevi fastiditus extiterat. Notandum, quod hic inconstantiae filius qui a Boetio in argumentum introducitur, similis illis extitit qui una die vota jejuniorum celebrant et altera studio tempus dispensant, orare nunc promittunt et continere in posterum praeordinant: de quibus in epistolis Horatius: quos petiit spernit repetit quos nuper amisit. Aestuat et vitae disconvenit ordine toto. Talibus utique prodesset plus si studerent in bonis ceptis animos suos continuare quam sic novitatum desideria praevolvere: sicuti enim hoc auctorizante vulgari, non fit hirsutus lapis per loca volutus, sic neque animus pluribus ac diversis, nunc his illis nunc advertens doctrinarum flosculis pullulare prohibetur. Tandem mercator incepit esse et cetera. In hac parte Boetius, secundum genus diversionis atque mutabilitatis inconstantiae filii ostendit dicens: inde inconstantiae filius, cum omnia supradicta sic ut praemissum est fastidierat, tandem ad saecularia negotia se transferens incepit esse mercator navigio: sed quid primae noctis spatio provocatus in hiatum nauseae, idest vomitus, et hoc cogente, idest instigante sentina (illo loco in quem navis superfluitates recipiuntur) et demum perterritus saltu, idest jactu inundantis ponti, idest maris, cupiebat esse hortulanus. Quid ultra? Deficiente legumine, supple, ad seminandum transtulit se exercitui militiae, et amplius visis incursibus hostium primus commendabat terga fugae praeeligens cum dedecore fugere quam honore corpus in victimam exhibere. Notandum, Horatius, libro sermonum, contra hoc genus inconstantiae atque mutabilitatis loquens ita inquit: qui fit, Mecaenas, ut nemo quam sibi sortem, seu ratio dederit, seu sors abjecerit, illa contentus vivat, laudent diversa sequentes? O fortunati mercatores. Gravis annis miles ait multo confractus membra labore: contra mercator, navem jactantibus Austris, militia est potior: quid enim? Concurritur; horae momento cita mors venit aut victoria laeta. Haec ille. Cratonis quoque studiis et cetera. In hac parte Boetius tertium diversionis atque mutabilitatis genus inconstantiae filii ostendit. Et dicit: cum ipse inconstantiae filius tam ista quam praecedentia fastidiret, divertit se postea ad Cratonis (illius philosophi) studia; cujus Cratonis capacitas semicirculi (subaudi cathedrae) formabatur multis quaestionibus: unde Crato ille quamdam habebat cathedram desuper in modum semicirculi arcuatam, in qua arcuatione multa quaestionum genera triplici spatio conscribebantur. Et dividitur haec pars in tres partes, secundum triplicem quaestionum in sede ipsa Cratonis descriptarum locationem. Secunda, ibi, circuli mappa secundi. Tertia, ibi, ultima, semicirculi planicies. Prima harum in septem, secundum septem quaestiones, in ipsa prima semicirculi planicie descriptas, prout inquit in litera. Latitudo superioris circuli formata, idest disposita planitie, idest secundum planitiem, zodiaci, arrisit, supple, intuentes drachmis, idest quaestionibus, septemplicibus, idest septem manerierum. Notandum est quod auctor iste dicit ipsum semicirculum in sede Cratonis fore latum ad zodiaci formam dispositum, ut evitare faciat illud inconveniens quod objici posset, scilicet circulus est linea, sed linea est longitudo sine latitudine atque profunditate: ergo ad hoc excludendum dicit ipsam semicircularem latitudinem formatam ad modum zodiaci, qui zodiacus duodecim graduum latitudine distenditur; ut sic circulus pro superficie circulari, non pro circumferentia capiatur. Prima vero litteralis protractio et cetera. Hic ponit primam quaestionem in superiori parte semicirculi sedis Cratonis descriptam: et dicit: prima protractio litteralis in hac sede quaesivit utrum dominatio, idest Deus a quo caelum ac tota natura dependet (duodecimo metaphysicae) ipsius caeli Empirei posset offuscari, idest obumbrari aliqua natura participante terrenitatis, idest corruptibilitatis. Notandum: duplex est hujus tituli quaestionis expositio: una quidem philosophorum assertio incongrua, altera theologicae veritati propinqua. Ejus autem quam philosophica assertio complectitur mens est, utrum Deus ipse cognoscere possit vilia, et hoc nobilitati suae non repugnet. Ad cujus partem primam patet responsio quod sic. Nam quanto aliqua virtus activa est fortior, tanto in remotiora suam actionem extendit, ut etiam in sensibilium actionibus apparet. Vis autem divini intellectus in cognoscendo res similatur virtuti activae: intellectus enim divinus non recipiendo a rebus cognoscit, sed magis per hoc quod eis influit. Cum igitur sit infinitae virtutis in intelligendo, oportet quod ejus cognitio usque ad remotissima extendatur. Sed gradus nobilitatis et vilitatis in omnibus entibus attenditur secundum propinquitatem et distantiam a Deo qui est infinitae nobilitatis: ergo quantumcumque vilissima in entibus Deus propter maximam virtutem sui intellectus cognoscit. Neque haec veritas repugnat ex dictis philosophi secundo metaphysicae. Nam ibi intendit ostendere quod divinus intellectus non intelligit aliud a se quod sit sui intellectus perfectio quasi principale cognitum; et secundum hoc dicit quod vilia melius ignorantur quam cognoscantur; quando scilicet est alia cognitio vilium et alia nobilium, et vilium consideratio nobilium considerationem impedit. Nec tamen vilitas cognitorum in cognoscentem redundat per se: haec est enim de ratione cognitionis ut cognoscens contineat species cogniti secundum modum suum. Per accidens autem potest redundare in cognoscentem vilitas cognitorum: vel eo quod dum vilia considerat a nobilioribus abstrahitur cogitandis: vel eo quod ex consideratione vilium in aliquas indebitas affectiones inclinatur: quae quidem omnia in Deo esse non possunt quare et cetera. Et huic consonat quod dicitur, sapientiae septimo, de divina sapientia, quod attingit ubique propter suam munditiam et nihil inquinatum incurrit in illam. Potest etiam titulus quaestionis intelligi ut quaerat utrum Deus posset sibi assumere humanitatem. Et ad hanc satis responsum est Joannis primo: et verbum caro factum est. Ubi caro pro homine sumitur secundum Augustinum. Supponenda ergo est pars ista quaestionis affirmativa apud fideles, veluti fidei Christianae principalius fundamentum. Secunda utrum spirituum vitalis servitus et cetera. Haec est secunda quaestio primae partis semicirculi cathedrae Cratonis; cujus titulus sicuti et primae duplicem recipit interpretationem; quare et duabus responsionibus absolvetur. Secundum primam expositionem, quaestionis totalis mens est: utrum substantiae separatae, uti sunt Angelus atque Daemones humana corpora assumere possint. Quantum vero secundae expositioni convenit, tantum sonare videtur: utrum anima ipsa intellectiva corpori humano uniri possit ut forma. Quo ad primam quaestionis expositionem littera hoc modo supplenda est. Secunda inquam quaestionum in superiori parte semicirculi positarum haec est. Utrum servitus, idest famulatus vitalis spirituum, idest Angelorum Deo famulantium aut Daemonum, immo ipsemet spiritus queat, idest possit denigrari, idest obscurari vel detegi aut circumdari ambitu, idest circuitu et vestimento terrenae faecis, idest corporis; et hoc, subsidio, idest auxilio naturae. Et ad hoc respondendum est quod ex divina permissione tam boni quam mali spiritus corpora terrena assumere possunt. De bonis quidem manifestum est in historia Tobiae et praecipue cap. duodecimo, ubi dictum est Angelum ipsum Raphaelem comedisse; quod utique actus corporis est. De malis similiter manifestum est in incubis atque succubis quos pilosos quidam vocant; sunt enim Daemones luxuriosissimi qui permissione Dei ad opprimendas feminas vel se supponendos viris corpora assumunt. Sicuti ergo istis, sic et reliquis proculdubio vel ad tentandos bonos vel ad castigandos malos assumere corpora permissum est. Daemonum enim tota intentio est aut ad bonorum fatigationem, aut ad malorum retentionem: quare et elementa saepe perturbant, tempestates in mari et in aere saepe concitant, fructus terrae corrumpunt et devastant, Apocalypsis septimo: afflictiones enim justorum semper appetunt: sed si a Deo potestatem non accipiunt, ad tentationis articulum nullatenus convalescunt. Quantum vero ad secundam tituli expositionem littera haec sonat: utrum servitus vitalis, idest vitam tribuens spirituum, scilicet animarum queat denigrari, idest uniri et vestiri ut forma ambitu terrenae faecis, idest ipso corpore, auxilio naturae, idest naturaliter. Pro cujus solutione notandum est, inter philosophos diversas de hac re extare opiniones: nam, ut refert Aristoteles primo de anima, et septimo metaphysicae, Plato posuit intellectum uniri corpori non ut formam materiae, sed ut motorem mobili, eo modo quo nauta unitur navi atque intelligentia orbi, non per modum informationis, sed per contactum virtutis, quoniam hoc contactu indivisibile tangere potest divisibile: quare dicit Plato quod homo ipse non est aliquod unum per se compositum ex corpore et anima intellectiva; sed est ipsa anima intellectiva utens corpore sicut homo utitur indumento. Commentator autem tertio de anima inquit quod copulatur nobis intellectus per continuationem intentionis intellectae, quia eadem est intentio informans intellectum et virtutem imaginativam. Sed quia hae positiones impertinentes sunt, ut patet: prima enim impertinens est ideo quoniam mobile non habet esse formaliter per motorem, quia esse mobile prius est naturaliter in actu antequam moveatur; quod enim movetur est in actu (quinto physicorum): sed homo habet esse formaliter per intellectum, ut liquet: ergo anima intellectiva non unitur corpore ut motor ut voluit Plato. Neque etiam unitur ipsi per phantasmata intellecta actu, ut vult Commentator. Probatur: species intellecta comparatur ad phantasma sicut species visibilis ad colores, secundum Commentatorem secundo et tertio de anima: ergo similis est continuatio intellectus possibilis per speciem intelligibilem cum phantasmate in nobis, et potentiae visivae per speciem visibilem cum colore in lapide. Sed haec continuatio non facit lapidem videre, ergo continuatio intellectus possibilis in nobis cum phantasmate non facit nos intelligere, ergo et cetera. Quare dicendum est cum Aristotele quod anima intellectiva unitur corpori substantialiter per informationem, ita quod est forma substantialis corporis humani, non solum dans operari sicut intelligentia orbi, sed etiam esse specificum et essentiale. Patet: quia differentia specifica constituens aliquam speciem sumitur a forma illius speciei; sicut patet ex mente philosophi secundo metaphysicae, dicentis quod contraria sequentia materiam non faciunt differentiam in specie, sed contraria consequentia formam. Modo differentia propria hominis est rationale: ergo sumitur a forma humana: sed rationale sumitur ab eo quod est intellectivum et ratiocinativum, ergo intellectus est forma corporis humani. Quare, ut dictum est in litera, servitus vitalis, idest, vitam dans, ipsa nempe anima, actus est corporis organici physici vitam in potentia habentis. Tertia an Judaicae trinae divisioni et cetera. Haec est tertia quaestionum in superiori parte cathedrae Cratonis positarum: et talis est: an potius sit acquiescendum, idest obtemperandum trinae divisioni Judaicae polorum, idest caelorum, an vero simplici partitioni, idest divisioni Aristotelicae. Notandum, uti habet Hebraica traditio: ultra planetarum orbes tres caelos constare: scilicet caelum stellatum, caelum aqueum sive crystallinum, atque caelum Empyreum: quibus omnibus super esse caelum ipsum Trinitatis theologi nostri autumant: quod idem est secundum rem cum Deo, differens ratione: nihil enim aliud est quam virtutis Dei excellentia qua continet et ambit omnia creata. Post hoc caelum Empyreum est inter omnia corpora simplicia nobilissimum, ideoque a sanctis igneum nuncupatum, non ab ardore sed propter corporale lumen in eo diffusum; ad cujus intelligentiam nulli philosophorum devenerunt, nisi forte juxta Damasceni sententiam illi solum qui dogmata Moysi legentes ea sibi attribuerunt. Hoc caelum uniforme est; quoniam sicut ante multa necesse est unum existere, sic quoque ante multiforme necesse est uniforme constare. Estque ipsum immobile quoniam uniforme bonitatem participans. Sed forte dices: omne corpus habet motum sibi naturalem. Respondeo: verum est corpus ad generationem ordinatum. Empyreum autem caelum elevatum est supra hujusmodi ordinem. Tertium vero caelum aqueum est sive crystallinum, quod Albertus opinando concedit, quoniam inter doctores multa de ipso sit diversitas, ex luce existere sicut ex complemento sui, et ex perspicuitate tamquam ex dispositione materiali. Et hoc primum motui subjacet: quare et ipsum primum mobile apud astrologos competebat nominari. Ipsumque philosophi secundum sensum solum loquentes secundum rationis convenientiam scrutati sunt tam ex parte motoris quam motus ac etiam uniformitatis. Post quod caelum firmamentum est, quod Aristoteles, licet falso, primum mobile opinatus est: et nimium falso: quoniam, ut Ambrosius ait, philosophus ille in multis quae supra lunam sunt erravit: quare nil mirum si in hoc erraverit caelum ipsum primum mobile dicendo. Qua de re concludendo dicimus: non Aristotelicae, sed Judaicae assertioni circa hos caelos, et potissime theologorum traditioni acquiescendum; et ratio est quoniam sphaerae ac caeli omnes habent quamdam bonitatem proportionatam ipsi primo; aut ergo habent ipsam proportionatam sine motu, et erit utique nobilius. Quare caelum ipsum Empyreum aut habet ipsam bonitatem proportionatam ipsi primo per motum, et hoc vel motu diverso; et erit ipsum firmamentum quod duplici movetur motu; ergo necesse erit fore aliud quod habet bonitatem proportionatam ipsi primo per motum unum: hoc autem esse non poterit caelum Empyreum quod immobile est, neque firmamentum quod duos motus continet; ergo erit quoddam prius firmamento ac posterius Empyreo, et hoc est ipsum caelum aqueum sive crystallinum, de quo dictum est, et divisit aquas ab aquis et cetera. Quarta si Iudaicae et cetera. Haec est quarta quaestionum in superiori parte sedis Cratonis positarum, quae corollario quodam ex tertia elicitur. Et dicit quod si Judaicae assertioni acquiescendum sit, quadruplex caelum distinguitur: an tunc termini, idest extremitates sive superficies eorum caelorum sint ex ipsis, idest continui, vel sint in ipsis, scilicet contigui; vel saltim quolibet, scilicet horum terminorum sit sigillatim, idest consequenter se habens. Si vero acquiescendum sit Aristotelicae traditioni qui post planetarum orbes solum octavum circulum collocat; quare, cum partes caeli totaliter moveantur, totum ipsum caelum localiter simul non movetur? Unde ad primam harum quaestionum dicendum est breviter, ipsos caelos esse contiguos; et non solum caeli superiores, sed et planetarum orbes. Hoc enim motus ipse diversus sphaerarum invehit; atque Deus optimus sic fore disponit. Sicut enim non continuari potest mobile cum immobili, sic nec ipsum primum mobile cum Empyreo caelo potest solidari, neque etiam octavus circulus qui motui diurno renititur, ipso primo mobili quomodolibet continuatur: quod certe impedit motus ipsius a primo diversitas atque motuum multitudo. Eadem etiam manerie in planetarum orbibus ratiocinari potest, tum propter motuum eorum diversitatem atque etiam sphaerarum excentricitatem: quae quidem omnia continuationem superficierum nullo modo permittunt. Ad reliquam autem quaestionum facile patet responsio. Ipsum enim caelum totum moveri ad alium locum, dupliciter intelligi potest: vel motu circulari, et dico ipsum totum moveri simul et semel ab oriente in occidens qualibet die naturali semel. Vel ipso motu recto. Et dico quod nullo modo; cum motus ille propter caelestis corporis summam perfectionem in caelum cadere non possit, cum contrarium habeat: sequeretur etiam illud absurdum, extra caelum locum fore atque vacuum: quod falsum est, cum extra ipsum nihil sit, neque locus neque tempus neque vacuum; sed ibi sunt entia optimam vitam ducentia quam perficiunt in toto aeterno. Nota: sigillatim, idest singulariter per unumquemque separatim; et dicitur quasi singulatim. Priscianus ipsum a singulis accipit, sicut ab hostiatim; communiter ergo sigillatim pro singulatim dicitur: unde propheta: qui finxit sigillatim corda eorum et cetera. Quinta cur elementorum et cetera. Haec est quinta quaestionum superioris partis sedis Cratonis qua quaeritur: cur transmutatio elementorum sit continua? Ad hujus quaestionis solutionem notandum quod elementorum quaedam symbola sunt, quaedam dyssimbola. Symbola sunt quae conveniunt in aliqua qualitate prima, ut ignis et aer in calido. Dyssimbola vero sunt quae non conveniunt, ut ignis et aqua. Unde dico respondens quaestioni: quod elementa ideo transmutantur continuo quoniam apta nata sunt ad transmutandum; haec autem aptitudo provenit aut ex convenientia eorum in qualitatibus primis, aut ex contrarietate annexa; quae quidem inter activa et passiva semper existit; quare dictum est, quod in symbolum habentibus facilior est transmutatio; non quidem ratione velocitatis, sed ratione paucitatis corruptorum; quoniam dyssimbola propter contrarietatem annexam citius transmutationem ingrediuntur. Sed dico ratione paucitatis corruptorum ipsam transmutationem fore faciliorem: quoniam in symbolum habentibus unum solum corrumpitur; ut si ex igne generatur aer, solum siccitas ignis corrumpitur; si vero ex igne et aqua, duo, scilicet caliditas et siccitas. Natura ergo non tanto laborat in transmutatione symbolorum, sicut in dyssimbolis; quamvis in dyssimbolis velocior propter contrarietates annexas, ut dictum est, transmutatio fit. Et inde secunda pars quaestionis primae partis quasi corollaria oritur; scilicet haec: cum ergo elementa continue transmutentur, utrum consistant, idest permaneant numero eadem prius erant vel non. Ubi notandum convenit quod aliquid esse idem quod prius fuerat, tripliciter intelligitur. Uno modo propriissime, quia nec in toto nec in parte est substantialiter variatum; et sic Deus vel intelligentiae sunt eadem numero quae prius fuerunt. Secundo proprie, quia pars principalior ejus, nec in toto nec in parte est substantialiter variata: et sic homo est illud quod prius fuit. Tertio large, quia dispositiones accidentales non sunt notabiliter et sensibiliter variatae; et sic defunctum dicunt esse eundem qui prius. Hoc viso, dico quod sicut nulla entia inanimata, sic neque elementa per totam suam periodum manent eadem numero secundo modo, sed bene tertio modo. Patet; quia cujuslibet talis nova forma partialis et nova partialis materia acquiritur et similiter deperditur, manet tamen consimilis multitudo dispositionum accidentalium. Quare licet nullum pedale horum elementorum existens ante millesimum annum fuerit, tamen haec elementa dicuntur continue fuisse, quia continuo apparuit consimilis dispositio accidentalium dispositionum in eis. Notandum: elementum dicitur quasi ilementum ab ile, idest primordiali materia: Deus enim primo creavit ile, et ex ile segregavit quatuor elementa. Sexta, cum unum elementorum et cetera. Haec est sexta quaestionum superioris partis cathedrae Cratonis: cujus thema hoc est: cum unum elementorum contrariorum, ut aqua, accipiat accidentalem caliditatem, quare non e contra ignis accidentalem frigiditatem suscipere possit. Et ad hoc dicendum est, quoniam ignis inter omnia elementa majoris est activitatis propter abundantiam formae; qua fit ut omnia alia in quibus non tanta reperitur activitas, sed magis passibilitas propter abundantiam materiae quae subjectum est transmutationis atque passibilitatis, in sui naturam facile reducere possit, facilius tamen quo ad proprietates appropriatas, propter contrarietatem, quam proprias; licet ex consequenti etiam ipsas proprias transmutare possit. Neque tamen e contra alia elementa in ignem ita fortiter agere valent ut ejus caliditatem ad frigiditatem reducant; et hoc insufficientia activitatis prohibente. Septima an aliqua et cetera. Haec est septima et ultima quaestionum circuli superioris sedis Cratonis; qua quaeritur an sit aliqua zona, idest hemisphaerium habitabile, alia a nostra, idest nostro hemisphaerio; et si sic, quae tamen erat primaeva nativitas hominum ibi habitantium, cum clarum sit Adam protoplastum, ad has partes haudquaquam declinasse: et insuper quis sit accessus ad eas partes atque recessus. Notandum, quaestionem hanc specialiter propter antipodes fore motam: unde antipodes populi subterranei sunt contra nos pedes habentes, ut quidam putant. Papias vero dicit antipodes dictos eo quod contrarii nostris vestigiis putantur. Quare sciendum pro quaestionis solutione; antipodes existere dupliciter intelligitur: vel ut in hemisphaerio inferiori habitent, vel nobiscum in nostro. Quoad primum intellectum dico antipodes nullo modo contra nos posse consistere, cum haec pars quam hemisphaerium inferius dicimus, aquis totaliter sit submersa; quare et septa terra dicitur eo quod Oceano circumambitur, insulaque Atlantides vocatur. Sic Marcus Cicero in somnio Scipionis omnis terra quae colitur a vobis lateribus latior: parva quaedam insula circumfusa illo mari quod Atlanticum quod magnum quod Oceanum appellatis. Cum ergo pars illa submersa sit, consequens est ut solum ea quae aquis superextat quamque incolimus sola habitatione peragratur. Quantum vero ad secundum intellectum ut ipsi antipodes in nostro hemisphaerio habitent vel saltim habitare possint, non rationi absonum est. Non tamen secundum regionum latitudinem quae ab Austro in Septemtrionem ad maximum juxta Ptolomaei sententiam in octogesimum gradum protenditur, quoniam directam compositionem quae medium requirit circuli latitudinis, terrae brevitas impediret; sed secundum regionum longitudinem quae ab oriente usque ad Occidentales fortunatarum insulas centum octoginta gradibus quod est medium circulum, extenditur, non impossibile est antipodes collocari; nam existentibus in ultimis orientis finibus meridianus eorum nonaginta gradibus ab aequinoctiali distat: similiter et existentibus in ultimis Occidentalibus locis. Quare fit, cum meridianus sit circulus sphaeram in duo aequalia secans, per utrorumque capita ac pedes ipsum protendi partibus ex oppositis; consequens ergo est Occidentales ipsos Orientalibus per diametrum componi, et hos antipodes vel antigones convenit appellari. Neque obstat si diceretur: contrariorum natura, et si unum conveniens sit, reliquum inconveniens erit; si ergo habitatio orientis erit conveniens et salubris vitae animantium, ergo sibi per circulum opposita erit disconveniens. Respondetur quod illud verum est in formaliter oppositis, non autem situaliter, sicut in proposito. Faciliter ergo adjunctum quaestionis solvitur quo quaeritur quae sit primaeva horum nativitas: dico Adam sicut et aliorum. Et similiter adjunctum alterum quis accessus et qualis ab eis recessus. Dico talis qualis ad reliquos, nisi gentium barbaries atque itinerum ignota spatia lustrantes valeant impedire. Circuli vero mappa et cetera. In hac parte Boetius ponit secundum ordinem quaestionum in cathedra Cratonis descriptarum, ad quas post primas filius inconstantiae se divertit. Et dividitur in novem partes, secundum novem quaestionum genera. Partes in processu patebunt. Et dicit primo quod mappa, idest planities, forma seu dispositio secundi circuli sedis Cratonis detinebat oculos intuentium novenaria inspectione, idest inspectione novem quaestionum, quarum scilicet novem quaestionum sive novenarum inspectionum prima quaestio continebat latitudinem zodiaci, illius caelestis circuli, modificantem, idest mensurantem qualitatem circulorum, subaudi ceterorum sphaeralium, uti sunt duo tropici duo polares atque unus omnium medius quem aequatorem sive aequinoctialem dicunt. Et dico modificantem inspective, idest secundum apparentiam que (pro et) modificantem definitive, idest essentias ostendendo colurorum, illorum semicirculorum, que (pro et) modificantem progressive, idest secundum rationis consequentiam, quantitatem totius formae, subaudi mundialis. Notandum enim est quod totius hujus literae mens est, ipsam secundam partem semicirculi cathedrae Cratonis quaesivisse circulorum universalis mundi machinae descriptionem; atque tandem ex his formae quantitatis mensurationem. Pro quorum omnium absolutione notandum est, in ipsa mundiali machina quosdam majores imaginandum fore circulos, quosdam vero minores. Majores inquam qui ipsam sphaeram ad duo secant aequalia. Minores vero duo ad inaequalia dividunt. Ex majoribus zodiacus est, quem circulum vitae sive animalium dicunt a zoes quod est animal, quoniam in ipso duodecim signa nominibus animalium nuncupata figurantur. Et hic sua longitudine sicuti quilibet sphaeralis circulus tercentum sexaginta gradus astronomica divisione continet. Latitudine vero duodecim; quos duodecim linea quaedam per medium in longum secat quam eclypticam convenit appellari. Dividiturque hic circulus secundum portiones longitudinum partibus duodecim, quas signa vocamus: quarum initium ab ariete sumens per taurum, gemini, cancrum, leonem, virginem, libram, scorpium, sagittarium, Capricornium et aquarium, divertitur quousque in finem piscium atque tandem caput arietis iterum contingat perveniri. Quare intelligendum est, ex raptu firmamenti partes ipsas zodiaceas quosdam sine dubio circulos continuo designare, non quidem reales atque colore quodam vel alia industria depictos, sed intellectuales solum atque mathematicos; quorum maximus ab utriusque polis aeque distans et ab oriente in occidentem, iterumque in orientem per caput arietis et librae extensus, aequator dicitur: verum, quia sicuti ab ipso arietis atque librae capitibus per revolutionem diurnam circulus hic consignatur, non eo minus per cancri atque Capricorni circumferentias duo tropici describuntur. Tropici inquam quasi conversivi; quoniam cum sol ad eos circulos devenerit, vel ad nos revertitur, vel saltem motu suo proprio a nobis retrocedit. Neque tamen hi circuli ex majoribus sunt, quoniam ad inaequalia sphaeram secant. Insuper sicuti ab extremis zodiaci partibus duos tropicos describi concedimus, sic quoque quoniam zodiacus circulus obliquus est atque alios a polis mundi polos suos habet, quemdam Arcticum quia circa Arctos, quemdam vero Antarcticum quia circa illam partem quae contra Arctos ponitur, circulos per polorum ipsorum zodiaci diuturnam revolutionem describi fatendum est: quorum tanta a mundi polis est aequa distantia quanta ipsorum a tropicis distantia reperitur. Rursum quia per motum solarem proprium nunc aequinoctia nunc vero solstitia contingit fieri, necesse est arcus quosdam tam aequinoctia quam solstitia distinguentes imaginari; hoc est per caput arietis atque librae et mundi polos quo ad aequinoctialia; similiter per cancri et Capricorni atque etiam mundi polos transeuntes, et hos coluros quasi semicirculi appellant. Haec autem omnia a zodiaco, ut videtur, modificationem atque designationem capiunt. Quare et sufficienter, quamvis breviter, quaestioni satisfactum fore putatur. Item mappa pictura vel forma dicitur: sic et mappam mundi didicimus (etiam togilla), dicitur a manus quasi manupia, idest manum pians. Inde mappella-lae diminutivum. Secunda an stellae fixae et cetera. Haec est secunda novem quaestionum in altera parte semicirculi cathedrae Cratonis positarum: et quaerit an stellae, scilicet illae quae in octavo caelo nutu Dei ordinatae sunt, sint fixae, idest immobiliter locatae, sic quod nullo modo moveantur quam motu sui caeli in suo superiori loco, scilicet octavo caelo; vel saltim commeantes, idest motae discernantur pervagari, idest moveri ad instar, idest ad similitudinem planetarum; hoc est an moveantur alio motu a motu firmamenti. Pro solutione quaestionis hujus advertendum, quemadmodum patet ex astrologicis demonstrationibus, Deus ipse factor atque genitor universalis creaturae a quo quidem omnis invidia relegatur, ut in Timaeo Plato censuit, non nisi pulchrum facere volens, machinam ipsam mundanam ad diversam inferiorum generationem ac vitam stellis diversis atque innumerabilibus adornavit; quasdam fixas statuens, quasdam vero erraticas. Fixas equidem non quia nullo modo moveantur; sed quoniam in suo caelo tam clavatae atque firmae consistunt, ut non alio quam sui caeli motu circumferantur: sub quibus orbium diversitate stellas locavit erraticas, idest planetas, quasi planutas, quod errorem incutiens sonat. Errant equidem non proprie, sed quoniam motus sui a motu tam primi mobilis quam etiam firmamenti qualibet die atque momento diversificant: quae quidem diversitas mortalibus errorem incutere videtur. Horum autem planetarum quaelibet proprio orbe circumfertur, orbe inquam aggregatione uno, sed pluribus circulis secundum motus cujuslibet diversitatem diverso, prout haec omnia apud astrologicas observantias Ptolomaei, Alpharabii, Thebith, Albategni et aliorum demonstrata sunt. Quibus ergo sic ut praenotata sunt collectis atque singulum singulo collibratis, facile mota quaestio absolvitur, qua quaesitum est an stellae fixae proprio vel saltim planetarum motu moveantur. Inter stellam ac sidus hoc interest: quoniam stella quaelibet singularis dicitur: sidus vero plurium stellarum collectio: haec tamen nomina apud auctores crebro confunduntur, ut stellam pro sidere, sidus que pro stella sumant. Et dicitur stella a stando: quare et stellae proprie sunt quae in firmamento situantur. Tertia an cometae et cetera. Haec est tertia ex novem quaestionibus secundae partis semicirculi cathedrae Cratonis; qua quaeritur an cometae, idest stellae cometae, rubentes, idest lucentes quodam rubore prodigialiter quo ad futuri cujusdam magni significantiam, percurrant, idest moveantur circulariter, idest motu circulari cum caeteris planetis et ad eorum similitudinem; an vero ipsae, subaudi cometae existentes destructivae, idest annihilativae creaturae, idest istorum inferiorum revertantur in suum chaos, idest in suam materiam a qua generatae sunt, et hoc permissione naturae naturantis, idest Dei gloriosi. Notandum, quod haec non aliud quaerit quam utrum cometae sint stellae vel impressiones in aere generatae. Et ad hoc respondendum dico, apud antiquos de cometa magnam fuisse diversitatem. Pythagorici enim dicebant cometam unam de septem esse stella erraticis. Anaxagoras autem et Democritus dicebant ipsam de natura caeli: sed quoniam omnis pars caeli perpetua est, sequitur cometas fore perpetuas: quod est falsum. Quare dicendum est cum Aristotele primo Meteororum, quod cometa est exaltatio ignita de natura elementari. Patet; quia cometa non est ignis nec aer, cum sit mixtum imperfectum; nec vapor, cum non ascendat ad tantam altitudinem, ergo est exhalatio. Consequentia patet; quia non videtur esse aliud. Secunda autem pars patet; quia vel cometa est de natura caeli vel de natura elementari: sed non de natura caeli, ergo de natura elementari. Patet consequentia cum majori: et minor declaratur: quia nulla pars caeli generatur vel corrumpitur (primo caeli): sed quaelibet cometa generatur et corrumpitur: ergo et cetera. Ex his ergo facile quaestioni respondetur cometas non esse stellas sed exhalationes. Et si dicatur, cometa movetur motu circulari, nulla autem elementa moventur hac specie motus, quare et cetera. Respondetur quod licet elementa non moveantur nisi uno motu ab intrinseco deducta fuga contrarii, scilicet motu recto, tamen possunt moveri naturaliter ab extrinseco circulariter per influentiam caeli; qua etiam influentia movetur cometa similiter cum aere in superiori regione circulariter. Item in textu ibi: prodigialiter: prodigium genus, idest monstrum turpe et ad vastandum paratum. Et similiter ibi, destructivae: notandum: cometae apparitionem semper magis ac malos praesignare effectus: significat, enim, ut vult Hali, in commento ultimae propositionis Centiloquii Ptolomaei, atque Aristoteles in primo Meteororum, siccitates magnas terrae nascentium, sterilitatem, terraemotum atque ventorum copiam, inundationes aquarum, mortem atque epidimiam, praelia, translationes regiorum, et legum immutationem seu novitatem sectarum; et haec omnia secundum diversarum cometarum magnitudinem figuram colorem motum locum atque durationem. Inde Seneca libro naturalium quaestionum, duas insulas praenunciante cometa submersas dicit: et ut refert Justinus, anno quo Mitridates nascebatur cometa visa est quatuor horis tanto fulgore caelum replens ut quasi ardere videretur ac solis radii obumbrarentur. Hic autem Mitridates quadragintasex annis cum Romanis bella gessit atrocia, ut inquit Valerius maximus de studio et industria; quodque Solinus autumat libro suo de mirabilibus mundi. Quid ultra? Regnante Nerone senis mensibus apparuit cometa, et idem refert Seneca ubi supra: sed quid pejus illis temporibus esse potuit quam vivere sub domino tam criminoso? De quo loquitur Joannes Salobriensis in Policratone libro primo: tanta mole imperii omnem perosus est gravitatem ut philosophiam persequens quasi majestatis imperii inimicam et nobiliora ingenia veritus, se consiliis subdidit histrionum. Quarta an naturae inferioris et cetera. Haec est quarta quaestionum secundae partis semicirculi: qua quaeritur, an complexionata, idest omnia ipsa