CORPUS THOMISTICUM
Aldobrandini de Cavalcantibus
Sermones festivi

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




[88648] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 1 Oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare, Sap. 16. Cras celebraturi sumus ortum solis aeterni: ideo monemur in istis verbis praeparari ad ortum ejus. Et notantur hic duo: primo nasciturus commendatur; secundo quid sit nobis faciendum demonstratur. Christus commendatur in duobus. Primo quia sol; secundo quia lux. Duo etiam nobis facienda indicuntur. Primum praevenire, secundum adorare. Primum ibi, solem; secundum ibi, ad ortum lucis; tertium ibi, praevenire; quartum ibi, adorare. Praevenire hodie, adorare cras. Circa primum sciendum, quod Christus dicitur sol. Malach. 3: vobis timentibus Deum orietur sol justitiae. In hoc autem quod dicitur sol, notantur septem beneficia quae exhibuit generi humano, nascendo, sicut sol corporalis septem effectus exercet in corporibus. Primus effectus est generatio, secundus vivificatio, tertius nutritio, quartus augmentatio, quintus perfectio, sextus purgatio, septimus renovatio. His omnibus sol ad generationem sensibilium corporum emittitur, et ad vitam ea movet, nutrit et auget et perficit, purgat et renovat. Haec fecit Christus nobis, nascendo. Generavit, filios Dei faciendo. Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Jacob. 3: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Vivificavit, vitam gratiae et gloriae largiendo. Joan. 1: vita erat lux hominum. Ephes. 2: et nos convivificavit in Christo. Joan. 16: et ego vitam aeternam do eis. Nutrit pane Eucharistiae, et verbi divini. Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Sapient. 16: panem de caelo praestitisti eis et cetera. Psalm. 30: educes me et enutries me. Augmentavit, plenitudinem gratiae et donorum largiendo. Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Ephes. 4: veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo. Perficit, statum perfectionis inducendo. Matth. 5: estote perfecti, sicut pater vester perfectus est. Purgavit, sordes peccatorum auferendo. Hebr. 1: purgationem peccatorum faciens. Renovavit, vetustatem culpae destruendo, et nova omnia faciendo. De primo, Rom. 6: vetus homo noster simul crucifixus est et cetera. De secundo, Apoc. 21: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Sic fuit nobis sol, fuit et lux. Et nota, in hoc quod dicitur lux, sex alios effectus quos fecit nobis nascendo. Sex enim sunt effectus lucis. Primus illuminatio; secundus fecundatio, fecunditas enim est ab influentia lucis: tertius praeservatio, est enim lux praeservativa; quartus ordinatio; quintus ornatio: Dionysius: lux confusum et inordinatum ordinat et ornat: sextus, sui effusio, est enim lux effusiva sui. Fecundavit, virtutum radios infundendo, et ad bona opera commovendo. Isa. 58: implebit splendoribus animam tuam: et post: et eris hortus irriguus et cetera. Ubi nota, quod fecunditas est ex influentia lucis. Praeservavit, Joan. 17: ego servabam eos et cetera. Ordinavit. Cant. 2: ordinavit in me caritatem ornavit. Eccl. 48: ornavit tempora usque ad consummationem vitae. Job 25: spiritus domini ornavit caelos, scilicet domini nostri Jesu Christi. Se ipsum effudit, pro nobis moriendo. Gal. 3: tradidit semetipsum pro me, scilicet Christus. Cum multis ergo bonis natus est nobis sol iste, et lux ista. Dignum est ergo praevenire ortum ejus, et ad nativitatem adorare. Praevenire autem debemus septem modis. Primo, ab omni nos peccati sorde abluendo. Secundo, omnem amorem terrenum excludendo. Tertio, in amorem ipsius firmiter persistendo. De his tribus, Num. 11: sanctificamini hodie, et cras comedetis carnes. Sanctus enim idem est quod mundus, sine terra et firmus. Quarto, divinis laudibus insistendo. Psal. 94: praeoccupemus faciem ejus in confessione. Quinto perseveranter, ut digni simus participes nativitatis ejus fieri, orando. Psal. 87: mane oratio mea praeveniet te. Idem. Psal. 118: praeveni in maturitate, et clamavi. Sexto, quanta beneficia largitus sit nobis, diligenter meditando. Psal. 118: praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Septimo de tanto Deo gratias referendo. Hoc est quod dicitur praevenire ad benedictionem. Adorare debemus ad ortum lucis, idest nativitatem Christi quinque modis. Primo, corde credendo; secundo, ore confitendo; tertio, opere quodam sacrificium ejus devote et digne sumendo: quarto, largas eleemosynas faciendo; quinto, noctes et dies in ejus laudibus expendendo. De primis duobus, Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. De tertio, Rom. 12: obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam et cetera. De quarto, Isa. 28: haec est requies mea: reficite lassum, et hoc est meum refrigerium. De quinto docent Angeli, qui hanc diem tam solemniter cantarunt. Luc. 2: et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis.

[88649] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 2 Parvulus natus est nobis, Isa. 9. In istis verbis tria notantur circa nativitatem domini. Primo natus describitur; secundo ipsa nativitas subditur; tertio nativitatis utilitas sequitur. Primum ibi, parvulus; secundum ibi, natus est; tertium ibi, nobis. Natus est ergo parvulus: sed cujusmodi parvulus? Admirabilis, amabilis, ineffabilis, formidabilis, venerabilis, desiderabilis. De his hoc est quod postea sequitur: et vocabitur nomen ejus admirabilis, ecce primum: et amabilis, quia est consiliarius; ineffabilis, quia Deus; formidabilis, quia fortis; venerabilis, quia pater futuri saeculi; desiderabilis, quia princeps pacis. Admirabilem istum caeli enarrant, Angeli clamant, magi nuntiant, pastores praedicant. Caeli stellam emittendo, Angeli laudando, magi adorando, pastores quae viderant enarrando. De primo Matth. 2. De secundo Luc. 2. De tertio Matth. 2. De quarto Luc. 2. Est admirabilis tripliciter: quia creator creatura efficitur, virginitas in sui partu non perditur, hoc ab homine rationali creditur. Haec tria miracula fecit hodie dominus. Primum, quod Deus factus est homo: secundum, quod virgo peperit: tertium, quod cor humanum credidit. Est ergo admirabilis propter majestatem, sed est amabilis propter bonitatem, quae apparet in tribus. Primo ex sui effusione, seipsum hodie effundendo. Dionysius: bonum est diffusivum sui. Joan. 1: verbum caro factum est, et habitavit in nobis et cetera. Secundo ex benignitatis suae ostensione: unde cantamus in epistola ad Titum 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei et cetera. Tertio ex optimorum adductione. Dionysius: optimi est optima adducere. Adduxit autem nobis tria optime: scilicet optimum scientiae, gratiae, et gloriae. De his in Evangelio tertiae Missae: vidimus gloriam ejus, quo ad optimum gloriae; plenum gratiae, quo ad optimum gratiae; et veritatis, quo ad optimum scientiae. Est ergo amabilis. Sed est ineffabilis propter tria. Primo propter aeternitatem; secundo propter eamdem cum patre aequalitatem; tertio, propter divinitatem. De his tribus, Joan. 1: in principio erat verbum, ecce aeternitas; et verbum erat apud Deum, ecce aequalitas; et Deus erat verbum, ecce deitas. Est ergo ineffabilis. Est et venerabilis, quia omnicreator, omnigubernator et omnirecreator. Ista tria habentur in epistola: per quem fecit et saecula, ecce creator; portans omnia verbo virtutis suae, ecce gubernator; purgationem peccatorum faciens, ecce recreator. Est ergo venerabilis, est etiam desiderabilis propter speciositatem, quia speciositas est quidam partium situs cum quadam coloris suavitate. Omnis enim pulchritudo in duobus consistit: in luminibus et characteribus, sive figuris et coloribus. Ista duo habentur in epistola ibi: qui cum sit splendor gloriae, quo ad pulchritudinem coloris, et figura substantiae ejus, quo ad pulchritudinem figurae. Ps. 44: speciosus forma prae filiis hominum. Quoad pulchritudinem coloris, Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. Est ergo desiderabilis. Sed est et formidabilis propter tria. Primo quia lux, ut omnia videat; secundo potens, ut omnia valeat; tertio justus, ut de omnibus justitiam faciat. De primo, Joan. 1: lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt et cetera. De secundo, Heb. 1: sedet ad dexteram majestatis. De tertio ibidem: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, et cetera. Debemus ergo eum admirari, ut obstupescamus; amare, ut ardescamus; ineffabilem cogitare, ut humiliemur; formidabilem ut timeamus, venerabilem ut laudemus; desiderabilem ut ad eum festinemus. Circa nativitatem sciendum hic, quod triplex est ejus nativitas. Aeternalis ex patre, temporalis ex matre, spiritualis ex corde. Hoc significant tres Missae in die nativitatis. Circa utilitatem breviter sciendum, quod duplicem utilitatem consecutus est homo de ejus nativitate: scilicet malorum omnium remotionem, et bonorum omnium acquisitionem. Hoc dixerunt Angeli, Luc. 1: annuntio vobis gaudium magnum, quo ad bonorum adeptionem: quia natus est vobis salvator, quo ad malorum remotionem, scilicet qui nos salvabit ab omni malo opere. Ipse parvulus hodie natus faciat nos tanti gaudii participes, qui vivit et regnat in saecula. Amen.

[88650] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 3 Vita erat lux hominum, Joan. 1. In hoc Evangelio puer iste qui natus est, vocatur verbum, lux et vita. Primum ibi: in principio erat verbum: secundum et tertium ibi: vita erat lux hominum. Et notatur per hoc multiplex utilitas quam in ejus nativitate consecutus est homo. Fuit enim verbum hominem docendo, lux illuminando, vita ad aeternitatem perducendo. De primo, Matth. 4: circuibat Jesus docens. Docuit autem nos tria: scilicet rerum qualitatem, Scripturae veritatem, vitae sanctitatem. Rerum qualitatem: quia docuit mundum fallacem, Diabolum mendacem, Deum veracem et hujusmodi. De secundo, Lucae ult.: aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. De tertio, Matth. 5: beati mites, beati pacifici etc. per totum. Et sic in primo docuit physicam, quae inquirit naturas rerum; in secundo logicam, quae probat verum; in tertio Ethicam, quae docet honestatem morum. Joan. 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis et cetera. Item lux illuminando. Illuminat autem tripliciter: noctem culpae expellendo, diem gratiae inducendo, luminaria magna, idest sanctos, per mundum diffundendo. De primis duobus, Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. De tertio, Philip. 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item fuit vita, vitam nostram reparando, vitam gratiae largiendo, vitam gloriae tribuendo. De primo: et vitam resurgendo reparavit. De secundo, Joan. 2: ego sum resurrectio et vita. De tertio, Joan. 18: ego vitam aeternam do eis. Ad quam perducat nos qui est benedictus in saecula. Amen.

[88651] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 4 Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo, Act. 6. Stephanus interpretatur coronatus: et dignus fuit ut tali vocaretur nomine, qui primo meruit corona martyrii coronari. Ideo dicitur protomartyr, idest primus martyr. Est autem ipse coronatus, et coronantur omnes sancti quadruplici corona: argentea, stellea, aurea, et gemmea. De prima, Zach. 6: sume argentum, et facies coronam. De secunda, Apocal. 12: et in capite ejus corona stellarum duodecim. De tertia, Eccli. 45: corona aurea super caput ejus. De quarta, Psalm. 20: posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Argentea corona est cordis claritas, quae corpus mirabiliter decorabit. Isai. 61: sicut sponsum decoratum corona. Stellea corona est perfecta de omnibus scientia. Eccli. 6: corona gratulationis super te: dicitur de sapientia. Aurea corona est ipsa de divinitate jucunditas. Isa. 38: in illa die erit tibi dominus corona gloriae. Gemmea corona est aeternitas. 1 Petri 5: percipietis immarcescibilem aeternae gloriae coronam. Sunt octo pro quibus dominus electos suos debet coronare. Primum, Dei miseratio. Psalm. 102: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Secundum puritatis conservatio. Sapient. 2: o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Et post subditur: coronata triumphat. Tertium carnis mortificatio. Isa. 61: dabo coronam pro cinere et cetera. Quartum justitiae labor. 2 Timoth. 4: de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Quintum tentationum superatio. Jac. 1: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Sextum populorum conversio. 1 Thess. 3: quae est spes et consolatio nostra. Septimum bene administrata praelatio. Prov. 27: agnosce vultum pecoris tui et cetera. Octavum tolerata pro Christo passio. Apoc. 2: esto fidelis usque ad mortem; et dabo tibi coronam vitae. Coronantur et mali aliis coronis: coronantur enim corona florea, frondea, aurichalca, spinea. Florea in carnis voluptatibus. Sap. 2: coronemus nos rosis. Frondea in mundi vanitatibus. 2 Mach. 6: coronati hedera Libero circuire cogebantur. Isa. 13: vae coronae superbiae. Aurichalca in divitiis saecularibus, quae videntur divitiae, sicut aurichalcum videtur aurum, sed non sunt. Apoc. 9: habebat coronam similem aurichalco. Spinea in poenis aeternalibus. Psal. 33: coronans coronabit te tribulatione. Sunt ergo istae coronae cavendae, illae appetendae et cetera.

[88652] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 5 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? Job 39. Ista verba satis bene conveniunt hodiernae festivitati, in qua transitus beati Joannis de morte ad vitam recolitur. Circa quam tria in istis verbis notantur: modus transeundi, utilitas transitus, dignitas transeuntis. Primum ibi: numquid ad praeceptum tuum; secundum ibi: elevabitur; tertium ibi: aquila. Circa primum sciendum, quod quatuor praecepta fecit ei dominus. Primum, ut nuptias desereret; secundum, ut post eum iret; tertium, ut statum utriusque Ecclesiae scriberet; quartum, ut relicta praesentis vitae miseria, ad Paradisum transiret. De primo Hieronymus in prologo super Joannem: quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus, ut virginem virgo servaret. De secundo Matth. 4: invenit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus et cetera. De tertio Apoc. 1: quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis. De quarto in legenda sua: veni ut cum fratribus tuis epuleris. Circa secundum nota quod quatuor modis fuit elevatus in morte. Primo, ad eam voluntarie eundo: secundo, dolorem mortis non sentiendo; tertio, ab ea cito, sicut creditur, resurgendo; quarto, de ipsa ad caelum ascendendo. De primis duobus in prologo super Joannem: descendit in defossum sepulcrum, sive locum, et facta oratione appositus est ad patres suos: ecce primum: tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus: ecce secundum. De aliis duobus in legenda. Circa tertium sciendum, quod beatus Joannes dicitur aquila propter tria. Primo propter videndi perspicacitatem; secundo propter volandi sublimitatem; tertio propter quarumdam actionum proprietatem. Videndi perspicacitas in aquila consistit in duobus: quia videt splendidissima et remotissima, quia solem in rota videt, de caelo leporem in terra. Sic beatus Joannes vidit solem in rota, idest Christum in patre. Joan. 1: in principio erat verbum. Vidit remotissima, quia quae ventura sunt in fine mundi, vidit in Apocalypsi. Item volavit altissime dupliciter, scilicet contemplando et scribendo. De primo, Apoc. 1: fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae et cetera. De secundo, Ezech. 10: facies aquilae desuper ipsorum quatuor: quia Joannes scribendo ceteros Evangelistas transcendit. Augustinus: si paulo altius intonasset, totus mundus eum capere non posset. Item dicitur aquila propter duplicis actionis proprietatem. Primo, pullos collocavit in Deo. 1 Joan. 4: qui manet in caritate, in Deo manet. Secundo petram in nido posuit, idest Christum. 1 ad Cor. 10: petra autem erat Christus. De hac aquila patet in epistolis suis per totum. De ista aquila dicitur Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum: ubi commendatur in multis. Moraliter: si volumus in altum elevari, debemus esse aquila propter septem. Primo, ut de veteri statu in novum mutemur. Psal. 102: renovabitur ut aquilae juventus tua. Secundo, ut in altum conversando volemus. Philipp. 3: nostra conversatio in caelis est. Tertio, ut virtutum varietate plumemur. Ezech. 27: plenam plumis et varietatibus et cetera. Quarto, ut ad caelum ire festinemus. 2 Reg. 1: aquilae velociores. Hebr. 4: festinemus ingredi in illam requiem. Quinto, ut bona nostra per rectam intentionem occultemus. Proverb. 30: tria sunt mihi difficilia: via aquilae in caelo et cetera. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sexto, ut petram, idest Christum, in nido cordis collocemus. Ephes. 3: Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Septimo, ut in bono opere usque in finem perseveremus. Isa. 40: assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient et cetera.

[88653] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 6 Cibavit illum pane vitae et intellectus. Eccli. 11. In hac epistola ostenditur quod quatuor bona, quae multum consueverunt ab homine appeti, facit dominus his qui diligunt eum et timent. Primum, deliciarum laetitiam; secundum, beatorum gloriam; tertium, divitiarum copiam; quartum, justis aeternitatem. Primum, ibi, cibavit eum; secundum, ibi, in medio Ecclesiae; tertium, ibi, jucunditatem et exultationem thesaurizavit; quartum, ibi, et nomine aeterno haereditavit illum. Circa primum nota, quod tres delicias dat dominus servis suis in via. Primae, consistunt in corporis dominici sumptione; secundae, in sacrae Scripturae lectione; tertiae in divinae bonitatis praegustatione. Primae notantur, ibi, cibavit illum pane vitae. Joan. 6: ego sum panis vitae, qui de caelo descendi. Secundae, ibi, intellectus. Proverb. 6: edite panem meum. Tertiae, ibi, aqua sapientiae et cetera. Sapientia enim dicitur a sapore. Sapient. 27: panem de caelo praestitisti eis, omne delectamentum in se habentem. Vere omne delectamentum: quia si quis gustaverit de Deo, delicias mundi tamquam amarissimas despiciet. Gregorius: gustato spiritu, desipit omnis caro. Circa secundum notandum, quod in tribus ponitur beatorum gloria. Primo, in eloquentia; secundo, in sapientia; tertio, in vestium gloria. Primum ibi, in medio Ecclesiae aperuit os ejus. Secundum ibi, et implevit eum dominus spiritu sapientiae. De his duobus, Luc. 22: ego dabo vobis os et sapientiam. Tertium, ibi, stolam gloriae induit eum: quae est honesta exterior conversatio, quae intexitur ex filis bonorum morum. Isa. 6: induit me vestimento salutis. Divitiarum copia ponitur similiter in tribus. Primo in eorum delectabilitate; secundo, in pretiositate; tertio, in gloriositate. Primum ibi, jucunditate intrinsecus et extrinsecus: sunt enim jucundae illae divitiae, non amarae, sicut divitiae mundi. Secundum, ibi, thesaurizavit: thesaurus enim non fit nisi de pretiosis. Tertium, ibi, super eum; quia totus repletus est divitiis. Psalm. 111: beatus vir qui timet dominum: et ibidem: gloria et divitiae in domo ejus. Circa quartum notandum, quod tria aeterna promittit eis: aeternitatem nominis, aeternitatem hereditatis et aeternitatem vitae. Primum, ibi, et nomine aeterno. Psal. 111: in memoria aeterna erit justus. Secundum, ibi, hereditavit. 1 Petr. 2: in hereditatem incorruptam et incontaminatam. Tertium, ibi, eum. Joan. 10: ego vitam aeternam do eis. Sunt ergo duodecim bona quae promittit Deus his qui timent eum: et ideo optimum est timere eum et cetera.

[88654] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 7 Cantabant sancti canticum novum ante sedem Dei, Apoc. 13. Tria notantur hic. Primum, quia cantabant optimi cantatores, quia sancti. Secundo, quia cantabant optimam cantationem, quia canticum novum. Tertio, ubi cantabant, quia in optimo loco, quia ante sedem Dei. Circa primum notandum, quod bonos cantores faciunt tria: scilicet bonae vocis instrumentum, artis documentum, usus exercitamentum. Bonae vocis instrumentum tria faciunt, reumatis expurgatio, pectoris dilatatio, oris apertio. Primum, est peccatorum expulsio. Eccli. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris. Psal. 112: laudate pueri dominum. Secundum, est amicorum dilectio. 2 Cor. 6: cor nostrum dilatatum est: dilatamini et vos. Exod. 15: cantemus domino et cetera. Tertium, est intentionis ad Deum directio. Psal. 118: os meum aperui: item Psal. 50: domine, labia mea aperies. Ad artis documentum sunt tria necessaria. Primo ut scias vocem levare; secundo, deprimere; tertio, concordare. Vox elevatur per contemplationem. 1 Paral. 10: cantabant: et post: resonabant sonitus laetitiae in excelsis. Vox deprimitur per sui humiliationem. Dan. 4: benedicite sancti et humiles corde domino. Concordatio vocis fit concordiae et unitatis conservatione: Ephes. 1: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: vel per mentis cum corde concordatione. 1 Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Ad usus exercitium sunt tria necessaria: ut cantet frequenter, diligenter et fortiter. De primis duobus, Isai. 23: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. De tertio, Psal. 97: psallite domino in voce tubae. Tales debent esse cantores: sed quid debent cantare? Canticum novum. Canticum novum cantatur quatuor modis. Primo, si cantat novus homo. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Secundo, si cantet nova, scilicet spiritualia. Ephes. 5: cantantes in canticis spiritualibus. Tertio, si cantet pro novis, idest pro aeternis. Apocal. 20: ecce nova facio omnia. Psal. 95: cantate Deo canticum novum. Quarto si cantet novo modo, idest delectabiliter. Psalm. 97: jubilate Deo nostro et cetera. Ecce quod debemus cantare. Ante sedem Dei, ut libenter audiat summus pontifex, ut magnas praebendas conferat largissimus princeps, ut magna munera tribuat. De primo, Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis: et Angeli libenter audiunt, ibidem: amici auscultant, fac me audire vocem tuam. De secundo, Apocal. 3: faciam illum columnam in templo Dei. De tertio, Lucae 21: ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus, regnum.

[88655] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 8 Beatus vir qui in sapientia morabitur, Eccli. 14. In his verbis notatur meritum sanctorum, et praemium. Primo, ibi, qui in sapientia; secundo, ibi, morabitur. Circa primum sciendum, quod duplex est sapientia in qua morandum est: increata, et creata. De prima, Eccli. 24: ego ex ore altissimi prodivi. De secunda, Eccli. 1: omnis sapientia a domino Deo est. In increata debemus morari tripliciter. Primo, per fidem secundum rationem in ejus veritate; secundo, per spem secundum irascibilem in ejus majestate; tertio, per caritatem secundum concupiscibilem in ejus bonitate. De primo, Joan. 15: si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint. De secundo, ibid.: manete in dilectione mea. De tertio, Joan. 3: Deus caritas est. Ista tria necessaria sunt ad beatitudinem acquirendam. De primo, Heb. 10: oportet accedentem ad Deum credere. De secundo, Rom. 8: spe autem salvi facti sumus. De tertio, 1 Corinth. 13: si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam (...) nihil sum. Item debeamus in sapientia creata tripliciter morari. Primo, a malis recedendo; secundo, bona faciendo; tertio, in his perseverando. Ista est triplex sapientia sanctorum. De primis duobus, Job 24: ecce pietas ipsa est sapientia, quo ad bene agendum; et recedere a malo intelligentia, quo ad malum. De tertio, Eccli. 17: homo sanctus manet in sapientia praemium sapientiae est beatitudo. Beatitudo autem est status omnium bonorum aggregatione perfectus, sicut Boetius dicit. Est autem duplex beatitudo: in via et in patria: utraque acquiritur per sapientiam. Nam in via habet quamdam similitudinem illius quae est in patria, in qua sunt septem dotes. Habet enim claritatem per vultus hilaritatem: ita et in via habet modo suo sapiens illas dotes. Eccli. 8: sapientia hominis lucet in vultu ejus; ista est prima dos. Secunda est impassibilitas, quam habet per patientiam vel mansuetudinem. Philosophus: mitis est qui non patitur nec deducitur. Item Glossa super Matth.: mitis est qui nullam amaritudinem animi sentit. Prov. 14: qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Tertia dos est subtilitas, quam acquirit sapiens per occultorum penetrationem: nam sapienti omnia quasi patentia sunt. Eccl. 39: occulta proverbia exquirit sapiens. Prov. 14: quomodo in aquis resplendet vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Quarta, agilitas, quam acquirit sapiens per velocem omnium apprehensionem. Sap. 8: attingit a fine usque ad finem fortiter. Vel claritas acquiritur per prudentiam, impassibilitas per fortitudinem, subtilitas per sobrietatem, agilitas per justitiam: quae quatuor habent qui in sapientia morantur. Sapient. 8: sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus. Quinta dos est cognitio, quae datur, quia docet omnem sapientiam. Sapient. 8: et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat et cetera. Sexta dos est dilectio, quae est vere in sapientia. Prov. 8: ego diligentes me diligo. Sap. 7: et sine invidia communico. Septima dos est omnis boni fruitio. Sap. 7: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Hanc beatitudinem acquirit qui in sapientia, idest in Christo, et gratia Christi moratur; sed in patria habebit veram beatitudinem. Est autem beatitudo status omnium bonorum congregatione perfectus, ut dicit Boetius; est enim ibi omne bonum, et nullum malum. Deuteron. 8: ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris et cetera.

