CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De vitiis et virtutibus

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[91198] De vitiis et virtutibus, cap. 1 Quatuor sunt virtutum species: scilicet prudentia, ex hac memoria, intelligentia, providentia, dignitas: justitia, ex hac religio, pietas, gratia, veritas: fortitudo, ex hac magnificentia, confidentia, potentia, perseverantia: temperantia, ex hac continentia, obedientia, clementia et modestia. Prima praedictarum virtutum hominem ad agnitionem perducit: secunda dilectionem Dei et proximi servat: tertia vincit adversa, mortemque contemnit: quarta voluntatem reprimit et temperat omnia. Prima intelligit, secunda diligit, tertia victoriam praestat, quarta modum ponit in omnibus. Hae quatuor virtutes mores ornant, merita praebent, Diabolum vincunt, caelum aperiunt. Quod agit prudentia in praecavendis insidiis, hoc temperantia in subveniendo miseriis. Quod agit fortitudo in tolerandis molestiis, hoc agit justitia in coercendis vitiis. Possumus autem et aliter dicere, quod quatuor sunt honestatum species: nam virtus et honestum, licet nomina sint diversa, res tamen et substantia prorsus est eadem: et est honestum, quod sua vi nos trahit et sua dignitate nos allicit: virtus vero, secundum Senecam, est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. Quatuor sunt virtutes cardinales, scilicet prudentia, fortitudo, temperantia et justitia. Quatuor sunt quae prudentia nos edocet: scilicet praeterita recordari, disponere praesentia, futura praevidere, et dubia suspendere. In quatuor fortitudo nos instruit: scilicet prosperos in superbiam non erigi, adversos ad ima non detrudi, injuriae non sumere vindictam, et jucundam non deducere vitam. In quatuor temperantia nos admonet: scilicet circumcidere superflua, restringere desideria, ab illicitis abstinere, et blandimenta rejicere. In quatuor justitia nos edocet: scilicet honeste vivere, alterum non laedere, sobrie judicium discurrere, et unicuique jus suum tribuere. Quatuor sunt quae ex fide proveniunt: scilicet vitae rectitudo, animae pabulum, Dei cultus et Paradisi praemium. Quatuor sunt quae ex spe procedunt: scilicet laetitia cordis, animae sobrietas, relevatio laboris et vitae longinquitas. Quatuor sunt quae ex caritate proveniunt: scilicet reverentia erga Deum, et proximum diligere, relevare oppressum, et errantem corrigere. Quatuor sunt quae prudentiam inducunt: scilicet in sententiis sive scientiis studium, in rebus experimentum, nocturna discussio et prudentium imitatio. Quatuor sunt quae temperantiam inducunt; scilicet aegritudinis formido, acquirendi cupido, Dei obsequium, et hypocrisis vitium. Quatuor sunt quae constantiam inducunt: scilicet timor pudicus, timor supplicii, spes laudis, ac spes compendii. Quatuor sunt quae prudentiam, justitiam et temperantiam gignunt: scilicet amor, odium, timor, compendium, scilicet brevis, utilis et levis sermo. Quatuor sunt quae perfectum hominem reddunt: scilicet Deum colere, proximum diligere, facere quod sibi vellet fieri, et alteri non inferre quod sibi nollet inferri. Quatuor sunt quae ex ira proveniunt: scilicet mentis turbatio, sui ignorantia, indecens factio, et iniqua sententia. Quatuor sunt quae ex superbia prodeunt: scilicet ingratitudo servitii, oppressio proximi, linguae detractio et rixae promotio. Quatuor sunt quae ex invidia procedunt: scilicet dolor invidi, invidiosi exitium, dissensio populi, et eversio urbium. Quatuor sunt quae ex avaritia procedunt: scilicet rapina, perjuria, fraudes et homicidia. Quatuor sunt quae ex luxuria proveniunt: scilicet corporis et animae pollutio, sensuum debilitas, diminutio patrimonii et acceleratio senii. Quatuor sunt quae ex vitio gulae emergunt: scilicet corporis aegritudo vel virium, opum consumptio, delectatio nimia et mors praematura. Quatuor sunt quae ex accidia prodeunt: scilicet vita tristis, calamitas, contemptus et egestas. Quatuor sunt quae hominem in superbiam provehunt: scilicet census, potentia, dignitas et parentela. Quatuor sunt quae superbiam minuunt: scilicet paupertas, oppressio, senium et aegritudo. Quatuor sunt quae iram pariunt: scilicet derisio, contumelia, ingratitudo et injustitia. Quatuor sunt quae iram minuunt: scilicet dulce colloquium, vindicta, satisfactio et penuria. Quatuor sunt quae avaritiam inducunt: scilicet penuriae formido, senectutis oppressio, alieni invidia et filiorum copia. Quatuor sunt quae avaritiam minuunt: scilicet divitiarum copia, salubris juventus, cum largis conversatio et prolis defectus. Quatuor sunt quae luxuriam alliciunt: scilicet vitia grandia, delicata cibaria, mulierum familiaritas et suavis otiositas. Quatuor sunt quae luxuriam minuunt: scilicet aquae usus et ciborum frigiditas, mulierum saevitia, sanguinis minutio et laboris assiduitas. Quatuor sunt quae vitium gulae inducunt: scilicet assuetudo tabernae, imitatio gulosorum, redituum copia et quies continua. Quatuor sunt quae gulae vitium minuunt: scilicet lucri anxietas, famis invasio, fatigatio corporis et penuriae afflictio. Quatuor sunt quae invidiam perimunt: scilicet honoris cupido, desiderium lucri, alterius felicitas et cum vitio odium. Quatuor sunt quae invidiam evellunt: scilicet ab homine potentiae privatio, penuriae eventus, sensuum elisio et virtutum defectus. Quatuor sunt quae accidiam producunt: scilicet loca obscura, quies solitaria, rumor displicibilis et cogitatio debilis. Quatuor sunt quae accidiam minuunt: scilicet conversari cum delitiis, assuescere cum gaudentibus, insistere conviviis et interesse dulcibus melodiis.