generata inferioris naturae, scilicet elementorum contrahant virtutem, idest existentiam sive eclypsim, idest defectum ex planetis, idest ex influxu caelesti, an ex primis generantibus, idest parentibus? Quod si ex planetis, aut hoc secundum necessitatem aut saltem secundum eventum, idest a casu? Si vero ex generantibus, cum unum generantium aliquando sit album aliud quoque nigrum et e contra; quare generatum ex illis non est album et nigrum? Et similiter si sic, quare generatum assimilatur quandoque in extremitatibus, supple, corporis, ut manibus pedibus et reliquis, similiter quoque sexu patri et in ceteris moribus assimilatur parturienti, quandoque vero neutri generantium, subaudi, assimilatur? Pro absolutione hujus quaestionis atque quarumlibet partium ejus, advertendum est quod in rebus ipsis generandis atque producendis in esse triplex assignandum est formale principium: scilicet ipsum principium primum et principale quod est ipsa causa prima quae est regens moderans atque ordinans ipsas causas secundas, uti apertissime Boetius in tertio libro de consolatione, metro nono, inseruit cum dicit: o qui perpetua mundum ratione gubernas: terrarum caelique et cetera. Ab hoc quidem principio dependet caelum et tota natura (duodecimo metaphysicae); atque ab eo cunctis derivatum est esse et vivere, his tamen clarius, his vero obscurius. Est et aliud principium instrumentale: vel ipsa corpora caelestia, per quae licet Deus optimus per se solum cuncta disponat, uti sacra testatur auctoritas, tamen quantum ad executionem inferiora per superiora dispensat. Qua de re dictum est primo Meteororum quod oportet istum mundum inferiorem esse contiguum superioribus lationibus, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Est etiam tertium rebus principium quod seminarium dico: hoc autem principium virtus est in animatorum semine consistens sicut in artificiato artifex: et vocatur haec a quibusdam philosophis virtus formativa, a quibusdam disjunctiva, a quibusdam vero imago mundi. Haec autem tria principia sic se habent in animatorum productione ut inferiori per superius influatur, et non convertitur. Quare quantum hic sufficit dicendum est, quod omnia etiam generata virtutem ipsam periodum atque eclypsim sumunt ab ipso principio seminario veluti principio quodam immediate moto ab influentia caelestium corporum nutu ac voluntate causae primae: neque tamen, nisi ipsa causa prima sic disposuerit, haec quadam coacta necessitate fieri aestimandum est: quoniam impressiones causarum naturalium in effectibus secundum recipientium modum recipiuntur; inferiora autem sunt fluxibilia et non semper eodem modo se habentia propter ipsam materiam quae est in potentia ad plures formas. Et hoc est, ut refert Albertus primo mineralium, quod Plato voluit, cum dicit, formas ipsas secundum merita materiae recipi. Et hinc Ptholomaeus in Alarba: effectus stellarum incertos et diversos esse, quia inferioribus influxu proveniunt per aliud et per accidens: per aliud, quia per virtutes elementares quas primo informant; per accidens, quoniam non proveniunt ad inferiora nisi per esse universale quod est confusum et incertarum dispositionum. Et idem Ptolomaeus in quadripartito: rursus nec aestimare debemus quod superiora procedunt inevitabiliter ut ea quae divina dispositione contingunt et quae nullatenus sunt vitanda nec non quae veraciter et ex necessitate proveniunt. In Centiloquio etiam dicit: haec judicia quae tibi trado sunt media inter necessarium et possibile. Absoluta ergo haec quaestionis pars est an complexionata ipsa ex planetis vel a primis parentibus virtutes atque periodum suscipiant; quoniam tam ab his quam ab illis, licet diversa ratione. Similiter si ab ipsis planetis, an necessitate vel a casu. Restat ergo ut diversa natorum erga parentes assimilatio quomodlibet absolvatur. Et dicendum causam assimilationis horum vel dissimilationis, tam ex influentia caelestis corporis quam etiam materiae recipientis has impressiones; similiter multas causas concomitantes atque superioribus annexas confirmari. Et hinc Hippocras dicit, ut refert Galenus, quod omnis substantia sit ligata et conjuncta in planetis et signis et nexibus quatuor elementorum. Et ideo Nectanebus naturalis Alexandri pater cum matre sua Olympiade tempus observans coivit sole leonem intrante et Saturno in taurum; a quibus planetis filium suum volebat recipere figuram et potestatem. Quinta quae est proportio motus et cetera. Haec est quinta quaestio secundae partis semicirculi sedis Cratonis; qua quaeritur quae sit proportio, idest habitudo motus ad motum per planetas: hoc est qua habitudine se habeat motus unius planetae ad motum alterius; et quae sit connexio, idest ordinatio eorumdem, scilicet planetarum, ut scilicet quis eorum sub vel supra in corpore caelesti ordinetur. Pro quaestionis hujus solutione notandum, quod motus planetarum diversus est quemadmodum eorum orbes diversi demonstrantur: ex diversitate enim motuum necessario in diversitatem orbium deveniri philosophis visum est. Inter autem omnes planetas Saturnus omnium tardior est: qua propter et ipsum senem propter motus tarditatem dicunt, quoniam cursum suum annis triginta, solum perficit. Juppiter vero post hunc planeta benevolus motum suum annis duodecim complet. Mars tribus. Sol vero omnium medius anno uno; similiter et Venus. Mercurius similiter inter omnes laboriosus anno: luna vero superiorum faex atque inferiorum puritas, mense tantum. Quare paucis concludendum, cum quaeritur quae proportio motus unius planetae ad motum alterius, quod eadem est proportio quae est numeri cujuslibet ad quemlibet. Hoc autem curiosius indaganti, ad arithmeticorum recurrendum est codices atque geometrarum; in his enim nedum horum sed et quorumlibet proportio uberrime perdocetur. Ordo autem planetarum sub octavo circulo his versibus communiter memoratur: octo sunt sphaerae quas sic poteris retinere: caelum stellatum, Saturnus, Juppiter et Mars, sol, Venus et Mercurius; ultima luna subest. Item nota: proportio nihil aliud est quam duarum quantitatum, quantaecumque sint, ejusdem generis certa alterius ad alteram habitudo. Et dicitur ejusdem generis, ut numeri ad numerum, lineae rectae ad lineam rectam, superficiei ad superficiem, corporis ad corpus: non enim linea superficiei vel corpori proportionatur: quare etiam nulla diametri ad costam proportio reperitur, quamvis reperibilis, ut vult Aristoteles. Sexta, cum Saturnus inter planetas et cetera. Haec est quaestio sexta hujus secundae partis semicirculi sedis Cratonis, qua quaeritur: cum ita sit quod Saturnus inter planetas saevissimus sit Venusque benignissimus; an benignitas unius, scilicet Veneris venientis ex opposito, supple, aspectu qui est per diametrum circuli, retardet, idest temperet atque refrenet malignitatem alterius, supple, Saturni. Pro hujus quaestionis solutione dicendum. Inter planetas quosdam malivolos, quosdam vero benivolos juxta traditiones sapientium dici. Malivolus ut Saturnus qui et falce armatus depingitur veluti naturae viventis inimicus, ac Martem quem Deum belli ponunt, et ob eorum malignitates eos infortunia vocant, quoniam nato atque cuilibet exordio infortunam machinantur. Benivolos vero Jovem quem et heroum atque magnatum significatorem dicunt: similiter et Venerem totius benivolentiae significatricem: qua propter eos fortunas dicunt. Et ex his solum in praesenti de Saturno et Venere quaestio est. Ad quam respondendum: quod Venus nullo modo ex opposito aspectu malitiam Saturni minuit: quoniam maxima est apud sapientes quod fortunae cum aspiciunt malos minuunt eorum impedimentum, et hoc si ex amicabili aspectu aspiciant: amicabilis autem aspectus solum trinus ac sextilis est. Mali autem cum bonos aspexerint ex quarto vel opposito, bonorum benivolentiam fortiter impediunt, quoniam aspectus malorum atque ab aspectu malo. Et tantum de hac quaestione. Septima, cum corus naturaliter et cetera. Haec est septima quaestionum secundae partis semicirculi saepe dicti; qua quaeritur, quoniam corus, alia (littera habet Notus, et verius) ille ventus Australis sit naturaliter frigidus et siccus cum a parte Australi et a polo Antarctico deveniat, cum nobis apparet contrarius, scilicet humidus ac calidus. Pro cujus quaestionis solutione notandum, duodecim esse ventos, secundum philosophum secundo Meteororum: et hoc secundum duodecim caeli signa sub quibus sol discurrens commovet et facit cessare ventos: et hi communiter his versibus recitantur: flant subsolanus Vulturnus et Eurus ab ortu, circius occasu, Zephirus, Favonius afflant, atque die medio Notus haeret Africus Austro. Ac Boreas, Aquilo veniunt, et corus ab arcto. Atque omnium horum ventorum materia est exhalatio calida atque sicca. Quapropter nulli ex substantia sua dicuntur frigidi atque humidi, sed solum ratione mixtionis eorumdem cum aere: et ad illius mixtionis propositum loquitur littera cum dicit: cum Notus sit naturaliter frigidus quantum est de sua primordiali mixtione cum aere frigido quoniam in zona frigidissima juxta polum Antarcticum oritur quae prae nimia ejus frigiditate inhabitabilis dicitur, quare ergo nobis apparet calidus? Dico quoniam dum perflat zonam torridam, quae sub aequinoctiali est, calorem sibi assumit, et quia versus meridiem venit ubi est major aquarum copia et loca vapore et rore plena, humiditatem contrahit et acquirit alienam: unde apud nos calidus et humidus reperitur; et ipso flante aer praedicto vapore repletus in pluvias frequentius resolvitur. Octava quaestio, quae sit elementorum et cetera. Haec est octava quaestionum secundae partis saepe dicti semicirculi cathedrae Cratonis, qua quaeritur quae sit connexio idest conjunctio proportionalis elementorum. Pro cujus quaestionis solutione advertendum, ipsa elementa proportionibus quibusdam colligari atque ordinari numeralibus, prout etiam Boetius ipse in de consolatu philosophico, libro tertio, metro nono testatur, cum inquit: tu numeris elementa ligas, ut frigida flammis, arida conveniant liquidis; ne purior ignis evolet et mersas deducant pondera terras. Sicut enim duo numeri conveniunt in uno numero proportionali medio, sic duo elementa contraria in duabus qualitatibus, conveniunt in uno elemento medio proportionali. Exempli gratia in numeris quadratis bis duo sunt quatuor, ter tria sunt novem. Accipe ergo unum numerum qui sic excedat quatuor primum quadratum sicuti secundus, scilicet novem, excedit numerum inventum; et est sex secundum eamdem proportionem. Et dicitur proportio sesquialtera vel emiola. Sicut enim sex continet quatuor et medium de quatuor, sic novem continet sex et medium de sex. Eadem est elementorum proportio: nam ignis et aqua in duabus qualitatibus contrariis sunt, et haec colligantur uno medio, scilicet aere, qui sicut convenit cum aqua in humiditate, sic etiam convenit cum igne in caliditate: quare sequitur quaestioni propositae fore satisfactum. Nona quaestio, quis solis et cetera. Haec est nona et ultima quaestionum secundae partis semicirculi cathedrae Cratonis, qua solis et lunae meatus atque eorumdem effectus mirabiles indagantur. Pro cujus enodatione materiae standum arbitror potissime sapientum astrologorum assertioni; qui a veritatis tramite haud quaquam deviantes Deum optimum maximum inter ceteras stellas duo luminaria, scilicet solem et lunam mundo praefecisse autumant: quod etiam sacra atque vetusta testatur auctoritas atque quotidiana comprobat experientia: tribuitque eis motum inter se difformem sicuti et aliis quinque planetis sub signorum cingulo: quandoque enim a terra et seinvicem elongata sunt, quandoque approximant, quandoque seipsis conjungunt, quandoque elongantur, aliasque et ad alia divertuntur motu, prout in theorematibus astrologorum et praecipue Ptolomaei jam dudum certissime demonstratum est. Insuper dedit eis potestatem omnium generandorum atque generatorum: similiter super eorum defecta, quas ob res non absurde dictum est ab Aristotele cum inquit: secundum accessum et recessum solis in octavo circulo fiunt generationes et corruptiones in istis inferioribus. Opus enim substantiae solis maximum est, tum propter corporis sui magnitudinem quae terram centies sexagesies sexies excedit, ut etiam supra diximus: similiter et luminis sui formalitatem: ab ipso enim veluti a fonte indeficienti cetera sidera lumen certum est mutuare. Quae et alia paucis metriculis complecti cupiens Martianus Capella sic solem alloquitur: ignoti vis celsa patris vel prima propago, fomes sensificus, mentis fons, lucis origo, regnum naturae, Deus atque assertio divum, mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi et cetera. Quare et secundum Pythagoricos cor caeli dicebatur. Luna autem maris et aquarum et omnium quae ex eis sunt domina atque moderatrix constituta est: quod pluribus experimentis tam in mari fluminibus quam etiam in vegetabilibus acceptum est: horum enim humiditas maxima est, uti cucurbitarum atque medullarum humanorum ossium ac omnium viventium; astrorumque sapientes res multas in suis virtutibus experti sunt quemadmodum suis scriptis posteritati reliquerunt; similiter et medici, certificantes omnes aegritudines aut ad bonum aut ad malum secundum sexdecim loca circuli quae luna praetergraditur, quomodolibet terminari. Quo spiritu primo pronosticorum ait Hippocras: est quoddam caeleste in quo opus ipsum medicum praevidere. Cujus si tanta est prudentia, mirabilis est nimiumque stupenda et cetera. His autem omnibus ut praemissa sunt intellectis, consequens arbitror ultimam hujus secundae partis et similiter omnes alias absolvisse quaestiones. Quare ad tertiam et ultimam semicirculi partem est accedendum. Ultima semicirculi planities et cetera. In hac parte Boetius ostendit tertium ordinem quaestionum in cathedra Cratonis descriptarum, ad quas sicuti post primas ad secundas filius inconstantiae arripiendas se divertit: sic quoque ad has, tam primis quam secundis fastiditis, tandem se devolvit. Et dividitur haec pars secundum quaestionum numerum in hac ultima semicirculi parte descriptarum. Partes patebunt in processu. Et dicit quod ultima planities, idest superficies semicirculi proponebat, subaudi, quaestiones quae sequuntur. Notandum, quod fere similes quaestiones sunt quae apud Virgilium his versibus memorantur. Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, obicibus raptis rursusque in seipsa residant. Defectus solis varios lunaeque labores, unde hominum genus et pecudum, unde imber et ignis, Arcturum Plejadas Hyadas geminosque triones. Quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, et quae tardis mora noctibus obstet. Potestque prima pars literae nostrae metro legi sic: cur tremor in terris? Cur concremat aera fulgur? Cur maris exundat rabies gustusque malignus et cetera. Cur tremor in terris et cetera. Haec est quaestio prima hujus ultimae partis, qua causae terraemotus sciscitantur. Et dicendum quod, cum de terraemotu fit sermo, non est intelligendum quod totius elementi terreni ascensus fiat sive descensus: neque etiam aestimandum terram ipsam moveri circulariter et caelum quiescere, et sic de singulis; quoniam terraemotus hujus impossibilis omnino est: quoniam ut 2 Meteor. vult Averrois, etiam si omnes dii descenderent in terram, hoc modo movere non possent: sed aestimandum est terraemotum ipsum esse ruinam tremorem atque titubationem, pulsionem, perforationem, scissionem et subversionem, uti vult Albertus, ex exhalatione calida et sicca in terra praeclusa atque petens exitum. Unde considerandum, quoniam sol et stellae calefacientes generant ex terra exhalationes multas quae interdum non habentes facilem exitum ratione frigiditatis aut pluviarum claudentium seu constringentium poros invicem fugientes contrarium congregantur et fortificatae per antiperistasim violenter cum magno impetu exeunt causantes terraemotum. Potest etiam fieri terraemotus ab exhalationibus ventosis intrantibus terram de nocte propter fugam contrarii: quae faciunt consimilem motionem clausis poris terrae a frigiditate noctis. Cur concremat aera fulgur et cetera. Haec est quaestio secunda hujus ultimae partis: et ea quaeritur quare fulgur concremat ab effectu aera. Hoc tantum quaerere est quae sit causa generationis fulguris atque coruscationis. Unde nota, secundum Aristotelem in Meteoris coruscatio comprehendit fulgur et fulmen: nam proprie dicta coruscatio est apparitio subita vaporis subtilis inflammati evanescentis in aere sine descensu ad terram. Fulgur vero est ignis subtilis, grossior tamen corruscatione ad terram descendens, quae herbas penetrat atque res molles, ut refertur tertio physicae Algazelis: fulmen vero est vapor ignitus compactus et solidus impetuose cadens, majoris vis quam fulgur: perurit enim quod tangit, penetrat et urit, dividit, scindit, et nihil corporale ei resistit. Quare dicit Isidorus: quod fulgere idem est quod ferire. Haec tamen tria non differunt essentialiter, cum sint de eadem materia specie, de eadem causa effectiva specie, scilicet caliditate et frigiditate. Solum autem accidentaliter differunt, ut supra dictum est. Quare expressa causa generationis unius omnium generatio prodita est. Quare dicendum cum Aristotele, quod haec omnia causantur ex vapore aggregato in nubibus et earum vehementi collisione attrito et inflammato; et secundum diversitatem hujus vaporis propter admixtionem diversam terrestreitatis vel non, diversificantur solum accidentaliter, ut dictum est: quare et cetera. Cur maris exundat rabies et cetera. Haec est tertia quaestio hujus partis: qua quaeritur quare rabies, idest aestus maris exundat, idest abundanter excrescit et decrescit. Vult dicere quae est causa fluxus ac refluxus maris. Et advertendum mare fluere atque refluere tripliciter intelligitur: uno modo ab Aquilone in Austrum et e converso. Secundo agitatione ventorum. O naturaliter et regulariter omni die naturali bis. Primus fluxus ac refluxus est, propter aquarum in eis locis abundantiam atque elationem; et ideo cum aqua naturaliter fluit in locum decliviorem, necesse est aquam in Austrum fluere. E contra vero fluit ab Austro in Aquilonem propter aquam ibi multum tumefactam et consequenter virtute solis multum elevatam. Secundus fluxus violentus est ad omnem differentiam positionum. Tertius autem fluxus est ab influentia lunae quae tam lumine quam influentia hujusmodi causat fluxum ac refluxum. Et quod hoc sit verum quo ad lumen, patet: quoniam rarefactio et tumefactio maris videntur esse ratione luminis lunae, cum omne lumen sit calefactivum et rarefactivum. Quantum vero ad influentiam similiter patens est, quoniam luna suo solo lumine hunc fluxum causare non posset. Patet: quia si sic, tunc in quadraturis major esset fluxus et refluxus quam in conjunctione: quod experientia falsum est; necesse ergo est una cum lumine influentiam coagere, ut sic lumen cum influentia sint causae fluxus atque refluxus hujusmodi. Est igitur dicendum, quod sicut anima per caliditatem alterat cibum et per aliam virtutem ipsum attrahit, ita cum fluxus dicat tumefactionem et alterationem, luna mediante lumine tumefacit mare et per virtutem occultam ipsum attrahit, sicut magnes ferrum ab oriente in meridiem atque ab occidente ad angulum noctis, a meridie autem in occidens et ab angulo noctis in oriens restituit, quia luna suis virtutibus per amplius directe non respicit mare, et sic quodammodo privative dicitur causa refluxus: quare et cetera. Gustusque malignus et cetera. Haec quarta quaestio de salsedine maris quaerit unde causetur. Quare juxta Aristotelis sententiam notandum, prout ipse vult in libro de sensu et sensato: sapor est passio humidi a sicco terrestri; ita quod ex alia et alia mixtione sicci terrestris cum humido resultat alius et alius sapor. Quare cum salsedo sapor sit, necessario provenit ex mixtione sicci terrestris cum humido, sed non simpliciter sicci, sed adusti: quod patet in lixivio quod non fit excellenter salsum nisi fiat fortis calefactio et adustio cinerum, et similiter de urina, uti apud medicos probatissimum est: quare posita aeternitate mundi, necessario ponitur mare esse salsum: in eo enim est multum terrestre adustum derelictum exhalatione calida et sicca, et est ibi quodammodo aqua pura admixta superveniente calore solis decoquentis et facientis humidum elevari, ut patet ad experientiam; ergo et cetera. Et bene dixit posita aeternitate mundi: quoniam si mundus creatus fuerit, postea per magnum tempus mare salsum nequaquam existebat. Quae natura sit pennatorum et cetera. Haec quaestio quinta quaerit de his avibus quae hyeme recedunt a nobis et aestate revertuntur. Ad quod dicendum, quod ex his avibus sunt communiter hirundo atque ciconia et id genus; et sunt ex avibus parum caloris naturalis habentibus quae minime a frigoribus praeservari possunt, ceduntque in introitu hyemis ad regiones calidiores, quibus tam victu quam aeris salubritate confoveri possint duce natura. Quid grandinis rotunditas et cetera. Ad hanc quaestionem sextam dicendum, grandinem continuo ad rotunditatem declinare eo quod generatur ex nube divisa in guttas quae fugientes contrarium tendunt ad rotunditatem, quae est figura prima atque perfectissima ut alias habet declarari. Et est impressio quae non generatur nisi in media regione aeris; quoniam non in suprema propter excessivum calorem, nec infima propter remissam frigiditatem ex reflexione radiorum solarium: multa enim et grossa materia non nisi per excessivum frigus congelari potest: quare solum in media regione aeris generatur. Nivis prolixitas etc., idest longitudo quoniam non sicut grando ad rotunditatem tendit. Ad hanc quaestionem septimam dico quoniam nix generatur ex vapore elevato sursum ad principium secundae regionis aeris, et ibi iste vapor congelatur propter frigiditatem, non tamen excessivam, et propter defectum solis ipsum ad superiorem partem vel medium secundae regionis attrahere non valentis: qua propter cadit in terram ita debiliter congelata et spongiosa atque rara, de quo quaestio quaesivit. Nebulae potentia et cetera. Ad hanc octavam quaestionem dicendum, prout refert Aristoteles, nebula est impressio facta ex resolutione nubium resolutarum in aquam pluvialem: vapores enim sic resoluti dispersi per singulas aeris partes ac diffusi nebulam gignunt et inducunt: et quanto terrae est vicinior tanto spissior est, et obscurior; a terra vero elevata magis est solis pervia: et ideo minus frigida et obscura: ipsa autem totaliter a sole attracta in materiam nubis convertitur; et ideo futurae pluviae est significativa et cetera. An virtus lapidum et cetera. Hac quaestione de virtute lapidum quaeritur, an scilicet lapidum, virtus ex conspectione lapidum sit vel ex ipsa materia. Pro cujus quaestionis solutione praemittendum est, id quod a philosophis peritissimis jam longe ostensum est, omnis lapidis materiam esse, aut speciem cujusdam terrae aut speciem quamdam aquae: vincit enim in lapidibus alterum istorum: et secundum diversam victoriam diversi lapides generantur occurrente super ipsa duo virtute minerali lapidum quam formativam dicunt: sicut enim in semine animalis quod est superfluum nutrimenti descendit a vasis seminariis vis formativa animalis quae format et efficit animal, et est in semine per modum illum quo artifex est in artificiato, sic est etiam in materia ipsa aptata lapidum virtus formans et efficiens lapides et producens ad formam lapidis hujus vel illius: haec autem virtus formativa in materia ipsa lapidum generatur et causatur ex virtute stellarum infusa ipsi loco, et haec omnia in fractione et commixtione lapidum reperta sunt. Quare quaestioni satisfaciendo dicimus: cum virtus ipsa elementaris quae materia lapidis est, paucissimas, post se relinquat operationes atque pene surdas atque etiam infinitas pene et nobilissimas virtutes, ut effugare venena, pellere anthraces et similia quae ex virtute elementari esse non possunt in lapidibus consistere clarum est, concluditur necessario virtutem lapidum esse ab ipsa forma substantiali primo intenta a natura, atque ab ipsa virtute formativa a virtute caelesti loco infusa in materiam ipsam elementarem introducta, non quidem ab elementis uti ab Alexandro Graeco Peripatetico opinatur, quoniam elementa operari non possunt nisi qualitatibus primis: virtutes autem lapidum ad qualitates primas reduci non possunt. Neque etiam ab ipsis ideis virtus lapidum est, ut Plato voluit, qui omnia inferiora ideata dicit a superioribus ideis quas separatas et mirae potentiae esse dicebat. Illae enim sunt quae generant quicquid generatur, ut asserit: licet falso, uti de hoc alias jam longe disputatum est. Sed ut pretactum est prout etiam vult Hermes philosophorum pater et proles Indorum, virtus lapidum primo ex virtute stellarum et imaginibus earum est secundum modum jam dictum per infusionem circuli Alarbe, descenditque haec virtus in res naturae nobiliter et ignobiliter, nobiliter quando materiae recipientes has virtutes fuerint superioribus magis similes in lumine et perspicuitate. Ignobiliter quando materiae fuerint confusae et faeculentae in quibus quasi opprimitur virtus caelestis. Sic secundum diversitatem influxus illorum superiorum diversas virtutes lapidum fore constat, sic sapphirus suam, adamas suam, carbunculus quoque atque magnes quilibet suas operatur virtutes: quare etiam dicendum adamantinam virtutem ex hac superiori constare virtute, non autem ex approximatione ferri ad ipsam; quamvis ut virtutem operetur approximatio ista requiratur. Et tantum de hac quaestione. Quid pluviae dulcedo et cetera. Hac quaestione quaeritur causa dulcedinis pluviarum. Ad quod dicendum, quod calor solis attrahens superius aquam et vapores ipsos calefacit atque digerit, ex qua digestione generatur dulcedo in aquis illis sic attractis quas aquas pluvias appellamus. Putei hyemalis caliditas et cetera. Ad hanc quaestionem dicendo secundum sententiam Alberti magni, licet dissonam quasi ab Aristotelis sententia, notandum ipsum elementum terrae duas habere crustas, unam interiorem quae est calida propter exhalationes illic inclusas, et aliam exteriorem quae est frigida propter frigiditatem ad eam expulsam a caliditate crustae interioris. Et tunc dico quod aqua fontium in aestate frigidior est quam in hyeme. Et ratio est quia in aestate crusta exterior terrae est multum frigida propter duplicem antiperistasim; scilicet extrinsecam aeris calidi et intrinsecam crustae interioris calidae. In hyeme autem est calida propter caliditatem expulsam ad eum frigiditate aeris circumstantis, propter quod aqua illic existens et inde exiens in hyeme tepida redditur ubi in aestate est excellenter frigida. Et similis ratio reddi potest de aqua puteali: et haec est sententia Alberti. Visus triplex et cetera. Haec quaestio quaerit quae est triplex visus emissio? Quod tantum sonat: ex quo videntium triplex genus est: aliqui enim acute vident, alii acutius, tertii acutissime: quae causa redditur tam diversorum visuum? Et ad hoc respondendum, nobiliter advertendum est quod in organo visus quidam nervus est quem opticum dicunt in quo virtus visiva consistit: non quod si oculi eruerentur oculi adhuc viderent, quoniam oculi hominis sunt videndi instrumenta; sed quoniam in nervo illo fortitudo est visionis ut et aliis partibus corporis nervi corporei sustentatio sunt corporis atque robur. Unde dicendum quod illi qui habent oculos in superficie capitis maxime ab hoc nervo distensos, veluti quodammodo a sua fortitudine elongatos, acute vident: non quod acutum excellentiam dicat, sed visionem ipsam dumtaxat ponat. Illi autem qui habent oculos aliquantulum fixos vident acutius sicuti ad nervum opticum magis appropinquantes. Illi vero qui oculos habent bene fixos atque in capite quasi inclusos, quoniam lineam et nervum opticum qui est visionis fortificatio proxima attingunt, acutissime vident. Vel posset aliter responderi: quod haec diversitas oritur ex diversitate organorum visus in magnitudine atque parvitate: oculi nempe magni et extensi debilius vident quam parvi, propter dilatationem atque disjunctionem ipsorum radiorum visualium, cum omnis visio fiat per radios, ut in perspectiva habet declarari; adunatio ergo vel disjunctio radiorum visualium debilitatem vel fortitudinem visionis generat, cum certum sit omnem virtutem unitam fortiorem seipsa dispersa fore et cetera. Colorumque concretio etc., idest inspectio, ut hoc nomen verbale a concerno derivetur. Et quaerit haec quaestio de ipsius visus objecto quod est color, non quidem stricte sumptus, ut scilicet est extremitas perspicui in corpore terminato prout ipsum definit Aristoteles in secundo de anima et in primo de sensu et sensato, ut albedo et nigredo et hujusmodi qualitates resultantes ex mixtione quatuor qualitatum primarum, quamvis tunc lux per se non videretur sed color ipse communiter sumptus qui est qualitas per se immutativa visus sub ratione visus; et sic lux et lumen dicuntur colores a philosopho, secundo de anima. Sic etiam de colore loquitur philosophus primo de sensu et sensato, dicens: omnia corpora colore participant. Nec non etiam astrologi dicentes astra diversis coloribus colorari. Et tantum de hac et per consequens de omnibus quaestionibus in sede Cratonis secundum diversas semicirculi partes motis atque depictis, ad quas persolvendas filius inconstantiae fastidiendi animo minime valebat, ad aliud hujus inconstantiae genus se divertit, prout in textu proximo apparebit. Cum igitur et cetera. In hac parte Boetius post praedicta quartum diversionis sive mutabilitatis genus inconstantiae filii ostendit, dicens: cum solutio istarum quaestionum difficilium praedictarum non posset adimplere, idest perficere animum mutationis, idest filii inconstantiae; postpositis, idest dimissis praedictis omnibus, proposuit, supple, animo subjugari uxori, hoc est matrimonium contrahere; sed quia ductus in taedium, idest attaediatus undique ab omni parte virginibus, respondit parentibus his versiculis: improbo corruptas, lectos detestor aniles, nil mihi cum torva virgine: solus ero. Corruptas quo ad viduas dicit. Aniles vero lectos, quo ad vetulas refert: quod autem de torva virgine dicit expone, idest aspera, secundum Huguitionem: virgines enim asperae ad corrumpendum sunt. Et his omnibus refutatis atque spretis, concludit, solus ero, supple, sine conjugio. Spretisque praedictis. Et hic quintum instabilitatis genus ipsius inconstantiae filii adnectens dicit: spretis praedictis, utpote, idest sicut solutionibus difficilibus, supple, quaestionum praemissarum, filius inconstantiae inquit, ego insistam, idest intendam de cetero, idest deinceps (adverbium est) difficilibus praeceptis, idest documentis Ptolomaei illius astrologorum principis: sed, supple, inquit cum gradus, idest illae portiones signorum, supple, caelestium atque discursus, idest varii motus planetarum sine altitudine turris non possunt comprehendi faciliter visu, quid faciam? Et prorsus desperans, miserum, inquit, est me esse hominem: utinam, optantis est, possem exuere humanitatem, atque asinitatem, idest naturam asini induere, et hoc specie permutata. Notandum, quod Ptolomaeus de quo in littera non Lagi filius regis Aegypti extitit: de quo Augustinus, decimooctavo de civitate Dei, dicit, quod multos Judaeos in Aegyptum transtulit, neque Philadelphus quem et studiosissimum dicunt; sed vir Alexandrinus philudensis sapientiarum Almagesti dignissimus demonstrator, atque multorum voluminum astrologiae, scilicet quadripartiti, Alarbe, cosmographiae, opticorum, planispherii imaginum atque aliorum plurimorum editiones nobilissimas posteritati reliquit. Hic idem Ptolomaeus, sicuti et sui praedecessores plurimi, Hermes scilicet atque Azarchelus et alii, totalem caelestem circulum duodecim signorum imaginibus quo ad eam partem quam zodiacum dicimus compleri descripsit; quodlibet autem signum triginta gradibus secuit: ad quorum graduum notitiam cum filius inconstantiae fastidio retentus pervenire minime valuit, similiter quoque planetarum motum, humanitatem in asinitatem optabat permutari, aestimans melius sub rudi atque indocili asinitate vitam bestialem degere quam sub Dei imagine creatoris mirabilia indagare. Sit ergo discipuli summa et cetera. In hac parte Boetius ex exemplo praeintroducto totius praecedentis capituli seriem epilogando concludit, dicens: ne omnia ista quae praemisimus tam de inconstantiae filio quam aliis, in hoc atque praecedenti capitulo exemplariter recitatis quoquam contingant, sit discipuli summa subjectio magistratui, sitque discipuli attentio exercitii, et hoc quo ad primum in quo subjectio ipsa constare dignoscitur cum animi benivolentia, et illud pro secundo, atque docilitate ingenii quo ad tertium, que (pro et) evitatio, idest fugatio specierum luxuriae, scilicet quae in coitu quae in ornatu atque quae in crapula atque comessationibus consistunt, prout haec atque alia in proximo praecedenti capitulo edocta sunt; atque sit discipuli professio debita, idest ordinata felicis constantiae. Et bene felicis; quoniam haec sola est qua quis praemium sui laboris dignum consequitur, consecutumque felicius stabilitur, prout haec et alia in principio capituli hujus non incongrue adducta sunt. Quare de hoc capitulo tertio atque praecedentibus dicta sufficiant.


