CORPUS THOMISTICUM
Helvici Theutonici
De dilectione Dei et proximi

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1
Caput 1

[88962] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 1 Magister, quod est mandatum maximum in lege? Ait Jesus: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc est magnum et primum mandatum. Hoc, inquam, est maximum: magnum, quia mandat hoc lex naturalis in mentibus omnis creaturae rationalis divinitus indelebiliter impressa; majus, quia remandat, et repetens iterum remandat lex Mosaica a Deo data, et per Angelos ordinata. Deut. 6: audi Israel, dominus Deus tuus unus est. Diliges dominum Deum tuum etc., usque ab ostiis domus tuae: maximum, quia illud confirmat lex evangelica per ipsum Dei filium tradita. Matth. 22: diliges dominum Deum tuum: Marc. 12, et Luc. 10. Et hoc est primum mandatum. Primum tripliciter: primum in intentione jubentis: finis enim in quolibet ea quae ad finem sunt, in intentione praecedit. 1 Tim. 1: finis praecepti est caritas. Finis non terminans vel consumens, sed consummans, ad quem omne praeceptum ordinatur. Rom. 15: plenitudo legis est dilectio: Psal. 118: omnis consummationis vidi finem. Item primum in necessitate observationis: sunt enim, ut volunt magistri, praecepta quaedam primae, quaedam secundae, quaedam tertiae, quaedam quartae necessitatis. Primae necessitatis sunt, sine quibus Dei similitudo non salvatur; quae a principio naturaliter obligant et in generali et in speciali: tale est diligere Deum. Secundae necessitatis sunt, quae a principio et naturaliter obligant in generali, et non in speciali; ut est satis facere pro peccatis. Tertiae necessitatis sunt, quae ex actu humano obligant, sicut votum: vel quae obligant quosdam, sed non omnes, aut etiam omnes in casu, sicut consilia. Quartae necessitatis sunt, quae praelati Ecclesiarum instituunt, scilicet quae instituit Papa, aut archiepiscopus in provincia sua, aut episcopus in dioecesi sua, aut abbas in abbatia sua. Primae necessitatis est, contra quod omnino dispensari non potest nec ab homine nec a Deo. Item primum est in ordine dignitatis: hic enim actus dignissimus est, cujus dignitas cognoscitur ex tribus: ex subjecto, vel potentia a qua egreditur actus: haec est voluntas summa, et dignissima potentia animae. Item ex habitu vel dono potentiam informante, et super se elevante: hoc est caritas quae est summum donum: quod patet, quia ab ipso summus ordo denominatur, scilicet Seraphin, idest ardens. Item ex objecto, quia in summum bonum dirigitur, scilicet in Deum.


Caput 2

[88963] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 2 Diliges dominum Deum tuum et cetera. Duplex est dilectio: una concupiscentiae, qua diligimus illud quod nobis volumus et desideramus, ut divitias vel honores; alia amicitiae, qua diligimus illud cui bonum volumus, ut amicos. Utraque dilectione diliges dominum Deum tuum. Nota autem tria circa actum dilectionis: scilicet antecedentia, concomitantia, consequentia. Antecedentia considerari oportet, ut ea quae ad hunc finem sunt. Nam, ut ait Aristoteles, ponentes finem aliquem, quomodo et per quae intendunt: et si plura videntur fieri, per quid facilius, et melius intendunt. Si autem per unum perficitur, quomodo per hoc erit, et illud per quod, usque quo perveniatur ad primam causam quae ultimum erit de intentione. Antecedit igitur naturaliter cognitio et necessario dilectionem, et concupiscentiam apprehensio. Ratio est, quia vires ordinatae sunt cognitiva ante affectivam; et in motibus et motoribus ordinatis destructo priori destruitur quod posterius est. Augustinus: invisa possumus diligere, incognita nequaquam. Vis ergo Deum amare, et concupiscere? Prius oportet dignoscere. Igitur secundum philosophum, delectabile apprehensum movet apprehensum ut delectabile. Summum igitur delectabile oportet praeapprehendere cogitando, ut possimus diligere appetendo. Apprehendimus autem sensibili auditu, visu, nonnunquam gustu. Verbi gratia: vinum quod est sensibile exterius, alio modo apprehendo audiens narrari de ipso vinum illud est bonum, magis autem cum video, quia visus secundum Aristotelem plures rei differentias apprehendit; et ideo certius judicat de re: magis autem cum praegusto: tunc enim est maxima conjunctio sensibilis ad sensum. Similiter intellectus de summo bono intelligit aliquid, aut per alium, et sic quasi per auditum: aut per se, et sic quasi per visum; sed plenius apprehendit, cum affectus aliqualiter contingens vel modice experitur. Audire autem est incipientium, videre proficientium, gustare perfectorum. Incipiens vis audire ut concupiscas, videre ut movearis, quaerere ut audias: quaerit enim famulus pro potu frigido, quaere igitur et tu: interroga a Deo et Dei hominibus. A Deo in oratione. Boetius: quid nam agendum censes, ut illius boni summi sedem invenire mereamur? Invocandum, inquit, omnium rerum patrem, sine quo nullum rite fundatur principium. Ab hominibus in sermone; hinc sequitur motus. Isa. 55: audite audientes me, et comedite bonum. Proficiens vis audire, ut possis appetere; vaca ut videas. Psal. 45: vacate et videte: ut vaces, negotia postpone. Quoniam igitur secundum Aristotelem, ultimum de intentione, primum est in executione; primum pro loco et tempore negotia intermitte ut vaces. Anselmus: eja nunc pronuncio, fuge paululum occupationes tuas, et absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis, abjice nunc onerosas curas, postpone laboriosas distentiones tuas, vaca aliquantulum mente Deo, et requiesce aliquantulum in eo, fuge occupationes operationum in homine exteriori, absconde te a tumultu phantasiae, abjice curas rationis, postpone distentiones voluntatis, et vaca aliquantulum mente: sed vide quomodo vaces, ne derideant hostes sabbata tua. Vaca ergo ut videas, vide intellectu ut concupiscas affectu. Ceterum vos perfecti gustate, et videte, quoniam suavis est dominus: gustate vel modice ad probandum, et videbitis quia bona est negotiatio ejus, et fastidietis alia bona prae appetitu istius. Richardus: non potest, ut arbitror, ad perfectum exteriorum bonorum fastigium pertingere, qui internorum dulcedinem bonorum nondum meruit gustando sentire. Est igitur ordo inter hos apprehensionis modos: nam auditus ordinatur ad visum, ut patet in regina Saba, quae audita fama Salomonis appetebat videre quod audierat. Homo igitur post inceptionem proficiens, ab auditu ad visum transiens, dicit cum propheta Ps. 47: sicut audivimus, sic vidimus. Visus autem ordinatur ad gustum, quo contra cuidam dicitur in Lib. 4 Reg. 7: videbis, et inde non comedes. Fac tamen interim quod licet; tene medium, et expecta perfectum; vide et cogita Deum, non ut dominum vel ut judicem, sed ut quamdam rem summe bonam et delectabilem. Anselmus: excita nunc, anima mea, totum intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Cognosce et cogita quod ipse praecellit omne concupiscibile, delectat prae omni delectabili; quod patet inducendo: concupiscit superbia honores, avaritia divitias et res, accidia commodum et quietem, gula et luxuria voluptatem. Ex his sequitur ira contra laedentem nos in his, quia ira est vindex laesae concupiscentiae, ut definit philosophus, et sequitur invidia contra habentem. Haec Gregorius: si quae desideramus, illi invidemus qui accipit ea penitus, vel partem accipiendo, quantitatem nobis restringit. In concupiscentia igitur horum est peccatum, non quia ipsa sint mala, sed quia pro his deseruntur meliora. Augustinus: peccatum non est appetitus rerum malarum, sed desertio meliorum. Deus est igitur effective honor incommutabilis prae omni re honorante excellenter honorans: 1 Reg. 2: qui me honorificaverit, honorificabo eum. Me honorificat qui me honori temporali eligendum praeponit. Sed secundum Aristotelem, si simplex ad simplex, et magis ad magis, et maxime ad maximum: ut, si voluptas bonum, major voluptas magis bonum, et sic maxima voluptas maximum bonum. Igitur si honor bonus sicut utique bonus est, et ideo appetibilis est, summus honor est summe bonus, et ideo summe appetendus. Item Deus est rex incommutabilis, et substantia omnem habentem se excellenter ditans. Augustinus: res quibus fruendum est pater et filius et spiritus sanctus: eadem Trinitas, quaedam summa res est communis omnibus fruentibus ea, hic si considerans hanc substantiam boni incommutabilis prae omni substantia boni commutabilis concupiscis. Item si rerum substantia bona, et ideo appetenda; et summa substantia est summe bona, et ideo est summe appetenda. Item: Deus quies incommutabilis et commodum excellenter quietans. Augustinus: fecisti nos domine ad te: inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Non talis quies accidiae, de qua etiam inquietudo ortum habet. Augustinus: stando lassatus eras, sedendo reficeris, et rursus sedendo lassaris; et quicquid est ubi fatigato succurritur, alia fatigatio exoritur. Item: si commodum bonum et quies, et summa quies est summe bona. Ergo summe appetenda. Item: Deus est voluptas incommutabilis excellenter delectans: Psalm. 40: torrente voluptatis tuae potabis eos. Igitur si voluptas est bonum et appetibile, et summa voluptas est summe bona, ergo est summe appetibilis. Hac inductione instantiam non habente, infertur illud universale. Prov. 3: omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Contingit autem comparari tripliciter: secundum majus et minus et aequale. Comparatur majus ad minus et excedit, ut tricubitum ad bicubitum. Talis est illa comparatio Sap. 7: luci comparata invenitur prior. Item minus ad majus et exceditur, ut monocubitum ad bicubitum: talis illa Deut. 1: filios Enachim vidimus ibi, quibus comparati quasi locustae videbamur. Item aequale aequali, vel simile simili, quod neque excedit, neque exceditur: talis illa, comparatus est jumentis insipientibus. Omnino ergo quae desiderantur, huic summe desiderabili comparari non possunt: quia nec minora nec majora nec aequalia sunt, quia respectu ejus omnino nihil sunt. Hieronymus: Deus solus vere est, cujus essentiae comparatum nostrum esse non est. Comparatur igitur unitas millenario, sicut pars toti non in infinitum minor: sed nec punctum lineae, nec centrum punctale toti spherae circumferentiae; quorum utrumque finitum in se, sed respectu puncti infinitum, et ideo incomparabile. Minus autem comparabilis est creatori creatura, utpote bono simpliciter infinito, quae est bonum simplex et finitum. Confer ergo nunc homo, et vide quid concupiscas. Concupisces enim bonum: nam, ut ait Augustinus, bonum est aurum, bonae divitiae. Si igitur unam marcam argenti concupiscis quia bonum, marcam auri tanto magis concupisces, quanto magis bonum. Quicquid igitur millies melius esset, millies plus concupisci ratio persuaderet. Et tamen unitas pars est aliquota millenarii, et ideo comparabilis ipsi. Sed Deus cui omnia quae desiderantur comparari non possunt, illa marca infinities melior et ideo infinitis concupiscibilior: similiter de quolibet concupiscibili simile fit judicium. Omnia ergo huic non valent comparari: quomodo igitur singula valent? Cuncta igitur bona simul appellantur valde bona, ut dicitur Genes. 1. Singula non valde, sed tantum simpliciter bona: minus enim singula bona sunt, quam omnia collecta. Sed, ut dicit philosophus, ostensa praeeminentia una duorum vel plurium, hoc duorum est praeeligendum vel praeoptandum quod est praeeminens. Quomodo ergo praeoptandum aliquid nihilo, ens non enti, infinitum bonum finito? Anselmus: cur ergo per multa vagaris homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis? Ama unum bonum, quod omne est bonum, et satis est: desidera simplex bonum quod est summum bonum, et sufficit. Item, rivuli bonorum concupiscibilium diversi, fons unus omnium Deus. Melior ergo et concupiscibilior fons quam rivulus, causa quam effectus: immo incomparabiliter melior, cujus bonitate, secundum Boetium, paulisper disputationis gratia intellecta, dicimus, jam nihil erit bonum et ideo nihil concupiscibile. Igitur quod per se tale, magis tale quam quod per accidens, et ideo magis concupiscibile. Psal. 83: quapropter concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Sed nota, quod duplex est concupiscentia: una rei absentis, hoc movet ad habendum: altera rei praesentis causat fruitionem per praesentiam concupiscibilis, et ideo delectatur et fruitur concupito. Haec igitur movet ad delectandum: ut patet in vino, quod concupiscens diligo cum abest, et ideo moveor ad operandum pro pretio, quo emam ad praeparandum vas quo recipiam; et cum abest, non cesso concupiscere. Secundum hoc est caritas viae diligens et concupiscens Deum ut absentem et ideo alliciens motus et movens ad opera meritoria: sed caritas patriae diligens et concupiscens ut praesentem, et ideo delectans et fruitionem causans. Eccle. 24: qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Sed desiderium perit, cum anima sitim suam, qua bonum naturaliter appetit, per aquam praesentis insipidae delectationis boni commutabilis extinguit. Bene autem sitis accenditur, cum dulcedo summi boni vel modice praegustatur: quae tamen praegustatio mirabiliter et sitim crescere facit, et tamen ipsi aliqualiter satisfacit. Augustinus: Angeli illo fruentes jam beati sunt, quo et nos frui desideramus: et quantum in hac vita fruimur, tanto peregrinationem nostram et tolerabilius sustinemus, et ardentius finire cupimus.


Caput 3

[88964] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 3 His in apprehensione antecedentibus, irritatur affectus: et si potentia voluntatis per habitum amoris disposita sit, in actum exit et movens delectabile apprehensum diligens concupiscit. Quem dilectionis motum tria concomitantur: scilicet qualitas, quantitas et relatio: qualitas, scilicet notabilitas et excellens bonitas, qua dissimilis est omnibus motibus aliis et nobilior genere, utpote prodiens nobilissima potentia, scilicet voluntate, quae Deo naturali ordine proxima, et ideo liberrima ab omni coactione creatae jurisdictionis exempta. Item a nobilissimo habitu, scilicet amore, qui summum Dei donum, etiam personae divinae, meruit aequivocum esse. Duplex est autem habitus amoris. Unus naturalis, qui unus et summus est, tamen Trinitatem in anima perficiens, ut dicit Augustinus, quae sunt mens, notitia et amor. Boetius. Inserta est bonis naturaliter summi boni cupiditas et dilectio. Alius gratuitus et infusus, qui omnium gratuitorum summus dignitate, proprie dicitur caritas. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Secundum autem Dionysium, optimi optima est adducere, subjecto igitur qualificetur et denominetur actio. Aristoteles: non enim quia bonum facimus, boni sumus; sed quia boni sumus, bonum facimus. Optima igitur et nobilissima actio dilectio. Sed quia motus denominatur a termino in genere suo, summe bonus est motus, cui summum bonum in quantum tale est objectum et terminus. In productione igitur actus istius anima nobilissima est, quia cognoscendo conjungitur, amando unitur illi bono, quod in termino nobilitatis et bonitatis nobile est. Cognoscibile enim cum sit perfectio cognoscentis in esse suo; quo nobilius cognoscibile est, eo nobilior et perfectior. Cum dilectio et amor transforment amantem in amatum, cum forma Dei sit nobilissima, anima amans Deum fit nobilissima. Item concomitatur et quantitas mensurans motum dilectionis: qui tripliciter mensuratur: scilicet secundum intensionem, durationem et numerum vel multitudinem. Contingit enim concupiscere summum bonum intensione vehementer, vehementius, vehementissime: duratione diu, diutius, diutissime: multitudine, saepe vel frequenter, saepius, saepissime; et secundum hoc dilectio actu major est vel est minor dilectione. Igitur si non potest concupiscere vehementer, saltem durat parumper: quod si non diu continuare potest, quoniam secundum Augustinum in viatore sunt cogitationes volubiles, et consequenter necessariae affectiones, saltem sicut repetendo frequenter: nam quo frequentius, eo consequenter vehementius concupisces: et quo vehementius, eo diutius. Sed vide quid impedit. Sicut se habet diligere ad cognoscere, sic diligere perfecte, quod est in patria, ad cognoscere perfecte; sic diligere actu ad cognoscere actu. Scimus autem plura, sed intelligimus unum solum, ut dicit Aristoteles. Verum est actu: et ideo diligere possumus actu unum solum. Termini autem oppositi disparate sunt creator et creatura, inter quos sita est anima. Augustinus: anima media inter Deum et creaturas posita conversione ad Deum illuminatur, melioratur et perficitur: conversione ad creaturas obtenebratur, deterioratur, corrumpitur. Et philosophi posuerunt animam creari in horizonte aeternitatis et temporis. Quae cum creaturam actu cognoscit et per consequens actu diligit, creatorem tunc actu cognoscere et per consequens actu diligere non potest. Item unitas motus causatur ab unitate mobilis, temporis et termini. Cum igitur anima mobilis sit simplex inter terminos oppositos, simul et semel motibus diversis ejusdem generis moveri non potest; unde dum motu affectionis movetur ad creaturam, tunc motu affectionis moveri non potest ad creatorem. Diliges autem dominum Deum tuum, unum scilicet prae multis. Augustinus: unum est necessarium; praeponitur enim unum multis, et cetera. Anselmus: cur ergo per multa vagaris homuncio? Hugo: cor hominis quod prius amori divino fixum stabile perstitit et unum amando unum permansit, postquam per desideria terrena defluere coepit, quasi in tot divisum est, quod ea sunt quae concupiscit. Concomitatur et relatio motum concupiscentiae, secundum quam refertur in finem. Scis quid desideras, restat propter quid. Deus summum bonum est subjectum in quod delectando moveris. Sed quis finis, vel propter quid ipsum appetis? Utique propter seipsum: nam hoc est proprium amoris Dei, quia idem ei objectum et finis. Non sic in virtutibus aliis. Nam fides quae etiam theologica est, ipsum primum verum habet pro objecto, bonum summum pro fine: unde credit primae veritati, ut credendo mereatur accipere et participare bonitatem: sed amor amat bonum propter bonum. Sed restat scire quod bonum propter bonum appetitur, aut propter se, aut propter aliud majus: non enim majus propter minus, sed potius e converso appetitur. Nota igitur trinam relationem: est enim secundum Aristotelem desiderium desiderati duplex: nam hujus ut finis, hujus viae ad finem. Verbi gratia, desidero vinum, desidero pretium quo emam vinum, sed aliter vinum, aliter pretium; et magis vinum quam pretium, quia et pretium propter vinum. Aristoteles: propter quod unumquodque, et ipsum magis. Similiter amans appeto Deum, appeto virtutem; sed Deum ut finem, virtutem ut ad finem. Augustinus: virtutes si propter se appetantur, nec ad aliud referantur, inflatae sunt; et ideo non jam virtutes, sed vitia appellanda sunt. Sic et a quibusdam propter Deum aliqua temporalia appetuntur; sed quia facile ibi incurvatur ordinis rectitudo, quam deflectit concupiscentia, corrigit et ad finem dirigit castigans disciplina. Psal. 17: disciplina tua correxit me in finem. Sic et apostolus desiderium habet dissolvi et esse cum Christo, primum desiderans propter secundum. Item alia relatio desiderii ad desideratum: est enim desiderium hujus per se, hujus per accidens, secundum Aristotelem: ut in vino appetitus dulcis: nam in vino dulce per se appetitur; unde non desiderabitur si acescit. Tertia relatio est qua dulce appetitur ut delectet. Vide ergo ordinem et relationem dicentem primo, pretium desidero propter vinum, scilicet ad habendum vinum: secundo vinum desidero, quia dulce propter dulce: tertio dulce ut quo delector, quia delector. Haec delectatio quia est passio mulcebris et qualitas derelicta in me a dulcedine vini, est finis simpliciter secundum talem viam; quia haec delectat formaliter vel ut forma, vinum autem dulce materialiter: sed vinum ut objectum commune et ideo per accidens, dulce autem ut materia vel objectum proprium et immediatum, et ideo per se in parte similiter in parte. Secus est in proposito: prima relatio totaliter similis, tertia omnino contraria, secunda medio modo. Primo igitur sicut appeto vinum et pretium propter vinum, sic appeto Deum ut finem, virtutes et omnia meritoria et utilia ut ad finem; et inter haec quod fini propinquius est, melius est secundum Aristotelem; et ideo appetibilius. Secundo vinum appeto, quia dulce: etiam refertur motus iste ad alium finem; et est vinum ut objectum, dulce ut finis. Et causa hujus est, quia dulcedo vini in re et ratione differt a vino, licet fundetur in ipso, ut accidens in subjecto: quia si dulcedo vino essentialis esset, idem esset secundum rem diligere vinum quia dulce, et diligere vinum quia vinum. Propter hoc in proposito partem sic, partem aliter: omnia enim quae in Deo sunt, idem sunt secundum rem, et essentialia sunt non accidentalia, sed ratione differunt; non ratione definitionis, sed ratione speculationis. Nam, ut dicit Aristoteles, causa prior et superior est narratione, quia superior est cognitione; sed per effectus utcumque cognoscitur. Roman. 1: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus. Sic secundum effectus aliqualiter balbutitur. Effectus autem diversi sunt. Dicitur ergo Deus ens absolute, comparative vero bonus, quia se communicat et diffundit: justus, quia pro meritis retribuitur: severus, quia punit: misericors quia parcit. Omnia haec in re unum et idem sunt et divina sunt essentia, sed ratione differunt. Sed quia Deum non secundum quod est, sed secundum effectus speculamur et cognoscimus; secundum alium et alium effectum aliter et aliter nominamus; et differentem speculationem differens sequitur effectus. Deum ergo ut Deum veneror et revereor, ut justum vel severum tremo et vereor, ut bonum vel dulcem amo et concupisco. Quod si idem esset ratione sicut idem est re misericordem vel bonum esse et justum vel severum esse, identitatem speculationis sequeretur identitas affectionis; et sic diligerem Deum quia severus, sicut diligo et appeto quia dulcis et bonus. Nunc autem illud contremisco, istud concupisco. Appeto ergo Deum quia bonus et suavis: et refertur iste modus ad idem re, et aliud ratione. Tertio dulce vinum appeto, ut delectet. In proposito vero opposita est relatio: nam Dei bonitatem non referimus ad nostram delectationem, scilicet creatam beatitudinem vel qualitatem, sed potius e contra. Causa autem hujus dissimilitudinis patet sic. Omne receptum est in recipiente per modum recipientis, et non per modum recepti. Igitur si receptum est minus nobile recipiente, nobilitatur in ipso; non autem si nobilius ipso. Sicut ergo species rei visibilis recepta in oculo et perficiens ipsam inesse, nobilior est et melior in oculo quam in materia propria; sic dulcedo rei gustabilis recepta in gustu melior et nobilior est quam in sua materia: et ideo dulcedo vini melior est in eo quem delectat, quam in vino. Bonum autem referri habet ad melius, et non e contra: ideo appeto dulcedinem vini propter delectari. E contrario summum bonum et infinitum, quod beatificare et delectare habet affectum, ab affectu recipitur per modum affectus, scilicet finite, et excedit infinite. Sicut ergo minus bonum ad majus bonum, sic beatitudo ad creata in anima per influentiam beatitudinis increatae et summi boni, ad ipsum summum bonum quod influit, est referenda. In infinitum ergo major debet esse motus quo appeto Deum et summum bonum, quam ille quo appeto vitam aeternam creatam et fruitionem meam. Nam et istud appeto propter illud: istud ut finem quo quiesco, illud ut finem in quo quiesco. Nota ergo quod sex sensus habet haec propositio iste diligit Deum propter Deum. Primo diligit Deum propter Deum, supple, habendum: ut habere Deum vel frui Deo sit finis in quo quiescitur: ut, iste vadit ad tabernam propter vinum, scilicet bibendum, bibitio et delectatio plus placet illi quam vinum: et sic diligere est malum et peccatum, quia refertur creator ad creaturam. Secundo diligit Deum propter Deum, scilicet habendum, ut habitus Dei vel fruitio creata sit finis, non in quo quiescit, sed quo quiescitur. Beatitudo enim creata potest appeti ut finis quo quiescamus: quia ipsa habita nihil creatum amplius appetimus; sed non debet poni finis in quo non in ipsa quiescamus, sed per ipsam in Deo. Tertio diligo Deum propter Deum, ut propter notet causam efficientem sive motivam, et ut sit sensus Deus sive dulcedo Dei est causa movens istum ad diligendum Deum: sic ille diligit illum propter beneficia sua quae confert ei, iste motus est magis amicitiae, quam concupiscentiae. De hoc Joan. ult.: diligamus Deum, quia ipse prior dilexit nos, et ita meruit redamari. Bernardus: dignus plane Deus qui redametur: praesertim si advertamus quis, qualis, quantumque amaverit. Quarto ut per propter notetur causa finalis: et est sensus: diligo Deum propter Deum: illud est propter praeceptum Dei, et honorem ipsius. Sexto, diligo Deum propter Deum, idest non propter aliud, ut notetur exclusio finis ulterius, et omnis commodi mei: ergo est gratissime amare. Primum ergo malum, tria sequentia bona, duo ultima optima. Bernardus: non sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu sit diligendus. Psalm. 72: quid enim mihi est in caelo, et a te et cetera.