Caput 2

[91199] De vitiis et virtutibus, cap. 2 Quatuor sunt quae rite cuique regnanti conveniunt: scilicet paterno regimine subditos regere, meritis amicos acquirere, placabilem vel affabilem se praebere quibuscumque orantibus, cum clementia justitiam ministrare delinquentibus. Quatuor sunt quae ab advocatis servari congruunt: scilicet adversarium patienter audire, audita pervigili mente discutere, discussis congruentem exhibere responsionem, objecta pro parte sua allegando concludere. Quatuor sunt quae per litigantem servari congruunt: scilicet in proponendo humilitas, in respondendo suavitas, in litigando curialitas, in exponendo largitas. Quatuor sunt quae per tabellionem servari congruunt: scilicet in officio assiduitas, in scribendo velocitas, in mercede curialitas, in notando veracitas. Quatuor sunt quae per rectorem loci servari expediunt: scilicet pacis observatio, victualium procuratio, condecens prolatio et justitiae exhibitio. Quatuor sunt quae per rectorem familiae observari conveniunt: sub timore congruo familiam retinere, alimenta juxta reditus exhibere, mores quoscumque justos docere, et in docendo hilarem se temporaliter exhibere. Quatuor sunt quae militi congruunt: scilicet sensus, probitas, census, et largitas. Quatuor sunt quae conveniunt praecipue domicello: scilicet in serviendo curiositas, in agendis velocitas, in dativis affabilitas, in gestis hilaritas. Quatuor sunt quae dominae praecipue congruunt: scilicet in facie membrisque formositas, in corpore castitas, in gestibus honestas et in domo curiositas. Quatuor sunt quae domicellae maxime congruunt, scilicet dominae suae curam habere, secreta non pandere, pudicitiam conservare, et domus negotia fideliter procurare. Quatuor sunt quae medico congruunt: scilicet morbi causam diligenter inquirere, saepius aegrotantem visitare, medicinas prout congruit exhibere, et aegrum instantius confortare. Quatuor sunt quae per aegrum praecipue servari expediunt: scilicet ut medico sive medenti obediat, in necessariis largiter expendat, ut fidem medico adhibeat, et ut se confortet non morando in otio, et quinto ipse aeger medicum sollicite exploret, et supplicando. Quatuor sunt quae potissime praelato conveniunt: scilicet in ministeriis assiduitas, in gestis honestas, in regimine curiositas, in correctione benignitas. Quatuor sunt quae subjecto religioso conveniunt: scilicet ut monasterio sollicite immaneat et obedientiam praelato praestet, otia devitet et orationibus vacet. Quatuor sunt quae scholari maxime congruunt: scilicet doctori reverentiam exhibere, attentionem sedulam in scholis habere, audita saepius repetere et retinere, et in dubiis attente prudentiores consulere. Quatuor sunt quae doctori congruunt: scilicet dicenda praevidere, cui dicat inspicere, quantum dicat animadvertere, et dicta ordinate proferre. Quatuor sunt quae praecipue conveniunt cuilibet auditori: scilicet dicentem audire patienter, audita discutere sapienter, et sapida aliis tradere, et insipida confestim oblivisci. Quatuor sunt quae maxime prudenti conveniunt: scilicet virtuosos colere, bonos attollere, oppressos relevare et errantes corrigere. Quatuor sunt quae maxime prudentis famam elidunt: scilicet enormia scienter fari et committere, justitiam negare merentibus, alios indecenter despicere et passim referentibus credere. Quatuor sunt quae cuilibet consulenti expediunt: scilicet dicta partium audire, actos solemniter discutere, salarium a partibus aequaliter et congrue exigere, et consulari legaliter consilium impendere. Quatuor sunt quae concionatori praecipue congruunt; scilicet placita suaviter populo et dulciter pandere, dictis dicenda seriatim adnectere, idem non saepius dicendo repetere et uti brevitate. Quatuor sunt quae potissime mercatoribus conveniunt: scilicet ut in contrahendo sit discretus, in vendendo curiosus, in mercibus legalis et contrahentibus sit affabilis. Quatuor sunt quae adolescenti congruunt: scilicet audire patienter, respondere prudenter, neminem laedere et cuilibet servire libenter. Quatuor sunt quae ductori guerrae plurimum expediunt: scilicet census magnos ad expendendum, multitudo gentium, victualium armorumque copia et conditionum adversariorum notitia. Quatuor sunt quae gerentibus guerram maxime considerari congruunt: scilicet quis est