Caput 4

[88959] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 4 Omnia siquidem superius expedita et cetera. Hoc est capitulum quartum hujus libri totalis. In quo Boetius post supradicta determinat de sagaci scholarium provisione. Et dividitur hoc capitulum in duas partes principales. Nam in prima determinat de sagaci scholarium provisione; et hoc quo ad eos scholares qui rerum copiis praestant, atque necessariis omnibus pleno cornu abundant: in secunda vero facit hoc idem, sed quo ad illos qui paupertate gravati quotidianum victum labore atque industria mendicare coguntur, ibi, ne paupertatis. Prima pars adhuc in tres partes dividitur. Nam primo facit hoc quod dictum est quo ad ea quae complexiones scholarium respiciunt. In secunda quo ad ea quae res ipsas exteriores personam subsidiantes et famulos concernunt. In tertia vero quae socios fideles contingunt. Secunda, ibi, cum autem indiscrepans. Tertia, ibi, prudentis vero. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo quoddam prius dictum circa subjectionem discipuli erga magistrum reassumit, ibi, felicis discipuli et cetera. Prima adhuc in quatuor, secundum quatuor complexionum genera. Partes patebunt. Et primo continuans se praecedentibus dicit quod omnia quae superius expedita sunt ipsa sunt infixa, idest data et dicta ad scholarium informationem: nunc vero, quoniam ipsa natura per se non est sufficiens in speculando nisi affuerint res secundae, quarum fortuna est domina; ideo tractandum est breviter de sagaci provisione scholarium; et hoc ne penuria atque egestate a doctrina atque studio quomodlibet retrahantur. Sed, cum complexio humani corporis consistat suffulta, idest munita phlegmate sanguine cholera et melancholia, his dico quatuor humoribus corporeis; necesse est quemlibet, scilicet hominem elicere, idest extrahere, supple, ex his quatuor humoribus praeeminentiam, idest dominium quoddam quo denominetur: vult dicere, ex quo humanum corpus ex his quatuor humoribus constituatur, necesse est, cum hujusmodi humores alter ad alterum sint contrarii, quoddam in ipso corpore dominari quod ipsum denominet, ut scilicet sit aut melancholicum, aut phlegmaticum, aut cholericum, aut sanguineum. Notandum: humor est corporum sensibilium materiale principium. Et sunt in corpore humano quatuor, ut jam dictum est, qui, ut dicit Joannicius, vocantur elementorum filii, eo quod unusquisque eorum, ex eorum originaliter constet qualitate. Hi quatuor humores in quantitate et qualitate aequalitatem proportione debita observantes, omnia corpora sanguine habentia perficiunt, nutriunt ac custodiunt in debita consistentia sanitatis; sicut e contrario, ex eorum inaequalitate sive infectione infirmitatem generant et inducunt. Fuerunt enim hi humores necessarii ut dicit Galenus super aphorismis Hippocratis, eos chimos vocans, necessarii multum ad corporis constitutionem, ad ipsius regimen et conservationem atque continentiae deperditorum in corpore restaurationem: neque tamen aequalibus virtutibus simpliciter in corpore sunt subsistentes, cum oppositi essent; ergo simul stare non potentes; sed solum proportionali aequalitate, ut sic inter eos unus illorum dominium observet: quare dictum est in littera: necesse est quemlibet elicere praeeminentiam etc. idest habere quemdam humorem in se plus ceteris dominantem. Melancholico vero pigritiei et cetera. In hac parte Boetius ostendit specialiter quomodo discipulis ac scholaribus secundum suam complexionem debet provideri circa studium, victu, vestitu, atque loco, quo ad eos specialiter qui in humore melancholico plus ceteris superstare noscuntur. Et dicit quod opportunum est, idest congruum melancholico subjecto pigritiei studere locis secretis et angulosis, idest angulis plenis, quoniam ipsi sunt timidi naturaliter: et ideo si in latis atque spatiosis domibus studio vacarent atque a longe umbras respicerent, in timorem possent adduci, atque tandem studio frustrari. Locis etiam carentibus strepitu; et hoc propter debilitatem complexionis quae non est capax tumultus: locis etiam parum lucis recipientibus, hoc est obscuris; et hoc ob visus debilitatem: et summarie omnibus in locis solitariis et his quae huic complexioni magis convenire noscuntur. Insuper opportunum est ipsi melancholico praecavere saturitatem, idest ciborum repletionem declivem ab effectu, idest onerosam: et hoc propter debilitatem virtutis digestivae, cum in ipsis calor naturalis tenuis sit atque paucus: natura vero frigida admodum superabundat. Et similiter opportunum est ipsis praecavere caenam seram, idest tardam; et opportunum est ei gaudere potibus mediocribus, prout desiccatio studii exegerit, idest desiderat, ut scilicet acuitatem atque fumositatem non habeant, ut est vinum fumosum quod omnino contrarium est suae naturae, sicuti et cujuslibet. Ipsum enim, sicuti et in praecedentibus jam edoctum est, studium atque contemplationem obnubilat, atque a via doctrinae prorsus abducit. Sed nihilominus opportunum bene est ipsum conservari, idest nutriri plenaria, idest copiosa receptione potus, et hoc prout desiccatio studii requirit; ne protervitas, idest curiositas nimii studii, supple, quod exsiccativum humoris est radicalis sicuti et quaelibet cura generet phthisim (hunc morbum) anhelam, idest anhelantem strictitudine thoracis, idest pectoris. Notandum: melancholicus a melancholia dictus est, quae est sanguinis nigri cum felle mixtio, et est complexionum pessima: dicitur nempe a melan quod est nigrum, et chole, fel, eo quod est ex nigri sanguinis faece, admixta abundantia fellis. Inde melancholicus: cujus proprietates et mores atque natura communiter his versibus recitantur: invidus et tristis, fallax, luteique coloris, non expers fraudis, timidus, dextraeque tenacis: quoniam parcus est. Assimilaturque haec complexio terrenae complexioni, quae frigida est et sicca; sic et melancholica. Et licet haec complexio teterrima sit, ut praedictum est, non eo minus affirmandum est pene omnes viros claros qui aliquid laude dignum posteris reliquerunt, hac complexione abundasse, cum complexio haec bonam praestet memoriam propter aquam et terram, ut ex mente probat Raymundus Lullius in suo opere astrologiae: aqua enim, ut inquit, est restrictiva avara et impressiva, et terra est subjectum spissum in quo durat impressio specierum quae memoratae sunt: homines ergo melancholici maxime disponuntur ad magnas scientias acquirendas, et hoc propter multiplicationem plurium specierum: hincque non absurde putandum est majorem partem philosophorum melancholicos extitisse. Quod attendens philosophus libro problematum ait: quicumque excellentes fuerunt viri aut secundum philosophiam aut politicam aut poesim aut artes vocentur melancholici: etenim Hercules fuit hujus naturae, et occupantur ab aegritudinibus quae sunt a nigra cholera: ideo epilepticorum aegritudinem ab Hercule antiqui sacrum morbum et Herculem vocabant. Nota: phthisis est ulceratio pulmonis cum consumptione totius corporis: stringit nempe haec ulceratio cannam pulmonis, qua fit inspiratio atque respiratio aeris, et hinc phthisim anhelam, idest anhelantem convenit appellari ut in littera, inde phthisicus. Item thorax pectus est vel pectoris pars illa quae est a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam, quia ibi arcanum sit, idest stratum quo cetera arcentur. Dicitur etiam thorax lorica alias. Unde Job duodecimo: subsistere non poterit nec hasta nec thorax. Et desinit accusativus in em, vel in a, indifferenter, ut thoracem vel thoraca, et accusativus pluralis in es, vel in as, ut thoraces vel thoracas. Unde Virgilius in decimo: tela trecenta viri et bis sex thoraca petitum et cetera. Phlegmaticus vero et cetera. In hac parte Boetius insinuat quis locus studii et quae dispositio nutrimenti competat phlegmatico. Et dicit: vero (pro sed) phlegmaticus potest informari praeceptis studii in aedibus, idest domibus, vigentibus strepitu, hoc est murmure atque clamore, atque domibus capacissimis lucis, hoc est domibus amplis apertis atque lucidis. Et haec quo ad locum. Potestque sustentari, idest confoveri poculis plenioribus, scilicet plenis et abundantibus, et hic continens pro contento positum est, poculum pro poto: et potest confoveri cibariis omnigenis, idest omnium generum: et haec quo ad victus dicta sunt. Et sequitur: et si esset fas, idest licitum dicere, ipse phlegmaticus deberet permolliri mensurnus, idest in mense semel accessu venereo, idest coitu. Notandum: ex quo complexio haec phlegmatica aquae simillima est, ideo frigida et humida collocatur: quare somni multum appetitiva ex superabundantia aquae et frigiditate; hinc non immerito congruum reputatur phlegmaticum locis tumultuosis atque lucidis informari; quoniam si in locis quietis atque obscuris studio incumberet, citissime natura complexionis instigante somnolentia detineretur. Sed quoniam complexio sua propter frigus atque humidum oblivionis germana consistit, conveniens est ipsum poculis atque cibariis calidis atque omnigenis, similiter et actu venereo qui confricatione sua calorem excitat confoveri atque permolliri; ut sic quod natura negat ciborum atque potuum diversa et opposita tribuat exhibitio: habentque spermatis abundantiam; qua propter non indecens est ipsos post mensem actu venereo exhilarari. Conditiones etiam phlegmaticorum atque natura simul et mores his versibus communiter memorantur: hic somnolentus, piger, in sputamine multus, nil retinens sensu, pinguis, facie color albus. Sanguineus autem et cetera. In hac parte Boetius ostendit quis locus studii et quae dispositio nutrimenti competat sanguineo. Et dicit: sanguineus autem, cujus compago, idest conjunctio vel compositio complexionis, est favorabilior, idest melior ceteris, quia temperatior atque purior propter sanguinis dominium potest adaptari omnibus aedibus vel locis: et hujus signum quasi subdens ait: quoniam ipsum, scilicet sanguineum novimus saepius confoveri quaestione gravissima, idest difficillima, ludendo, quam si occilaret, idest videret atque respiceret parietes hircis, idest oculis obliquantibus, idest obliquis: quasi dicat: quoniam novimus saepius plus proficere sanguineos ludendo quam profunde meditando. Dehinc restringens hoc quod dixerat, dicit: tamen non est semper confidendum in hoc, supple, praenarrato: et decet, idest decens est et opportunum hilarari, idest laetificari hunc scilicet sanguineum, cibariis gratissimis atque potibus levioribus: sic enim sua complexio expostulat quae levitatibus gaudet atque laetitia, cum aerea sit calida atque humida ex natura. Nota: ex quo sanguineus hilaritatem atque laetitiam continuo desiderat propter bonitatem suae complexionis quae calida est et humida, quibus scilicet caliditate et humiditate vita hominis plus constat, conveniens est ipsum omnibus locis amoenis laetis atque mundis adaptari. Illud autem quod dicitur sanguineum plus ludendo quam meditando proficere, non absurdum est: facit nempe hoc ingenii sui vivacitas quae in subjecto molli suae imaginationis radicatur: neque tamen ita stabiliter intellecta atque comprehensa retinet sicuti melancholicus, propter complexioni admixtam humiditatem quae potius oblivionis quam memoriae mater est: plus tamen phlegmatico retinet propter calorem humiditati admixtum. Et horum sanguineorum conditio natura atque mores facile his metris denotantur: largus, amans, hilaris, ridens, rubeique coloris, constans, carnosus, satis audax luxuriosus. Alia litera habet: cantans carnosus et cetera. Notandum, prout refert Svetonius, hirquus est oculorum angulus ubi putredo colligitur: et quia quidam ex nimia lascivia solent retorquere oculos ad hircos, inde dicitur hircus hirci caper animal lascivum cujus oculi ad libidinem in transversum aspiciunt et ad hircos retorquentur. Item hilaro, idest laetifico: unde Macrobius: verba non minus quam vinum hilarant convivium: et corripit la. Unde Horatius in epistolis: oderunt hilarem tristes tristemque jocosi et cetera. Cholericus vero pallide et cetera. In hac parte ostendit Boetius quis locus studii et quae dispositio nutrimenti competat cholerico; et dicit: cholericus vero subjectus plerumque, idest saepius pallidae effigiei, idest faciei, supponatur, idest submittatur, semper, idest continuo, solitudini, idest loco solitario, et hoc ne ipse commotus auditu nimii strepitus effundat bilem, idest iram in totam cohortem, idest societatem; et sic laedat, idest offendat venerabilem majestatem magistratus, et exclamans in laesionem magisterii inquit: o quam vitanda est laesio ista magistratus. Et haec circa locum dicta sunt. Hinc circa nutrimentum versatur dicens: et nos novimus sustentari hunc grandiori coena atque deliniri, idest nutriri potu fortiori. Et circa hoc cautelam observandam ostendit dicens: sed tamen cavendum est, supple, in exhibitione cibi atque potus hujusmodi ne extrahatur, idest excitetur ex mentibus rabidis, idest furiosis, istius, scilicet cholerici error, idest confusio litis, et hoc ex potus hujusmodi ministratione: quasi dicat: summopere praevidendum est ne nimia potus exhibitio choleram ejus nimium commoveat atque accendat, ne sociis lis atque guerra horum occasione suscitentur. Nota: prout dicit Constantinus in Pathognom. libro nono capite secundo: si corpori dominetur cholera, cutis erit glauca vel citrina; et hoc est quod in litera dicitur: cholericus subjectus pallidae effigiei et cetera. Suntque ipsi qui dominium hoc in humore patiuntur generaliter iracundi animo, immansueti leves instabiles impetuosi; quas ob res solitudini abdicari jubentur prout litera sonat ne bilem in socios effundant: et expone bilem, idest iram. Est enim bilis, ut volunt grammatici, irae sedes vel amaricatio ex fellis commotione procedens. Sic et in Persio: turgescit vitrea bilis, idest ira. Proprietates autem atque mores hujus cholerici communiter his versibus memorantur. Hirsutus, fallax, irascens, prodigus, audax, astutus, gracilis, siccus, croceique coloris. Nota: cohors licet proprie multitudinem rusticorum significet, ut sic major cohors quingentos, minor vero tercentos contineat; communiter tamen pro qualibet multitudine consuevit accipi sicuti et in litera acceptum est. Si autem et cetera. In hac parte Boetius antipophorizando cuidam tacitae quaestioni respondet: posset enim quis dicere: multa satis de complexionum manerie praemissa sunt: o Boeti, qua autem via in cognitione harum determinate deveniendum sit, haud quaquam determinatur: quid amplius? Cui quaestioni Boetius respondens ait quod si societas scholarium sit ignorans assignare, idest discernere qualitates, idest complexiones quae ex quatuor qualitatibus derivantur, ut supra monstratum est, consulat theoricos, idest sapientes medicos, et his consultis sine dubio se cognoscat atque complexionem suam. Pluribus autem mentibus est intimatum Graecum illud gnothi seauton quod in Latinum versum tantum sonat quantum cognosce teipsum, quod de caelo processisse legitur. Unde Macrobius libro primo de somnio Scipionis: de caelo, inquit, descendit gnothi seauton idest scito te ipsum. Felicisque discipuli discretio et cetera. In hac parte Boetius quoddam prius dictum circa subjectionem discipuli erga magistrum reassumit secundum quod subjectio ipsa potissimum ad aptitudinem ejus circa magistrum adminiculatur. Et duo facit. Nam primo debitam discipuli erga magistrum subjectionem uberius quam ante commonet. Secundo circa hoc cuidam tacitae quaestioni respondet, ibi, si autem. Et dicit primo: discretio felicis discipuli gaudeat subjici, idest supponi magistratui, idest magistro que (pro et) diligat eum metuendo et existat, idest sit fidelis ei, supple, tam verbo quam opere, nec existat ei Albinus, idest non insequatur mores atque violentiam Albini qui nefando scelere magistro suo, uti superius jam explicatum est, manus injecit violentas, scilicet detrahendo ei sub obtuitu, idest aspectu picturatae, idest pictae dilectionis. Et deinde quasi invehendo contra tales dicit: quid est ergo nequius, idest pejus atque sceleratius hujusmodi detractore? Vae interjectio est execrantis vel maledicentis, vae detractori magistratus. Inde revertens ad persuadendum scholaris reverentialem erga magistrum subjectionem, dicit: scholaris etiam assurgat, scilicet reverenter magistro suo venienti, etiam si fuerint mille cum eo in consortio; et hoc salutando eum pro loco et tempore que (pro et) scholaris ipse inclinet caput suum in obedientiae signum, que (pro et) assequatur eum, scilicet magistrum, et hoc si jubeat, idest mandet, que (pro et), supple, scholaris inserat, idest immittat se mansioni, idest habitationi ejus, scilicet magistri cohabitando cum ipso si potest, ut sic ipse scholaris castigatus, scilicet magistri praesentia non solum se remordeat, idest castiget atque mores comprimat, verum (pro sed) etiam confluat, idest accedat ad eum inquirendo, supple, de dubiis occurrentibus, et hoc cum locus et tempus, idest opportunitas circa haec affuerint. Notandum: etiam sicuti in superioribus tactum est, ad hoc ut magister metuatur atque revereatur debet in se quatuor habere principaliter. Primum quod sit scientia illustratus: et hoc est quod sapientiae decimoseptimo dictum est: antequam loquaris, scilicet docendo, disce prius audiendo. Secundum quod humilis et benignus; et hoc dicit Gregorius in canone hoc habet vigesima sexta dist. Tertium quod sit innocentia decoratus: quoniam, ut ait Gregorius homelia sexta libro secundo: cum vita docentis despicitur, et ejus quoque doctrina contemnitur. Hinc Seneca epistola septima: plus homines oculis quam auribus credunt. Quartum quod sit experientia certificatus, ut scilicet recte doceat et artificialiter unumquemque secundum suam capacitatem et secundum cujuslibet artis exigentiam. Et haec omnia clarius in principio sexti capituli hujus declarabuntur. Si autem discipulus et cetera. In hac parte Boetius cuidam tacitae quaestioni respondet. Et dicit quod si discipulus nequeat adhibere magistro suo praesentiam impeditus ac retractus tum propter mansionis distantiam, tum propter causam alterius rei sicuti tamen esset necessarium secundum prius dicta: quid agendum? Scholaris ipse, supple, si haec facere nequeat, habeat semper dicticas has tabulas promptiores, idest promptas lateri, ve (pro vel) cedulam, scilicet papyream vel pecorinam, quibus scilicet vel dictica vel cedula imprimat, idest inscribat diligenter id quod noverit, idest senserit, idest intimatum, idest declaratum, supple, a magistro vel alio quovis propriae suae conscientiae, idest intellectui, que (pro et) inquirat, idest interroget, cum scilicet magistri habuerit copiam, explicite, idest manifeste dubitatum. Notandum: dictica est multifoliaris tabula dictatoribus apta. Et dicitur a dicto-as, quod rhetorum est: unde quidam: clerice, dicticam lateri teneas ut amicam. Cum autem indiscrepans conveniensque et cetera. In hac parte secunda primae partis principalis hujus capituli postquam Boetius ostendit quomodo scholaribus providendum sit sagaciter in his quae complexionem eorum respiciunt, nunc vero demonstrat quomodo providendum eisdem sit in his et circa ea quae res exteriores personas subsidentes et famulos concernunt. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est circa res ipsas. Secundo circa personas, ibi, lotricum et cetera. Et dicit: o quam, idest quantum consentaneum, idest congruum atque proficiens est sanitati, scilicet scholarium componere, idest coacervare in unum secundum facultatem, idest divitias, subaudi suo determinato tempore vel in aestate fragmenta salis atque lignorum, in autumno, idest in hoc anni tempore copiam vindemiae, idest vini, in messe, idest tempore messis trituram, idest bladum. In Capricorno vero, idest in ea parte anni qua sol Capricornum ingreditur congeriem, idest copiam, et hoc dico cum indiscrepans, idest concordans atque conveniens connexio, idest conjunctio commensalium affuerit annua vel citior, idest brevior voluntas secundum propositum commorandi. Et hujus causam subjungens ait: et praedicta ideo ita conquirenda suis sunt temporibus, ne auctionarius, idest revenditor infirmet anhelitum, supple, scholaris mucore, tali lanugine, artocopi, idest panis; et ne acor, idest corruptio insipidi vini confundat secreta cordis. Similiter quoque ne rancor, idest ranciditas carnium lanistae, idest macellarii corrumpat que (pro et) defectus lignorum contrahat, idest gelu constringat membra, et quod est deterius, ne auctionarius, idest revenditor ingrassetur, idest ditetur assiduis incursibus, idest accessibus pro rebus necessariis particulariter in dies comparandis. Deinde cuidam tacitae quaestioni respondens dicit: forte dices tu: ea quae diximus circa provisiones faciendas tam pro scholaribus quam eorum commensalibus nonne etiam commoda sunt si magistro impartiantur? Cui respondens ait: quod exhibere magistratui, idest magistro necessaria, scilicet quo ad victum corporis prout facultas, idest copia scholaris suppetit, idest requirit, est magna discipuli commoditas. Et rationem subjungens inquit: et hoc ideo ne dum magister ipse inhiat, idest intendit executioni, idest informationi ejus, scilicet discipuli, indulgeat, idest vacet comparationi rerum venalium. Nota: citus-a-um, idest velox brevis vel repentinus. Sic in Ovidio de arte: arte citae veloque rates remoque reguntur, arte levis currus, arte regendus amor. Et Horatius in sermonibus: cita enim mors venit aut victoria laeta. Nota: inter acorem mucorem nidorem atque poedorem hoc interest, prout hoc metro continetur: mucor panis, acor vini, rancor quoque carnis, nidor ab assata fit carne, sed pede poedor. Item artocopus panis dicitur cum labore factus, ab artos quod est panis et copos labor: dicitur etiam alio significato pistor quasi artifex panis: sic apud Juvenalem sumitur cum ait: salva sit artocopi reverentia. Indulgere et inhiare in ante habitis exposita sunt. Lotricum autem vetularum et cetera. In hac parte Boetius post praedicta ostendit qua manerie scholaribus ipsis in personis famulantibus providendum sit. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est quo ad vetulas lotrices. Secundo quo ad famulos subsidiantes, ibi, hospitium et cetera. Et dicit primo: remotio, idest elongatio vetularum lotricum, idest pannos lavantium, est appretianda summopere que (pro et) accessus, scilicet earum vetularum quanto est rarior, idest tardior, tanto salubrior. Et rationem subdens inquit: quoniam ne dum, supple, ipsa venerit suggerat, idest latenter in aurem scholaris consulat aliquid inquinatum, idest pollutum, quo scilicet animus scholaris a studio verteretur; vel etiam ne ipsa extrahat a mancipio, idest famulo permollito, idest inclinato verbis vetulae, scilicet ex substantia domini. Et hoc ideo quoniam clementia mancipiorum rara reperitur; sed in agone, idest necessitate in qua amicus comprobatur, rarior constantia mancipiorum reperitur. Vae interjectio maledicentis est. Vae inquam mancipio, idest famulo seducenti, idest decipienti; in quo scilicet famulo dilectio dominantis, idest domini confidit plenarie. Et invehendo contra talem dicit: quid tali foedius, idest detestabilius? Quoniam uti Seneca refert, ipso nihil efficacius ad nocendum domino reperitur, cum sit familiaris inimicus. Quid etiam tanto scelere gravius? Quasi dicat: nihil. Nota: agon-onis, pugna mortis dicitur. Unde canitur: in agone triumphali et cetera. Hic autem pro necessitate captum est. Hospitium mundum et cetera. In hac parte Boetius de provisione famulorum subsidentium exequitur. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo contra infidelitatem malorum famulorum invehitur, ibi, quid mancipio et cetera. Et dicit primo quod hospitium, idest habitatio munda, supellex, idest utensilia domus munda, thoral, idest lecti cooperimentum dealbatum, supple, omnia ista sunt componenda, idest procuranda atque disponenda decenti vultu, idest decenti ordine atque dispositione prudentia mancipii, idest famuli considerantis exitus, idest fines rerum dominicarum, mancipii dico assistentis, idest intendentis semper sedulitati, idest curae dominicae, idest domini: quasi dicat quaecumque procuranda atque disponenda sunt in scholarium maceritiis atque necessariis, haec omnia componenda sunt atque procuranda providentia atque solertia fidelis famuli, non famuli infidelis atque nequam qui facie picturata operas praestat domino: quoniam, ut subdit in litera, nil crudelius mancipio subtrahente et infideli. Nota: supellex-lis, dicitur substantia vel facultas et omne instrumentum et ornamentum domus; et scribitur uno p, quoniam primam syllabam corripit. Unde Horatius: vel jam dudum splendet focus tibi munda supellex. Item thoral, a thoro dictum est, et est longa mappa vel quicquid in lecto sternitur. Quid mancipio subtrahente et cetera. In hac parte Boetius post praemissam bonorum famulorum provisionem, nunc invehendo contra malos et quantum cavendi sunt prosequitur, ponens tria genera ex his prae ceteris fore fugienda. Et dividitur in tres partes, secundum haec tria famulorum genera. Nam in prima docet fugiendos servos latrones. Secundo bilingues, ibi, servus bilinguis. Tertio crudeles, ibi, servorum siquidem. Prima in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo proposita exemplo confirmat, ibi, cunctos terreat. Et dicit primo quod famulus latro atque fur summopere ab hospitio removendus est, quoniam nihil hoc mancipio subtrahente crudelius reperitur. Quod exemplo Elymacis confirmans subdit: quod si exempla petis, infelix Elymax ille scholaris infidelis dictus ab elimando, idest corrodendo, et hoc dico contrahens, idest accipiens nomen a re, scilicet corrodendo, hic Elymax terreat cunctos, supple, dominos ne sibi similes in famulatum coemant. Hic nempe Elymax cum recepisset munera Nicostrati illius sui magistri, primo servivit ipsi vultu blandiore, idest blando atque placido, et hoc ministrans, idest procurans omnia superius de fideli famulo dicta ad nutum, idest voluntatem, supple, domini que (pro et) servivit dico existens fidelis primo tempore atque etiam promittens se fideliorem fore in futurum, sed mente subdola: quare quicquid fidelitas Nicostrati praedicti possedit commissum est, subaudi, ad disponendum infidelitati ipsius, scilicet Elymacis. Sed quid plura? Cum infelix providentia, idest astutia atque calliditas nequissimi Elymacis vidisset cuncta sibi suppeditari, idest gubernanda atque disponenda committi, ipse Elymax infidelitatis servus intimabat, idest insinuabat auribus dominicis, idest ipsi domino omnia alimenta carnium omnia fomenta piscium ceterarumque rerum venalium commercia fere appretiata, idest empta plus duplo quam essent: qua quidem infidelitatis rabie tanto institit, ut sic hausit, idest in suos usus convertit incrementa totius substantiae, idest facultatis dominicae, que (pro et) traxit Nicostratum ipsum in summam, idest extremam egestatem atque diuturnam, idest quotidianam exclamationem et infestationem creditorum, qua scilicet exclamatione et molestatione nihil menti, scilicet debitoris imprimitur amarius, vae ergo insaniei, idest furori creditoris. Cum autem omnia haec Nicostratus tum extremam egestatem atque creditorum furores incidisset, tandem penuria sua ipsum in cognitionem erroris, idest facinoris sui Elymacis perduxit: vero (pro sed) ipse Nicostratus convenit, idest in causam vocavit Elymacem super errore, idest facinore suo, sed tarde. Quo, idest qua conventione, audito, idest percepta, Elymax ipse prorupit statim in verba contumeliosa, idest injuriosa, que (pro et) sepelivit, idest infodit mucronem, idest ensem in visceribus domini et quae prius obmiserat, idest reliquerat hinc secum asportavit que (pro et) reliquit corpus ipsum dominicum, idest domini devorandum, idest lacerandum canibus. Deinde invehens Boetius contra hunc Elymacem, dicit: en idest ecce quantum scelus, idest peccatum impietas detestabilis, idest detestanda proditoris perpetravit, scilicet magistrum suum nedum bonis singulis expoliando verum etiam contumeliis afficiendo atque tandem post necem nefariam corpus dilaniantium atque devorantium rabiei relinquendo. Notandum est quod convenire multa significat quae his metris communiter recitantur: convenit alloquitur decet, it simul assimilatur, exigit ad causas, vocat et compellit, inestque, pangit, adunatur et adunat, conveniens est. Item mucro cujusque rei acumen est. Et dicitur a macros quod est longum: unde saepe pro gladio ponitur. Et sunt synonima ensis gladius mucro spata romphaea et cetera. Servus bilinguis procul expellatur et cetera. In hac parte Boetius secundum genus improborum servorum fugiendum fore ostendit. Et dicit: servus bilinguis, idest fallax et duplex expellatur procul. Et nequitia, idest fallacia ipsius servi bilinguis eminente, idest apparente deponatur statim, idest mox, quamvis etiam, idest non obstante quod si existat conjunctus, supple, domino proximitate consanguinitatis vel alio quocumque vinculo proximitatis. Notandum, quod nulla pestis ad nocendum efficacior est quam servus nequam atque domino duplex et inimicus: ipse enim noscit conscientiam domini atque secreta familiae meditatur, seducit dominum atque per adulationes impedit ne videat orientem, scilicet ne veritatem agnoscat, suadetque occidentis intuitum et opera tenebrarum. Nota: bilinguis a bis et lingua dicitur sicut trilinguis; et dicitur qui duas linguas loquitur; et per similitudinem bilingues fallaces et duplices dicuntur, qui aliud in corde aliud in ore habent. Unde Graecista: duplicis ac cordis homo dicitur esse bilinguis. Servorum siquidem crudelitate et cetera. In hac parte Boetius tertium genus servorum improborum fugiendum fore declarat: et dicit: servus crudelis etiam fugiendus est quoniam quidem nos Boetius vidimus multos sociorum, idest scholarium incurrere jacturam, idest grave damnum crudelitate, idest malitia horum servorum crudelium: sunt enim litium exsuscitativi atque pacis destructivi. Nota: licet jactura proprie nautarum sit, tamen pro quocumque damno alicui per violentiam illato capi potest, et sic in proposito captum est. Creditoribus autem summa et cetera. In hac parte Boetius circa praedicta atque etiam dicenda quoddam de creditoribus scholarium inserit, ut ostendat qua manerie circa hos agendum sit, dicens: cum necessitas ipsa coegerit ut scholaris ipse a creditoribus res ipsas pro vitae sustentaculo mutuo receperit, quid agendum? Scholaris inquam summopere prospiciat ut commendatio summa sui exhibeatur creditoribus, hoc est ut se summopere creditoribus suis exhibeat commendatum que (pro et) caveat, ut fiat solutio, idest solvat debitum praefixae, idest statutae diei, idest termino pagamenti atque solutionis. Scholari enim cui copia, idest fortuna non arriserit, supple, in bonis ipsis exterioribus quorum ipsa est domina, pleno cornu, idest abundanter et affluenter: o quam dulcis est translatio, idest praestatio creditoris que (pro et) exhibitio, idest traditio, suffragii, idest adjutorii, affinium, idest amicorum. Notandum: circa hoc quod dicitur, pleno cornu, quod cum Hercules vellet deducere filiam cujusdam regis quae dicebatur Dejanira, fluvius Achelous quem transire debebat in diversas formas se mutavit. Cum autem ultimo in tauri speciem se transformasset, Hercules ipso dejecto unum sibi cornu abstulit, quod copiae, idest deae fortunae sacrificavit, quo quidem cornu fortuna mortalibus res exteriores impartiret: et hinc tractum est quod dicitur fortunam pleno arridere cornu et cetera. Notandum: creditor dicitur qui alienam fidem sequitur mutuatam pecuniam numerando. Generaliter autem dicitur ille qui ex causa quacumque alienam fidem sequitur; et dicitur creditor qui credit debitori, debitor vero dicitur cui creditur. Prudentis vero scholaris et cetera. Haec est tertia pars primae partis principalis hujus quarti capituli. In qua Boetius postquam ostendit qualiter scholaribus ipsis sagaciter providendum sit tam circa ea quae scilicet ejus complexionem respiciunt quam etiam scilicet in his quae res ipsas exteriores respiciunt ut sunt personae subsidiantes concernunt: nunc in hac parte facit hoc idem quo ad socios; et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo dicta sua exemplis confirmat. Prima in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo utilitates dictorum enarrat, ibi, quid melius et cetera. Et dicit primo: constantia prudentis, idest sapientis scholaris gaudeat semper aliquo consorte, idest socio speciali bono non ficto neque adulationis nota depravato, cui scilicet socio possit detegere, idest aperire conscientiam, idest mentem propriam, quique scilicet socius subveniat, idest succurrat, supple, scholari fortuna existente nubila, idest adversa que (pro et), qui scilicet socius exhibeat, idest praebeat se sedulum, idest diligentem subsidio, supple, scholari, urgente, idest premente morbo, scilicet aliquo; et qui disponat, idest ordinet facultates, idest res ipsas scholaris superstites, idest relictas; et hoc si tetra, idest fera caligo mortis affuerit. Quod si evadat vivus, idest convalescat, possit sustentari, pasci, idest ali, deliniri, idest confoveri, consolari, idest praestolari cubitum duci, diversis etiam partibus procurari, idest disponi et ordinari ab eo, scilicet socio: et haec in adversa valitudine dicta sunt. Vigente vero valitudine, idest sanitate et robore, gaudeant, idest gaudere valeant libellis, supple, suis permutatim, ut sic amborum omnia communia sint, et gaudere valeant quaestiunculis, idest dubiis et interrogationibus doctrinalibus inter eos causa discendi exortis certatim, scilicet nunc arguendo nunc replicando, aliaque et alia peragendo quae in scholastico certamine utilia dignoscuntur: que (pro et) gaudeant gradatim, idest ordinarie commendabili recordatione de qua in primo capitulo sufficienter dictum est cum triplex recordatio dicebatur; et dico gaudeant conversim, idest mutuo et alternatim felicitate castigationis, idest felici castigatione, ut scilicet se mutuo in enormibus charitative corrigant castigent atque reprehendant; et his omnibus gaudeant dico obsequendo dulciter, idest plane sine omni disturbio variis et diversis generibus jocorum consilio Catonis inquientis: interpone tuis interdum gaudia curis, ut possis animo quemvis sufferre laborem: ut scilicet mens amoenitatibus atque gaudiorum jocis alternatim refoveatur que (pro et) ut integritas mutuae dilectionis, idest socialis amoris sic, in tali modo maneat, idest permaneat inter eos ut scilicet ros, idest amor primaevi temporis sit instillans, idest continuo infundens vel inguttans, in medio autem temporis sit inundans, idest effluens, vero (pro sed) amor ille socialis existat inebrians, idest satians et replens in fine. Vult dicere Boetius: talis sit amor inter eos sicut ros qui primo instillat, secundo inundat, tertio inebriat: sic quoque amor eorum in dies excrescat. Notandum, quod socius hic de quo Boetius in littera loquitur, non dyscolus non bilinguis neque crudelis fore debet, sed ille de quo Seneca loquens ait: nullius boni possessio jucunda est sine socio. Qui certe conditiones proprietatesque quas fidelis amicus in se habere debet juxta illud, amicitia sublata tollitur omnis jucunditas ab hac vita. Quarum prima est quod sui et consocii idem nolle idemque velle existat: de quo philosophus octavo politicorum: amicorum idem nolle et velle est; et Tullius contra Salustium: amicorum est, si veri amici fuerint, idem velle et idem nolle: amicus et enim est alter ego. Secunda est mori pro socio: de quo Varro in sententiis: pro amico saepe mori contingit. Tertia inseparabiliter consocio adhaerere: de quo sextus Pythagoricus: amicus minime erat ille qui pro amico aliquando nisi mors interveniat separatur. Quarta est noxia praecavere: de quo Apulejus Platonicus libro de politico et civili: socius vulpinus est qui socio suo non praecaverit a periculo et delicto. Perfectus ergo socius est qui socio suo circumspectiones adhibet et cautelas. Notandum: Boetius appellat fortunam nubilam, idest obscuram sive caecam: depingebatur enim fortuna antiquitus caeca quoniam ex improviso accedit et recedit, vel quia caecum reddit hominem extollendo eum in prosperis et deprimendo in adversis. Et eadem pene verba sunt in de consolatione, libro primo, metro primo, cum inquit: nunc quia fallacem mutavit nubila vultum et cetera. Nota, teter-tra-trum, idest niger vel ferus: sic in cantico: tetrum chaos illabitur. Quid enim dulcius et cetera. In hac parte Boetius ponit utilitates quae ex conquisitione socii fidelis oriuntur, dicens: quid enim dulcius, idest jucundius est, quidve praeclarius, idest lucidius, quid quoque melius, subaudi, hoc sociali amore atque consortio? Quasi dicat: nihil. Et