CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Wheatley
Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[88876] Guillelmus Wheatley, In De consolatione Philosophiae, pr. Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas. Haec sunt verba Senecae, octava epistola ad Lucillum: quia vocari philosophiam scientiam veritatis recte se habet ex secundo metaphysicae, et philosophia affert delectationes mirabiles firmitate et puritate, ex decimo Ethicorum. Et multis visa est philosophia res mirabilis et divina, ex de caelo et mundo Aristotelis. Item quod nulla scientia similis est philosophiae quae clarificat animas et facit delectari eam in hoc saeculo in perfectione et rectitudine, ex libro de pomo et morte. Et philosophia trahit homines ab obscuritate ignorantiae ad scientiam, a tenebris stultitiae ad lucem sapientiae et ad claritatem intellectus, ex eodem libro Aristotelis. Item quia philosophia a superstitione liberat: metu mortis non conturbat, secundum Tullium in libro de finibus bonorum et malorum. Ideo Seneca has consimiles conditiones et effectus laudabiles philosophiae advertens, hortatur nos ad servitium philosophiae in propositione proposita, sic dicens: philosophiae servias oportet. Quae quidem propositio potest probari multis rationibus. Primo sic. Illi oportet servire, per cujus servitutem homini contingit vera libertas: sed philosophia est hujusmodi: igitur et cetera. Major nota: quia libertas est nobilissima conditio quam natura humana desiderat et affectat. Minor patet per eumdem Senecam: qui postquam praemisit propositionem istam, philosophiae servias oportet, subjungit, ut tibi contingat vera libertas: et paucis interpositis dicit: haec enim, scilicet ipsum servire philosophiae, libertas est. Probatur secundo sic. Illi oportet servire quod animum perficit, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, et sine quo nemo est securus: philosophia est hujusmodi: igitur et cetera. Major nota: nam istae conditiones sunt de perfectione hominis. Minor declaratur per Senecam decimasexta epistola ad Lucillum: qui loquens de philosophia dicit sic. Haec animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit et omittenda demonstrat, sedet ad gubernandum errantia, fluctuantium dirigit cursum; scilicet sine hac nemo est securus. Probatur tertio sic. Illi est serviendum quod tradit cognitioni ultimi finis magnum incrementum: philosophia est hujusmodi: igitur et cetera. Major nota: quia cognitio ultimi finis magnum incrementum confert ad vitam, ex primo Ethicorum. Minor declaratur: nam ultimus finis vitae humanae est beatitudo, cujus cognitionem philosophia tradit. Dicit enim philosophia in tertio de consolatione prosa secunda, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus: et in eodem tertio ostendit philosophia in quo sit vera beatitudo et quomodo ad eam perveniatur. Probatur quarto. Illi oportet servire quod facit hominem parem Deo: philosophia et hujusmodi: igitur et cetera. Major nota de se. Minor patet per Senecam, 49 epistola ad Lucillum qui dicit: hoc enim mihi philosophia promittit ut me parem Deo reddat. Probatur quinto. Illi est serviendum quod est magistra omnium scientiarum, nutrix omnium virtutum, summum solatium lapsorum animorum, quod est praevium veri luminis, et cujus exhortatio est recta, sui auctoritate dignissima: philosophia est hujusmodi: igitur et cetera. Major nota: quia rationabiliter propter has conditiones laudabiles alicui servitur. Minor declaratur: nam philosophia est magistra omnium scientiarum, ex primo de consolatione prosa tertia. Ipsa est nutrix omnium virtutum, secundo de consolatione prosa quarta. Ipsa est summum solatium lapsorum animorum, tertio de consolatione prosa prima. Ipsa est praevia veri luminis, quarto de consolatione prosa prima. Et ejus exhortatio est recta, sui auctoritate dignissima, quinto de consolatione prosa prima. Sic ergo patet propositio declarata, quae dicit, philosophiae servias oportet. Sed diceres: quid mihi prodest philosophia si fatum est? Quid mihi prodest philosophia si Deus rector est? Quid mihi prodest philosophia si casus imperat? Ad hoc respondet Seneca duodecima epistola sua: sive inexorabili lege fata nos stringant, sive Deus arbiter universi cuncta disponit, sive