qui guerram gerit, contra quem gerit, causam propter quam gerit, et quis effectus guerrae quaeritur. Quatuor mala praecipua procedunt ex guerra: scilicet rerum et bonorum consumptio, et destructio personarum, periclitatio prolis nasciturae, impedimentum et error mulierum. Quatuor sunt quae maxime expediunt duci sive magistro militum: scilicet generis nobilitas, patriae dilectio, cordis securitas et in bello discretio. Quatuor sunt quae praecipue conveniunt pacis cultori vel salvatori: scilicet non invadere, habere patientiam, foedera colere, de cunctis justis constantiam, injustis justitiam exhibere. Quatuor sunt quae subjectis potissime congruunt: scilicet in licitis rectori parere, civitati recte consulere, bonos niti attollere, et malos conari opprimere. Quatuor sunt quae tyranno subjectis omnino expediunt: scilicet proceres et milites honorare, neminem offendere, sobrie loqui et sollicite demorari. Quatuor sunt quae inter cetera a petitore sive petenti considerari expediunt: scilicet quis est, a quo petitur, causam quare petitur, quis effectus sequitur si fiat quod petitum est, vel negatur. Quatuor sunt quae petitus in petente maxime considerare habet: scilicet quis est qui petit, quid est quod petit, et quare petit, et effectum negatae vel concessae petitionis.


Caput 3

[91200] De vitiis et virtutibus, cap. 3 Quatuor sunt hominum genera faciliter beneficia obliviscentia: scilicet puer cum adoleverit, humilis cum sublimatus fuerit, superbus superbia innodatus, incarceratus a carcere liberatus. Quatuor sunt genera hominum aliis rite ex merito praeeminentium: scilicet reges in subditos; parentes in liberos, mariti in uxoribus et magistri in scholaribus. Quatuor sunt genera hominum aliis injuste praesidentium: scilicet pecuniosi, fallaces, superbi et audaces. Quatuor sunt genera hominum plusquam lucrentur afferentium: scilicet rector ex regimine, cultor agrorum ex semine, mercator avarus ex mercimonia, sacerdos ex officio. Quatuor sunt genera hominum Deo et mundo displicentium: scilicet pauper elatus, dives serens mendacia, senex luxuriosus, et seminans inter fratres discordias. Quatuor sunt genera hominum summa egentium providentia: scilicet sacerdos in poenitentia, judex in sententia, medicus in aegroto, dives in thesauro. Quatuor sunt opera eleemosynaria: scilicet erogare pauperibus, vindictam dimittere laedentibus, correctionem adhibere peccantibus, errantem revocare ab erroribus. Quatuor sunt genera hominum in penuriam delabentium: scilicet prodigus, gulosus, piger et rixosus. Quatuor sunt genera hominum divitias acquirentium: scilicet fallaces, avari, discreti et curiosi. Quatuor sunt genera hominum pertinaciter obstinatorum: scilicet tyrannus in retentione dominii, haereticus in pravitate fidei, assuetus verbis improperii, et possessor alienae rei. Quatuor sunt genera amicorum praecipuorum vel principalium: scilicet amici fortunae, amici mensae, amici fidei et amici servitii. Primi fortuna recedente profugiunt, secundi mensa cessante evanescunt, tertii perdurant perpetuo, ultimi perdurant servitio durante. Quatuor sunt genera hominum principatum acquirentium: scilicet pecuniosi, audaces, curiosi et sagaces. Quatuor sunt genera hominum faciliter amicitias acquirentium: scilicet largi, potentes, mites et affabiles. Quatuor sunt genera hominum quibus invitis confertur beneficium: scilicet debitor cum ultimo liberatur debito, puer cum verberatur delicto, letargus cum excitatur a somno; phreneticus cum paraliticatur membro. Quatuor sunt genera hominum amicos immerito perdentium: scilicet dives oppressus penuria, potens privatus potentia, senex gravatus senio, et fortunatus pressus infortunio: hos etiam juvenes despiciunt. Quatuor sunt quae rite congruunt jejunanti: scilicet manducare cum modestia, devitare vitia, reminisci caelestium et erogare pauperibus. Quatuor sunt genera hominum diversimode felicium: felix quidem cum servitio efficaciter incumbit, felix qui rerum causas patenter intelligit, felix qui mundi munera devitare potuit, felix quem alterius pericula cautum fecerunt. Quatuor sunt genera hominum quadrifarie infelicium: scilicet infelix qui in enormi peccato succumbit, infelix qui dum benefacere potuit desiit, infelix qui doceri potuit et doceri sprevit, infelix qui docere novit et facere neglexit.