[88656] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 9 Ubi ego sum, illic et minister meus erit, Joan. 12. Duo notantur in hoc: meritum, et praemium. Primum ibi, minister meus; secundum ibi, ubi ego sum et cetera. Circa primum notandum quod minister magni regis debet esse formosus in specie, intelligens in discretione, fidelis in opere. Primo formosus debet esse per munditiae puritatem, morum honestatem, vestium varietatem. Debet ergo minister Christi habere cordis puritatem. Prov. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit regem et cetera. Psalm. 100: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Morum honestatem. 1 Pet. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam et cetera. Vestium, idest virtutum, speciositatem. Apoc. 4: ambulabunt in albis mecum. De his duobus, Exod. 40: applica Aaron et filios ejus ut ministrent mihi, et lotos indues sacris vestibus. In vestibus virtutum varietas, in unctione morum honestas, ex qua exit odor bonae famae. 3 Reg. 10: videns regina ordinem ministrorum et vestes (...) non habebat ultra spiritum. Item debet esse in discretione intelligens, ut intelligat domini voluntatem, serviendi congruitatem, servitii utilitatem. De primo, Psal. 102: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. De secundo, Luc. 2: quis, putas, est fidelis servus et prudens? De tertio Roman. 6: rationabile obsequium vestrum. Idem fit de eo quod magis est utile: haec est pietas. 1 Tim. 4: exerce te ipsum ad pietatem et cetera. Debet esse ergo minister intelligens: sed debet esse etiam fidelis, ne bona sua auferat, vel cum hostibus prodat, nec ipsum deserat. Bona Dei aufert qui de servitio Dei gloriam quaerit, quam sibi soli servavit Isa. 42: gloriam meam alteri non dabo. Hostibus prodit dominum qui in cameram suam, idest animam suam, introducit Diabolum. Psal. 87: traditus sum, et non egrediebar. Item Psal. 40: homo pacis meae, in quo speravi. Derelinquit etiam eum. Deuter. 32: incrassatus, dilatatus, impinguatus dereliquit dominum factorem suum. Talis debet minister esse, et sic consequitur praemium. Sed quod praemium? Ibi, ubi ego sum, illic et minister meus erit. Ubi es, domine Jesu? In patre. Joan. 14: ego in patre, et pater in me est. In caelo. Joan. 3: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis et cetera. In dextera majestatis. Hebr. 1: sedet ad dexteram majestatis in excelsis. In luce inaccessibili. 1 Timoth. 6: lucem habitat inaccessibilem. In throno. Apoc. 3: sedenti in throno Dei. In principio. Joan. 1: in principio erat verbum. Per hoc quod dicitur esse in patre, notatur gloria; in luce, claritas; in dextera Dei, jucunditas, idest in potioribus bonis Dei; in caelo, loci amoenitas; in throno, dignitas; in principio, aeternitas. Promittit ergo dominus ministris suis per hoc quod dicitur, ubi ego sum, illic et minister meus erit, gloriam, claritatem, jucunditatem, loci amoenitatem, dignitatem aeternam: ad quam nos perducat et cetera.

[88657] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 10 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus.

[88658] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 11 Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, Matth. 25. Homo iste Christus est, qui peregre profectus est in incarnatione, in passione, in ascensione. In prima peregrinatus est in mundo, in secunda in Inferno; in tertia in caelo. De primo, Gen. 12: egressus est Abraham ut peregrinaretur in Aegyptum. Abraham Christus, Aegyptus mundus. De secundo, Lucae ult.: tu solus peregrinus es in Jerusalem? Dixerunt reverso ab Inferis. De tertio, Lucae 19: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. In prima peregrinatione egressus est ad peregrinandum ad tria: ad addiscendum, ad negotiandum, ad orandum. Peregrinatur scholaris ut addiscat, negotiator ut acquirat, vir justus ut oret: sic Christus peregrinatus est in mundo, ut disceret malum quod non sciebat per experientiam: hoc docetur in terra ista. Hebr. 5: didicit ex his quae passus est, obedientiam et cetera. Item ut negotiaretur: et constituit mirabiles nundinas, in quibus vendidit denario paupertatis regnum caelorum, denario vilitatis gloriam, denario mortis vitam. De his tribus Augustinus: venale habeo, quid? Regnum caelorum. Quanti emitur? Paupertate regnum, vilitate gloria, luctu gaudium, morte vita. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, jure scilicet emptionis. Item ad orandum. Luc. 22: et factus in agonia prolixius orabat. In Infernum egressus est ad peregrinandum propter tria: ut praedam perditam recuperaret; ut hostem, idest Diabolum, superaret; ut civitatem fortissimam expugnaret: propter haec tria reges et principes consueverunt exire peregre. De primo, Ephes. 4: Christus ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. De secundo, Apocal. 20: apprehendit Diabolum, et ligavit eum in abysso, idest in Inferno. De tertio, Psal. 106: contrivit portas aereas. In caelum peregre profectus est propter tria. Primo, ut regionem famis et omnis miseriae desereret, ut habitaret in regione totius amoenitatis et abundantiae, ut regnum sibi acquireret. Propter haec tria consueverunt peregrinari homines. De primo, Ruth 1: facta est fames in terra, abiitque homo de Bethlehem Juda ut peregrinaretur et cetera. De secundo, Gen. 35: venit Jacob in Mambre, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. Hebron interpretatur claritudo. Hebron visio sempiterna significat Paradisum. De tertio, Luc. 19: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. In prima peregrinatione apparuit ejus humilitas, in secunda ejus caritas, in tertia ejus majestas. De prima, Philip. 2: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit. De secundo, Joan. 15: majorem caritatem nemo habet. De tertio, actuum 1: viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? Psal. 8: elevata est magnificentia tua super caelos. Est ergo in prima imitandus, ut humiliemur. Matth. 10: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In secunda diligendus, ut eum reamemus. 1 Joan. 4: diligamus Deum, quia ipse prius dilexit nos. In tertia desiderandus, ut ad eum festinemus. Joan. 14: iterum veniam, et assumam vos et cetera. Hebr. 4: festinemus ingredi in illam requiem; ad quam nos perducat. Amen.

[88659] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 12 Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, Tit. 2. Quoniam dominus noster Jesus venit in mundum peccatores ad se trahere; attrahuntur autem maxime per benignitatem: ideo voluit benignus hominibus apparere. Et hoc est quod dicitur: apparuit. Apparuit autem benignitas ejus tripliciter: in ejus actionibus, locutionibus et passionibus. In actionibus ostendit benignitatem quadrupliciter. Primo pro peccatoribus carnem assumendo. 1 Tim. 1: fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et cetera. Secundo specialem familiaritatem peccatoribus demonstrando. Lucae 15: erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Tertio, magnos peccatores, magnos sanctos faciendo, sicut patet in Matthaeo, Magdalena et Paulo. Quarto, languores infirmorum benigne curando, ut in leproso quem tetigit, Matth. 7, et Lucae 6: sanabat omnes. Idem 4: at ille singulis manus imponens, curabat eos et cetera. In locutionibus ostendit similiter benignitatem quadrupliciter. Primo, omnibus benigne loquendo. Lucae 4: mirabantur omnes in verbis gratiae quae procedebant de ore ejus et cetera. Secundo, peccatores ad se venientes dulciter alloquendo, sicut patet Joan. 8, in adultera, et Luc. 7, in Magdalena. Tertio, suum proditorem benigne alloquendo. Matth. 26: amice, ad quid venisti? Quarto, pro ipsis crucifixoribus orando, Lucae 23: dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. In passionibus ostendit benignitatem similiter quatuor modis. Primo, ipsos crucifixores benigne recipiendo. Joan. 18: Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: quem quaeritis? Secundo, ipsam passionem benignissime recipiendo. Psal. 53: sicut ovis ad occisionem ductus est. Jer. 10: ego quasi agnus mansuetus qui ducitur ad victimam. Tertio, nulli injuriando. 1 Petr. 1: cum malediceretur, non maledicebat. Quarto, multos de suis crucifixoribus sanctificando: sicut Longinus, qui perforavit lancea latus ejus, et postea fuit sanctus, sicut dicitur in Martyrologio: et Act. 3 dicitur, quod tria millia qui consenserunt in mortem ejus, baptizati sunt una die. Debemus ergo ad tantam benignitatem recurrere: ad quam nos perducat et cetera.

[88660] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 13 Vocatum est nomen ejus Jesus, Lucae 2. Sicut dicit beatus Petrus: non est aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, nisi in isto: Act. 4. Unde cum praedicator intendat hominem ad salutem inducere, debet de eo frequenter praedicare. Est nomen istud in corde retinendum, in ore habendum, in aure servandum, in manu ferendum, in fronte scribendum. In corde, quia gaudium; in ore, quia jubilus; in aure, quia melos; in manu, quia virtus; in fronte, quia honor. De primis tribus Bernardus: Jesus in corde gaudium, in ore jubilus, in aure melos. De quarto Psalm. 62: in nomine tuo levabo manus meas. De quinto Apocal. 14: habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus. In isto nomine est ambulandum, est orandum, est spatiandum, est operandum et est loquendum. De primo, Michaeae 4: nos autem in nomine Dei nostri ambulabimus. De secundo, Joan. 2: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. De tertio, Psal. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. De quarto et quinto, Coloss. 3: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere; omnia in nomine domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et patri per ipsum et cetera. Est enim nomen istud admirabile, amabile, laudabile. Admirabile, quia in virtute ejus omnia creantur, Daemones fugantur, et omnes languores curantur. De primo, Apoc. 19: et nomen ejus vocabitur verbum Dei: et in verbo Dei facta sunt omnia. Psal. 148: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. De secundo et tertio, Matth. ultim.: in nomine meo Daemonia ejicient. Ergo est admirabile. Genes. 34: cur quaeris nomen meum, quod est ineffabile? Est et amabile, quia peccatores justificat justos laetificat, tentatos adjuvat, justis gratiam augmentat, et omnes qui ipsum invocant, salvat. De primo, Cant. 1: oleum effusum nomen tuum. In oleo misericordia, in effusione abundantia misericordiae. De secundo, Psal. 99: laudate nomen ejus, quoniam suavis est dominus. De tertio, Psal. 123: adjutorium nostrum in nomine domini. De quarto, Prov. 18: turris fortissima, nomen domini: ad ipsam currit justus, et exaltabitur. De quinto, Joel. 3: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit et cetera. Est ergo amabile. Psalm. 5: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Est laudabile, quia gloriosum, quia sanctum, quia magnum, quia novum, quia aeternum. De primo, Dan. 6: gloriosum nomen ejus. De tertio, Psalm. 144: confiteantur tibi, domine, omnia opera tua. De quarto, Isa. 61: vocabitur tibi nomen novum. De quinto auctoritas: genuit puerpera regem, cui nomen aeternum. Istud nomen illuminat rationalem, confortat irascibilem, delectat concupiscibilem. De primo, Zach. 6: oriens nomen ejus: unde procedit lux. Malach. ultim.: vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae et cetera. De secundo, Zach. 10: confortabo eos in domino Deo suo et cetera. De tertio, Psalm. 99: laudate nomen ejus et cetera. Istud debent Inferi formidare, terrestres adorare, caelestes laudare. Inferi debent formidare, quia in eo sunt expoliati; terrestres adorare, quia in eo sunt redempti; caelestes laudare, quia in eo sunt restaurati. De his Philip. 2: in nomine Jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium, et Infernorum et cetera. Rogemus et cetera.

[88661] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 14 Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, Isai. 60. Verba haec exponuntur de magis. Moraliter autem possunt exponi de peccatoribus a statu culpae redeuntibus, et ad Deum revertentibus. Et nota hic tria, quae sunt peccatori necessaria. Primum est a peccato recessio, ibi: omnes de Saba venient; secundum est bona operatio, ibi: aurum et thus: tertio gratiarum actio, ibi: laudem domino annuntiantes. Circa primum sciendum, quod Saba interpretatur captiva vel captivitas, et significat peccatum, in quo a Daemonibus anima captivatur. Rom. 7: condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis et cetera. Thren. 3: venatione ceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis. Dicitur autem peccator captivus, quia a Daemonibus capitur, vinculo constringitur, in carcere ponitur, et multis aliis miseriis affligitur. De primo et secundo, Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Isa. 3: cadent, et conterentur, et irretientur et capientur. De tertio, Thren. 3: circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum. Ps. 142: collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi; et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. De quarto, Jer. 2: vide quia malum et amarum est reliquisse te dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te. Job 30: egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria et cetera. Saba ergo peccatum est. De Saba venire est de peccato redire. Psal. 13: avertit captivitatem plebis suae. Hoc est primo poenitenti necessarium. Isa. 1: quiescite agere perverse. Secundo bona opera. Ibidem: discite benefacere. Haec notantur ibi: aurum et thus. Sunt autem necessaria homini bona vita et bona fama. Augustinus: duae res sunt mihi necessariae: bona conscientia, et bona fama: conscientia propter me, bona fama propter proximum. Bona vita notatur in auro, fama in thure. Dicitur autem bona vita aurum propter quatuor. Est enim aurum pulchrum in colore, pretiosum in valore, ponderosum in gravitate, incorruptibile in soliditate. Omnis pulchritudo consistit in luminibus et characteribus. Lumina sunt virtutes illuminativae, ut perficiant intellectum; affectivae, ut perficiant affectum. Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus: caput ejus aurum optimum, comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Pretiositas est humilitas. Isa. 13: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Tanto magis quis valet apud Deum, quanto magis se humiliat. Ponderositas est morum honestas. Psalm. 34: in populo gravi laudabo te. Incorruptibilitas est perseverantia. Matth. 10: non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit et cetera. Genes. 2: aurum terrae illius optimum est. Haec quatuor faciunt bonam vitam: cordis puritas, morum gravitas, humilitas, perseverantia. Aurum ergo vitam significat, thus significat bonam famam, quia est per sui fumum diffusivum, vicini aeris immutativum, odor latius ex eo generatur, domino immolatur: sic fama est diffusiva, unde dicitur: fama volat. Matth. 4: odor ejus in totam Syriam. Aerem vicinum, idest proximum, ad bonum immutat per imitationem. 1 Thess. 2: vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea in Christo Jesu et cetera. Odorem generat. Bernardus: odor bonus fama bona. 2 Corinth. 2: Christi bonus odor sumus. Deo offertur, quia bona fama Deo debet offerri. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et cetera. Bona ergo vita et bona fama notantur in thure et auro. Circa tertium, scilicet gratiarum actionem, sciendum, quod anima conversa ad Deum, debet Deo quadrupliciter carmen decantare: scilicet carmen triumphale, nuptiale, joculare et festivale. Triumphale, quia de Daemonibus triumphavit; nuptiale, quia Christus eam sibi copulavit; joculare, quia munera magna virtutum et donorum spiritualium rex caelestis donavit; festivale, quia tota curia caelestis de conversione ejus festum solemne celebravit. De primo, Isa. 14: erit in die cum requiem dederit tibi dominus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante serviisti. De secundo, Oseae 2: sponsabo te mihi in fide et cetera. De tertio, Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho. De quarto, Lucae 15: gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

[88662] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 15 Obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham, Matth. 2. Illi reges magi vocantur, idest sapientes. Vere habuerunt multiplicem sapientiam, sicut ex textu hodierni Evangelii colligitur. Habuerunt logicam, profundissimam quaestionem faciendo: astronomiam, astra cognoscendo: arithmeticam, numerum mirabilis virtutis eligendo: musicam, adorando (musica enim est laus, et in adoratione laudatur Deus): Ethicam, percipiendo ista. Est enim vere moralis scientia, scire humiliari. De primo: ubi est qui natus est rex Judaeorum? De secundo: vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. De tertio: obtulerunt ei munera. Cognoverunt enim sicut arithmetici vim hujus numeri, qui multiplex est. Dicit philosophus in Lib. caeli et mundi per hunc numerum nos magnificare unum Deum creatorem, eminentem omnibus creaturis: loquitur de Trinitate. De quarto, adoraverunt. De quinto, procidentes. Sciunt quoque metaphysicam, primam causam cognoscendo. Cognoverunt autem tria de prima causa, quae confessi sunt per tria munera quae obtulerunt: cognoverunt enim illum puerum qui est prima causa, omnium creatorem, omnium gubernatorem, omnium reparatorem. Creatorem confessi sunt in auro, ubi notatur potentia, sicut cantat Ecclesia: in auro, ut ostendatur regis potentia: quae apparuit in creatione tripliciter. In modo, in causa, in materia. In modo, quia verbo fecit omnia. Psalm. 32: ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. In causa, quia magna fecit. Psalm. 110: magna opera domini, exquisita in omnes voluntates ejus. In materia, quia de nihilo fecit. Genes. 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua. Conservatorem confessi sunt vel gubernatorem in myrrha, quia praeservativa est. Gubernat autem tripliciter: universaliter omnia in esse conservando; specialiter, omnia animalia educando; particulariter, individua multiplicando. De primo, Sapient. 2: quomodo aliquid permanere posset, nisi tu voluisses? De secundo, Psalm. 135: qui dat escam omni carni. De tertio, Psalm. 4: a fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt. Reparatorem confessi sunt in thure. Thus immolatur Deo; Christus autem immolatus fuit in cruce pro expiatione totius mundi. Psalm. 140: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo et cetera. Fecit autem tria fumus hujus thuris: Diabolum fugavit, peccatores purgavit, et mundum Deo reconciliavit. De primo, Tob. 6: fumus ejus extricat omne genus Daemoniorum. De secundo, Apoc. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De tertio, Ephes. 5: et semetipsum oblationem et hostiam Deo obtulit et cetera.

[88663] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 16 Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, Heb. 11. In his verbis tria notantur de his sanctis. Primo inimicorum superatio; secundo bona operatio; tertio praemii pro victoria adeptio. Primum ibi, sancti per fidem vicerunt regna; secundum ibi, operati sunt justitiam; tertium ibi, adepti sunt repromissiones. Circa primum sciendum, quod sancti vicerunt quatuor regna, quae significata sunt per quatuor regna mundi maxima, quae significaverunt quatuor bestiae in Daniel. 8. Primum regnum Daemoniorum, secundum haereticorum, tertium tyrannorum, quartum falsorum Christianorum. De his quatuor, Ephes. 6: quoniam non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Primum est regnum Chaldaeorum, idest ferocium, hoc est Daemonum: et istud significatur per leaenam. Petr. 6: adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Secundum Persarum, idest tentationum, hoc est tyrannorum, qui tentant patientiam sanctorum, quod significatur per ursum crudelem. Proverb. 28: leo rugiens, et ursus esuriens. Tertium Graecorum, idest ruminantium, hoc est haereticorum, qui Scripturas ore ruminant, sed nunquam ad intellectum veniunt. 2 Timoth. 3: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hi perditi sunt: Jerem. 13: si potest pardus mutare pellem suam: quia vix haereticus convertitur. Quartum regnum, quod significatur per bestiam quae crudelior est omnibus, est regnum Antichristianorum. Matth. 24: surgent pseudoprophetae et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Eodem cap.: erit tribulatio qualis antea non fuit etc., et 1 Joan. 4: nunc autem Antichristi multi facti sunt. Hoc circa primum. Circa secundum sciendum, quod sancti operantur quadruplicem justitiam, quae colligitur ex eo verbo, sancti. Prima est a malo recedere; secunda, omnia mundana contemnere; tertia, seipsos pro Christo crucifigere; quarta, in his usque ad finem persistere. De primo, Isa. 1: quiescite agere perverse. De secundo, Jacob. 4: qui volunt esse amici hujus mundi, inimici Dei constituuntur. De tertio, Galat. 5: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt et cetera. De quarto, Matth. 23: non qui inceperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Per primum est homo sanctus, idest mundus; per secundum est sanctus, idest sine terra; per tertium est sanctus, idest sanguine tinctus; per quartum est sanctus, idest firmus. Circa tertium sciendum, quod sancti consequuntur septem promissiones, quas fecit dominus victoribus suis in Apocalypsi, quae significantur per septem praemia vincentia. Primum est ab omni malo liberatio. Apocal. 2: qui vicerit, non laedetur a morte. Secundum, corporum sanctificatio. Apocal. 3: qui vicerit, vestietur vestibus albis, idest dotibus corporis. Tertium, regni caelestis possessio. Apocal. 3: qui vicerit, dabo illi sedere in throno. Quartum, de omnibus perfecta cognitio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi stellam matutinam, idest cognitionem bonorum omnium. Quintum, plena in visione hominis Christi dilectio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi coronam vitae, per quod intelligitur Christus. Sextum, perfecta divinitatis fruitio. Apoc. 2: qui vicerit, dabo illi manna absconditum. Septimum, in istis omnibus aeternitas. Apoc. 3: qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius. Amen.

[88664] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 17 Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei, Lucae 6. Frequenter loquitur Scriptura de pauperibus: unde sunt tria circa eos consideranda. Primo quot bona dominus pauperibus faciat; secundo, quot bona ipsa paupertas conferat; tertio, quot bona fieri pauperibus ab aliis dominus praecipiat. Circa primum sciendum, quod in sacra Scriptura possunt colligi multa bona, quae dominus facit pauperibus: scilicet a malis liberat, et bona donat. Liberat autem a malis tripliciter. Primo, ab inimicorum molestia, a tribulationum angustia, a necessitatum inopia. De primo, Job 4: eruet de manu violenti pauperem. De secundo, Job 33: eripiet pauperem de angustia sua. De tertio, Psal. 106: adjuvit pauperem de inopia. Sic a malis liberat. Confert autem multa bona; exaudit in precibus, exaltat in hominibus, satiat dilectionibus, ditat divitiis caelestibus, dat vitam aeternam in his omnibus. De primo, Psal. 9: desiderium pauperum exaudivit dominus. De secundo, Job 36: judicium pauperibus tribuit. De tertio, Psal. 21: edent pauperes, et saturabuntur. De quarto, Matth. 5: beati pauperes spiritu. De quinto, Eccli. 6: quid vero pauperi nisi ut pergat illuc ubi est vita? Circa secundum sciendum, quod paupertas facit hominem timoratum, a malis removendo; disciplinatum, bonis moribus ornando. De his duobus, Eccli. 10: pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum. Humilem in loquendo. Prov. 18: cum obsecrationibus loquitur pauper. Patientem, adversa tolerando. Eccli. 14: pauper laesus tacebit. Circa tertium sciendum, quod Scriptura ostendit quid non sit pauperibus faciendum. Non sunt exprobrandi in verbis, non sunt exasperandi in factis, non sunt opprimendi in judiciis. De primo, Prov. 17: qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus. De secundo, Eccli. 4: non exasperes pauperem. De tertio, Isa. 3: vae qui condunt leges iniquas: et post: ut opprimant in viis pauperem. Ecce quod non est eis faciendum. Sed quid est faciendum eis? Sunt expediendi in causis, eleemosyna eis danda in necessitatibus, audiendi in precibus. De primo, Prov. 31: aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. De secundo, Eccli. 13: et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. De tertio, Prov. 2: qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Sunt autem quatuor maxime reprehensibilia in pauperibus: superbia, gloria, otiositas et deliciae. De primo, Eccli. 25: tres species odivit anima mea: pauperem superbum, et divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. De secundo, Eccli. 10: qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? De tertio et quarto Augustinus: ne in monasterio, ubi quantum possunt fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Rogemus ergo dominum et cetera.