casus actiones humanas sine ordine permiscet, adhuc philosophiae insistendum est. Philosophia enim nos tueri habet: haec enim exhortatur ut libenter Deo placeamus, ut ipsum sequamur ut continue fortunae resistamus, et ut casum feramus. Licet autem omnes homines, secundum Aristotelem primo metaphysicae, natura scire desiderent: tamen pauci, de quo dolor est, philosophiae vacant: quod ideo contingit, quia plures omissis delectationibus interioribus, ad delectationes refugiunt corporales. Non tamen oportet delectationes corporales esse eligibiliores inferioribus: quia delectationes corporales impediunt a summo bono, interiores autem ad id promovent. Unde Boetius in tractatu de summo bono dicit: dolere debent qui delectationibus sensualibus detinentur, bona interiora omittendo. Nam dediti bonis sensualibus summa bona non attingunt. Quos homines sensuales Boetius quarto de consolatione prosa quarta, comparat vespertilionibus, dicens: nequeunt enim oculos suos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque sunt avibus quarum intuitum nox illuminat dies excaecat. Et licet homines sensuales et vulgares non magnificent nomen philosophiae sed magis blasphement, nihilominus tamen ipsa philosophia in sua dignitate perseverat, teste Seneca quartadecima epistola ad Lucillum. Nunquam invalescet ad tantum malitia, neque ad tantum exceditur contra virtutes, ut non nomen philosophiae sacrum et venerabile permaneat. Sed diceres: philosophari non valeo quia pauper sum; sed si divitias habuero, totum me philosophiae dabo. Et hoc videtur rationabile; quia natura per se non est sufficiens ad speculandum; sed oportet cibum et potum et reliquum famulatum preexistere: et pro tanto sacerdotes in Aegypto habitis necessariis, propter admirari ceperunt philosophari, ut dicit Aristoteles primo metaphysicae. Haec excusatio ratione paupertatis non valet. Audi Senecam, decimaseptima epistola ad Lucillum, qui dicit: non est quo nos paupertas a philosophia revocet. Toleranda enim est fames quam toleraverunt quidam in obsidionibus. Et quid aliud erat praemium patientiae illorum, quam in arbitrium non cadere? Scilicet inimicorum. Quanto magis est quod promittitur perpetua libertas, nullius hominis timor, et quod animum liberat a furoribus? Multis enim ad philosophandum obstitere divitiae: paupertas autem expedita, secura est. Si vis animo vacari, pauper sis oportet aut pauperi similis: quia non potest studium salutare fieri sine cura frugalitatis. Frugalitas autem est voluntaria paupertas. Haec Seneca. Verum est igitur ad philosophandum exiguntur necessaria, sed sufficiunt homini pauca. Non enim oportet futurum felicem Deum terrae et maris esse: quia natura paucis minimisque contenta est: ex secundo de consolatione prosa quinta. Projice ergo omnia a te, et ad philosophiam magno cursu totisque viribus intende. Haec Seneca, decimaseptima epistola ad Lucillum. Philosophiae ergo servias oportet, ut tibi contingat vera libertas, ut tibi contingat vera securitas, ut tibi innotescat felicitas, ut par Deo fias, et praecipue ut in adversitatibus et tribulationibus positus per ipsam verissime consoleris, exemplo Boetii quem philosophia in exilium relegatum, ab omnibus bonis pulsum, dignitatibus exutum, multis miseriis afflictum dulcissime consolabatur. De cujus philosophiae consolatione agitur in hoc libro Boetii qui intitulatur liber de consolatione philosophiae: de quo ad praesens nostra est intentio. Haec sufficiant de introductione hujus libri. Sed antequam ad literam accedamus, quinque sunt praemittenda. Primo de causa suscepti operis. Secundo de causis hujus libri. Tertio de titulo hujus libri et ejus expositione. Quarto de causa intitulationis praesentis libri. Quinto de generali summa et sententia hujus libri. Circa primum videlicet circa causam suscepti operis, quare Boetius hunc librum conscripsit, est sciendum, quod Boetius vir eximius consul Romanus fide Catholicus extitit: qui disputans de fide Catholica contra duos haereticos, scilicet contra Nestorium et Eutichem, cum nullus esset qui eis resisteret, Boetius ipsos in communi Concilio devicit, sicut patet in libro suo de duabus naturis in Christo. Tempore vero Theodorici regis Gothorum cum idem Theodoricus tyrannidem suam contra Romanos