Caput 4

[91201] De vitiis et virtutibus, cap. 4 Quatuor sunt quae ad regimen unumquemque impellunt: scilicet honor, compendium, vindicta et servitium; honor ut acquiratur, compendium ut extorqueatur, vindicta ut sumatur, servitium ut conferatur beneficium. Quatuor sunt quae homini dolorosissima existunt: scilicet filiorum interemptio, possessionum perditio, inimicorum exaltatio et amicorum oppressio. Quatuor sunt quae ad delictum hominem impellunt: scilicet lucrum, timor, spes et amor. Quatuor sunt homini omnino necessaria: scilicet ignis, ferrum, aqua et tabernaculum. Quatuor sunt quae ex singulis elementis vivunt: scilicet hallec ex aqua, salamandra ex igne, talpa ex terra, galmeon ex aere. Quatuor sunt quae plus aliis conferunt quam sibi: scilicet aves cum nidificant, apes cum mellificant, boves cum arant et oves producendo vellera. Quatuor sunt animalia plus homini conferentia: scilicet sues, boves, gallinae et anseres. Quatuor sunt quorum defectus plurimum obest: scilicet victualium inopia, census indigentia, sensus penuria et amicorum carentia. Quatuor sunt quorum copia frequenter affligit: scilicet mulierum abundantia, ciborum affluentia, verborum copia et malorum adhaerentia. Quatuor sunt quae homini gravia existunt: scilicet servire et non gratificari, rogare et non exaudiri, benefacere et non praemiari, expectare et non venire. Quatuor sunt quae homini durissima sunt, scilicet jacere in aegritudine, in summa paupertate degere, imprudenti subjacere domino et in carcere commorari.


Caput 5

[91202] De vitiis et virtutibus, cap. 5 Quatuor sunt quae homini gratiora persistunt: scilicet prudentibus laetari filiis, nitidis abundare divitiis, excelsam dignitatem assequi et inimicorum vindictam nancisci. Quatuor sunt quae ante rei factum expediunt: scilicet examinatio principii, discussio medii, praevisio finis et consilium sapientis. Quatuor sunt quae post factum nihil prosunt: scilicet sensus, poenitentia, examinatio et tristitia. Quatuor sunt quae homini levia sunt et digna laudibus: scilicet verbis quemcumque honorare, veritate frui, neminem offendere et cum bonis ambulare. Quatuor sunt quae infelicitatem saepe afferunt: scilicet filiorum multitudo, divitiarum affluentia, violentus dominatus, et laesa conscientia. Quatuor sunt quae laudabilem rei affectum ostendunt: scilicet consilii petitio, proprio sudore nutriri, tribulatis compati et eleemosynas elargiri. Quatuor sunt quae subito homini auferri et nunquam restitui possunt: scilicet cum fama alicujus falsa religione denigratur, virginitas cum assensu perditur, anima cum a corpore separatur per mortem, et membrum cum abscinditur. Quatuor sunt quae nunquam homini auferri possunt: scilicet scientiae thesaurus, animi voluntas, corporis contactus et gustus sapidus: vel sic et brevius, scientia, voluntas, tactus et sapiditas. Quatuor sunt quae conferri possunt et conferenti non desunt: scilicet scientia cum docetur, flamma cum impenditur, assurrectio corporalis et curialitas verbalis. Quatuor sunt quae in omni negatione discutiendo necessaria existunt: scilicet quid oporteat secundum necessitatem, quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem et quid expediat secundum utilitatem. Quatuor sunt quae collegam respuunt: scilicet dominatus in urbe, amplexus conjugis, quaestus acquisitio et in scutella sive in scissorio famelicus. Quatuor sunt quae socium cupiunt: scilicet in discrimine versans, in supplicio afflictus, in itinere means, in dignitate praeditus. Quatuor sunt quae conveniunt plurimum puerili aetati: nam irascuntur repente, reconciliantur sermonibus, obliviscuntur facile et celebrantur coaequalibus. Quatuor sunt quae adolescentes faciunt: scilicet abutuntur patrimonio, castigari spernunt, involvuntur vitiis et lucra negligunt. Quatuor sunt quae juvenes peragunt: scilicet quaerunt divitias, delectantur honoribus, quaerunt amicitias et abstinent se a turpibus. Quatuor sunt quae maxime senes peragunt: scilicet salubriter consulunt, petentibus gelide vel tepide tribuunt parentibus, praeterita referunt laudibus, et praesentia opprimunt affatibus. Quatuor incommoda senes principaliter assequuntur: scilicet sensuum elisio, saeva tenacitas, virium oppressio et vana timiditas. Quatuor sunt quae laedunt vel nil conferunt: scilicet luxuria sterilis, ridens tristitia, colligatus in vanis et mordens invidia. Quatuor sunt quae communiter insunt hominibus: scilicet displiciti afflictio, habendi cupiditas, sensus proprii credulitas et habitus