[88665] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 18 Liberasti me a lingua injusta, iniqua, coinquinata, Eccli. ult. Verba sunt ista sanctae Agnetis gratias agentis pro sua liberatione. Clamat autem se a triplici lingua liberatam: scilicet coinquinata, injusta et iniqua. Inquinata fuit lingua impii ad coinquinationem exhortantis, lingua injusta praesidis ad sacrificandum idolis imperantis, lingua iniqua turbae ut occideretur acclamantis. Prima, lingua mala; secunda, pejor; tertia, pessima. Possunt istae tres linguae significare tres linguas quae conveniunt ad destructionem mundi. Prima, Diaboli ab Eva quaerentis; secunda, Evae dubitative respondentis; tertia, Adae imprudenter excusantis. Diabolus primo quaesivit; secundo, falsum conclusit; tertio, mendacium subjunxit. Primo, ibi, cur praecepit vobis Deus etc.; secundo, ibi, nequaquam moriemini etc.; tertio, ibi, eritis sicut dii et cetera. Eva quod pro certo sciebat, dubitative posuit, ibi, ne forte moriamur. Adam peccatum quod admisit imprudenter, excusavit, ibi, mulier quam dedisti mihi in sociam, dedit mihi de ligno, et comedi, Genes. 3. Istae linguae istis modis mortem in mundum vocaverunt. Sap. 1: Deus mortem non fecit; et impii, idest Diabolus, Adam et Eva, manibus et verbis accersierunt illam. Vel hae sunt tres linguae, quae usque hodie mundum confundunt. Lingua coinquinata est lingua coinquinatoris vel lenonis; iniqua, perjuri: vel blasphematoris; injusta, detractoris. De prima, Eccli. 37: lingua multos fortes dejecit. De secunda, Prov. 18: malus obedit linguae iniquae. Prov. 7: sex sunt quae odit dominus: linguam mendacem et cetera. De tertio, Prov. 18: sepi aures tuas spinis etc., et Sap. 1: a detractione parcite linguae et cetera. Rogemus et cetera.

[88666] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 19 Media nocte clamor factus est. Ecce sponsus venit: exite obviam ei etc., Matth. 23. Tria notantur in verbis istis circa adventum domini ad judicium. Primo, veniendi necessitas; secundo, veniendi congruitas; tertio, venientis dignitas. Primum, ibi, media nocte. Nox enim erit in universo mundo; et ideo necessarius erit et tunc adventus veri solis, qui illuminet noctem illam horrendam. Secundum, ibi, clamor factus est: congruum enim erit ut adventus tanti sponsi praenuntietur. Tertium, ibi, ecce sponsus. Circa primum sciendum, quod tempus illud circa finem saeculi dicitur nox propter quatuor. Primo, propter errorum obscuritatem; secundo, propter soporis profunditatem; tertio, propter peccandi securitatem; quarto, propter caritatis frigiditatem. De primo, Matth. 22: cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem in terra? De secundo, 1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt et cetera. Matth. 25: dormitaverunt omnes, et dormierunt. De tertio, 1 Thess. 5: cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. De quarto, Matth. 26: et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum et cetera. Circa secundum sciendum, quod quadruplex clamor praecedet adventum judicis: Angelorum ad judicium citantium, omnium creaturarum accusantium et impugnantium, malorum flentium et ululantium, bonorum gaudentium et exultantium. De primo, 1 Thess. 4: in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et cetera. De secundo, Habac. 2: lapis qui de pariete clamabit et cetera. Sap. 5: armabit creaturam in ultionem inimicorum. De tertio, Apoc. 1: tunc plangent se super eum omnes tribus terrae et cetera. De quarto, Isa. 65: ecce servi mei clamabunt prae exultatione cordis. Circa tertium sciendum, quod magnus sponsus quatuor modis vadit ad magnam sponsam. Primo, cum multa societate; secundo, cum ornamentorum pretiositate; tertio, cum magna jucunditate; quarto, cum multorum munerum largitate. Istis quatuor modis veniet dominus ad judicium ad bonos et malos. Malis apparebit judex iratus; sed bonis vel justis sponsus benignus. De primo, Isa. 3: dominus ad judicium veniet. De secundo, Isa. 66: gaudens gaudebo in domino et cetera. De tertio, Psal. 97: flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. De quarto, Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus et cetera. Ista notantur in Evangelio. Matth. 25: cum venerit filius hominis. Quia ergo venit placidus, debet exiri obviam ei cum amore: quia gloriosus, cum festinatione: quia largus, cum gratiarum actione et cetera. Rogemus et cetera.

[88667] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 20 Vincenti dabo edere de ligno vitae, Apoc. 3. Haec verba possunt exponi de b. Vincentio: et notantur hic duo. Primo ejus martyrium; secundo, ejus praemium. Primum, ibi, vincenti; secundum, ibi, dabo edere de ligno vitae. Circa primum sciendum, quod beatus Vincentius fuit secundum nomen suum vincens triplex bellum: scilicet hostile, civile et intestinum. Bellum hostile est bellum Daemonum, bellum civile mundi, bellum intestinum carnis. De his tribus, Ephes. 3: non est nobis colluctatio adversus carnem, supple, tantum, ecce intestinum; sed adversus mundi rectores, ecce civile; contra spiritualia nequitiae, ecce hostile. Bellum hostile vicit firmiter in fide persistendo; bellum mundi, ipsum principem vincendo: unde dixit: victi sumus. Circa secundum sciendum, quod arbor vitae dicitur Christus, quoniam ab eo oritur fructus triplicis vitae: vitae naturae, vitae gratiae et vitae gloriae. De primo, Gen. 1: inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae et cetera. De secundo, Joan. 6: verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt et cetera. Faciendo enim spirituales conferunt vitam gratiae. Ephes. 6: convivificavit nos in Christo. De tertio, Joan. 6: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes et cetera. Joan. 10: ego vitam aeternam do eis. Primo beatus Vincentius comedit fructum vitae naturae, tandem gratiae, finaliter comedit fructum gloriae. Vel moraliter. Vincenti quatuor regna (de quibus dicitur in sermone, sancti per fidem vicerunt regna) septem debentur praemia, de quibus dicitur Apoc. 3.

[88668] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 21 Beatus vir qui in sapientia morabitur. Item: ubi ego sum, illic et minister meus erit.

[88669] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 22 Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel etc., actuum 9. Verba ista sunt de beato Paulo: in quibus duo dicuntur de eo. Primum est quod est vas electionis; secundum, ad quid electum. Primum ibi: vas electionis; secundum ibi: ut portet. Circa primum sciendum, quod beatus Paulus fuit vas pretiosum, speciosum, dilectum, electum. Pretiosum, quia argenteum, aureum, gemmeum, caelicum. Argenteum, puritatem munditiae conservando. Proverb. 15: aufer rubiginem de argento. Aureum, caritatem ferendo. Roman. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio et cetera. Gemmeum, incorruptibiliter in tribulationibus persistendo. Roman. 8: certus sum quod neque mors neque vita neque Angeli et cetera. Separabunt nos a caritate Dei et cetera. De his duobus, Proverb. 20: aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum, labia scientiae. Vas caelicum fuit, universum orbem illuminando. Eccli. 43: sol in aspectu nuntians in exitu, vas admirabile, opus excelsi. Illuminavit autem miraculis coruscando, verbis praedicando, exemplis demonstrando. De his tribus, Roman. 15: non enim audeo loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus in verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum. Fuit ergo vas pretiosum. Fuit speciosum, quia multis tunsionibus depuratum, opere divino sanctificatum, omni lapide pretioso ornatum. De primo, 2 Corinth. 11: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius etc. 2 Timoth. 2: si quis emundaverit se, erit vas sanctificatum, ad omne opus bonum paratum. De secundo, Jerem. 18: et conversus fecit illud vas aliud, sicut placuit in oculis ejus ut faceret. Eccli. 43: vas admirabile, opus excelsi. De tertio, Eccli. 51: quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Fuit ornatum novem lapidibus pretiosis, idest novem ordinibus Angelorum, quorum officia exercuit, sicut patet in epistolis suis. Ezech. 18: omnis lapis pretiosus, operimentum et cetera. Fuit ergo vas pretiosum. Fuit electum ad augurandum, ad potandum. De primo et secundo, Genes. 44: scyphus quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et augurari solet. De tertio, Act. 9: ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Auguratus est dominus in isto scypho futuras iniquitates iniquorum, resurrectionem mortuorum, poenas reproborum, et gaudia beatorum. De primo, 2 Tim. 3: scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. De secundo, 2 Corinth. 15: seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale et cetera. Item propinavit vinum mordicans corrigendo, laetificans consolando, inebrians praedicando. De primo, Psal. 59: potasti nos vino compunctionis. Gal. 3: o insensati Galatae et cetera. De secundo, Psal. 103: vinum laetificat cor hominis. 1 Thess. 4: itaque consolamini invicem in verbis istis. De tertio, Isa. 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram. Item fuit electum ad portandum tria munera domino. Gen. 43: sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et ferte viro munera. Verbum est ad patriarchas, idest apostolos: quorum quilibet portavit munus suum, idest populum per se conversum: sed maximum inter omnes portavit Paulus. Item nomen Christi, ut hic: portet nomen meum. Fuit etiam vas dilectum a Deo patre, eum consolando. 2 Corinth. 1: benedictus Deus et pater (...) qui consolatur nos et cetera. Ab Angelis, cum eis conversando. 2 Corinth. 12: scio hominem raptum usque ad tertium caelum et cetera. Philip. 4: nostra conversatio in caelis est. A sanctis, ejus gratiam admirando. 2 Petr. 3: sicut carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. A peccatoribus, post eos currendo. Rom. 15: ab Illyrico usque Jerusalem replevit Evangelium Christi. Portavit autem Christum in corde, semper de eo cogitando. Eph. 4: habitare Christum per fidem in cordibus et cetera. In fronte, de eo gloriando. Rom. 15: habeo igitur gloriam in Christo et cetera. In ore, semper de eo loquendo. In manu, omnia in nomine ejus faciendo. Coloss. 3: omnia quaecumque facitis sive in verbo sive in opere, omnia in nomine domini Jesu Christi. In conversatione, eum imitando. 1 Corinth. 4: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. In toto corpore mortem repraesentando. 2 Cor. 4: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. In calamo, semper de eo scribendo. Rom. 1: Paulus servus Jesu Christi. Fere in omnibus epistolis suis scribebat Jesum Christum et cetera.

[88670] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 23 Statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, Malach. 3. Haec verba possunt exponi de adventu domini ad templum materiale. Secundo secundum allegoriam de adventu ejus in uterum virginis. Secundum primum notantur quatuor in his verbis. Primo veniendi velocitas, ibi: statim veniet, scilicet post quadraginta dies a nativitate: noluit enim plus differre, quin statim templum visitaret. Secundo loci ad quem veniet, sanctitas, ibi: templum sanctum. Tertio advenientis dignitas, ibi: dominator et Angelus. Dominator, quia Deus; Angelus, quia homo. 1 Tim. 2: mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quarto Simeonis et Annae, et aliorum expectantium aviditas, ibi: quaeritis, et quem vultis: vultis quo ad effectum, quaeritis in affectu. Isa. 45: quaerite dominum dum prope est et cetera. Quinto adventus utilitas, ibi: testamenti. Fecit enim nobis in adventu suo testamentum de aeterna hereditate. Heb. 9: ideo novi testamenti mediator est. Possunt autem haec intelligi de adventu in uterum virginis. Ipsa enim est templum Dei mirabile prae omnibus sanctis. Primo, quia mirabiliter magnum secundum longitudinem per latitudinem caritatis. Sicut enim plus habuit de fide, spe et caritate quam aliqua creatura, sic plus habuit de magnitudine. 3 Reg. 6: domus quam aedificavit Salomon, habebat cubitos sexaginta longitudinis. Secundo, quia desiderabiliter pulchrum. 3 Reg. 6: nihil erat in templo quod non auro tegeretur: quia nihil in virgine quod non sanctitate plenum esset. Cant. 5: tota pulchra es, amica mea et cetera. Tertio, quia variis picturis depictum, quia omnium sanctorum et Angelorum virtutibus decoratum. 3 Reg. 6: fecit in templo Cherubim et picturas. Quarto, quia columnis miris et magnis ornatum. Prov. 9: sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Per septem columnas possunt intelligi septem virtutes, quae notantur in beata virgine in hodierno Evangelio. Quinto opere totius Trinitatis consecratum. Psal. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te. Sexto, quia magna dignitate privilegiatum est, ut omnes rei et malefactores qui ad illum currunt ex toto corde, salventur, sicut patet in Teophilo et aliis pluribus. Bernardus: ille taceat laudes tuas, virgo, qui te in suis necessitatibus invocatam defuisse senserit: et omnes orationes quae in eo funduntur, exaudiuntur. 3 Reg. 8: exaudies in caelo orationes eorum. Septimo, quia ut Dei filius ibi homo fieret, aedificatum. Hebr. 7: sicut et Christus semetipsum non glorificavit, sed qui locutus est ad eum: filius meus es tu. In ista fuit rex et sacerdos. Adeamus ergo cum fiducia ad templum gratiae, ut misericordiam inveniamus in tempore opportuno et cetera. Rogemus et cetera.

[88671] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 24 Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi, tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum domino, Luc. 2: in isto Evangelio possunt notari septem virtutes in beata virgine. Prima, humilitas in purgatione, cum non indigeret. Secunda, amor puritatis in superabundanti purgatione; et ista duo ibi, dies purgationis et cetera. Quarto, reverentia ad filium in portatione, ibi, tulerunt. Quinta, devotio in locorum visitatione, ibi in Jerusalem. Sexta, gratiarum actio in filii oblatione, ibi, ut sisterent eum domino: quia tibi, domine, quem dedisti, offerimus. Septima, paupertas in oblatione, ibi, duos turtures etc., quae erat oblatio pauperum. In hoc quod beata virgo voluit purgari cum non indigeret, docuit quomodo nos, qui indigemus, debeamus purgari. Debemus autem purgari septem modis, sicut potest colligi ex textu. Primo a peccati coinquinatione. Eccl. 47: dominus purgavit peccata. Heb. 1: purgationem peccatorum faciens. Secundo in cognitione quo ad intellectum. 1 Tim. 1: ex corde puro, idest intellectu sine errore, dicit Glossa. Jac. 4: purificate corda duplices animo. Tertio, in affectu quo ad dilectionem. 1 Tim. 5: qui invocant Deum de conscientia pura. Quarto in mente per rectam intentionem. 1 Cor. 5: expurgate vetus fermentum, idest hypocrisim. Luc. 17: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Quinto in ore, quo ad locutionem. Prov. 15: sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. Sexto in manibus, quo ad operationem. 2 Tim. 2: levantes puras manus. Septimo in toto corpore, quo ad conversationem. Octavo in rebus, quo ad superfluorum resecationem. Joan. 15: omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabit eum et cetera. Rogemus et cetera.

[88672] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 25 Dabo tibi ubera mea, Cant. 1. Possent esse haec verba beatae Agathae ad Christum. Commendatur in his verbis a tribus. Primo a magna circa sponsum suum caritate, ibi, tibi dabo. Quando quis dat id quod carum habet, signum est quod diligit. Secundo ab intentionis puritate, ibi, tibi; hoc est, ad honorem tuum dimittam mihi praecidi mamillas. Tertio a patientiae firmitate, ibi, ubera mea. Ubera enim sunt sensitiva doloris. Tamen in hoc quod libenter sustinuit in passione earum, commendatur ejus patientia: unde in legenda: ita ego delector in poenis, sicut qui ad magnas epulas invitatur. Moraliter autem per duo ubera possunt intelligi intellectus et affectus: ex illo fluit lac veritatis, ex isto lac bonitatis elicitur. Ista duo ubera debemus dare domino, intellectum scilicet et affectum. Intellectum quatuor modis. Primo, eum ab errore purgando; secundo, a curiositate inanis scientiae abstinendo; tertio, eum sub fide Christi captivando; quarto, eum totum in Dei contemplatione occupando. De primo, Eph. 4: hoc dico et testificor in domino, ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem et cetera. De secundo, Rom. 1: evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. De tertio 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. De quarto, Psal. 45: vacate, et videte quoniam suavis est dominus. Debemus ei dare affectum quatuor modis. Primo eum ab omni malitia purgando. Jerem. 4: lava a malitia cor tuum. Secundo omnem illicitum amorem ab eo excludendo. Tertio licitum amorem, si non est propter Christum, ab eo expellendo. Augustinus: minus te amat, qui tecum aliud amat. Quarto eum totum amore Christi replendo. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, idest nihil sit ibi vacuum ab amore Christi. Si autem sic dederimus domino intellectum et affectum, uterque remunerabitur quatuor modis in futuro. Primum praemium intellectus erit plena de omnibus cognitio. 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Secundum certa de omnibus comprehensio. Augustinus: habemus unum doctorem intellectus, quem semel vidisse, totum didicisse est: Isa. 50: tunc videbis, et afflues, et dilatabitur cor tuum et cetera. Tertium perfecta de visione Christi exultatio. Augustinus: gaudium plenum erit, videre hominem hominis conditorem. Quartum beata divinitatis contemplatio. 1 Joan. 3: tunc videbimus eum sicuti est. Item primum praemium affectus erit ab omnibus miseriis liberatio. Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, idest omnem causam lacrymarum. Secundum, de cunctis creaturis exultatio. Genes. 18: vide ad Aquilonem et meridiem et cetera. Tertium de visione suppliciorum damnatorum jucundatio. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum. Isa. ult.: egredientur, et videbunt cadavera mortuorum. Augustinus in Lib. de Civit. Dei: neque enim Deus illum, non dico Angelum, sed merum hominem crearet, quem malum futurum praesciret esse, nisi pariter nosset quibus eum beatorum usibus accommodaret; unde ordinem saeculorum, tamquam pulcherrimum carmen, quasi quibusdam antidotis honestaret. Quartum de aeternis deliciis perfruitio. Deuter. 7: rerum omnium abundantia perfrueris. 1 Corinth. 15: Deus erit omnia in omnibus. Isa. 18: in die illa erit dominus corona gloriae et cetera. Rogemus et cetera.

[88673] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 26 Liberasti me a lingua coinquinata. Item: inventa una pretiosa margarita.

[88674] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 27 Beatus Simon Barjona, Matth. 16. In hoc Evangelio fit mentio de Christo, de Petro, et de Ecclesia. De Christo dicuntur tria: ejus humanitas, divinitas et aeternitas. Primum ibi, tu es Christus: secundum quod homo dicitur Christus, idest unctus. Damascenus: unctionem ad humanitatem pertinere nemo qui sane sapiat, dubitat: ipse enim inquantum homo, unctus est oleo spiritus. Secundum ibi, filius Dei, scilicet per naturalem et aeternam generationem; et sicut homo generat hominem, sic Deus Deum. Damascenus: generare est genus suum vel materiam alteri dare. Psal. 2: ego hodie genui te. Tertium ibi. Vivi: vivum enim proprie dicitur quod nunquam moritur, nunquam desinit esse; quod soli Trinitati convenit. Boetius: aeternitas est vitae interminabilis tota simul et perfecta possessio. De Petro dicuntur etiam tria. Sanctitas, ibi, beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, quae polluunt, quod est contrarium sanctitati. Revelatio, ibi, sed pater meus qui in caelis est, supple revelavit. Item infra: tu es Petrus, idest cognoscens. Dignitas, ibi, tibi dabo claves regni caelorum. De Ecclesia similiter dicuntur tria. Primum fundamenti soliditas, ibi, super hanc petram. Secundum ejus dignitas, ibi, Ecclesiam, et non malignantium, sed meam, quae est gloriosa, munda et recta. De quibus tribus, Ephes. 5: ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Tertium ejus inseparabilitas vel perpetuitas, ibi, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Portae Inferi sunt peccata. Psal. 106: appropinquaverunt usque ad portas mortis. Item tyranni. Ibidem: portas ferreas confregit, idest tyrannos humiliavit. Item haeretici et Daemones: de quibus duobus, Job 38: numquid apertae sunt tibi portae mortis? Quo ad Daemones; aut ostia tenebrosa vidisti? Quo ad haereticos. Item portae Inferi. Isa. 37: ego dixi: in dimidio dierum meorum: et post: vadam ad portas Inferi. Omnes istae portae non praevalent adversus sanctos, quia in securo positi sunt. Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine et cetera. Rogemus ergo et cetera.

[88675] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 28 Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos, Matth. 6. In his verbis quinque notantur. Primo magna Dei benignitas. Secundo magna ejus bonitas. Tertio magna ejus largitas. Quarto magna nostra necessitas. Quinto magna eundi ad eum utilitas. Primum ibi, venite. Magna prorsus benignitas, quod excelsus Deus vocat tam vilissimum servulum; sed ipse potest conqueri: servum meum vocavi ore proprio, et non respondit mihi. Secundum ibi, ad me: bonum enim est, sicut dicit Dionysius, diffusivum sui: unde in hoc quod seipsum effundit, seipsum dat, notatur magna bonitas ejus. Gen. 5: ego sum merces tua magna nimis. Tertium ibi, omnes: est enim infinita bonitas sua; ideo vult se infinitis et omnibus communicare. 1 Tim. 6: qui vult omnes homines salvos fieri. Quartum, ibi, qui laboratis, et onerati estis. Laboramus onerati sub multiplici onere in praesenti. Primum est peccati gravitas. Ps. 73: iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Secundum Daemonum malignitas. Deut. 26: afflixerunt vos Aegyptii, idest Daemones, imponentes onera gravia. Tertio praelatorum austeritas. Matth. 22: alligant onera gravia et cetera. Quarto corruptibilitas. Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Quinto terrenorum cupiditas. Genes. 13: et nequibant habitare communiter, erant quippe onerati, dicit alia translatio. Zach. 5: iniquitas sedet super te. Sexto tyrannorum, vel saecularium principum crudelitas. Oseae 8: quiescent paulisper ab onere regis et principum. Septimo morum bestialium hominum gravitas. Isa. 46: bestiis et jumentis onera vestra portavimus gravi pondere usque ad lassitudinem et cetera. Octavo mundi vanitas. Nahum 1: onus Ninive, idest mundi, dicit Glossa. Nono, poenarum multiplicitas. Habac. 1: onus quod vidit Habacuc: et post loquitur de multis poenis. Decimo legum, constitutionum, observantiarum multiplicitas. Act. 15: ut quid tentatis imponere onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuerunt? Undecimo proximorum indigentia. Gal. 6: alter alterius onera portate. Duodecimo moriendi necessitas. Eccl. 40: occupatio magna creata est hominibus et cetera. Sub tot laboribus pressi necesse habemus concurrere ad Deum, qui nos liberare promittit, ibi, ego reficiam vos et cetera. Quo cibo? Pane vitae. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Manna abscondito. Apoc. 2: dabo ei manna absconditum. Ligno vitae. Apoc. 2: vincenti dabo edere de ligno vitae. Primum est corporis sui praeceptio. Secundum spiritualis devotionis dulcedo. Tertium sancti arboris vitae magnus in fructibus spiritus. Galat. 5: fructus spiritus gaudium, pax, patientia et cetera. Haec in praesenti. Sed in futuro quid? Quod dicitur Isa. 25: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium: ad quod nos perducat Christus. Amen.

[88676] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 29 Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum, Matth. 22. Dominus facit tria in isto Evangelio. Primo monet ut vigilemus; secundo ut nos a fure observemus: tertio ut in bono opere perseveremus. Primum ibi, vigilate; secundum ibi, beatus ille servus; tertium ibi, super omnia bona sua constituet eum. Circa primum sciendum, quod debemus vigilare quatuor modis. Deum incessanter diligendo, semper ipsum considerando, eum devote laudando, solicite orando. De primo, Cant. 5: ego dormio et cor meum vigilat; quasi dicat: sive comedam, sive bibam, sive dormiam, semper cor meum in amore sponsi mei vigilat. De secundo, Psal. 62: anima mea desiderat te Deus meus, Psal. 41: ad te de luce vigilo, de tertio, Bernardus: consurge, lauda in principio vigiliarum tuarum. De quarto 1 Pet. 4: vigilate in oratione. Lucae 22: vigilate, et orate et cetera. Circa secundum sciendum, quod debemus nos custodire a quadruplici fure. Fur est Diabolus animam furando, detractor famam rapiendo, inanis gloria mercedem tollendo, dies domini improvisus veniendo. De primo, Joan. 10: fur non venit nisi ut furetur et mactet. De secundo, Eccl. 20: potior est fur quam assiduitas viri mendacis. De tertio, Oseae 8: fur ingressus est et cetera. De quarto, 1 Thess. 5: dies domini sicut fur in nocte, ita veniet et cetera. A Diabolo debemus nos custodire, ei resistendo. Jac. 4: resiste Diabolo. A detractore, bene conversando. 1 Petr. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Ab inani gloria. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis et cetera. A die domini, semper eam in sanctitate expectando. 1 Thess. 5: vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa comprehendat. Tertio monet perseverare. Debemus perseverare, a bono non deficiendo, in bono proficiendo, spem mercedis non nisi in adventu domini ponendo. De primo, Gal. 6: bonum autem facientes non deficiamus. De secundo, Psal. 8: ibunt de virtute in virtutem. De tertio, Jac. 5: patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum domini et cetera. Circa quartum sciendum, quod bona domini dividuntur in tria: temporalia, spiritualia et aeterna. Temporalia dat dominus servis suis ad sustentationem, spiritualia ad sanctificationem, aeterna ad glorificationem. De primo, 2 Cor. 7: qui dat panem serenti. De secundo, Heb. 2: qui sanctificat, et qui sanctificatur, ex uno omnes. De tertio ibi habetur, super omnia bona sua constituet eum. Quae bona det nobis Christus. Amen.