Caput 4

[88965] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 4 Dilectionem concupiscentiae secundario quidem plura, principaliter vero quinque consequuntur: scilicet motus, dolor, timor, consolatio et delectatio. Sicut enim corpora quaedam moventur in loco, ut sphaera, quaedam extra locum, ut in motu recto, ut homo sedens movetur in loco cum surgit, extra locum cum procedit; sic ipsa dilectio concupiscentiae motus est essentialis, sed quasi motus surgentis. Delectabile enim apprehensum movet. Sed hunc motum sequitur alius motus quasi procedentis, et ipse duplex: primus quo moveor ad habendum: alius secundus quo moveor ad merendum, qui secundus est intentione, sed prior in esse vel in executione. Sicut vinum diligens primo movetur motu desiderii ad habendum vel bibendum; sed quia non habet, movetur secundo ad illud per quod habeat: et iste modus multiplicatur si plura sint ad habendum necessaria: unde movet homo linguam ad petendum vel interrogandum, manum ad operandum pro pretio, pedes eundo ad tabernam; et sic de aliis: qui motus omnes fiunt propter primum perducendum ad terminum. Unde et terminus primi appetibilior est et prior in intentione terminis omnium posteriorum, sicut motus motibus, secundum illud: propter quod unumquodque tale et cetera. Sic apprehensa suavitate et dulcedine Dei, moveor concupiscens, hoc est diligere. Sed cum motus continuus habeat principium, medium et finem; hunc motum sequitur motus quasi processivus, non sicut alius alium, sed sicut pars partem, medium principium, hoc est motus ad habendum vel fruendum. Sed quia non possum habere vel frui sine meritis, secundo moveor me ad merendum: qui motus multiplicatur secundum quod multis modis mereri contingit. Ex hac parte accidit motus impletionis praeceptorum affirmativorum, tamquam eorum quae sunt ad habendum necessaria: consiliorum, tamquam eorum quae sunt utilia: prohibitionum, tamquam motus ab his quae impedientia: hinc est motus ad amandum proximum, quia praeceptum. Secundum hoc Glossa dicit: caritas Dei generat amorem proximi, qui motus est principium et causa omnium motuum, qui ordinant ad proximum, etiam extenso nomine motus ad moveri a malo et moveri ad bonum. Secundum hoc dicitur ad Rom. 13: plenitudo legis est dilectio: nam non adulterabis et cetera. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum tamquam teipsum. Motus igitur primus, scilicet dilectionis Dei in voluntate, ut ens in subjecto, causat alium motum, scilicet dilectionis proximi in eodem subjecto. Cum voluntas habet imperium super potentias inferiores, et in perfluentiam mota movet inferiores potentias, etiam organicas, in comparatione ad Deum propter se primo et principaliter: in comparatione ad proximum propter Deum secundario et consequenter; secundum hoc movet linguam ad Deum laudandum, orandum et similia: aures ad audiendum de ipso: oculos ad intuendum vestigia ejus, scilicet creaturas; et sic de aliis membris et actibus. Sed inter hos motus est ordo: verbi gratia, cum lingua movetur ad orandum, veniam peccati ante omnia petit: et hunc motum motus confessionis naturaliter praecedit quo se peccatorem recognoscit et arguit; et sic de aliis. In comparatione ad proximum voluntas mota movet organa multipliciter, ut patet: pedes ad eundum ad visitandum proximum, manus ad dandum vel ad juvandum, oculos et aures ad similia etc., linguam ad consolandum, corripiendum, instruendum, excusandum et similia. Hinc patet quod omnes virtutes motrices sunt, et quasi motores moti ad alia, et secundo movent. Caritas autem est quasi motor primus. Secundo dilectionem sequitur dolor: nam quo magis moveor ad habendum, eo magis affligor de dilatione, secundum illud: spes quae differtur affligit animam: quo magis appeto conjunctionem, eo magis doleo et affligor de distantia. Jerem. 1: idcirco plorabo, et oculus meus deducet aquas, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam et cetera. Tertio sequitur timor: nam quo magis concupisco habere, eo magis timeo perdere: quo magis conjungi, eo magis separari. Poeta: res est solliciti plena timoris amor. Hic timor nobilissimus inter omnes timores viae, et utilissimus in patria, tamen secundum hunc actum evacuandus, solo ibi reverentiae actu contentus. Quarto sequitur consolatio ex appropinquatione, sicut exhilarescit esuriens viso vel odorato cibo, utpote adhuc distante, sed tamen vicino. Hinc intenditur motus: sicut velocius movetur lapis, quo vicinior est centro. Bernardus: qui amat ardentius, currit velocius. Quinto sequitur delectatio de adeptione. Proverb. 13: desiderium si compleatur, delectat animam. Est enim delectatio secundum Aristotelem conjunctio convenientis cum convenienti. Deus igitur sicut praecellit omne concupiscibile, sic delectat prae omni delectabili: et hoc tripliciter: quia generalius, intimius, durabilius. Alia enim delectant particulariter, ut sapida solum gustum, non autem auditum: sonora auditum, non autem visum, sic de singulis. Deus autem generaliter, quia generale bonum ipse est, et omnis boni particularis causa. Anselmus: si enim singularia bona delectabilia sunt, cogita intente, quam delectabile sit illud bonum quod continet in se jucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti; sed tantum differentem, quantum differt creator a creatura. Item alia delectant superficialiter, et quasi exterius; Deus autem intime, et ideo profunde: solus enim Deus substantiam animae substantialiter penetrat, et ideo medullitus delectat. Augustinus: cum inhaesero tibi ex omni mente mea, nusquam erit labor et dolor, sed tota erit vita mea, tota plena te. Idem: o domine Deus, quid est quod amo cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis istius amicum oculis; non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et aromatum suave olentium suavitatem, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus, non hoc amo cum Deum meum amo. Et tamen amo quamdam lucem, quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum et quemdam amplexum. Non amo Deum meum lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum exterioris hominis, sed interioris hominis mei: ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, ubi olet quod non spargit flatus, ubi sapit quod non minuit edacitas, ubi haeret quod non divellit satietas: hoc est quod amo cum Deum meum amo. Augustinus: qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui, et non timebit, sed habebit se optime in optimo. Idem: alia delectant transitorie et terminabiliter, Deus autem aeternaliter. Augustinus: miser est omnis animus vinctus amicitia rerum inferiorum, et dilaniatur cum eas amittit: te vero nemo amittit, nisi qui dimittit. Et ratio est, quia omnis creatura de se mutabilis est: sed quoniam anima satiata calcabit favum, anima quae creaturas diligens concupiscit, quoniam concupiscibile praesens est, et ideo in motu ipsum faciliter consequitur, consequens et adipiscens fruitur et delectatur, quo plenior bono creato, tanto minus esurit increatum: et ideo jejunandum ab his, ut illud concupiscatur. Psal. 76: renuit consolari anima mea. Augustinus: cetera creatura vilescat, ut creator in corde dulcescat. Sed quoniam in delectabilibus melius est facere quam fecisse vel facturum esse, ideo anima concupiscit concupiscentia respectu boni incommutabilis; unde Psal. 118: concupivit anima mea desiderare et cetera. E converso dicitur respectu boni commutabilis male. Psalm. 105: concupierunt concupiscentiam in deserto.


Caput 5

[88966] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 5 Diliges dominum Deum tuum etiam dilectione amicitiae. Haec est dilectio qua diligimus illud cui bonum volumus. Hac ergo dominum diliges prae omnibus, et etiam prae teipso; et hoc dupliciter. Quantum ad objectum majus, ut ei velis majus bonum quod tibi ipsi vel cuiquam. Item quantum ad modum volendi, ut magis velis ei bonum quam tibi vel cuiquam: quod dignum est: nam potentia volendi ab ipso est, et ideo sua est; et a te non est, sed tibi concessa. Potius ergo vult, et magis vult bonum ei a quo est, quam ei a quo non est. Sed nota quod dominus relative ad servum dicitur, quia dominium et homagium relationem faciunt: nam et illum dominum appello, cujus homo sum, etsi servus non sum. Item: nonnunquam aliquis homo fit alterius hominis, non quia illi sibi quicquam de bonis suis porrigat, sed ille bona propria illi assignat, et recipit in feudum ut homo fiat. Utique in tali casu potius homo meus esset, quam e converso: nam plus a me habet quam ego ab ipso: ipse a me rei meae, non suae, proprietatem habet et dominium, et ego ab ipso rei meae solummodo possessionem et usum; et tamen dominium hunc appello. Verum multo potius homo Dei sum, a quo sum omnino quod sum, habeo totum quod habeo, expecto totum bonum quod habiturus sum. Dominus ergo et Deus meus est, gloriorque non immerito liberum me esse et nobilem, utpote immediate imperatori summo subjectum, cum etiam Angelus non sit mihi dominus, sed conservus. Ceterum alia relatio est qua refertur homo vel servus ad dominum, alia qua amicus ad amicum: et nobilior secunda quam prima. Augustinus: obstupesce igitur, anima mea, dignatione Dei tui erga te: nobilitavit te, o homo, Deus inferius constituens dominum irrationabilium. Psalm. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus. Qui dominaris brutis, non mirum esset, si Angelorum, saltem Seraphim dominio subdereris. Sed nunc non sic, sed nobilis es in relatione ad superius solus Deus vere est dominus tuus. Sed dilatare usque ad mortem prae admiratione: cui debueras servus esse, jubet ut sis amicus. Diliges, inquit, dominum Deum tuum et cetera. Joan. 13: jam non dicam vos servos, sed amicos. Stude igitur amicus esse ei a quo amaris, servus esse ei cui obligaris.


Caput 6

[88967] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 6 Nota igitur quod animam rationalem est considerare tripliciter: scilicet in quantum natura est, in quantum deliberativa, et in quantum gratificata. Secundum hoc tripliciter in anima Dei amicitia generatur. Est enim secundum Anselmum, triplex exitus rerum in esse: scilicet naturalis, voluntarius et mirabilis. Anima igitur ut natura, efficitur amans innumeris et affluentibus beneficiis; hoc patet: nam et catulus beneficum sibi amplexatur, et ovis sola aestimativa non discretione utens, lupum fugiens, pastorem ut beneficum sequitur. Joan. 10: cum proprias oves emiserit etc., et oves illum sequuntur; sic in anima per beneficia Dei amicitia quasi quodam exitu naturali generatur. Anima ut deliberativa amans Deum efficitur infinitis et evidentibus praeeminentiis: nam in deliberatione recte praeeminens praeeligitur et praeamatur secundum Aristotelem. Nullus dubitat utrum beatitudo vel divitiae praeeminentes sint magis eligendae, propter nimiam praeeminentiam beatitudinis ad divitias. Sic nemo deliberans dubitat an creator amandus sit prae creaturis. Hic exitus amicitiae quodammodo est voluntarius. Anima ut gratificata, amans efficitur per gratiae influentiam: nam Deo influente gratificatur et informatur animae substantia per gratiam una uni, scilicet Deo per unam. Et sicut Deus dans animae primum esse creavit substantiam, et concreavit ei potentiam; sic dans secundum esse influit gratiam substantiae animae, et caritatem virtutem summae potentiae. Item, sicut voluntas procedit a substantia animae, sic caritas ex gratia. Sed et aliae virtutes in potentiis ex gratia sunt. Sed omnes praeter caritatem informes sunt, et sine gratia esse non possunt. Influxa ergo a Deo essentia et forma, et gratia in substantia animae influitur, et habitus caritatis in potentia voluntatis: et hic est amicitiae exitus mirabilis. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris et cetera. Item hic quoniam super naturam est, postulatione et oratione opus est magis quam deliberatione.


Caput 7

[88968] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 7 Primus ergo exitus amicitiae est quasi naturalis, secundum quem in anima proportionabiliter quodammodo generatur haec nobilissima forma accidentalis, sicut in materia naturaliter generatur forma substantialis. Quod patet sic: generatio naturalis fit per coactionem et per contactum: contrarium enim contingens contrarium agit in ipsum et alterat, et si in agendo praevalet, sibi assimilat: ut patet cum ignis agit in terram, et caliditate frigiditatem expellens, frigidam facit calidam; et cum actus continuatur, tamdem necessitas dispositionem sequitur, et in summo calens terra ignis efficitur, et ex altera fit altera, cum generatio alterationem comitetur. Sic Deus amans hominem non amantem, immo amicus inimici. Rom. 5: cum inimici essemus et cetera. Ardenter amans ut ignis est. Deut. 4: Deus noster ignis consumens est. Homo autem frigidus et non amans ut terra: unde Genes. 3: terra es et in terram ibis et cetera. Qui ignis terrae appropinquans beneficiis ipsam tangit, et sic tangendo disponit ad formam suam, scilicet amicitiam: et primo calefaciens alterat, secundum illud Psal. 143: tange montes, et fumigabunt. Tandem frequenter et continue agens, quia non cessat vel ad momentum a beneficiis, tamdem terram igneam reddit, et inimicitiam expellens, formam amicitiae in corde hominis introducit. Soph. 9: in igne zeli mei devorabo terram. Luc. 12: ignem veni mittere in terram: et quid volo nisi ut accendatur? Breviter igitur quoniam natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans, naturaliter quodammodo amicitia Dei in nobis amicitiam generat, cum amicum, etiam si nolis, tandem amare cogaris. 1 Joan. 4: diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.


Caput 8

[88969] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 8 Secundus exitus est quasi voluntarius, cum homo Deum diligere incipit, et in amicum suscipit quasi per voluntariam electionem. Deut. 26: dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus. Sed electionem deliberatio antecedit. Ad habendum igitur amicum voluntas deliberat, et tamdem eligit. Seneca: tu cum amico tuo omnia delibera, sed de ipso primum. Prius vide an tibi in amicitia aliquis recipiendus sit, et cum eum placuerit fieri, toto illum pectore admitte. Deliberare est diversa librare; eligere est duobus praejacentibus praeoptare alterum alteri. Ecce modo duo libranda, Deus et homo, creator et creatura, quem horum in amicum eligamus. In libra hominis ponderant multum quaedam generalia: et praecipue tria: scilicet naturae conformitas: Prov. 13: omne animal diligit sibi simile: nec est per se vera, et ideo magis simile sibi magis. Prov. 27: volatilia ad similia sibi conveniunt et cetera. Item praesentialitas: unde arguit 1 Joan. 4: qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Haec praeponderat quandoque consanguinitati. Prov. 27: melior est vicinus juxta, quam frater procul. Item utilitas, secundum illud poetae: vulgus amicitias utilitate probat. Quaedam specialia multum praeponderant in libra hominis, et praecipue tria: ut consanguinitas, secundum quam praeponderat pater extraneo, et similia. Item uxor parentibus. Genes. 2: relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Item fidelitas, item amicabilitas, item gratiositas. 1 Machab. 10: aptus es ut sis amicus regis. Prov. 18: vir amicabilis ad societatem magis amicus est quam frater. Ex oppositis in libra ex parte Dei praeponderant multa, quae si praeponderant, faciunt deliberationem. Deliberationem sequitur electio, qua Deus homini praeoptatur, et in amicum eligitur. Cantic. 3: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Vide nunc, et pone in libra Dei etiam ea quae in hominibus libra praeponderant; et primo specialiter et proprie ea quae homo non habet, sed solus Deus propter quae sit merito diligendus.


Caput 9

[88970] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 9 Es ergo amicus hominis propter naturae conformitatem, quia homo est. Ne in hoc praeponderaret, et ideo praeeligeretur homo Deo, Deus factus est homo. Unde filium hominis Christus creberrime se appellat. Hic ergo magis amandus est quam aliquis homo propter tria: scilicet causam, statum et durationem. Primo propter causam. Amicus igitur es hominis, qui tecum fit vel factus est homo? Potius ejus qui propter te factus est homo, utique propter te, scilicet redimendum morte humanitatis, propter te nutriendum sacramento corporis et sanguinis. Augustinus: ut panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Item propter te erudiendum exemplis, et beatificandum dupliciter duabus naturis, ut ingredereris et egredereris, et pascua invenires, secundum illud Joan. 10: ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Secundo propter statum. Amicus es hominis, qui simplex homo. Ergo debes esse amicus potius ejus qui summus est homo, cum etiam inter homines magis appetas esse amicus magnatorum. Item propter durationem amicus es hominis, qui quotidie corrumpitur, et tendit ad hoc ut desinat esse homo, quia mortuus homo non est homo. Sed potius ejus amicus sis, qui resurgens ex mortuis jam non moritur, et ideo incorruptibilis, et nunquam desinens esse homo. Sed dices: sic diligo Christum hominem, sed non sic Deum. Vide quod et Deum sic. Si amari possit imago depicta, nonne magis amaret imaginem in mente artificis et pictoris secundum quam facta est, quam imaginem aliam pictam sibi necessario magis dissimilem cum qua est? Sic si propter conformitatem hominis amicus esse volo, conformitatem, inquam, in genere logico et praedicabili, merito ideam meam secundum quam in mente Dei sum, et vita sum, magis amo. Joan. 10: quod factum est in ipso vita erat.


Caput 10

[88971] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 10 Amicus es hominis, quia praesens. In hoc autem Deus praeponderat tripliciter: quia praesens est intime, semper et ubique; homo vero praesens est quasi prae sensu ens, quia juxta te; sed Deus praesentior, quia intra te. Augustinus, 4 Confess.: intimus cordi est, et cor aberravit ab eo. Sed dicis, quomodo non sentio si praesens est? Respondeo: nec in homine hoc habes, cujus corpus tantummodo vides; quia si sine anima praesens esset, malles abesse. Patet ergo praesentiam animae amici tui te magis amare: quam cum non videas, ex motibus corporis praesentem intelligis, et verbis qualitatem ejus erga te tibi signantibus non demonstrantibus credis. Sic licet, prohibente statu viae, Deum qui est in te praesens per essentiam, videre non valeas in se: per effectus tamen causam interim potes cognoscere et videre; donec intellectu confortato et mundato facie ad faciem intueri liceat et cognoscere posteriora per priora, effectum per causam, creaturam per creatorem. Item: homo praesens quandoque, et quandoque absens est necessario: sed nunquam Deus absens est tibi, licet tu quandoque elongans te absens es. Augustinus 10 Confess.: intus eras, et ego foras; et ibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti deformis irruebam: mecum eras: et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Item: homo cujus amicus es, alicubi tibi est praesens, alicubi absens. Deus ubique est tibi praesens. Augustinus: veritas ubique praesidens omnibus consulentibus te et cetera. Unde cum moriens praesentiam amicorum, qui tunc maxime indigeres, habere non possis, hujus amici praesentia consolabiliter potieris. Psal. 22: si ambulem in medio umbrae mortis et cetera.