parilitas in duello. Quatuor sunt quae senioribus proprie congruunt: scilicet verba promere fructifera, consilia praebere salubria, concordiam procurare discordibus, doctrinam largiri simplicibus. Quatuor sunt quae junioribus potissime congruunt: scilicet seniorum verba menti recondere, ipsis fideliter parere, sobrie dicenda pandere et obsequium praestare merentibus. Quatuor sunt quae ducibus belli expediunt: scilicet hostium acies discutere, praerogativa belli grandis praeeligere, in bello suos alacriter exhortari et hostes expugnare viriliter. Quatuor sunt quae communiter hominibus insatiabilia existunt: scilicet acquirendi voluntas, oculi intuitus, scientiae cupiditas et aurium placidus auditus. Quatuor sunt mundi opera valde abusiva: scilicet Christianus contentiosus, pauper superbus, senex sine religione et femina sine pudore. Quatuor sunt valde in saeculo abusiva: scilicet dominus sine veritate, plebs sine disciplina, populus sine lege et adolescens sine obedientia. Quatuor sunt quae terram concutiunt: scilicet servus cum regnaverit, stultus cum saturatus fuerit, mulier otiosa cum nupserit, et ancilla cum dominae haeres extiterit. Quatuor sunt quae hominibus summe gravia existunt: scilicet cum familia demente vivere, iniquis filiis abundare, solitum lucrum perdere et solitum dominari subsistere. Quatuor sunt quae forinseco principaliter expediunt: scilicet patientia in auditu indisciplinabilium, affabilitas in verborum relatu, honorem ut congruit deferre cuilibet, amicitiam cujuscumque nancisci.


Caput 6

[91203] De vitiis et virtutibus, cap. 6 Quatuor sunt scientiae prae ceteris addiscendae; scilicet theologia, leges, philosophia et decreta: prima est animae pabulum et pontificatus viaticum: secunda defectus unius: tertia contra morbos subsidium, ingenii remedium et amicorum praesidium: quarta sublimatio humilium et dignitatis seu honoris initium. Quatuor sunt artes homines in assidua penuria et miseria nutrientes: scilicet grammatica, dialectica, arithmetica et geometria: prima artium est principium, sed sensus claudit ostium: secunda verum a falso instruit sive discernit, sed in persona est ridiculum: tertia docet numerum, sed nummorum nescit computum: quarta mensuram terrae variat, sed nummis privata exulat. Quatuor sunt quae inducunt hominem ad scientias: scilicet amor inanis gloriae, legendi delectatio, acquirendi cupiditas et divina inspiratio. Quatuor sunt praecipua dona fati sive fortunae: scilicet uxor prudens, linguae facundia, naturalis sensus et mundana gratia. Quatuor sunt quae doctorem ad bene legendum alliciunt: scilicet multitudo scholarium intelligentium, salarii stipendium, scientiae acquisitio et honoris consecutio. Quatuor sunt quae praecipue in ore sapientis disconveniunt: scilicet enormia sublimare laudibus, decentia supprimere affatibus, super ignotum scienter contradicere, et impertinens cum vitio delectare. Quatuor sunt quae hominis sensum perimunt: scilicet mulierum dilectio, crudelis et subita adversitas, timoris oppressio, et nimia prosperitas. Quatuor sunt materies hominum, quae in divitiis dominari nequeunt: scilicet rixosus, imprudens, tyrannus injuste obtinens, et effrene diffundens gratiam. Quatuor sunt quae sensum acuunt: scilicet lucrandi desiderium, nocturna discussio, conferre cum prudentibus, muneris oblatio vel temperatus victus. Quatuor sunt quae nos in delictis nutriunt: scilicet delicti delectatio, conversatio peccantium, reatus impunitas et gulae indulgentia vel commissi compendium. Quatuor sunt quae praecipue verecundiam inducunt: scilicet accessio penuriae, illatio injuriae, alium deprecari, et a turba depelli. Quatuor sunt quae verecundiam propellunt: scilicet paucitas sensus, divitiarum cumulus, eminens scientia, expellens potentia, vel nitida conscientia. Quatuor sunt quae pater circa filium procurare debet: scilicet ipsum moribus instruere, artibus edocere, sub jugo retinere et competenter alere. Quatuor sunt quae filius tenetur facere suo patri: scilicet illum revereri, eidem totaliter obedire, illum in nullo contristari et senem optime procurare. Quatuor sunt quae hominis fortunae prosunt: scilicet in acquirendo curiositas, in conservando parcitas, justitia potiri et in offensis abstinentia. Quatuor sunt quae quilibet considerare debet in uxore accipienda: scilicet pulchritudo, nobilitas, pulchri mores et divitiae. Quatuor sunt in quibus homines potissime delectantur: scilicet in voce jucunda et suavi, venusta facie, cibis et potibus exquisitis