[88677] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 30 Dilectus Deo et hominibus etc., Eccl. 45. Haec verba possunt exponi de beato Benedicto. Leguntur secundum litteram de Moyse, qui praefiguravit beatum Benedictum propter sex. Primo propter desertionem Aegypti; secundo propter eremi petitionem; tertio propter multorum in eremum introductionem; quarto propter multorum miraculorum operationem; quinto propter futurorum praedictionem; sexto propter interpretationem. Patent haec de Moyse, et de beato Benedicto. Ille Aegyptum deseruit, iste mundum; ille desertum dilexit, iste eremum; ille filios Israel in desertum introduxit, iste monachos; ille dedit legem, iste regulam; ille multa miracula fecit, et iste; ille fuit Moyses re et nomine, et iste Benedictus re et nomine: fuit enim assumptus de aquis carnalis concupiscentiae. Haec de Moyse in Exodo, et haec de Benedicto in dialogo. Dicatur ergo: dilectus Deo et hominibus. Tria sunt enim quae faciunt hominem dilectum Deo. Primum est cordis puritas. Prov. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam habebit amicum regem. Secundum humilitas. Jac. 3: humilibus autem dat gratiam. Luc. 1: respexit humilitatem ancillae suae. Tertium caritas. Prov. 8: ego diligentes me diligo. Item tria faciunt hominem dilectum hominibus: scilicet sapientia, benignitas, et dulcis loquela. De primo, Eccl. 20: sapiens in verbis se amabilem facit. De secundo, Prov. 5: mansuetis dat gratiam. De tertio, Prov. 7: verbum dulce multiplicat amicos. Habuit ista beatus Benedictus; ideo fuit dilectus Deo et hominibus. Sed cum omnes homines appetant diligi, debent studere habere ista tria, quae faciunt dilectum Deo et hominibus.

[88678] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 31 Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, Luc. 11. Moraliter candelabrum est vir justus. Exod. 21: facies candelabrum ductile et cetera. Ductile dicitur, quia multis tribulationibus ad perfectionem ducitur. Act. 14: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Aureum totum, quia facit omnia in caritate. Col. 6: omnia vestra in caritate fiant. Tres calami ex uno latere, tres partes poenitentiae, quae respiciunt statum poenitentiae; tres ex alio, tres virtutes theologicae, quae respiciunt statum gratiae. Scyphi sunt beatitudines, alias fructus spiritus: sportulae, dona spiritus sancti. De beatitudinibus, Matth. 5. De fructibus spiritus, Gal. 5. De donis spiritus sancti, Psal. 11. In isto candelabro ponentur septem lucernae. Prima ratio. Job 8: lucerna, quae super caput ejus est, idest in superiori parte animae, extinguetur, idest obtenebrescet propter multa peccata. Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Secunda, divina inspiratio. Prov. 20: lucerna domini spiraculum hominis. Tertia, verbum et lex divina. Psal. 118: lucerna pedibus meis verbum tuum. Prov. 5: mandatum lucerna est, et lux lex. Quarta, virtus infusa. Job 29: quis mihi tribuat et post: ut sim juxta menses pristinos? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum? Idest mentem. Quinta, bona operatio. Psal. 17: tu illuminas lucernam meam, domine: quia a Deo est quod opera nostra luminosa sint. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus et cetera. Sexta, recta intentio. Matth. 6: lucerna corporis tui est oculus tuus, idest intentio. Septima, Christus. Apoc. 21: lucerna ejus est agnus propter multa. Zach. 4: vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et septem lucernae ejus et cetera. Rogemus et cetera.

[88679] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 32 Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, Isa. 2. Haec verba prophetae fuerunt de conceptione domini nostri Jesu Christi. Circa quam tria dicuntur in eis. Primo dignitas concipientis; secundo dignitas concepti; tertio utilitas conceptionis. Primum ibi: egredietur; secundum ibi: de radice; tertium ibi: requiescet. Circa primum notandum, quod beata virgo est speciosa, gratiosa et gloriosa. Speciosa propter candorem virginitatis, ruborem caritatis, et rectitudinem sanctitatis, benignitatem humilitatis, propter flores desiderabilium morum, propter pulcherrima folia dulcium verborum. De primo et secundo Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea. De tertio, Psal. 44: virga directionis, virga regni tui. De quarto, Lucae 1: respexit humilitatem ancillae suae. Cant. 3: quae est ista quae ascendit sicut virgula fumi? De quinto et sexto Judith 11: non est talis mulier super terram in aspectu quoad pulchritudinem, in sensu verborum quo ad locutionem, et de his similibus. Cant. 3: ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, ecce candor puritatis; columnas ejus, ecce rectitudo sanctitatis; argenteas, quae cantum dulcem reddunt, ecce dulcedo locutionis sive verborum; reclinatorium aureum, ecce humilitas; ascensum purpureum, ecce honestas morum; media caritate constravit, ecce caritas. Est ergo speciosa, est et gratiosa propter multas utilitates quae sunt sex. Prima, quia mare nobis divisit, idest mundum, ut transeamus. Exod. 14: tu leva virgam, et percuties et cetera. Secunda, quia de petra Christus nobis produxit aquam gratiae, ut bibamus. Num. 20: tolle virgam (...) et loquere ad petram coram eis. Tertia, quia mel dat nobis devotionis, ut reficiamur. 1 regum 13: extendit summitatem virgae, et intingit in favum mellis. Quarta, quia per ipsam Diabolum superamus. 2 Reg. 23: cumque descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, idest Diaboli. Quinta, quia per ipsam divinam clementiam impetramus. Esth. 4: at ille ostendit ei virgam, in qua signum clementiae monstrabatur. Sexta, quia per eam de manibus inimicorum omnium liberamur. Psal. 109: virgam virtutis tuae emittet dominus. De his Cant. 4: quae est ista quae ascendit per desertum? et cetera. Est et gloriosa, quia floruit sine humore, fronduit sine corruptione, parturivit sine laesione. De his tribus Num. 17: inventa est virga Aaron. Item gloriosa, quia est a magis prophetata, ab hominibus praedicata, et ab omnibus generationibus beatificata. De primo, Num. 23: orietur stella ex Jacob. De secundo, Isa. 15: egredietur virga de radice Jesse. De tertio, Luc. 1: beatam me dicent omnes generationes. Est ergo ista virgo speciosa, et gratiosa, et gloriosa. Egressus est flos, idest Christus, qui dicitur flos, quia fuit pulchritudo sanctitatis, odor benignitatis, medicina sanitatis. De primo et secundo, Cant. 2: ego flos campi, quo ad primum, et lilium convallium, quo ad secundum. De tertio 1 Pet. 3: cujus livore sanati sumus, ecce dignitas concepti. Sequitur utilitas conceptionis, quae fuit omnium peccatorum destructio, ibi: requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae, ut destruat luxuriam: intellectus, ut gulam: consilii, ut avaritiam: fortitudinis, ut accidiam: scientiae, ut invidiam: pietatis, ut iram: timoris, ut superbiam et cetera.

[88680] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 33 Benedicta tu in mulieribus etc., a Deo patre, quia in eodem filio secum communicas; a filio, quia dignum habitaculum ei praeparas; a spiritu sancto, cujus operatione salvatorem mundi generas. De his tribus Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te, quo ad spiritum sanctum; virtus altissimi, quo ad patrem: ideoque quod nascetur ex te sanctum, quo ad filium. Ab Angelis, quia eorum vitam in terra inchoas, eorum ruinam reparas, eorum te allocutionibus humilias. Inchoavit vitam Angelorum, quia instituit vitam virginum. Hieronymus: virginitas soror est Angelorum. Idem: in carne praeter carnem vivere, non est terrena vita, sed caelestis. Reparavit ruinas eorum, quia genuit eum qui reparavit. Ephes. 1: in quo proposuit reparare sive quae in caelis sunt, sive quae in terra. Eorum allocutionibus consentiendo se humiliavit. Luc. 1: ecce ancilla domini. Benedicta ergo ab Angelis. Benedicta et a peccatoribus, quia eos de angustia liberas, in periculis adjuvas, et de peccatis veniam impetras. De primo Bernardus: ille taceat tuas laudes, virgo beata, qui te in suis necessitatibus invocans se senserit deceptum. De secundo idem: in periculis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca. De tertio, recordare Theophilum liberatum: item exemplum fratris Martini Cisterciensis: exemplum domini, cujus filius fuit captus: exemplum sororis regis Franciae, quomodo postea habuit raptus. Item benedicta a justis, quia exaudis in precibus, liberas in tentationibus, augmentas gratiam in virtutibus. De secundo et tertio, in hymno: pia mater et humilis, naturae memor fragilis, in hujus vitae fluctibus nos rege tuis precibus. Bernardus: o homo, securum habes accessum ad Deum et cetera. De primo, Numer. 24: consurget virga de Israel ex his, et percutiet duces Moab et cetera. Es ergo benedicta a justis. Est benedicta a mulieribus, quia eas ab inimicis liberas, quo ad virum excusas, quo ad Deum honoras. Mulieres enim per peccatum a Diabolo tenebantur, a Deo aspernabantur; sed beata virgo ab inimicis liberavit, quia Christus filius ejus Diabolum destruxit. Heb. 2: ut per mortem destrueret eum qui mortis habebat imperium, idest Diabolum. Quo ad virum excusat. Si dicit vir, propter te damnor; mulier potest respondere. Per me salvaris. Item honoravit quo ad Deum, quia idem est filius Dei et filius mulieris. Galat. 3: misit Deus filium suum natum ex muliere. Propter haec tria dicitur de ea, Judith 15: tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi. Es ergo benedicta a mulieribus, benedicta ab omnibus creaturis: quia eas a coinquinatione liberas, quia earum creatorem lactas, idest peccata mundas, quia eas in statum pristinum renovas. Filius enim quem genuit, creaturas omnes creavit, eas emundavit, ipsas renovavit. De primo, Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt. De secundo, Apoc. 1: lavit nos a peccatis nostris. De tertio, Psal. 103: emitte spiritum tuum, quo scilicet virgo concepit: et renovabis faciem terrae. Apoc. 21: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Benedicat te, virgo beata, Deus pater, Deus filius, Deus spiritus sanctus. Benedicant te Angeli, peccatores, justi, mulieres, et omnes creaturae et cetera.

[88681] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 34 Ecce examen apum erat in ore leonis, et favus mellis, Jud. 14. Possunt haec verba exponi de b. Ambrosio. Et notantur hic tria ad commendationem ejus. Primo miraculosa apum in ore ejus apparitio; secundo multiplex ejus commendatio; tertio sanctarum Scripturarum ab eo expositio. Primum ibi: ecce apparuit examen. Ad litteram, quando jacebat in cunabulis, venit examen apum, et intravit in os ejus, et post visum est volare ad caelum, sicut dicitur in legenda sua. Secundum ibi: in ore leonis. Dicitur autem leo b. Ambrosius propter septem quae sunt in leone. Primo nobilitas in dignitate, quia est rex ferarum; et iste nobilis Romanus, et princeps Liguriae. Secundo fortitudo in virtute; et iste fortissimus, quia quasi totus mundus conjuravit contra eum, et obtinuit. Tertio audacia in magnanimitate, aggreditur enim omnia ardua; et iste audax, qui aggressus imperatorem et imperatricem, et pene universum orbem. De his duobus, Prov. 30: leo fortissimus bestiarum, ecce primum: ad nullius pavebit occursum, ecce secundum. Quarto confidentia in securitate. Prov. 28: justus quasi leo confidens erit. Quinto benignissimus valde, sicut dicitur in legenda sua. Sexto ferarum timor in terribilitate: leo enim in rugitu suo terret feras; et iste haereticos et carnales terruit rugitu praedicationis. Amos 3: leo rugiet: et quis non timebit? Septimo prudentia in vestigiorum suorum occultatione: occultavit enim opera per bonam intentionem. Matth. 15: attendite ne justitiam vestram et cetera. Tertium nota ibi: et favus mellis. Quadrupliciter favus mellis fuit in ore ejus. Primo sanctarum Scripturarum expositio. Prover. 18: mellis favus verba composita. Secundo mentis devotio. Prov. 23: comede fili mi, mel et favum dulcissimum. Tertio dulcis allocutio. Cant. 4: mel et lac sub lingua tua. Quarto divinitatis fruitio. Prov. 15: sicut qui mel multum comedit. Moraliter nota, illa septem quae dicta sunt de leone, et quatuor de favo, sunt necessaria cuilibet justo. Debet enim quilibet studere quod habeat rectam intentionem in operatione, sanctum rugitum in oratione, pietatem in compassione, magnanimitatem in arduorum aggressione, securitatem sine malo timore, fortitudinem in perseverantia, nobilitatem in bonis moribus, verbum Dei in ore, devotionem in corde, dulcem allocutionem in lingua, perfruitionem divinitatis in oratione aeternitatis; ad quam nos perducat. Amen.

[88682] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 35 Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo.

[88683] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 36 Haec dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea. His verbis primo solemnitas resurrectionis commendatur, ibi, haec dies quam fecit dominus; secundo quid sit nobis faciendum indicatur, ibi, exultemus et cetera. Circa primum nota, quia signanter dixit: haec dies, cum pondere: quia dies admirabilis, amabilis, desiderabilis. Admirabilem caeli praedicant, terra demonstrat, Inferi clamant. Caeli Angelos transmittendo, terra contremiscendo, Inferi mortuos restituendo. De primo, Matth. ult.: Angelus autem domini descendit de caelo. De secundo: ecce terraemotus factus est magnus. De tertio, Matth. 26: multa corpora sanctorum surrexerunt et cetera. Haec est ergo dies admirabilis, quia in eo mors superatur, vita reparatur, aditus aeternitatis reseratur. De primis duobus Gregorius in praefatione: qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. De tertio, idem in oratione: qui hodierna die aeternitatis aditum nobis devicta morte reserasti. Est ergo admirabilis. Est et desiderabilis: a caelis, ut reparentur; a terris, ut illuminentur; a mortuis, ut suscitentur: hac enim die caeli reparantur, terra illuminatur, mortui suscitantur. Caeli reparantur, quia surrexit qui caeli ruinas reparat. Ephes. 1: in quo proposuit reparare universa, sive quae in caelis et cetera. Et hodie illuminatur terra lumine solis et lunae et stellarum. Sol Christus, luna Angelus, stellae Mariae, quae stella interpretantur. Sol enim illuminat hanc diem luce gloriae. Angelus claritatis suae luce, Mariae radiis laetitiae. Christus enim hodie gloriosus tamquam sol verus de sub terris egrediens, mundum sua gloria illuminavit: Angelus de caelo descendens, claritate sua mundum illustravit. Matth. ultim.: erat autem aspectus ejus sicut fulgur. Mariae tamquam stellae surgentes tenebras tristitiae de cordibus apostolorum radiis laetitiae fugaverunt. Joan. 20: venit Maria Magdalene annuntians discipulis et cetera. Terrae ergo illuminantur, sed et mortui suscitantur. 1 Cor. 15: nunc autem Christus surrexit a mortuis primitiae dormientium et cetera. Exultemus et laetemur in ea: laetemur intus in anima, exultemus extra in corpore. Intus debemus laetari tripliciter. Primo, Christo resurgenti congaudendo: secundo, a morte cum eo resurgendo; tertio, in spe nostrae resurrectionis hodie inchoatae jubilando. Primum docent nos apostoli. Lucae ult.: gavisi sunt discipuli viso domino. De secundo, Coloss. 3: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. De tertio, 1 Cor. 15: si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Debemus extra exultare tripliciter. Primo in novitate vitae, quo ad morum honestatem, ambulando; secundo, diem festum celebrando; tertio, Christo resurgenti laudes decantando. De primo, Rom. 6: quomodo Christus resurrexit per gloriam patris: et post: ita et nos in novitate vitae ambulemus. De secundo, Exod. 13: celebrabitis hanc diem et cetera. De tertio, Psal. 67: psallite Deo, qui ascendit super caelum. Gregorius: neque fas est ut hac die sileat a divinis laudibus lingua carnis, in qua caro resurrexit auctoris. Exultemur ergo et laetemur in die resurrectionis Christi, ut tandem cum eo laetemur in die resurrectionis nostrae.

[88684] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 37 Si quis vult venire post me, abneget semetipsum etc., Lucae 9. Duo facit dominus in his verbis. Primo ad eundum post se invitat; secundo, quae sunt necessaria ad hoc, demonstrat. Circa primum notanda tria: primum est euntium post eum paucitas; secundum arbitrii libertas; tertium magna domini bonitas. Primum ibi, si quis; quasi dicat, rarus est qui velit. Bernardus: quam pauci sunt, domine Jesu, qui post te venire velint. Quamquam nonnulli qui ad te venire velint. Secundum ibi: tollat; quasi dicat, in voluntate hominis est ire et non ire: quia si facit quod in se est, habilitando se, Deus facit quod in se est, gratiam infundendo. Eccli. 15: apposuit tibi bonum et malum et cetera. Tertium ibi: post me. Magna prorsus bonitas, quia omnes voluit facere de familia sua, et post se ducere. Joan. 5: eum qui venerit ad me, non ejiciam foras: non sic reges et principes mundi. Circa secundum sciendum, quod tria sunt necessaria euntibus post Christum. Primum est propriae voluntatis abnegatio; secundum carnis mortificatio; tertium Christi imitatio. Primum ibi: abneget semetipsum, idest propriam voluntatem; secundum ibi: tollat crucem suam, idest carnis mortificationem; tertium ibi: sequatur me. Circa primum sciendum, quod maxime propter tria oportet nos relinquere propriam voluntatem. Primo, quia confundit; secundo, quia in manum inimicorum adducit; tertio, quia abnegatio propriae voluntatis de Inferno eripit. De primo, Oseae 10: confundetur Israel a voluntate sua. De secundo, Eccli. 18: a voluntate tua avertere: et post: faciet te in gaudium et cetera. De tertio, Bernardus: tolle propriam voluntatem, et non erit Infernus. Circa secundum sciendum, quod crucem debemus tollere in corde, ut de ea semper cogitemus; in fronte, ut de ea gloriemur: in toto corpore, ut mortificemur. De primo, Heb. 3: recogitate eum qui adversus semetipsum talem sustinuit contradictionem et cetera. De secundo, Galat. 3: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi et cetera. De tertio ibidem: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt etc. 2 Cor. 4: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes et cetera. Circa tertium sciendum, quod in tribus maxime debemus eum imitari: in caritate, humilitate et benignitate. De primo, Joan. 2: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. De secundo, Matth. 12: discite a me, quia mitis sum et cetera. De tertio, Eph. 5: estote invicem benigni, donantes vobis invicem, sicut Christus donavit vobis et cetera. Rogemus et cetera.

[88685] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 38 Pater meus agricola est. Joan. 15. Jesus dicit patrem suum agricolam, quia colit multiplicem agrum. Quatuor sunt agri: mundus, Christus, justus, et caelestis Paradisus. De primo, Matth. 13: ager est mundus. De secundo, Psal. 49: pulchritudo agri mecum est. De tertio, Prov. 2: diligenter exerce agrum tuum, idest temetipsum: loquitur de viro justo. De quarto, Prov. 13: consideravit agrum, et emit ipsum. Augustinus: inardescamus, obsecro, ad possidendum agrum illum, ubi tanta pulchritudo est. Primum agrum, idest mundum, colit iste agricola quatuor modis. Primo, diversa semina, idest multiplices creaturas, in eo seminando. Secundo, eadem semina et creaturas multiplicando. Tertio ne sata, idest creaturae, deficiant, conservando. Quarto, zizania supernascentia extirpando. De primo, Matth. 20: seminavit bonum semen in agro suo. De secundo, Genes. 1: germinet terra herbam virentem et cetera. De tertio, Joan. 1: quod factum est, in ipso vita erat. Sap. 11: quomodo aliquid potest permanere, nisi tu voluisses? De quarto, Matth. 13: colligite primum zizania et cetera. Primum facit in opere creationis; secundum in opere propagationis; tertium in opere gubernationis; quartum retributionis. Agrum secundum Christus colit similiter quatuor modis. Primo, omnia virtutum semina in eo seminando; secundo, gratiarum aquis irrigando; tertio ipsum fodi permittendo; quarto, fimum sputorum et opprobriorum poni dimittendo. De primo, Gen. 27: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni et cetera. De secundo, Gen. 2: fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Christus quidem dividitur in quatuor capita, quia de plenitudine ejus omnes accepimus. Joan. 1: vidimus gloriam ejus et cetera. De tertio, Psalm. 21: foderunt manus meas et cetera. De quarto, illud Psal. 68: infixus sum in limo profundi: et Thren. 2: saturabitur opprobriis. Agrum tertium, idest justum, colit similiter quatuor modis. Primo fructificationem vitiorum extirpando; secundo, aratro contritionis scindendo; tertio, semina virtutum seminando; quarto, aquis lacrymarum irrigando. De primo Boetius: qui serere volet ingenuum agrum, liberet arva fructibus. De tertio et secundo, Isa. 28: numquid quotidie arabit arans? Et post: seret gith et cyminum. De quarto, Eccl. 24: rigabo hortum meum. Agrum quartum, idest Paradisum, colit quatuor modis. Primo, malas herbas extirpando, idest Daemones. Secundo, arbores pulcherrimas, idest ordines Angelorum, in eo plantando. Tertio, flores pulcherrimos, idest lilia virginum, et rosas martyrum, et violas confessorum, in eo plantando. Quarto, fluminibus gaudiorum irrigando. De primo, Apocal. 12: projectus est draco ille magnus et cetera. Propterea laetamini caeli et cetera. De secundo Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei. De tertio, Cant. 2: flores apparuerunt in terra nostra. Cant. 4: dilectus meus, qui pascitur inter lilia. De quarto, Ezech. 45: ecce aqua redundat et cetera. Primus fluvius est gaudium de creatura corporali; secundus de societate Angelorum; tertius de Christo homine; quartus de gloria divinitatis; et istud non potest transmeari, quia infinitum est et cetera. Rogemus et cetera.

[88686] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 39 In domo patris mei mansiones multae sunt, Joan. 16. Domus ista est vita aeterna. Psal. 121: in domum domini laetantes ibimus. In hac domo possumus distinguere sex mansiones. Tres sunt Angelorum, et tres sanctorum. In prima mansione stat superior hierarchia, quae continet tres cameras. In prima calor, in secunda splendor, in tertia quies: quia in prima Seraphim, in secunda Cherubim, in tertia throni. In secunda mansione stat media hierarchia, quae continet tres cameras. In prima exhibetur regi reverentia, in secunda dantur regis imperia, in tertia sunt milites qui exercent praelia. In prima principatus, qui docent reverentiam; in secunda dominationes, quae distribuunt dominia; in tertia potestates, quae arcent potestates aereas. In tertia mansione est tertia hierarchia, quae continet tres cameras. In prima declaratur regis majestas; in secunda revelantur ejus secreta; in tertia nuntiatur ejus voluntas. In prima sunt virtutes, quae miracula faciunt; in secunda Archangeli, qui majora secreta praedicant; in tertia Angeli, qui Dei voluntatem nuntiant hominibus. Istae sunt mansiones Angelorum. Sunt ibi et mansiones sanctorum. In prima stant milites, quorum fortitudine Ecclesia defensatur; in secunda sapientes, quorum consiliis gubernatur; in tertia domicelli et domicellae, quorum pulchritudine decoratur. In prima sunt martyres, in secunda confessores, in tertia virgines. In prima mansione militum sunt tres camerae. Alii enim pugnant pro amore regis, alii pro defensione regis, alii pro zelo justitiae. Quidam enim sunt martyres pro fide, quidam pro doctrina, quidam pro justitia. Primi mortui sunt pro Christi amore, ut Stephanus et alii plures; isti pertinent ad Seraphim: quidam pro doctrina, ut prophetae; isti pertinent ad Cherubim: quidam pro justitia, ut Joannes Baptista, et plures alii; isti pertinent ad thronos, ad quos pertinet justitia. In secunda mansione continentur similiter tres mansiones. Confessorum enim quidam sunt religiosi, quidam praelati, quidam conjugati. Primi pertinent ad principatum, secundi ad dominationes, tertii ad potestates. In tertia autem mansione sunt similiter tres camerae. Virgines enim quaedam sunt mulieres, quidam homines, et quidam pueri: mulieres ad virtutes, homines ad Archangelos, pueri ad Angelos pertinent. Videat quilibet in quo ordine est, et quam cameram habebit in caelo. Sunt autem sex quae nos debent movere ut curramus ad domum istam. Primo magnitudo. Baruch 3: o Israel, quam magna est domus Dei. Secundo pulchritudo. Psal. 23: domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis tuae. Tertio abundantia gloriae. Psal. 111: gloria et divitiae in domo ejus. Quarto laetitia. Psal. 121: in domum domini laetantes ibimus. Quinto laus continua. Psal. 83: qui habitant in domo tua, domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Sexto aeternitas. 2 Cor. 5: domum habemus non manufactam, aeternam in caelis et cetera.