Caput 11

[88972] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 11 Amicus es hominis, quia utilis. In hoc autem tripliciter praeponderat Deus. Vide enim circa hominem utilem tibi quam magna utilitas, quam multa, quam diuturna. Excedit Deus quantitate continua et discreta, et duratione; quia ab ipso tibi utilitas major, multiplicior et diuturnior. Quod ut saltem in genere pateat, nota quod trina est generalis utilitas, quam ab amico habere volens ipsum amas: scilicet adeptio boni sui, intentio boni tui, diminutio vel annihilatio mali tui. Amicus ergo es qui tibi communicat bona sua. Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt bona tribuentis. Praeponderat evidenter Deus qui tibi communicans, et dat sua et se. Donat, inquam, dona digniora in substantia, majora in quantitate continua, plura in discreta quantitate, permanentiora in duratione et tempore, meliora in relatione ad finem, opportuniora secundum quando et ubi: quia secundum Aristotelem unumquodque in quo tempore et loco plus valet, magis est eligendum. Rom. 8: qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia cum illo nobis donavit? Jacob. 1: omne datum optimum, et omne donum perfectum et cetera. Quis amicorum filium suum vel spiritum suum tibi donaturus est ut Deus fecit? Ceterum de donis datis, magna et multa donavit in praeterito, donat et donare non cessat in praesenti: sed maxima et plurima donabit in futuro. Ceterum quod homo amicus tibi dat, potius dat mutuum quam donum: quia redditionem expectat. Luc. 11: quis vestrum habet amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet, amice accommoda mihi tres panes? Sed secundum Aristotelem, donum est datio irreddibilis. Hoc in illo amico solum modo locum habet, qui bonorum nostrorum non eget. Amplius autem, idipsum bonum quod amicus tibi dat, non ab ipso est, sed a summo bono, a quo velut a fonte boni per illum fluit ad te. Quem nunc potius amas, an fontem effluentem, an canalem tibi deferentem? Quem nimirum etiam ipse Deus, ut auctor, ad te dirigit potius quam ad alium, inclinando voluntatem habentis ut tibi dare velit, qui dedit facultatem qua tibi dare possit. Prov. 27: sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Dei: quocumque voluerit inclinabit illud. Amicus est hominis secundo qui tecum sciens bona tua, et communicans ipsa tibi reddit jucundiora. Seneca: nullius boni sine socio jucunda est possessio; unde secundum Aristotelem magis est eligendum quod contingit amicos participare, quam quod non. Ceterum hoc amicos non prodit: quoniam in hoc secundum superficiem non differt fictus amicus a vero. Eccles. 12: non agnoscitur in bonis amicus. Non agnoscitur, inquam, utrum amicus personae vel rerum, tuus vel tuorum: nam prius invenies inter homines qui diligat propter tua te, quam qui tua propter te: quoniam est amicus socius mensae, et non permanet in tempore necessitatis. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Verus autem amicus esset, si bono tuo propter te congauderet, etiam si participaturus non esset. Aristoteles: amicos justos esse volumus etiam si media sint. Sed in hoc nullus ad amicitiam tibi Deo aptior, qui sciens bona tua utpote dona sua, et de his tibi congaudet, et dans, communicare a te vel participare non eget. Joan. 2: gaudeo propter vos, ut credatis. Amicus est hominis tertio qui tecum participans mala tua annihilet, vel ad minus diminuat, et talem quaere. Quaerendus enim est, quia difficilius invenitur quam primus vel secundus, quamvis utroque magis iste sit necessarius. Sed in hoc tertio signo multi deficiunt, quia prima duo fecerunt. Psal. 37: amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt: amici communicantes mihi bona sua, proximi participantes bona mea. Verum dignitas Dei in hoc tertio signo evidens est: qui cum in natura propria stans bona mala tecum communicare non posset, naturam tuam assumpsit, in qua tibi compatiens, et poenae tuae socius fiens, misero tibi consolationem faceret, et per naturam suam bonam tandem malum tuum annihilaret. Sunt autem, secundum Aristotelem, quinque mala et terribilia: scilicet opinio mala, inopia, aegritudo, inimicitia, mors: in quorum ultimo evidens est fortitudo. Vide in his malis tuis Christum tecum participantem. De primo Matth. 27: seductor ille dicit: Joan. 7: quidam dicebant quia bonus est; alii autem, non, sed seducit turbam: Luc. 19: venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat, et vocatur homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. De secundo Luc. 9: vulpes caveas habent, et volucres caeli nidos: filius etc. 2 Corinth. 8: videte, fratres, gratiam Dei, quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est ut illius inopia nos divites essemus. De tertio Isa. 25: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item: vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitates. De quarto Joan. 15: nunc autem viderunt et oderunt et me et patrem meum. De quinto Cant. 8: fortis est ut mors dilectio, quoniam majorem dilectionem hac nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce mors, et talis mors. Quid ultra facere debuit tibi, et non fecit: quid ultra debuit pati tecum et non sustinuit? Prae omnibus igitur utilis: et ideo propter utilitatem prae omnibus etiam amabilis: amplius autem quia tua mala tecum sentiens, ea tibi alleviat in praesenti, et eadem annihilat, bona sua tibi plene impartiens in futuro.


Caput 12

[88973] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 12 Inter specialia ponderantia etiam consanguinitati praeponderat amicabilitas, quia vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater: et hoc in tribus est, quae sunt haec. Gratiositas in vultu. Esther 2: indicibili pulchritudine omnium oculis gratiosa videbatur, et ideo amabilis. Eccl. 40: gratiam et speciem desiderat oculus. Item affabilitas in convictu vel verbo. Prov. 22: propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Item mansuetudo in gustu vel actu. Eccl.: in mansuetudine tua opera perfice, et super hominum gloriam diligeris: e contra Prov. 22: noli esse amicus homini iracundo. Praeponderat in his Deus per ordinem. Nimium enim fallax gratia et vana pulchritudo quam confert sanitas, complexionis bonitas et juvenilis aetas. Apparet enim, quoniam aufert ipsam vel aegritudo fugans sanitatem, vel senectus excludens juventutem, vel mors dissolvens complexionem. Ceterum amabilis ille qui gratiosior in facie, cujus facies plena est gratiarum, in quem desiderant Angeli prospicere, cujus pulchritudo non languescit, sed intuentes salvos reddit: Gen. 32: vidi dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Non senescit, sed juvenescere facit. Psal. 102: qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae juventus tua. Non moritur, sed vivificat in aeternum, Joan. 17: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Tibi ergo tibi domine dixit cor meum, exquisivit te facies mea. Augustinus: videbimus, et amabimus, et laudabimus. Item amabilis ille qui affabilior in sermone: Exod. 19: loquebatur dominus Moysi, sicut loquitur homo ad amicum suum. Affabilis ergo non solum justis, quinimo et injustis; utpote cui opponitur quod sit publicanorum et peccatorum amicus. Plane valde affabilis, cujus verbum non est rhetoricum vel transitorium, sed aeternum: quod ut caperetur, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Item, mansuetus in actione. Isa. 11: ego quasi agnus mansuetus.


Caput 13

[88974] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 13 Consanguinitas praeponderat multum. Hoc tripliciter secundum tres lineas consanguinitatis: scilicet ascendentem, in qua, ut proximos diligis parentes, scilicet patrem et matrem, et plusquam avum vel aviam: descendentem, in qua proximi, scilicet filius et filia: transversalem in qua frater et soror. In linea ascendenti pondera Deum erga patrem sic: ex duabus partibus consto, anima et corpore; quarum una corruptibilis, alia incorruptibilis. Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam et cetera. Aristoteles: hoc solum est separabile, sicut incorruptibile a corruptibili. Una imperans, alia obsequens naturaliter: una assimilans brutis, alia associans Angelis. Salustius: omnis nostra vis in animo et corpore sita: illa nobis cum diis, corpus cum bestiis commune: animi imperio, corporis servitio magis utimur. Tripliciter igitur nobilior est anima quam habeo a Deo creante, quam corpus quod a patre generante. Quod enim horum a quo habeatur, imago utriusque testatur: cum corpus patris, anima Dei praeferat imaginem, quam nimirum Deus immediate sibi similem et bonam fecit quae corpus ad vitam animando perfecit: quam versa vice corpus infecit, et ream ac peccatricem efficit. Verumtamen et ipsum corpus, quod a patre generante natura dedit, Deus naturae principaliter cooperans utroque parente nesciente, et ad hoc insufficiente, organizavit. 2 Mach. 7: nescio enim qualiter in utero meo et cetera. Amo ergo patrem, a quo solummodo habeo materiam corporis, causam libidinis, originem reatus: potius amabo patrem qui corpus formavit, animam inspiravit. Deut. 32: numquid non ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te? Fecit corpus, creavit animam, possedit utrumque. Item in linea transversali fratres amantur ut proximi, et specialius diligunt se gemelli: sed filius Dei amabilior frater. Item amas fratrem qui tecum dividit, dividendo diminuit tibi paternum affectum: nam secta bipartito cum mens discurrit amore, alterius vires subtrahit alter amor. Gen. 37: videntes Joseph fratres sui, quod a patre et cetera. Dividet etiam et diminuet dividendo paternum censum. Luc. 12: magister, dic fratri meo ut dividat mecum possessionem. Amas specialiter tecum genitum, qui statim natus tibi quasi injurians diminuit lac maternum, et adhaerens uberi occupavit locum tuum. Hunc fratrem ama potius, per quem erga te crevit quantum ad affectum amor paternus, per quem heres efficeris, et ad paternum censum admitteris, quamvis patri rebellans exheredari merueris: per quem nullum bonum tibi debitum diminuitur, sed multiplex bonum indebitum tribuitur. Postremo tradit frater fratrem in mortem: sed hic pro fratribus semetipsum tradidit in mortem. Genes. 45: ego sum frater vester Joseph, nolite timere et cetera. Hebr. 2: non confunditur eos fratres vocare. In linea descendenti ut proximus amatur filius: ergo volens Deus etiam sic ab homine amari ut proximus, factus est filius hominis: quod etiam de se saepissime repetit, ne tanta consanguinitatis propinquitas dari oblivioni possit; sed dicit, filius quidem est hominis, nec tamen mulieris, sed virginis. Audi. Quicumque fecerit voluntatem patris mei et cetera. Voluntatem viri provocantis faciens aliqua virgo fit mulier, ac deinde mater: tu voluntatem Dei facito, Christi mater eris et virgo. Amat ergo mater filium, et quidem tenerius quam pater. 2 Reg. 1: sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. Amat filium quem concipit cum sorde, pregnat cum pallore, non sine timore parit cum periculo vitae, educat cum solicitudine et labore; qui ingratus post omnia vix praeceptis cogitur, promissis allicitur honorem rependere parentibus. Honora inquit patrem et matrem, ut sis longaevus super terram. Tu ama potius filium, quem spiritu sancto superveniente in utero mentis concipis mundius, gestas jucundius, paris securius, educas facilius: qui sit senectutis tuae baculus, caecutientis oculus; qui filiali fide in morte tua meminerit tui, cum etiam in morte sua matris oblitus non fuerit. Verum inter sponsum et sponsam non est accipere graduum distantiam, cum duo faciant jam carnem unam, et duo animi in unam foederentur amicitiam; propter quod dicitur Ephes. 5: viri, diligite uxores vestras: et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt et cetera. Sed quantum res significata praecellit signum, tantum amor et unitas Dei ad animam, amorem sponsi ad sponsam, animae ad Deum, sponsae ad sponsum, sacramentum enim magnum est: ego autem dico inter Christum et Ecclesiam: inter Deum et animam. Vide hoc evidenter. Tria sunt bona matrimonii: fides contra adulterium: inseparabilitas, quae dicit sacramentum, contra divortium; proles contra sterilitatis opprobrium: sed in hoc conjugio fides inviolabilior, inseparabilitas major, proles utilior. Fides inviolabilior Dei ad animam. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide: Cant. 2: dilectus meus mihi, et ego illi. Quinimo fidelior est sponso omni qui fidelis est etiam animae fidem non servanti. Isa. 57: juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: Jerem. 3: tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me. Quare hoc? Certe ut per virum fidelem sanctificetur mulier infidelis, adultera per misericordem maritum, peccatrix anima per Christum. Sed objicies: non sola solius, unica unici, cum scriptum sit qui amas animas quasi non unam, sed plures. Sed scriptum est Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Numquid propterea sponsus non unam sponsam amat, si in ipsa caput et manus et pedes et cetera membra diligat? An indignabitur caput sponsae fidem debitam sibi violari, si depraehendat etiam sibi pedes unitos amari? Amplius, non diminuitur in individuo species, licet ipsam participent plures: nec plenius individuo species inesset, si sola inesset. Sic miro modo Deus te, o anima mea, diligit, totus totam, ut non minus diligat te diligens tecum et aliam: aliam, inquam, a te in substantia, unam autem tecum in caritate et amicitia: nec plus te amaret si solam amaret: quinimo si tibi socias non dedisset, minus forsitan quam nunc amare posset. Non sic Jacob, cui permissum est plures sponsas habere, nec tamen datum est ut unamquamque ipsarum posset ut solam totus amare. Ceterum hoc video in Deo esse omnipotentiae, et omnipotentis bonitatis. Augustinus in Confess.: o tu bone omnipotens, qui sic unumquemque nostrum curas, tamquam solum cures: et sic omnes, tamquam singulos. Item, inseparabilitas major. Illi enim duo unum carnaliter effecti inseparabiles dicuntur, quia dum vivunt, nequeunt separari, sed et necessario separantur, quia necessario moriuntur. Rom. 7: si dormierit vir ejus, soluta est a lege viri. Verum inter te, o anima mea, et Deum matrimonium quod in Baptismo initiatum, in bona vita ratum, in patria fuerit consummatum, post illius unius primum consortium impossibile est esse divortium. Verumtamen et modo dic cum apostolo: Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia? Ceterum quod subjungitur, et rato et consummato congruit: certus sum quod neque mors, neque vita, neque instantia etc., poterunt nos separare a caritate quae est in Christo Jesu. Item: proles utilior et multiplicior, bonorum scilicet operum. Fecundat enim sponsus sponsam, Deus animam per gratiam. Progrediturque proles ab ambobus unitis non ab altero tantum, sed a matre ut a principio materiali, a patre ut formali, et ideo principali. Sic et proles operum non a gratia sola, nec a libero arbitrio solo, sed a libero arbitrio vel voluntate ut a principio materiali et incompleto, a gratia vel a Deo ut a completo vel formali et ideo principali. Joan. 10: sine me nihil potestis facere: 1 Corinth. 15: abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Haec utilis proles quae matrem non perimit, sed ei vitam aeternam acquirit: sicut e contrario concupiscentia cum conceperit parit peccatum, peccatum autem cum fuerit consummatum generat mortem. Psal. 7: concepit dolorem et peperit iniquitatem. Hic non Bennoni filius doloris: sed si prius forte filius laboris, postmodum filius gaudii et honoris: quoniam etsi mulier cum sic parit, tristitiam habet; cum autem peperit, jam non meminit pressurae propter gaudium.


Caput 14

[88975] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 14 Quoniam amico fideli nulla est comparatio, amari solet et merito amatur qui fidelis in amicitia comprobatur. Fidelis est autem qui stabilis et immutabilis est. Sunt autem tria amici fidelitatis experimenta: scilicet novitas, prosperitas, adversitas. Fidelem amicum mihi hunc aestimo quem in his erga me immutabilem invenio, a cujus animo me novus amicus superveniens non excludit, immo nec a gradu vel loco quem in animo mihi dedit, immo qui propter supervenientem novum non reputet me antiquum: quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est; nisi forte ad modum vini me quanto antiquiorem, tanto reputet amicum puriorem. Eccl. 9: ne dimittas amicum antiquum, novus enim non erit ei similis: vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. Luc. 5: nemo bibens vetus statim vult novum; dicit enim, vetus melius est. Item quem prosperitas sua insperata non reddit mihi extraneum, nec adversitas mea inopinata me sibi ingratum, sed implet illud Eccles. 22: fidem posside cum amico tuo in paupertate ipsius, et ut in bonis illius coheres sis. Ceterum homines multi misericordes vocantur. Virum autem fidelem quis inveniet? Luc. 18: cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem super terram? Ecce enim omnis homo mendax et mutabilis, mutatur novitate. Gaudent enim novitate moderni, et novis supervenientibus vetera projiciunt; et si forte aliquantulum fidelis esse volens non projiciat me propter novum ex animo, quodammodo tamen subordinat gradu, vel post ordinat loco, dicens mihi, da locum huic novo. Sed ille evangelicus invitator eum quem locum dare jubet, amicum non nominat, sed absolute dicit, da huic locum: illum vero amicum dicit quem ascendere facit, amice inquit ascende superius. Amari me scirem si in affectu cujusquam ascenderem. Si vero novo jubeor locum habitum dare, quid ex hoc possum convenire? Saltem medium teneat in gradu: non me dimittat: non aegre feram si novum utpote dignum amplius supponat. Ceterum non est Deus ut homo ut mutetur novitate; sed ut amicus stabilis et fidelis elegit sine initio quos diliget sine fine, nullum excludens pro alio, omnes volens superius ascendere, nullum alteri locum dare. De hoc Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est: immo iste amicus ante omne tempus, et post omne tempus. Joan. 13: cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos, non in finem terminantem, sed in finem consummantem: Ps. 118: omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Item mutantur et prosperitate, quoniam honores mutant mores, et succedentibus prosperis, pincerna sui obliviscitur interpretis, Genes. 40. Item mutantur adversitate; nam quos felices diligunt, miseros nec cognoscunt. Job 2: audientes tres amici etc., usque elevantes autem oculos suos procul non cognoverunt. Verum apud patrem luminum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; quoniam nec sua sublimitas eum tibi extraneum, nec tua humilitas te sibi efficit alienum. Psal. 137: quoniam excelsus dominus et humilia respicit. Ubi amor, ibi oculus: vide de hoc exemplum grossum et ideo sensui aptius in Christo, quem prosperitas sua non mutavit in amicitia: nam quos in fratres et amicos mortalis et passibilis elegit, glorificatus et immortalis factus fratres nihilominus recognovit. Joan. 20: vade, dic fratribus meis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Confundere nunc, anima mea, confundere de infideli amicitia: quae si impassibilis esses, et de vita corporis diutina, non dicam perpetua, certa esses, fortasse ipsum quem nunc te diligere aestimas, vix cognoscere velles. Item nec mutavit Christum, nec diminuit amicitiae affectum mutatio status in amico, qui adversitate repentina factus est alter ex altero, miserior ex misero. Joan. 11: diligebat Jesus Mariam et Martham et Lazarum, amabat sanum: sed quid aegrum? Audisti domine, ecce quem amas, infirmatur; quem amas in praesenti, non quem ut in praeterito amasti. Amavit igitur et infirmum: secuta est mors, crevit miseria, non decrevit amicitia. Lazarus inquit amicus noster dormit, amicus noster, non quia amet cum sit mortuus, sed quia ametur. Cedit tempus, corrumpitur corpus, ad tumulum venit Christus, tollite inquit lapidem: ajunt: domine jam foetet. Ecce jam tempus est ut erga tam miserum amicitia cessaret. Et si mutabilis esset, flet Jesus et turbatur, hoc scio: si nares obstruxerit, nescio: ecce inquiunt quomodo amabat eum. O Judaei, non amatis qui nec de amicitia loqui proprie scitis: quinimo, ecce quomodo amat eum: ut sit in amando praesens perfectum, cujus fletus est signum; non praeteritum imperfectum. O si ad talem miseriam Christus deveniret, quam paucos amicos retineret. Captus quidem, sed non mortuus fuerat, cum ille suus amicissimus se eum non tantum non amasse, sed nec nosse jurabat. Eja nunc, homo stultissime, si quaeris amicum, cur non amas hunc, qui mutatus in honore non mutatur ab amore; qui te mutat per miseriam, non mutat amicitiam. His omnibus hinc inde collatis, et in libra positis, deliberat anima; post deliberationem eligit, et sic tandem confirmatur amicitia. Ceterum haec analogice quidem, et communia Deo et homini quae Deus homini contulit, volens etiam hominem amari; sed in his eisdem ineffabiliter hominem excellit volens homine praeamari. Sed quis ponderabit ea quae de Deo sunt propria; omnipotentiam, omniscientiam, summam bonitatem et similia? Nimirum haec digne librari non possunt, utpote quae incomprehensibilia et immensa, libram non tantum angusti cordis humani, sed etiam angelici intellectus excedunt. In summa tamen adverte quis in amicum eligi dignior debeat; creator an creatura, dominus an servus, princeps an vasallus, omnipotens an infirmus, immensus an modicus, omnisciens an stolidus, dives an egenus; et postremo, ut multa transeam, summe bonus et beatus, an miser et malus?


Caput 15

[88976] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 15 Tertius exitus est tertius modus quasi mirabilis, cum Deus animam quam per se solus subito mirabiliter creando facit, per se solus subito mirabilius gratificando reficit, et in ipsa caritatem efficit; ad quod nec naturae potentia, nec voluntatis industria sufficit. Uno ergo modo efficitur Deus amicus noster quasi postulatus, quia pro amicitia sua infundenda orare debemus. Secundo modo ut electus, in quem vel omnes, vel ad minus plures voces desideriorum et virium concordant: nam si sensualitas sola discordet et amicos eligat alios, non obstat: quia jus eligendi non habet, quod perdidit male eligendo. Verumtamen si et ipsa assentiat et omnes voces habeantur, ut ibi, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum, Psal. 83, tunc indubitanter electus confirmabitur. Quamdiu autem vires inferiores excipiunt contra electionem superiorum, quamvis non sit rationabilis exceptio, tamen differtur confirmatio, donec post litem diutinam sensualitas succumbat, et victa cedat, vel transiens per arbitrium forsitan electioni consentiat. Sed si ratio in lite religiose praevalet, ut ejus electus et electio exceptionem transcendat; in expensis merito sensualitas condemnatur, ut opera poenitentiae pro satisfactione portet, pro eo quod rationem lite indebita fatigavit. Haec autem validissima contra electionem rationis obstat exceptio, si nimis ultra tempus debitum dilata sit electio. Secundum hoc non in peccantibus primo, quia ratio recta tempus negligit, et differt eligere personam eligibilem et idoneam in amicum. Sensualitas praeveniens non eligendum eligit, et rationem ad consensum allicit et trahit. In poenitentibus contra eligentem et electum, et electione excipitur, et lis movetur; et cum in contritione cassatur electio, ratio partem sensibilem ad confitendum movet, quae in satisfactione refundit expensas. In incipientibus ratio vult eligere, sed reclamat sensualitas. Galat. 5: caro concupiscit adversus spiritum. In perfectis, immo perfectissimis caro assentit: in morientibus lis deciditur, et sensualitati silentium imponitur, et electus rationis in amicum sibi perpetuum confirmatur. Primo autem modo habetur vi intrusus, sicut in generatione violenta per actionem praedominantis una forma destruitur, et alia generatur et inducitur.