et locis amoenis. Quatuor sunt quae nobis bona subito auferunt: scilicet incendium, tyrannus, diluvium et grando. Quatuor sunt praerogativae dotes hominis: scilicet corporis pulchritudo, animi scientia, fama laudabilis, et facundia. Quatuor sunt quae ante tempus hominem occidunt: scilicet uxor formosa, tristis famulus, immoderatus cibus et potus, et aer corruptus. Quatuor sunt quae vitam producunt: scilicet sobrie vivere, cum dilectis habitare, motus corporis exercitio moderato, et locus amoenus et purus. Quatuor sunt quae abscondi nequeunt: scilicet tussis, amor, ignis, ira immoderata sive dolor. Quatuor sunt quae ex lingua discreta prodeunt: scilicet amoris inductio, viri praeconium, vivendi instructio, et salutis praemium. Quatuor sunt quae ex lingua prava proveniunt: scilicet zizaniae semen, famae detractio, nequam interpretatio, et malorum instructio. Quatuor sunt quae visum delectant: scilicet venusta facies, colorum varietas, ornatus exterior, et aeris serenitas. Quatuor sunt quae auditum delectant: scilicet vox suavis, ornata locutio, rumor placidus, et honesta praedicatio. Quatuor sunt quae gustum delectant: scilicet sapor dulcis, aer bonus, coctio referta, et stomachus exoneratus. Quatuor sunt inter cetera reprobanda crimina: scilicet proximum sine causa odire, lingua aliis detrahere, aliena injuste tollere, et injuriam alteri irrogare. Quatuor sunt inter cetera enormia crimina: scilicet civitatis desolatio, maris et feminae foeda conjunctio, homicidii perpetratio, et socii detractio. Quatuor sunt quae periculosa persistunt: scilicet sub tyranno vivere, ventis se committere, in acie debellare, et cum furioso conversari. Quatuor sunt quae homini difficillima existunt: scilicet aliena possidere, et ea restituere; contumelias audire, et tacere; injustitiam irrogari, et hoc debere pati; et desiderabilia tractare, et non frui. Quatuor sunt in mundo praecipue mirabilia: scilicet solem diei spatio mundum gyrare, aquam terram inundare, tot facies hominum dissimiles sub eadem effigie cernere, et tot vita dissidentes eumdem finem petere. Quatuor sunt quae ad guerram hominem inducunt: scilicet thesauri abundantia, ambitio dominandi, vindictae desiderium, et rerum conjunctio. Quatuor sunt quae guerram avertunt: scilicet vindictae consumptio, defectus victualium, pecuniae penuria, et guerrandi taedium. Quatuor sunt quae homines plurimum cupiunt, nec habere queunt: scilicet sufficientia pecuniae, scientiae perfectio, quies continua, et perenne gaudium. Quatuor sunt excellentes et repentinae laetitiae: scilicet de carceribus egredi, sponsae copulari, miles fieri, et dignitatem ingredi. Quatuor sunt opera stupenda: scilicet quod tyrannus odiosus populum ingentem suspenderet, quod in belli conflictu minimus numerus obtineat, quod pauperes auferant divitias divitibus, et quod multitudo gentium invigilet fraudibus. Quatuor sunt circa quae quasi omnes insistunt: scilicet in quaestu pecuniae, in potestatis ascensu, in familiae regimine, et in malorum accusatione. Quatuor sunt in quibus homines maxime in curam afflictionum detruduntur: scilicet ut diu vivant, ut penuriam evitent, ut fugiant dedecus, et ut prolem habeant. Quatuor sunt quae ut plurimum devitari expediunt: scilicet passim credere cuilibet, nec frustra fatigari quibuslibet, non dolere saepius praeteritis, nec optare quod nequit haberi. Quatuor sunt quae valde sanitati officiunt: scilicet superflua mulierum commixtio, nimia cibi ac potus assumptio, nimium frigus, et nimietas laboris. Quatuor sunt difficilis cognitionis homini: scilicet avium volatus per aera, navium processus per aequora, via colubri per nemora, et via pueri in sua adolescentia. Quatuor sunt quae nullo modo ab homine devitari possunt: scilicet adventus senectutis, mortis accessus, familiaris elisio, et displicibilium invasio. Quatuor sunt quae suo cultori male retribuunt: scilicet ovum cum in pera recluditur, ignis cum in sinu reconditur serpens cum in gremio gubernatur, et nequam cum beneficio elevatur. Quatuor sunt quae serviendo inimicitiam pariunt: scilicet amico pecuniam mutuare et eam repetere, pro eo fidejubere et solutum requirere, annuatim largiri et desistere, servire alicui, et ab eo similiter servitium non posse percipere. Quatuor sunt quae plura reperiuntur quam opinentur: scilicet inimici, peccata animi, aetatis, et debita. Quatuor sunt quae minus reperiuntur quam opinentur: scilicet amicorum numerus, bonitas, potentia, et sensualitas. Quatuor sunt insatiabilia: scilicet