rationem hujus subjungens ait: quoniam nulla adoptio, idest conjunctio amoris praestantis, idest veri et perfecti praestat, idest admittit finem, idest terminum favoris, subaudi, sed in aevum est duratura. Et tunc antipophorizando et cuidam tacitae quaestioni respondendo dicit: posset enim quis dicere: supra proxime dixisti quod mutua inter socios debet esse quaestiuncularum certatio: verum si haec certatio quamdam invidiam ingesserit, numquid haec socialis nexus erit dissolutiva? Ad hoc respondens dicit, quod si invidia secundum quid imperfecta evenerit in discendo, haec certe gratuita est quoniam est intellectus acuitiva; quare societatis hujusmodi nullomodo destructiva: si vero simplex, idest perfecta invidia irrepserit, quod in vera societate, haud quaquam contingere fas est, haec certe est consumptiva proprii auctoris. Notandum: Boetius in littera praetendit talem rationem. Illud cujus favor et tranquillitas in aevum est duratura illo nihil est lucidius: amor verus socialis est hujusmodi; ergo et cetera. Major nota: minor patet in littera. Notandum, circa hoc quod dicit, invidia simplex proprii auctoris est consumptiva, inter omnia vitia minus excusabilis est invidia quoniam virtutum semper est impugnativa: hinc Tullius in rhetorica: virtutis comes est invidia: et item alius: semper virtutes invidia sequitur, feriuntque summos fulgura montes. Hoc vitium Daemones habent humanae invidentes proli, quorum filii perditionis sunt homines mundi, alterius bonum proferre dolentes, quibus mox est omne proximorum appetere dicentes illud Ovidii primo de arte: fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet. Cujus quidem vitii rabiem acerbi livoris, ut Claudianus ait in majori, nulla quies placare potest praeterquam auctor proprius. Et inde Horatius in epistolis: invidus alterius rebus marcescit opimis, invidia Siculi non invenere tyranni majus tormentum. Quoniam, ut in littera Boetius ait, proprii auctoris consumptiva est. Cum autem mei parentis et cetera. In hac parte Boetius supradicta exemplo a seipso accepto confirmat dicens: cum providentia mei parentis misisset me Athenas ad has scholas universales Graeciae ob causam studii, promittens ut assolet (parenthesis est), idest ut fieri solet, consolari me, supple, Boetium ejus alloquio, idest ejus litteris paucis diebus, idest infra paucos dies, ego Boetius inveni Athenis unicum custodem et ducem vitae meae, nomine Favonium, denominatum scilicet non a vento Favonio sed a favore, idest amore. Hic nempe Favonius cum inspexisset primo me, supple, Boetium fatigatum, idest fessum itinere, et vidisset me considerantem, idest meditantem diversa, atque inspexisset me suspirantem creberrime, idest saepissime, tandem quaesivit cujus essem, idest cujus gentis, que (pro et) adduxit me secum consolans me curialiter, et hoc dico inquirendo breviter si ob studii causam illuc scilicet Athenas venissem, et cujus facultatis, supple, si dives aut pauper, cujusque professionis, idest scientiae, ostendendo mihi Boetio post triduum, idest post tres dies nomina vicorum Atheniensium atque confraga, idest tortuositates angiportorum illorum vicorum strictorum ubi scholae stabant atque scientiae exercebantur, ut quidam sentiunt, vel confraga, idest clamores aut loca clamorosa angiportorum illorum portuum vel vicorum. Cape quodlibet dicit. Hic demonstrative loquitur: hic, idest in hac parte vigent, idest docentur praesagia, idest futurorum praescientia Chaldaeorum (harum gentium) qui plus ceteris divinationibus insistebant: hic, idest in hoc loco viget non latens immo famosa gloria Ptolomaei illius astrologi: hic, supple, viget sincera veritas Aristotelis: et bene sincera quoniam qui ab Aristotele recedit a veritate quoque recedit (Commentator): hic, supple, viget probata divinitas, idest divina sapientia Platonis. Hic nempe Plato tanta de divinitate docuerat ut et divinus appellari mereretur. Hic, idest in alio loco, scilicet viget concretio, idest rationum compilatio Zenonis illius philosophi, rationum inquam quibus quadraturam circuli nitebatur comprobare. Peribonii quoque illius magistri dilectio, idest doctrina quam de dilectione conscripserat, supple, viget: hic, scilicet alio loco viget promissio Pythagorae hujus philosophi Italici qui primitus animas invenit fore immortales et de aliis corporibus transire promittebat, dicens, primo se fuisse Euphorbium. Secundo Talidem. Tertio Hermothymum. Quarto Pyrrhum. Ultimo Pythagoram: et hanc opinionem secutus Ovidius methamorphoseos libro decimoquinto de Pythagora sic inquit: ipse ego me memini Trojani tempore belli, Pantoides Euphorbus eram, cum pectore quondam haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae. Et Horatius in carminibus: habentque Tartara Pantoidem iterum jam Orco demissum et cetera. Et hoc volens Boetius inquit, Pythagorae promissio. Homeri Ilias, supple, viget hic, hoc est doctrina Homeri quam de bello Trojano confinxerat: et hic viget labor, Theseos, idest illius oratoris: hic quoque vigent theoremata, idest regulae et propositiones geometricales Euclidis hujus philosophi atque geometrae. Notandum: theorema diligens et aperta verborum descriptio vel regula est, inde regulae geometrae theoremata quasi apertiones dictae sunt; sicuti haec, omne totum est majus sua parte, similiter si ab aequalibus aequalia demantur remanentia erunt aequalia. Hic vero, supple, vigent axiomata, id est sophismata michasi hujus philosophi quae de musica ediderat. Notandum: axioma secundum Huguitionem concatenatio loquendi dicitur sicut sunt sophismata. Papias vero dicit quod sunt proloquia et maxime propositiones in Topicis. Hic autem, supple, vigent aporismata (alia littera habet porismata, et verius) idest apertae probationes: et dicitur a porus-ri quod est apertio quaedam: daretis illius historiarum Trojanarum scriptoris qui animam post exutum corpus solam umbram fore asserebat. Hic quoque vigent scrutinia, idest inquisitiones Hippocratis illius medici: et bene inquisitiones Hippocratis documenta nominat quoniam per multas inquisitiones et experimenta in artem operativam medicinalem deventum est. Hic idest in hoc loco, supple, viget efficacia, idest vigor Areopagi, idest vici ubi scholae philosophorum consistebant, a quo vico et Dionysius sanctus Areopagita dictus est. Et dicitur ab ares quod est virtus et pagos quod est villa quoniam in vico illo scientia de natura discebatur. Que (pro et) peritia, idest sapientia legum viget hic; et proprie juris peritia dicitur et jurisperitus. Post haec convertens se ad publica spectacula, ostendendo ex ordine sibi singula, inquit: hic est confusa gloria, idest inanis hippodromii illius loci quo probantur equi ad luctam. Et dicitur ab hippos quod est equus et dromos Graece quod cursus sonat: inde hippodromus, idest locus quo equi cursu probantur. Vel secundum alios hypodromii, idest loci deambulatorii, supple, supra quem homines ambulant: et componitur ab hypo quod est sub, et dromos curvitas: vel ab hyper quod est supra et dromos cursus, quia desuper homines currunt et ambulant, quoniam sunt arcus deambulatorii palatiorum. Unde dicitur in legenda sancti Sebastiani: tunc jussit eum in hypodromio palatii tamdiu fustigari et cetera. Unde: hypodromique decus parcit: locus hic sit duodenus. Victoria circi illius loci viget hic. Palaestra, idest locus luctae viget hic, et fulminatio idest jactio cestus hujus instrumenti, viget hic. Est enim cestus-us-ui corium cum plumbo infuso quo manus suas pugiles muniunt, et seinvicem caedunt. Et dicitur vulgari vocabulo plumbata. Elatio, idest elevatio missilium, idest telorum viget hic, exclamatio nautarum viget hic: choreae, idest ludicris saltationisque conventio viget hic et cetera. Cum ergo haec et multa alia et cetera. In hac parte Boetius postquam ostendit quomodo Favonius ipsi cuncta quae Athenis publica forent, ostendit atque diversas philosophorum sectas, quibusque in locis studia sua exercebantur monstravit, hic consequenter subjungit quomodo Favonius ipse Boetium instruit quo studio atque qua manerie in his atque circa quaelibet gerere debet. Et dividitur in duas partes. Nam primo dat ei plura documenta. Secundo circa ea omnia quoddam notandum subjungit, ibi, non est autem digna. Prima in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo Boetius ponit tempus ipsum in quo Athenis studuit, ibi, fideliter et cetera. Et dicit: cum mera liberalitas Favonii supranominati intimasset, idest demonstrasset mihi haec omnia supradicta atque alia plurima quae forte brevitatis causa silentio praeterivit, quaesivit, supple, Favonius a me Boetio quaenam esset mihi facultas, idest rerum copia, que (pro et) interrogavit cui disciplinae intentio meae mentis esset promptior: tandem omnibus sibi per ordinem responsis quoddam memoria dignum amicis, idest amicabilibus auribus instillabat meis. Et hoc primum documentum est quod sibi tradidit: scilicet ut parcitati pecuniae semper diligenter insisteret; non quidem illi parcitati quae prodigalitati opposita est, sed mediocritati. Et rationem subjungens dicit: dilapidare, idest inutiliter expendere commissa, supple, a parentibus consentaneum, idest consonum est pudori: quasi dicat: pudor est commissa stulte inutiliterque expendere, et cogente, idest urgente necessitate repatriare confusus pudore. Deinde secundum documentum subdit, dicens: idem etiam Favonius propalavit aliud non exorbitans, idest aberrans vel devians a rationis via: hoc scilicet ut si ego Boetius insererem, idest immitterem me disciplinae alicujus, scilicet magistri, quod respicerem prius bene et maturo consilio conquirerem si magister ille obediret bonis et sanctis moribus, atque polleret, idest resplenderet titulis, idest insigniis liberalium artium, atque si ipse magister indulgeret, idest vacaret promotioni suorum scholarium, et hoc remota omni negligentia, inquirerem et prospicerem cujus perfectionis esset atque per triduum eum audirem cunctaque considerarem, ut si bonus esset non discederem ab eo licet balbutienti, idest male loquenti: vel si caecitas, idest ignorantia, scilicet magistri illius existens noverca, idest contraria subtilitatis detineret aures stultorum, idest indoctorum simulacro, idest fictione, falsa similitudine, efficerer retrogradus sic ut eum dimitterem, supple, admonuit Favonius. Hinc quoddam notabile dictum his adjiciens inquit: siquidem (pro certe) malo, idest magis volo deliniri, idest edoceri fructu, idest doctrina balbutientis licet taediosa, idest taedium ingeneret, quam gloriari dulcore, idest ficta dulcedine seducentis, scilicet decipientis caecitatis, idest ignorantiae. Notandum, Boetius prospiciens prodigalitatem scholaribus sicuti et cuilibet nimium esse damnosam atque in miseriae et egestatis interitum atque tandem pudorem, atque fabulae nedum notis sed et ignotis inductivam, summopere parcitatem hoc est liberalitatem quae in modestia et temperantia consistit, commonet amplectendam, consilio Catonis qui his versibus quasi idem praecepit: ne tibi quid desit quaesitis utere parce, utque quod est serves, semper tibi deesse putato, sume cibum modice, modico natura fovetur. Notandum, circa hanc partem ubi dicit prius diligenter inspicerem et cetera. Libros evolvere seu legere pro studio non sufficit, sed doctores idoneos audire congruit. Si quis ergo doctus fieri cupiat, doctum virum eligat, cum doctorum insufficientia viam disciplinae claudat: doctum inquam illum Varrone consule elige quem magis mireris in suis quam in alienis: nil enim magnificum docebit qui a seipso nil didicerit: quod etiam Boetius ipse in inferioribus attestans ait: miserrimi quippe ingenii est uti inventis et non inveniendis. Nota, circa hoc quod dicit: malo siquidem balbutientis et cetera. Nemo secundum exteriorem apparentiam quam natura sibi indidit aspernendus est, quando ignoratur virtus intranea, auctoritate Ecclesiastes secundo: non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo: et Cato moralis: corporis exigui vires contemnere noli, consilio pollet cui vim natura negavit. Unde Horatius: ne reputes viles in parvo corpore vires, ingenio plenus qui viribus extat egenus. Interdum enim pretiosiora sunt parvi corpusculi vascula uti gemmae lapillique testantur. Sic etiam quod sagax natura balbutienti linguae vitio subtraxerat quandoque consilio atque intelligentia uberiore resarcit. Inde vulgare hoc: meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta verba blandientis. Nota: balbutientis in superioribus expositum est capite secundo, in ea parte cum de violentia agebatur. Simulacrum imago vel effigies dicitur; et dicitur a simulo-as quasi rem aliter ostendens quam sit. Feliciter autem his et aliis secretis et cetera. In hac parte Boetius ostendit quanto tempore post superiorem instructionem Favonii Athenis in continuo studio permanserat doctrinis philosophorum insistendo, dicens: ego Boetius instructus, idest informatus his, supple, praedictis et aliis secretis, subaudi ab ipso Favonio, convalui, idest permansi Athenis annis duobus de viginti: elegantia est, idest annis decem et octo qui sunt viginti demptis duobus, anhelans, idest intendens semper ad fastigia, idest summitates boni, idest virtutis et scientiarum: quidquid etiam mali, scilicet aut egestatis, aut penuriae, aut etiam opprobrii expertus fui, idest passus fui. Et inde quoddam subdens proverbium inquit ex his: ille enim non est dignus acumine dulcoris qui nequit inviscari, idest irretiri gravamine amaritudinis, juxta illud: dulcia non meruit qui non gustavit amara. Et sequitur, quorum philosophorum documentis atque institutis tanto tempore invigilavit, dicens: et ego Boetius adhaerens semper institutis atque traditionibus Herodiani illius philosophi atque Aristotelis illius philosophi, commendavi menti meae scintillulas, idest documenta et traditiones aliorum philosophorum et cetera. Notandum, quod Herodianus summus fuit ille grammaticus Atheniensis, uti quibusdam visum est; quem et Apollonium Priscianus insecutus est: fuerunt enim illi duo ut Priscianus ipse in majori testatur, excellentissimi apud Graecos grammatici. Sed de Aristotele atque ejus laude satis in superioribus dicta sunt cum de logicis institutis pertractatum est; similiter quid fastigium sit, ibidem dictum est: quare ibi videas. Ne paupertatis facultati praesentis operis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus capituli; in qua postquam Boetius determinavit de sagaci scholarium provisione, et hoc quo ad eos qui rerum copiis praestant atque necessariis omnibus pleno cornu abundant, nunc vero facit hoc idem de his qui paupertate gravati quotidianum victum labore atque industria procurare coguntur. Et dividitur haec pars secunda in quatuor partes. Nam primo promittit paupertati ipsi consulere atque documentis quo ad possibile fuerit obviare. Secundo plurima enarrat quae ut plurimum scholaribus penuriam atque egestatem inducunt; et hoc ideo ut facilius remedia in contrarium subministret. Tertio contra quodlibet praedictorum consilium administrat. Quarto ex his omnibus qua manerie perferenda paupertas existat concludit. Secunda, ibi, cum etiam. Tertia, ibi, parentum detestabilis. Quarta, ibi, sit ergo tuta paupertatis. Et primo dicit: nos Boetius dignum duximus committendum examini, idest declarationi illud quod commune est naturae cunctorum, et hoc ne simplicitas paupertatis deroget facultati praesentis operis atque desperatio confundat atque ne desolatio affligat: quasi diceret: sunt plurimi qui forte ob inopiam atque expensarum carentiam studio vacare despiciunt, atque sic quod natura donaverat egestate atque rerum penuria depravatur: ne quemquam paupertas haec ab hoc sancto proposito subtrahat, nos Boetius duximus dignum et rationi consonum paupertati scholarium quoad possumus remediis obviare. Item duco plura significat ut hoc metro notatur. Duco desponsat reputat trahit et proprium dat. In litera vero idem quod reputare significat, sicut in literis scribitur: dignum duximus vobis intimandum et cetera. Cum autem scholaris egestas et cetera. In hac parte Boetius enumerat ea quae ut plurimum scholares in penuriam atque egestatem pertrahunt; et dividitur secundum quod ponit partes eorum quae egestatem causant. Et dicit: autem (pro sed) cum egestas, idest penuria scholaris procedat, idest causetur diverso intuitu, hoc est ex diversis causis, tum scilicet primo propter tenacitatem, idest parcitatem affinium, idest tam parentum quam amicorum, tum, supple, secundo propter penuriam inundantis procellae, idest fluctuantis et periclitantis miseriae eorumdem, tum, supple, tertio propter inconstantiam juvaminis, idest adjutorii vitrici, idest patrini vel patriastri, tum, supple, quarto propter instantiam germanae nubilitatis, hoc est propter desponsationem sororis, tum, idest quinto propter injuriam, idest negligentiam militiae, idest dominationis primogeniti, tum idest sexto propter versutiam, idest pravitatem atque deceptiones adustionis familiaris. Cum ergo supradicta omnia sint quae plerumque penuriam scholarium procurent, nos Boetius dignum duximus, idest reputavimus consulendum, supple, scholarium inopiae generali stemate, idest discendi ordine. Nota: vitricus patrinus vel patriaster est, scilicet qui uxorem ex alio viro filium vel filiam habentem duxit: et corripit penultimam. Unde Ovidius de remediis: vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta. Noverca autem est quae maritum ex alia uxore filium vel filiam habentem duxit, quas ut plurimum injustas dicimus: unde quidam: gaudet in afflictos saevire noverca potestas. Parentum detestabilis et cetera. In hac parte Boetius post enarrationem eorum quibus scholaribus ipsis ut plurimum paupertas immittitur, nunc remedia ad quaelibet opportuna subjungit. Et dividitur in sex partes, secundum sex remedia sex causis paupertatem inducentibus appropriata. Secunda, ibi, inundantis. Tertia, ibi, obsequio. Quarta, ibi, Germanici festivantis. Quinta, ibi, germanae nubilibus. Sexta, ibi, tenacitatis industriae. Ponit ergo primo remedium contra primum quod est parentum tenacitas; quae quandoque tanta existit, ut etiam nisi arte et obsequio flecteretur, filios in extremam labi permitteret egestatem. Cujus tenacitatis moderamen Boetius scholaribus ministrans his inquit verbis: detestabilis, idest odiosa atque adunca, idest amara tenacitas: et bene adunca ex similitudine dictum est: aduncum enim curvum sonat: unde curvum se praebet quod aduncum crescere debet. Avaritia quoque nimia sua inflexibilitate et tenacitate merito curva dici debet: unde adunca tenacitas, idest avara parcitas parentum permollitur, idest dulcescit et flectitur instantia, subaudi multa, precum, idest supplicationum que (pro et) dulcescit et permollitur taediosis verbis, subaudi deprecativis frequenter geminatis et ex consequenti nimia replicatione taedium ingerentibus; et plerumque, idest saepe, supple, tenacitas ipsa parentum dissolvitur affatibus, idest ornatis et politis persuasionibus filiorum que (pro et) delinitur, idest permollitur fletibus tempestivis, supple, pro loco et tempore, atque quandoque tenacitas ipsa excitatur fallacibus, idest falsis promissis, similiter dissolvitur interdum munusculis, idest donis affectuosis, idest affectatis, etiam perforatur, idest ingreditur saepius adulatione, idest blandimentis, et hoc si tempestiva fuerit, supple, loco et tempore atque congrua manerie. Quod si minus, idest non fuerit subaudi, tempestiva ipsa adulatio, certe tenacitas ipsa solidatur in poenis, et insuper tenacitas ipsa parentum penitus destituitur monitu, idest persuasione exemplari, idest exempla adducente, licet (pro quamvis) etiam fuerit adamantina, idest avarissima: per similitudinem dictum est: sicut enim adamas ferrum attrahit, sic quoque parcus et avarus continuo rebus non habitis insistit. Similiter quoque tenacitas parentum etiam excitatur, idest commovetur saepius rogatibus, idest intercessionibus aliorum, scilicet amicorum. Notandum: scholares ipsi circa parentes et amicos tenaces et parcos qui difficile flecti queunt sicuti gutta circa lapides durissimos se habere debent: respiciant enim non vi casus atque ponderis guttam cavare lapidem, sed assiduitate et instantia: sic etiam parentum parcitas, licet non una sola instantia flecti atque deliniri possit, ipsa saltim nunc decies immo pluries geminata valeat deliniri. Quod si huic assiduitati et instantiae ars affuerit, certe in melius opus prosperabitur: nam, ut inquit Pamphilus: ars animos frangit et fortes diruit urbes, arte cadunt turres, arte levatur onus. Et item Ovidius de arte: arte citae veloque rates remoque reguntur, arte levis currus, arte regendus amor. Notandum: secundum Thomam secunda secundae, quaestione centesima decima quinta: inter placidum adulatorem et blanditorem hoc interest: placidus enim ille est qui sola intentione delectandi loquitur. Sed blanditor intentione lucri consequendi. Adulator vero communiter utrisque attribui solet: verum tamen est quod unum pro reliquo apud auctores saepius repertum est. Inundantis procellae penuriae et cetera. In hac parte Boetius ponit secundum remedium contra secundum quod est parentum inopia atque paupertas. Et duo facit. Nam primo remedium ponit. Secundo quoddam circa hoc remedium commodius subnectit, ibi, cavendum est enim. Et dicit, quod si parentum torqueat egestas, contemperandum, idest consulendum est penuriae, idest miseriae inundantis, idest abundantis vel periclitantis et fluctuantis procellae per incrementa, idest augmenta laboris, videlicet scripturando, idest scribendo, alia litera habet scriptitando: trituras, idest messes colligendo; et dicitur tritura a tero, quia teritur in area. Areas, idest domorum et aliorum locorum planities, mundando, similiter serviendo ad tempus. Sed tamen inter omnia haec nos duximus, idest reputavimus dignum inhibere, idest cohibere et reservare stimulum, idest puncturam necessitatis, idest indigentiae, subaudi, Scriptura: et hoc si facultas, idest ars ingeniosa coegerit, idest impulserit motum voluntarium, idest ipsam voluntatem, supple, ad hoc faciendum. Notandum: paupertas hujusmodi de qua in hoc secundo remedio intenditur, etsi supra vires intendatur, patienter tamen sufferenda est, exemplo majorum nostrorum qui paupertatem placidam atque acceptam ob amorem philosophiae in dies excoluerunt. Sic Diogenes philosophus, ut refert Seneca, paupertate gaudere voluit, paupertateque potentias saeculi superare. Erat nempe Alexandro omnia possidente potentior, cum plus esset quod iste nollet accipere quam quod Alexander dare posset. Usus enim solus erat, ut Hieronymus contra Jovinianum refert, duplici pallio propter frigus. Peram pro cellario habuit, atque clavam ob frigiditatem senectutis sustentandam. Verumtamen quoniam natura ipsa aliquibus indiget quibus ad philosophandum validius sustentetur, congruum est ut quod fortuna ex rebus exterioribus assumpserat labore atque industria conquiratur; ut sic, sicuti in superfluis natura non abundat, sic quoque in necessariis haud quaquam deficere dignoscatur. Labores vero et industriae quibus haec necessitas reprimitur sunt quas litera connumerat; quibusque in remedianda egestate si perusus fueris, nullo tibi tempore naturae commode deesse videbis. Item area locus est ad excutiendum frumenta aptus; vel dicitur tabularum aequalitas vel domorum latitudo: inde areola diminutivum: quocumque tamen modo capiatur, bene in proposito applicatum puta. Cavendum est tamen ne delitiosus et cetera. Hic Boetius circa proximo dictum remedium quoddam notabile observandum subnectit; et dividitur in duo. Nam primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta explanat, ibi, Glebeonis nequitia. Et dicit Boetius quod in his supradictis, et praecipue in scribendo, summopere cavendum est ne appetitus delitiosus, idest voluptuosus et luxuriosus tam ea luxuria quae in ornatibus est quam ea quae in comessationibus atque coitu consistit juxta satyricorum partitiones quaecumque tamdem sit, cavendum est ne mentem scholaris excitet, idest commoveat, supple, ad aliquod turpe peragendum atque sic enervet, idest extrahat funditus et eradicet lucrum sirenosum, idest attractivum et deceptorium. Cavendum quoque est ne adulatio, idest blandities prodiga, idest larga quo ad excessum que (pro et) raro fidelis defraudet, supple, mentem scholaris: quasi dicat: cavendum est ne adulatione et fictis oblectamentis scriptorum tanto inviscetur, ut sic studio se posteriorem constituat: que (pro et) summopere caveatur ne sinistra, supple, manus, hoc est infidelitas familiaris ebibat, idest subtrahat visu vel auditu, quicquid, idest omne illud quod permollitur, idest lucratur dextra, idest labor et fidelitas scribentis. Notandum, circa litteram, tria sunt mala quae principaliter scholares sicuti et quemlibet ab abusu conquestorum terrere debent. Primum est spiritualium bonorum contemptus qui abusum hunc consequitur, uti patet de Esau, Genesis vigesimoquinto, qui pro lentibus primogenita vendidit omnia. Secundum est paupertas usque ad mendicitatem: hoc patet in filio prodigo, Lucae decimoquinto: qui post dissipatam substantiam ad tantam penuriam devenit quod cupiebat replere ventrem de porcorum siliquis, sed nemo illi dabat. Tertium est rapinae peccatum: et hoc tangit Cato cum dicit: utere quaesitis sed ne videaris abuti. Qui sua consumunt cum deest aliena sequuntur. Notandum circa hoc quod dicit syrenosum lucrum. Syrena vel Syren monstruum marinum est quod dulcedine sui cantus nautas ad se trahit et submergi facit: hinc a sirem, idest tractu dictum est. Sic quoque lucrum dulcedine sua homines ad se attrahit atque tandem attractos in Gehennam perducit: quare dictum est: pecunia tua tecum sit in perditionem. Bene ergo lucrum syrenosum dicitur, idest attractivum et dolosum. Glebeonis nequitia non obstante et cetera. Hic Boetius exemplum praedictis subnectit, dicens: quantumcumque et incommodum discendi et virtutis decrementum nequitia Glebeonis (illius scholaris), non obstante gratia, idest favore parentelae, idest parentis mei qui sibi gratiosus extitit, contulit, supple, ut statim subjungetur, mihi Boetio militanti, idest studenti sub Herodiano, idest sub ipso magistro. Nihilominus nos Boetius deficiente nobis plerumque, idest interdum igniculo, idest adjutorio paterni census dignum duximus mitigare more, idest remedio praetaxato, idest praemisso, moerorem, idest tristitiam paupertatis, aliquid imprimendo, idest scribendo; arbitrantes tutius, idest securius degere nos invitum, scilicet in labore et paupertate quam arripere itinera longi laboris repatriando. Deinde Boetius incommoda sibi a praefato Glebeone illata enumerans dicit: sed quid? Cum nos Boetius, vitam nostram labore manuum sic ut praefertur lucraremur, nequitia et sinistra pravitas Glebeonis intimavit, idest notificavit affinibus, idest parentibus atque amicis, supple, meis, imbui, idest instrui me Boetium pestiferis sedibus, idest in cathedris pestem inferentibus scriptorum, scilicet cathedrantium, atque intimavit me gloriari, idest quod gloriarer diutius lucro, idest in lucro seducenti, supple, quemadmodum superius ostensum est, quod ultra intentio, idest amor parentis existens plerumque, idest saepius promptior ad malum, supple, opinandum de filio quam ad bonum, evaporavit, idest evanuit et exhalavit igne, idest ab igne intrinseco, idest ab ira incensa subordinante Glebeone supradicto, que (pro et) supple, intentio parentis sic ut praefertur evaporata atque quasi exhalata privavit me subsidio solito, idest consueto, et hoc prius quam exitus, idest finis et rei veritas probasset, idest manifestasset acta per me perpetrata: et item amentia, scilicet parentum non declinavit immo in dies invaluit, que (pro et) instantia precum penitus profecit in nullo. Quid amplius? Traditio delatoris, idest accusatoris, scilicet Glebeonis remansit notoria, idest manifesta post bimatum, idest post annos duos; sed traditio ipsa non recessit, idest evasit inulta, idest impunita. Notandum, quod inter vitia cetera detractionis vitium maxime odibile censendum est, quoniam proximum lacerat atque confundit: aut enim bona diminuit aut occulta denegat, aut falsa crimina imponit. Quas ob res sapiens admonet Ecclesiastici vigintisecundo, ne hoc vitio inviscatis, consortes nos exhibeamus, ne forte assiduitate sua infamati improperium perpetiamur. Cavendum ergo summopere scholaribus est ne talibus se associent: ut sic quod Boetio Glebeone subordinante contigit, se a similibus poeniteant non cavisse. Item bimatus, idest spatium duorum annorum, scilicet biennium. Et dicitur a bimus-a-um, quod componitur a bis et annus, quasi duorum annorum et cetera. Item delator, idest accusator, et dicitur a defero, idest accuso. Unde secundo Machabaeorum quarto: Simon autem praedictus pecuniarum et propriae delator et cetera. Obsequio vitrici si nequeat consolari facultas. In hac parte Boetius ponit tertium remedium contra tertium quod est ut plurimum egestatis scholarium procurativum, scilicet vitricum atque avorum tenacitas. Et dicit quod si facultas, supple, scholaris nequeat consolari, idest juvari auxilio, idest subsidio vitrici scilicet et avorum, quid agendum? Dico quod tenacitas horum derogetur, idest diminuetur minis, idest comminationibus que (pro et) comminuetur, supple, quemadmodum praemissum est tractu, idest motu tempestivo, ut (idest quemadmodum) jocosa transactio, idest operatio, Proculi illius magistri docet. Item derogo-as-re maledicere detrahere vel diminuere pro parte non pro toto est (Ff. de Verb. Obl. libro Derogator.). Germani festivantis incuria et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium remedium contra tertium impedimentum quod etiam ut frequenter penurias scholaribus immittit, dicens: incuria, idest negligentia germani, idest fratris festivantis, idest festa quotidiana prodigaliter celebrantis mitigetur, idest castigetur eulogio, idest sermone persuasivo, blando atque dulci, sermone inquam exemplari, idest exemplorum pleno, que (pro et) versutia, idest astuta nequitia, subaudi germani praefati, corrigatur admonitu, idest admonitione propinquitatis, vel deprimatur amentia, idest stultitia, incuriae, hoc est negligentiae. Notandum: quoniam pater filio essendi causa est, nutriendi atque disciplinae, inter omnia quae correctioni atque eruditioni filiorum magis proficere atque prodesse videntur sola est personalis a tenera aetate filiorum correctio atque eruditio: nam qui bene erudiuntur in aetate tenera, quando perfecti sunt, de facili ad bona inclinantur. Non est tamen suae correctionis regulae nimia feritas inferenda; quoniam licet filios corripere bonum sit, exterminare tamen ipsos non licet: quia tunc paternalis disciplina prodest quando clementia adest. Sed proh dolor. In hoc instanti tempore neque disciplina neque clementia studii corriguntur: quo fit ut quando sperant ex eorum laetari operibus, quomodolibet desolantur. Quod si tarda atque sera tunc adhibeatur correctio, haec non arduo sed blando solum eulogio ministretur. Item germani proprie dicuntur qui habent eamdem matrem sed diversos patres, quasi ab eadem genitrice manantes: dicuntur tamen etiam qui eundem patrem et matrem habent. Item eulogium expositum est supra ubi de sophistria agebatur. Germanae nubilibus annis affini et cetera. In hac parte Boetius ponit aliud remedium contra quintum impedimentum paupertatis scholarium inductivum, quod est sororis nubilitas: et dividitur in tres partes. Nam primo remedium ponit cum causae subnectione. Secundo contra eos invehitur qui ob incuriam pudori castitatis non indulgent, ibi, o quam. Tertio quoddam exemplum circa praedicta subjungit, ibi, obtemperandae. Et dicit primo; quod si scholaris in penuria existat atque tempus nubilitatis germanae, idest sororis propinquum sit, debet supersedere pro ea vice ut sorori de matrimonio provideatur, quoniam germanae, idest sorori affini, idest existenti proxime nubilibus annis, idest annis pubertatis qui anni ad nubendum habiles sunt, obtemperandum est, idest succurrendum est quantocius, idest valde cito. Et rationem subdens dicit: et hoc ideo ne primula rosa, hoc est virginitas ipsa carpatur, idest auferatur (et proprie fructuum est) indigno pollice (transumptive positum est), idest indigna manu et indigno amatore, per vitium incuriae, idest negligentiae. Notandum, circa hoc quod dicit, primula rosa. Virginitas ipsa nomen honorabile est: quare non immerito rosae comparatur, non quidem simpliciter sed honorabilius, scilicet si bonis operibus illustretur: nam in Evangelio virgines quinque fatuae leguntur, quare ex sua virginitate introitum ad januam caelestem meruisse non creduntur. Pulchrum ergo est esse virginem, sed pulchrius multo si cum virginitate operibus floreant sanctis, nunc orationi, nunc meditationi sedulo mentem exponendo; his enim, Hieronymo ad Eustochium teste, virgines debent esse occupate. O quam sororis commendanda est pudoris et cetera. In hac parte invehitur contra eos qui ob negligentiam castitati non praevident; et dicit: o quam commendanda est professio, idest observantia pudoris sororis, que (pro et) quam dolenda est commissio contrarii, scilicet impudicitiae. Dolenda inquam veluti resecatio, idest praecisio pulpae (illius carnis) superflue deturpantis vultum pudore. Notandum: Deus naturaliter in mulieribus verecundiam posuit ut ipsae ad peccatum et impudicitiam provocare formident: quod attendentes antiquorum plurimae intactae secundum carnem vivere cupientes prius mori maluerunt, quam virginitatis florem foedo commaculare accessu. Nec solum Christianorum gloria exemplis harum referta est, sed et Paganorum Christum prorsus ignorantium. Sic apud Valerium maximum Graeca quaedam Hippo vitam perdere maluit quam pudicitiam deturpare: sic et Pelagia: quae, ut refert Ambrosius cap. tertio de virginitate, cum esset annorum quindecim, et praedonibus circumseptam se videret, matre absente suisque sodalibus in aquam se projecit, malens mori quam violari: sic quoque Romanorum Lucretia quam in epitaphio Ovidius his versibus commendat: cum foderetur gladio castum Lucretia pectus, sanguinis et torrens egrederetur, ait: testes procedant non me favisse tiranno, ante virum sanguis spiritus ante deos, quam bene producti pro me post fata loquentur, alter apud Manes, alter apud superos. Et licet haec viro nupta fuerit, maluit tamen gladio occumbere quam suam pudicitiam alterius commaculare toro. Est ergo summe commendanda sororis pudicitia, atque impudicitia quomodlibet condolenda. Obtemperandae germanitatis insignia et cetera. In hac parte exemplo quodam superiora corroborat; exemplo inquam a Simmaco iconomo accepto, qui pro maritanda sorore omnia bona tradidit: quasi dicat: sic et a scholari, ut sororis convalescat pudicitia atque justo matrimonio combinetur, patienda atque supportanda pro tempore est penuria, ne forte, ut supra dixerat, virginitas alieno atque indigno viro maculetur. Dicit ergo: non est committendum silentio, idest non est tacendum, Symmachum iconomum filium secundi Theophrasti (illius hominis) supple, quanto amore atque fidelitate se habuerit erga sororem suam Helisiam matrimonio collocandam, et hoc ob insignia temperandae germanitatis. Qui scilicet Symmachus utroque parente ingresso viam universae carnis, hoc est mortuo utroque parente (et est elegans satis locutio), maritavit constantiam, quoniam ut sequitur jam, pro maxima infamia extitit germanae, idest sororis, imminentis, idest jam machinatae infamiae, beneficio dotis, que (pro et) supple, idem Symmachus commendavit se meatibus fortunae in totum: quasi dicat: totam facultatem Symmachus ipse sorori dotem constituit, nihilque plus retinens meatibus se fortunae commendavit. Sed quid ultra? Marito sororis, scilicet Helisiae surrepto a naufragio, Helisia insequitur, idest undique sequitur fratrem suum Symmachum in multis serviendo, que (pro et) Helisia ipsa ministrabat fratri Symmacho quasi ad inopiam devento, cuncta necessaria simulacro, idest similitudine meritorum hoc est in recompensam ministratae dotis: namque (pro quia) cum deesset facultas ut amplius fratri nil ministrare posset, exponebat, scilicet Helisia secretius florem propriae carnis illecebris, idest lusibus atque delectationibus venereis, scilicet ut vitam fratri lucraretur. Ipsa nempe maluit, idest magis voluit succumbere vitio incuriae, idest luxuriae, quam disrumpere foedus, idest amorem fraternae constantiae se, scilicet Helisia, viva permanente: neque etiam ipsa Helisia permansit retrograda ab inceptis, scilicet praemissis, donec et quousque terminavit inchoata fine idoneo, idest decenti: quasi dicat: Helisia haec et similia intantum exegit atque his omnibus institit