Caput 16

[88977] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 16 Quoniam, ut dicit Hieronymus, omnis res per quascumque causas generatur, per easdem dissolvitur, versas scilicet in contrarium; et secundum philosophum, idem est causa contrariorum, hujus per praesentiam, illius per absentiam: quot modis et quibus amicitia generatur, eisdem et tot corrumpitur. Exit ergo caritas in esse modo quasi supernaturali, scilicet cum datur vel infunditur postulanti; e contrario desinit esse, cum peccans deest influenti. Quo contra apostolus ad Hebr. 12: videte ne quis desit gratiae Dei. Sicut ergo sol lucens in aere, causa est efficiens et conservans luminis, et ideo cessante causa, scilicet influentia solis, cessat ejus effectus, scilicet luminositas aeris; sic Deus continue influens causa est in animo caritatis. Sed si sole stante et effluente lumine aer mortuus recederet, ipse sibi tenebrae causa esset, et quod influxum erat non subtrahitur, sed corrumpitur quando non continuatur: sic verus sol fons caloris et lucis, cognitionis et dilectionis stat, quia immobilis effluit, quia dives et liberalis; sed si animus movens gratiae se absentat, vel nubem peccati interponat, quod influxum erat corrumpitur, quia non continuatur. Secundo modo caritas exit in esse modo quasi voluntario, cum per deliberationem Deus homini praeponitur, et in amicum eligitur: e converso corrumpitur et desinit esse, cum anima nomen Dei in vanum accipit, et quasi sine re in libram ponit cui hominem vel aliam creaturam cum circumstantiis generalibus vel specialibus aggravantibus praeponit; et declinans adhuc hominem vel creaturam aliquam Deo eligendo praeponit. Generalia librat illa in Oseae 2: vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas, et oleum et cetera. Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, vinum et oleum et cetera. Quod si scire et advertere voluisset, Deus praeponderasset. Specialia ponderant illi, de quibus Matth. 10: qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus. Tertio modo caritas exit in esse quasi naturaliter, cum simile a simili generatur, et anima beneficia Dei continue gratanter accipiens amantem redamare cogitur: e converso desinit esse et corrumpitur, cum anima ingrata beneficio, paulatim torpens ad frigiditatem primam revertitur. Jerem. 3: quomodo si contempsit mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Matth. 24: quoniam superabundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Incipit iniquitas in cogitatione, crescit in delectatione, abundat in consensu, superabundat in actu vel in usu. Nota igitur, cor hominis vel animus quantum ad statum viae habet se ad caritatem sicut materia ad formam elementarem, per quam appetitus ejus non terminatur totaliter; et ideo possibilis est generatio et corruptio circa ipsam. Quantum autem ad statum patriae est sicut materia quintae essentiae, quae contenta est forma sua, utpote terminante appetitum ejus, et non movet ad aliam, et ideo non incidit corruptio circa ipsam: sic corruptibilis est in via caritas circa cor; incorruptibilis in patria ex simili causa. Quoniam igitur, secundum philosophum, omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, licita fit translatio ubi aliqua, etsi non omnimoda, similitudo. Sunt autem quatuor elementa unam communem materiam habentia, cujus pars uni formae, pars subjicitur alteri, inter quas est pugna, et actio et passio mutua. Ignis calidus, Deus benedictus, et diligens; aer humidus, carnales amici nostri, quibus humore sanguineo communicamus; aqua fluida bona temporalia; terra deformis et quasi faex elementorum, vitia et peccata. Cor igitur amando vitia et peccata, fit quasi terra. Psal. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Dilexisti malitiam super benignitatem. Amando temporalia, immoderate tamen, citra Deum, fit quasi aqua. Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde? Amando amicos carnales pure naturaliter, fit aer. Gregorius: sunt qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis. Amando Deum fit ignis. Cant. 8: fortis est ut mors dilectio et cetera. Lampades ejus, lampades ignis. Primus amor mortalis: secundus venialis: tertius debitus, sed tamen indifferens, quia naturalis: quartus meritorius, cum sit gratuitus. Ignis aerem ut symbolum secum habentem amplectitur, et facilis est ibi transitus. Aquam ut magis distantem tolerat, quam impugnans diminuit, sed ab ipsa non extinguitur propter distantiam. Cantic. 8: aquae multae non poterunt extinguere caritatem. Sapient. 19: aqua extinguentis naturae non obliviscitur. Sed cavendum ne aqua crescens horizonta ignis attingat; quoniam tunc ignem ardentem extinguit aqua, cum amor temporalium venialis excrescendo fit mortalis. Terrae vero sic ignis contrariatur, ut ipsam vel corrumpat, vel corrumpatur. Tria igitur sunt simul in uno animo, ut in una communi materia, sed in parte alia et alia, quae tandem in ignem omnia convertuntur. Sic fervet ignis agens in aquam, tamdem etiam propter Deum tantum diligis temporalia, factusque es ignis de aqua. Calefacit ignis aerem tandem; et cognatos tantum propter Deum diligis, et sic ignis fit ex aere. Terra autem incensa quae igni, etsi non naturali oppositione, tamen locali positione et distantia maxime est remota, in hac metaphora secum compatitur in eodem animo aquam et aerem, sed fugat penitus vel fugit ignem: quae secundum suas qualitates, scilicet siccitatem, frigiditatem et gravitatem et alias, in aquam et aerem agit, eaque tamdem in suam naturam convertit. Quasi enim terra ex aqua generatur, cum amor temporalium rerum primum venialis ens, postmodum ingrossatur, et mortalis efficitur. Sed et aer in terram degenerat, cum amor naturalis nimietate in culpam declinat, secundum illud Matth. 10: qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus.


Caput 17

[88978] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 17 In caritate notanda sunt quatuor: essentia, habitus secundum se, radicatio vel inhaerentia in subjecto, motus vel actus, et fervor in motum. Ultima tria augeri possunt, et minui, unde per veniale diminuuntur, ex quibusdam etiam causis augentur et intenduntur. Primum autem corrumpi potest et augeri, non autem minui: quod patet, quia minimam habens caritatem, venialiter peccare potest: quod veniale si habitum caritatis minueret, jam aliquid minimo minus esset. Aristoteles: nihil minus minimo est, augeri tamen potest: cujus augmenti causam nota et effectum. Circa causam nota. Regulariter omnis res per quascumque et ex quibuscumque causis generatur, ex eisdem si est nutribilis nutritur, si augmentabilis augetur. Habetur autem caritas et generatur, quia Deus dat et homo recipit. Duplex igitur causa: una proprie et propter quam; scilicet influentia dantis. Alia proprie et sine qua non; scilicet dispositio recipientis. Quae dispositio conversio est animae ad Deum per potentias, secundum quas est imago Dei. Nota igitur, Deus est dives, cujus divitiae communicatae non minuuntur, ideo dare potest. Aristoteles: primum principium est dives per se, et dives in aliis est et bonus: bonum autem est diffusivum sui, et ideo liberalis, et ideo dare vult, et quia vult dat. Sed quia actio activorum est in patiente dispositio, actio dico quae est ad aliud, sicut sol lucet semper, non semper illuminat, ignis calet semper, sed non semper calefacit nisi dispositum; sic Deus effluit semper, sed non influit nisi recipienti et disposito. Influere est dare. Sed cujus est dare, ejus est et augere, vel magis dare: unde dicitur Luc. 17: adauge nobis fidem. Verum, quia receptum est in recipiente per modum recipientis, non recepti; quod Deus sine mensura effluit, tu cum mensura recipis: non enim ad mensuram dat Deus spiritum, et tamen unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Accipe ergo magis, et sic augetur quod acceperas; quoniam augmentum est praeexistens additio quantitatis, ut dicit Aristoteles. Sed nota, est gratia magna, et est major gratia: gratia datur sine merito, sed non sine dispositione, quae quandoque large meritum congrui appellatur. Sicut igitur formam naturalem introducendam antecedit positio nuda, dispositio et necessitas: quorum primum et ultimum intelligitur simplex, et quasi punctuale: medium autem habens latitudinem, quam contingit dispositioni plus et plus, ut sic haec extensio durationis quasi lineae a puncto ad punctum; sic et haec est potentiam animae liberum arbitrium accipere, ut nudum, ut dispositum; quae dispositio est per conversionem ad Deum in usu vel actu, secundum quod patet ex naturalibus et gratis datis. Quando autem facit totum quod potest, et quod in se est, tunc est necessitas ad habendam gratiam: non necessitas coactionis Deo debitum imponens: sed necessitas immutabilitatis, qua necesse est Deum esse Deum, et ideo bonum; et ideo effluentem et ideo accipienti dantem. Immo nec hanc ultimam dispositionem et necessariam liberalissimus dator expectat, sed aliquo modo convertenti se et disponenti, etsi non secundum totum quod in se est, multoties dat. Jacob. 1: qui dat omnibus affluenter. Augustinus: anima instrumenta cognoscendi et diligendi Deum habet a natura; cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis a gratia. Vasa namque quae creatrix gratia creavit ut sint, adjutrix gratia replet, ne vacua sint. Haec plenitudo causat levitatem. Augustinus: tu quos imples, sublevas eos; et quia tui plenus non sum, oneri mihi sum. Sicut vesica plena corpore levi sursum movetur, e contrario vas plenum corpore gravi gravatur; sic et creatura. Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde? Major autem gratia dupliciter dicitur. Primo in comparatione ad minorem ab altero habitam: haec sine meritis habetur, sed non sine dispositione majori, ut patet in parvulis differentibus in substantia naturalium, sed indifferentibus in usu vel actu ipsorum: et ideo aeque dispositis, et aeque indispositis aequalis in Baptismo datur gratia: adultis attritis dissimiliter dispositis non in substantia naturalium, sed in conversione ipsorum ad Deum per actum et usum sine meritis infunditur gratia dissimilis, scilicet major vel minor; quod ostendit dissimilitudo contritionis. Anselmus: gratia datur secundum praepurgationem. Vel in comparatione ad minorem praehabitam, haec est meritis, quoniam conversio qua talis anima ad Deum convertitur et disponitur, gratuita est, non tantum naturalis, vel gratiae gratae; et ideo meritoria. Unde optime dicit Augustinus: restat ut intelligamus spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Item Augustinus: gratia meretur augeri. Non gratiae substantia, quoniam haec non est meritoria, sed usus. Quoniam igitur natura omnium constantium causa Deus est, et ratio magnitudinis et augmenti; similiter et constantium per alias causas: constituit enim terminos ejus, qui praeteriri non poterunt, Job. 14. Unde dicit Augustinus: caritas ut perficitur nascitur; cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum fuerit perfecta, dicit: cupio dissolvi et esse cum Christo. Signa autem vel effectus augmenti caritatis tria sunt. Primum major perfectio subjecti, scilicet potentiae. Haec est causa propria, necessaria et immediata, et in genere causae formalis, ut patet: virtus enim est quae habentem perficit, et haec est per se. Et ideo si simplex ad simplex, et magis ad magis. Sicut ergo qui habet gratiam, est Deo gratus, et qui majorem magis; sic habens caritatem Deo charus est, et qui majorem magis. Prov. 8: ego diligentes me diligo, magis et magis. Secundum est major impermixtio contrarii. Sunt autem contraria caritatis duo: scilicet timor et cupiditas. Timor autem alius servilis, cui opponitur amor caritatis, ut calidum frigido, et ideo non compatiuntur se simul; alius initialis, cui opponitur ut extremum medio, ut calidum tepido: et ideo ex his quasi fit mixtio, excellentiis relegatis, non habitis sed haberi possibilibus, ut in elementis contrariis in mixto convenientibus. Ceterum si calor augeatur in mixto, fortius pugnabit contra frigidum, et citius praedominabitur, et ideo mixtio dissolvetur: et similiter omnino in proposito. 1 Joan. 10: perfecta caritas foras mittit timorem, et e converso, timor initialis excrescens in quantum timor, et degenerans in servilem, foras mittit caritatis amorem. Verum timor castus crescente caritate crescit ut ejus effectus: nam quem magis amo, magis revereor, magis offendere vereor. Cupiditas alia mortalis, cui opponitur caritas, ut album nigro; alia venialis, vel etiam innata, cui opponitur ut album pallido. Album et nigrum mutuo se expellunt, sed album pallido quodammodo permiscetur. Albius est ergo nigro impermixtius, et albissimum quoque nigro impermistissimum est: sic nimirum in proposito. Augustinus: concupiscentia cum qua nati sumus, minui potest, non finiri dum vivimus. Quod si praevaluerit concupiscentiae cupiditas, expellitur caritas. Matth. 25: quoniam superabundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. Tertium est major extensio actus proprii, scilicet dilectionis: quod signum tenet aliis paribus, aliter enim falleret. Hunc enim actum habet forma cum subjecto, caritas cum potentia: et ideo sicut virtus visiva conjuncta organo expeditur et impeditur secundum ipsum, unde aeque bona potentia visiva in juvene et sene, non tamen aeque vident, organo impediente; sic potentia subjectum caritatis potest ex toto ligari, et prorsus non erit hic actus, ut patet in parvulo, furioso et dormiente, et aliis: potest occupari, vel expediri: et secundum hoc accidit major vel minor actus. Unde major est alicujus viatoris caritas caritate alicujus comprehensoris, non tamen plus diligit actu. Sed aliis paribus tenet. Qui majorem habet caritatis habitum, majoris elicit actum dilectionis: et qui magis diligit Deum sive amando eum, sive concupiscendo ipsum, magis vult; et qui magis vult, magis operatur si potest. Unde sicut voluntas motrix est virium inferiorum, sic caritas omnium virtutum: unde caritas patiens est, benigna est et cetera. Augetur autem radicatio duratione, secundum illud caritas aut proficit, aut deficit. Ephes. 4: in caritate radicati et cetera. Radicatur potentia in caritate, caritas in potentia, sicut est digitus in anulo, et anulus in digito. Cum igitur caritas in potentia continuat possessionem, quodammodo tendit ad faciendam praescriptionem, ut quo diutius influit, difficilius expelli possit. Item motus crescit ex frequentatione. Aristoteles: actus desiderii suum simile, et tale additum tali fit magis tale. Item fervor duplex est. Alius enim sensualis vel sensibilis, qui generatur et augetur quandoque ex dispositione complexionis; unde aliis paribus ferventius amat sanguineus quam melancholicus. Quandoque ex recentia vel novitate actionis: unde ferventius amat novitius, quam ipse idem provectus. Alius intellectualis: haec generatur et augetur ex eo quod potentia affectiva expedita et libera aliquid per cognitivam apprehendit circa amatum, ex quo irritatur et fortificatur ad amandum; unde ferventior contemplativus, actio majoris caritatis; comprehensor minor viatore majori.


Caput 18

[88979] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 18 Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Diligere cum sit actio, egredietur a substantia mediante vi vel potentia; quia haec tria secundum Dionysium ordinate se habent: substantia, virtus et operatio. Praecipitur igitur haec actio dilectionis, secundum quod convenit homini, non Angelo proprie, qui nec cor habet nec animam. Homo autem substantia composita essentialiter ex duobus, scilicet, corpore inter cujus membra cor principale est, et spiritu, qui simplex in substantia, respectu fit duplex: habet enim respectum ad corpus quod perficit et vivificat; sic dicitur anima; habet respectum ad Deum, cujus imago est naturaliter: sic dicitur spiritus vel mens vel intellectus, et secundum hoc potest esse separata ut Angelus. Tota igitur substantia hominis quodammodo obligatur, cum praecipitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: ut sive in corpore sit, sive extra; sive conjuncta anima sit, sive separata; ad diligendum sit obligata. Sed quia inter substantiam et operationem intercidit potentia, secundum illud 9 Metaph.: omne agens habet potentiam in qua potest, additur tamen hic, ex omnibus viribus tuis. Luc. 10, vel ex tota fortitudine tua, Matth. 22, et ex tota virtute tua.


Caput 19

[88980] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 19 Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Corde, ore et opere contingit mereri et demereri; sed inter haec primum est cor, quod influit super alia in malo et bono. Matth. 15: de corde exeunt cogitationes malae. Matth. 12: bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Ex corde ergo jubemur diligere, ut ordo influentiae ostendatur. Sine opere etenim sermo non diligit. Joan. 3: carissimi, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: Psal. 77: dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Sine amore autem cordis cassa sunt verba et opera. 1 Corinth. 13: si linguis hominum loquar et cetera. Et si distribuero et cetera. Natura autem humani cordis cognata est actioni dilectionis, ut patet sex proprietatibus ejus. Est enim cor in complexione calidum et siccum, haec est ignea natura: sicut naturale igni calere est, ita naturale est cordi amando ardere. Hugo: vita cordis amor est, ideo impossibile est ut sine amore sit cor, quod vivere quaerit: Psal. 38: concaluit cor meum intra me et cetera. Calidum consequitur leve et sursum mobile: sed heu. Filii hominum usquequo gravi corde, graves nimirum, quia frigidi. Matth. 24: quoniam superabundavit iniquitas. Item secundo est cor in substantia solidum, ne facile a voluptate dissolvatur, quo contra Judith cor Holofernis concussum est. Item tertio quoad formam, inferius acutum, superius latum: inferius acutum, ut ad temporalia hic et inferiora modice attingat, superius latum, ut ad caelestia dilatet affectum. Isai. 60: mirabitur et dilatabitur cor tuum. Item quarto interius concavum, in signum quod per creaturas sufficienter impleri non valet. Bernardus: capacem quippe Dei rationalem animam quicquid Deo minus est, non implebit. Item duplici motu movetur continue: scilicet constrictionis, quo expelluntur fumositates superfluae: et dilatationis, quo attrahatur aer ad mitigationem nimii caloris innati. Ex corde ergo amat, qui prudenter discernens expellit superflua et impedientia, et attrahit necessaria ad amandum adjuvantia. Augustinus: prudentia est amor, ea quibus adjuvatur, ab his quibus impeditur, prudenter secernens. Cor ergo, quod est secundum philosophum originale domicilium vitae, naturali excitatur praecepto, ut suo modo cooperetur ad eliciendum actum vitae gratuitae. 1 Joan. 3: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam: quasi diceret, qui non diligit, manet in morte. Est etiam secundum Aristotelem, primum organum sentiendi, et ideo congrue primi mandati actio ab ipso et per ipsum debet sensibilis fieri. Sed nota, diliges dominum Deum tuum ex toto corde, non dimidio. Divisio cordis causat mortem. Oseae 1: divisum est cor eorum, nunc interibunt.


Caput 20

[88981] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 20 Diliges dominum Deum tuum ex tota anima: oportet ergo nosse quid sit anima. Aristoteles: anima est actus primus corporis organici, idest forma completiva, et perfectio dans corpori esse et vitam. Est autem duplex esse: naturale, et moris: et cum vivere viventibus sit esse, secundum Aristotelem similiter duplex erit vita, scilicet naturalis et moralis. Primum esse et primam vitam habet corpus ab anima tamquam a sua forma substantiali et completiva. Secundum esse et secundam vitam habet anima a Deo summa et prima forma, et sui effective completiva. Est ergo quodammodo Deus anima animae, si loqui liceat improprie. Considera ergo te, o anima, secundum quod es anima, scilicet in quantum habes corpus animae; et cogeris ex hoc animam tuam, idest Deum amare. Vide tres status tui corporis; animandi, animati, exanimis; scilicet status in fieri, in esse, post esse. In animando tria sunt: potentia susceptiva animae, naturalis appetitus ad habendum, virtus dispositiva organizans embrionem, et disponens tandem ad suscipiendum. Completa vero dispositione animatur corpus, et sequitur esse post fieri; et est status secundus, in quo anima adveniens corpori ut forma materiae, et ut perfectio perfectibili, dat ei tria, vivere, sentire et moveri: moveri non tantum secundum locum et situm, sed etiam secundum operationem et nutrimentum et augmentum. Ceterum si ex aliqua causa vel corrumpantur organa necessaria, vel solvatur harmonia in medio unionis, solvitur unio, et separatur anima, exanimatur corpus: et est status tertius, in quo corpus deterioris conditionis efficitur, quam esset nondum animatum, amittens irrecuperabiliter in via naturae tria praedicta, scilicet motum, sensum et vitam. Et quod in primo statu tendebat naturaliter ad esse completivum continua dispositione, relabitur nunc ad non esse continua corruptione. O anima mea, qualis es ad corpus, talis quodammodo ad te Deus tuus; ab ipso habes in primo statu tria. Primo potentiam susceptivam, quia sui capax es, et ab ipso solo perfectibilis es: habes et naturalem appetitum, quoniam omne incompletum appetit suum complementum, et omne imperfectum perfectibile appetit suam perfectionem, omnis materia suam formam: habes et virtutem dispositivam, scilicet potentias naturales. Fac ergo anima tuae vitae habendae quod facit corpus suae. Sicut per virtutem dispositivam continue sine interpolatione se disponit ut suscipiat te suam vitam, sic tu per naturales potentias ad vitam tuam te dispone: quod si feceris, cum sufficienter te disposueris, animaberis, perficieris, compleberis. Augustinus: anima media est inter Deum et creaturas posita, conversione ad Deum illuminatur, melioratur et perficitur: conversione ad creaturas obtenebratur, deterioratur, corrumpitur. Eris ergo anima in statu secundo habens a Deo tuo tria quae das corpori tuo, vitam, sensum, et motum moralem. Et quandocumque corpus te vult abjicere, tunc liceat et tibi vitam tuam, scilicet Deum, abjicere. Quod si hoc est impossibile, fac vitae animae tuae, scilicet Deo, quod corpus suae. Appete continuare conjunctionem, horre prae omnibus separationem. 1 Joan. 4: Deus caritas est et cetera. Ceterum si solutum fuerit, quod absit, medium unionis, spiritualis harmoniae temperantia, scilicet caritas et gratia, non abjicit te, sed abjicitur a te anima tua: et tunc sequitur status tertius miserabilis prorsus et longe deterior quam primus, in quo vita et sensu et motu debito careas, et de die in diem corruptione crescente vilior fias. Solvitur hic medium uniens extrema et contemperans caritas et gratia, cum praedominatur morbida et distemperans concupiscentia, quae cum ex conversione ad sensibilia nata sit in anima, ex eisdem nutritur et augmentatur, donec tandem caritati praedominetur: et sic per ipsam anima corrumpitur. Augustinus: anima media inter Deum et creaturas posita et cetera. Miraculum est si redeat anima ad corpus quod ipsa deseruit: mirabilius quod ad animam quae ipsum deseruit redit Deus: mirabilius quidem si esset rarius: sed nunc propter frequentiam mirabile desiit esse. Quae nimirum frequentia probat, quod paratior est Deus uniri animae qua penitus non indiget, quam anima corpori quo multipliciter eget. Taliter igitur ex anima Deus diligitur. Bernardus: valde mihi amandus es, domine, per quem sum, vivo et sapio: quasi diceret anima, valde a corpore amor, quod habet ista a me. Valde ergo mihi amandus es domine, cum habeam ista potiora a te.


Caput 21

[88982] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 21 Diliges dominum Deum tuum ex tota mente, vel intellectu. Substantia illa quae in quantum alligatur corpori quod amat, anima dicitur, secundum se ratione absolutionis, quia separabilis est, et separata manet ut Angelus, spiritus vocatur; qui spiritus a theologis mens, a philosophis intellectus vocatur. Aristoteles enim vocat spiritum angelicum intelligentiam in Lib. de Caus. ut ibi: omnis intelligentia est plena formis: spiritum humanum intellectum in Lib. de Anim. ut ibi: solus intellectus est ab extrinseco. Quandoque etiam intellectus nominat potentiam ejusdem substantiae: similiter mens quandoque est nomen potentiae, quandoque autem substantiae, ut ibi, renovamini spiritu mentis vestrae, Glossa spiritu, qui est mens: ita nunc sumimus. Ex hac ergo substantia jubetur diligere Deum: quoniam, in quantum spiritus est, primo proprie diligere Deum potest. Haec enim divinae imago substantiae substantia est, aut substantiae divinae imago simplex invisibilis et incorruptibilis: et ideo valde nobilis, omne sensibile et omne corruptibile nobilitate et naturali bonitate transcendens, et ipsam solummodo summum bonum et simplex invisibile et immutabile complere et perficere potest. Hoc igitur ei solummodo propter se absolute amandum et desiderandum est. Aristoteles: nam uniuscujusque desiderare quod melius est. Noli ergo, o homo, noli fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: et ideo involvuntur sensibilibus. Aristoteles: non habenti intellectum omnino insatiabilis est appetitus delectabilis. Sed attende nobilitatem intellectualis substantiae, et contemne sensibilia, et intellectuali bono intende clamans cum propheta Ps. 15: benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum.