ignis, terra, Infernus et vulva. Quatuor sunt quae hominem de propria sede depellunt: scilicet fumus, stillicidium, foetor et feminae litigium. Quatuor sunt quae maxime hominem attrahunt ad civitatis habitaculum: scilicet justitiae conservatio, civium bonitas, quaestus adveniens, et victualium copia. Quatuor sunt quae hominem ad propriam reducunt patriam: scilicet uxoris dilectio, domus amoenitas, defectus sodalium, et temporis adversitas. Quatuor sunt quae hominis conditionem ostendunt: scilicet sermonis prolatio, corporis habitus, animi promotio, et gestorum exteriorum effectus. Quatuor sunt quae virum prudentem esse imminent: scilicet discretus sermo, honesta conversatio, consecutio scientiae, et moderatio sui ipsius. Quatuor sunt quae maxime hominis vitia tegunt: scilicet in expendendo largitas, in dictis affabilitas, in gestis honestas, et in actibus calliditas. Quatuor sunt quae veritatem aperiunt: scilicet rei aspectus, substantiae tactus, auditus veridici, et tentatio gustus. Quatuor sunt quae virum curialem efficiunt: scilicet divitiarum copia, honoris ambitio, sensus integritas, et servitii receptio vel amoris modus. Quatuor sunt quae maxime hominem incurialem reddunt: scilicet nimia paupertas, avaritia, pecunia, et invidia. Quatuor sunt vitia quae virtutes simulant: scilicet astutia simulat prudentiam, obstinatio simulat constantiam, avaritia simulat continentiam, et crudelitas simulat justitiam. Quatuor sunt quae praecipue conveniunt dominanti: scilicet virtuosos attollere, maleficos opprimere, virtutes colere, et relevare oppressos. Quatuor sunt bona quae maxime ex pace proveniunt: scilicet civitatis augmentum, ubertas victualium, divitiarum acquisitio, et laetitia civium: et his contraria quatuor ex guerra prodeunt. Quatuor sunt quae maxime divitiae peragunt: scilicet fidem acquirunt, gentes augmentant, infimum extollunt, et inimicum opprimunt. Quatuor sunt mala praecipua quae ex penuria prodeunt: scilicet sceleris imitatio, personae contemptus, corporis afflictio, et familiae interitus sive perditio. Quatuor sunt quae praecipue amicitiam generant: scilicet beneficium, familiaritas, similitudo, et facundia sive affabilitas. Quatuor sunt quae maxime odium pariunt: scilicet turpiloquium, offensio, avaritia et derisio. Quatuor sunt quae ad dignitatem quemquam provehunt: scilicet sensus, scientia, vis, astutia. Quatuor sunt quae caecant oculos judicis: scilicet amor, odium, lucrum, et timor. Quatuor sunt quae subvertunt animi rationem: scilicet amor inordinatus, ebrietas vini, avaritia, et odium. Quatuor sunt quae divitias afferunt: scilicet fundus sive possessiones, scientia, negotiatio, et casus sive fortuna. Quatuor sunt quae divitias acquisitas destruunt: scilicet guerra, gulositas, ludus et luxuria. Quatuor sunt quae civitatem summe defendunt: scilicet pax, scientia, amor et justitia. Quatuor sunt quae urbem citissime destruunt: scilicet guerra, invidia, defectus victualium, et justitiae exilium. Quatuor sunt opera maxime laudanda scilicet pacis inductio, justitiae observatio, relevare oppressum, et egenum sustentare. Quatuor sunt in quibus nobiles quondam praecipue delectabantur: scilicet ire venatum, delectari honoribus, servire quibuslibet, insudare laudibus. Quatuor sunt in quibus nobiles maxime nunc insistunt: scilicet invadere aliena, dominari affinibus, invigilare quaestibus, et largitatem spernere. Quatuor sunt quae scholarem potissime ad scientiae apicem perducunt: scilicet aure vigili audita percipere, solerti studio discutere, discussa memorative mente recondere, recondita cuilibet dicendo doctrinaliter diffundere. Quatuor sunt quae faciunt nobilem esse civitatem: scilicet antiqua constructio, civium nobilitas, campestres victoriae, et conservatio foederum. Quatuor sunt quae rem rite perficiunt: scilicet artis doctrina, prudentium imitatio, usus observantia, et decora prolatio. Quatuor sunt liquores prae ceteris necessarii et utiliores: scilicet aqua, vinum, mel et oleum. Quatuor sunt quae absque assiduo usu ab aliquo sciri non possunt: scilicet fari grammatice, ornate scribere, rite ratiocinari, et metricos versus componere. Quatuor sunt quae rite poenitentibus sunt summe necessaria: scilicet oris confessio, cordis contritio, operis satisfactio, et boni continuatio sive perseverantia in bono. Quatuor sunt quae mutationem saepe recipiunt: scilicet voluntas in muliere, ventus in vere, sors in prosperis, et turbatio in adversis. Quatuor sunt quae hujusmodi praelato conveniunt