quousque fratrem a suis miseriis prorsus liberavit. Notandum, circa hoc quod dicitur Symmachum iconomum: hoc enim forte sibi nomen fuit, vel quoniam dispensator extitit: iconomus enim vel oeconomus (et verius) qui pecuniae frugum et omnium quae possidentur est dispensator. Inde oeconomus-ma-mum, Xenophontis pulcher liber est, qui nobis gubernationem villae vel dispensationem universae domus Tullio interpretante designat. Tenacitatis industriae et cetera. In hac parte Boetius sextum et ultimum remedium contra sextum impedimentum paupertatis scholarium inductivum ponit. Et dividitur in duas partes secundum duo remedia. Secunda, ibi, numquid sub his et cetera. Primo dicit quod si domestica fuerit consumptio facultatis atque penuria imminens, quid agendum? Succurrendum inquam et huic domesticae adustioni, idest paupertati, rudimento, idest documento industriae, idest astutiae, et cautela tenacitatis, idest parcitatis, subaudi, ne scilicet cuiquam pecunia mutuetur. Et hoc ideo ne diligentia pecuniae mutuatae, idest praestitae infundat, idest immittat bilem, idest iram (bilis enim pro ira saepe posita est), ut haec etiam superius exposita sunt ve (pro vel) supple, ne diligentia conferat causam conflictus, idest tribulationis pugnae vel dissensionis alterius rei. Deinde secundum remedium subdens, dicit: quod si scholaris hoc agere minime possit quin oporteat ipsum pecunias suas mutuo dare, quicquid tunc fiat, cum, supple, hoc necessarium fuerit, caute considerandum est sub his, idest in his praestationibus ne pusilla, idest pauca et modica tenacitas rerum in posterum obstipet, idest inclinet vultum indicio, idest signo ruboris, idest verecundiae; et dico ruboris, quoniam sicut mors palloris, sic verecundia ruboris est causativa. Vult dicere Boetius: cum ipse scholaris necessario pecunias suas praestare cogatur: caveat tamen rebus suis ut aut fide jussore aut pignore securus existat. Et non obstante quanto modica fuerit mutui copia, quoniam plerumque, idest saepius fortiora tabulata, idest aedificia dignoscuntur ruere laesione unius scintillulae (diminutivum pro scintilla parva). Notandum: Boetius in hac parte summopere dissuadet pecuniarum praestationem atque mutui dationem, cum ad hoc tam divina quam etiam humana obligamur lege, quam ob rem etiam a Catone jam lege consultum est, mutuum da: sed Boetius contra. Quid tamdem respondemus? Respondetur: licet ea ita sint ut proximo indigenti ad mutui praestationem legibus tam divinis quam naturalibus teneamur ut necessitatibus suis charitative his mediantibus consulamus, Boetius tamen respiciens plerumque ex hujusmodi praestatione lites et discordias exoriri, juxta vulgare illud, si rem concedas non rehabebis. Si rehabebis, non tam cito. Si tam cito, non tam carum. Si tam carum, vere perdes amicum, hinc Boetius admonet hanc mutui praestationem summopere denegandam, ne occasione beneficii maleficium ingeratur, ut in exemplo proxime sequenti clare videtur. Quid de calvo milite luce sapientiae et cetera. In hac parte Boetius circa hoc ultimum remedium ipsius paupertatis quae aliquando ex mutui datione contingit exemplum ad suum documentum corroborandum de calvo milite subjungit, dicens: cognoscatur, supple, exemplo quid canities, idest antiquitas senserit de calvo milite, praedito, idest nobilitato luce sapientiae. Hic nempe calvus miles faciendo transitum, supple, in expeditionem quamdam in primaevo flore militiae, idest cum adhuc militia floreret, detulit secum latenter, idest clam sub birro, idest chlamyde amphoram quamdam, subaudi argenteam ut quidam autumant, alii luteam et verius, prout sequitur de ollaque fictili etc. vel casu inventam fortuito vel forte si quae necessitas ingrueret ea mediante commoditati consuleret: quam scilicet amphoram commendavit, idest tradidit gratiae, idest benignitati mancipii, idest famuli: sed quid? Permutato levi statu, idest modico tempore transacto, calvus ipse elegit vicem, idest locum alterius cohortis, idest societatis, atque convenit, supple, verbis amicabilibus cocum de olla fictili ut eam restitueret: sed dissoluto freno rancoris et rixae, idest jurgii, supple, inter militem calvum atque cocum, cocus ipse preferens, idest patiens rancorem percussit canitiem, supple, militis fictili, idest cum fictili olla sic quod opprobriose caput militis offendit: quae canities, licet postmodum esset decorata, idest ornata ob triumphalis militiae gloriam, hedera (hac herba semper virenti), tamen de cetero miles ipse non potuit revocare, hoc est reducere laesionem, idest percussionem sibi factam in pristinum statum, scilicet prout prius fuerat, ut scilicet nulla cicatrix permaneret, revocare inquam connexu, idest conjunctione vel medicamine illius succi, idest herbarum, contrahendo nihilominus ex incursu, idest jactu atque percussione fictilis amphorae probra, idest opprobria sibi simulque stirpi, idest progeniei. Notandum: circa hoc ubi dicitur, hedera esset decorata et cetera. Mos apud antiquos extitit, ut poetae clariores ob dignitatis meritum atque ingenii acumen in signum virentis memoriae atque intellectus hedera coronarentur, vel uti praedictum est ob dignitatis meritum, vel saltim ut vapores caput ascendere impediret: haec enim herbae hujus natura est ut humores fumosos a stomacho ebullientes nequaquam caput ascendere permittat. Sic apud Virgilium legitur: pastores hedera crescentem ornate poetam. Et apud Persium: quorum imagines lambunt hederae sequaces. Hoc autem non solum erga poetas observatum extitit, sed etiam apud milites cum quid gloria dignum bello gesserunt, ex quo coronam vel hederae vel lauri meruerunt. Nota: birrum est grossum vestimentum. Et dicitur a Graeco birros. Item cohors in superioribus expositum est. Sit ergo tuta et cetera. In hac parte Boetius post omnia supradicta quae de egestate scholarium praemiserat, nunc demum ex his omnibus qua manerie atque norma paupertas ipsa perferenda sit concludit dicens: ergo, idest propter ea quae dicta sunt, scilicet tuta facultas paupertatis sit munda, idest nullo malo livore infecta, anhelans, idest intendens semper ad summum, sitque contenta parvo, idest modico, scilicet quantum natura sufficit; atque sit perferens, idest patiens viriliter, idest aequo animo ad modum sapientum qui se habent sicut tetragonum sine vituperio incursus, idest insultus fortunae; sitque omnibus obediens, scilicet in nullo rebellis; atque sit prompta, idest parata famulatui, idest servitio: sit ad loquendum tarda, quoniam in multiloquio raro mendacium deest sitque fidelis in obsequio, idest servitio; sitque integra, idest non laesa, sed plena amore, dulcis, idest affabilis colloquio; atque sit carens tumorositate, idest superbia atque inflatione cordis, quoniam ejus oppositum et omnium praedictorum non appretiatur, idest laudatur cum eo, scilicet paupere. Deinde apostrophando cuidam tacitae respondet quaestioni. Posset enim quis dicere, sed cum haec omnia pauper ipse in se habuerit quae laborum sibi retributio expectanda est. Ad quod respondens inquit: quamvis retributio, idest, compensatio laboris destituatur a multis, tamen adoptatio amoris et favoris promerebitur, scilicet virtute laborum paupertatis ab aliquo. Quod confirmans per simile inquit: nonne, idest numquid contingit, idest evenit plerumque aliquod in modico lapsu temporis quod nequivit produci, idest fieri circulo annuo, idest anni spatio? Et hoc dico exterminantis, idest propulsantis pro loco et negotio temporis tam adulatoris officio, quam delatoris, idest accusatoris consortio, idest societate: hi enim tales, prout etiam praetaxatum est, omnis mali procuratores existunt. Notandum: circa hoc quod dicit, paupertas sit munda, idest non infecta cupiditatibus terrenorum, quoniam huic cupiditati nihil satis est, de consolatione secundo libro: quoniam, ut inquit Seneca epistola septuagesima tertia: haec nihil suum esse credit, quia semper diffidit. Qua de re non ad bona fortunae, sed ab summum bonum semper anhelet paupertas: in eo nempe omnis satietas est atque appetitus nostri complementum. Sit ergo parvo contenta, quoniam non rerum cumulus, sed sufficientia ditat. Si tibi sufficiant paucula, dives eris, ut refert Matthaeus in Tobia: et item in Alexandro Galterus libro quarto: animum nullius egentem non res efficiunt, sed sufficientia, quamvis sit modicum, si sufficiat, nullius egebit. Quod si adversum quid evenerit, in his fortis animus praebeatur. Obediatur singulis, quoniam plus obedientia quam victima valere dignoscitur. Sit linguae summa modestia, cum sermone promptissimo citius delinquatur. Et si nihil difficilius a Quintiliano libro de causis credatur quam silentii virtutem habere, maxime tamen curandum est ut in sermone verecundia conservetur; quae nil aliud est quam verba superflua vel reprimere vel respuere. Habeat haec omnia tuta paupertas cum fideli obsequio amore integro non fatuo, dulci colloquio atque cordis humilitate qua homo solum exaltatur, uti in cantico Mariae dictum est: et exaltavit humiles. Fastus autem, cum fundamento careat, in nullo roboratur: quare ipsi justo Dei judicio casus congruit, tertio regum decimooctavo. Item succus a sacco dicitur eo quod ex sacco exprimatur ut ptisana apozoma zoma, et sunt Graeca haec nomina. Vel a sugo dicitur, quia sugitur: et producit primam ejus syllabam. Unde in aurora: in petra carnes poni succusque jubentur. Et quidam putant ipsum ascribi per duplex c, alii per unum et cetera.


Caput 5

[88960] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 5 Cum ad magistratus excellentiam et cetera. Hoc est capitulum quintum hujus totalis tractatus de disciplina scholarium: in quo postquam Boetius in praecedentibus capitulis pertractavit de primis scholarium rudimentis, et quomodo scholares ipsi magistratui disciplinaeque subjiciantur; similiter quoque de eorum elatione reprimenda; et rursum de scholarium sagaci provisione: nunc consequenter in hoc quinto capitulo pertractat Boetius quomodo scholarium sincera devotio ad magisterium proferenda est. Et rationem ordinis congrue ex praecedentibus capere possumus; et signanter ex eo quod dixerat, quoniam indignum se noscat fore magisterio qui se non novit discipulum extitisse. Vel hoc modo. In praecedentibus Boetius determinavit de his quae scholares aptos reddunt ad ulteriores gradus, scilicet magisterii consecutionem; nunc vero ostendit quomodo ad magisterium provehantur. Et non obstante quorumdam libri hujus alia partitione qua hoc capitulum librum tertium esse volunt, nos tamen opinionem nostram declinare non volentes, quousque apparentior ratio innotescat, capitulum hoc quintum in duas partes principales dividimus. Nam primo ponit quaedam preambula ad magistratum facientia. In secunda vero de his quae ad magisterium acquirendum necessario requiruntur, ibi, istis siquidem. Prima adhuc in duas. Nam primo quamdam diversitatem scholarium, ut ex his eligat valentiores et aptiores ipsi magisterio, praemittit. Secundo ex hac diversitate eligit, ibi, nullum autem vehementer. Et dicit primo: cum juvenis bonae indolis, idest conditionis velit ascendere ad excellentiam magistratus, necessarium est ut intelligat diligenter tria genera, idest tres maneries statuum: quae, supple, genera Aristoteles ille Peripateticus in assignatione probabilitatis, idest in libris topicorum, ubi de syllogismo probabili, docet. Et inde divisionem atque haec genera tria ponens, inquit: autem pro certe quidam scilicet ex scholaribus sunt vehementer obtusi, idest hebetes ingenio, alii autem scholares sunt mediocres, scilicet inter hebetudinem et acuitatem. Tertii vero sunt excellentes, idest valde acuti et ingenio subtiles. Notandum: Boetius in litera topicas Aristotelis probabilitates vocat; et bene quidem; sunt enim topicae loci atque methodi probabiles a quibus de omni problemate syllogizare probabiliter possumus (primo topicorum). In his enim Topicis Aristoteles inseruit hanc triplicem statuum scholarium maneriem, ut in litera. Nullum autem vehementer obtusorum et cetera. In hac parte Boetius post praemissam divisionem ostendit ad quas scientias quilibet superiorum statuum aptior fore noscatur, cum unius membrorum subdivisione. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo cuidam tacitae quaestioni circa hoc respondet ibi, mediocritas et cetera. Et dicit: nos autem Boetius non vidimus ullum vehementer obtusorum (quod scilicet erat primum divisionis genus), inebriari: idest repleri unquam, idest aliquotiens nectare philosophico, idest dulcedine philosophiae; vero (pro sed) mechanica, supple, ars gaudet maritari, idest sociari istis, scilicet obtusis; mediocribus vero politica, supple, conjungi gaudet quae de regimine civitatum est atque communitatum, prout in libro politicorum Aristotelis hoc clarius edocetur. Deinde tertium membrum praefatae partitionis subdividens, dicit: vero (pro sed) nos invenimus tres partitiones, idest tres partes excellenter acutorum, supple, quod erat tertium divisionis praefatae membrorum: quorum quidam sunt excellenter acuti; alii, idest secundi, mediocriter acuti; alii, idest tertii, excellentissime acuti. Oeconomica quae de regimine familiae est, gaudet excellenter acutis, vero (pro sed) physica, idest medicina sub lunari globo, idest lunae subjecta que (pro et) apothecariorum practica gaudet mediocribus: autem (pro sed) cognitio, scilicet universalium per experimenta ipsorum singularium, supple, gaudet sociari excellentissime acutis: quoniam altioris quidem inquisitionis hoc negotium est, uti Porphyrius in principio ait Isagoges: acutis inquam excellentissime quos Aristoteles vocat maxime notos, idest sapientes secundum philosophiam. Et rationem hujus tertii quasi subdens ait: et haec ideo talibus gaudet quoniam, supple, cognitio universalium per singularia est trivialium artium domina que (pro et) potentia quadrivialium: quod expone quemadmodum in superioribus, cum de logicae commendationibus edoctum est, clarius demonstratur. Notandum, circa hoc quod dicit, nectare philosophico: dulcis equidem philosophiae speculatio est, nam ut refert Seneca libro quarto naturalium quaestionum, dulce spectaculum est singula naturae scrutari. Est enim animorum ingeniorumque naturale quasi pabulum, ut inquit Tullius ad Hortensium contemplatio naturae quae philosophia est: ipsa enim caelum videmus pulchre formatum: et, ut Didymi ad Alexandrum verbis utar, videmus signorum varietatem, stellarum fulgorem rutilare, videmusque ipsa pelagus purpureo colore venustum germanam terram amplecti; ipsa etiam camporum virentium species miramur, volucrumque dulce melos ipsa discernimus, aliaque naturae spectacula ipsa magistra contemplamur, quae quidem refutare culpabile est atque difficile imitari. Haec ille. Notandum, artes mechanicae in sola manuum exercitatione consistunt omni operatione intellectus penitus aut pro majori parte seclusa. Intellectus enim in suis operationibus quietus est; ipsae autem artes plebejae intellectum moechari cogunt, quare non immerito obtusioribus qui solum singularia comprehendere valent, ascribendae sunt. Politica vero, quoniam ipsa scientia est, ut innuit Augustinus de civitate Dei, libro decimonono, qua urbes reguntur seu respublica dirigitur ut pace respublica fruatur, et sic majoris industriae atque prudentiae virum exigit quam mechanica; ideoque bene mediocribus politica sociatur; acutis autem excellenter oeconomica qua domesticarum rerum sapienter ordo disponitur quaque quilibet paterfamilias indiget ut domum regat, cum non dominus ex domo sed domus ex dominio honestetur, ut refert Tullius libro primo de officiis, et Seneca idem de quatuor virtutibus cardinalibus. Medicina vero quae corporum tuetur vel restaurat salutem, mediocriter acutis convenit veluti quae philosophiae fimbriis adhaeret penitus, cum superiora observat inferioraque considerat. Et quia, teste Hippocrate in praenosticis eo loco quo dicit: est quoddam caeleste in quo oportet medicum praevidere etc., astrologiae conjunctissima est, hinc bene in littera dicitur, physica subjecta lunari globo et cetera. Ipsa enim luna omnium humorum motrix est: quare et omnium aegritudinum vel ad bonum vel ad malum secundum sexdecim loca circuli quae indicativos periodos atque criticos dicimus, quomodolibet directiva. Excellentissime quoque acutis universalium cognitio convenit, quoniam haec intellectum illuminatum requirit atque ab omnibus exterioribus impedimentis denudatum atque liberum, ut eo facilius et liberius speculatio substantiarum compositioni divisioni ac discursui valeat inhiare. Mediocritatis tamen extrema partitio et cetera. In hac parte Boetius cuidam tacitae respondet quaestioni. Posset enim quis dicere: videmus saepe vicibus mediocriter acutos ad magnum sapientiae apicem de facto sublimari, atque ut sic doctissimos evadere: quid ergo hoc vult quod dictum est, excellentissime acutos solum hanc sublimitatem scientiarum attingere? Ad quod respondens Boetius inquit: licet extrema partitio, idest illa quae est excellenter acutorum quam oeconomicae ascripseram, similiter quoque mediocritatis, idest illa quam medicinae condonavimus, comparavit sibi quandoque, idest interdum perfectos, idest doctissimos scientiarum, tamen ipsi sunt dotati honore magistratus cum sudore, idest labore, atque magna solicitudine; et hoc flore juventae, idest juventutis consumpto. Notandum pro ulteriori hujus dilucidatione: quod dicit in littera cum sudore, idest labore atque diligentia, recurrere ad superius dicta cum dicebatur in capite primo quasi circa medium, diligentia cujuslibet operis obtusitas permollitur. Item inter juventutem atque juventam, hoc interest, quoniam juventus collectio juvenum est atque aetas juvenum plurimorum. Juventa vero aetas unius: et est a vigesimo octavo anno usque ad quinquagesimum protensa aetas et cetera. Istis siquidem praedictis et cetera. In hac parte Boetius, post praemissa praeambula ad magisterium facientia, nunc consequenter tractat de his quae necessario ad magistratum requiruntur atque concurrere debent. Et est pars ista plena documentis. Dividiturque in partes sex, secundum documenta sex quae ponit. Secunda, ibi, secundo ut librorum. Tertia, ibi, tertio ut quosdam. Quarta, ibi, quarto ordinandum. Quinta, ibi, quinto ut. Sexta, ibi, cum autem. Primo ergo Boetius, primum ponens documentum, dicit: expeditis siquidem istis, supple, superioribus, ordinandum, idest determinandum est postea hoc modo: ut scilicet quisque, supple, qui ad magistratum anhelaverit, sciat omnia haec quae pertineant ad reverentiam tanti nominis, scilicet magisterii: quorum unum est ut noscat exprimere, supple, verbo quae scita sunt, idest quae scit ipsa mente; et ne committat se totaliter commissioni, idest traditioni scriptorum, scilicet librorum, ut Lucretius ille faciebat qui inquirendo, idest investigando nodum, idest difficultatem solvendi cujuslibet quaestionis sibi propositae, confluebat, idest accelerabat cedulis, idest libris, et hoc demisso comitatu, idest sociorum consortio: quasi diceret: non faciendum est uti Lucretius fecerat qui cum sibi quaestio aliqua solvenda proponebatur illico ad libros recurrebat quibus doctrinam suam, non memoriae, impresserat: ut sibi competenter dicere licuit: in sacco sedeo, sedet ac sapientia mecum et cetera. Notandum, quod docenti atque magistranti congruit summopere eloquentem esse. Eloquentem, inquam, ut quae mente conceperit verbo queat explicare. Verborum enim honesta abundantia intentionem declarat loquentis; quia teste Seneca, epistola quadragesima, inopia verborum et exilitas minus intentum auditorem facit; et plerumque contingit tamen ut verborum inopiam ignorantia causet. Unde Ovidius secundo tristium: quod minime novit dicere nemo potest. Ne quis igitur docere praesumat quod nescit, attendat quam turpe propriam ignorantiam sermone attestari. Legere discentibus prodest, sed viva vox magis. Quare de voce Symmachus ajens inquit: aptius est negotiis intimandis vivae vocis judicium. Secundo ut librorum et cetera. In hac parte Boetius ponit secundum documentum ad magistrandos scholares necessarium; quod est circa librorum copiam. Et duo facit. Nam primo multitudinem librorum conquirendam scholaribus commonet. Secundo, ne tamen in his totalis fiducia constituatur exemplo dissuadet, ibi, nec omnino. Et dicit primo: secundo, supple, necessarium est scholari ad apicem magistratus tendenti ut acquirat, idest comparet suae exercitationi, idest suo studio librorum copiam: et hoc ideo ut scilicet cum opus fuerit consulat eos, supple, pro quaestionibus exsolvendis. Et deinde nimiam in eis confidentiam dissuadens exemplo, dicit: nec tamen scholaris ipse credat omnino, idest totaliter eis, supple, libris, ut scilicet penitus nulla memoriae commendet, quemadmodum jugo, ille scholaris qui confisus est intantum monitis, idest documentis sui magistri Montani sic dicti, sic quod omne verbum prolatum ab ore ejus, scilicet magistri exarabat, idest inscribebat quaternis, idest libris, supple, nulla penitus memoriae tradendo: et hoc ipsum sic ab ore magistri receptum aestimabat, idest appreciabat tamquam sacrum quoddam: atque ipse jugo obtinens tandem vicem, idest locum magistri, nil aliud in scholis praedicabat quam illud quod in quaterniolis suis magistro suo docente conscripserat. Unde (idest propter quod) et ipse abibat multotiens confusus pudore, idest verecundia; quoniam nil aliud quam liber continuit scholaribus praedicabat. Exinde notabile quoddam circa hoc subjungit quod est: quippe (pro certe) uti semper inventis et non inveniendis est miserrimi ingenii; stultiusque est confidere omnino orationibus, idest documentis magistratus, idest magistri: sed tamen credendum est primo donec, idest quousque videatur quid sentiat, scilicet magister; postea fingendum est illum, scilicet scholarem, magistrum errasse, idest quod erraverit in docendo. Et hoc ideo ut si forte discipulus queat, idest possit reperire quid idest aliquid quod objiciat commissae, idest traditae sedulitati, idest doctrinae. Aristotelis namque sententia oportet addiscentem credere quousque melius sentiat et cetera. Notandum: quamvis librorum copia multum distrahat, ut refert Seneca epistola secunda ad Lucillum: cum ipsorum copia solum honoret atque non instruat: non enim finis est faciendi libros (Ecclesiastici decimosecundo): quae quamvis ita sint, non tamen refert quantos libros quis habeat si boni sint atque bonis institutis referti: quod quidem solum veteres attendentes admodum eos in libris thesaurizasse legimus. Sic apud Aegyptum bibliotecam unam quadraginta millia librorum volumina legimus habuisse, quae tamen omnia annis ab initio mundi transactis quinque millibus centum trigintaquatuor, ante vero Christi nativitatem nonagintaquinque, unico igne consumpta sunt; hoc est eo tempore quo Virgilius, Horatius, Salustius historicus, Plotinus, Possidonius Stoicus, atque alii viri memoria digni apud Romam claruerant. Imitanda sunt ergo in his majorum exempla; qui non honoris causa libros sibi coemerant sed instructionis gratia compararunt. Nota: quaternus dicitur a quatuor. Codex enim est ex quatuor cartharum foliis colligatus, quinternus ex quinque, sexternus ex sex, triternus ex tribus. Item inter aestimo et extimo hoc inter est: nam aestimare putare est, extimare vero, idest taxare vel pretiare et cetera. Tertio ut quosdam habeat quos secrete et cetera. In hac parte Boetius ponit tertium documentum magistrandis summe necessarium. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam sui dicti subjungit, ibi, alios namque et cetera. Et dicit: tertio, scilicet necessarium est magistrando, ut habeat quosdam, scilicet scholares quos doceat secrete eisque libros legat atque aliis documentis informet, ut sic sciat intellecta, scilicet firmius radicando, que (pro et) discat exprimere verbo scita, supple, quemadmodum in primo documento expositum est, et sic comparet sibi usum, supple, artis suae frequenti expressione: qui usus, ut etiam superius cum de triplici recordatione dictum est, propinat, idest ministrat magisterium. Et rationem horum subjungens dicit, quoniam docere alios est indulgere, idest operam dare propriae facultati, idest scientiae, juxta illud: qui alium docet seipsum instruit. Notandum: in littera committitur gradatio qui color est rethoricus, et fit cum de praecedenti voce subsequens formatur quasi per gradum vocum: uti in hoc metro. Quid levius fumo? Flamen: quid flamine? Ventus: quid vento? Mulier, quid muliere? Nihil. Quarto ordinandum est et cetera. Hic Boetius ponit quartum documentum magistrandis necessarium. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo exemplo dicta confirmat, ibi, ut flavus et cetera. Et dicit: quarto ordinandum, idest providendum est ipsi magistrando ut alliciat, idest bonis suis moribus atque benevolentia attrahat non pretio coemat ut flavus ipse fecerat, alliciat dico hos, supple, de quibus in proximo documento praedictum est, et alios quam plurimos; et hoc ideo ut cum opportunitas, supple, temporis magistrandi affuerit, gaudeat eorum, scilicet praedictorum intrinseco aspectu, idest praesentia. Quoniam quid est turpius quam destitui, idest derelinqui solus, supple, sine auditorum consortio primo tempore inceptionis supple, honoris magistralis. Et exemplum ponens de flavo dicit: relinqui, inquam, uti flavus ille scholaris qui tempore exordii, atque novae inceptionis suae credidit subjugari sibi cunctos ob imperium idest potestatem generis sui atque opulentiam, idest abundantiam dominantis Gazae, idest thesauri; sed quid? Elapso tempore concursus, idest disputationis magistrandorum atque examine, raro reperit sodalem: qua de re adhaesit legi, idest normae conductionis quamvis invitus addendo regaliter minas omnigenas, idest omnium generum: quasi dicat: cum se flavus ille inceptionis tempore totaliter derelictum videret ut quasi nullius ipsum praesentia honoraret, quid fecit? Quos non primo benivolentia allexerat tandem pretio atque minis sibi coemit. Et subdens quoddam notandum, inquit: tamen consentaneum, idest rationi consonum est, generositati, idest nobilitati propter duplicem partitionem affinitatis confovere praesentiam magistrantis saltem ad tempus. Nota: Gazae lingua Persarum dicuntur divitiae vel thesaurus. Inde gazetum gazarum repositorium: quare et quaedam civitas Palaestinae Gaza dicta est eo quod Cambyses Persarum rex thesauros suos illic posuerit cum Aegyptiis bella intulisset. Quinto ut quorum gratia et cetera. In hac parte Boetius ponit quintum documentum noviter magistrandis opportunum. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo circa documentum ipsum notabile quoddam subjungit, ibi, nec licet summa. Prima in duas. Nam primo documentum ipsum ponit. Secundo protervitatem circa documentum esse fugiendam ostendit, ibi, multos siquidem. Et dicit primo: quinto, loco, supple, prospiciendum est ut magistrandus ipse si honorem in promotione sua consequi desideret, ut obambulet, idest circumambulet Peripatetice, idest Peripateticorum more scholas illorum magistrorum quorum gratia coronandus, idest titulo magisterii insigniendus est in honore, que (pro et) opponat, scilicet dubia movendo atque responsionibus replicando curialiter, idest curiose, atque remordeat, idest arguat acriter protervientes, idest proterve respondentes, atque respondeat pro tempore, idest cum tempus respondendi ipsum tetigerit, diligentius: et hoc ne si voluntas, supple, scholaris promovendi muta fuerit, imputetur ignorantiae caecitati, vel ascribatur temeritati arrogantiae, idest superbiae. Notandum: philosophorum varias fuisse sectas. Alia quidem Stoicorum quorum princeps Zenon fuit et Chrysippus, ut ait A. Gellius et recitat Augustinus nono de civitate Dei, capite quarto. Et Seneca dicit ad Elbiam quod a Zenone incepit rigida Stoicorum sapientia. Alia fuit secta Academicorum ab Academica villa; quorum princeps erat Plato: hi de singulis dubitantes nil affirmabant certum: quorum opinionem et Heraclitus videtur confirmare. Alia Epicureorum fuit secta ab Epicuro Atheniense dicta, qui voluptatem summum bonum posuit, ut inquit A. Gellius libro decimoquarto. Ponit etiam duo bona: scilicet corpus sine dolore, et animam sine perturbatione, referente Seneca epistola sexagesima septima ad Lucillum. Quae si in voluptate carnis fundata est, reprobanda est; si in voluptate mentis, supportanda: et ita posuisse Epicurum, Seneca attestatur in libro de constantia sapientis. Est etiam alia philosophorum secta quae Peripateticorum est, quam Aristoteles condidit; sic dicta a peri quod est circum, et patos calcans, quasi circum calcans vel obambulans; hujus enim sectae philosophi et horum praecipue Aristoteles deambulando disputabant, vel etiam de schola ad scholam ambulando disputabant et inquirebant quid melius suae sententiae possent acquirere et adjungere: et ad tale propositum litera loquitur cum inquit, ad illorum scholas Peripatetice coambulet et cetera. Multos siquidem ob responsionis et cetera. In hac parte Boetius monet protervitatem atque temeritatem in superioribus summopere praecavendam fore. Et primo facit hoc. Secundo causam subjungit, ibi, non enim et cetera. Et dicit: nos Boetius vidimus multos speculantium frui praecipitio, idest cadentia a gradu dignitatis magistralis ob protervitatem responsionis. Non enim interest discentis incitare, idest commovere regentem, idest magistrum contumeliosis que (pro et) probrosis, idest opprobrium ingerentibus affatibus: quoniam sicuti Deus atque parens, sic quoque magister in honore et reverentia retinendus est: quoniam ipsis nullum pro acceptis aequivalens recompensari potest, juxta illud: diis parentibus et magistris nullum redditur aequivalens. Notandum: protervitas proprie est tam verbo quam facto crudelitas et terribilitas. Inde protervus hoc vitio notatus. Unde Graecismus: improbus est aliquis verbis, factisque protervus. Et dicitur a pro, vel pros, et torvus. Sicuti ergo non factis in magistrum insurgere, sicut in secundo capitulo de violentia est dictum, sic neque etiam in ipsum verbis protervire: quoniam non est dignus scientia qui scientiae insurgit praeceptori (ibidem) quare et cetera. Nec licet summa familiaritate et cetera. Hic Boetius post declaratum superius documentum, quoddam notabile subjungit dicens: scholaris ipse non debet inhiare secretis, hoc est libris capsae et cubiculo, licet (pro quamvis) fuerit conjunctus, supple, magistro suo summa familiaritate; et hoc nisi jussus; et si jussus, tamen invitus. Et inducens quemdam Fontinum Xenocratis discipulum qui magistri sui secreta perspiciens ex his Xenocratis totalem doctrinam adeptam arbitrabatur, dicit: nonne, idest numquid protervitas Fontini illius scholaris aperuit scrutinia, idest secreta monimentorum suorum Xenocratis illius magistri, atque inspexit prius edocta publice, scilicet in scholis que (pro et) credidit se magistrari ex hac furtiva atque proterva inspectione secretorum sui magistri; et nedum inspectione, sed tunc cum abstulisset, supple, furto omnem Minervam, idest sapientiam libris suis commissam Xenocratis, quod et secutum est, quoniam omnes codices suos abstulit, quid ultra? Ablatis singulis Xenocratis libris, Xenocrates ipse studere desiit, supple, librorum carentia; Fontinus autem nesciens, idest non valens uti ablatis, idest furto, subtractis libris Xenocratis, laborabat postea phrenesi, idest rabiae mentis graviori quam ante. Et ex his quoddam nota dignum concludens, inquit: ergo, idest propter supradicta discipulus quicumque fuerit confisus proprio labore, scilicet studii, nunquam invidebit honori alieno. Notandum, prout Latina tradit auctoritas Minerva dea est multarum inventrix artium, sicuti lanificii, olivae et fabricae; et ideo eam non incongrue pro sapientia poni libet. Haec etiam pallas dicta est a Pallene Thraciae insula ubi nutrita fuit, vel quia Pallantem gigantem occidit. Item scrutinium est quicquid interius de aliqua scrutatur re. Sic propheta: defecerunt scrutantes scrutinio et cetera. Item phrenesis rabies est; et dicitur a phren, quod est furoris exagitatio a cerebro descendens, vel ab impedimento mentis phrenesis dicitur quia Graeci phrenas mentem dicunt et cetera. Cum autem dies summae promotionis et cetera. Hoc est sextum documentum circa magistrandos attendendum. Et docentur per eum praeparatoria dignitatis magistralis. Et duo facit Boetius in hoc documento. Nam primo documentum ponit. Secundo cautelam circa hoc subjungit. Tertio exemplum a cautela susceptum subnectit. Quarto quoddam notabile circa omnia ipsa ponit. Secunda, ibi, caute. Tertia, ibi, Strictonius. Quarta, ibi, o quam felicis. Et dicit primo: cum autem dies summae promotionis, supple, ad gradum magistralem affuerit atque promovendus ipse jam in cathedra magisterii se promotionis causa receperit, tunc veneranda collectio, idest congregatio sociorum suorum, supple, ipsum praesentia sua honorantium commendetur, idest laudetur ab ipso promovendo brevi stemate, idest brevi eloquio, atque affatu, idest oratione compendiosa; atque procedendum, idest accedendum est intrepide et audacter ad incrementa initialis honoris, supple, magistri, sic scilicet ornatu, idest vestimento decenti, supple, suae facultati; apparatu, idest praeparatione convivali, festivo, idest celebri, apparatu inquam procurato, idest comparato splendide, idest honorifice cunctis, supple, tam suae quam alterius sectae magistris et scholaribus; et hoc si facultas suppetit, vel, subaudi si non sufficiat, dumtaxat ad libitum, idest voluntatem suam saltem magistris et scholaribus vel solum magistris ejusdem suae professionis, idest sectae. Notandum, circa hoc quod dicit brevi sermone collectionem sociorum laudari: tunc enim vere laudamus cum pauco sermone magnitudinem rei extollimus; quoniam in multo sermone raro mendacium, raroque adulatio deest. Hinc igitur Cato: parce laudato. Bene, parce, quoniam nulla tam excelsa virtus est quae dulcedine gloriae non tangatur, ut refert Seneca: et Ovidius de tristibus: denique non parvas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor. Qua ex re Hieronymus ad Sabinianum sic inquit: naturali ducimur malo et adulatoribus nostris libenter favemus. Et quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem sui anima intrinsecus laetatur. Inde Claudianus: gaudet enim virtus testes sibi jungere Musas, carmen amat quisquis carmine digna gerit. Parce igitur laudandum est, et laude inquam suffulta laudantis dignitate, laudati merito atque rei quae laudatur magnitudine. Quod si ista non affuerint, non laus, sed adulatio fore manifestum est. Item stema quid sit in superioribus capitulis jam monstratum est: quare ibi videas. Caute tamen considerandum est et cetera. Haec pars a multis cautela circa praecedens documentum assignari solet; meo tamen judicio convenientius septimum assignaretur documentum. Sed quid de hoc fuerit solertiae cujuslibet recommitto: hoc tamen dicendum est. Cum cautela superioris documenti fuerit, littera habet, caute tamen. Si vero documentum, litera habet, caute etiam. Et secundum primam literam hoc dicit: considerandum tamen est caute, idest sapienter, subaudi in his, et circa ea quae in superiori documento edocta sunt, cautiusque investigandum est ante elationem, idest promotionem magisterii, ut decursu, idest curriculo primi anni, subaudi gradum magistralem proxime sequentis, novellus ipse magister possit sustentari facultate propria si opus fuerit, enim (pro quia) turpe mendicare, idest egere prima fronte, idest incontinenti, ob (idest propter) reverentiam tanti nominis, scilicet magisterii: quasi dicat: turpe nimium est quod scholaris promovendus in adeptione magistralis dignitatis tanta expendat quod quam cito gradum adeptus fuerit mendicare cogatur. Et exemplum subdens de quodam Strictonio qui expletis et executis venerabiliter splendide et honorifice omnibus ad magisterium pertinentibus incoepit mendicare, idest egere, tertia luce, idest tertia die proxime sequenti que (pro et) poenituit eum tam (impersonale est) mox, idest statim tanti ausus, idest tantae audaciae qua supra vires facultatis aggrediebatur dignitatem magistralem. Quid mirum? Idest quare cum non poenituisset? Ipse enim Strictonius delusus, idest derisus recessit quasi instantaneus, idest incontinenti que (pro et) nunquam confessus est de cetero fastigia, idest summitates tanti honoris. Et inde notandum quoddam ponens, exclamat dicens: o quam, idest quantum est veneranda, idest reverenda commendatio felicis exitus. Idest felicis finis. Ipse enim est in quem omnia ordinanda sunt; si ergo finis bonus est, totum laudabile fas est. Qua de re non inepte dictum est, exitus acta probat. Et item finis coronat et insuper a fine omnia denominari.