Caput 22

[88983] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 22 Dilige dominum Deum tuum ex omnibus viribus tuis, hoc quoad potentiam, quae intercidit ad actum immediate. Sunt autem tres virium differentiae in homine: scilicet rationabiles, sensibiles et vegetabiles: rationales sunt proprie hominis, hae dividuntur in intellectum et affectum, vel aliter in voluntatem et memoriam et intelligentiam: voluntas vel affectus summum est in anima et Deo simillimum, et proximum et immediatum: in hac enim libertas, quae cogi non potest, imperium super alias vires omnes habet. Haec subjectum caritatis est; et ideo hujus est diligere primo et per se. Voluntate ergo Deum diligis dilectione concupiscentiae, cum ipsum vis. Isa. 26: anima mea desideravit te in nocte. Haec est bona voluntas, immo optima quae vult summum bonum. Luc. 2: in terra pax hominibus bonae voluntatis. Pax eis, quia nemo diminuit quod volunt. Item dilectione amicitiae, cum voluntatem tuam suae conformas: quia amicorum est idem velle et nolle. Haec est recta voluntas. Marc. 3: quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror et mater est. Voluntas et affectus idem sunt in re. Motus autem affectus affectio est: haec quadruplex est, scilicet spes vel concupiscentia, gaudium, timor, et dolor. Istorum autem omnium radix est amor. Igitur si diligis dominum ex affectu dilectione concupiscentiae, primo concupiscis et speras, ut habeas. Psal. 83: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Sed quantum concupiscis, tantum secundo gaudes cum habueris. Joan. 3: amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet et cetera. Galat. 5: fructus spiritus, gaudium, pax. Augustinus: quis bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quantum gaudes, tantum tertio times amittere, et quarto doles si amiseris. Gregorius: nihil sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Thren. 1: idcirco ego plorans, et oculus meus et cetera. De his Augustinus super Joan.: affectiones nostrae motus animarum sunt, cupiditas animi progressio, laetitia animi diffusio, tristitia animi contractio, timor animi fuga est. Item dilectione amicitiae, si diligis Deum affectu, concupiscis et vis et appetis ei bonum, scilicet gloriam et honorem et similia: et magis quam tibi, cum diligas eum plus quam te: Psal. 113: non nobis domine, non nobis et cetera. Secundo quantum appetis, tantum gaudes: Philipp. 1: sive per veritatem Christus, sive per occasionem annuncietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Tertio quantum gaudes, tantum times. Quarto doles tantum si vadit in contrarium: hic est zelus. Ezech. 9: signa tau super frontes virorum gementium et dolentium. Vis intellectiva dividitur in memoriam et intelligentiam, quae vis affectui et voluntati immediate deservit et supponitur: unde et actus ejus praecedit voluntatis actum, ut Joannes Christum, praecursor dominum. In hac ergo et in omnibus inferioribus viribus est dilectio et caritas ut in signo, non ut in subjecto; et motus earum sunt caritatis imperativae, non electivae. Igitur penes intellectum est vis inquirens incognita, scilicet ingenium; intelligens inquisita, haec proprie intelligentia; sed vis qua conservamus intellecta haec est memoria. Sic igitur caritas fit in voluntate, et Deum diligis ex affectu, diligis et intellectu dilectione concupiscentiae, ut inquiras voluntati et affectui ingenio tuo illud summum bonum, quid sit, quomodo et per quae haberi possit; et si plura, per quae facilius. Facilius enim orando quam legendo. Boetius: quid nunc agendum censes, ut illius summi boni sedem invenire mereamur? Invocandum, inquit, omnium rerum patrem, sine quo nullum rite fundatur principium. Item si amitti potest, quomodo conservari oportet? Psal. 33: inquirentes dominum, non minuentur omni bono. Anselmus: excita nunc, anima mea, totum intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Secundo ut inquisitum bonum intelligas. Tertio intellectum in memoria conserves, ut voluntas inveniat cui affici velit. Psal. 144: memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Item dilectione amicitiae dilige ex intellectu, ut amicum inquiras ingenio si absens est. Cantic. 3: in lectulo meo per noctem quaesivi. Augustinus: quaerite quod petitis; sed ibi non est ubi quaeritis; beatam vitam quaeritis in regione mortis, non est illic. Item ut inquisitum intelligas. Joan. 3: amicus sponsi stat, et audit et cetera. Quo contra Isai. 1: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Psal. 141: considerabam ad dexteram, et videbam et cetera. Item intellectum in memoria reponas: Eccl. 37: ne obliviscaris amici tui in animo tuo, nec immemor et cetera. Vis sensibilis dividitur in apprehensivam et motivam: apprehensiva duplex: exterior quae in quinque sensibus: interior, scilicet imaginatio, et sensus communis. Diliges ergo ex sensibili in actibus sensuum exteriorum dupliciter: scilicet cohibendo visum, ne videat non videnda, jubendo ut videat videnda: ex auditu similiter dupliciter, et ex odoratu, gustu, et tactu. Item in actu sensus interioris dupliciter: cohibendo imaginationem ne imaginetur non imaginanda, et praecipiendo ut imaginetur imaginanda. Si vis scire quae sint sentienda, quae non, nota regulam. Sensus est propter intellectum, intellectus propter affectum, qui est caritatis subjectum, immediate se habens ad summum bonum et finem ultimum. Sicut igitur ordinatur potentia ad potentiam, sic actus ad actum, objectum ad objectum. Nihil ergo debet sensus recipere, quod per intellectum receptum affectum ab objecto suo, scilicet summo bono, possit avertere. Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci: Job 1: pepigi foedus cum oculis meis: Aristoteles 11 Metaph.: quaedam non videre melius est, quam videre: ea vero sensibus apprehendenda sunt, quae licite et utiliter imaginari possunt, et quae imaginatio intellectui offeratur, intellectus affectui, ad actum amoris fortius eliciendum, et objectum suum citius adipiscendum. In hac via amor et caritatis praeceptum implet alia et affirmativa et negativa ad sensus pertinentia, ut est illud si oculus tuus nequam scandalizat te, et similia. Motiva similiter duplex: interior, et ista imperans: et exterior exequens motum. Diliges igitur ex motivo exteriori, ut ex amore moveas pedes per vim gressibilem ad ambulandum debite, ex eodem amore cohibeas ne moveantur indebite. Item manus similiter amor moveat et contineat: linguam etiam et universaliter membra corporis. Sic implet caritas praecepta pleraque Decalogi et affirmativa et negativa. Honora patrem et matrem, non occidas, non furtum facias, non falsum testimonium dices et cetera. Dilige etiam ex motiva interiori irascibili et concupiscibili, ut irascibilem amor mansuetudine temperet, ut dissimulet dissimulanda, ne irrationabiliter irascatur, quoniam caritas non irritatur. Humilitate premat, et timeat timenda, ne praesumptuose efferatur, quia caritas non inflatur, zelo inflammans animam: et confidentia corroboret, ut audeat audenda, ne terrore frangatur, quoniam caritas omnia sustinet, et audacem facit amor. Augustinus: fortitudo est amor facile tolerans omnia propter id quod amatur. Diliges et ex concupiscibili dupliciter: scilicet cohibendo ne concupiscat quae impediunt, jubendo ut concupiscat quae nutriunt caritatem. 1 Corinth. 12: non simus concupiscentes malorum: Psal. 118: concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Diliges et ex vi vegetabili, ut ex amore ordines nutritivam per abstinentiam, et generativam per continentiam: nutritivam quidem temperabis ministrans necessitatem, ne corpus deficiat amantis animae organum, amputans voluptatem, ne proterviat in domini sui, scilicet spiritus, detrimentum. Eccl. 33: cibaria et virga et onus asino: panis et disciplina et opus servo, idest corpori proprio: ad Rom. 13: carnis curam ne feceritis. Generativa quae nunquam bona fide mansuescit, cognata libidinis, semper suspecta est habenda caritati, quam fere facilius est violenter restringere, quam imperanter domare; cui amor caritatis adhibet continentiam castitatis, quae conjugium permittit infirmis, ut minus bonum: post conjugium viduitatem consulit, ut magnum bonum: firmis autem virginitatem consulit, ut majus bonum. 1 Cor. 7: beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum. De virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus.


Caput 23

[88984] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 23 Diliges dominum Deum tuum ex tota virtute tua, Matth. 22; et ibid.: et ex tota fortitudine tua. Nota: differunt vis et virtus: vis enim idem est quod potentia; sed secundum philosophum, virtus est ultimum potentiae: unde equus habet vim eundi, virtutem currendi. Verum ipsa potentia vis gressibilis dicitur, quasi a gradiendo, non a currendo. Quaelibet igitur potentia habet ultimum, et ideo virtutem et fortitudinem: quae licet secundum rem idem sint, tamen distingui secundum rationem possunt; ut sit virtus ultimum potentiae ad agendum, et fortitudo ultimum potentiae ad sustinendum. Diliges ergo dominum non tantum ex vi, sed etiam ex virtute, cum diligendo et laborando experiris summum potentiae; quod si in hoc summo et ultimo termine actum dilectionis semper continuares, tunc non tantum ex virtute, sed etiam ex tota virtute diligeres. Verum hoc vis non est nec esse potest. Igitur, ut vides, potentia secundum aliquid quod potest, etiam minimum, potentia est, vel vis: secundum autem summum vel maximum quod potest, virtus est. Inter vim et virtutem quantum proficias videris: quia etsi nec modum diligendi ex virtute in via contingat attingere, contingit tamen magis et magis propinquare, secundum quod in majoribus et pluribus actibus vires studueris exercere, ut proponas cum propheta de futuro, dicens: omnia ossa mea dicent, domine quis similis tibi? Et moriturus glorieris cum Jacob de praeterito dicens: nosti quod totis viribus meis servierim tibi. Pone ergo te in terminis extensionem potentiae, ut re mi fa sol la. Totum hoc extensum potentia vel vis est; solum la virtus est. In hac spirituali musica potentiarum tuarum actiones dijudica, et erubesce semper in gravibus et infimis Deo sol fa re cum videris multos in servitio Diaboli etiam quasi voces mutare, qui non tantum la tenent ut faciant totum quod possunt, sed mutando ascendunt, et cum Diaboli adjutorio faciunt quodammodo plusquam possunt. Jeremias: plus fecit quam potuit, propterea periit: Isa. 48: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus, eo quod non sit juxta eam virtus ejus. O Simon, dormis, et Judas non dormit, sed festinat.


Caput 24

[88985] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 24 Diliges dominum ex tota fortitudine tua. Aristoteles: nullus magis sustinet terribilia quam fortis. Augustinus: fortitudo est amor facile tolerans omnia propter id quod amatur. Qui omnia dixit, nihil excepit. Quinque autem distinguit Aristoteles terribilia: scilicet malam opinionem, inopiam, aegritudinem, inimicitiam, mortem ultimum et maximum; et in hoc sustinendo proprie patet fortitudo. Diliges ergo dominum Deum tuum fortiter, primo ut pro ipso sustineas inopiam rerum, si oportuerit. Cant. 8: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro caritate, quasi nihil despiciet eam: Matth. 5: inventa sapiens negotiator una pretiosa margarita, vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Sic fortis ille omnia arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucrifaceret, Philipp. 3. Nondum fortiter, sed heu nimis debiliter diligit Deum, qui mavult peccando perdere Christum summum bonum, quam modicum corruptibilis substantiae necessario periturae. Item diliges Deum fortiter, studendo, si oportebit, malam opinionem et infamiam patienter sustinere cum illo qui dixit: mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die per infamiam et bonam famam. Nisi sic fortis fueris, detractorem falso te fama privantem et de infamia maculantem, amare vix poteris; quem tamen nisi diligas, manes in morte. Item diliges Deum fortiter sustinendo pro ipso, si oportet, inimicitiam et damnum favoris. Omnes in Deo habeas amicos generaliter, quosdam et specialiter; sed inter haec Deum diliges fortiter, ut pro nullius amicitia generali vel speciali acquirenda, ipsum offendas. Non sic fortiter dilexit Adam qui offendit Deum propter Evam. Augustinus: amicabili quadam benevolentia plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus; sed qui amat patrem aut matrem, filium aut filiam super me, non est me dignus. Item diliges dominum fortiter sustinendo pro ipso aegritudinem: hic jam agitur in personam. Vocatur autem aegritudo omne incommodum corporis citra mortem. Fortiter ursus mel diligit, a quo nec verberibus si immineant, nec spinis si interpositae sibi obvient, avelli poterit: sic Deum fortiter dilexerunt et diligunt, qui cum apostolo dixerunt et dicunt: quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio, an angustia, an fames, an persecutio, an gladius et cetera. Item ultimo Deum fortiter diliges, mortem pro ipso, si oportuerit, immo si locus fuerit, sustinendo: hoc est proprie ex fortitudine diligere. Cant. 8: fortis est ut mors dilectio: Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Certus sum, inquit ille, quod neque mors neque vita poterunt nos separare a caritate Dei. De hoc Bernardus: disce, Christiane, a Christo quomodo diligas Christum; disce amare dulciter prudenter, et fortiter: dulciter ne illectus, prudenter ne deceptus, fortiter ne oppressus ab amore Christi avertaris. Possumus ergo et debemus nunc in via diligere dominum Deum nostrum ex corde et anima, ex mente et intellectu, quae comprehendunt totam compositam diligentis substantiam: et ex viribus, et ex virtute, et ex fortitudine, quae comprehendunt substantiae potentiam. Possumus quidem diligere, sed ex parte; quae imperfectio essentialis est statui viae: sed totum et omne, quae secundum Aristotelem idem sunt quod perfectum est, possibilia et debita sunt patriae: nam cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Propterea Augustinus dicit hoc praeceptum non impleri in via, sed in patria. Datum tamen est viatoribus ut suo modo impleant, et sciant quo tendere debeant; quia non recte curritur, si quo currendum est, nesciatur.


Caput 25

[88986] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 25 Intellectus in viatore non potest Deum, quamvis sit praesens, videre in essentia propter suam debilitatem, quae causatur ex tribus: scilicet conditione naturae: nam ordo est inter esse primum, scilicet naturae, et esse ultimum quod est esse gloriae, ubi et intercidit esse gratiae. Quia igitur creaturam rationalem creavit Deus talem, quae beatitudinem haberet ex meritis, non ex natura; cum in visione essentiae beatitudo consistat et fruitio, non potest ad hoc natura intellectus de se; et ideo per gratiam elevatur in via plus et plus, ut per gloriam consummatus plene videat in patria. In hoc communicat nobiscum intellectus angelicus in statu naturae, licet major sit sua naturalis cognitio quam nostra. Item ex unione ad corpus. Licet enim non sit alligatus organo per quod agat, tamen propter unionem permistus est quodammodo phantasiae. Aristoteles: dispositio intellectus qui est in anima, ad illud quod est in natura valde manifestum, similis est dispositioni oculorum vespertilionis ad lucem solis. In hoc communicat nobiscum primus homo pro primo statu; tamen secundum quod nobilius erat corpus, cui erat unitus, eo minus impediebatur intellectus. Sap. 9: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Item et tenebra culpae, quae quantulumcunque minima impedit, quia intellectum illi luci improportionabilem reddit. Augustinus: summum bonum non nisi purgatissimis membris cernitur. Igitur anima separata a corpore, vel reunita eidem incorruptibili et non impedienti, mundata ab omni tenebra, etiam veniali, elevata per gratiam potest dominum videre per essentiam.


Caput 26

[88987] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 26 Sicut Deus prima veritas est objectum intellectus et finis, et ideo quies ejus; sic Deus summum bonum est objectum et finis affectus et quies: quod bonum cum sit praesens affectui, quia ubique, tamen affectus modo non delectatur usque ad quietem, sed parum. Causa hujus triplex. Imperfectio ex conditione naturae, ex qua est improportionabilis per naturam, nisi elevetur super se, et perficiatur per gratiam creatam, scilicet caritatem, ut intellectus per fidem: et hoc est, quia creatus est quasi circa finem per meritum ascensurus in finem. Item alligatio ad corpus animale, in quo anima movens secundum indigentiam ejus, et consequens in termino motus delectationem sensibilem, retrahitur et impeditur ne tota virtute moveat potentias superiores ad sua objecta, et ideo minus consequitur delectationem spiritualem. Gregorius: tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Augustinus: cetera creatura vilescat, ut creator in corde dulcescat. Item infectio culpae, quae relinquit in affectu quasi contrariam qualitatem: quod patet sic. Corpus, quia animale, concupiscit praeter spiritum; sed quia infectum et vitiatum concupiscit adversus spiritum, ex primo est delectatio naturalis, quae clausa terminis suis non est mala nec illicita, sed necessaria et debita: ex secundo est delectatio innaturalis ex adeptione superflui et voluptatis, non tantum necessitatis: haec quandoque venialis, quandoque mortalis. Hinc palatus affectus inficitur, ne Deo delectabiliter pascatur. Augustinus: palato non sano poena est panis, qui sano est suavis. Primum commune nobis et Angelis in primo statu: secundum nobis et Adae in primo statu: tertium proprium huic statui, scilicet naturae lapsae. Primum impedimentum tollitur a caritate, secundum a morte; quia licet anima in resurrectione uniatur denuo corpori, non tamen animali. Tertium habet duo: scilicet substantiam culpae, et vestigia vel reliquias. Reliquiae expurgantur per poenam, substantia per caritatem vel gratiam. Sed substantiam delectationis mortalis tollit etiam caritas minima; venialis autem perfecta, et magis secundum quod magis perfecta. Est autem, secundum philosophum, delectatio conjunctio convenientis cum convenienti; et ideo major delectatio tripliciter: vel quia magis conjungitur cum magis convenienti, vel propter utrumque. Est autem delectatio in Deo alia naturalis, alia gratuita: naturalis sequitur cognitionem naturalem, gratuita gratuitam. Intuenti patet ex his, quare delectatione naturali unus Angelus alio, Angelus homine, unus homo alio actualiter in Deo magis delectatur, et quare in Deo delectari possit creatura rationalis, et non irrationalis, cum tamen summum bonum essentialiter sit in utraque indissimiliter quoad se, licet dissimiliter participetur. Boetius: omne receptum est in recipiente per modum recipientis, non per modum recepti. Aristoteles: primum uno modo se habet ad omnia, sed non omnia similiter se ad ipsum. Ex his similiter patet conferenti, quare delectatione gratuita magis delectetur in Deo actualiter minimus comprehensor, quam maximus viator in quantum talis: magis actualiter imperfectus liber et sine venialibus, quam perfectus occupatus et contra habens venialia.


Caput 27

[88988] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 1 cap. 27 Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Sicut ergo lux corporalis per seipsam visibilis indissimiliter lucet ubique, quam tamen quaedam vident, quaedam non vident, diversitatis causa in ipsis existente, non in luce; similiter Deum non videntium, quinque sunt differentiae: non videt lapis et omne insensibile, cui tamen lux praesens est, item catulus ante diem nonum: item dormiens, vel aliter oculos clausos habens: item caecus: quinto talpa. In lapide non vidente nec aptitudo nec potentia, nec poena de non videndo. In catulo et talpa aptitudo, sed non potentia exquisita, expedita scilicet, nec poena, sed differenter absque potentia; quia catulo ad tempus, talpae semper. In dormiente aptitudo et potentia, sed non poena: in caeco aptitudo et poena, sed non potentia, scilicet expedita. Tob. 5: quale mihi gaudium est, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Lux enim oculorum laetificat animam. Sic Deum verum solem, primam lucem, ubique fulgentem indissimiliter quantum in se est, non videt creatura irrationalis, ut lapis: anima vel intellectus parvuli nascentis, ut catulus: sine Baptismo morientis ut talpa: adulti peccatoris viatoris, ut dormiens expergiscibilis: damnati ut caecus. Videntium vero lucem alia vident ipsum in fonte, scilicet solem in sua sphaera, ut aquila; alia tantum in subjecta natura, scilicet aere vel corpore resplendente. Similiter contingit videre Deum. Primum proprium est comprehensorum qui vident Deum facie ad faciem in sua essentia: secundum viatorum, qui vident per speculum et similitudinem. Videre autem corporale egreditur non a potentia visiva tantum, nec ab organo corporali tantum, sed a conjuncto: ab organo materialiter, a potentia formaliter. Melius igitur videre est tripliciter: vel propter melius organum, ut linx quam homo, juvenis quam senex: vel propter meliorem potentiam simpliciter: sic melius homo quam brutum etiam linx: vel propter utrumque. Similiter est de intelligere Deum. Nota igitur regulas. Ex aequalibus causis aequales effectus, ex inaequalibus inaequales. Regula in comparatione ad cognoscendum Deum. Praeeminentia in gratia est praeeminentia simpliciter, in natura secundum quid. Videre igitur Deum non est gratiae tantum, sed nec naturae tantum; sed naturae vel intellectus gratificati. In quibus duobus, scilicet natura et gratia, aequale, majus et minus faciunt multas differentias videntium: verbi gratia: Petrus comparatus ad alium, aut aequalis est in utroque, aut inaequalis in utroque, aut partim aequalis, partim inaequalis. Secundum membrum habet quatuor differentias: nam cui Petrus est inaequalis in utroque, aut est in utroque major, aut in utroque minor, aut major in naturalibus et minor in gratuitis, aut e converso, major in gratuitis et minor in naturalibus. Tertium similiter quatuor: nam cui Petrus est partim aequalis, partim inaequalis: aut est aequalis in naturalibus et major in gratuitis, aut aequalis in naturalibus et minor in gratuitis, aut aequalis in gratuitis et major in naturalibus, aut aequalis in gratuitis et minor in naturalibus. Et secundum hoc differunt visiones et viatorum et comprehensorum. Hoc patere potest aliqualiter in proportione supposita. Sed nota, nobilitas intellectus alia essentialis a creatore indita absolute, secundum quod unus Angelus excellit alium, et una anima aliam naturaliter: alia accidentalis: haec duplex. Una ex unione ad corpus nobilius, unde Aristoteles: anima conjuncta corpori complexiones corporis imitatur. Acutius enim quidam in vere, quidam in aestate, quidam in hyeme speculantur, secundum instrumenti complexionem. Aristoteles: fortes carne, duri mente: molles autem carne, bene apti mente. Alia ex usu vel actu quo acquisita est ars vel habitus perficiens potentiam intellectus. Utraque accidentalis nobilitas viae est; et, sicut opinamur, evacuabitur in patria cum corpus glorificabitur, et acquisita scientia destruetur, et remanebit sola nobilitas prima per gratiam perfecta, et habitus gloriae de novo infusus in patria consummata. Nota: caritas aufert omne peccatum. Salomon: universa delicta operit caritas: 1 Petr. 4: caritas operit multitudinem peccatorum. Vel confert omne meritum. Si linguis hominum loquar et Angelorum. Hieronymus quilibet motus ejus valet regnum caelorum. Qui dederit calicem aquae frigidae et cetera. Facit participare omne bonum per compassionem et gratitudinem, vel est finis omnium praeceptorum. Finis praecepti est caritas de corde puro. Vel est summum donorum et cetera. Augustinus: nullum donum majus est caritate: hoc solum est quod dividit inter filios regni et filios perditionis. Dantur et alia per spiritum sanctum munera, sed sine caritate nihil possunt. Vel est effectus sacramenti sacramentorum: corpus enim suum dedit nobis in augmentum caritatis: vel denominatur a summo choro Angelorum, vel est activa in summum bonum.