sive expediunt: scilicet lapsorum statum conspicere, in melius sperare dari, stipendia modica peragere, utiliter niti ad lucra. Quatuor sunt verba a quolibet praecipue notanda: quod scilicet largitas non durat, sensus non semper securat, curialitas nonnunquam fallit, et mensura nil omittit. Quatuor sunt quae in proditore semper reperies: scilicet mel in ore dulcissimum, fel in opere mortiferum, subrisu blandissimus in vultu, et sagacissimus in actu. Quatuor sunt quae saepissime hominem decipiunt: scilicet verborum dulcedo, lucrandi cupiditas, receptio mulieris, et paucitas intellectus. Quatuor sunt quae morte pejora existunt: scilicet senem paupertate opprimi, hominem carere sensibus corporeis, peccatorem involutum peccatis, et aegrum in carceribus detentum. Quatuor sunt in quibus delectantur maxime populares: scilicet artium claritudo, victualium utilitas, nobilium oppressio, et variata novitas. Quatuor sunt loquelae prae aliis placabiles: scilicet Francigena in Gallia, in Lombardia Pedemontis prolatio metrica, et prosaica in Alemannia, compositio dictaminis in Apulia. Quatuor sunt urbes ceteris praeeminentes: scilicet Parisius in scientiis, Salernum in medicinis, Bononia in legibus, Aurelianis in actoribus. Quatuor sunt urbes prae aliis grandiores: scilicet Parisius in Francia, Mediolanum in Lombardia, Florentia in Tuscia, Roma in Italia. Quatuor sunt maximae civitates inter alias excellentes: scilicet janua, Venetia, Constantinopolis et Pisa. Prima gaudet divitiis: secunda victualibus non ex se, sed aliunde: tertia in mercimoniis: quarta magnis civibus. Quatuor fuerunt homines ceteros alios excellentes: scilicet Salomon universali sapientia, Aristoteles in philosophia, Virgilius in poetis, et Hyppocrates in physica vel Gratianus in decretis. Quatuor fuerunt strenuissimi milites prae aliis excellentes: scilicet temporibus Alexandri magni, Popinus cursor: tempore quo Galli capta Roma Capitolium obsidebant, Furius Camillus; tempore belli Punici Scipio, deinde Julius Caesar. Quatuor sunt quae tyranni praecipue peragunt: scilicet bonos destruunt, pauperes odiunt, malos extollunt, virtutes enervant. Quatuor fuerunt olim crudelissimi tyranni: scilicet Herodes in Judaea, Nero in Roma, Attila in Gallia et Italia, et Aicelinus in Marchia et Lombardia. Primus proprio se occidit gladio. Secundus occisus fuit a populo. Tertius subito mortuus. Quartus in bracha nuda Mediolani laethifere sauciatus, et in Soncino castro Cremonae est sepultus. Quatuor sunt homines qui ut plurimum dominari satagunt: scilicet pauperes ut aliena rapiant, divites ut acquisita defendant, laesi ut se ulciscantur, boni ut urbem a malis tueantur. Primi cuilibet sunt laethiferi, secundi possunt tolerari, tertii saepe damna inferunt, ultimi utilitatem conferunt. Quatuor sunt quae praecipue tyrannos regnare impediunt; scilicet civium concordia, divitum copia, provisio prudentum, et audacia potentum. Quatuor sunt opera tyranni inter alia: scilicet inter cives schismata producere, prudentes opprimere, exinanire divites, et depellere potentes. Quatuor sunt mores qui praecipue tyrannis insunt: scilicet in crudelibus actionibus sunt praecipites, in decentium auditione impatientes; omnia progredi volunt ex se et a nemine volunt redargui. Quatuor sunt quae mulieres inter alia summe cupiunt: scilicet a formosis amari juvenibus, filiis pluribus pollere, pretiosis ornari vestibus, et domui prae ceteris dominari. Quatuor sunt quae mulieribus valde dura persistunt: scilicet maritum suum extraneis uti amplexibus, domui tumultum saepius promovere, filios egere victu et vestitu, et ipsorum mortem praevidere. Quatuor sunt quae optime judici conveniunt: scilicet benigne audire, prudenter respondere, sobrie discutere, et solemniter judicare. Quatuor sunt quae Deo et hominibus summe placida existunt: scilicet fratrum concordia, proximorum amor, conjugum consensus, et lapsorum reparatio. Quatuor sunt quae rei eventum pravum manifeste indicant: scilicet consilium deserere, male inchoare, ultra vires aggredi, et communia consequi. Quatuor sunt quae pretio comparari vel aestimari non possunt: scilicet scientia, sanitas, libertas et virtuositas. Quatuor sunt quae absque gravi labore acquiri non possunt: scilicet grandis laus, excellens in moribus scientia, magnus census, et potentia. Quatuor sunt quae sine pretio et difficultate acquiri possunt: scilicet contemptus sui, fatuitas, vilis penuria et infirmitas.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264