vellet exercere, et quoslibet bonos opprimere; Boetius virtute Dei armatus plus omnibus aliis sibi restitit; et quos tyrannica rabies invaserat, Boetius amore justitiae exponens se periculis ipsos liberavit. Videns autem Theodoricus rex Gothorum solum ipsum Boetium sibi resistentem, cogitabat qualiter ipsum perderet. Et cum justam causam contra eum non inveniret, duas falsas causas confixit. Dixit enim Boetium impedivisse quemdam delatorem sibi literarum quae continebant accusationem senatus Romanorum, ut sic senatus redderetur reus laesae majestatis. Hanc causam tangit Boetius prosa quarta hujus primi, dicens: delatorem ne documenta deferret quibus senatum majestatis reum faceret, impedisse criminamur. Secundo accusabatur Boetius quod quasdam literas direxisset ad imperatorem Constantinopolitanum per quas restitueret libertatem pristinam ipsis Romanis. Hanc causam tangit Boetius eadem prosa, sic dicens: nam de compositis falso literis quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? His de causis Boetius per viles personas et infames accusatus, indefensus, reus est judicatus, et a rege Theodorico Papiae in exilium relegatus. Boetius autem in exilio positus, praeteritam prosperitatem secum reputans, et praesentem adversitatem considerans: ne aliquis homo in simili statu positus desperaret, sed unde consolaretur haberet: philosophicam consolationem composuit contra mutabilitatem fortunae. Ex quibus dictis patet quod causa suscepti operis est illa: quatenus Boetius se in exilium relegatum, ab omnibus bonis depulsum, dignitatibus exutum per philosophiam se tueretur, volens consolari quemlibet hominem in simili statu positum ne desperet: similiter esse contuendum. Secundo videndum est de causis hujus libri; cujus causa efficiens fuit Boetius: qui describens materiam hujus libri utitur tam prosa quam metro, imitatus Martianum Felicem Capellam qui in describendo nuptias Mercurii et philologiae hoc stylo usus est: de quo fit mentio in Theodolo: ubi dicitur: egregiam sobolem cui per Stilbontis amorem vi superum magna sociasti, teste Capella. Licet ille Boetius multum excellat librum Martiani tam nobilitate materiae quam privilegio eloquentiae. Boetius enim nec Tullio in prosa nec Virgilio in metro minor reputatur. Utitur autem Boetius in hoc libro prosa, in qua ponit rationes ad consolandum Boetium: probando quod non sit dolendum de amissione rerum temporalium; utitur autem metro delectabili, ut dum audiatur, moeror oblivioni tradatur. Causa materialis hujus libri est philosophica consolatio ordinata ad contemptum mundanorum et ad appetitum summae felicitatis. Vel philosophica consolatio persuadens neminem extolli in prosperis, nec deprimi in adversis. Vel aliter; causa materialis sive subjectum hujus libri est status miserabilis Boetii philosophica consolatione super inducta. Causa formalis tractatus hujus libri consistit in ejus divisione, de qua videbitur post. Causa autem formalis tractandi est modus agendi Boetii: et est dialogus, idest sermo duorum. Introducit enim Boetius in hoc libro duas personas, scilicet seipsum suam miseriam deplangentem, et philosophiam sibi condolentem, et ipsum super sua miseria consolantem. Et hoc est rationabile. Nam secundum beatum Gregorium, verus ordo consolationis est, ut cum volumus aliquem a moerore suspendere, primo studeamus luctui ejus concordare. Vel ideo causa formalis est dialogus, quia in quadam parte hujus primi libri philosophia introducit fortunam ipsum Boetium alloquentem: ubi incidit quaedam figura tropi quae vocatur ethopaeja, de qua dicit Graecismus: ac introducit aliquos de ethopaeja loquentes, ut cum fortuna loquitur Boetius ipsa. Vel potest dici, secundum communiter loquentes, quod causa formalis tractandi est quintuplex: definitiva, divisitiva, probativa, improbativa, exemplorum positiva, sicut videbitur in libro. Causa finalis hujus libri est, ut ipso cognito, nos ipsos et quoslibet alios in adversitatibus et tribulatione positos philosophica consolatione tueamur. Et ne extollamur in prosperis et deprimamur in adversis. Tertio videndum est de titulo hujus libri, et de ejus expositione. Unde sciendum, quod titulus, secundum Remigium super donato, est clavis sive ingressus operis sequentis. Et dicitur titulus a