Pars 2
Prooemium

[88989] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 pr. Ut dicit Bernardus, magna res est amor, sed sunt in eo gradus. Loquendo ergo aliquantulum magis moraliter quam realiter, decem amoris gradus distinguere possumus, per quos contingit a statu viae ad statum patriae scandere ordinate, quos gradus cognosces per actus. Primus, in quo facit languere utiliter. Secundus, in quo quaerere incessanter. Tertius, in quo operari indesinenter. Quartus, in quo sustinere infatigabiliter. Quintus, in quo appetere impatienter. Sextus, in quo currere velociter. Septimus, in quo audere vehementer. Octavus, in quo stringere inamissibiliter. Nonus, in quo ardere suaviter. Decimus, in quo assimilari totaliter.


Caput 1

[88990] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 1 Est igitur primus gradus, in quo caritas facit languere utiliter. Cant. 5: nunciate dilecto, quia amore langueo. Super hunc gradum anima pedem affectus ponit, cum primo amare Deum incipiens, a peccato languescit. Verum infirmitas haec non est ad mortem, nisi forte ad mortem mortis, scilicet peccati mortalis. O infirmitas, Glossa non periculosa. Libenter ergo cum apostolo gloriabor in infirmitatibus meis. Nimirum utilis infirmitas haec multipliciter. Primo quia animae aufert gressum ad illicita. Secundo mutat situm, ut jaceat prona per humilitatem, quae stabat erecta per elationem. Tertio mutat gustum, ut amarescat animae peccatum quod ante libuit, sapiat aliquantulum summum bonum quod ante non sapuit. Item mutat pulsum in brachio operis, cujus causa est spiritualis mutatio cordis. Cantic. 8: pone me ut signaculum super brachium tuum. Igitur per brachium de corde datur judicium. Item mutat vultum. Poeta: palleat omnis amans; color hic est aptus amanti. Hic utique mutatio dexterae excelsi, omnis naturae creatae virtutem excellens, et ad illum solum pertinens, qui pluviam voluntariam gratiae segregabit hereditati suae ut infirmetur, et ipse perficiet eam, quoniam virtus in infirmitate perficitur.


Caput 2

[88991] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 2 Secundus gradus est, in quo facit quaerere incessanter. Gregorius: vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Super hunc gradum pedem anima ponit, cum per infirmitatem prius mutata, Deum quem quaesivit aliqualiter in lecto aegritudinis, convalescens ad bonum frequenti et diligenti discursu rationis inquirit dicens: in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi infirma infirmiter; surgam et circumibo civitatem totam creaturae universitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Ps. 140: quaerite faciem ejus semper: semper quaerite, sed non invenietis ubique. Augustinus: quaerite quod quaeritis, sed ibi non invenietis ubi quaeritis: beatam vitam quaeritis in regione mortis, non est illic: quomodo enim beata, ubi nec vita? O anima mea, si sapienter, et cum hoc diligenter quaereres, hoc tribus signis ostenderes. Primo quia lumen peteres, ne tenebris impedireris. Ps. 66: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra viam suam. Secundo scientes interrogares, ut ad inveniendum expedireris. Matth. 2: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Cantic. 3: invenerunt me vigiles, num quem diligit anima mea vidistis? Tertio in nullo quod a requisito aliud est, sisteres; sed sine mora transiens ad aliud oculos projiceres, donec tandem quaesitum invenires; ut illa quae inclinavit se, et videns in monumento dilecti sui etiam Angelos, nec alloquitur ipsos, nec diu intuetur; sed respondens interrogantibus breviter ab ipsis se avertit. Et sequitur: et conversa Maria vidit Jesum stantem. Cant. 5: paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.


Caput 3

[88992] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 3 Tertius gradus est, in quo amor facit operari indesinenter. Gregorius: nunquam est amor Dei otiosus: operatur enim magna, si est; si autem operari renuit, amor non est. Nimirum probatio dilectionis exhibitio est operis. Beatus vir, inquit propheta, qui timet Deum, in mandatis ejus cupit nimis, Psal. 111. Si vult nimis qui timet, quantum volet in mandatis qui amat? Dilectio enim primogenita est filia gratiae, et ideo prior et potior timore. Ego, inquit, mater pulchrae dilectionis, et deinde timoris. Timor ergo amorem sequitur, ut posterior dignitate priorem. Et tamen qui timet, cupit nimis in mandatis opere implendis. Amor ergo amplius volet et amplius faciet. Nec primus quidem gradus sine opere est penitus; sed valde dissimilis huic. Super hunc enim gradum anima proprie pedem ponit tripliciter, cum operatur magna et reputat parva; operatur multa et reputat pauca; operatur diu et reputat breve; et videntur ei pauci dies prae amoris magnitudine. Bernardus: labor meus vix est unius horae; et si plus est, non sentio prae amore. Nec mirum si amor multa opera pauca reputet, cum in mandatis etsi multa faciat, plura tamen cupiat, quoniam in mandatis ejus cupit nimis. Si punctus ad omnia haberet concupiscentiam ad quae habet potentiam, non reputaret multas de se fluentes centum vel mille lineas, cum habeat potentiam ad infinitas. Ceterum amor violentior est quam potentior. Nec mirum si non reputet amor opus magnum: non amanti enim aliquid magnum est, amanti nihil. Seneca: cogitare praeter animum principaliter nihil est mirabile, cui magno nihil est magnum. Magnus autem est qui magnum amorem habet. Bernardus: qui magnam habet caritatem, magnus est; qui modicam, modicus est; qui nullam, nullus est. Augustinus: nihil majus est animo habente caritatem, praeter eum qui dedit caritatem. Nec mirum si non reputet se amor diu servisse, etiam multo elapso tempore, cum hoc appetat semper et sine fine facere; nam in comparationem aevi omne tempus est sicut ad lineam punctus. Ubi nunc sunt qui in hoc tertio gradu pedem ponunt, qui non in hoc tertio gradu deficiant? Pauca tamen est caritas, quae opera sua numerat ut multa: parva, quae ponderat ut magna vel difficilia: brevis amor qui mensurat ut longa. Sed vos qui tertium gradum calcatis, cum omnia bene feceritis, dicite, servi inutiles sumus. Desidiam quippe, ut dicit Gregorius, facit in opere bono minor amor Dei, fraudem minus amor sui. Sed etsi non sit desidia in operando, caveatur superbia in reputando.


Caput 4

[88993] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 4 Quartus gradus est, in quo amor facit sustinere infatigabiliter. Augustinus: omnia gravia et immania, facilia et prope nulla facit amor. Glossa super illud Joan. 21: ducet te quo tu non vis: quantacumque sit molestia mortis, vincit eam vis amoris. Mors, secundum Aristotelem, ultimum est et maximum inter terribilia et sustinenda. Igitur si vincit amor mortem, et infatigabiliter sustinet, quanto magis ea quae circa mortem? Verum hic gradus elevatus valde et praedictis satis altior; et ideo ascensio rarior. Nam et ille praecipuus amator quia omnia reliquerat bene respondens, claviger deputatus fuerat, in montem ascenderat, in hoc gradu stare se credidit. Paratus sum, inquit, tecum in carcerem et in mortem ire: sed eadem nocte patuit, quod nondum in eo pedem posuerit. Probatio quidem dilectionis exhibitio est operis; sed validior probatio sustinentia tribulationis. In hoc gradu existentis dominus specialiter semper meminit. Jer. 2: recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto. Meminit inquam, et visitat hic amicum. Psal. 90: cum ipso sum in tribulatione. Utique gradus ille utilis est et necessarius, quia secundum Aristotelem difficile facili magis eligendum: magis enim amamus, cum habemus quod non est facile sumere.


Caput 5

[88994] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 5 Quintus gradus amoris est, in quo facit appetere impatienter. Hieronymus: hoc habet impatiens amor, ut quod desiderat, semper invenire se credat. Amor impatiens non accipit ex difficultate remedium, neque ex impossibilitate solatium. Amor impatiens, quod amat, non potest videre. Nimirum enim ubi amor, ibi oculus. Sicut in naturalibus appetitus vehementiam causat inanitio et praegustatio. Stomachus enim sentiens se exinanitum appetit: quod si esca vel videri vel odorari contingat, appetitus crescit. Aristoteles: videbit quis aliquos, quando famescunt, laetari odore ciborum: quod si cibus appetibilis fuerit aliqualiter praegustatus, irritatur appetitus amplius. Sic anima exinanita a bono sensibili et mutabili, et praegustans aliqualiter bonum immutabile, pedem cum impetu elevans de quarto gradu quintum cogitur etiam impatienter appetere, secundum illud Eccl. 24: qui edunt me, adhuc esurient. Imo hic non tantum esurit, sed et bolismum patitur summi boni; hiat et inhiat, concupiscit et deficit. Ps. 83: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Accipe Rachelem impatientis desiderii exemplar. Da mihi, inquit, liberos, alioquin morior. Prae impatientia flentes vidi, morientes vidisse me non memini. Quid vita carius, quid molestius morte? Nonne ergo impatienter desiderat, qui minatur etiam vitam abjicere, si desiderium non obtineat, malens non esse quam sine eo quod appetit esse, et se, quam illo carere? Sed vide, anima mea, mori vult illa, nisi detur quod quando datum fuerit morietur. Mortua est enim in partu Beniamin. Cum quanta ergo impatientia et vehementia tibi est appetendum, quo dato non morieris, sed vives in aeternum? Dicat ergo laudabiliter in hoc gradu impatiens anima: summum bonum, melius es tu mihi, quam decem filii. Da ergo te mihi, alioquin moriar.


Caput 6

[88995] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 6 In sexto gradu facit currere velociter. Bernardus: qui amat ardentius, currit velocius, et apprehendit citius. Nam quia in quinto gradu famem patiuntur ut canes, restat ut sextum ascendant et circumeant civitatem; totum scilicet universum: nec tantum circumeant, sed circumcurrant, ut in creaturis moram non faciant, sed post creatorem discurrant. Ad hunc gradum pertinet illud Psal. 190: quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea et cetera. Velox est cervus, piger asinus. Desiderat ergo ut asinus, ille, de quo in Prov. 22: desideria occidunt pigrum. Desiderat ut cervus ille qui dicit: cucurri in siti; sed quomodo cucurristi? Respondit, sine iniquitate cucurri et direxi. Directus autem est cursus a summo deorsum, vel ab imo sursum. Exultavit enim quidem ad currendam viam, a summo caeli egressio ejus et occursus ejus. Igitur si desiderabis ut cervus ad fontes aquarum, si in hoc desiderio quasi in siti cucurreris, et direxeris a summo usque deorsum quinque in genere invenies differentias substantiarum, quasi quinque fontes aquarum: scilicet corpus quintum, quod quinta essentia a philosophis dicitur, sub qua elementum ignis, sub quo aer, sub quo aqua, sub qua terra. Primus fons limpidissimus, ultimus turbidissimus: hos si transcurreris velociter, et rursum currens direxeris ab imo sursum, inveniens alia quinque genera substantiarum, velut quinque fontes aquarum: primo mistum, secundo vegetabile, tertio sensibile, quarto rationale, quinto substantiam separatam, scilicet intelligentiam vel Angelum. Primus turbidissimus, ultimus limpidissimus; si in hoc gradu fueris, nusquam cum mora bibes, sed subito gustu quodammodo probans et experiens, quia summum bonum non sunt, et ideo siti tuae non sufficiunt, transibis et dices: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum.


Caput 7

[88996] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 7 Primus fons a summo bono deorsum directe currenti occurrens est corpus quintum in quatuor caelos distinctum: scilicet Empyreum, crystallinum, sidereum et caelum planetarum. Igitur, ut dicit Aristoteles, substantia materiae cum forma causa est omnium actuum et passionum. Fons igitur dicitur metaphorice omnis substantia, cum de ipsa fluunt accidentia, ut de causa effectus, de fonte rivus. Ad primi igitur fontis superficiem philosophi venerunt, secundum non invenerunt, quia crystallinum et Empyreum ignoraverunt. De ipso tamen quod invenerunt, biberunt; de rivulis accidentium ex substantiae fonte fluentium diversas scientias intellectui potabiles hauserunt. Et de unico rivulo motus hujus substantiae et partium ejus bibit Ptolomaeus astronomiam hauriens mathematice. Aristoteles scientiam libri de caelo et mundo hauriens physice. Verum quia omnia disposita sunt in numero, pondere et mensura, Euclydes in substantia et ista et alia considerans, quantitatem continuam mensurae abstraxit mathematice, et hausit scientiam geometrice. Alius autem ad rivulum discretae quantitatis intellectum posuit, et de rerum numero arithmeticam bibit. Alius, Gerosius scilicet, proportionem levitatis et gravitatis et harmoniam proportionalis substantiae distrahere didicit, et musicam bibit de pondere. Biberunt omnes hi de multis aliqua; et consopiti sunt, satiati non sunt. Impossibile enim est humano intellectui per scientiam creaturae satisfieri. Verumtamen et parum est quod biberunt respectu ejus quod dimiserunt; quia nec geometer dimensus est caeli altitudinem, nec arithmeticus dinumeravit stellarum multitudinem. Ceterum de crystallino non gustaverunt, cum et ipsum sidereo contiguum in substantia sit, et ideo sine virtute et operatione non sit, et aliis accidentibus scibilibus, et ideo intellectui potabilibus. Prorsus autem indigni fuerunt attingere fontis fundum limpidissimum, scilicet Empyreum a faece materiae inter omnia corpora depuratissimum, quod sit tamen positione ultimum, et ideo locans non locatum. Nam primum nobilitate summum sine emanationibus non est, sed effluit virtute sua etiam usque ad intimum terrae centri punctum. Aristoteles: omnis causa primaria plus est influens super causatum, quam causa secundaria universalis. Ceterum totum hoc finitum est, quia creatum est, et ideo intellectui sufficere non potest, quia solo Deo infinito ente perfici natus est: ex quo concludo, quod si totus fons iste cum omnibus suis rivulis totaliter in fauces animae Deum sitientis flueret, sitim ejus nec ad modum guttae extingueret. Stare ergo ibi non potest, sed ulterius currit in siti. Sed ex quo hic remedium sitis non invenit, currit deorsum et dirigit, et ad alium fontem venit. Secundus fons huic contiguus, et ab ipso influentiam virtutis reaccipiens, nec tantum proprios, sed et primi fontis rivulos super inferiores fontes influens, est substantia ignis cum accidentibus ab ipsa derivatis; valde quidem nobilis, sed valde inferior primo ut positione, sic et substantiali nobilitate, quantitate, et virtute, et breviter omnibus accidentium rivulis valde dissimilis. Nihilominus tamen etiam de hoc fonte naturales philosophi gustaverunt, qui naturalia ignis accidentia ex substantia manantia aliqua aliqualiter perceperunt, et sitim inquisitionis quodammodo etiam calore ignis refriguerunt, et quod biberant digerentes, aliqua de igne scripserunt, quod calidus, splendidus et levis, et sursum mobilis, inter elementa subtilissimus, ut activissimus, quia virtuosissimus loco et nobilitate supremus: aliqui sitibundi non contenti venis accidentium investigantes caput et principium venarum, ex partibus essentialibus, scilicet materia et forma, ipsum componi intellectu viderunt: alii in partes quantitativas ipsam fontis substantiam dividentes, hoc caelum in ipso igneum et Olympium distinxerunt. Sed et quidam non tantum biberunt, quinimo et in fonte isto submersi sunt, qui ignem pro Deo coluerunt, sicut in primo fonte quidam qui solem et lunam vel gyrum stellarum rectores terrarum deos putaverunt. Venit ergo etiam ad hunc fontem in directo cursu suo anima, sitiens respicit, sed respuit; non sitit talia, et ideo non moratur, sed cogente siti ad alia currit, sed directe currit, et ideo ad tertium fontem venit. Tertius fons secundo contiguus, sed inferior ipso et in se et in rivis est elementum aeris cum suorum accidentium rivulis, qui quanto nobis vicinior, tanto ad hauriendum facilior. Ceterum fons iste non tam nobilis quam necessarius et utilis, nimirum est substantia, sine qua vivere non possunt animalia: haec est enim quae introcedit ad habendum vitalem flatum, cedit ad incessum, introcedit ad sensum, circumcedit ad locum. Et cum fons de eodem foramine aquas contrarias non soleat emanare, mirabiliter in hoc fonte secundum diversam necessitatem bibentium diversificantur rivuli accidentium: nam cum sit semper naturaliter calidus, fit quandoque actualiter nunc calidus, nunc frigidus, ut aestatem et hyemem habeamus. Et eodem tempore simul, sed in diversis partibus suis hic calidus hic frigidus fit, quandoque tenebrosus, quandoque luminosus, ut diem et noctem habeamus: ut utroque tempore nunc subtilior, et ideo clarior et effective laetior; nunc grossior et obscurior, et ideo tristior: fit quandoque quietus et tranquillus, quandoque concitus et tempestuosus, ut impressiones in ipso generabiles, nives scilicet et imbres, quandoque habeamus, quandoque careamus. Dudum ad hunc fontem Aristoteles os aperiebat, ut potaret antequam secundum et tertium librum Meteororum ebiberet. Sed illi in fonte hoc de quantitatis rivulo gustaverunt, qui caelum aereum et caelum aethereum distinxerunt. Sunt multa valde alia in hoc fonte, quae intellectus bibit post inquisitionem inveniendo, et corpus realiter utens imbibit naturaliter delectando; sed et quandoque inebriatur cum in his libidinose delectatur. Ad hunc ergo fontem in cursu suo veniens anima sitiens, corpori quidem suo velut equo indulget potum necessarium, sed dedignatur ut Jacob cum equo bibere, et ideo festinat transcurrere, cum sitiat fontem vivum. Quartus fons, a quo et omnes alii metaphorice mutuant nomen fontis, est substantia aquae quae contiguatur aeri superius et terrae inferius, cujus naturam et nobilitatem in accidentibus manifestat locus ejus; et ita ex his duabus ripis cognoscitur fontis fluxus, de cujus rivulis naturalibus bibit realiter animale corpus utendo: sed de accidentibus a substantia manantibus bibit figuraliter intellectus, post sitim investigationis in cognitione delectando. De quo aliquantulum Aristoteles biberat, cui, sicut patet in 2 Meteororum, maris et fluminum fluxus influxerat. Sitivit etiam hujus fontis rivulos, qui investigaverat quomodo fit aqua diaphana per naturam in proprio loco sphaerica, per figuram fluxibilis, et ideo omnium liquabilium primordiale principium, male terminabilis proprio termino, bene alieno, habilis ad recipiendum impressiones magis quam ad retinendum, secundum qualitates primas frigida et humida, et ideo proprium appetibile sitis. Est enim sitis, ut ipse definit, appetitus frigidi et humidi. Item quod ignis extinctiva, sordium purgativa, vegetabilium irrigativa, natatilium proprie contentiva. Qui nimirum fons plus aliis fontibus ripas suas transiens, venas terrae penetrat ut subtilior et virtuosior, non ut gravior; et per virtutem corporis quinti tractus sursum aliam ripam violenter transit, aerem intrans ut fortior, non ut levior, ibidem vel in naturam fontis illius mutatus aer efficitur, vel peregrinationis suae signa referens in forma nivis vel grandinis, vel alterius impressionis, ad propria revertitur. Bibant haec qui non sitiunt alia; sed transcurrat haec et similia Deum fontem vivum sitiens anima. Sequitur hunc fontem quintus et loco et natura ultimus omnium fontium turbulentissimus: hoc est elementum terrae quod secundum Aristotelem, minimum habet de specie, et plurimum de materia; et ideo faex elementorum omnium reputatur. Sine rivis tamen hic fons non est; quia substantia creata sine accidentibus nulla est. De quibus rivulis Aristoteles aliquid gustare curavit, eum in libro Meteororum terraemotum investigavit. Verum multi quasi substantiam fontis quantumcumque faeculentam glutire conantur, qui terrenam non tantum intellectu gustantes, sed et toto affectu haurientes bibunt, nec satiantur, sed ad ultimum suffocantur. Absit, absit ab anima has faeces non dico gustare, sed vel respicere, quae fontem vivum coepit, Deum scilicet, tanto cursu inquirere. His decursis, quia fontem vivum anima non invenit, os patulum desiderii fauces affectus nusquam apponit. Nimirum ergo dilatione potus, et ex vehementia cursus sitis crescit, sed et ex siti cursus intenditur natura, quo amplius sitit, vehementius currere incipit. Non stat ergo anima, sed continuat cursum, et ab imo dirigit sursum; cui ascendenti primum occurrit fons primus nobilis valde, scilicet substantia misti, in quo fluunt omnes fontes praedicti, elementa quatuor secundum substantiam, quinta essentia secundum virtutem: quoniam elementa cum sint contraria in misto, non foederarentur nisi per naturam lucis conciliarentur. Hic fons quamvis unus genere, multis tamen constat ex partibus, quae partes sunt aurum, argentum et omnia mineralia, et generaliter singula mista; quis autem investigabit omnia? Quod si propter infinitatem non contingit etiam dudum haurientes exhaurire species mistorum, quanto minus rivulos accidentium, cum multa valde et pene innumera sint accidentia singulorum? Nihilominus tamen ad hunc fontem potandum, sed non epotandum, tres celebres potatores accedunt, physicus, mechanicus et avarus. Bibit ergo de purissimo physicus naturalis, qui intellectu speculando considerans haurit misti praecedentem causam et subsequentem naturam: sic Aristoteles qui propinavit quod bibit in quarto Meteororum determinans naturam corporum mineralium. Propinaverunt et alii scribentes de virtutibus gemmarum, quomodo lapis alius ferrum trahit, alius sanguinem stringit. Verum infiniti rivuli transierunt, de quibus nunquam gustaverunt. Bibit post hunc de puro quidem, sed non tam puro, artifex manualis, qui intellectu practico hauriens et manum adhibens, de materia naturali formam extrahit artificialem, nunc deponendo, ut in figura incisionis et caelaturis, nunc apponendo, ut in picturis, nunc componendo, ut aurum cum gemma, ut compleatur annuli forma; nunc alterando accidentia remanente substantia, ut cum variat figuram et facit scyphum de massa argenti: nunc etiam, quod plus est, ipsam resolvendo, et mutando substantiam, ut faciat ex alia aliam: non aliam naturalem, quod est impossibile, quamvis praesumpserit hoc ars alchimiae; sed aliam artificialem, ut vitrum ex cinere, panem ex aqua et farina. Bernardus: verum mechanici potatores bibunt in ordine, alius prius, alius post: prius enim ars molendinaria granum conterens farinam facit, post ars pistoria panem de farina: unus bibens ante lapidem de minera extrahit, et solutum calore artificialiter in aes vertit, alius haurit post, et arte sua aes in varia vasa convertit, alius arte miranda de cinere vitrum efficit, alius fenestram, quam amplius mireris, de vitro conficit. Et cum propter necessitatem hominis ars tota mechanica sit inventa, posterior artifex semper fini propinquior, et ideo melior. Multi autem horum praeter indigentiam necessitatis etiam curiositatis sitim patientes, bibunt et rebibunt quotidie, novas formas artificiales ex naturalibus materiis hauriunt, sed semper latitant infinitae. Et quoniam, ut dicit Aristoteles, impossibile est infinita pertransire, necesse est ante potatores quam potum deficere: qui cum sitiant nova semper inquirere, testantur se inventione bibitis satiatos non esse. Bibet post haec de grossissimo, et ideo turpissimo, possessor temporalis, qui non intellectu, sed corrupto affectu per avaritiam sitivit mistorum substantiam, aurum scilicet et argentum et alia, ideo inquirens hausit ut biberet, sed hydropicus factus ex nimio potu aquae, bibens amplius sitit, quia quo plus habet, plus concupiscit. Unde crescit amor nummi et cetera. Sitit miser iste mistorum corpora, secundum quod sunt naturaliter, et aurum et aurea, et argentum et argentea, utpote cujus sitis major, et ideo insatiabilior: quoniam cum non possit adipisci solus et ebibere omnia multis aeque sitientibus et secum bibentibus, crepabit miser ante et morietur quam satietur. Quapropter sapiens est anima quae hunc fontem in cursu sitis suae respicit quidem, sed despicit, quoniam alium incomparabilem concupiscit, omnia inquiens detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucrifaciam, et fontem vivum tandem bibam.