Caput 6

[88961] Guillelmus Wheatley, In De scholarium disciplina, cap. 6 Expeditis quae ad scholarium eruditionem et cetera. Hoc est capitulum sextum et ultimum hujus totalis tractatus qui de scholarium disciplina est. In quo post ea quae in superioribus capitulis edocuit, et signanter postquam in proxime praecedenti capitulo determinavit de quibusdam documentis ad dignitatem magistralem, tum facientibus, tum quoque necessario requisitis; nunc consequenter in hoc ultimo capitulo principaliter de dignitate ipsa magistrali, et quae ipsum circumstant et concomitantur prosequitur. Et dividitur hoc totum capitulum in tres partes principales, secundum tres magistrorum maneries. In prima parte nempe determinat de prima magistrorum specie, et de his quae ipsos regulant; et non solum eos primo, sed etiam alios cujuscumque maneriei existant. In secunda de secunda, ibi, extrema praesentis voluminis. In tertia de tertia, ibi, cum ob dulcoris et cetera. Prima pars adhuc dividitur in duas partes. Nam primo continuat dicta dicendis. Secundo de statu norma atque regula magistrantium determinat, ibi, magistrorum talis et cetera. Item primo ponit intentionem suam respectu praecedentium. Secundo respectu sequentium, ibi, nunc ad. Primo facit quod dictum est. Secundo modum procedendi observandum ostendit, ibi, nec arguere. Tertio rationem sui processus subjungit, ibi, quoniam non solum. Dicit ergo primo: expeditis illis quae sunt digesta, in superioribus tradita ad eruditionem, idest informationem scholarium: et hoc, observata moderatione, idest modestia dilucidandi, idest determinandi; et quia nos Boetius non curamus angariare, idest constringere lectionem brevitate, supple, nostrae editionis, nec etiam confundere dilatione, idest prolixitate, nonnunquam perusi leviori stylo, idest materia, atque lucidiori stemate, idest verborum ornatu, et hoc quoniam stylus, subaudi totius nostri tractatus commendatur, idest traditur non solum discretis, idest eruditis verum (pro sed) etiam rudibus, idest indoctis, et hoc postposita, idest derelicta serie aenigmatis, idest obscuritatis. Quoniam autem haec ita sunt, properandum, idest accelerandum est nunc, scilicet hic in loco ad venerabilem majestatem magistrorum, subaudi determinando de statu eorum atque norma ipsos tam erga se quam erga alios regulante. Item aenigma aenigmatis sermo est figurativus vel obscura locutio sive similitudo vel quaestio occulta vel obscura quae difficile intelligitur nisi aperiatur, ut illud judicum: de comedenti exivit cibus et de forti egressa est dulcedo; significans ex ore leonis favum esse extractum. Magistrorum autem talis habetur divisio et cetera. In hac parte Boetius postquam se superioribus continuavit, nunc intentionem prosequitur. Et duo facit. Nam primo quasdam magistrorum divisiones praemittit. Secundo normam atque ipsos regulantem modum demonstrat, ibi, talium namque. Prima in duas. Nam primo primam distinctionem magistrorum praemittit. Secundo secundam subjungit, ibi, tam istorum quam et cetera. Et dicit primo, quod divisio magistrorum habetur talis, supple, ut sequitur: nam quidam magistrorum morantur duabus urbibus excellentioribus, idest clarioribus ceteris, scilicet Romae et Athenis, nunquam procedentes ulterius nisi forte inquam tum fortuna succedit, idest arridet eis ut venerunt, idest leventur altius, idest ad altiora: vel sic, nunquam procedentes ulterius, scilicet ab urbibus his, et hoc inquantum (idest quamdiu) fortuna succedit eis ut altius eleventur. Et vult dicere quod quidam magistrorum sunt qui solum in urbe Romana atque Atheniensi moram suam habent. Alii autem magistri sunt qui omittentes fastigia, idest summitates praedictarum urbium, scilicet Romae et Athenarum, quaerunt emolumenta, idest lucra oppidorum, idest castrorum et villarum: ut sic oppidum largo sumatur vocabulo, oppidorum inquam adjacentium, scilicet praedictis urbibus duabus, subaudi vel de longe vel de prope distantium. Et dico, quaerunt tum, idest primo propter egestatem, supple, remediandam, egestatem dico novercam, idest contrariam disciplinae: nam, ut saepius dictum est, natura non est sufficiens seipsa speculari sine rebus exterioribus: tum etiam idest secundo quaerunt emolumenta aliorum oppidorum propter dulcorem renitentem natalis patriae, idest paterni soli. Vult dicere quod post eos magistros qui urbibus Romae atque Athenis commorantur, sunt alii magistri qui in oppidis; et hoc quidam in oppidis natalis soli, quidam vero in oppidis prorsus extraneis. Et de his omnibus suo ordine atque loco pertractabitur in sequenti. Notandum, sicuti plurimae philosophorum fuere sectae, sic et plurima studiorum receptacula. Commemorando ergo historicorum somnia celebratiora doctrinarum conciliabula, Athenarum studia ceteris praeclarissima extiterunt, quae et ipse Hieronymus commendans inquit, studio Athenas aptissimas fore. Primo enim leges studium id tradidit aliisque civitatibus jura transmisit: in eo viguerunt pene omnia philosophiae lumina, quemadmodum tam longe fama extitit divulgatum. Post Athenarum studium Romanum floruit Italicis philosophis constipatum, in quo Julius Caesar viguit, libro primo de vita Caesaris: ibi Cato floruit, ut ait Solinus libro primo; ibi Virgilius, Tullius, Seneca atque reliqui multi plurimi valuerunt. Et haec duo studia littera commendat. Est et aliud Parisiense studium in superioribus satis collaudatum. Habet autem aetas modernior innumeras pene doctrinarum universales scholas; quas si laudem aut vituperem nescio, cum virtus constet in patenti, atque extraneo non indigeat concionatore. Item emolumentum licet propriae molendinae lucrum sit, ponitur tamen pro quolibet lucro vel commoditate. Sic Malachiae tertio: et quod emolumentum quia custodimus praecepta ejus. Tam istorum quam illorum quidam ratione pulchrae et cetera. Hic ponit aliam magistrorum distinctionem, dicens: magistrorum equidem in civitatibus praefatis atque oppidis circumjacentibus habitantium, quidam magistri sunt qui assumunt imperium, idest gradum atque titulum magistralem ratione pulchrae denominationis, idest famae, ut scilicet ab hominibus honorentur. Et hi sunt qui solum gloriam nominis quaerunt. Alii autem, supple, gradum assumunt, supple, magistralem ratione, idest ob causam intelligentiae; et hoc ideo ne confundantur ignorantia. Tertii vero sunt qui speculantes subtilius quam superiores contrahunt paludamenta, idest honorem qui proprie in his vestimentis consistit, magistralia, idest magistrum ostendentia. Vult dicere: tertii sunt qui magistralem dignitatem assumunt propter incrementa utriusque partis supradictae: scilicet tam propter apparere atque ut honore celebrentur, quam etiam propter intelligentiam. Notandum, quamvis scire bonum sit atque prae ceteris delectabile, cum scientia ipsa cuncta complectatur atque nihil ignorare permittat: scire tamen ipsum non omnino laudabile est quod ob famae gloriam dumtaxat comparatur. Licet enim pulchrum sit digito ostendere et dicere, hic est, juxta Persii Flacci sententiam, non tamen sanctum est. Illud ergo scire eligendum est quod vitam virtuosam comitatur, non gloriae cupiditatem. Est igitur ex his magistrorum generibus solum illud laudabile quod ob ignorantiae nebulam depellendam scientiae suscipit incrementa. Item paludamentum vestis regum genus est quo utebantur ad ostendendum bellum proximo futurum. Et dicitur a palam, quia tunc omnibus palam bellum ostendebatur. Est quoque vestimentum magistrale quo magistrandi induuntur ad futurorum honorum titulum ostendendum. Talium namque quicumque venustatis assumptae debitique et cetera. In hac parte Boetius post superiorem magistrorum bipartitam divisionem, nunc de quorumlibet norma atque modo ipsos regulante tam in se quam quo ad alios subjungit. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit Boetius praecepta quaedam magistros regulantia absolute et quo ad se. Secundo per comparationem quo ad alios. Secunda, ibi, haec autem. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam sui dicti subjungit, ibi, nulla siquidem. Prima adhuc in duas. Nam primo facit id quod dictum est. Secundo ponit quamdam excusationem praedicta praecepta excusantem, ibi, si quid vero et cetera. Et praeponens documenta statum magistri regulantia, dicit quod magister, quicumque ipse fuerit, si velit prosequi emolumenta assumptae venustatis, idest honoris magistralis, que (pro et) debiti officii, oportet, idest opportunum est ut polleat, idest resplendeat clarius in universa morum honestate; ut scilicet sit in sermone verax, in judicio justus et cetera. Littera plana est. Et si quid contrarii accidat, subaudi superioribus, hoc solet accidere appetitu humanae fragilitatis, idest ipsa sensualitate; ipsa enim debilis est et ad malum prona. Et quia debilis, ideo ipsam debilitas morum plerumque consequitur. Debilitatem enim complexionis, ut medicis visum est, saepius morum sequitur debilitas. Notandum: licet magistri omnia illa in se habeant quae forma docendi continet, uti sunt docendi consideratio, exemplorum conformitas et rursum eloquentia copiosa; haec tamen minime sufficiunt, nisi ea quae verbo docet opere instruat: haec enim optima sapientiae via est, opera sanis conformare doctrinis. Unde prosper libro epigrammatum: non satis est domini praecepta evolvere lingua, is meminit legis qui memor est operis. Turpe enim est, ut inquit Lactantius libro de falsa sapientia, ad philosophiam pergere et philosophiae opera non agere; talis enim vita non vera sed palliata est. Opera autem philosophiae mores sunt atque divinitatis instituta; in quibus magistratus sic polleat ut discipulus nedum exemplo sit sed et decori. Ratio autem omnium horum hic consequenter annexa est, cum dicitur, quoniam nulla res est discipulo magis perniciosa, idest damnosa, quam contumeliosa vita magistri: enim pro quia nos Boetius vidimus infusa ex foetido, idest contaminato vase confundi, idest corrumpi saepissime, quoniam foetidum vas aquas infusas corrumpit: quasi dicat: sicuti aquae corrumpuntur vase foetido, sic scientia doctore contumelioso. Pro quo notandum, quod plurimi hodierni temporis sunt sapientum qui licet doctrinis sanis intendant, vitam tamen brutalem ducunt, sicuti tangit Aristoteles primo Ethicorum, qui certe odio admodum habendi sunt, exemplo Pacuvii qui omnes tales tanto fastidio renuit ut nec verbo neque facto eis communicare dignum aestimarit, prout ponunt A. Gellius atque Heliandus in chronicis. De quibus Lactantius, in libro de falsa sapientia, sic inquit. Quidam sub obtentu philosophiae vitia sua celantes, ut sunt sophistae, domi faciunt ea quae in scholis arguunt; sicque docent tantum nec faciunt, ipsique praeceptis suis pondus detrahunt. Hoc tamen genus turpissimum est, teste Seneca ad Lucillum epistola vigesimaquarta: turpe enim inquit est aliud loqui et aliud sentire. Et item epistola quadragesimaquarta: hoc turpissimum est quod nobis objici solet verba nos philosophiae non opera tractare. Inde Cato: turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Cum ergo vita cujusquam despicitur, ejus quoque necesse est ut doctrina despiciatur, ut vult Gregorius in homilia sexta, libro secundo: discant sermonibus his viri prudentes docendi formam, suosque discipulos studiosos fieri suadeant non solum libros evolvendo, sed etiam mores componendo. Item pernicies mors est vel interitus. Inde perniciosus-a-um, damnosum laethiferum et cetera. Haec autem ad animae docentis et cetera. In hac parte Boetius postquam posuit documenta regulantia magistros quo ad seipsum, nunc vero facit hoc idem quo ad alios. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit normam magistros regulantem quo ad discipulos. Secundo quo ad alios a discipulis, ibi, cum autem ob festivi temporis et cetera. Prima in duas. Nam primo facit hoc quo ad morum observantiam. Secundo quo ad subditorum informationem, ibi, cum autem bonae inquisitionis. Prima adhuc in duas. Nam primo se dictis dicendisque continuat. Secundo intentum prosequitur, ibi, tenetur quoque doctor et cetera. Et primo ponit intentionem suam respectu praecedentium. Secundo respectu sequentium, ibi, nunc de ceteris. Et primo dicit: omnia haec, subaudi quae dicta sunt, sunt digesta, idest declarata et tradita ad informationem animae docentis, subaudi quo ad morum suorum honestatem absolute et in se: nunc autem est disserendum de ceteris primariis, idest documentis, supple, ipsum regulantibus: non tamen dico de primo primis, quia de istis jam dictum est, sed de secundo primis. Sunt nempe ultima respectum praecedentium et prima respectu sequentium; quare et secundario prima dicuntur. Item dissero, idest diversis modis aperio. Tenetur quoque doctor et cetera. In hac parte prosequitur Boetius de documentis regulantibus ipsum magistrum per comparationem ad scholares. Et duo facit. Nam primo facit hoc in generali. Secundo in speciali de quolibet, ibi, sit inquam eruditus. Et dicit primo quod doctor tenetur esse eruditus mansuetus etc. prout haec omnia in processu declaranda sunt: quare sequitur: sit inquam eruditus: prius enim et cetera. In hac parte ea quae praemiserat in generali nunc in speciali prosequitur. Et dividitur in tot quot in generalitate praemiserat partes. Et ponens primo primum documentum dicit: ego Boetius inquam, idest dixi quod magister ipse sit eruditus, idest doctus. Et rationem annectens dicit: enim pro quia oportet, idest opportunum est quod magister ipse prius discat antequam discipulos suos doceat. Et scientiam trivialem circa hanc eruditionem maxime praevalere insinuans, eam recommendando dicit: siquidem nos novimus comparationem, idest acquisitionem doctrinae trivii fore valde aptam assistricem, supple, in his. Et quoddam annectens notandum, dicit; valde enim absurdum est et iniquum quod imperiti, idest indocti praeferantur peritis, idest doctis; novelli, supple, in scientiis, antiquis, supple, praeferantur; atque rudes, idest imbecilles emeritis. Notandum, quod ascendens ad gradum magistralem oportet quod scientiis subjiciatur: alias caveat ne sibi dicatur illud ad Romanos secundo: qui alios doces, teipsum non doces. Ideo sapientiae decimoctavo dicitur: antequam loquaris, scilicet docendo, disce, scilicet audiendo. Et Jacobi tertio, nolite plures magistri fieri. In hoc etiam canones satis concordare videntur, quinquagesimanona distinctione, ordinarios, et sexagesimaprima distinctione, miserum, et decimasexta quaestione prima. Si quis clericatus, et extra de electione, cum enim. Item eruditus, idest instructus quasi extra ruditatem positus. Mansuetus quoniam discipulorum et cetera. Hic ponit secundum documentum de mansuetudine magistrorum. Et duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo exemplo ipsum corroborat, ibi, magister Franco et cetera. Et dicit quod magister etiam aliquo modo mansuetus esse debet scholaribus. Et rationem assignans dicit, quoniam quandoque opportunum est pati elationem discipulorum, consequens etiam est mansuetudine utendum. Virtus enim illa est quae irascibilitates reprimit et moderat iras, quare et multorum malorum fomenta refrenat; qua certe si usus magister Franco fuisset cujus exemplum immediate subjungit, non laqueo collum strangulasset. Hic enim cum vidisset arrogantiam, idest superbiam discipulorum utentium sua nobilitate, arrogantiam dico, non refrenabilem, idest corrigibilem, laqueo se suspendit: qui tamen sapientius egisset si mansuetudine, hac virtute, usus fuisset. Rigidus in scholarium amplexu et cetera. Hoc est tertium documentum de magistrorum rigiditate erga subditos. Et dicit quod magister etiam debet esse rigidus, idest durus et validus (et dicitur a rigeo riges). Quoniam frui, idest uti rigore, idest rigiditate in amplexu scholarium commodissimum est, ut sic errantibus, idest delinquentibus imponat vindictam, atque dissolvat litem sophistarum, idest disputantium, atque remordeat, idest puniat oblatrantes, idest continue contra ceteros rixantes (et a canibus sumptum est), similiter et reprimat obloquentes, idest ipsos diffamantes, atque castiget virga rectitudinis protervientes, idest protervum quid attentantes; et sic faciat totam determinationem, idest illam omnem quae inter scholares tam ex parte morum quam etiam doctrinarum facienda est, faciat dialecticam, idest ad utramque arguendo partem, ut scilicet plene discutiat hinc inde, posteaque determinet et faciat quemadmodum praemissum est. Nota, magistrum fore rigidum, hoc eo modo intelligendum est quo canones intelligunt: sit inquam rigidus, ita tamen ut non adsit saevitia, scilicet nimium corrigendo hoc est verberando aspere; talis nempe rigiditas culpae imputanda est. Levis nempe castigatio solum magistris permissa est, extra de Homicid. cap. ad audientiam; et vigesimoquarto, quaestione sexta, cap. primo. Et hinc est quod si levi percussione scholaris moriatur, magistrum non teneri, ut vult Vincentius, et hoc si sanus est puer et robustus; secus autem si tener; quia jam non est levis percussio (Ff. ad legem aquilam 1 qua actione, P. si quis). Hoc etiam notatur in decreto cum in magistrum, extra de electione. Sit antiquus non annis et cetera. Hoc est quartum documentum quod est de magistrorum longa experientia et perpetuali scientia. Et dicit: magister etiam sit antiquus, idest experientia suffultus: et hoc bene innuens dicit, antiquus quidem non annis sed perpetuali scientia, idest scientia firmiter in eo radicata: sed tamen si utrumque fuerit, scilicet antiquitas cum scientia, conditio sua erit sanior. Notandum, per hoc quod dicit antiquum fore magistrum, vult ipsum longa experientia in doctrinis atque docendi forma fore exercitatum. In doctrinis, uti in primo documento edoctum est. In docendi autem forma, ut scilicet doceat recte et artificialiter unumquemque secundum suam capacitatem et secundum cujuslibet artis exigentiam. Et hanc docendi formam optime tangit Palladius libro primo de agricultura cum inquit: pars prima prudentiae est ut consideres personam ejus cui praecepturus es. Nam stultum est rusticos peritissimorum virorum alloqui stylo. Haec ille. Ut ergo quis bene doceat, expedit, ut modum audienti utilem exquirat ejusque capacitatem aetatem et sensum concernat, nec instruere incipiat artes sed prius mutuat partes: et hinc sumptum est vulgare illud: artes post partes veteres didicere magistri. Non negligens et cetera. Hoc est quintum documentum, quod est de magistrorum perseverantia. Et dicit: magister etiam nullo modo negligens existat, sed perseverans: quoniam sicut in unoquoque opere invenitur constantia et diligentia veluti mater, ita etiam per contrariam universae doctrinae et disciplinae noverca est, idest inimica, negligentia: quo fit ut deservire mechanicae scientiae est oportunius quam onerari jugo negligentiae. Notandum: vir piger indignus bonis est, et iste qui solicitudinem non habet nullo meretur beneficio dotari: ad hoc enim natus est homo ut laboret corpore pro victu, mente pro virtutibus; atque non solum sibiipsi, sed ut Plato ait ad Architam, patriae atque amicis. Pigritia enim multos facit desides eo quod incepta salubria continuare formidat. Et hi solum molles sunt, ut vult Aristoteles ipse quarto Ethicorum, ubi dicit: mollities est fugere laboriosa. Haec autem ipsis magistris summe cavenda est, atque etiam perseverantia aequo animo firmiter amplexanda, quaque amplexata atque etiam retenta, honores virtutes scientiae divitiae solent adipisci. Tardis enim mentibus non facile virtus committitur, teste Tullio libro quarto Tusculanarum quaestionum. Et Virgilius in bucholicis: tarde venere bubulci. Omnis nempe tardus bravio caret. Non sit arrogans et cetera. Hoc est documentum sextum quo suadetur arrogantia fore vitanda magistri. Et duo facit Boetius circa hoc documentum. Nam primo ostendit arrogantiam summopere vitandam fore. Secundo demonstrat qui sunt hi magistri qui arrogantiam confovent, ibi, hi sunt. Et dicit quod magister nullo modo arrogans existat. Quoniam arrogantia nullum penitus erga discipulos bonum operata est. Et hoc ostendit tam circa pauperes quam divites. Et dicit: quoniam vivax scintillula, idest amor sciendi, pauperis extinguitur arrogantia magistrantis, et hoc quo ad pauperes dictum est: que (pro et) voluntas discendi sequestratur, idest separatur a divitibus, subaudi ipsa arrogantia, quoniam sedulitas, idest diligentia arrogantis magistri nunquam instruxit hominem fideliter. Item arrogans superbus jactator elatus et inflatus idem: differt tamen arrogantia a superbia. Nam superbia inanis est gloria de eo quod quis habet, sed arrogantia de eo quod non habet, et cum quis credit ea scire quae nescit vel habere quae non habet: saepe tamen apud auctores haec duo confunduntur. Hi sunt qui id quod sciunt humiliter docere contemnunt et cetera. In hac parte ostendit qui sunt magistri hoc vitio arrogantiae notati. Et duo facit secundum duas maneries arrogantiae: quarum una in docendo est, secunda in ornatu. Secunda, ibi, hi etiam sunt. Et dicit: hi, supple, magistri arrogantes sunt qui contemnunt docere humiliter ea quae sciunt, et nolunt monstrare recte ea quae sapiunt, quoniam positi in fastigio, idest superbia et fastu, despiciunt mentes merentium, idest desiderantium doctrinam fastidiendo, idest quasi fastidium eis ingerant. Hi etiam arrogantes nec referunt causam suae scientiae in datorem scientiae, idest Deum gloriosum a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, Joannis primo: hic enim affluenter omnia tribuit et non improperat, tribuitque plus quam rogatur. In hunc, dico, non referunt causam suae scientiae; sed respiciunt propriam excellentiam in se solum, aestimantes ea quae sciunt propria scire excellentia. Et inde secundos arrogantes prosequitur, dicens: hi etiam, supple, arrogantes sunt qui dilatant, idest extendunt fimbrias, scilicet vestimentorum; appetunt enim eum quotidie epulari splendide atque indui purpura et bysso ut eis dicatur, ecce Rabbi. Vel sic. Dilatant, idest rotundo ore manifestant et declarant fimbrias, idest scientias suas, et magnificant phylacteria sua, idest vanas suas arrogantias. Sunt enim phylacteria proprie brevicella in quibus quondam scribebatur lex et servabatur; quas deferebant ante frontem vel pectus ut sic ipsi viderentur religiosi: sed hoc non fiebat nisi causa jactantiae. Et ad hujusmodi similitudinem loquitur in littera: et sunt verba sumpta Matthaei vigesimotertio: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias. Hi etiam sunt qui quaerunt sedilia, idest recubitus, eminentiora, idest prima in publicis spectaculis, atque desiderant salutari, idest salutando vocari nomine Rabbi, idest magistri. Et subdit: omnis collectio, idest coetus horum scholarium religabit, idest separabit tales, scilicet arrogantes, a se, et hoc, ablato, idest remoto jure sedulitatis et scientiae. Notandum, quod arrogantes hi de quibus littera sonat hypocritarum quasi pelle supervestiuntur qui salutationes appetunt in foro atque primos recubitus in convivio, laudes amant jactantiasque faciliter producunt, adulari gloriantur, a quolibet revereri expectant, quidquid agunt arbitrantur bonum, corrigi nolunt. Arbitrantur enim proprio sensu se regere posse. Rursusque eorum tanta est temeritas ut omnia praesumant, nihilque difficile arbitrantur. Horum certe inutilis labor est, diligentia frivola, fructum non capiunt ex operibus suis sed potius detrimentum. Unde Ovidius metamorphoseos, decimotertio libro: et obest sua gloria multis. Ideo Matthaeus in Tobia: non crede titulis, famae te consule credeque menti: et Martialis coquus: hunc volo laudari qui sine morte potest. Item fimbria in superioribus capitulis expositum est. Item relegare, idest remittere, item est in exilium damnare vel procul legare; et producit le. Unde in Tobia: nate, cavenda cave, sectare sectanda, relega crimina, vas mentis purificare stude et cetera. Cum autem bonae inquisitionis et cetera. In hac parte ipse Boetius postquam posuit praecepta magistros regulantia tam quo ad se quam quo ad alios, et hoc quo ad morum atque normae honestatem, hic facit hoc idem quo ad doctrinae administrationem. Et dividitur haec pars in duas partes, secundum quod duplex est doctrinae administratio. Est enim una per modum lectionis atque declarationis. Alia vero per modum argumentationis. In prima ergo parte determinat de norma magistros regulante circa scholarium informationem quae in lectura consistit. Secundo facit hoc idem circa eam informationem quae in disputatione radicatur. Secunda, ibi, si causa differendi et cetera. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam dicti subjungit, ibi, quoniam si magistratus et cetera. Et dicit primo: cum Tyro, idest novellus magister bonae inquisitionis, idest doctrinae et scientiae intraverit scholas causa legendi, considerandum est, supple, ab ipso magistro, ut assumpto rigore intrinsecus, supple, quemadmodum praedictum est cum dicebatur supra in eodem capitulo, sit rigidus. Hoc ergo rigore assumpto, tempore aurorae, idest matutino incipiat, supple, lectionem continuo submissa voce, idest voce bassa ascendendo tamen mediocriter, ore rotundo, idest pleno et hoc expectando neminem nisi maxima necessitas urgeat, idest incumbat. Notandum est circa hoc documentum Boetii: summopere considerandum est ne ante ipsam inceptionem hujusmodi, divini dimittatur imploratio auxilii, qui solus Deus est qui divitias suae sapientiae influit in animas sapientum, et tribuit studentibus gratiam cognoscendi; cui nihil est difficile, et sine quo nihil possibile est possideri, ut in ipso prologo de regimine principum dicitur. Et omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est a patre luminum descendens, ut inquit Scriptura. Et Augustinus: nemo tam eruditus, nemo tam doctus qui superna illustratione non indigeat. Et Gregorius: nisi intus sit qui doceat, in vanum lingua doctoris laborat. Ideo philosophia volens ostendere, scilicet, in quo vera existat beatitudo, apud Boetium libro tertio, prosa nona de consolatione, divinum monet invocare auxilium, quo certe praetermisso nullum rite fundatur exordium. Quod observantes majores nostri semper in aggrediendis arduis divinum implorarunt auxilium. Sic Plato incepturus genituram sensibilis mundi inquit: verum mi Socrates, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio etc. precari auxilio divinitatem etc. sit ergo meis precibus comprehensum, maxime quidem ut ea dicantur a nobis quae placeant Deo et cetera. Et Hali Abenragel: gratias vivo Deo et cetera. Sic Ovidius primo metamorphoseos: dii coeptis (nam vos mutastis et illas) aspirate meis et cetera. Sic et reliqui pene omnes. Animadvertat igitur magister ut antequam ea peragat quae hoc praecepto docentur, Deo supplicet veluti omnium cordium illuminatori. Item Tyro in superioribus capitulis declaratum est: aurora dicitur initium diei clarescentis vel primus splendor aeris qui Graece Eous dicitur: unde Virgilius de rosis: strictior Eous praecesserat aura jugales et cetera. Quoniam si magistratus diligentia et cetera. In hac parte Boetius causas sui dicti subjungit. Et dividitur in duas partes. Nam primo facit quod dictum est. Secundo, exemplo dicta confirmat, ibi, sed non faciat. Prima adhuc in duas, secundum quod duas causas assignat. Secunda, ibi, cum autem et cetera. Et dicit quod si magistratus diligentia praesumpserit expectare aliquos ultra spatium debiti temporis, haec forte duo mala contingere possunt: scilicet quia ipse forte magister confundet hos, idest quos expectat mora pigritiei: quasi dicat: cum forte magister illos expectabit, possunt hanc pigritiam in consuetudinem sibi trahere, cogitantes magistros eos sicuti semel sic et continuo expectare. Et hoc primum malum est expectatione hujusmodi proventurum. Secundum vero est quia forte expectatione hujusmodi magister iracundia tumoratur, atque repletur, atque se comminuet ex hinc rancore irae hujusmodi ut sic ceteris non tam proficue et tam viriliter lecta declarare possit, sicuti faceret si ira eum non comminuisset. Deinde ponit secundam causam. Et dicit: magister etiam non debet expectare aliquos, quoniam cum discipulus artifex dormitationis et pigritiei noverit sedulitatem, idest curiositatem magistri, aut festinabit se maturius, idest citius, quia veniet ad horam debitam, aut certe confusus pudore, supple, ob risus sociorum, dormitabit in opprobrium hujusmodi. Notandum, est circa hoc ubi dicitur, irae quoque rancore se comminuet. Ira est quae sola animam perturbat atque sensum discernere verum non permittit; inest enim semper iratis angustia. Unde Tullius in oratione pro Marcello: iracundia, inquit, consilio est inimica. Ideo Epicurus: ira insaniam gignit: quare summopere curanda atque impedienda est, atque ea quae ipsam inducunt expernenda. Unde Horatius in epistola secunda: ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret, imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catenis. Item rancor dicitur indignatio dolor amaricatio et amaritudo mentis; inde rancorosus et rancorositas et cetera. Item dormitare frequentativum a dormio, et est sub pigritia dormire. Unde propheta: ecce non dormitabit neque dormiet et cetera. Sed non faciat ut Assuerus poeta et cetera. In hac parte Boetius exemplum quoddam circa praedicta subjungit. Et primo proponit ipsum exemplum. Secundo eum prosequitur, ibi, eo vero. Et dicit: magister inquam mane, ut praedictum est, incipiet, neque scholares quousque expectabit rationibus supradictis, neque faciat uti Assuerus poeta fecerat quem pigrities Dromonis discipuli Castoris nequivit excitare in risum, idest derisionem. Et inde exemplum suum prosequens duo facit. Nam primo dicit quomodo se Dromon gerebat in exercitio scholastico. Secundo quomodo in mensa se gestabat, ibi, dum aliquando. Prima in duas. Nam primo dicit quomodo se in mane gesserat. Secundo quomodo media die, ibi, si vero. Item primo facit quod dictum est. Secundo quamdam falsam cautelam qua usus fuit subjungit, ibi, maluit et cetera. Et dicit: eo enim, supple, Dromone quotidiano more stertente, idest dormiente, ad primam, usque ad illam horam qua prima canitur, et hoc unguibus scabris, idest scabiosis et asperis agitantibus, idest scalpendo, facientibus membratim, idest per membra, musicum melos, idest sonum quasi musicum quia se scalpendo quasi musicam harmoniam concitabat, et similiter existens lippientibus oculis atque explorantibus, supple, nunc apertis, nunc