[88687] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 40 Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, Gal. 6. Gloriari oportet in cruce tribus modis. Gloriari in cruce, idest in amore Christi, quem ostendit nobis in cruce; vel gloriari in cruce, idest in imitatione. Circa primum sciendum, quod in quinque ostendit maxime amorem suum nobis in cruce. Primo quia dilexit nos plus quam matrem, cujus dolorem pro nobis contempsit. Secundo plusquam proprium sanguinem, quem pro nostra ablutione fudit. Tertio plusquam animam, quam pro nostra redemptione posuit. Quarto plusquam vitam suam, quam ut nos vivificaret dedit. Quinto plusquam corpus proprium, quod percutienti, ne homo percuteretur, apposuit. De primo, Luc. 2: tuam ipsius animam pertransibit gladius. De secundo, Apoc. 2: qui dilexit, et lavit nos in sanguine suo. De tertio, Joan. 15: majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. De quarto: qui mortem nostram moriendo destruxit et cetera. De quinto Isa. 53: propter scelus populi mei percussi eum. Circa secundum sciendum est, quod quinque bona maxime fecit Christus in cruce. Primum est quod ab Inferno liberavit; secundo, quia virtutem peccati debilitavit; tertio, quia Diabolum expugnavit; quarto, quia mortem superavit; quinto, quia caelum reseravit. De primo et quarto, Oseae 13: ero mors tua, o mors et cetera. De secundo, Rom. 6: vetus homo noster crucifixus est et cetera. De tertio, Heb. 3: ut per mortem destrueret eum qui mortis habebat imperium. De quinto, Isa. 23: dabo ei clavem David, super humerum ejus et cetera. David Christus, domus est Paradisus, clavis est crux, quam ad litteram portavit super humerum suum. Joan. 19: et bajulans sibi crucem et cetera. Circa tertium sciendum, quod quinque maxime ostendit in cruce, in quibus ipsum imitari debemus. Primo in caritate. Joan. 15: majorem caritatem nemo habet. Secundo in humilitate. Tertio in obedientia. De his, Philip. 2: humiliavit semetipsum factus obediens et cetera. Quarto in patientia. 1 Petr. 2: qui cum malediceretur, non maledicebat. Quinto in mansuetudine. Jer. 12: ego quasi agnus mansuetus ad occisionem ductus et cetera.

[88688] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 41 Vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, Joan. ult. Commendatur in hoc Evangelio b. Joannes a sex. Primo ab humilitate, ibi, discipulum; secundo a Dei caritate, ibi, quem diligebat; tertio a Dei familiaritate, ibi, qui recubuit; quarto ab amoris suavitate, ibi, sic eum volo manere, hoc est sine martyrio transire; quinto a sapientiae profunditate, ibi, qui testimonium perhibet de his, scilicet tam profundis; sexto a testimonii veritate, ibi, et scimus quia verum est testimonium ejus. Moraliter vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, qui dilexit lectiones quas ipse docuit. Sunt autem novem quae Scriptura docet nos facere. Primum, a malo discedere. Deuter. 4: discant timere Deum. In timore autem domini declinatur a malo, sicut dicitur Eccl. 1. Secundo de malis praeteritis justitiam facere. Isa. 26: misereamur impio, et non discet justitiam. Gregorius: justus debet discere ejus justitiam. Tertio bonum cognoscere. Deut. 6: discite ea: loquitur de mandatis. Quarto in bono delectari. Prov. 5: discite sapientiam, quae est cognitio cum gustu. Quinto bene operari. Isa. 1: discite bene facere. Sexto in omnibus bene conversari. Eccl. 16: audi me, fili, et disce disciplinam sensus. Septimo in omnibus operibus rectam intentionem habere. Sap. 9: quae tibi placent, didicerint homines. Octavo in omnibus bonis humiliari. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum. Nono, regno Dei approximari. Matth. 23: ab arbore fici discite parabolam. Ista novem sunt necessaria, et sufficiunt ad salutem. Primo necesse est ut quis a malo recedat; secundo ut poenitentiam agat; tertio quod bonum faciendum cognoscat; quarto quod bonum ipsum sibi sapiat; quinto quod bonum cognitum faciat; sexto quod bene exterius conversetur; septimo quod in omnibus bonam intentionem habeat; octavo quod de bonis non superbiat; nono quod mercedem de istis omnibus accipiet, ne deficiat, recogitet. Beatus iste discipulus qui ista didicerit. Psal. 93: beatus homo quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum.

[88689] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 42 Barnabas erat vir bonus, plenus spiritu sancto, Act. 11. Duo sunt necessaria homini: interior perfectio, et exterior conversatio. Primum propter se, secundum propter proximum. Interior perfectio consistit in duobus: scilicet in cognitione veritatis, et dilectione bonitatis. Primum est perfectio intellectus, secundum perfectio affectus. Exterior conversatio consistit in duobus: scilicet in actuum utilitate, et morum gravitate. Haec quatuor dicuntur in his verbis ad commendationem beati Barnabae. Intellectus illuminatio, affectus inflammatio, actuum utilitas, et morum gravitas. Primum ibi, plenus fide. Fides est lumen intellectus. Augustinus: fides est illuminatio veritatis, qua quis illuminatur a prima luce ad videndum spiritualia. Secundum ibi, plenus spiritu sancto. Spiritus sanctus dicitur amor et donum, in quo omnia dona donantur; sicut dicit Augustinus. Recte dicitur plenus spiritu sancto, quia plenus caritate. Roman. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Tertium ibi, vir sapiens, gravis, non puer levis. Psal. 34: in populo gravi laudabo te. Quartum notatur ibi, bonus. Bonum est, sicut dicit Dionysius, diffusivum sui: unde per hoc notatur utilitas actionis, in qua homo se effundit: dicitur enim bonum dupliciter: essentialiter, et per participationem. Primum de creatore tantum. Matth. 19: unus est bonus Deus, solummodo dicitur de creatore. Bonum per participationem dicitur de creatura, sex modis. Primum bonum vere, idest rei secundum quod est. Secundum bonum ex genere, seu existentia respectu finis. Tertium bonum actionis ex debita circumstantia ad finem tamen in se. Quartum bonum actionis hominis. Quintum bonum gratiae, idest meriti. Sextum bonum gloriae. Haec omnia bona habuit beatus Barnabas: unde proprie est dictus bonus vir et cetera. Rogemus et cetera.

[88690] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 43 Viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? etc., Act. 1. Tria faciunt Angeli in verbis istis: tollunt admirationem, asserunt ascensionem, praedicant reversionem. Primum, ibi, quid statis aspicientes in caelum? Circa quod notantur quatuor. Aspiciebant apostoli stupentes, dolentes, timentes, confidentes: stupebant de ascensione, quae in tanta gloria et virtute fiebat, de quo etiam stupebant ipsi Angeli. Isa. 43: quis est iste? Et nota hic virtutem ascensionis, et differentiam ab aliis qui assumpti sunt a terra. Dolebant de discessione, quia discedebat ab eis tantus consolator. Joan. 16: plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit. Tob. 10: heu me. Fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum? etc., et est vox Ecclesiae hodie in persona apostolorum. Timebant de mundi persecutione, quia remanebant soli inter pressuras mundi, de qua praedixerat eis, Joan. 16: in mundo pressuram habebitis. Confidebant de promissione. Joan. 14: vado ad patrem per corporalem subtractionem; et veniam ad vos per spiritus sancti missionem: Joan. 14: ego rogabo patrem, et alium Paraclytum dabit vobis. Matth. ult.: ego vobiscum sum secundum ibi, hic Jesus qui assumptus est. Circa quod notantur quatuor in modo. Assumptus est enim videntibus apostolis. Actuum 1: ecce duo viri astiterunt juxta illos et cetera. Mediante nube; 1 actuum: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Considerandum enim est unde assumptus, quia de terra; quo assumptus, quia in caelum; qua via, quia per aerem; quis assumptus, quia Jesus Christus; ut sic ex omni parte omnia attestentur merita assumptionis: terra per apostolos, caelum per Angelos, Deus per nubem, ipse Jesus per manuum elevationem; ut ostenderetur quia iste idem ascendebat in carne, qui crucifixus fuerat et resurrexerat. Et per haec quatuor potes similiter procedere ad aedificationem communem. Tertium nota ibi, sic veniet. Circa adventum ad judicium nota quatuor, secundum illa quatuor ostensa in modo ascendendi. Unde sic veniet, quemadmodum, sic scilicet videntibus tam justis quam impiis, mediante nube, elevatis manibus, ad percutiendum scilicet peccatores, astantibus Angelis, qui praecedent portando insignia passionis. Et congregabuntur ad judicium omnes. Matth. 24: et videbunt filium, ecce primum: venientem in nubibus, ecce secundum; cum virtute magna et potestate, ecce tertium; et mittet Angelos suos, ecce quartum: et procedet super his dies judicii et cetera.

[88691] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 44 Spiritus domini ornavit caelos, Job 26. Per caelos intelliguntur apostoli, propter tria quae sunt in caelis. Primo propter motum continuum in caelis: ita enim motus continuus in apostolis fuit, quia per universum orbem discurrerunt. Joan. 15: posui vos ut eatis et cetera. Secundo propter ordinem: est enim ordo in caelis. Job 13: numquid nosti ordinem caeli? Sic ordo fuit in apostolis, quia omnia ordinate faciebant, et nihil inordinatum. 1 Cor. 14: omnia secundum ordinem fiant in vobis. Tertio propter concordiam: habent enim caeli concordiam. Job 15: qui facit concordiam in sublimibus suis: ita discipuli domini abrenuntiando omnia. Actuum 4: erat illis cor unum et anima una. Istos caelos ornavit spiritus domini stellis: ornamentum enim caelorum stellae sunt. Eccl. 43: species caeli gloria stellarum: posuit enim in eis quinque ordines stellarum. Primus ordo, virtutes theologicae. 1 Cor. 13: nunc manent fides, spes, caritas, tria haec. Secundus, virtutes politicae. Sap. 8: sobrietatem et sapientiam docet et virtutem; quibus nihil est in vita utilius. Tertius, septem dona spiritus. Isa. 11: requiescet super eum spiritus domini, et cetera quae ibi sunt. Quartus, octo beatitudines. Matth. beati pauperes, beati mites, et per totum. Quintus, duodecim fructus spiritus sancti. Galat. 5: fructus autem spiritus sunt gaudium et cetera. Isti ordines virtutum designantur per quinque ordines stellarum, de quibus dicitur Job 9: qui facit Arcturum et Oriona, Hyadas, et interiora Austri. De sexto, Job 38: numquid conjungere valebis micantes Plejadas? et cetera.

[88692] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 45 Paraclytus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, Joan. 14. In his verbis circa missionem spiritus sancti tria notantur. Primo mittentium eum auctoritas, ibi, quem mittet pater in nomine meo; secundo missi benignitas, ibi, Paraclytus: tertio missionis utilitas, ibi, docebit et suggeret. Circa primum ostenditur quod mittentes sunt pater et filius: spirant enim spiritum sanctum, et spiritus sanctus una notione procedit a patre et filio. Joan. 16: cum venerit Paraclytus, quem ego mittam vobis a patre. Si spirare est mittere eum, et pater mittit et filius; vide ergo quod pater et filius spirant spiritum sanctum: et sic tota Trinitas: pater mittens, et filius per quem mittitur, et spiritus sanctus qui mittitur. Benignitas missi notatur, ibi, Paraclytus, quod interpretatur consolator vel advocatus: quia ista duo sunt specialiter officia bonitatis, et bonitas attribuitur spiritui sancto: ideo ipse dicitur consolator in miseriis, et advocatus in beneficiis. Advocatus in beneficiis, quia lex divinae bonitatis, quam spiritus sanctus allegavit pro nobis (quia sibi attribuitur bonitas) causa est, qua fluunt in nos beneficia Dei. Defluunt autem tria beneficia. Primo naturae. Psal. 103: emitte spiritum tuum, et creabuntur: in quo declaratur quia a spiritu sancto fluunt beneficia naturae. Secundo gratiae. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostri et cetera. Tertio gloriae. Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Advocat ergo in beneficiis et consolatur in miseriis tripliciter. Primo caelestes consolationes in tribulationibus largiendo. 1 Tim. 1: in tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti. Secundo bona charismatum in tribulationibus augmentando. Rom. 5: gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur et cetera. Psal. 4: in tribulatione dilatasti mihi. Tertio, quanta sint gaudia, quae pro istis tribuuntur, demonstrando. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam et cetera. Tertium est docere nos, ibi: omnia suggeret. Duplex utilitas missionis: prima bonum docet, secunda ad bonum movet: prima, ut bonum cognoscamus; secunda, ut faciamus. Primum ibi: docebit vos omnia. Sunt autem quinque scientiae necessariae ad salutem. Primo, Deum timere; secundo, a malo recedere; tertio bona facere; quarto mala pati; quinto in his perseverare. Ista est scientia sanctorum. De primis duobus, Job 28: ecce timor domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. De aliis tribus Augustinus: sapientia sanctorum est benefacere et mala pati, et in his perseverare. Secundum ibi: et suggeret et cetera. Movet ad bonum, et suggerit illud tripliciter. Primo quasi compellendo. Isa. 30: spiritus ejus velut torrens inundans etc. 2 Cor. 5: caritas Dei urget nos. Secundo, alliciendo. Sap. 12: o quam bonus et suavis est, domine, spiritus tuus in omnibus. Tertio seipsum pignus pro mercedis certitudine tribuendo. 2 Cor. 1: qui dedit pignus spiritus in cordibus nostris: quod pignus aequale est rei; secundo est de re; ita quod qui habet pignus spiritus hereditatis, securus est quod perveniet ad haereditatem caelestem: ad quam et cetera.

[88693] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 46 O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Rom. 11. Tria notantur in istis verbis, quae considerantur in Deo: scilicet divinitas, unitas, Trinitas; vel sic, divinitas, et in divinitate Trinitas, et in Trinitate unitas. Divinitas majestatis, Trinitas personarum, unitas essentiae: et hoc secundum quod tripliciter contingit errare circa Deum. Quidam enim errant circa divinitatem ejus, non ponentes esse Deum. Psal. 13: dixit insipiens in corde suo: non est Deus et cetera. Vel quod Dei est, attribuentes creaturae, et colentes eam pro Deo: Rom. 1. Quidam circa Trinitatem, negantes personarum Trinitatem esse in Deo. Quidam circa unitatem, ponentes multitudinem deorum. Primum ergo, scilicet divinitas, notatur ibi, o altitudo divitiarum et cetera. Circa quod notandum tria quae sunt in Deo, scilicet altitudo, plenitudo et latitudo; et haec secundum tria quae sunt in Deo, scilicet natura, virtus et operatio. Est quoque altus in natura, sic enim habitat lucem inaccessibilem: et plenus in virtute, sic sunt apud eum divitiae sapientiae: latus et immensus in operatione, sic sunt judicia ejus incomprehensibilia, et viae ejus investigabiles. Judicia quibus disponit, viae per quas exequitur suas operationes. Et ad haec tria possunt referri tria quae sequuntur post haec verba immediate: quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Adapta singula singulis. Secundum, scilicet Trinitas: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Circa quod nota similiter, quod tripliciter distinguuntur personae divinae. Aliquando per propria personarum, ut cum dicitur pater et filius et spiritus sanctus; aliquando per appropriata patris, ut enim per potentiam intelligitur pater, per sapientiam filius, per bonitatem spiritus sanctus. Rom. 1: invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Aliquando per notas naturaliter ex adjuncto significantes distinctionem in personis, sicut hic: ex ipso: ex enim notat auctoritatem principii; et ideo: ex ipso intelligitur pater, apud quem est fons et origo divinitatis. Per notat modum operationis; et ideo in hoc per ipsum, intelligitur filius, per quem operationes operatur. In notat conservationem in esse; et ideo per hoc in ipso intelligitur spiritus sanctus. Tertium unitas, ibi: ipsi gloria. Non dixit ipsis, sed ipsi. Circa quod similiter notanda tria, secundum quae similiter tripliciter debet sibi referri gloria: scilicet gloria cordis, gloria oris, gloria operis. Vel gloria una propter creationem, gloria altera per redemptionem, gloria tertia per glorificationem et cetera.

[88694] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 47 Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, et spiritus sanctus, 1 Joan. ult. Moraliter per caelum intelliguntur sancti: et dicuntur caelum propter septem. Primo propter continuum motum de virtute in virtutem. Psal. 83: ibunt de virtute in virtutem. Secundo propter concordiam. Job 26: qui facit concordiam in sublimibus suis. Ephes. 3: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Act. 1: erat illis cor unum et cetera. Tertio propter ordinem. Job 33, numquid nosti ordinem caeli? 1 Cor. 14: omnia secundum ordinem fiant in vobis. Quarto, quia casa illos, idest Dei, 1 Cor. 4: nescitis quia templum Dei estis? Quinto propter conversationem caelestem. Philip. 4: nostra conversatio est in caelis. Sexto, quia semper habent cor in caelo. Matth. 7: thesaurizate vobis thesauros in caelo: item: ubi est thesaurus tuus, ibi, est et cor tuum: septimo quia habent solem et lunam et stellas: solem caritatis, lunam fidei, et stellas aliarum virtutum. In isto caelo dant testimonium pater, verbum et spiritus sanctus tripliciter. Primo secundum naturam in creatione; secundo secundum gratiam in justificatione; tertio secundum gloriam in glorificatione. In creatione pater per memoriam, filius per intelligentiam, spiritus sanctus per voluntatem vel notitiam, memoriam vel amorem. In justificatione pater dat testimonium ponendo potentiam, filius sapientiam, spiritus sanctus benignitatem. Potentia sanctorum apparet in tribus: quia potentes ad pugnandum et ad laborandum et ad sperandum. De primo, Heb. 11: fortes facti sunt in bello. De secundo, Phil. 4: omnia possum in eo qui me confortat. De tertio, Isa. 40: qui autem sperant in domino, mutabunt fortitudinem et cetera. Sapientia sanctorum apparet in tribus. Primo in conversatione. Eccli. 8: sapientia hominis relucet in vultu ejus. Secundo in locutione. Eccli. 22: sapiens in verbis se ipsum amabilem facit. Prov. 15: lingua sapientis disseminat sapientiam. Tertio in injuriarum perpessione. Prov. 19: doctrina autem viri per patientiam dignoscitur. Bonitas sanctorum apparet in tribus. Primo in sui effusione. Dionysius: bonum est sui effusivum. Secundo in benignitatis ostensione. 2 Cor. 12: libenter impendam et superimpendar ergo ipse pro animabus vestris tertio in optimorum adductione. Dionysius: optimi est optima adducere. In glorificatione pater dat testimonium in caelo, idest in sanctis per aeternitatem. Matth. 19: vitam aeternam do eis. Dan. 12: fulgebunt justi tamquam stellae in perpetuas aeternitates. Et per aeternitatem dabit omnem scientiam. Augustinus: habemus unum doctorem in caelis, quem semel vidisse, totum didicisse est. Dabit et gloriam. Psal. 83: gratiam et gloriam dabit dominus. Ad quam nos et cetera.

[88695] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 48 Quis, putas, puer iste erit? Lucae 1. Et potest responderi interrogationi, quia sponsus speciosus, et gratiosus, et gloriosus. Sponsus speciosus propter virginitatis candorem, martyrii ruborem et admirabilem circa Christum pulchritudinem et similitudinem et figurationem. De primo, Lucae 1: puer erat in deserto. De secundo, Matth. 6: misso spiculatore, fecit amputari caput Joannis. Tertio quod tantam habuit similitudinem cum Christo quod fuit creditus Christus. Luc. 3: existimante autem omni populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Ergo speciosus. Est et gratiosus propter sanctitatem, propter humilitatem et propter utilitatem. Sanctus enim fuit, quia plenus spiritus sancti gratia. Lucae 3: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Quia vestitus nimia vestimentorum duritia. Marc. 1: erat Joannes vestitus de pilis camelorum. Quia praeditus nimia abstinentia. Ibid.: esca ejus erat locusta et cetera. Humilis fuit in baptizatione. Matth. 3: ego a te debeo baptizari et cetera. In sua Pharisaeis responsione. Joan. 1: ego vox clamantis in deserto et cetera. In discipulorum eruditione. Joan. 3: illum oportet crescere, me autem minui et cetera. Utilis fuit in baptizando. Matth. 3: tunc exibant ad eum omnes (...) et baptizabantur ab eo. Praedicando et conversando. De his duobus Joan. 5: ille erat lucerna ardens per exemplum, lucens per verbum. Item fuit gloriosus per dignitatem, quae apparet propter novem. Primo, quia antea est prophetatus. Malach. 3: ecce ego mitto Angelum meum. Secundo, quia ab Angelo nuntiatus. Lucae 1: Elisabeth uxor tua pariet tibi filium. Tertio, quia miraculose generatus. Lucae 1: et non erat eis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Quarto, quia in utero sanctificatus. Luc. 1: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Quinto, quia cum multis miraculis natus. Luc. 1: apertum est autem illico os ejus, et prophetavit. Sexto, quia ante dominum. Matth. 2: hic est de quo scriptum est: ecce ego mitto Angelum meum. Septimo, quia praecursor regis. Luc. 1: ipse praeibit ante illum. Octavo, quia baptizavit Christum. Matth. 3: venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Nono, quia testis lucis. Joan. 1: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Moraliter autem, si quis vult venire ad gloriam aeternitatis, necesse est ut studeat esse puer, idest purus. In tribus necessaria est puritas. Primo in corde, secundo in ore, tertio in manu. Puritas cordis est voluntatis. De primo, Jac. 4. Purificate corda duplices animo. De secundo, Proverb. 15: sermo purus pulcherrimus. De tertio, 1 Tim. 2: levantes puras manus et cetera. Rogemus et cetera.

[88696] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 49 Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis, Rom. 8. In verbis istis quinque notantur. Primo, recta sanctorum intentio, ibi, propter te, non propter inanem gloriam, sicut hypocritae. Matth. 11: exterminant facies suas, ut videantur ab hominibus. Secundo, eorum mortificatio, ibi, mortificamur. Mortificantur autem sancti multis modis. Primo, cum vitiis seipsos macerando. Coloss. 3: mortificate membra vestra. Secundo, carnem spiritui subjiciendo. Rom. 8: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Tertio, se Christi passioni configurando. 2 Cor. 3: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. Quarto, detractionum malignitatem tolerando. Psalm. 108, ubi loquitur de detractore: compunctum corde mortificare. Quinto, inimicorum persecutiones sustinendo. Psal. 36: considerat peccator justum et quaerit mortificare. Tertio, mortificationis continuatio, ibi, tota die, hoc est usque ad finem; non sicut illi de quibus dicitur Gal. 5: sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consumamini? Quarto, eorum ab impiis irrisio, ibi, aestimati sumus sicut oves occisionis. Oves occisa tota est utilis. Est enim utilis pellis ad vestiendum, caro ad victum, fibrae ad musicum instrumentum. Quinto, ex magna mortificatione utilitatis consecutio, ibi, occisionis. Est enim utilitas in pelle propter pauperum subventionem. In carne, carnalis proximorum mortificatio. Gal. 5: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Fibrae sunt potentiae animae, ex quibus fit musicum instrumentum ad laudandum Deum. Ephes. 5: cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo. Haec omnia convenire possunt istis gloriosis sanctis et cetera.