Titan quod est sol. Sicut enim sol illuminat mundum, sic titulus librum. Et praeponitur titulus libro ad consummationem operis et ad laudem auctoris. Est ergo titulus praesentis libri talis. Avitii Manlii Torquati Severini exconsulis patricii ordinarii Boetii viri illustris incipit liber de consolatione philosophiae. Sed quaeritur quare tot nomina propria ponuntur in titulo. Dicunt aliqui quod forte consuetudo fuit Romanorum, ut sic nomina ascriberent suorum avorum et praedecessorum. Vel aliter potest dici quod plura nomina ponuntur in titulo propter honorem et laudem ipsius Boetii; quia secundum Senecam in libro de clementia ad Neronem, multa cognomina honori data sunt. Sicut enim vilis persona non vult nominari nisi uno nomine, quia quanto plus nominatur, tanto plus cognoscitur et tanto magis sordescit; sic honesta persona vult nominari pluribus nominibus, ut sic magis innotescat et clarescat aliis sua fama. Nam omne bonum in commune deductum magis elucescit. Exponitur autem iste titulus sic. Boetius dictus Avitius a quodam nobili Romano sic dicto de cujus genere ipse fuit. Vel dictus Avitius quasi invictus, ab a quod est sine, et vicos victoria. Nunquam enim Boetius vinci potuit ut flecteretur a jure ad injustitiam, sicut ipse testatur, quarta prosa hujus libri primi dicens: nunquam a jure ad injuriam me quisquam detraxit. Secundo Boetius dictus fuit Manlius, quia de genere Manliorum fuit qui erant nobiles Romani. Tertio Boetius dictus fuit Torquatus a quodam nobili Romano sic dicto, qui cum singulare bellum iniret cum quodam de Gallia, ipsum devicit et torquem in collo habentem sibi abstulit: cujus ratione dictus fuit Torquatus: de cujus genere fuit Boetius. Quarto Boetius dictus fuit Severinus a severitate: severus enim fuit cum Theodorico regi Gothorum se opposuit. Vel dictus fuit Severinus quasi sequens veritatem: nunquam enim in judiciis vel amore vel odio flecti potuit a veritate. Quinto Boetius dictus fuit ex consul, quasi unus ex consulibus Romanorum: vel ex consul quasi extra consulatum positus quem prius habuit. Exconsulares dicebantur qui jam deposuerant consulatum; et licet ab honore consulatus cessarent, tamen postea plus aliis in magna reverentia habebantur. Sexto dictus fuit patritius a nobilissimo Romano sic dicto, de cujus genere fuit Boetius. Vel alio modo patricii dicebantur nobiles Romani qui providebant reipublicae sicut pater filio: quorum nomina scripta erant aureis litteris; et ideo dicebantur patres: de quorum numero fuit dictus patricius; propter quod Boetius fuit dictus patricius. Septimo dicebatur ordinarius quia rempublicam ordinavit. Vel aliter ordinarii dicebantur qui tantae dignitatis erant ut quolibet ordine digni essent: et sic fuit Boetius. Octavo nomine proprio dictus fuit Boetius: quod interpretatur adjutor; quia in necessitate pauperibus subveniebat. Quarto videndum est de causa intitulationis hujus libri. Intitulatur iste liber de consolatione philosophica. Ubi sciendum, quod philosophica consolatio dicitur rationabilis demonstratio declarans de cujus amissione non est dolendum, et de cujus possessione non sit gaudendum: et quia hoc pertractatur in praesenti libro, ideo sic intitulatur. Quinto videndum est de generali summa hujus totius libri. Ubi sciendum quod Boetius in hoc libro ostendit bona temporalia esse transitoria, et non consistere totaliter in eis totalem veram felicitatem: et per consequens non est dolendum de eorum absentia, nec gaudendum de eorum praesentia: et neminem debere extolli in prosperis, nec deprimi in adversis. Ostenditur etiam in praesenti libro quid sit summum bonum, ubi sit situm, et quomodo ad ipsum perveniatur. Etiam ostenditur quod boni semper sunt potentes et mali semper sunt impotentes, et quod bonis nunquam desunt sua praemia, malis nunquam sua supplicia. Post hoc ostenditur quid sit divina providentia, quid casus, quid fatum, quid liberum arbitrium. Et ponit Boetius rationes quibus probat liberum arbitrium non posse stare cum providentia divina. Et ponit quorumdam falsam solutionem et eam improbat: postea ostendit veram solutionem quam rationibus confirmat. Ista et alia plura pulchra determinantur in hoc libro sicut patebit in sequentibus.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264