iterum clausis, lucem matutini laboris, idest matutinae lectionis, ajebat, idest dicebat, sic, supple, ut sequitur consortibus suis advenientibus: ajebat inquam: ne, idest numquid adhuc res, idest lectio matutina peragitur, idest fit in scholis? Ne, idest numquid confunditur adhuc rubor aurorae rubore lucis diei? Quasi dicat: est ne adhuc dies? Quid ultra? Negantibus illis, scilicet consociis, ipse Dromon somnolentus, idest plenus somno, explevit, idest complevit vel exposuit creberrime, idest saepissime, ita, scilicet dormiendo mediam partem diei, idest usque ad meridiem, et hoc agendo, idest referendo gratias Deo, quia tam bene tamque suaviter in somnis membra refovisset. Et cautelam suam falsam subjungens, dicit: maluit enim, subaudi Dromon ipse, idest magis voluit habere duritiem, idest obtusitatem sani capitis quam peritiam, idest sapientiam insani. Deinde ponit quomodo ipse Dromon se circa diem mediam gerebat: unde dicit: si acciderat quod idem Dromon interesset disputationi meridianae, ipse nesciens excedere, idest superare vel praevenire morem nativum, idest innatum quo necesse erat ut dormiret, continuo stertebat, idest dormitabat solo naso vigilante, alia litera habet vigente, idest stertendo resonante, que (pro et) praebebat fastidia, idest nauseam atque taedium affinibus, idest consociis ob strepitum porcinae corrosionis: et hoc per similitudinem dictum est. Postremo ostendit quomodo hic Dromon in mensa se habebat: et dicit quod dum hic Dromon ad mensam extitisset, tanto somno deditus extitit ut dum hauriret (pro sorberet) olera, idest caules, existentia secundas delicias ejus, commisit ora hiatui, idest voragini, et commisit lumina somno: vero (pro sed) licet manus sordida prendebat aliquid in catino, idest disco, tamen sopor, idest somnus extitit ei nocivus dum quaesivit incarcerare, idest deglutire cibaria, quia tantum somnus eum oppresserat ut quaecumque incoepisset somno retraheretur. Quare alloquens Boetius Martianum dicit: o Martiane carissime sociorum, siquidem (pro certe) vestra intentio novit ad quem fructum maturitatis, idest laboris sui creditis pervenire hunc Dromonem? Quasi dicat: immo novit quia ad nullum fructum unquam pertingere valebit. Notandum circa hoc exemplum; etsi somnus moderatus bonus est, pigritia tamen immoderata pessima; quoniam pigri se suaque negligunt et veluti bruta in faecibus suorum delictorum devolvuntur; omnium enim vitiorum fomentum somnolentia est. Unde Cato: nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat. Quare et Ovidius somnolentos arguens libro secundo sine titulo in haec verba prorumpit: infelix tota quicumque quiescere nocte, sustines, et somnos praemia magna vocas. Et item: o male praesto quies. O semper dedita somno pectora nuda bono. Quantis pates ipse ruinis. Quem nox sola tenet nescit vigilare periclo. Hos somnolentos Persius excitat satyra quinta his verbis: mane piger stertis: surge, inquit avaritia, eja, surge, negas: instat, surge inquit, non queo, surge. En quid agam? Rogitas, aes perdam. Advehe Ponto, castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica coha. Tolle recens primus pipere et sic lenta camelo verte aliquid jura: quasi diceret poeta: surge piger, surge, quia instat surgendi ratio. Morem quoque somnolentorum quasi exemplo proposito conformem Gaufredus in poetria aptissime conscripserat: inquit enim: scis ne moram pigri? Si mane vocetur obaudit, si citetur adhuc iterata voce sonora, nare vigil stertit; tandem clamore coactus. Ore tamen lento linguam movet et mihi quid vis? Inquit: surge, veni. Nox est permitte quiescam. Immo dies est, surge. Deus meus. En ego surgo. Vade sequar: nec eum sequitur quem negligit: et tu non venies? Dudum venissem; sed mihi vestes quaero, nec invenio. Nihil est, te birria novi. Surge cito. Domine, en sum praesto: nec tamen: immo vel caput huc illuc vertit, vel brachia scalpit, vel membra in longum distendit; sic sibi quasdam. Unde libet morulas quaerit, semper venit ore, non pede; sic veniens nunquam venit ille; coactus, forte movens gressum trahit a testudine motum. Haec ille. Nec tamen reprehendenda est debita naturae quies; quia teste Horatio in poetria: et quandoque bonus dormitat Homerus et cetera. Item stertere verbum supinis caret, idest naribus dormiendo resonare, unde et saepe pro dormire ponitur. Item scaber-bra-brum, idest asper scabiosus, scabidus. Item catinum licet secundum Isidorum sit vas vinarium fictile, capitur tamen quandoque pro disco et scutella ut in proposito. Si differendi causa meridianus doctor studium adierit et cetera. Superius Boetius docuit qualiter magister se habere debeat in docendo discipulos; et hoc quo ad lectionum exercitium: hic facit hoc idem quo ad disputationum certamen. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit documenta circa hanc partem. Secundo quaedam incidentia subjungit, ibi, advertendum. Prima adhuc in duas dividitur secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, si vero maxima. Primo ergo ponit primum documentum, quod tale est. Si meridianus doctor adierit studium causa disserendi, idest disputandi, praecavendum est summopere ne magister ipse polleat apparatu sophistico, idest ne utatur rationibus sophisticis et caveat ne moveat tetris, idest obscuris difficultatibus, sed armatus studiosa praemeditatione, idest studio praemeditato inter lites, idest disputationes quae sunt lites scholasticae, intrepidus que (pro et) componat, idest declaret eas facili mente, hoc est facilitate opiniones concordet et caveat quod disponat, idest ordinet memoriae illud quod quisque sibi objecerit, supple, disputando, ita, idest tali modo ut tempore detegendi, idest solvendi et enodandi non recedat a via rationis, sed accepta moderatione, idest modestia dilucidandi, idest declarandi, exsolvat, idest declaret explicite, idest manifeste, aenigmata, idest obscuritates et sophismata sibi proposita ordine competenti, subaudi quemadmodum proposita et objecta sunt; non posterius primo, atque primum posterius exsolvendo. Notandum: Boetius summopere sophistriam magistrum praecavere in disceptationibus scholasticis monet. Et ratio est quia, ut etiam in superioribus praemissum est, ipsa non nisi verborum est ostentatio ambitiosa: confidentia enim verborum sola probanda replet: quare et libidinem rixandi Augustinus, in libro de doctrina Christiana, eam nominat atque scientiam impietatis: et vide supra capitulo primo de studio logicae. Item tetrum, idest atrum et obscurum; et etiam in superioribus dictum est. Si vero discretorum maxima, ut assolet, mentibus et cetera. Hic ponit secundum documentum circa praedicta. Et duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo circa praesumptum aliud dicit, ibi, eodem modo. Et dicit quod si in disputatione dubitatio maxima accidat ut solet mentibus discretorum, utendum est studiis deliberando quid respondendum; et quod mens exagitata, idest commota naturalibus motibus conscientiae dictaverit, subaudi ex deliberatione hujusmodi, illud proferendum, idest determinandum est publice in crastino, idest die et lectione sequenti. Et inde circa praeassumptum documentum aliud ponens duo facit. Nam primo documentum ponit. Secundo ipsum confirmat, ibi, facilius enim. Et dicit: eodem modo, scilicet quemadmodum praefatum est, supple, faciendum est si quid difficillimum magister fuerit praemeditatus; quoniam ipsum commendandum etiam est discretioni (alia litera habet disputationi et verius prout ex sequentibus apparet). Et rationem subdens, dicit: enim (pro quia) scintillula difficultatis reperitur plerumque facilius disserendo, idest disputando quam si committeretur observantiae studii. Quod confirmans dicit: quoniam, ut inquit Aristoteles, subaudi in Topicis: veritas ipsa non tantum reperitur in altero, idest in uno, sed reperitur in pluribus seu in multis. Notandum circa hoc quod dicitur, facilius enim disserendo etc. quod disputatio actus est scholasticus quo quilibet intentionem suam ad inquirendam veritatem per rationem ostendit et eam viribus asseverat: hoc quidem actu inter ceteros nil clarius nihilque salubrius discipulo comprobatur: ipsa enim est quae veritatem enucleat, aenigmata manifestat, errores atque devia condemnat: quare non absurde dictum est veritatem facilius disserendo reperiri quam studendo. Animadvertendum est autem quod tribus modis traditionibus et cetera. In hac parte Boetius ponit quaedam incidentia circa documenta superiora. Et dividitur haec pars in quinque partes secundum quinque incidentia quae ponit. Secunda, ibi, si quis horum. Tertia, ibi, ut ad magistratus. Quarta, ibi, si vero primaevo tempore et cetera. Quinta, ibi, nubila licet quandoque. Primo ponit primum incidens: nam aliquis posset dicere: o Boeti, jam probatum est et ostensum quomodo magister in disputatione se gerere debeat; sed adhuc latet quas rationes facere debet ut disputantium orta disceptatio competentius dissolvatur. Et ad hoc respondens dicit: quod cognitio discretorum magistrorum uti solet in traditionibus et disputationibus tribus modis: et hoc secundum tria magistrorum genera: sunt enim quidam subtiles, quidam subtiliores, quidam subtilissimi. Solent etenim quidam gloriari, idest gloriose uti traditionibus, idest rationibus et documentis novis et inusitatis. Et hoc quo ad tertium genus magistrorum dictum est. Solent etiam alii palliare mentes discipulorum, veteribus, idest antiquis et tetris, idest obscuris rationibus: et hoc quo ad primos magistros dicitur: sunt et tertii qui solent excitare, idest commovere intelligentias credentium scholarium editionibus et rationibus vetustissimis, idest antiquissimis, sed innovatis, et utuntur eis tamquam manantibus a propriis rivis, idest scientiis eorum. Et hi sunt qui secundum genus, scilicet mediocriter subtilium amplectuntur. Notandum: inter omnia magistrorum genera hi certe subtilissimi fore noscuntur qui non vetustorum atque pene obliteratorum semper utuntur codicibus; vel eorum tamen innovatorum: sunt enim illi aliena mendicantes atque rapientes suoque ingenio veluti a se excogitata ascribentes; sed hi acutissimi quidem sunt qui novis inhiant institutis: miserrimi enim, uti prius etiam monstratum est, ingenii extat semper inventis non inveniendis uti. Quare et cetera. Item tetrum, idest obscurum, ut superius expositum est. Si quis vero horum discipulorum et cetera. Hic ponit secundum incidens quod tale est. Diceret forte aliquis: si pueri atque scholares quaestiones atque rationes per magistros adductas ad plenum intelligere nequeant, quid agendum? Ad hoc respondens inquit, quod si scholares disputationi assistentes intelligere nequeant rationes magistri in medium adductas, et tamen rationes ipsae eos delectaverint, tunc scholares ipsi jungendi sunt, idest sociandi archischolari, idest baccalaureo ut ipse imprimat eis fideliter seriem recordationis, idest modum recordandi atque etiam intelligendi; vel etiam idem archischolaris commendet, idest informet et ostendat eis scholaribus diligentiam exarandi, idest scribendi; quoniam magnum fomentum, idest augmentum utilitatis colligetur ex his scilicet privatis informationibus. Notandum: recordatio de qua in litera, illa quae est superius in primo capitulo, communis vocitata est; ipsa nempe magnae utilitatis est discipulo; quoniam, ut ibidem dicitur, usum generat, usus autem ad magisterium properare festinat. Cujus ratio ibidem redditur: quoniam sicut prudentia sine justitia parum vel nihil prodesse noscitur, justitia autem sine prudentia multum; sic scientia sine usu parum, usus autem sine scientia multum, prout et quemadmodum in praeallegato loco haec atque alia longius declarantur, vide ibi. Item fomentum nutrimentum ut esca, et ab effectu pro augmento quandoque ponitur. Et dicitur a foveo-ves. Item series, idest ordo, tenor. Et dicitur a sero-ris. Ut ad magistratus apicem tempore perveniat et cetera. Hic ponit tertium incidens Boetius: quia posset quis dicere: postquam jam magister omnia illa exequitur quemadmodum in superioribus edoctum est, debet ne ipse ex hinc relinquere studium et solo exercitio scholastico intendere? Ad quod dicit Boetius quod non. Et duo facit. Nam primo dicit ipsum magistrum continuo adhaerendum studio. Secundo quibus in locis ostendit, ibi, recessuque secretiori. Et dicit primo quod sicut immorandum est, idest vacandum est studio continuitatis, idest continuo ut discipulus perveniat ad apicem magistratus: quasi dicat: sic quoque continuo studendum est magistro ut apicem ipsum magisterii conservet. Et locum studii ostendens inquit: que (pro et) est insistendum, idest causa studii immorandum recessu, idest loco secretiori, licet (pro quamvis) magister ipse sanguineus existat: sanguinei enim superius jam demonstratum est in locis apertis amoenis et jucundis informandi sunt: hoc tamen non obstante in locis secretis magister studere debet, hoc ne strepitus assistentium ebetet eum in studio; et similiter ne strepitus migrantium confundat ejus intellectum, sed sit in loco quieto et mundo et expurgato ab omnibus vinculis impedientibus vitales spiritus magistri. Et reddens causam dictorum dicit: consentaneum enim est honestati magistrorum ut magister rimando, idest inquirendo secreta existat solitarius quam quod exhibeat potentiam suam cunctis extrahendo, idest exponendo libellos, subaudi in apertum: nonne (pro numquid) enim detractionis filius, supple, quicumque fuerit, aspiciens sedulitatem, scilicet magistri in extrahendo, idest in publicum ponendo libellos suos causa studii meditaretur inquinatum quid, idest aliquid malum utique opinaretur? Quasi dicat: cum ita sit quod forte oculus nequam malum ex hac publica ostensione opinaretur, honestius est magistrum quaecumque studeat loco solitario se recipere. Notandum, circa hoc quod de studii continuitate dicitur: sicuti una dies calida non facit aestatem, neque una hirundo ver, ut dicit Aristoteles primo Ethicorum, sic etiam nec unus actus studiosus et scientificus, studiosum atque scientificum reddit. Requiritur enim, uti etiam in superioribus declaratum est, ad perfectionem magisterii, studii continuatio. Habet nempe se studium in modum cavantis guttae lapidem quae non uno casu, sed diversis jam millies multiplicatis casibus lapidem cavat. Sic quoque magister bonae indolis non primis tituli adepti circulis studium dimittat, sed continuo usque in finem studio atque exercitio adhaereat, et hoc in loco solitario: anima enim terrenis occupata insultibus nequaquam in cognitionem scientiarum attingere valet. Requirit namque studium libertatem animi terrena prorsus respuentis, cum ipsa de mundo creata sit; quare et ipsam mundis ac puris solum delectari necesse est non defaecatis atque mole terrena involutis, quare et cetera. Item rimari, idest scrutari et investigare, et tractum est a porcis qui per primam terrae siliquas et radices inquirunt; et producit ri. Unde prosper: morbida rimetur penetralia dextra salutis. Si vero primaevo tempore et cetera. Hoc est quartum incidens circa praedicta occurrens. Et est tale. Posset nempe quis dicere: omnia siquidem bene et optime digesta sunt, et hoc circa hos magistros qui scholarium copiam habent. Quid autem de his quibus non plenum est auditorium, surda praesentia atque comitatus penitus abruptus? His respondens dicit ut in litera. Et duo facit secundum duos modos in litera positos. Secunda, ibi, muneribus tamen. Prima in duas. Nam primo quoddam documentum sive quemdam modum circa incidens ponit. Secundo causam ejus subjungit, paucorum enim. Et dicit primo: si diligentia magistratus copiam discentium, scilicet scholarium non habuerit primaevo tempore, non tepescat, idest non desistat ab inceptis, idcirco, idest propterea, et hoc ne evanescat, idest recedat deposita spe; sed quanto rarius est sibi auditorium tanto acrius studiis insistat que (pro et) praebeat, idest exhibeat se in conflictu, idest lucta scholastica quae disputatio est strenue, idest ardue, ut sic contingat honorem licet cum paucis. Et rationem praedictorum reddens duo facit. Nam primo rationem ponit. Secundo exemplum quoddam circa hoc annectit, ibi, nonne. Et dicit: enim (pro quia) nos Boetius vidimus multos delinitos, idest insignitos studio profunditatis intitulari, idest laudari vigente tamen consortio paucorum discipulorum. Et exemplum circa hoc quod dixerat ne spe etc. ponens de Theophrasto dicit: nonne Theophrastus ille magister existens artifex subtilitatis et suffultus ornatu paucorum nonne ipse abjecit curam regendi, et hoc defraudatus spe regiminis affuturi? Quasi diceret, immo: quod tamen, scilicet abjicere regendi curam egit inconsulte; sed certe egisset consultius si se exhibuisset commendabilem observantiae studii. Notandum: quemadmodum dicit litera, propter raritatem auditorum non desperandum est: quoniam et si minima esset scholarium copia, non ea propter ab exercitio et studio desistendum est. Attendenda enim non est in his mundialis gloria, sed studii exercitiique finis, qui sapientia est, cujus quidem est beatum facere (primo Ethicorum) atque beatam efficere vitam, ut inquit Seneca ad Lucillum: hac Salomon principatum obtinuit et honorem. Proverbiorum secundo. Melior enim ejus est acquisitio quam auri et argenti, ibidem. Ea enim habita, omnia bona pariter veniunt cum illa. Non ergo tepescat scientiarum Tyro si copiam studentium non habeat, cum largior laborum merces sibi fuerit constituta. Item tepesco inchoativum est a tepeo tepere, idest tepidum fieri. Et est tepere proprie esse inter calorem et frigorem. Muneribus tamen magistri Leontini et cetera. Hic est secundum documentum circa praedictum incidens attendendum. Et duo facit. Nam primo modum ponit quo scholares magister habere possit. Secundo antipophorizat vel saltem notabile quoddam, circa hoc ponit, ibi, pietatis vero. Et dicit quod si magister audientium scholarium non habuerit copiam, modus est ut eos sibi muneribus coemat et conducat exemplo Leontini, cujus quidem discretio acquisivit sibi muneribus, idest donis consortium multorum; censuit enim, idest aestimavit pulchrius fore degere, idest paupertati incumbere quam destitui coetu discentium, scilicet scholarium. Notandum: si munere atque donis dii superni placari constat juxta Ovidii in libro de arte traditionem: munere dii superum placantur carmine Manes etc., nulli mirum denique si homines eis placabuntur. Muneribus equidem omnia conamur, ut si quod precatu difficile est munere facilitetur. Quare bene dixit Ovidius ubi supra: carmina laudantur, sed munera magna petuntur. Et item: ipse licet venias Musis comitatus Homere; si nil attuleris, ibis Homere foras. Hoc usus consilio Leontinus eos quos sors sibi detraxerat muneribus comparavit. Pietatis vero ambitu et cetera. Hic Boetius quoddam notabile circa praedicta ponit quo erogationem eleemosynarum pauperibus faciendam commonet; et hoc si magistro suppetat rerum facultas. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est. Secundo hanc erogationem summopere commendat, ibi, quae enim preclarior. Et dicit: rector scholarium delinitus, idest munitus vel insignitus ambitu pietatis, idest ipsamet pietate, tenetur, scilicet jure charitatis, mulcere, idest fovere corda discipulorum degentium, idest viventium in paupertate, et hoc discentium studiose et diligenter, non quidem dyscolis, mulcere inquam cibariis et calceis que (pro et) vestibus etsi non novis saltem tritis, idest laceratis et antiquis: et hoc dico si facultas sua suppetit: ultra enim posse viri non vult Deus ulla requiri: que (pro et) magister ipse subveniat ipsis ceteris donatis, idest donis aliis quam praemissis: similiter quoque subveniat eis consilio concitativo, hoc est admoneat eos atque concitet ut priusquam studium relinquant potius eleemosynas recepturi ab eo vel ab aliis veniant. Notandum: licet Boetius solos scholarium rectores pietatem amplexari commonet, ab omnibus tamen totis viribus appetenda est: haec enim virtus est quam natura suadet atque ratio comprobat fraternae charitatis; omnes enim homines naturae unius sumus; quamobrem penes omnes pietatis opera exhibenda sunt. Hinc Seneca in Thieste: nulla vis major pietate vera est, quoscumque enim verus amor retinuit, hos pietas tenebit. His ergo concluditur charitatis opus pietatem esse, naturamque quaerere pietatem. Notandum, circa hoc quod dicit: si facultas suppetit, non tantum erogandum est ut in processu temporis elargienda deficiant. Prudens ergo intueatur quid sibi contingere possit. Nam teste Socrate, melius est cavere quam pavere. Sic ergo cuncta largienda non sunt ne successu temporis remendicari cohibeatur. Pietas, idest misericordia benignitas propitiatio. Mulceo-Es-Re, mitigare, fovere, delinire. Quae enim preclarior et cetera. In hac parte recommendat erogationem pauperibus scholaribus factam, dicens: quae enim erogatio, idest eleemosyna est preclarior, idest nobilior vel suavior quam illa quae est facta veris scholaribus? Quasi diceret, nulla. Quoniam confoveri, idest mulcere scholarem his, scilicet erogationibus in quibus exhibitio donantis est minima, et promptio, idest receptio recipientis maxima, est praeclarius, idest beatius et nobilius quam deliniri, idest fovere detestabiles, idest odibiles, incursus histrionum atque meretricum. Notandum: inter omnes erogationes quae fieri possunt praeclarior illa est quae discipulis a magistro exhibetur; quoniam in ipsa duplex erogatio committitur, scilicet corporalis atque spiritualis. Corporalis namque quae victu vestitu atque alio exteriori famulatu exhibetur. Spiritualis vero qua ignorantiae discipulorum medetur atque dubitanti consulitur. Cum ergo duplex in his sit erogatio in reliquis plerumque simplex, constat ea nil praeclarius dulciusque constare. Item nota circa hoc quod dicitur, quae est facta veris scholaribus et cetera. Quamvis omnibus subveniendum sit, habendus tamen est delectus, in quo spectandi sunt mores cui datur et animus atque vitae sanctitas; non enim erogandum est dyscolis, non ingratis, non dilapidatoribus, non quoque Deum minime diligentibus. Et ideo bene dictum est a Catone: cui des videto. Item histrio gesticulator vel joculator est qui diversos gestus et habitus hominum repraesentare noscit. Et dicitur ab histrion quod est gesticulari; inde histriones comoediarum repraesentatores olim dicebantur. Nubila licet etiam fortuna existat et cetera. Hoc est quintum et ultimum incidens quod circa praedicta contingere posset quod est fortunae adversitas. Et duo facit in hac parte. Nam primo circa hoc incidens documentum ponit. Secundo ipsum documentum exemplo confirmat, ibi, proh Coriandi. Et dicit: licet ipsa fortuna quandoque existat nubila, idest adversa, tamen cura, idest vigilia atque studii solicitudo magistrantis, idest magistri non desperet propter hoc, sed regendo se semper bene, idest aequanimiter, perferat, idest patiatur viriliter, idest animo forti, incursus, idest adversitates fortunarum spectando semper dulcius et melius eventurum; et non faciat quemadmodum Coriandus ille magister qui cum fortuna sibi non semper arrideret scholas dimisit et desperationem incurrebat; et ideo inquit: proh. (Interjectio detestantis est) proh transactio, idest constantia, Coriandi hujus magistri est pudenda, idest respuenda. Notandum: etsi omnis virtus in summo sit: aequanimitas tamen animam quam constantiam hic licet appellari, plurimum collaudanda est: quam siquidem Macrobius libro primo sic describit: est animum supra periculum erigere, nihilque nisi turpia metuere, fortiter tolerare adversa, et humiliter prospera. Constantis hoc animi est, ut ait Tullius libro primo de officiis, in rebus asperis minime perturbari. Qui hac virtute caret nullam in suis operibus prosperitatem obtinebit. Cum ergo fortuna male fida nubilum ostenderit vultum, aequanimiter perferendum est atque in domino sperandum, quia teste propheta qui sperant in domino non confundentur. Quare fortuna nubila quondam depingebatur, ut superius satis edoctum est. Sin autem ob festivi temporis impulsum et cetera. Postquam Boetius in praecedentibus posuit normam atque modum magistros ipsos regulantes tam quo ad se quam quo ad discipulos suos, et hoc tam in moribus quam in scientiarum administratione; hic consequenter ponit modum atque normam magistros regulantes in comparatione ad alios discipulos. Et dividitur haec pars in duas partes secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, licet autem in scholis et cetera. Prima in duas. Nam primo documentum ponit. Secundo causam subjungit. Tertio exemplo corroborat. Secunda, ibi, ne quasi. Tertia, ibi, Maronis saltus. Et legendo hoc totum usque in secundum documentum dicit primo: cum magistro placuerit visitare loca delitiarum ob impulsum festivi temporis, discretio docentis habeat semper secum nobiliores sui coetus, scilicet suorum scholarium atque etiam eminentiores; forma enim eminens corporis animi etiam excellentiam communiter repraesentare perhibetur. Et hoc ideo fiat ne magister ipse a multis videatur esse destitutus solatio, idest solamine; vel etiam ideo ne excitetur, idest commoveatur in periculum; vae enim homini soli; quoniam cum ceciderit non habebit sublevantem. Et mala quae exinde possunt evenire si praedicta non observantur, exemplo ostendens dicit: saltus enim, idest transitus solitarius Maronis: forte Virgilium dicit vel alterum: indoluit, idest valde doluit privari, idest destitui coetu, scilicet societate felicium scholarium: forte malum quoddam ex solitario suo transitu Maroni evenit; quod quale fuerit Boetius tamen hic non expressit. Licet autem et cetera. Hoc est secundum documentum quo magistros informat qualiter se erga alios a scholaribus suis gerere debeant. Et dicit: magister ipse scholarium licet debeat esse rigidus in scholis, subaudi quemadmodum superius in eodem capite expressum est, ubi dicebatur rigidus etc. tamen magister debet esse devotus ingressu, idest transitu suo coram populo; et hoc dico salutando quemlibet secundum conditiones suas: debet etiam esse transmigrantibus, idest cum praetereuntibus jucundus sermone, atque colludentibus, idest sibi congruentibus comes et socius, sitque commorantibus, idest secum habitantibus fidelis admonitu, idest admonitione salubri, atque etiam sit affinibus, idest vicinis cautus, idest astutus castitate, idest in castitate: quasi dicere velit: si non caste vivere possit coram vicinis, faciat tamen ut si quid sinistrum egerit vicinis non innotescat, ut quod caste fieri nequeat saltem caute exequatur. Et hujus causam subdens inquit: et hoc ideo, ut dictum est, fieri debet ne affinitas amicabilis, idest amica vicinitas ebibat, idest subtrahat foetorem suspirantis nasi: quasi dicat: ut immediate supra suppletum est. Et metaphorica locutio est. Extrema praesentis et cetera. Haec est secunda pars principalis hujus ultimi capituli. In qua postquam Boetius determinavit et posuit diversam magistrorum divisionem et mores eorum qui in locis studiorum principalioribus, scilicet Athenis et Romae, habitant documentis regulavit, hic modo in hac secunda principali parte hujus capituli vult ostendere quomodo se debent habere illi qui habent curam regendi scholas in castris vel in villis praefata loca studiorum circumjacentibus paupertate conclusi. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima parte praemittit intentum suum. In secunda ipsum prosequitur, ibi, cum ob egestatis causam. Et dicit: extrema, idest ultima compilatio praesentis voluminis extat, idest est ut dicamus sub compendio, idest sub brevitate de magistratibus illis quos egestas, idest paupertas existens noverca, idest contraria et inimica liberalibus disciplinis compulerit evadere fines, idest regiones alienas; et similiter quoque de his quos dulcedo natalis patriae revocavit, subaudi, ut ibidem commorarentur; et de his in tertia parte principali. Notandum, circa hoc quod dicit, liberalibus disciplinis, per has liberales disciplinas, septem artes liberales intelligit. Liberales inquam, quoniam ab aliis illiberalibus prorsus sunt distinctae; ipsae nempe ad animam, illae vero ad corpus ordinantur. Liberales etiam quia secundum eas homo per se disponitur secundum intellectum ad optimum finem, veluti usum virtutum moralium et intellectualium, vel ad perfectae felicitatis usum quae est speculativa: qui autem talia considerant naturaliter liberi sunt et non serviles, cum intellectu vigeant: ideo recte artes illae liberales dictae sunt. Et rursum liberales quia liberos expeditos et exercitatos animos requirunt, eo quod subtiliter de rerum causis disputant, et de illis plerumque quae a sensu remota sunt. Et insuper liberales ideo quia antiquitus tantummodo liberi, idest nobiles et ingenui in eis studere consueverunt, plebeji vero in mechanicis ob peritiam operandi, quae quidem peritia et opus plus plebejis congruit, otium vero et studium nobilibus, secundum Hugonem. Item finis incerti generis, idest terminus; et a funis dicitur, quia agrorum fines funiculis sunt divisi. Unde propheta: funes ceciderunt mihi in praeclaris. Et dicitur finis terminus, consummatio, mors, patria: unde: est finis patria mors consummatio meta; et communiter incerti generis est aut masculini aut feminini. Cum autem ob egestatis causam et cetera. Postquam Boetius intentum suum praemiserat, hic ipsum modo prosequitur. Et duo facit. Nam primo Boetius ostendit qualiter magistri ipsi existentes extra patriam suam et in locis supradictis vel de prope vel de longe adjacentibus se regere debeant erga scholares. Secundo qualiter erga alios a scholaribus, ibi, cum autem coenae. Prima adhuc in duas. Primo facit quod dictum est quo ad se. Secundo quo ad vicedoctorem, ibi, advertendum. Prima adhuc in duas. Primo enim ponit documenta generalia. Secundo specialia documenta subjungit, ibi, puerisque. Et dicit primo: cum quis magistrorum ob causam repellendae egestatis, idest egestate ipsa cogente quaerat odorem dulcissimum lucri, subaudi in partibus alienis, tunc considerandum est ut magistratus ipse insistat, idest intendat quantum queat, idest poterit, parcitati: et hoc honore dico salvo, que (pro et) consideret etiam ut inhiat vestibus mediocribus, subaudi, tamen honore magistrali dignis juxta praemissa praecepta; atque indulgeat, idest intendat praecipue regimini scholarium. Nota: quoniam omnia haec generalia praecepta in superioribus eodem capitulo, quasi deducta sunt, videlicet magistri parcitas, vestimentorum honestas, atque juxta scholares debita attentio: ideo de eis hic denuo pertractare superfluum foret; quare ibi videas. Item queo, quis, quivi, quitum, quire, idest posse, et componitur cum non, et dicitur nequeo. Puerisque vultum primo praebeat et cetera. In hac parte post documenta generalia, documenta specialia ponit. Et dividitur. Nam primo docet quomodo magister se habebit erga scholares correctioni subjectos. Secundo quomodo circa alios, ibi, cum autem habuerit et cetera. Item primo ostendit quomodo se habeat coram novellis et parvis. Secundo quomodo coram adultis, ibi, eidemque aliquantulum adultis et cetera. Et primo dicit quod cum magister in alienis partibus curam regiminis susceperit, debet praebere primo et principaliter pueris, supple, informandis, vultum benignum, parentibus autem eorum affatum benigniorem, atque suadeat, idest promittat tam pueris quam parentibus aditum, idest introitum docendi benignissimum; et hoc ideo ut non solum permolliat, idest mollificet atque molliendo ad se attrahat corda puerorum, verum (pro sed) extrahat etiam pecuniam parentum, supple, qua necessitati suae mederi valeat, atque afferat, idest deportet famam, supple, redolentem ex hoc, idest ex hac sua benignitate. Similiter autem cum haec omnia geruntur defendat nihilominus regaliter, idest viriliter jura scholae, et hoc ordine, idest modo docendi edocto, idest demonstrato prius, idest in prioribus. Notandum: licet magistrorum benignitas tam erga discipulos quam eorum parentes maximum praestet attentionis atque benivolentiae discipulorum incrementum, uti colligitur ex canone. Hoc habet vigesimasexta dist., et similiter decretali humilis de Major., et Obed., tamen talis benignitas sic moderari debet quod ex hoc regendi auctoritas non frangatur; quia prout dicit Augustinus in canone quando octogesimasexta dist., dum nimium servatur humilitas, regendi frangitur auctoritas. Et inde bene Boetius post benignitatis admonitionem subjecit, scholae vero jura etc. quasi dicat: cum haec geruntur nihilominus scholae jura manuteneantur. Et haec de novellis dicta sunt. Eisdem etiam aliquantulum adultis et cetera. In hac parte Boetius ostendit quomodo magister se habere debet erga discipulos jam adultos. Et duo facit. Nam primo facit quod dictum est circa adultos dociles. Secundo circa rebelles, ibi, si vero. Et dicit quod si magister habuerit discipulos jam pene adultos, tunc exhibeat se eisdem adultis rigidum, quemadmodum de rigore supra dictum est, atque componat, idest ordinet ora eorum, scilicet adultorum ad loquendum recte, idest congrue quo ad grammaticam et ornate quo ad rhetoricam, atque constringat, idest disponat digitos eorum ad scribendum, atque conformet eos omnino ad legendum; et hoc dico concomitante rigore justitiae, scilicet scholasticae. Et rationem quare omnia haec sic fieri debeant, et specialiter hujus cum dicit, rigore justitiae etc. subjungit, dicens: haec ideo fieri debent ut scholares ipsi proficiant non solum in doctrina, sed etiam in facetia: hoc est moribus atque virtutibus. Et subdit: magister etiam concedat tempestive, idest tempore debito scholaribus spatium ludendi, atque sic ut nullo modo eis abstrahat beneficium docendi. Nota: non solum scholares ipsi in doctrinis et disciplinis erudiendi sunt, sed quoque in bonis moribus atque virtutibus summis nisibus instruendi: quoniam si solum in doctrinis proficiant et moribus deficiant, certe nullo modo profecisse dicuntur: qui enim proficit in scientiis atque deficit in moribus plus defecisse quam profecisse perhibetur. Quare Paulus apostolus ad Ephesios sexto inquit: educate illos, scilicet juvenes, in disciplina: et adjunxit, et correctione domini. Et Gregorius septimo registri sui: peto, inquit, ut parvulos quos doces moribus erudias et cetera. Et illud apte insinuans Boetius dicit: rigore justitiae concomitante et cetera. Si contumacem superbumque inveniat et cetera. Hic ostendit Boetius quomodo magister se habere debet circa rebelles; et dicit, quod si magister inveniat quem, idest aliquem contumacem vel superbum, ipsum dulciter castiget, hoc est verbis dulcibus et exhortabilibus ad bonum corrigat atque increpet, ipsique exempla proponat quibus a sua contumacia atque superbia reprimatur: quod si nullo modo verbis ac monitis caritativis et dulcibus similiter et exemplis minime corrigi valeat, affligatur, idest corripiatur virgis et verberibus, et hoc, dico, fiat cum assensu parentum. Et rationem subdens inquit: ut sic, supple, ille contumax evadat castigatus ad unguem, idest ad perfectionem, ne cadat omnino in ignominiam, idest infamiam quasi desperatus. Notandum, quod magister circa contumaces discipulos more prudentis medici uti debet. Medicus enim in curandis morbis primo medicinas ministrat faciles, ne patiens medicinarum fortium trahatur in horrorem, et ut per levitatem medicaminis potionibus salubribus assuescat: sic quoque magister primo rebelles verbis agat dulcibus, ut dulcedine correctionis allecti a morbo rebellionis desistant: quod si his minime retrahi valeant, acriori medicamine est utendum, scilicet virgarum cessione: eligaturque haec potius ne sic unum membrum putridum non incisum totius corporis impediat sanitatem: sic neque scholaris contumacis rebellio ignominiae praebeat desperationem. Cum autem magistrantis et cetera. In hac parte Boetius postquam documenta praemiserat quomodo magister se habere debet circa illos discipulos qui sunt correctioni submissi, hic facit idem circa eos qui extra correctionis limam penitus reponuntur, uti sunt senes statuales planetici et alii. Et ponit plura brevia documenta secundum pluralitatem et diversitatem omnium bonorum discipulorum: et dicit: cum dilectio magistrantis habuerit aetate infrigidatos, hoc est senes statuales, idest bestiales, et rudes ingenio ve (pro vel) planeticos, idest errabundos, et hoc dico omnes scholastici introitus participes, quid agendum? Inquam, si magister nequeat uti lima, idest rigore correctionis apud eos? Hoc modo agendum est ut sequitur. Arridendum enim, idest favendum senio confectis, idest senibus; atque ingemiscendum, id est condolendum propter ingenii ruditatem statualibus, idest rudibus; planeticis vero, idest vagabundis congaudendum est simulacro, idest similitudinibus et exemplorum adductionibus; et siqui lascivi affuerint ut calamistrati fugati atque molles, tunc perurat, castiget vitium eorum penitus perurendo calamistratos existentes hirsutis cirris, idest crispatis capillis, atque perfundat perfusos fuco illo colore ficto lacrymis irrigantibus gulam eorum, hoc est tanto eos castiget ut in lacrymas provocet quae gulam suam fuco perfusam lacrymis tingant. Molles autem, idest lascivos et luxuriosos ejiciat caute a consortio reliquorum; et hoc alii commoti, supple, suo luxu participent reatum, idest vitium suae mentis. Notandum: sicuti se habet informatio ad informandum, sic se habet correctio ad corrigendum. Sed alii et alii informandi, secundum diversitatem morum aliam et aliam requirunt informationem: aliter enim informantur capaces, aliter incapaces, aliter juvenes, aliter senes, aliter quoque hi, aliter quoque alii. Ergo etiam per locum a simili alii et alii corrigendi aliam et aliam requirunt correctionem: non enim teneres acriter non fortes tenerrime corrigendi sunt, sed quilibet secundum suae conditionis gradum correctionem recipere debet. Senes ergo arridendi sunt, non quidem laudandi, sed sub adulatione quadam increpandi; rudibus quoque condolendum est cum tali modo rudes sint ut eis prorsus nulla disciplinae medela valeat suffragari: planetici autem exemplis admonendi sunt ut exemplorum continua masticatione ad quietudinem contrahantur, et sic reliquis sua manerie prout defectus cujuslibet exquirit, diversitas diverso medicamine subveniatur. Item statualis, idest rudis; et a statua nomen coepit; sicut enim statua semper recte stat et difficile flecti potest, sic quoque rudes, nisi magna adhibeatur industria, informari nequeunt. Item planeticus, idest vagabundus et errans; et nomen sumpsit a planeta quod errantem sonat. A planeta enim planeticus et planetaris. Item cirrus plicatura capillorum est in anteriori capitis parte. Et dicitur a cirrim, idest tondere. Inde cirritus, idest crinitus. Unde: est homo cirritus qui cirrum vertice portat. Animadvertendum est etiam quod quorum erogatione et cetera. Postquam Boetius in praecedentibus docuit magistrum qualiter se habere debeat erga scholares, et hoc quantum in se est, in hac parte consequenter facit hoc idem, et hoc inquantum in vice doctore est. Et dividitur haec pars in tres partes. Nam primo ponit suum documentum. Secundo docet modum perquirere et invenire si doctor bene egerit circa pueros. Tertio probat. Quarto confirmat. Secunda, ibi, rerum namque. Tertia, ibi. Ordine autem. Quarta, ibi, subministrantium. Et dicit: advertendum etiam est quod effectus doctrinalis, idest doctrinae comprobetur in illis, scilicet vice doctoribus, quorum, scilicet vice doctorum erogatione, idest ostensione administratione et subsidio laboriosum certamen, idest exercitium scholasticum delinitur, idest permollitur: quasi dicat: perspiciendum etiam est quomodo vice doctores, ut sunt baccalarii et alii vicem magistri gerentes, se habeant erga pueros, si eos probe informent aut sicco pede pertranseant; quoniam quocumque modo se gesserint, hoc finis operis ostendet: rerum namque effectus declaratur, idest manifestatur operis exhibitione. Et dans modum quomodo in cognitione horum deveniatur, inquit: scholares ipsi omnes quotquot sunt, sunt convocandi, subaudi, et examinandi vicissim, idest vicibus alterius; et hoc ordine competenti, idest decenti, ut pateat, idest innotescat fideli scrutinio, idest inquisitione quid labor diurnus subministrantium, idest vice doctorum erogaverit, idest docuerit eos, quoniam non est considerandum semper curae subministrantium. Et rationem ponit: quoniam cupiditas, idest avaritia illorum demollitur plerumque assibus, idest obolis fractis: vel ab effectu, quia asses illi subministrantium frangunt constantiam, vel quia fracti sunt re: aut fidelitas horum plerumque tepescit defraudata specie, scilicet lucri, vel etiam potestas eorum crudescit saepius: et hoc ut fideles magistro videantur sua nimia crudelitate. Nota: tria sunt propter quae non est in collaborantibus confidendum; scilicet avaritia, frustratio spei et nimia crudelitas. Avaritia enim seducti pueros non corrigunt; frustratione spei pauperes despiciunt quoniam nullam mercedem consequi sperant. Crudelitate autem mentes discipulorum obstupescunt. Non sit ergo vicem magistri gerens nummorum cupidus neque sit in docendo pauperes piger: quoniam, ut in litera sequitur, sicuti est deferendum, idest dandum misericorditer felici paupertati, idest illi quae non est infecta malis usibus, sic quoque eo minus est insistendum attentius pauperis eruditioni. Exercetur enim in hoc duplex misericordiae opus: unum quidem corporale quod est bonorum erogatio: aliud spirituale, scilicet salubris eruditio. Item scrutinium in superioribus expositum est. Item as assis plura significat: unde as obolus pondus possessio tota: hic autem in proposito obolus est: sic et in Evangelio: nonne duo passeres asse veneunt? et cetera. Cum autem coena et cetera. Postquam Boetius documenta praemiserat quibus modum atque normam magistris tradidit quomodo se erga discipulos suos habere debeant, nunc facit hoc idem circa alios a suis discipulis. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit unum documentum. Secundo aliud, ibi, proterva. Tertio tertium, ibi, cavendum. Prima adhuc in duas. Nam primo ponit documentum. Secundo causam documenti subjungit, ibi, ne familiaris vox. Et ponens documentum, dicit: cum magister ipse coena non abundaverit, sed sibi coena pauperior, idest tenuior extiterit ut aliquid elargiendum et erogandum pietatis intuitu disposuerit, solummodo facultas ipsa est eroganda commensalibus et scholaribus secum commorantibus, familiaribus vero complicibus vicinis, si quid erogandum sit: illud tamen invite porrigendum est; et hoc ideo ne vox et cetera. Et in hoc reddit causam documenti. Et dividitur secundum duas causas. Secunda, ibi, vel multiplicitatis. Et dicit: hoc ideo fieri debet, subaudi, quemadmodum praemisimus, ne vox familiaris, supple, vicini, revelet secreta, supple, paupertatis magistri: et hoc sibi verbis malefidis detrahendo: vel etiam ideo ne anus, idest vetula cui forte erogat existens prodigia, idest superflue larga multiplicitatis, supple, verborum et mendacii, propinet, idest det, supple, sibi erogatum anui, idest alteri vetulae, et hoc annectendo, supple, multiplicitati et mendacio: ipsa enim anus conscia domesticae paupertatis magistri, nihil futilius, idest vanius loquacius et verborum superfluus reperiri potest. Quare dicit: quid enim ut in litera. Notandum circa hoc quod dicitur, ne familiaris beneficia quae plerumque gratis dantur et pietatis obtentu elargiuntur, plerumque etiam in venenum et opprobrium mutantur: sunt enim qui beneficia accipiunt et indigentiae conferentium attribuunt: nam penes se dicunt: ideo is dedit quia me eget vel indigebit, novit enim aut aliquo sibi proficere posse aut meae familiae sperat obsequium: dicunt etiam plures beneficia et erogationes sibi fieri fraudis sub praetextu: rursus alii dona cum receperint minime recognoscunt. Verumtamen sapiens et bonus datum commendat quantulumcumque etiam fuerit, commendat inquam atque assidua commemoratione delectatur. Qua de re prospiciendum maxime cui erogetur. Erogetur ergo potius domesticis quam familiaribus vicinis; ne per extranea beneficia intranea egestas in publicum devolvetur. Item anus antiqua vetula dicitur quasi multos habens annos; vel dicitur ab a et nus, idest sensus, quasi sine sensu; et corripit a: unde: Pamphile tolle manus jamque redibit anus. Dicitur etiam posterior pars corporis; et tunc producit a ut in versu: dum se curvat anus retro sibi sibilat anus. Item futile est quod cito et facile decurrit: et dicitur quod nihil potest retinere: et hinc facta translatione futilis dicitur homo vanus superfluus loquax qui nihil velare et celare potest. Unde futile vas illud quod nulla receptio claudit; sic homo futilis est divulgans omne quod audit. Proterva in minimis absit procul et cetera. Hic ponit aliud documentum quo avaritiam magistri dissuadet atque tenacitatem. Et dicit: rapacitas, idest avaritia proterva, idest crudelis absit procul in minimis, supple, rebus: quasi dicat: et etiam in maximis; per illam topicam: si illud quod minus et illud quod magis. Et hoc de avaritia. Et sequitur: absit etiam adunca, idest curva et paene inflexibilis tenacitas existens noverca, idest inimica famae. Item sicuti a quolibet, sic et a magistro inter cetera mala, hoc vitium rapacitatis fugiendum est: lucrum nempe illicitum est quare injuste possidetur; et quoniam injuste acquisitum, ideo juste deperditur. Hinc Tullius in Philippica secunda: male inquit parta male dilabuntur. Nempe difficile est ut quis ex rapacitate prosperetur. Si quis enim suis diebus gaudere videatur his quae rapuit, ejus tamen prosperitas aut non erit diuturna, aut in successoribus non durabit, juxta illud Senecae ad Lucillum: nulli inquit cui rapina feliciter cessit gaudium rapti durat in posteris. Nec mirum, quia nullum violentum perpetuum. Absit ergo a magistro rapacitas quae non est nisi cupiditas quaedam atque rerum tam magnarum quam parvarum ingeniosa expoliatio. Item de tenacitate supra jam satis dictum est. Cavendum est etiam ne puerorum pulveri et cetera. Hoc est documentum hujus partis, quod est de mora magistri extra suam patriam. Et dicit quod magistro ipso extra patriam suam regimini scholastico incumbente, cavendum est etiam ne magister ipse extra suam patriam degens alludat pulveri, idest labori faeculento, idest faece pleno eorum, supple, quae dicta sunt, scilicet scholastico regimini; alludat inquam plusquam triennio, non obstante quod confluentia, idest abundantia maxima Gazae, supple, et lucri et comitum, idest scholarium affuerit; affluentia inquam foederata, idest copulata opulentia, idest cum abundantia amoris (alia littera habet confoederati amoris, sed in idem redit): quod nisi, idest excepto illo si promotio in amore vigeat, idest nisi speret ad majora promoveatur, vel certe elatio facultatum, idest divitiarum et lucri vigeat in honore: quasi dicat: tunc enim commorandum est cum majora praemia expectentur. Item pulvis dicitur quod viventi tollitur. Inde et pulverem pro labore plerumque accipimus. Unde Virgilius in quadam egloga: quid juvat aestivo defessum pulvere abesse, quam potius bibulo decubuisse toro. Et Horatius: sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse juvat: licet forte alia ibi interpretetur manerie. Item faeculentus a faece dicitur: idest foetidus vel plenus faece: lentus enim saepius plenum significat sicut osus. Cum autem ob dulcioris primae delicias et cetera. Postquam Boetius in hoc ultimo capitulo ostendit qualiter magistri regentes scholas in duabus urbibus solemnioribus uti est Athenis et Romae, similiter quoque in locis his adjacentibus extra tamen suam patriam existentibus se gerere debeant tam quo ad se quam quo ad scholares et ad alios a suis scholaribus distinctos, nunc consequenter in hac finali parte totius operis determinat quomodo magistri in patria sua curam docendi discipulos suscipientes se debeant gubernare. Et dividitur haec pars in duas partes. Nam primo ponit documenta quaedam ipsum regulantia quo ad mores componendos. Secundo quo ad vitia fugienda. Secunda, ibi, jocorum. Prima adhuc in duas. Nam primo facit quod dictum est. Secundo causam documentorum subnectit, ibi, quoniam polymitae. Et primo documentum ponens dicit: cum quis magistrorum susceperit curam regendi scholas in confinio natalis soli, idest territorio, tum ob delicias dulcioris patriae, tum etiam ob venerabiles aspectus parentum, insistendum est idest vacandum est, subaudi, ipsi magistro pomposo, idest superbo non ea superbia quae vitio commaculata est, sed pomposo, idest pleno pompa philosophica, affatui, idest colloquio et sermoni: que (pro et) similiter arridendum est cautae splendidaeque procurationi, subaudi, ciborum et victualium reliquorum; et hoc dico vicissim, non quidem die singulo, sed cum tempus expostulet aut facultate permittatur: que (pro et) gaudendum est ipsa varietate vestium, supple, et aliis ornatibus decentibus uti sunt anuli et birrum, et similia quae honor magistralis requirit. Et causam hujus subdens de varietate vestium dicit: et hoc ideo quoniam venustas, idest decentia vestis polymitae, idest ornate que (pro et) insignia, idest gloriosa ornamenta anulorum et aliorum redimiculorum cogunt multos obtinere aliud quam veritas ipsa intrinseca exigat et requirat, quoniam vir bene vestitus in vestibus esse peritus, creditur a mille, quamvis idiota sit ille. Et annectens causam aliam hoc ipsum dicit: ornatus etiam et favor que (pro et) lepos, idest facetia affatus et colloquii compellunt, supple, plerumque excedere, idest praecellere visu et apparentia multos, supple, tales et taliter vestibus favore et facetia colloquii insignitos: multos dico comparatos sensu erroneo, subaudi, ob fictam decentiam, Homerum illum poetam Graecum: quasi dicat: ornatus vestimentorum atque reliqua supradicta saepius faciunt magistrum aestimari Homero sapientiorem et peritiorem quamvis ita in rei veritate non existat. Notandum, quod cuilibet patria sua dulcorosa est quoniam locus genitalis cujuslibet est conservativum principium, quemadmodum pater principium productivum existit, ut attestatur Porphyrius Isagogicus cum inquit: est enim patria principium generationis quemadmodum et pater. In ipsa nempe virtus caelestialis nato vigorem influit atque ipsum in esse conservat veluti locus suum locatum: est ergo dulcorosa cuilibet sua patria ob loci natalis conservantiam: similiter quoque dulcorosa est ob parentum reverentiam, quae quidem primum in promissione mandata est, ut patet Exodi vigesimo cum dicitur: honora patrem tuum et matrem ut bene sit tibi. Affert enim parentum reverentia vitae longaevitatem atque bonorum temporalium affluentiam abundantem. Item polymitus-ta-tum, adjective sumitur, vel etiam polymita vestis est multorum colorum, et dicitur a rotunditate quod est polus, quia vestis illa rotunda est: et potest capi in proposito utroque significato. Item venustus, idest decens: et dicitur a Venus. Papias vero dicit venustus, idest sapiens, ornatus, modestus, facetus, formosus: inde venustas facetia est et formositas. Jocorum quoque damnosa libido et cetera. In hac parte Boetius post praedicta ponit documenta magistros regulantia quo ad vitiorum fugam. Et dividitur haec pars in duas partes secundum duo documenta quae ponit. Secunda, ibi, cum autem. Primo ponit unum documentum quod est de evitatione jocorum illicitorum. Secundo causam documenti subjungit, ibi, et quod oris et cetera. Et dicit primo quod damnosa libido, idest cupiditas jocorum sit ablata, subaudi a magistro attentius; et hoc ideo ut honor provincialis, idest hominum provincialium et patriae efferat, idest extollat famam, supple, magistri in commendationem tituli, idest honoris; quod tamen raro contingit, quia nemo acceptus in patria est neque propheta, ut dicitur in Evangelio. Et sequitur: et quanto magis titulus, idest laus et honor venustatis et nobilitatis surrexerit, idest excreverit, tanto magis est insistendum, idest vacandum favori subjectorum, idest scholarium. Et causam documenti assignans dicit: haec omnia ideo fieri congruum est ut quod, idest quae laus nequit proferri, subaudi ob proferentis verecundiam, cum propria laus sordeat, proferri inquam tumultibus, idest verbis tumultuosis, proprii oris, illud saltem erogetur et propaletur affatibus tempestivis eorum, scilicet subditorum; ut sic magister ipse non solum morum dulcedine sed et facultatis, idest scientiarum acumine, idest excellentia spectetur et miretur. Notandum: magistri in natalibus commorantibus locis summopere a lusorum consortio se abstinere debent propter multas vilissimas conditiones quibus quilibet lusor astringitur. Prima est desiderium lucrandi quod ex cupiditate procedit quae radix omnium vitiorum est, prima ad Timotheum sexto. Secunda spoliare proximum quod rapina est. Tertia blasphemare Deum quod est turpissimum. Quarta perjurare, quo Ecclesia contemnitur. Quinta valde mentiri quo scandalizatur proximus. Sexta furari quod suspendium sequitur. Septima irasci quod plerumque homicidium sequitur. Octava solemnitates non colere: quare et merito lapidandi essent lusores sicuti qui colligebant ligna in sabbato. Nona est amissio bonorum omnium. Quasobres bonae inquisitionis magister qui famam bonam et honores suos promulgare desiderat ludorum in honestatem rabiemque devitet; quoniam nihil est quod hominem tam dehonestet quam ludorum inhonestas. Aleae enim ludus, ut in Policrato libro primo scribitur: omnium malorum mater est. Devitetur ergo tam aleae quam ceterorum ludorum enormitas exemplo Chilonis Lacedaemonii: hic enim societatis jungendae causa missus in Corinthum duces et seniores populi ludentes invenit in alea: infecto itaque negotio reversus est, dicens se nolle Spartorum gloriam quorum constructio Byzantio clarescebat, hac maculare infamia ut diceretur cum aleatoribus societatem contraxisse. Praeclare quoque ut fertur referebat Temistocles magistratus et ludis et quibuscumque levioribus arcendos fore, ne respublica ludere videatur, defectumque sui relicta gravitate pronunciet. Haec ille. Cum autem tam morum quam facultatis et cetera. Hic ponit secundum documentum quo invitat Boetius magistros ipsos ad fugam luxuriae summis viribus amplexandam. Et dividitur haec pars in tres partes. Nam primo documentum ponit. Secundo causam documenti reddit. Tertio omnia ista exemplo confirmat. Secunda, ibi, ne rosae. Tertia, ibi, venerabilis Cratonis. Et primo documentum ponens dicit: cum commendatio, idest laudatio et honoratio tam morum quam facultatis magistri in publicum, idest in publicam famam evenerit, considerandum est et firmius cavendum ne incestus, idest luxuria vel fornicatio caput ejus obstipet, idest circumdet et inclinet, et etiam ne adulterium ora sua confundat (synecdoche est pars pro toto) proposita, que (pro et) ne foetor vitium illicitae malignitatis denigret et obfuscet famam; subaudi magnis laboribus conquisitam. Et rationem reddens horum dicit: haec ideo consideranda sunt ne rosae, idest ipsa bona fama, emittentes odorem vernum, idest vernalem et suavem videantur expirare: et etiam ne lilia castitatis, idest ipsa castitas quae liliis merito comparatur, quaesita sudore, idest labore, videantur decrescere, supple, a sua pulchritudine: quasi diceret: ne ipsa bona fama redolere desistat. Nota: Boetius attendens inter alia vitia quae habent bonam famam tollere ac etiam denigrare ipsa luxuria est, pro tanto verae sapientiae magistrum per hoc documentum vitium hoc evitare docet et famam bonam retinere: quod faciliter adimplere valebit si consilio sapientiae voluerit adhaerere. Unde ipsa sapientia contra vitium hoc et reliqua vitia dicit illud sapientiae septimo; venerunt mihi omnia pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius. Quod et Cato attendens inquit: luxuriam fugito etc. et sequitur in fine secundi versus, nam sunt contraria famae. Contraria inquam: quod non solum verbis sed exemplo clarissimum est: numquid enim Vulscentium urbs clarissima opulenta legibus et moribus ordinata, ut refert Valerius libro nono capite primo, postquam in luxuriam prolapsa est, in injuriam et turpitudinem decidit ut servorum insolentissimae subjaceret dominationi? Sic et imperium Romanum, uti Polycrates libro sexto capite nono refert, luxu et libidine exhaustum est Nerone regnante. Quid ergo hoc vitio foedius, quid damnosius, quo virtus atteritur, victoriae elanguescunt, sopita gloria in infamiam convertitur, faciesque honestatis denigratur? Item incestus, idest incastus qui cum moniali consanguinea vel virgine concumbit; est enim coitus illicitus. Sed adulterium quasi ad alterius torum accessus: est enim, ut inquit magister quarto sententiarum, illicitus coitus cum maritata. Sed stuprum est defloratio virginis illicita. Fornicatio communis ad haec omnia: fit tamen specialiter cum soluta, vidua vel meretrice. Venerabilis Cratonis effigies et cetera. In hac parte Boetius superius dicta exemplo confirmat. Et duo facit. Nam primo exemplum ponit. Secundo circa hoc notabile quoddam subjungit, ibi, licet enim. Et exemplum proponens dicit: quae et quanta opprobria subsannationes atque blasphemias ob adulterii incurrebat vitium: venerabilis enim effigies, idest imago et successus Cratonis, illius magistri, praebuit causam moeroris atque tristitiae incrementum nedum propriae facultatis, idest artis complicibus, idest sociis, verum etiam aliis qui eum attingerent unico respectu: qui scilicet Crato cum obdormiret quodam tempore in diversorio, idest in domo Castoris, illius hominis quicumque ipse fuerit, et hoc ad delicias, idest adulterium Euphrasiae uxoris suae repertus, idest comprehensus est in amplexando, quid ultra? Crato ipse tractus capillis, castigatus verbere laceratus, idest laniatus vulnere, et deinde sale fricatus, atque postea in augmentum poenarum urina servorum infusus, et iterum ejectus angulis, supple, domus, erectus trabibus. Tandem vero tortoribus ipsum, ut praemittitur, cruciantibus lassatis et fessis, genitalibus privatus est, sterquilinioque suppositus, transeuntibus expositus subaudi in ridendam fabulam: quibus omnibus sic perpetratis extitit plebis abjectio, idest derisio etc. uti in littera clarius prosequitur; quoniam littera nulla eget expositione. Notandum, licet moechos atque adulteros similiter quoque et alios fornicarios cujuscumque conditionis existant multa mala justo Dei judicio concomitantur, haec tamen quae littera exemplo enumerat, licet non plerumque contingant quemadmodum Cratoni evenisse narrantur, sunt tamen de his quae cum adulter in vitio deprehenditur, ipsi promptius quam reliqua infliguntur. Similia sunt quae Horatius libro primo sermonum connumerat satyra secunda, inquit enim ipse: hoc modo: hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis, ad mortem caesus fugiens, hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos. Hunc perminxere calones. Quin etiam illud accidit ut cuidam testes caudamque salacem, demeteret ferro jure omnis et cetera. Haec ille. Item moeror proprie dolor est cum silentio; et venit a moereo-es, quod praeterito caret, licet mereo-res-ui, inveniatur, tamen non in eadem significatione. Item diversorium diversitas viarum est ubi viator ad callem divertitur, vel locus remotus ab alio vel receptaculum, scilicet hospitium vel hospitale. Et dicitur a diverto. Unde in Luca: non erat ei locus in diversorio: et ut dicit ibi Glossa, est locus inter duos muros habens duas januas, ut scilicet ex diversis viis recipiat advenientes. Licet enim quandoque primaeva salva fiant indicia et cetera. In hac finali particula hujus totius libri de disciplina scholarium circa proxime dicta quoddam subjungit notabile quo magistros quoslibet commovet ut quaecumque tum in moribus tum quoque administratione doctrinarum gesserint haec saltem eo ordine atque manerie gerant ut sicuti media prius praevaleant, sic quoque ultima mediis primisque antecellant. Quod tamen plerumque alio ordine geritur. Quamvis enim primaeva indicia, idest signa fiant quandoque, idest saepius, salva, subaudi et laudabilia, tamen ultima, supple, indicia remanebunt plerumque inquinamenta, idest turpia et scelerata alterius saporis, idest maneriei quam prima. Notandum: sicuti parum prodest bene agere si mens labilis existat, cum ex nullis actibus generetur habitus nisi boni operis perseverantia coexistat; sic quoque parum immo nihil proficit qui a bonis incipit, medio tepet, finemque horrore confundit. Unde in proverbiis sapientum bene dictum est. Nil prodest bene facere si cesses. Nam turpe est bona opera cepta deserere atque in mala declinare. Incepto ergo bono proposito perseverandum est jugiter. Ille autem perseverat qui bona cepta continuat: ille quoque continuat qui summo creationis fine singula claudit. Qui Deus gloriosus est in saecula cuncta benedictus. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264