[88697] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 50 Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, Joel. 3. Possunt haec verba exponi de beatorum apostolorum Petri et Pauli festivitate. Per solem intelligitur Petrus, per lunam Paulus. Gen. 1: fecit Deus duo magna luminaria et cetera. Significat autem sol Petrum propter tria: quia sol est fons splendoris, fornax ardoris et causa generationis. Fons splendoris fuit in cognitione, fornax ardoris in amore, causa generationis in praedicatione. De primo, Matth. 15: beatus es Simon Bariona et cetera. De secundo, Joan. ult.: domine, tu scis quia amo te. De tertio, Luc. 5: ex hoc eris homines capiens. Quot homines cepit, tot filios domino generavit. Propter primum dictus est Petrus, idest cognoscens. Propter secundum dictus est Simon, idest obediens; mandatum enim spiritualiter datum, cui est obediendum, est obedientia. Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Propter tertium dictus est Cephas, idest caput Ecclesiae, cujus generationis causa fuit praedicando. De isto sole dicitur Eccli. 43: sol in aspectu annuntians in exitu et cetera. Conversus autem fuit sol iste in tenebras tripliciter. Culpae in negatione. Marc. 14: tunc coepit abnegare, et detestari, quia non novi hominem. Moestitiae in ploratione. Matth. 26: egressus foras, flevit amare. Poenae in passione. Joan. 21: cum autem senueris, alius praecinget te, et ducet quo tu non vis. Paulus dicitur luna similiter propter tria: quia lux noctis, fons roris, et causa frigidationis. Lux noctis, erroris tenebras illuminando. Rom. 3: abjicite opera tenebrarum et cetera. Patet per diversas epistolas suas quam diversos errores expulerit. Fons roris, gratiam praedicando. Eph. 2: gratia enim estis salvati. Patet quasi in omnibus verbis suis gratiam praedicando. Causa frigidationis, virginitatem commendando. 1 Cor. 7: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et cetera per totum. Item fuit luna in se, tenebras noctis et erroris expellendo. Fons roris, gratiam suscipiendo. 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum. Causa frigidationis, virginitatem vel castitatem conservando. 1 Corinth. 7: volo autem omnes homines esse sicut meipsum etc.: loquitur de castitate. Item Eccli. 43: in omni tempore suo et cetera. Ista luna versa fuit in triplicem sanguinem. Homicidii in Stephani lapidatione. Actuum 22: et cum effunderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum. In sua flagellatione. 1 Cor. 2: ter virgis cesus sum: et in capitis abscissione, ut patet in legenda sua. Moraliter sol intellectus, luna voluntas. Sol, idest intellectus, convertitur in tenebras erroris; luna, idest voluntas, in sanguinem peccati et cetera.

[88698] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 51 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae, 2 Tim. 3. In istis quatuor clausulis quatuor notantur in beato Paulo ad commendationem ipsius. Primum est probitas, ibi, bonum certamen certavi; secundum velocitas, ibi, cursum consummavi; tertium fidelitas, ibi, fidem servavi; quartum dignitas, ibi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Circa primum sciendum est, quod triplex certamen beatus Paulus habuit. Primum hostile Paganorum. 1 Cor. 15: adversus bestias pugnavi Ephesi. Secundum, civile Judaeorum. 1 Thess. 2: sicut et ipsi a Judaeis, qui et dominum occiderunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt. Tertium, intestinum falsorum Christianorum. 2 Cor. 11: periculis in falsis fratribus. Circa secundum sciendum, quod tripliciter cursum consummavit. Cucurrit enim primo, in mundo praedicando. Gal. 1: contuli cum eis Evangelium, ne forte in vanum currerem et cetera. Secundo, in caelo conversando. Philipp. 3: nostra conversatio in caelis est. 2 Cor. 11: scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium caelum. Tertio, in Paradiso contemplando. Ibidem: scio hominem, quoniam raptus est in Paradisum. Circa tertium sciendum est, quod in tribus maxime apparuit, et servavit fidem. Primo, se totum in servitium Dei sui exponendo. Galat. 2: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Secundo, regnum ejus fortiter augmentando. Rom. 15: usque in Illyricum replevi Evangelium Christi. Tertio, omnia ei attribuendo. 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum. Circa quartum sciendum est, quod beatus Paulus meruit coronam auream et aureolam. Auream pro labore caritatis. 1 Cor. 9: omnis quidem qui in agone contendit (...) illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam et cetera. Aureolam meruit triplicem: virginitatis, martyrii et praedicationis. Prima est meritum concupiscibilis; secunda, irascibilis; tertia, rationalis et cetera. Fuit enim ipse virgo, sicut dicitur 1 Cor. 7: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Fuit praedicator: unde 2 Tim. 1, dicitur magister gentium: in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium in fide et veritate. Fuit et martyr, sicut patet in legenda sua. Nos quoque si bonum certamen certaverimus, perveniemus ad coronam aeternam.

[88699] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 52 Inventa una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam, Matth. 13. In his verbis tria dicuntur. Primum margaritae inventio; secundum margaritae commendatio; tertium ejusdem margaritae emptio. Primum ibi, inventa; secundum, ibi, pretiosa; tertium ibi, vendidit omnia et cetera. Per margaritam istam intelligitur Dei filius. Dicitur autem Christus margarita propter quinque. Primo, quia parvus per humilitatem. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde et cetera. Secundo candidus propter puritatem. 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit. Tertio, quia solidus per sanctitatem. Daniel. 9: ungatur sanctus sanctorum. Pretiosus per deitatem. Rom. 9: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Quinto, rore caeli conceptus, idest operatione spiritus sancti. Lucae 1: quod in ea natum est, de spiritu sancto est. Talis margarita est lapis parvus, invenitur in profundo maris, in ventre piscis, et in mensa campsoris. In his tribus locis consuevit inveniri margarita: sic Christus invenitur in mari, idest Maria, per incarnationem. Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei, Luc. 1. In pisce, idest in Christo homine per unionem. 2 Cor. 5: Deus erat in Christo. In altari, per sacramenti transubstantiationem. Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Ps. 22: parasti in conspectu meo mensam. De quinque primo dictis de hoc lapide Christo, dicitur Hebr. 7: talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus quo ad soliditatem, innocens quo ad humilitatem, impollutus quo ad puritatem, segregatus a peccatoribus quo ad conceptionem, quia non sicut alii peccatores ex peccato conceptus; excelsior caelis factus, quo ad pretiositatem deitatis. Circa secundum nota, quod haec margarita est pretiosa propter tria. Primo propter pretiositatem albedinis. Heb. 1: qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus et cetera. Secundo propter utilitatem, quia omne malum expellit: liberat enim ab omni malo, et omne bonum inducit. Sap. 7: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa et cetera. Tertio propter incorruptionis aeternitatem. Sap. 8: clara est et quae nunquam marcescit sapientia. Circa tertium sciendum, quod margarita emitur triplici denario: scilicet aeneo, argenteo et aureo. Aeneus est substantia mundi, argenteus corpus, aureus anima. Aeneo emit qui dat divitias pro ista margarita; argenteo, qui dat corpus; aureo, qui dat animam. Primum fit per renuntiationem divitiarum; secundum per corporis mortificationem; tertium per propriae voluntatis abnegationem. De primo, Matth. 9: qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. De secundo et tertio, Lucae 16: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, quo ad propriae voluntatis abnegationem, et tollat crucem suam, per corporis mortificationem. Possunt autem exponi de ista beata, quae fuit pretiosa margarita propter speciositatem virginitatis, propter praedicationis utilitatem, et propter insuperabilem soliditatem: quam invenit mercator caelestis et emit sanguine suo Christus Deus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.

[88700] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 53 Arcum meum ponam in nubibus caeli, et erit signum foederis inter me et terram, Genes. 9. Possunt haec verba exponi de beata Maria Magdalena, quae intelligitur per arcum caelestem propter tria: ratione formae, ratione finis, ratione materiae. Est enim materia arcus nubes aquosa radiis solis percussa. Nubes aquosa, Maria lacrymosa. Lucae 8: lacrymis coepit rigare pedes ejus. Sol Christus, radius gratia Christi, quae nubem aquosam percussit cum Mariae lacrymanti gratiam infudit. Ratione formae: est enim triplex: cerulea, rubea, et versus terram tenet brachia extensa. Color ceruleus est Mariae humilitas, rubeus caritas. De primo ibi, stetit retro secus pedes domini. De secundo ibidem, quoniam dilexit multum. Brachiorum usque ad terram extensio est magna quam habet ad peccatores misericordia. Est enim ipsa sancta interventrix peccatorum, et advocatrix eorum: didicit enim ex experientia peccatorum misereri. Prov. ult.: manum suam aperuit inopi, idest peccatori, et palmas suas extendit ad pauperem. Ratione finis: est enim triplex finis ejus. Primo praeteritum judicium, per aquam significatum; secundo futurum judicium, per ignem praenuntiatum. Tertium pactum quod est inter Deum et terram demonstrare, quia de caelo extendit brachia sua ad terram. Primum in colore ceruleo; secundum in rubeo; tertium in viridi. Sic beata Maria Magdalena est signum duplicis judicii in peccatore poenitente: unius quod fit per aquam lacrymarum, alterius quod fit per ignem compunctionis. De utroque, Psal. 65: transivimus per ignem et aquam; et eduxisti nos in refrigerium. Item est signum pacti inter Deum et terram, idest peccatores. Est autem signum septemplicis foederis inter Christum et peccatorem. Primum, quia benigne recipit peccatores, qui ad Deum confugiunt: secundum, quia multum se familiarem eis exhibet; tertium, quia eos qui irrident, confundit; quartum, quia pro eis advocat; quintum, quia eorum fidem multum commendat; sextum, quia omnia peccata dimittit; septimum, quia eis dulciter loquitur. Haec septem nota in Evangelio per ordinem. Primum in hoc quod eam in nullo increpavit, contra nequitiam hypocritarum, qui videntur contra peccatores fulminare. Secundo in hoc quod dedit pedes ad osculandum, ibi, et osculari pedes ejus. Tertio in hoc quod Pharisaeum, qui eam despiciebat, confundit, ibi, Simon, habeo tibi aliquid dicere. Quarto in hoc quod eam bonam, conferendo et laudando probavit, ibi, haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos et cetera. Quinto ibidem, mulier, fides tua te salvam fecit. Currant ergo omnes peccatores ad fontem benignitatis et cetera.

[88701] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 54 Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Matth. 20. Per calicem intelligitur passio Christi. Matth. 26: pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Calix iste est calix amaricans, inebrians et sanans. De primo, Psal. 68: dederunt in escam meam fel. De secundo, Psal. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. De tertio, Ps. 115: calicem salutaris accipiam. Fuit autem amaricans, quia calix aceti, myrrhae et fellis. Ista tria dederunt ei bibere. Tria autem fecerunt passionem Christi amaram. Primum est, quia passus est ab impiis. Marc. 14: filius hominis tradetur in manus peccatorum. Secundo quia pro beneficiis. Joan. 8: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod horum vultis me lapidare? Act. 8: qui pertransivit benefaciendo et cetera. Tertio quia in membris mundis. 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit: non enim habuit membra corrupta et mortificata per peccatum. Item est calix inebrians tripliciter. Primo praesentium oblivionem inducens. Thren. 3: ad te quoque perveniet calix inebrians animam, divitias relinquendo, nudum dominum sequendo. Secundo insensibilem ad dolorem reddens. Bernardus: considerate dolores domini nostri, et levius dolores vestros portabitis. Gregorius: si passio domini ad memoriam reducatur, nihil est adeo durum quod non aequo animo toleremus. Hinc est quod sancti habitabant in petris. Tertio animos nostros aptos ad bella faciens. 2 Mach. 6: ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori, ut animarent eos ad bellum. Item calix sanans a triplici morbo. Primo culpae contractae. Ephes. 2: eramus omnes filii irae, per peccatum scilicet originale. Secundo culpae commissae. Isa. 53: ipse attritus est propter peccata nostra: et post: ejus livore sanati sumus. Tertio poenae inflictae. Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit et cetera. De his tribus, 1 Pet. 2: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: peccata dicit in plurali, ubi nota originale et actuale: cujus livore sanati sumus, quo ad poenae inflictionem. Rogemus ergo et cetera.

[88702] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 55 Dirupisti domine vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, Psal. 115. Satis patet quomodo possunt haec verba exponi de vinculis sancti Petri. Et notantur in his verbis tria. Primo vinculorum ejus disruptio, ibi, dirupisti vincula mea; secundo gratiarum actiones, ibi, tibi sacrificabo hostiam laudis: tertio divini nominis invocatio, ibi, domine. Circa primum sciendum est, quod ligatus fuit tribus generibus vinculorum b. Petrus. Primo vinculis iniquitatis in negatione. Prov. 5: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Matth. 26: antequam gallus cantet, ter me negabis et cetera. Secundo vinculis poenalitatum in corporis passione. Joan. ult.: cum autem senueris, alius cinget te, et ducet quo tu non vis. Tertio vinculis materialibus in sui incarceratione. Act. 12: erat Petrus vinctus catenis duabus. Vincula peccatorum suorum disrupit Christus gratiam conferendo. Matth. 26: respexit Jesus Petrum, idest gratiam infudit. Vincula materialia disrupit Angelum transmittendo. Actuum 12: Angelus autem domini astitit. Vincula poenalitatum disrupit, aeternam gloriam conferendo. Matth. 19: vos qui secuti estis me, dixit dominus Petro, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Circa secundum sciendum, quod sacrificavit ei triplicem hostiam. Primo hostiam contritionis. Psal. 50: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Secundo hostiam laudis. Psal. 49: immola Deo hostiam laudis. Tertio hostiam proprii corporis. Rom. 12: obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem et cetera. Primo hostiam immolavit, amare flendo, sive plorando post Christi negationem. Matth. 26: egressus foras, flevit amare. Secundo, laudando post suam de carcere liberationem. Act. 12: nunc scio quia misit dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis. Tertio, corpus Deo immolando in passione. Joan. 13: animam meam pono pro te. Circa tertium sciendum, quod ipse invocavit nomen domini Jesu tripliciter. Primo, praedicando. Act. 2: baptizetur unusquisque in nomine domini nostri Jesu Christi. Rom. 14: omnis quicumque invocat nomen domini, salvus erit. Secundo, orando. Matth. 14: salvos nos fac domine: perimus. Tertio, laudando. Act. 3: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Est autem invocandum nomen domini primo quia peccatores justificat; secundo quia justos vocatos salvat, et propter alia plura et cetera.

[88703] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 56 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria domini plenum est opus ejus, Eccli. 42. Possunt haec verba de beato dominico exponi: et notantur ibi duo. Primo beatus dominicus laudatur ibi, sol illuminans. Secundo ejus opus, idest praedicatorum ordo commendatur, ibi, et gloria domini plenum est opus ejus. Circa primum sciendum, quod b. dominicus dicitur sol propter septem. Sol enim corporalis septem effectus exercet in corporibus, et sol typicus septem in spiritibus. Primus effectus est generatio, secundus vivificatio, tertius nutritio, quartus augmentatio, quintus perfectio, sextus purgatio, septimus renovatio. De his dicitur in auctoritate: sol ad generationem sensibilium corporum committitur, et ad vitam ea nutrit et auget et perficit et purgat et renovat. Ista septem fecit b. dominicus spiritualiter. Primo generavit praedicando, ut diceret cum apostolo 1 Corinth. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: patet quod generavit. Secundo vivificavit, ad vitam gratiae reducendo. Jac. 5: si quis converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum: patet quod reduxit de morte ad vitam. Tertio nutrivit, in statu gratiae conservando. 1 Thess. 1: tamquam si nutrix foveat filios suos: testatur quasi viderit eum, quanta benignitate fovebat quos generavit. Quarto augmentavit, de virtute in virtutem attrahendo. Ephes. 4: veritatem autem facientes, in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus. Quinto perfecit, statum perfectionis instituendo. Matth. 19: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me. Sexto purgavit, omnia superflua et minimas negligentias dure corripiendo. Joan. 15: et omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat. Septimo renovavit, ad statum novitatis reducendo. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.

[88704] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 57 Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, 2 Corinth. 9. In his verbis notantur quinque ad commendationem beati Laurentii. Primo prudentia, ibi: dispersit, dedit. Sunt autem dispergendae divitiae. Primo, quia si congregantur, sunt possessoribus suis in tormentum; secundo, quia si congregantur, pereunt; tertio, quia ducunt ad aeternum supplicium. De quibus tribus, Eccle. 5: divitiae congregatae in malum domini sui, ecce primum: pereunt enim, ecce secundum; in afflictione pessima, ecce tertium. Afflictio enim mala est cum congregantur, pejor cum relinquuntur, pessima cum pro eis avari aeternaliter puniuntur. Jac. 5: agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis quae advenient vobis et cetera. Congregare ergo stultitia est, sed dispergere est prudentia, propter tria. Primo, quia dispersa, sunt semina quae multiplicata resurgunt. Secundo, quia vita aeterna acquiritur. De his duobus, Matth. 19: omnis qui reliquerit domum vel fratres (...) propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Tertio, quia non possunt amitti, eo quod in tuto loco sunt positae. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo et cetera. Secundo notatur largitas ibi: dedit. Invitant autem ad dandum tria: creator, creatura, et Scriptura. Creator, quia dedit caelum cum sideribus, terram cum bestiis et arboribus, corpus cum sensibus, animam cum viribus, filium cum tormentis, mundum cum elementis, spiritum sanctum cum donis. Dicit Augustinus: erubescat homo avarus esse, cum tantam largitatem experitur creatoris. Invitat creatura, quia omnis creatura dat seipsam, et quidquid habet. Sol dat se totum et lumen suum totum; terra similiter. Omnis ergo creatura invitat ad dandum. Invitat Scriptura, quae ex hoc tanta promittit. Matth. 7: date, et dabitur vobis. Tertio notatur fidelitas ibi: pauperibus: et fuit fidelitas dare pauperibus, propter tria. Primo, quia bona Ecclesiae sunt bona pauperum. Hieronymus: bona Ecclesiae bona pauperum sunt: quicquid praeter victum vel necessaria reservasti, sacrilegium commisisti. Secundo, quia hoc praecepit dominus, qui habet generale dominium in omnibus. Tertio, quia ab eis non expectatur ulla retributio. De quibus duobus, Luc. 14: cum facis prandium aut caenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque vicinos divites; ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; sed (...) voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Quarto nota ibi: justitia ejus manet in saeculum saeculi. Consistit autem justitia in tribus. Primo in rectae voluntatis conservatione propter se. Secundo in justorum susceptione. Augustinus: justitia est in miserendo miseris. Tertio in juris sui unicuique redditione. Isidorus: justitia est virtus jus suum unicuique tribuens. De primo patet quomodo primum b. Laurentius conservavit, quia nulla peccata potuerunt eum a rectitudine removere. De secundo patet, quia thesaurum Ecclesiae dedit pauperibus. De tertio patet, quia reddidit majoribus obedientiam, minoribus utilitatem, paribus aequalitatem. Quinto notatur perseverantia ibi: in saeculum saeculi. Et fuit laudabilis perseverantia ejus propter tria. Primo, quia fuit flagellis probata; secundo fide consummata; tertio, quia in igne fuit examinata: et ideo meruit pervenire ad vitam aeternam. Matth. 24: non qui inceperit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit et cetera.

[88705] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 58 Quasi cedrus exaltata sum in Libano etc., Eccli. 24. Per sex arbores quibus comparatur exaltatio b. virginis in ista epistola, intelligi possunt sex ordines beatorum. Cedrus significat Angelos propter naturae sublimitatem. Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei; idest Angeli non fuerunt sublimioris naturae Lucifero. Cypressus significat patriarchas et prophetas per odoris suavitatem: unde de uno dictum est Genes. 27: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit dominus. Palma significat apostolos, propter gloriosum de universo mundo triumphum. Palma etiam significat victoriam. Apoc. 6: et palmae in manibus eorum. Rosa significat martyres per effusionem sanguinis, qui habet colorem rubeum. Eccli. 39: et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificavi. Oliva significat confessores propter oleum. Psalm. 51: ego autem sicut oliva fructifera. Platanus significat virgines propter frigiditatem libidinis incendium extinguentem, crescit enim juxta aquas. In aqua frigiditas notatur: sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi suavitatis. Eccli. 24: quanto subtilius, tanto melius est, et magis odoriferum: et per hoc intelligitur humilitas. Balsamum autem quanto gravius et ponderosius, tanto melius; unde probatur in aqua: et si cito descendat ad fundum, habetur probatum: per hanc proprietatem potest intelligi gravitas morum. Haec autem duo dant odorem suavitatis. Est ergo sensus quod virgo est exaltata, sicut Angeli, patriarchae et prophetae, apostoli, martyres, confessores et virgines: et est liptote, qui pauca dicit, significatque magna. Fuit enim exaltata super choros Angelorum, et super omnes sanctos: nec mirum si est exaltata, sicut Angeli, patriarchae etc.: habuit enim meritum Angelorum angelice vivendo. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis. Idem: virginitas soror est Angelorum. Habuit etiam meritum prophetae, prophetando. Luc. 1: beatam me dicent omnes generationes: vidit enim spiritu prophetico, et prophetavit quod debebat beatificari ab omnibus gentibus, et quod omnes gentes debebant recipere filium Dei et suum. Habuit meritum apostolorum et Evangelistarum, docendo. Multa enim scripta sunt et praedicata, quae non potuerunt sancti nisi per revelationem ejus scire; sicut de ingressu Angeli in conceptione, et aliis pluribus. Habuit meritum martyris, mortem crucis cum filio patiendo. Lucae 2: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Habuit meritum confessorum, devote domino confitendo. Luc. 1: magnificat anima mea dominum. Habuit meritum virginum, inchoando virginitatem et conservando. Luc. 1: ingressus est Angelus Gabriel ad Mariam virginem. Et sicut habuit meritum omnium et amplius, ita congruum fuit ut super omnes ponatur hic sermo: quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens?

[88706] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 59 Aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae, Prov. 20. Possunt haec verba exponi de beato Bernardo: et commendatur hic ab utilitate praedicationis. Praedicavit autem tria principaliter: de Deo, de moribus et virtutibus, et de dulcedine contemplationis et devotionis. Haec tria notantur in his verbis. Primum, ibi, aurum; secundum ibi, multitudo gemmarum; tertium ibi, vas pretiosum labia scientiae. Aurum fuit omnibus os ejus de Deo loquendo; multitudo gemmarum de moribus et virtutibus loquendo; vas pretiosum, loquendo de dulcedine contemplationis et devotionis. Fuit ergo os ejus os aureum, os gemmeum et os pretiosum: quia per aurum intelligitur divinitas: ideo dicitur Cant. 5: caput illius aurum optimum. Gregorius: caput Christi est Deus et caput aureum: ergo aurum est divinitas. Quod per gemmas intelligantur virtutes, habetur Apoc. 21. Ibi Glossa per duodecim lapides intellexit duodecim virtutes. De tertio, Jerem. 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram. Patet quomodo vino dulcedinis inebriavit totum mundum. Fuerunt ergo labia ejus aurea, gemmea et pretiosa. Vel aurum fuit beatus Bernardus per voluntatis sanctitatem; multitudo gemmarum per morum honestatem et virtutum multiplicitatem; vas pretiosum per virginitatis puritatem. Haec tria cantantur de eo: beatus Bernardus quasi vas auri, ecce aurum, solidum, ecce pretiosum ornamentum, omnium lapidum pretiosorum, ecce multitudo gemmarum. Fuerunt autem in hoc novem gemmae, de quibus dicitur Eccli. 27: omnis lapis pretiosus operimentum, sardium, topazium et cetera. Lapides isti significant novem ordines Angelorum, quibus fuit dotatus beatus Bernardus: quia habuit in se virtutes et officia omnium ordinum Angelorum, sicut dicitur in libro ubi scribuntur acta ejus et cetera.