Caput 8

[88997] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 8 Sequitur fons in ascensu secundus primo contiguus, scilicet substantia vegetabilis, fons nimirum mirabilis, qui primum includit in se, sicut ternarius binarium, quadrangulus triangulum. Primi igitur fontis naturam secundus sorbet, nomen absorbet, et gloriatur nomine proprio, quod sibi non dat incorporea substantia, quae in ipso mirabiliter unita commisto per naturam lucis melius temperato, sibi dat essentiam propriam et vegetabilem vitam; ex qua primo et per se duo celebres potentiarum rivuli derivantur, scilicet nutritiva qua se conservet, generativa qua simile generet. Gen. 1: germinet terra herbam virentem cujus semen et cetera. Sed et hic fons etiam praeter rivulos accidentium et naturalium proprietatum a substantia manantium late diffunditur per venas differentiarum in capite innumerabilium specierum; quoniam substantia vegetabilis una genere generali in multa dividitur genera subalterna. Ulterius subdividitur in species specialissimas plures, et pene innumeras: amplius vero in individua, individua sine numero. Aristoteles in Elench.: sunt autem nomina finita, rerum vero multitudo infinita: et quoniam impossibile est infinita pertransire, impossibile est et hunc fontem ebibere. Igitur anima non discurrens post haec infinita deorsum, sed ad caput fontis cursum dirigens sursum, ut subito transire possit, miratur tamen praedictos tres praecedentis fontis potatores etiam hujus fontis venas et rivos cum maligno appetitu bibentes. Bibit enim primo philosophus naturalis de limpidissimo causas hujus substantiae, differentias aliquas essentiae et naturas, hic physicus pura speculatione contentus. Sic Aristoteles bibit, et ut naturalis librum de plantis aliis propinavit. Bibit ex eadem vena in parte aliter medicus qui speculationem intendit ad opus: sic Macer inter vires herbarum de quibus aliquid biberat, etiam aliis scribenda propinat. Sed et Galenus et Hippocrates multas propinaverunt vegetabilium naturas his qui non habuerunt per se in quo haurirent de ipso puteo naturae. Qui nimirum pincernae, quandoque de potu non sufficienter judicantes, falsum pro vero aestimaverunt: et sicut ipsi biberant, sic in vasis librorum suorum aliis miserunt. Bibunt post hos artifices mechanici prorsus ex eodem foramine, quia non de limpidissimo, ut philosophi, nec de grossissimo ut cupidi, sed de medio bibere sunt consueti. Eodem etiam modo, quia deponendo, apponendo, componendo facit de lignis lignea, sicut potator mechanicus primi fontis de lapidibus lapidea. Eodem etiam modo, quia nunc substantiam mutando ut in materia transeunte, nunc tantum accidentia alterando, ut in materia permanente. Eodem etiam ordine: quia unus bibit ante qui de lino fila facit, alius post qui de filis pannum texit, tertius adhuc posterius, qui de pannis vestem componit. Bibit tertio cupidus ex eodem foramine eodem modo, cum eadem sitis ariditate, eadem insatiabilitate, eadem ebibendi impossibilitate qua prius. Nimirum autem ad augmentum sitis multum facit etiam ipsa delectabilitas, fontis amoenitas, substantiae vegetabilitas, mirabilis diversitas, et diversa utilitas, virtutum naturalium diversitas et delectabilis speciositas, colorum mirabilis diversitas, et allectiva suavitas odorum in radicibus, in floribus, in fructibus. Ideoque vidit mulier lignum, quod esset pulchrum visu et ad vescendum suave, et vidit et concupivit et dedit viro, et ipse comedit. Heu si sic ad fontem istum se jam natura curvavit non infecta, et recta, quid faciet curva et infecta? Nimirum ut aestimo, bibens bibit. Mirabile igitur in his quod natura dedit, mirabile et quod ars addidit; ars, inquam, non tantum per industriam deserviens necessitati, sed per curiositatem superfluam blandiens voluptati, sed et idola fingens miserrimae caecitati. Quid ergo mirum si illiciunt hic et retinent animam vivi fontis ignaram? Praesertim sistit et impedit et ad bibendum inclinat carnalitas, nisi erigatur et ad transcurrendum expediat illuminata caritas.


Caput 9

[88998] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 9 Sequitur continue fons tertius includens praecedentem, ut figura figuram, numerusque posterior priorem, substantia sensibilis: a qua praeter nutritivam et generativam sibi cum vegetabili communes, sed in ipsa nobiliores, gemini rivi proprii derivantur, scilicet potentia apprehensiva et motiva. Igitur fons ille unus in ortu, multiplex in fluxu: et cum substantia sit causa sive subjectum sive fons accidentium, fundus abundantia accidentium fit fons iste profundus generum et specierum et individuorum, latitudine ripas numeri transiens, et continuae generationis latitudine usque ad mundi terminum se extendens. Dividitur tamen in quatuor principalia capita fons iste sensibilis substantiae; scilicet in reptilia, gressibilia, natatilia, volatilia. Fons iste quanto nobilior, tanto potatoribus desiderabilior. Accedunt ergo sitibundi tres potatores praedicti etiam hunc experiri, quasi ab aliis nec dum satiati. Excipiuntur a fonte, excipiunt sub trina foraminum distinctione: de quorum summo haurit philosophus: quorum unus, Aristoteles scilicet, fontis hujus gustans dulcedinem, diutius immoratur quam in aliis fontibus; sed plus hausit et amplius propinavit, scribens librum magnum de animalibus, alium de sensu et sensato, alium de somno et vigilia, alium de morte et vita. Cum autem secundum Ambrosium omnis mora longa sit desiderio, morosum esset animae fontem vivum desideranti, de omnibus his non dico inebriari bibendo, sed vel haec experiri gustando. Bibant ea qui nesciunt dulciora. Ex eodem quidem foramine, sed inferius, cum physico medicus, considerans sensibilia secundum convenientiam et disconvenientiam ipsorum ad usum rationalium, bibit in theorica, propinavit in practica. Bibunt ex secundo foramine artifices mechanici, modum et ordinem et gradum habentes: modum in componendo, apponendo, deponendo, mutando et alterando: ordinem secundum prius et posterius, secundum naturam graduum, secundum sub et supra, quantum ad dignitatem: nam alii biberunt artem sensibilia pascendi, alii capiendi, alii occidendi, alii ad esum praeparandi. Quibus alii in ordine succedunt; et partim animalis partes singuli singulas rapiunt; et quod biberunt in theorica, propinant in practica; operanturque alii de pilis, alii de pellibus, alii de cornibus, alii de ossibus, alii de aliis partibus. Quorum omnium reipublicae quidam propinant necessaria, quidam vero utilia, etsi non usquequaque necessaria: quidam pro parte utilia, sed pro majori parte superflua: quidam vero penitus superstitiosa facientes et vana, ut talos, et consimilia. Ad foramen ultimum ultimus ille cupidus potator accedit, qui nulli propinaturus, substantias sensibus haurit; et quasdam ambit ex spirituali avaritia ad habendum; quasdam et ex carnali concupiscentia ad sumendum. Quanta autem sit sitis avaritiae, furta probant et rapinae, et populus ille qui carnaliter flagravit desiderio carnium, fletu prodidit appetitum. Detinentur et morantur potatores primi et medii, et merguntur ultimi. Nam qui volunt divites fieri et cetera. Quae mergunt hominem in interitum etc. 1 Tim. 6. Sed animae currenti ad fontem vivum, facilius est per hunc fontem transitus, quoniam omnia subjecta sunt sub pedibus ejus, oves et boves universi, insuper et pecora campi.


Caput 10

[88999] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 10 Sequitur fons quartus immediate substantiae sensibilis rationalis, quae animal rationale dicitur, a quo per ordinem primus fons totaliter absorbetur. Nimirum fons iste mirabilis, et prae omnibus praedictis sitibilis, utpote cunctis nobilitate dissimilis, quem natura inchoat ponens fundum corporis, creator solus consummat creans et infundens substantiam animae rationalis: quae praeter communes sibi et praemissis fontibus intellectum et affectum quasi proprios ebullit rivos mirabiles. Fons iste etsi angustus videatur, eo quod in modo aliorum non dilatetur per species; nihilominus tamen latus est valde per individua plurima, et omnem speciem specialissimam excellit ac latitudine excedit, excedit et omnes praedictos accidentium profunditate inscrutabili, excedit et durationis longitudine interminabili; praecedit non tantum per generationis continuae lineam usque ad terminum mundi fluens, sed per regenerationem ultima tantum temporis aevi interminabilitate excedens. Hic est igitur homo; qui cum sit species specialissima, et non habeat rivos specierum, quinque tamen scaturit mirabiles fluvios statuum: scilicet statum naturae, statum culpae, statum poenae, statum gratiae et statum gloriae. Quorum primus fluit cum omnibus; secundus autem et tertius fluunt ex opposito contra quartum et quintum; nam illi fluunt deorsum, isti saliunt sursum. De his fluviis omnibus multi multa quae sitierant investigando, biberant inveniendo, in vasis verborum propinaverunt docendo. Tres tamen invenies generales hujus fontis potatores cum tribus diversis hauritoribus, substantiam sensibilem rationalem, scilicet hominem, haurientes; quorum primus patiens sitim concupiscentiae haurit cum affectu corrupto; secundus sitibundus scientiae, haurit cum intellectu studioso: tertius summus propter aestum caritatis et sitim amicitiae, haurit cum affectu gratuito et virtuoso. Venit ergo primus, cujus affectus est per superbiam spiritualem, aut per concupiscentiam carnalem. Sed si tumet vas per superbiam, currit ad fontem, venit ad hominem, tentat modis omnibus haurire de fundo cordis placentiam et favorem de ore famam et laudem, de operis superficie reverentiam et honorem. Sed stultum nimis est hic sitire; quoniam continue et de facili fons ille turbatur, ex quo oportet ut amarum pro dulci sumatur: nam homo nunquam in eodem statu permanet, sed mutatus subito reprobat quod approbavit, et vituperat quod laudavit. Infectus autem per concupiscentiam carnalem alia via et ex alia causa venit ad fontem; scilicet ut hauriat ab homine voluptatem, quae inchoatur in visu, progreditur in auditu, consummatur in tactu. Vilia haec et faeculenta valde, et ideo brutis relinquenda, rationalibus contemnenda. Accedit ad fontem superius potator secundus, venit cum vase suo intellectu, studiosa sitit, haurit et sibi et aliis. Sed alius haurit de substantia animae et potentiis secundum quod sunt absolute, et propinat nobis in tertio de anima, et in scientia metaphysica: alius haurit de corpore, et propinat scientiam medicinae propter humanum corpus determinans aegrum et sanum: alius haurit de humanis moribus, et propinat utilem doctrinam Ethicae distinguentis bonum et malum eligendum et spernendum: alius haurit de sermonibus, et propinat scientiam triviam, docens quod didicit distinguere per grammaticam congruum ab incongruo, per logicam verum a falso, per rhetoricam ornatum ab inornato. Horum igitur aliqua etiam currenti animae utile est gustare: sed sitis vivi fontis non permittit ebibere, quia non patitur diu stare. Accedit tertio et summo loco potator ille cum affectu virtuoso; consideransque in summo fontem, intuens hominis mentem, cognoscit vivi fontis imaginem. Nimirum delectatur et bibit, et ex potu sitis crescit, omniaque inferiora prae isto fonte parvipendit: nec tamen hic sistit, sed imaginem propter rem diligens, rem imaginis vehementius concupiscit. Augustinus: si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem; ne in his quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in Deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt, et ex illo fixo stabiliuntur: alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur.


Caput 11

[89000] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 11 Sequitur fons quintus in ascensu summus, quartum non includens, sed limpiditate et nobilitate excedens, ad fontem vivum signaculo imaginis magis accedens: qui ab ipso simplicissimo simplex, a purissimo purus immediate sed inordinate profluit, statimque subito bipartitus est; et pars una miserabiliter difluxit in mare mortuum, et pars alia mirabiliter refluxit in suum principium fontem vivum. Ceterum fons ille altus est, nec omnes in quo hauriant habent. Hausit tamen et aliis propinavit de hoc fonte Aristoteles, considerans et describens intelligentias quantum ad esse primum in libro de causis; hausit et propinavit Dionysius in hierarchia sua describens esse secundum. Sed et moderni multi multa propinaverunt, quae magis gustaverunt opinando, quam biberent sciendo. Verum et hunc fontem transcurrit anima sitibunda dicens, Psal. 41: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Creaturae magis proprie sunt rivi quam fontes aquarum: quorum veritas, bonitas et vita aliunde est derivata, ut vena, ab illa fontali veritate, bonitate et vita. Advertens ergo anima, quod per causam effectus plene et certe cognoscitur, et hausto fonte de venis omnibus cognitio habeatur, venarum haustu non contenta clamat: da fontem lustrare boni; da luce reperta, in te conspicuos animi configere vultus.


Caput 12

[89001] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 12 Septimus gradus est, in quo amor facit audere vehementer. De hoc nota: tres potentiae partes rationalis animae, scilicet rationalis, irascibilis, et concupiscibilis, sunt quasi tres sorores unius substantiae, quasi ejusdem matris filiae: quarum prior rationalis apprehensiva et cognitiva est, et ideo praecedere habet: aliae duae non tantum sorores, sed et gemellae sunt, quia ambae motivae; et ideo diligentius se adjuvant quam Maria et Martha, quarum una motiva et activa, altera quiescens et contemplativa. Potior tamen et dignior concupiscibilis. Hae tres sorores tres habitus perfectivos ducunt, quasi tres maritos: nam rationalis scientiae, concupiscibilis amori, irascibilis ausui nubit. Igitur concupiscibilis mota sororem movet, et audacia ex amicitia exultat: utrique autem rationalis apprehensiva cum sua cognatione deservit. Facta ergo apprehensione, irascibilis aut disconfortatur aut confortatur. Si apprehensum est disconfortativum, irascibilis statim in principio timens fugit. Augustinus: timor animi fuga est. In medio si continuatur et augetur disconfortatio, tunc crescit et pusillanimitas fit: quae si intendatur, tandem in termino desperatio sequitur. Si autem apprehensum sit confortativum, irascibilis in principio sperat, in progressu audet, in termino summe confortata, certa et secura fit. Igitur anima Deum apprehendens, si apprehendat sub conditionibus disconfortativis, timet. Sunt autem sex species timoris secundum Damascenum. Segnities; haec est timor futurae operationis: erubescentia est timor in expectatione convicii: verecundia est timor in turpi actu: stupor est timor ex re inconsueta: admiratio est timor ex magna imaginatione: agonia est timor per casum, scilicet per infortunium: timentes enim infortunate accidens agonizamus. Deus ergo influens mediante rationali apprehensiva super irascibilem motivam, apprehenditur, aut in comparatione, aut absolute. Si in comparatione: si ut jubens, sequitur segnities; si ut cognoscens transgressionem, sequitur verecundia; si ut redarguens, sequitur erubescentia; si ut puniens, sequitur agonia, sive respectu poenae damni, sive respectu poenae sensus. Si absolute: aut apprehenditur aliquod magnum, ut majestas Dei et similia, et sequitur admiratio: aut aliquod rarum, ut Trinitas in unitate et similia, et sequitur stupor. Omnia haec timor. Timor animi fuga. Animae igitur irascibilis disconfortatae, et ideo non audentis exemplum habes Exod. 4: Moyses perrexit ad videndum rubum etc. respondit dominus, ne appropies huc. Sic dominus animae loquitur ne appropiet, cum influit in apprehensivam, secundum conditionem irascibilis disconfortativam, majestatem scilicet, vel aliam; et ideo anima sistit quasi procedere non audens. Et ait dominus, solve calceamentum de pedibus tuis: quasi diceret animae: affectus tuus nisi nudetur ab habitu brutali pelle pecuali, disconvenit huic itineri. Et addit, ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: quasi diceret: ego sum cujus una essentia Deus, et Deus, et Deus; cujus tres personae: quod innuit copula, quae diversitatem exigit: aliter enim suffecisset dicere, ego sum Deus Abraham et Isaac et Jacob. Haec igitur loquitur Deus cogitationi apprehendenti ipsum esse unum et trinum; et sequitur stupor timoris irascibilis motivae: unde abscondit Moyses faciem, nec audebat respicere contra dominum. Hoc per se patet expertis. Quandoque etiam timor vel stupor intenditur, ut in anima contemplante. Ex pusillanimitate amentia sequitur, ut figuratur in Esther: viso enim rege in throno majestatis, regina corruit et pene exanimata est: et 3 Reg.: regina Saba videns et stupens sapientiam et gloriam Salomonis, non habebat ultra spiritum. Verum quando amor claudit oculum rationalis apprehendentem Deum ut disconfortantem, et Deus imprimit in apprehensivam secundum conditiones confortantes, post apprehensionem irascibilis confortata movetur progressione: et primo erigens se sperat: 1 Cor. 13: caritas omnia sperat: crescit confortatio, et fit audens poeta: audacem faciebat amor. Vide de hoc in amore libidinoso honoris rerum vel voluptatis. 2 Esdr.: accipit homo gladium, et facit furta etc. et leonem videt etc. et amabili suae aufert. Tandem quando summe confortatur, securatur. 1 Joan. 4: perfecta charitas foris mittit timorem: Rom. 3: certus sum quod neque mors neque vita etc. poterit nos separare a caritate quae est in Christo. In hac vita sperare multorum, audere paucorum, securitas paucissimorum, immo nullorum nisi excellentissime privilegiatorum. Augustinus: in hac vita, quae tota plena periculis est, nemo debet esse securus; ne qui fieri potuit ex deteriori melior, fiat ex meliori deterior. Vide exemplum hujus evidens in Genes. 45: non se ultra poterat cohibere etc. usque illuc, post quae ausi sunt loqui ad illum. Historiam oculus legat, affectus exponat. Sic omnino Deus facit animae in hoc septimo gradu positae. Stupet anima Christo imprimente in cognitivam se filium Dei esse. Ego sum Joseph filius accrescens, filius naturalis, et ideo patri aequalis, non potens crescere, sed in tua apprehensione crescens et accrescens. Sed excrescens inde stupor qui est species timoris, sistens animam et ligans. Unde nec poterant respondere fratres Joseph etc. timore perterriti. Variatur impressio invariato imprimente mutatur apprehensio immutato apprehendente. Apprehenditur Joseph secundum conditiones confortativas, verba, amplexus, oscula et fletus. Verba triplicia: quia primo advocat, ad quos ille clementer, accedite, inquit: hoc dissimile illi, ne appropies huc. Secundo consanguinitatem memorat. Ego sum frater vester: hoc dissimile illi, ego sum Deus patris tui. Tertio culpam excusat: non vestro consilio, sed Dei voluntate et cetera. Nec durum vobis videatur, quod vendidistis etc.: hoc dissimile illi, solve calceamentum de pedibus tuis. Ibi quasi inculpatur affectus interior pecualis; hic excusatur etiam actus exterior bestialis. Non contentus est amor movere linguam ad benigne loquendum; movet et brachia ad amplexandum, et oculos ad flendum: vel potius cerebrum liquefacit, et resolvit ad lacrymandum: unde, cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin, flevit: recidisset, inquit, quasi non accessisset ad collum, sed cecidisset; nec tantum cecidisset, sed iterum atque iterum cadens, recidisset. Movet et labia ad osculandum; unde osculatus est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: et sequitur, post quae ausi sunt loqui ad eum, cum illic dicatur, quod non audebat Moyses vel respicere contra Deum. Omnia tempus habent: tempus timendi, et tempus audendi. Post quae, inquit, ausi sunt loqui ad eum: post quae, non ante quae. Cum ergo has impressiones a Christo interius senseris, aude et loquere quod vis. Senseris inquam tripliciter ut illi, scilicet auditu, visu et tactu. Cum audieris primo accedite ad me scilicet dissimulantem quod est lux inaccessibilis sistens Moysen, ne appropies huc ad rubum, scilicet ubi lux est flamma sine combustione, sed clementer se tibi captabilem praebentem, et te ad se mulcebritate sua clementer allicientem. Cum audieris secundo, ego sum frater vester, quasi tacentem relationem superpositionis, secundum quam est Deus patris tui, sicut dicit Moysi, et insonantem auribus cordis tui relationem quasi aequiparantiae, secundum quam est similis tibi homo hominis filius, et ideo frater tuus. Cum audieris tertio, nec durum vobis videatur, quod vendidistis me, quasi non solum non redarguentem affectum superficialiter brutalem sicut in Moyse solve calceamentum de pedibus tuis, sed conscientiae tuae remittentem et annihilantem actum quemlibet totaliter bestialem, sicut audivit Magdalena post lacrymas, mulier, remittuntur tibi peccata tua. Beati certe quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, Psal. 31. Item cum videris visu spirituali qui non fallitur in objecto, non praesumptuose et phantastice imaginando, sed humiliter et certissime intelligendo oculos Jesu erga te distillare, non adhuc quidem curiose considerantes quid reliqueris, de quo in Job 11: videns iniquitatem nonne considerat? Nec furiose flammantes in testimonium indignationis, ut ibi oculi ejus velut flamma ignis, et in Esther 13: ardentibus oculis furorem animi indicavit, sed effluentia cujusdam miri humoris prodentis vehementiam intimi amoris, et ostendentis evidentissime summum arcanum divini capitis erga te liquefactum esse. Cum videris secundo brachia Jesu laxari ad amplexandum, quasi oblita percussionis quam merueris peccatis gravioribus, oblitaque et castigationis quae debetur minoribus; gladio carentia, sed nec baculum nec virgam habentia, viresque suas in te non blactendo, non distringendo, sed astringendo exercentia. Postremo cum senseris tactu qui cognoscit de proximo et in conjunctione maxima, labia illa Jesu, labia distillantia myrrham primam, vel non myrrham, sed mellis stillam primam, polluta olim animae tuae labia non abominari, sed mirabiliter ipsis imprimi, ineffabiliter osculari, quasi oblita invectionis exploratores estis, oblita comminationis per salutem Pharaonis non exibitis. Deinde et quasi oblita jussionis, non judicem vel dominum, vel magnum praetendere metuendum, sed sponsum amantem tenerrime, et teneriter reamandum. Post quae, inquit, ausi sunt loqui ad eum: sic audet illa quae loquitur: osculetur me osculo oris sui. Bernardus: o sancta anima, reverentiam habe, quia ipse est dominus Deus tuus fortasse non osculandus, sed adorandus, fateor: quia honor regis judicium diligit: sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore fraenatur, nec rationi subjicitur. Scito tamen quod ad praecipitium disponeris, si hunc septimum praesumpseris antequam sex priores transieris.