[88707] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 60 Ficum meam decorticavit, albi facti sunt rami ejus, Joel. 1. Possunt haec exponi de beato Bartholomaeo, et passione ipsius; circa quam notantur tria. Primo passus describitur ibi, ficum meam; secundo ejus passio exprimitur, ibi, decorticavit; tertio, ipsius praemium subjungitur, ibi, albi facti sunt rami ejus. Intelligitur b. Bartholomaeus per ficum propter tria, quae sunt in ficu: scilicet lignum, folia et fructus. In ligno intelligitur ejus cordis sanctitas; in foliis, locutionis veritas; in fructibus, actuum ejus suavitas. In ligno sunt tria: medulla, lignum et cortex. In medulla est candor; in ligno fortitudo; in cortice utriusque conservatio. Sic tria sunt necessaria ad cordis suavitatem; scilicet candor fidei, sive sapientiae, quo ad rationalem; fortitudo spei, quo ad irascibilem; conservatio, quae est in caritate, quo ad concupiscibilem. De primo, Sap. 7: candor est lucis aeternae, et speculum sine macula. De secundo, Isa. 30: in silentio et spe erit fortitudo vestra. De tertio, Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia? et cetera. Ergo in ligno notatur cordis sanctitas; in foliis vero locutionis utilitas. Sunt autem tria in foliis: scilicet lacteitas in humore, viriditas in colore, et asperitas in palpatione; et significant tria quae sunt necessaria in locutione: scilicet puritas, delectabilitas et utilitas. Puritas in veritate, delectabilitas in honestate, et utilitas in verborum bonitate. Lacteitas per candorem, scilicet puritatem; viriditas, quae est color delectabilis, propter delectabilitatem; asperitas significat utilitatem. Sicut enim blandus sermo est noxius, quia seducit; sic asper utilis, quia corrigit. Quod haec sint necessaria, patet. De primo, Prov. 15: purus sermo pulcherrimus et cetera. De secundo, Prov. 16: favus mellis verba composita. De tertio, Ephes. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat et cetera. Sic ergo notatur in foliis locutionis utilitas, in fructu autem notatur actionis sanctitas. Consideratur autem tria in fructu: intus rubicunditas, extra viriditas, in gustu vero suavitas; et significant haec tria quae necessaria sunt ad salutem. Oportet enim quod actio fiat in caritate, quae intelligitur in rubore: in medietate, ut non accedat ad extrema, ne fiat plus vel minus; hoc intelligitur in viriditate: est enim viriditas color medius: item ut fiat in humilitate, quae intelligitur in nigredine: item ut fiat cum hilaritate; quae intelligitur in gustus suavitate. Haec sunt necessaria in actione. De primo, 1 Corinth. 16: omnia vestra in caritate fiant. De secundo, Rom. 8: rationabile obsequium vestrum. Ne fiat scilicet plus vel minus. De tertio, Luc. 17: cum omnia bona feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus et cetera. Gregorius: qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, in ventum pulverem portat. De quarto, 2 Cor. 8: non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Haec omnia habuit beatus Bartholomaeus; et ideo congrue est significatus per ficum. Ergo passus describitur; sed in decoriatione passio exprimitur. Fuit enim ipse excoriatus propter tria. Primo, ut Deo tamquam verus agnus in holocaustum offerretur. Levit. 1: detractaque pelle hostiae, artus in frustra concident, et subjicient in altari ignem strue lignorum ante composita et cetera. Secundo, ut ab omni humore exsiccaretur; sic decoriatur arbor ut siccetur. De hac ficu Matth. 7: numquid colligunt de tribulis ficus? Item fuit excoriatus ut sicut serpens in aeternitate renovaretur. Matth. 10: estote prudentes ut serpentes. Prudentia serpentis est corium deponere, ut renovetur. Praemium subjungitur, ibi, albi facti sunt rami ejus. Rami animae, memoria, intelligentia et voluntas; rami vero corporis sensus corporis. Memoria dealbabitur per comprehensionem aeternitatis; intelligentia in cognitione omnis veritatis; voluntas in perfruitione omnis desiderabilis. Rami corporis, idest sensus, dealbabuntur, quia quilibet sanctus recipiet jucunditatem. Dealbari ergo potentias animae et sensus corporis, nihil aliud est quam glorificari in receptione albae stolae. Apocalyp. 8: laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine agni et cetera. Ad quam perducat et cetera.

[88708] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 61 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit, Job 28. Satis proprie conveniunt haec verba beato Augustino: et notantur hic duo. Primo secretorum perscrutatio; secundo eorum manifestatio. Primum, ibi, profunda quoque fluviorum scrutatus est; secundum, ibi, et abscondita produxit in lucem. Circa primum sciendum, quod beatus Augustinus scrutatus est profunda quatuor fluviorum. Scripturae, creaturae, culpae et gratiae. Scrutatus est autem profunda triplicis Scripturae: scilicet philosophorum, haereticorum, et sanctorum. Propter primum fuit philosophus, propter secundum fuit haereticus, propter tertium fuit Catholicus. De primo, Jerem. 2: quid tibi vis in via Assyriorum, ut bibas aquam fluminum? De secundo ibidem: quid tibi in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? De tertio, Ps. 92: elevaverunt flumina, domine, elevaverunt flumina vocem suam, idest Scripturae. Quod scrutatus sit ipse libros philosophorum, dicit ipse in Lib. Confess.: ubi dicit, quod ab utroque doctore didicit omnes libros et artes quas liberales vocant: quod libros haereticos, dicit ipse in eodem libro: quod Catholicos, testatur ibidem. Scrutatus est quoque profunda triplicis creaturae: spiritualis, corporalis et compositae, hoc est angelicae, humanae, corporeae. Primum patet in libro quem fecit de hierarchia angelica; secundum in libro de spiritu et anima; tertium in libro Gen. ad litteram. Sic patet quod scrutatus est profunda fluminis creaturae. Dicitur autem creatura fluvius, quia fluit semper de esse ad non esse per corruptionem, et de non esse ad esse per generationem. Apoc. 17: aquae multae, populi multi. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Scrutatus est etiam profunda tertii fluminis, idest culpae; et triplicis: scilicet originalis, actualis mortalis et venialis. De primo dicit in Lib. 1 Confes. de secundo, a secundo libro usque ad nonum. De tertio, in decimo libro. De his fluminibus dicitur in Psal. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Item scrutatus est profunda quarti fluminis, hoc est gratiae triplicis, scilicet praevenientis, subsequentis et perficientis: unde loquitur in libro de gratia de his omnibus. Similiter loquitur in Enchiridion de his fluminibus. Joan. 8: qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus aquae vivae: et sic commendatur hic a diligenti secretorum perscrutatione. Secundo commendatur ab absconditorum manifestatione, ibi, abscondita produxit in lucem, scilicet cognitionis: abscondita Trinitatis, caelestis civitatis et Scripturae veritatis. Primum patet in Lib. de Trinitate; secundum in libro de civitate Dei; tertium in expositione Isaiae, Joannis, canticorum et Genesis, et aliorum multorum. Multa quoque alia abscondita produxit in lucem cognitionis, sicut patet in libris multis quos fecit et cetera.

[88709] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 62 Justus de angustia liberatus est, Prov. 11: justus dicitur beatus Joannes Baptista propter tria. Primo propter omnium virtutum possessionem; secundo propter carnis mortificationem; tertio propter liberam malorum correptionem. His tribus modis sumitur justitia. De primo, Luc. 1: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. De secundo, Matth. 1: erat indutus de pilis camelorum. De tertio, Matth. 3: genimina viperarum et cetera. Marc. 6: Joannes arguebat Herodem. Fuit liberatus hodie a triplici angustia: scilicet carceris, corporis et saeculi. De primo, Marc. 6: decollavit eum in carcere et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. De secundo, Psal. 142: educ de custodia animam meam. Verbum potest esse beati Joannis Baptistae. Rom. 7: infelix ego homo. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? De tertio, 1 Joan. ult.: totus mundus in maligno positus est. Joan. 15: in mundo pressuram habebitis. Ps. 136: super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus. Impius fuit Herodes specialiter propter tria in decollatione ejus. Primo, quia innocentem et sanctum condemnavit. Marc. 6: sciens eum virum justum et sanctum, custodiebat eum, et multa audito eo faciebat, et libenter audiebat eum. Secundo, quia eum qui salutem suam procurabat, decapitavit. Ibidem: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Tertio, quia caput prophetae Dei donavit pro uno saltu. Marci 6: cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: pete a me quod vis et cetera. Fuit autem traditus Herodes in triplicem angustiam pro beato Joanne: in angustiam regni amissionis, incarcerationis et aeternae damnationis. Tradit enim Josephus quod parum post decollationem beati Joannis, exercitus regis Archelai eum regno privavit, et captum ligavit, et postmodum eum Deus aeternis tormentis damnavit: ideo malum est esse impium. Prov. 16: impium quoque ad diem malum. Sed pium est esse justum. Prov. 10: justitia vere liberabit a morte et cetera.

[88710] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 63 Egredietur virga de radice Jesse, Isa. 11.

[88711] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 64 Ego si exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum etc., Joan. 12. In his verbis duo notantur: scilicet modus patiendi, et utilitas ipsius passionis. Modus dicitur, ibi, si exaltatus fuero: utilitas, ibi, omnia traham ad me ipsum. Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Psal. 109: de torrente in via bibet, propterea exaltavit caput. Tertio, quia merito suae passionis exaltavit nos, cum essemus vilissimi et abjecti. Jerem. 2: quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Psal. 117: dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltavit me super Angelos. Psal. 8: elevata est magnificentia tua super caelos. Joan. 12: volo, pater, ut ubi sum ego, illic et minister meus sit. Quarto ut ostendatur quia quod vile est in conspectu hominum, exaltatum est in conspectu Dei; et e contra humile in conspectu hominum, exaltatum est in conspectu Dei. Quinto ut ostenderet modum exaltationis, quia per humilitatem: unde humiliavit se, formam servi accipiens. Luc. 14: qui se humiliat, exaltabitur. Sequitur: omnia traham ad meipsum. Attractio naturaliter fit sex modis. Primo per quamdam assimilationem, sicut faciunt aucupes: ita Christus suscepit formam hominis ut ad se traheret. Rom. 8: Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis. Homo enim erat in regione dissimilitudinis: unde dixit ironice Gen. 3: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Secundo per quamdam concavitatem, sicut spongia aquam. Concavitas Christi ejus humanitas fuit. Matth. 15: venite ad me omnes: et statim subjungit: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Bernardus: omnino currimus post te, domine, propter mansuetudinem tuam. Tertio per colligationem: dominus attraxit nos miserabilibus funibus. Oseae 9: in funiculis Adam traham te. Quarto per dulcem allectionem. Joan. 6: verba vitae aeternae habes: et idem: nunquam sic locutus est homo. Augustinus in Lib. Confess. vulnerasti cor meum verbo tuo, et amavi te. Quinto per repromissiones. Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae fulgebunt in perpetuas aeternitates. Matth. 20: ite et vos in vineam meam: et quod justum fuerit dabo vobis. Sexto propter naturalem appetitionem, sicut ignis extendit se sursum, terra vero deorsum: unde quia centrum est sursum, nunquam potest quiescere deorsum. Unde Joan. 18: in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Augustinus in Lib. Conf.: suspensus eram ad te et cetera. Gregorius: cum omnia sint facta ad quaerendum Deum, nihil humanae menti sufficit quod non sit Deus. Augustinus: tantae siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum, praeter summum, possit sufficere. Unde ex ipso verbo ipse probat peccatores non esse: cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum, idest peccatores: et non fuerunt tracti: ergo peccatores nihil sunt. Homo dicitur omnia, quia est finis omnium, quia ultimo factus, quia propter eum facta sunt omnia: Psal. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus: vel quia est capax omnium, vel quia habet participationem cum omnibus, sicut dicit Gregorius super illo verbo, praedicate Evangelium omni creaturae. Rogemus ergo dominum.

[88712] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 65 Vidit Jesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine etc., Matth. 9. In isto Evangelio tria notantur. Primo magna domini nostri Jesu Christi benignitas; secundo beati Matthaei sanctitas; tertio magna Pharisaeorum caecitas. Magna Dei benignitas notatur in quinque. Primo in Matthaei sanctificatione; secundo in ejus ad apostolatum vocatione; tertio in familiari cum eo et cum aliis publicanis comestione; quarto in Pharisaeorum peccatorum confutatione; quinto in ipsius misericordiae commendatione. Magna enim benignitas fuit quod tam magnum peccatorem justificavit vel sanctificavit, quod ad apostolatum vocavit, quod cum eo tam familiariter manducavit; quod Pharisaeos qui peccatores contemnebant, confutavit; quod tantum divinam misericordiam commendavit. Primum ibi: vidit. Deus eum vidit quadruplici oculo: scilicet gratiam infundendo. Eccli. 11: est homo marcidus, egens recuperatione: et post: oculis Dei respexit illum in bono: quod totum satis bene exponitur de beati Matthaei vocatione. Secundum ibi: vocavit eum. Isa. 41: vocavi te, et non cognovisti etc., hoc est, non cognoscebas, cum esses magnus peccator, et vocavi te ad apostolatum. Tertium ibi: et factum est cum discumberet in domo. Quartum ibi: non est opus valentibus medico, sed male habentibus; quasi dicat, vos non me indigetis, quia vos sanos reputatis. Quintum ibi: euntes discite quid est: quia misericordiam volo, et non sacrificium. Sanctitas Matthaei notatur similiter in quinque. Primo in omnium desertione; secundo, in veloci obedientia; tertio in Christi imitatione; quarto in hospitalitatis exhibitione; quinto in omnium peccatorum suorum manifestatione. Primum ibi: relictis omnibus. Secundum ibi: surgens: statim enim domino praecipienti obedivit. Psal. 17: in auditu auris obedivit mihi. Tertium ibi: secutus est eum imitando. Ephes. 5: imitatores Dei estote. Hoc est totum bonum hominis, sicut dicit Augustinus, ut imitetur Christum, ut fugiat quae ipse contempsit, et eligat quae ipse elegit. Quartum ibi: fecit ei convivium magnum: Heb. 11: hospitalitatis nolite oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt Deo, Angelis hospitio receptis: quanto magis recepto ipso domino? Quintum ibi: publicanus Matthaeus nomine. Cum enim fuerit binomius, voluit se vocare illo nomine quo magis erat notus, ut sic magis cognosceretur peccatum suum. Alii autem Evangelistae vocaverunt eum nomine suo. Pharisaeorum caecitas notatur in quinque. Primo, quia peccata sua gravia non videbant. Secundo, quia aliorum minus gravia judicabant: habebant enim in corde suo superbiam, quae est maximum peccatorum omnium; et invidiam vel avaritiam vel luxuriam, quae sunt minora, contemnebant. Matth. 7: hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui et cetera. Tertio, quia quem laudare debebant, vituperabant. Laudandus est quis de misericordia et benignitate corporali: haec reprehendebant. Prov. 22: novit justus, idest Christus, animas jumentorum suorum, scilicet per praedestinationem: viscera autem impiorum, idest Pharisaeorum hypocritarum crudelia. Quarto, quia unde debebant gaudere, invidebant. Invidebant Deum misericordem. Psal. 88: misericordias domini in aeternum cantabo. Quinto, quia unde debebant illuminari, excaecabantur: quoniam de Dei misericordia detrectabant. Eccl. 36: ostende nobis lucem miserationum tuarum. Haec fiebant ibi: et mirabantur Pharisaei, dicentes: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Pharisaeorum caecitas est fugienda, Matthaei sanctitas imitanda, et Dei benignitas diligenda et laudanda et cetera. Rogemus.

[88713] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 66 In omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos, Prov. 15. In his verbis notantur tria. Primo Dei providentia; secundo ejus bonitas; tertio ipsius justitia. Primum ibi, in omni loco; secundum ibi: bonos; tertium ibi, et malos. Circa primum sciendum, quod in triplici loco contemplatur dominus, secundum quod in triplici loco contingit esse rationabilem creaturam: in loco luminoso, in loco tenebroso, et in loco luminoso et tenebroso. Locus luminosus est caelum Empyreum, ubi est lumen sine tenebris; locus tenebrosus est Infernus, ubi sunt tenebrae sine lumine; locus luminosus et tenebrosus est iste mundus, ubi est lumen et tenebrae. Primus locus intrinsecus, secundus extrinsecus, tertius medius. In primo contemplatur tantum bonos, in secundo tantum malos, in tertio bonos et malos. De primo Gen. 2: fons egreditur de loco voluptatis. De secundo, Lucae 17: ne ipsi veniant in locum tormentorum. Deuter. 32: invenit eum in terra deserta, et in loco horroris et vastae solitudinis. De tertio, Job 24: Deus dedit ei locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Propter hoc enim ponitur homo in mundo isto, ut agat poenitentiam. Jud. 2: ascendit Angelus domini de Galgala in locum flentium. Est autem timenda visio Dei maxime ex tribus. Primo, quia judicat; secundo, quia videt tenebrosa; tertio, quia nemo se potest a visione ejus abscondere. Abscondita, quia nullus potest post parietes latere; occulta videt, quia omnes cogitationes cordis. De his omnibus Eccli. 34: oculi ejus multo lucidiores sole. Sic ergo hic notatur Dei providentia. In hoc quod addit bonos, significat, ad bonum. Videt autem eos primo ut ab omni malo eripiat; secundo ut orationes eorum exaudiat; tertio ut misericordiam exhibeat; quarto ut bonum gratiae conferat; quinto ut in omnibus protegat; sexto ut bonum gloriae tribuat. De primo, Psal. 32: oculi domini super metuentes eum. De secundo, Psal. 33: oculi domini super justos, et aures ejus in preces eorum. De tertio, Jer. 24: et ponam super eos oculos meos ad planctum. De quarto, Eccli. 11: oculus domini respexit illum, idest in bonum. De quinto, Psal. 32: oculi domini super timentes eum: et sequitur: in eis qui sperant super misericordia ejus. De sexto, Isa. 49: glorificatus est in oculis domini. Videt ergo bonos ex sua bonitate; videt autem malos ex sua justitia. Videt autem eos quatuor modis. Primo, eorum opera considerando; secundo, super malis eorum indignando; tertio, condemnando; quarto eis non parcendo; quinto, poenam velociter inferendo. De primo, Eccli. 9: opera omnis carnis, idest carnalium, coram illo; et non est quicquam absconditum ab oculis ejus de secundo Isa. 59: et vidit dominus, et malum apparuit in oculis ejus. De tertio, Amos 9: oculi domini super regnum peccatoris, ut conterat illud. De quarto Ezech. 16: non pepercit super te oculus. Videt ergo malum ex justitia. Isti sunt duo oculi: bonitas, qua respicit. Bonos; et justitia, qua videt malos. In istis ergo notatur Dei providentia, et ejus bonitas, et ipsius justitia. Providentia reverenda, bonitas diligenda, justitia metuenda.

[88714] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 67 Angeli eorum semper vident faciem patris mei, Matth. 18. In his verbis notantur tria de Angelis. Primo Angelorum benignitas; secundo sanctorum Angelorum jucunditas; tertio jucunditatis aeternitas. Primum ibi, Angeli eorum; secundum ibi: faciem patris; tertium ibi: semper. Magna benignitas Angelorum notatur in hoc quod dicuntur nostri; et bene nostri: quia quam cito anima creatur, datur ei Angelus: quia sine dubio maximum est tam nobilem creaturam servire homini peccatori et ingrato frequenter. Servire autem dicuntur nobis tripliciter: scilicet purgando, illuminando et perficiendo. Istae enim tres operationes conveniunt omnibus hierarchiis, sicut dicit Dionysius. Primum pertinet ad mali remotionem; secundum ad intellectus illuminationem; tertium ad affectus perfectionem. Primo enim a malis purgamur, in intellectu illuminamur, in affectu perficimur. Purgamur per remotionem pravitatis et dissimilitudinis; illuminamur per susceptionem divini luminis; perficimur per inflammationem divini amoris. De primo Dionysius: oportet purgandos puros effici, et ab omni liberari dissimilitudinis effusione. De secundo ibidem: oportet illuminandos impleri divino lumine, et ad contemplandam placidissimam virtutem castissimis mentis oculis reducendos. De tertio, ibidem: oportet instaurandos participes fieri sacramentorum perfectivae scientiae. Et quia nobis haec faciunt, dicuntur Angeli nostri: quia faciunt nobis octo servitia. Sic ergo notatur eorum benignitas. Beatitudinis eorum jucunditas notatur, ibi, faciem patris mei. Facies quippe ejus est admirabilis, delectabilis, amabilis et desiderabilis. Admirabilis propter majestatis infinitatem; delectabilis propter gratiarum multiplicitatem; amabilis propter ineffabilis pulchritudinis claritatem; desiderabilis propter gloriae aeternitatem. De primis duobus, Esther 9: valde es admirabilis, domine, et facies tua plena gratiarum. Augustinus: tanta est jucunditas divini aspectus, ut nunquam videri possit sine amore. De secundo, 1 Petr. 1: in quem desiderant Angeli prospicere. Satis jucundum est videre faciem tam admirabilem, tam delectabilem. Tertio notatur beatitudinis aeternitas, ibi, semper: et importat tria: quod sine intermissione, sine fine, et tota jucunditas eorum erit simul. Ergo sancti Angeli, etsi ad exteriora officia admittantur, ab intimis contemplationibus nunquam recedunt. Boetius: aeternitas est vitae possessio tota simul. Ad quam aeternitatem perducat nos et cetera.

[88715] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 68 Justum deduxit dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, Sap. 11. In his verbis notantur duo. Primo sanctorum meritum, ibi, justum deduxit. Secundo praemium sanctorum, ibi, ostendit illi regnum. Circa meritum notantur tria. Primo causa a qua est meritum; secundo in qua est meritum; tertio secundum quam est meritum. Causa efficiens meriti est Deus; causa in qua est meritum, est justum; causa secundum quam est meritum, est via recta. Haec est formalis. Primum, ibi, dominus; secundum, ibi, justum; tertium, ibi, per vias rectas. Est autem dominus causa efficiens meriti quatuor modis. Primo, faciendo idoneum ad merendum; secundo, movendo ad volendum; tertio, juvando ad faciendum; quarto, conservando ad perseverandum. Primum, facit per gratiam praevenientem; secundum, per gratiam subsequentem; tertium, per gratiam proficientem; quartum, per gratiam consummantem. De primo, 1 Cor. 4: Deus est qui operatur in nobis. De quarto, Phil. 1: qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet usque in diem Christi Jesu et cetera. De his, 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me vacua non fuit. Circa secundum sciendum, quod justus dicitur multipliciter, secundum quod justitia dicitur multipliciter. Justitia enim dicitur innocentia. Glossa super illud Exod. 13: occidit dominus omne primogenitum: mors primogenitorum est amissio justitiae naturalis, qua sibi homines sociales sunt. Secundo dicitur justitia humilitas. Matth. 3: sic decet nos implere omnem justitiam: Glossa, idest humilitatem. Tertio dicitur justitia bona voluntas. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis conservata propter se. Quarto justitia dicitur misericordia. Augustinus: justitia est in miserendo miseris. Quinto justitia dicitur jus reddens unicuique quod suum est. Isidorus: justitia est virtus, qua redditur unicuique quod suum est. Sexto justitia dicitur gratia justificans. Rom. 5: justificati gratis per gratiam ipsius. Septimo justitia dicitur omnis bonitas. Heb. 1: dilexisti justitiam: Glossa idest omnem bonitatem. Octavo dicitur justitia perseverantia in bono opere: unde in definitione: justitia est constans et perpetua voluntas animi. Justus ergo dicitur qui servat innocentiam, qui habet gratiam justificantem, rectam voluntatem, humilitatem et misericordiam; qui reddit unicuique quod suum est; qui habet omnem bonitatem et perseverantiam in bonitate. Sequitur: per vias rectas. Rectae sunt illae per quas recte itur ad vitam aeternam. Illae autem sunt quinque. Primo caritas. 1 Cor. 13: adhuc excellentiorem vobis viam demonstro. Secundo paupertas. Matth. 5: beati pauperes spiritu. Tertio, tribulationum tolerantia. Act. 13: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Quarto, obedientia. Gregorius super illud Matth. 2: per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Per aliam viam redire monemur; ut qui propter inobedientiam a Paradiso cecidimus, per obedientiam revertamur. Quinto veritas. Anselmus: veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Psal. 24: universae viae domini misericordia et veritas. Sic ergo in praemissis notatur sanctorum meritum; in sequentibus praemium ostenditur, ibi, ostendit illi regnum Dei. Regnum Dei dicitur civitas caelestis, sive beatitudo aeterna, quae dicitur proprie regnum Dei: ad quod nos perducat et cetera.

[88716] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 69 Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, Gal. 6. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos, Matth. 11.

[88717] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 70 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae, Isa. 46. Possunt haec verba exponi de beato Dionysio: et notantur hic tria ad ejus commendationem. Primo ejus dignitas; secundo sapientiae ipsius claritas; tertio contemplationis sublimitas. Primum, ibi, vocans. Magna dignitas est vocari a rege caeli, a dominatore Angelorum, a domino omnium. Secundum, ibi, ab oriente. Tertium, ibi, avem. Circa primum sciendum, quod dominus vocavit b. Dionysium quadrupliciter. Primo ad sanctitatem, radiis virtutum eum illuminando; secundo, ad praedicationis effectum, eum in episcopali dignitate sublimando: tertio, a Graecia in Franciam deducendo, et eam per ipsum illuminando; quarto, de mundo ad caelum cum gloria martyrii coronando. De primo, actuum 17: in quibus et Dionysius Areopagita credidit. De aliis tribus in legenda sua. In hoc ergo quod dicitur, vocans, notatur ejus dignitas. Ab oriente, sapientiae claritas: et exponitur tribus modis. Primo ad litteram: ab oriente enim venit in occidentem, ut tamquam verus sol partes occiduas illuminaret. Secundo, ab oriente, idest ab Athenis. Oriens enim est principium luminis, cum ab eo veniat omne lumen; et Athenis principium et caput erat tunc omnis philosophiae et sapientiae. Tertio, ab oriente, idest sapientis claritate: habuit enim multiplicem sapientiam, cum philosophus fuerit. Contemplationis ejus sublimitas notatur, ibi, avem: volavit enim tamquam avis, altissima contemplando. Volavit autem tripliciter in caelum: in caelum humanae naturae, in caelum angelicae naturae, in caelum sanctissimae Trinitatis. In primo caelo vidit subcaelestem hierarchiam; in secundo vidit caelestem hierarchiam et cetera.

[88718] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 71 Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos, Luc. 10. In his verbis tria notantur. Primo datur sanctis confidentia; secundo subjungitur eorum innocentia; tertio subditur iniquorum malitia. Primum notatur, ibi, ecce ego mitto vos: qui sum bonus, ut velim defendere; sum sapiens, ut sciam protegere; sum omnipotens, ut possim eripere. Cum ego, inquam, sic bonus, sic sapiens, sic potens mittam vos, debetis in omnibus confidere. De primo, Joan. 10: ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, scilicet defendendis. De secundo, Joan. 18: cum essem cum eis, servabam eos. De tertio, Isa. 40: in brachio suo protegit agnos, idest in potentia sua defendit eos. In brachio enim intelligitur fortitudo. Secundum vero ibi, sicut agnos. Agni dicuntur sancti propter tria. Primo propter innocentiam; secundo propter simplicitatem; tertio propter mansuetudinem. Sic sancti sunt innocentes malum non faciendo; sunt simplices, intentionem suam ad Deum dirigendo, mansueti, mala illata sine animi amaritudine sustinendo. De primo, 2 Cor. 6: nemini dantes ullam offensionem. 2 Petr. 3: satagite immaculati inveniri. De secundo, Matth. 10: estote simplices sicut columbae. De tertio, Jer. 1: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et cetera. Iniquorum malitia notatur, ibi, inter lupos: et dicuntur mali lupi propter tria. Primo, propter nequitiam; secundo, propter invidiam; tertio, propter saevitiam. Lupus est animal rapax; ideo significat in malis nocendi nequitiam: habet visum corruptivum, quia aufert homini vocem, si primo eum videat quin videatur ab eo; ideo significat invidiam: est animal crudele, ideo significat malorum saevitiam. De nocendi nequitia, Jer. 5: lupus ad vesperam vastavit eos. De invidia, Genes. 17: fera pessima devoravit filium meum Joseph, idest invidia. De tertio, Sophon. 3: judices ejus lupi vespere non derelinquebant in mane et cetera. Beatus iste sanctus, sicut agnus innocens; similiter mansuetus in medio iniquorum cum dicta protectione, sapientia et bonitate custoditus, reductus est ad ovile vitae aeternae: ad quam nos perducat et cetera.

[88719] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 72 Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum, et firmabitur in illo, Eccli. 15. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

[88720] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 73 Vos non estis de hoc mundo; sed ego elegi vos de mundo: propterea odit vos mundus, Joan. 15. In his verbis notantur tria. Primo, sanctorum dignitas; secundo, Christi benignitas; tertio, mundi malignitas. Primum ibi, vos non estis de hoc mundo. Magna est dignitas sanctorum, quod non sunt cives hujus saeculi nequam, sed sunt cives caeli. Eph. 2: estis cives sanctorum. Dicuntur autem sancti non esse de mundo, propter tria. Primo, quia mundum, et omnia quae ejus sunt, despiciunt; secundo, quia mundus eos persequitur: tertio, quia non secundum morem mundi vivunt. De primo, Matth. 2: ecce nos reliquimus omnia. 1 Joan. 2: nolite diligere mundum. Philip. 4: omnia arbitratus sum ut stercora. De secundo, Joan. 15: si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret: quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Item non vivunt secundum mores mundi. Mores mundi sunt gaudere, deliciis affluere; mores vero sanctorum sunt tristari flere et affligi. Joan. 16: mundus gaudebit: vos autem contristabimini. Item dicit apostolus: nostra conversatio in caelis est, et non in mundo. Benignitas Christi notatur in secunda clausula, ibi, ego elegi vos de mundo. Primo elegit tam viles servos quam eligeretur. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos et cetera. Elegit autem dominus sanctos de mundo propter tria. Primo propter ipsius mundi malignitatem; secundo, propter poenarum, quae in eo sunt, multiplicitatem; tertio, propter pereundi necessitatem. De primo, Joan. 5: totus mundus in maligno positus est. De secundo, Gregorius. Contemnendus est hic mundus, etiam si rebus prosperis animam demulcet: nunc autem quia tot calamitatibus premit, quid aliud nisi ut contemnatur clamat? De tertio, 1 Joan. 2: et mundus transit et concupiscentia ejus. Mundi malignitas notatur in tertia clausula, ibi, propterea odit vos mundus: et apparet magna iniquitas, qua mundus odit sanctos, maxime propter tria. Primo, quia ab ipsis mundus illuminatur; secundo, quia per ipsos a periculis liberatur; tertio, quia per ipsos salvatur. De primo, Matth. 5: vos estis lux mundi. Philip. 3: vos estis testes lucis in mundo. De secundo, Genes. 19: si invenero ibi justos, parcam eis et cetera. Unde sequitur quod sancti sunt causa quod mundus non perit. Item mundus per sanctos salvatur: unde uni ex eis dictum est, Gen. 41: vocavit nomen ejus salvatorem mundi: et Isa. 19: mittet eis salvatorem et cetera. Patet quod sanctis istis conveniant verba ista. Ipsi non fuerunt de mundo, sed electi a Deo; ideo mundus odivit eos et occidit: et propter hoc venerunt ad vitam aeternam: ad quam et cetera. De eodem: propter te mortificamur tota die.

[88721] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 74 Videns Jesus turbas, ascendit in montem, Matth. 5. In his verbis duo notantur: scilicet Dei benignitas, et ipsius majestas: videns Jesus turbas: quas Deus vidit diversis temporibus oculis suae bonitatis. Prima fuit turba Angelorum, quam vidit in initio temporis, eos in beatitudine confirmando. Gen. 1: vidit Deus lucem, quod esset bona, idest angelicam naturam, dicit Augustinus. Secunda patriarcharum, quam vidit, eos fide illuminando. Oseae 9: in cacumine ejus vidit patres eorum, idest in sublimitate sanctitatis. Tertia, turba prophetarum, quam vidit, prophetali radio illuminando. Jer. 1: priusquam te formarem in utero, novi te. Quarta, turba apostolorum, quam vidit, eos ad praedicationis officium mittendo. Matth. 4: vidit duos fratres, et ait illis: venite post me; faciam vos fieri piscatores hominum. Quinta, turba martyrum, quam vidit, eos in passione consolando. Psal. 33: oculi domini super justos. Sexta, turba confessorum, quam vidit, eos luce scientiae illuminando. Psal. 32: oculi domini super timentes eum. Septima, turba virginum, quam vidit, sibi inseparabiliter copulando. Apoc. 14: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: et post: hi sequuntur agnum quocumque ierit. Istae sunt septem turbae, de quibus dicitur in Evangelio. Primae turbae convenit prima beatitudo, scilicet: beati pauperes spiritu idest Angeli humiles, qui pauperes extiterunt superbia, qua dives et plenus fuit Lucifer cum suis sequacibus. Secunda, patriarchis, qui fuerunt mites, qui tot minis lacessiti mansuetudinem servabant; et ideo data est eis terra promissionis. Tertia, prophetis, qui propter mala quae videbant, fletibus vacabant. Quarta apostolis, qui tantam habuerunt famem justitiae, quod ut satiari possent, eam per totum mundum quaerebant. Quinta, scilicet misericordia, martyribus; qui ita fuerunt pleni misericordia ut eam suis persecutoribus impenderint. Sexta virginibus, qui munditiam corpore et mente servabant. Septima confessoribus, qui ut pacifice possent vivere, ab omni inquietudine se segregabant. In visione ergo turbarum apparet ejus bonitas; sed in montis ascensione apparet ejus majestas. Ascendit, inquam, in montem: ascendit in triplicem montem. Primus mons, patris divinitas; secundus, matris virginitas; tertius, caeli sublimitas. De primo, Psal. 57: mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Dominus enim inhabitat inaccessibilem lucem aeternitatis. 1 Timoth. 1: lucem inhabitat inaccessibilem. De secundo, Dan. 4: lapis abscissus est de monte sine manibus: quia natus est Christus de virgine sine opere humano. De tertio, Psal. 23: quis ascendet in montem domini? Primum montem ascendit ab aeterno in sua a patre generatione; secundum in incarnatione; tertium in ascensione. De primo, Matth. ult.: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum: hoc est, ascendisse me ab aeterno, modo apparet. De secundo, Isa. 19: ascendit dominus super nubem levem et cetera. De tertio, Ephes. 3. In prima ascensione apparet aeternitas, in secunda ejus humanitas, in tertia ejus gloria. In prima, est adorandus; in secunda, amandus; in tertia, desiderandus et cetera.

[88722] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 75 Scidi pallium meum, evulsi capillos et barbam, et sedi moerens, Esth. 9. Haec verba possunt exponi de beato Martino: et notantur hic tria, quae fecit in triplici statu: scilicet in statu militis, in statu monachi, et in statu episcopi fuit enim miles, monachus et episcopus. Miles pallium scidit ad litteram, et pauperi nudo dedit. Isai. 4: cum videris nudum, operi eum. Monachus capillos evulsit, idest temporalia reliquit, quae per capillos designantur. Episcopus moerens sedit, quia ad episcopum pertinet peccata subditorum flere. Jerem. 2: quis dabit capiti meo aquam (...) ut lugeam peccata populi mei? Moraliter in verbis istis notantur tria necessaria poenitenti: scilicet contritio, confessio et carnis maceratio. Primum ibi, moerens. Est enim contritio dolor de peccatis. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo et cetera. Secundum ibi, evulsi capillos et barbam, idest peccata mentis et carnis, scilicet carnalia et spiritualia, quae radenda sunt novacula confessionis. Ezech. 5: sume tibi gladium acutum radens pilum et cetera. Carnis maceratio pertinet ad satisfactionem. Nota ibi, scidi pallium. Per pallium intelligitur corpus, Cant. 5: tulerunt pallium meum, idest corpus: vox est Martini et cetera.

[88723] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 76 Mulier diligens, corona est viro suo, Prov. 12. Haec verba possunt exponi de beata Caecilia; et notantur hic tria de ea. Primo ipsius natura exprimitur; secundo virtus subjungitur; tertio virginitatis praemium exprimitur. Primum, ibi, mulier; secundum, ibi, diligens; tertium, ibi, corona est viro suo. Circa primum sciendum, quod beata Caecilia fuit mulier speciosa, gratiosa et gloriosa. Speciosa propter tria. Primo propter virginitatis candorem; secundo propter martyrii ruborem; tertio propter corporis decorem. Fuit ergo virgo, martyr et pulchra. De primis duobus Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea. De tertio in legenda sua. Gratiosa fuit in tribus: Deo per humilitatem, Angelis per puritatem, et hominibus per benignitatem. De primo, 1 Petr. 1: humilibus dat gratiam. Gloriosa fuit propter tria in rationabili: propter aureolam praedicationis, in irascibili propter aureolam martyrii, in concupiscibili propter aureolam virginitatis. Fuit enim praedicatrix, martyr et virgo. Patent haec in legenda sua. Circa secundum sciendum, quod fuit diligens in quinque. Primo in carnis maceratione; secundo in Dei dilectione; tertio in devota oratione; quarto in eleemosynarum elargitione; quinto in aliorum conversione. De primo: Cilicio Caecilia carnem domabat. De secundo: cantantibus organis Caecilia soli Deo decantabat. De tertio: non diebus nec noctibus a collocutione Dei et oratione cessabat. De quarto, in legenda de pauperibus quos misit ad Urbanum. De quinto, patet in conversione viri confratris: unde sequitur: corona est viro suo in vita aeterna; fuit viro suo moraliter.

[88724] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 77 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem etc., Cant. 8. Satis patet quomodo haec verba conveniunt beato Clementi. Tanta enim fuit in eo caritas quod omnes aquae maris non potuerunt eam extinguere. Notantur autem hic tria circa passionem ejus. Primo ejus passionis acerbitas; secundo perseverantiae constantia; tertio ipsius caritas. Primum, ibi, aquae multae, idest marinae, quod est omnium aquarum congregatio, in quo fuit submersus beatus Clemens. Secundum, ibi, non potuerunt extinguere. Nulla enim tribulatio eum potuit ab amore Christi separare. Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio et cetera. Tertium, ibi, caritatem. Sunt enim quatuor actus caritatis specialiter, qui fuerunt in beato Clemente. Primus actus est unire diligentem cum dilecto, idest hominem cum Deo. Secundus vivificare: et de his duobus Augustinus (alius auctor) in Lib. de spiritu et anima: quid est caritas, nisi vita copulans diligentem cum dilecto? Tertius diligere. Dionysius: amorem, inquit, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive naturalem dicimus quamdam unitivam virtutem superiora moventem ad inferiora in providentiam aequiformem, in socialem vicissitudinem, novissimam substantiam ad meliorum et superpositorum conversionem. Quartus actus caritatis est desiderare praesentiam dilecti continuam. Augustinus in Lib. de moribus: caritas est rectissima animae nostrae conversio, qua nos jungimur Deo. Cant. 2: nuntiate dilecto, quia amore langueo et cetera.

[88725] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 78 Sapiens mulier aedificat domum suam, Prov. 14. Haec verba possunt exponi de beata Catharina: et notantur hic duo. Primum ejus sapientia; secundum utilitas. Primum ibi: sapiens mulier; secundum ibi: aedificat domum suam. Circa primum sciendum, quod beata Catharina significatur per tres mulieres sapientes, de quibus invenitur in textu. Prima mulier sapiens Abigail. 1 Reg. 25: erat autem mulier sapiens et speciosa. Secunda mulier Thecuitis. 2 Reg. 14: misit, et tulit inde mulierem sapientem. Tertia mulier Debora. Judicum 5: et clamavit mulier sapiens et cetera. Prima mulier fuit sapiens in Ethica: miro enim modo philosophata est de moribus, sicut patet ibidem. Malitia, inquit, non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. Secunda mulier sapiens fuit in physica, quia locuta est de naturis rerum. Omnes, inquit, morimur, et quasi aquae dilabimur in terram quae non revertuntur. Tertia mulier fuit sapiens in logica: est enim logica rationalis scientia, inquirens verum. Ipsa rationabiliter loquendo respondebat veritatem. Haec est quae dicit: nonne ego sum quae impendo veritatem? et cetera. Et in ista triplici sapientia fuit sapiens b. Catharina, sicut in legenda sua dicitur. Prima mulier liberavit Nabal per suam sapientiam, secunda Absalon, tertia civitatem. B. Catharina sua sapientia liberavit philosophos a damnatione perpetua ad Christi fidem convertendo; liberavit fideles in fide Christi confirmando; liberavit Ecclesiam a confusione, regem et philosophos convertendo. Per Nabal, qui interpretatur stultus, significantur illi quorum sapientiam stultam fecit Deus. 1 Corinth. 1: nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Per Absalon fideles interpretantur: est enim patris luctus vel amaritudo: Christus autem pro fidelibus flevit et passiones et amaritudines sustinuit. 2 Pet. 2: Christus passus est pro nobis et cetera. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae et cetera. Civitas vero figurat Ecclesiam. Psal. 121: Jerusalem, quae aedificatur ut civitas. Fuit ergo sapiens mulier, scilicet quia utilitas sapientiae ejus aedificavit Ecclesiam tripliciter. Primo, lapides in ejus aedificio construendo; secundo, constructos confirmando; tertio, destructori resistendo. Primum patet in philosophis, quos in aedificationem Ecclesiae collocavit; secundum patet in fidelibus, quos verbis et exemplis confirmavit. Tertium in rege, quem confutavit. Et propter istas sapientias habuit quinque alias sapientias, quae sunt sapientiae sanctorum. Prima est Deum timere. Secunda, a malo recedere. De his duobus Job 28: ecce timor domini, ipse est sapientia, ecce primum: et recedere a malo intelligentia, ecce secundum. Tertia sapientia sanctorum est bona agere. Quarta, mala pati. Quinta, in his perseverare. Augustinus: sapientia sanctorum est bona agere, et pati mala, et in his perseverare. In istis sapientiis studere debemus et cetera.

[88726] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 79 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum, Matth. 4. Tria docent nos hic isti apostoli exemplo suo. Primum continuo Deo obedire; secundum retia relinquere; tertium post ipsum ire. Primum ibi, continuo; secundum ibi, relictis retibus; tertium ibi, secuti sunt eum. Circa primum nota, quod propter quatuor maxime debemus continuo Deo obedire. Primo, quia continuo desinimus; secundo, quia continuo veniet inobedientibus ira illius; tertio, quia continuo datur obedientibus praemium; quarto, quia continuo sibi irrationales creaturae obediunt. De primo, Sapien. 2: et nos nati continuo desinimus esse. De secundo, Eccli. 5: subito veniet ira illius. De tertio, Isa. 60: ego sum, subito faciam illud: loquitur de praemio sanctorum. De quarto, Matth. 20: arefacta est continuo ficulnea, ex quo praecepit ei dominus. Circa secundum nota, quod quadruplex est rete quod est cavendum. Primum sunt divitiae saeculares. Job 18: misit in rete pedes suos. Secundum mala mulier. Habac. 1: congregavit in rete suum. Bernardus de sorore sua dixit, quod erat rete Diaboli. Tertium, adulator amicus proditor. Prover. 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus. Quartum ultio divina. Oseae 8: expandi super eos rete meum. Circa tertium nota, quod dominus promittit quatuor sequentibus se. Primo vitae claritatem. Joan. 8: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Secundo judiciariam potestatem. Matth. 19: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Tertio thesaurum caelestem. Ibidem: veni, sequere me, et habebis thesaurum in caelis. Quarto loci amoenitatem. Joan. 11: si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Primum, est praemium rationalis; secundum, irascibilis; tertium, concupiscibilis; quartum, corporis: ad quod perducat nos Deus et cetera.

[88727] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 80 Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus, Cant. 8. In his verbis tria notantur ad laudem beati Andreae, cujus verba haec possunt esse. Primo patiendi voluntas, ibi, ascendam; secundo passionis qualitas, ibi, in palmam; tertio passionis utilitas, ibi, et apprehendam fructus ejus. Circa primum nota, quod octo sunt gradus ascendendi in palmam, idest in crucem. Primus gradus, persecutoris aggressus. Secundus, devota martyrii processio: de his duobus in vita sua. Tertius, devota de cruce praedicatio. In legenda ibi: o si scires virtutem crucis et cetera. Quartus, carceris toleratio, ibi, jussit eum in carcerem detrudi. Quintus, populorum eum liberare volentium prohibitio, ibi, nolite sanctum. Sextus funium procellatio, ibi, jussit eum funibus caedi. Septimus devota ut pati mereretur oratio, ibi, o beata crux. Ezech. 40: et septem graduum erat ascensus ejus. Circa passionem notandum, quod passus est desideranter, ibi, jam concupiscenti animo praeparata: confidenter, ibi, securus: laetanter, ibi, gaudens venio ad te: constanter, quia nunquam a praedicatione cessabat: longanimiter, ibi, biduo: gratanter, gratias agendo: perseveranter, quia nunquam nisi mortuus descendere voluit. Circa tertium nota, quod ipse collegit duodecim fructus de palma illa, idest duodecim gaudia Paradisi. Apoc. 22: et lignum afferens fructus duodecim per singulos menses et cetera.

[88728] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 81 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus, Eccl. 44. In his verbis commendatur iste sanctus a sex. Primo a divina ad sacerdotium vocatione, ibi, ecce quia hic est quem dominus elegit. Heb. 5: nemo assumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo. Secundo a sacerdotalis officii executione, ibi, sacerdos, idest sacer dux populum per bona exempla ad vitam aeternam ducendo. 1 Tim. 4: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate et cetera. Vel sacra dans, sacramenta devote tribuendo. Matth. ult.: baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Vel sacra docens, doctrinae insistendo. 2 Tim. 4: praedica verbum, insta opportune, importune. Tertio a virtutum splendore, ibi, in diebus suis. Habuit enim septem dies. Diem solis, idest donum sapientiae; diem lunae, idest donum intellectus: diem Martis, idest fortitudinis; diem Mercurii, idest consilii; diem Jovis, idest scientiae; diem Veneris, idest pietatis; diem Saturni, idest timoris. De his septem diebus, Deut. 18: septem diebus non apparebit fermentum: quia in istis diebus nihil habere debemus de hypocrisi, vel inani gloria. Luc. 12: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Quarto commendatur a recta intentione, ibi, placuit Deo, non hominibus. Gal. 1: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Quinto a sancta conversatione, ibi, inventus est justus, idest apparuit. 1 Pet. 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. 2 Pet. 2: aspectu enim et auditu justus erat. Sexto a devota oratione, ibi, factus est reconciliatio: per orationem enim fit reconciliatio. Sap. 18: properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum orationem, et per incensum deprecationem alligans, restitit irae, et finem imposuit necessitatis. Nota. Qui in diebus suis placuit Deo. Illos dies debemus studere habere, qui expellunt septem noctes septem vitiorum. Timor expellit superbiam, pietas iram, scientia invidiam, fortitudo accidiam, consilium avaritiam, intellectus gulam, sapientia luxuriam et cetera.

[88729] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 82 Qui gloriatur, in domino glorietur, 2 Cor. 10. Omnis rationalis creatura appetit gloriam, quia ad hoc creata est: ideo apostolus docet hic ubi invenitur vera gloria. Est enim gloria falsa in divitiis temporalibus. Psal. 11: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Vana in honoribus saecularibus. Psal. 9: gloriantur in simulacris suis, idest in saeculi dignitatibus. Jerem. 8: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua et cetera. Stulta in voluptatibus: stultum est enim gloriari in escis mortalibus. 1 Tim. 5: quae in deliciis est, viva mortua est. Mala in iniquitatibus. Psal. 51: quid gloriaris in malitia? Prima convertetur in inopiam. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet et cetera. Secunda in ignominiam. Oseae 9: gloria eorum in ignominiam commutatur. Tertia in luctus angustiam. Apoc. 18: quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum et cetera. Quarta in aeterna tormenta. Psalm. 20: pluet super peccatores laqueos. Isa. ult.: vermis eorum non morietur et cetera. Vera gloria in domino est gloriari in ejus cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me: quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra. Item in mirabilium ejus consideratione. Eccl. 18: gloriari in mirabilibus ejus. Item in Dei dilectione. Psal. 5: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Item in Dei laudatione. Psal. 105: gloriemur in laude tua. Item in Dei perfruitione. Psal. 16: satiabor cum apparuerit gloria tua et cetera.

[88730] Aldobrandinus de Cavalcantibus, Sermones, pars 2 n. 83 Dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit, Habacuc 3. Possunt haec verba exponi de beato Thoma: et notantur hic duo. Primum Thomae fidelitas, ibi, altitudo manus suas levavit; secundum divina bonitas, ibi, dedit abyssus vocem suam. Abyssus dicitur Thomas propter tria. Primo propter nominis rationem; secundo propter etymologiae significationem; tertio propter definitionem. Propter nominis rationem, quia Thomas interpretatur abyssus. Propter etymologiae significationem, quia abyssus dicitur ab a, quod est sine, et byssus, quod est pannus candidus, idest sine candore lucis: fuit enim aliquando sine candore, et luce fidei. Propter definitionem, quia abyssus est profunda aquarum congregatio. Aquae profundae sunt verba profunda, quae fuerunt in beato Thoma. Proverb. 18: aqua profunda verba ex ore viri. Hic abyssus dedit quintuplicem vocem. Prima dilectionis. Joan. 11: eamus et nos, et moriamur cum illo. Secunda dubitationis. Joan. 20: nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam et cetera. Tertia confessionis. Joan. 20: dominus meus et Deus meus. Quarta obedientiae. Domine, quo vis mitte me. Quinta justitiae, quando rogavit ut ille qui eum percusserat, puniretur in praesenti. Dedit etiam et sextam vocem, scilicet praedicationis Judaeorum, et sponsi et sponsae conversionem. Bonitas Dei notatur, ibi, altitudo manum suam levavit. Altitudo Christus: quia tunc manus ad litteram levavit, quando eas Thomae ad dandam fidem de sua resurrectione vera ostendit. Levavit autem dominus manus ad quatuor. Primo ad offerendum sacrificium pro mundi expiatione. Psal. 140: elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum. Secundo ad dandam benedictionem. Lucae ult.: elevatis manibus benedixit eis. Tertio ad potentiae suae ostensionem. Deut. 32: et levabo manus meas ad caelum. Quarto ad malorum percussionem Eccl. 3: alleva manum tuam super gentes alienas. Pro prima allevatione debemus eum diligere; pro secunda ei gratias agere; pro tertia eum timere; pro quarta sibi obedire. De prima Bernardus: super omnia et cetera. De secunda, Ephes. 1: benedictus Deus et pater domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nobis in omni benedictione spirituali in caelestibus. De tertia, Matth. 10: eum timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. De quarta, Deuteron. 18: qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam et cetera. Ad quam benedictionem perducat nos Christus, amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264