Caput 13

[89002] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 13 Octavus gradus est in quo facit stringere indissolubiliter. Omnia quidem praecedentia fieri possunt in distantia, verum hic primum est conjunctio amantis cum amato. Qui enim stringit tenet, qui tenet tangit, qui tangit non distat. Languens distat, similiter et quaerens: nec enim langueret et quaereret nisi distaret; sed et currens distat, et ideo currit ne distet, et sic de aliis. Stringens autem non adhuc distat, sed astat, vel magis instat. In praecedentibus ergo gradibus anima amat et amatur, quaerit et quaeritur, vocat et vocatur; in hoc autem gradu quodam miro et indissimili modo rapit et rapitur, tenet et tenetur, stringit et stringitur, et una uni per amoris copulam sociatur. Dionysius: amor est copula amantis cum amato. Trina quidem copula a tribus professoribus traditur: scilicet conjunctionalis a grammatico, verbalis a dialectico, carnalis a jurista vel ethico, qui judicare habet de matrimonio. Prima copulat dictionem dictioni, quandoque congrue, quandoque incongrue: secunda praedicatum subjecto, quandoque vere, quandoque false: tertia sexum sexui, feminam viro, quandoque bene, quandoque male. Nec talis copula haec, sed omnem artem et facultatem transcendens, copulat animam Deo, creaturam creatori, finitum infinito, semper congrue, semper vere, semper bene. Hoc igitur est astringere. Sed nota: aliud est pedem ponere in gradu, aliud statuere: ponens enim nonnunquam retrahit et deponit, statuens autem figit: propter quod Dan. 9: Daniel vir desideriorum et cetera. Et sta in gradu tuo: quasi dicat, non tantum calca super gradum, sed sta et firmare super ipsum. In hoc gradu quidam sunt hospites et transitorii, quidam vero incolae et mansionarii, ut hospites. Ad hunc gradum eunt et redeunt, qui stringunt et postea dimittunt. Mansionarii autem sunt, qui insolubiliter stringunt ut illa: inveni quem diligit anima mea, tenui illum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae (...) non offendat te donec et cetera. Non enim ponit post, sed negat ante: nam non ideo vult introducere non dimissum, ut dimittat introductum; quinimo quando hac cautela foris inventum introduxerit, plenius tenebit, fortius stringet et minus dimittet. Primi autem, scilicet hospites, sunt in triplici differentia: quia tribus modis dimittitur Christus. Primo enim dimittitur non volens a volente, cum brachia quae strinxerat caritas, distringit carnalitas, vel remissa tepiditas. Sic demittere est amittere. Augustinus: te nemo amittit, nisi qui dimittit et cetera. Sic autem dimissus et quasi coactus recedere, cogitur nimirum dimissorem dimittere. Psal. 80: audi populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me, non et cetera. Ego enim sum dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti in praeterito. Dilata os tuum, et implebo quicquid appetis in futuro: et non audivit populus meus vocem meam, et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Secundo dimittitur volens non a volente, cum brachia stringentis affectus corporis corruptibilis infirmitas laxat, necessitas relaxat Genes. 32: dixit Angelus ad Jacob: dimitte me, jam enim ascendit aurora: respondit: non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Hoc dimittere est contemplationem ex carnis necessitate remittere. Sic tamen dimissus dimittenti benedictionem praestat, et nomen mutat. Quod totum tibi plenius exponet et planius modica experientia, quam longa verborum sententia. Tertio dimittitur volens a volente, cum praevidetur utilitas, et sequitur quasi tracta voluntas. Hoc tale dimittere est contemplationem ex utili causa intermittere, ut vel opposita juxta se posita et majora et minora clarius videantur, ut ferventius appetat jucundius recipiatur, firmius stringatur, cujus carentia qualis sit agnoscitur. Vide hoc evidenter in Tob. 5: heu me. Fili mi, ut quid te misimus peregrinari baculum senectutis nostrae, qui sustentat impotentiam nostram? Lumen oculorum nostrorum, quod illuminat ignorantiam, solatium vitae nostrae, quod solatur tristitiam, et hoc in praesenti. Spem posteritatis nostrae, spem in futuro: et breviter omnia in te uno habentes, non te debuimus dimittere a nobis. Sic dimissus, sic cum fletu desideratus, cum desiderio expectatus, rediens refert antidotum caecitatis, remedium paupertatis: qui legit intelligat. Omnia autem in uno habemus, de quo Roman. 8: proprio filio suo non pepercit, quomodo autem non cum illo omnia nobis donavit? Hunc igitur dimittere non debuimus: quod si dimittimus, sic dimittamus: sic rediturum expectemus, et tunc sic recipiemus.


Caput 14

[89003] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 14 Nonus gradus est in quo facit ardere suaviter. Non omnis qui calet ardet, nec omnis qui ardet bene ardet: et bene ardet qui suaviter ardet. Nota ergo originem ardoris, et differentiam in esse naturali, et secundum hoc procede in esse morali. Origo ardoris est calor: nam omne ardens est calidum, sed non e converso. Calor autem est qualitas corporis inter primas elementares qualitates nobilissima, naturaliter sursum movens, homogenea congregans, heterogenea disgregans: quae secundum se directe, sed non immediate frigiditati opponitur, quae deorsum movet, homogenea disgregat, heterogenea congregat. Est enim calor in corpore quandoque naturalis et innatus, quandoque accidentalis vel adventitius, et illa quandoque conveniens, quandoque disconveniens. Secundum haec autem calor spiritus est amor, et hic duplex: alius innatus, alius additus: et iste duplex; alius conveniens, et hic est caritas; alius disconveniens, et ideo spiritum distemperans, et iste cupiditas. Plane ergo haec qualitas spiritus, scilicet amor, inter primas spiritus qualitates prima et nobilissima 1 Corinth. 13: major horum est caritas. Primo sursum movet ut calor. Augustinus: unaquaeque res suo pondere ad locum suum tendit. Pondus ignis et olei, et universaliter calidorum secundum se sursum, lapidis et gravium omnium deorsum. Quod autem est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus. Et in hoc motu, quod amor naturalis inchoat, caritas consummat, quae non permittit spiritum quiescere extra Deum, sicut calor ignem citra horizonta extra naturalem, et locum proprium. Augustinus: fecisti nos domine ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Item heterogenea iste calor disgregat. Heterogenea valde spiritus et corporalia, corruptibile et incorruptibilia, perpetuum et temporalia dissociat: ergo hoc calidum caritatis. Sed homogenea congregat conjungens spiritum a corporalibus segregatum cum spiritu incorporeo, 1 Corinth. 6: qui adhaeret Deo, unus spiritus est, conjungens incorruptibile incorruptibili a corruptibilibus segregatum, scilicet animam intellectivam incorruptibili primo bono. Itemque perpetuum a temporalibus segregatum perpetuo et aeterno. Augustinus: junge te aeterno, et aeternus eris. Nota ergo: sicut in naturalibus, ita et in moralibus tria sunt: scilicet frigus, et tepor, et calor. Tepidum est medium inter extrema quae opponuntur ut contraria. Per tepidum est transitus a frigido ad calidum; et sic tepidum laudabile aliquantulum et bonum, quia via est et dispositio ad generationem caloris; sed non sufficiens, quia frigus in ipso non moritur, sed remittitur. Augustinus, non moritur frigus, nisi in calore. Frigus igitur est status culpae prorsus amoris expers; tepor status gratiae gratis datae: calor gratiae gratum facientis. Ubi primo frigus expulsum a contrario perimitur, et non moritur. Est et per tepidum reditus a calido ad frigidum, etsi vituperabile. Apocal. 3: quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Item in calido tres sunt diversitates: scilicet calens, fervens et ardens. Calor initium, fervor incrementum, ardor complementum. Differunt ergo ut majus et minus: nam fervor est calor valde intensus: ardor est fervor summe intensus. Calor ergo in positivo, fervor in comparativo, ardor in superlativo. Calent incipientes, Psal. 38: concaluit cor meum intra me: fervent proficientes, Rom. 12: spiritu ferventes, domino servientes: ardent perfecti. Psalm. 38: in meditatione mea exardescit ignis. In ardore jam, et tunc primo ignis forma et natura est. Unde in 1 Metaph.: ignis est in fine caliditatis. Sunt autem tres species ignis, secundum Aristotelem: scilicet carbo in materia terrea, flamma in materia aerea, lux in materia propria. Tres ergo sunt ardoris differentiae secundum tres status; scilicet poenitentium, activorum et contemplativorum. Status poenitentium habet ardorem carbonis, ubi est ignis in materia terrea. Joan. 64: si abluerit dominus sordes filiae Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu ardoris. Verum in hoc statu, scilicet poenitentiae, inveniuntur nonnulli tepentes, pauci vero calentes, pauciores ferventes, paucissimi ardentes. Accipe tamen exemplum ardoris a Magdalena, de qua Gregorius: incendit plene Maria peccati rubiginem, quae ardet valde per amoris ignem. Gregorius: disce quo dolore ardet, quae flere inter epulas non erubescit. Item status progredientium in itinere bonae actionis habet ardorem flammae, quae magis sursum tendit; et de carbone quidem nascens, patre suo nobilior est in materia, clarior in forma. Verum et in hoc statu invenies non omnes ardentes, sed quosdam tepidos, alios calidos, paucos fervidos, rarissimos ardentes, de quibus Luc. 24: nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum nobis loqueretur in via, et aperiret Scripturas? Vide ibi, et disce quales itinerantes, et ex quibus causis ardent. Vide in his duo: scilicet motum et actum. In motu considera quatuor concurrentia: quod: ibant duo simul; quales: ex discipulis; quando: ipsa die; quo in Emaus. In numero concors societas, propheta: numquid ambulabunt duo pariter nisi conveniat eis? Utile melius est duos simul esse, quam unum. Unus enim quomodo calefiet? Et si non calefiet qui unus et singularis est, quomodo ardebit? In professione humilis docilitas: ex discipulis, inquit, non ex magistris, in tempore lumen discretionis. Ibant enim in die non in nocte. Qui enim ambulat in tenebris, nescit quo vadat. In termino desiderium perfectionis. Ibant in Emaus, quod interpretatur desiderium consilii. Illic eunt, qui non contenti implere mandata, desiderio moventur etiam ad implenda consilia. Item actus eorum triplex describitur: scilicet quid cogitarent corde, quid dicerent ore, quid facerent opere. Cogitabant autem passionem Christi, et ideo tristes, non saeculariter gaudentes. Unde ambulantes, et estis tristes. Conferebant in verbo, non de vanis aliquibus, sed de his omnibus quae acciderant: scilicet de passione Christi. Quo contra Joan. 9: ipsi de mundo sunt, et ideo de mundo loquuntur. Exhibebant in facto hospitium peregrino, ut pateret ipsorum tristitiam non fuisse accidiam quae taedium boni inducit. Nimirum talibus viatoribus Jesus propinquat, simul vadit, increpat nonnunquam, Scripturas aperit, et sic ardorem causat: nec tamen agnoscitur, donec panis frangatur. Tertius est status quiescentium in pace contemplationis: hic habet ardorem lucis; sed tamen et inter contemplativos invenies calentes, ferventes, perpaucos autem ardentes. Tales illi in Jerusalem sedentes, et ignem divinum excipientes. De quibus Gregorius: dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Primi ergo ardent multum utiliter, sed et multum poenaliter: secundi magis utiliter et minus poenaliter: tertii maxime utiliter et minime poenaliter, et ideo suaviter. Hi, scilicet suaviter ardentes, in hoc novo gradu sunt Seraphim, in proximo cognitionis gradu attinentes, de quibus dicit Dionysius: Seraphin est calidum fervidum et superfervidum. Haec est visio magna, ardor sine poena, suavis non gravis, ita ut Moyses miraretur quod rubus arderet et non combureretur.


Caput 15

[89004] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 2 cap. 15 In decimo gradu facit similari totaliter. Sed nota: tres sunt similitudinis differentiae. Prima fundatur super proportionem: sic nigrum in comparatione ad congregare proportionabiliter, simile est albo comparato ad disgregare. Proportionalem ergo similitudinem disparata etiam opposita habere possunt. Secunda fundatur super communem qualitatem: sic album albo similatur. Aristoteles: similitudo est eadem rerum differentium qualitas. Tertio fundatur super receptionem: sic cera similatur sigillo, speculum rei oppositae, cujus speciem recipit, aqua rei objectae, oculus rei visae. Secunda similitudo expressior quam prima, tertia quam secunda. Similitudine proportionis similatur anima Deo per naturam, et hoc multipliciter: quod patet sic. Divina enim essentia potest considerari dupliciter: ut comparata ad personas, et ut comparata ad creaturas. Comparata ad personas quarum est, et in quibus est. Repraesentat anima in suprema sui portione tripliciter: scilicet Trinitatem personarum in unitate essentiae, Trinitate potentiarum in una mente. Item originem et ordinem origine et ordine: quia sicut pater origo filii, et ambo simul spiritus sancti, similiter memoria origo intelligentiae, utraque voluntatis. Item aequalitatem aequalitate et circuminsessione, ut totum probat Augustinus. Item ad creaturas comparatur dupliciter: ut causans, et conservans. Ut causans, tripliciter: efficienter, et sic ab uno Deo omnia, et quodammodo similiter secundum tenuem proportionem ab uno homine omnis homo. Formaliter: sic idea omnium in Deo spiritualium et corporalium. Similiter intellectus aptus est omnibus similari ideas recipiendo, quas habet Deus non receptas. Aristoteles: intellectus quodammodo est omnia. Finaliter: Eccles. 38: universa propter semetipsum creavit altissimus. Aristoteles: sumus quodammodo nos finis omnium. Item ut conservans: sic Deus in universo totus, et in qualibet ejus parte totus: similiter anima in corpore. Sed nota hic: similitudo recipit majus et minus: est enim duorum similitudo parva convenientia proportionalis in aliquibus paucis vel modicis: magna in multis, major in pluribus, maxima in plurimis. Item similitudine qualitatis, similatur anima Deo partim per naturam, partim per gratiam. Sed praenotandum illud Augustini: credamus Deum sine qualitate bonum, sine quantitate magnum et cetera. Est ergo bonitate bonus, cujus bonitas non est qualitas accidentalis, sed veritas substantialis. Anima autem est bonitate, qualitate et accidente: tamen propter actum consimilem bonitatis hujus et illius, improprie et analogice, et exiliter valde, bono Deo bona anima similis dicitur: fecit enim Deus hominem ad imaginem et similitudinem in gratuitis. Divinam igitur essentiam quam ut comparatam repraesentat anima similitudine proportionis, ut absolutam imaginatur aliqualiter similitudine qualitatis. Est enim Deus bonus, simplex, insensibilis, immortalis. Fecitque hominem ad suam imaginem: secundum animam: bonam simplicem insensibilem, quae scilicet in substantia sua sentiri non possit: immortalem: Augustinus: anima non esset imago, si mortis termino clauderetur. Naturalia haec et ideo inamissibilia. Accedunt gratuita naturalibus, accrescit imagini similitudo. Deo sapienti, justo et benigno similis fit anima sapiens, justa et benigna, et sic de aliis. Dionysius: oportet eum qui cum benigno Deo loquitur, configurare se maxime simillimum, ut est possibile, sibique conscium esse benignae operationis. Secundum hoc dicit dominus Matth. 5: estote perfecti, sicut et pater vester perfectus est. Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est; et in lege: sancti eritis, quia ego sanctus sum. Haec similitudo habet exordium in natura, incrementum in gratia, complementum in gloria, quando beati eritis, et ex hoc bene similes. Sed ex hoc secunda similitudinis species in qualitatibus et naturae et gratiae et gloriae recipit magis et minus. Nam sicut albo summe parum album est parum simile, et minus minus, et minime minime, et multum album simile, et plus plus, et maxime maxime: sic cum Deus omnia in termino habeat, et in summo, immo et ultra terminum; summe simplici anima per naturam simplex similis, et minus minus, et magis magis etc., et sic de aliis naturalibus. Item summe benigno anima per gratiam benigna similis, et minus minus, et magis magis, et sic de aliis gratuitis. Item summe beato anima per gloriam beatam similis, et minus minus, et magis magis. Excedit autem similitudo similitudinem tripliciter: scilicet quantitate continua tantum, vel discreta tantum, vel utraque. Proprie loquendo, primum dicitur magis simile, secundum plus simile, tertium magis et plus fortasse. Secundum haec Angelus et anima in Dei similitudine habent se ut excedentia et excessa. In tertia similitudine quae plenissima est, anima Deo similatur non jam imitatione sed receptione: hoc inchoat cognitio, consummat dilectio. Sed utrumque recipit magis et minus: hoc incipit in via, completur in patria, utrobique magis et minus. De cognitione 2 Corinth. 3: nos revelata facie gloriam domini speculantes, in eandem imaginem transformamur. 1 Joan. 3: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Sicut est, non sicut facit: ut modo videmus cum Deum non secundum essentiam, sed secundum effectum cognoscimus; et ei similes modo non sumus, sed tunc erimus, cum in speculum animae quasi propriam speciem projiciet, et in intellectum secundum essentiam cadet. De amore, Hugo: scio anima mea, quia quidquid diligis, vi amoris in ejus similitudinem transformaris. Fit autem hujusmodi assimilatio quandoque ex sola oppositione, ut patet in speculo et specie: quandoque ex impressione, ut patet in cera et sigillo. Prima assimilatio fieri potest inter distantia, secunda solum inter conjuncta. Primam gignit intellectus cognoscentis, secundam affectus amantis. Augustinus: anima eo imago Dei est, quo ejus capax et particeps esse potest: capax cognoscendo; particeps amando. Quoniam igitur intellectus praecedit affectum, cognitio amorem necessario; necesse est ut prius speciem Dei capiat intellectus, Deo ut speculum assimilandus, quam participet affectus, a Deo praesente ut cera sigillandus. In primo diversificatur similitudo ut sit completior vel incompletior ex duplici causa: scilicet qualitate recipientis, et distantia recepti. Trina ad minus qualitas in recipiente exigitur ad hoc ut aptum sit ad plenam et evidentem recepti similitudinem. Prima, ut sit terminatum: quod deficit in aere: et ideo licet prius in ipso recipiatur species quae ipso mediante defertur ad speculum vel ad oculum, non tamen evidens est in seipso. Quod autem sit in ipso, patet sic. Sit a, b, c, d, aer medius contiguus rei in a, speculo in d: non potest esse species in speculo, nisi prius fuerit et sit in medio. Secunda, ut stabile et quietum, non mobile vel fluidum: quod deficit in aqua; quae licet evidenti similitudine receptam speciem repraesentet, propter motum tamen integram repraesentat ut fractam, quietam ut motam. Tertia, ut sit tersum: quod deficit in terra, et quolibet opaco corpore; unde haec recipit umbram non speciem. Omnia haec in speculo. In vita praesenti anima cognitiva divinae speciei naturaliter receptiva est, quasi aerea per vacuum interminatum vanitatis. Psalm. 93: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt: Roman. 8: vanitati subjecta est omnis creatura: Psal. 38: universa vanitas, omnis homo vivens. Et quasi aqua per motum, et fluxum instabilitatis. Augustinus: cogitationes viatorum sunt volubiles. Et quasi terra opaca et indetersa per grossitiem cujusdam materialitatis: sed in futuro erit ut speculum, quando vanitatem excludet complens, et terminans veritas, fluiditatem sistet quieta stabilitas. Non enim erunt tunc cogitationes volubiles, ut vult Augustinus. Opacitatem absterget, et superficiem tersam reddet mundissima limpiditas: de qua Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Distantia autem rei speciem projicientis et speculi recipientis causat etiam diversitatem similitudinis. Nam quo minor distantia, major similitudo. Vera enim facies resultat et tota secundum veritatem in speculo etiam distante; sed in minus distante plenius secundum quantitatem. Cujus ratio patet in naturalibus: quia nulla res materialis projiciens speciem, projicit eam sub parallelis: unde oculus videt rem sub triangulo, cujus angulus est in oculo, basis in re visa: eodem modo et speculum recipit objecta. Causa hujus est, quia res habet quantitatem ratione materiae, speciem autem ratione formae, quae simplex est, et indistensa secundum se: elongatio autem a materia, et in specie causat contractionem quantitatis. Quanto autem magis distat speculum, magis concurrunt lineae terminales, sub quibus projicitur species, ex quo sunt aeque distantes; et tanto minor recipitur species. Unde patet esse possibile, quod duorum speculorum speciem aliquam recipientium unum recipiat et repraesentet totam, aliud non totam; et tamen secundum magis recipere quam primum. Igitur in proposito, etsi in Deo non sit quantitas materialis, est tamen quantitas virtualis, vel potius immensitas, quam speculum glorificati intellectus cum dimensum sit et finitum, non potest recipere infinite. Totam ergo secundum veritatem recipit Dei faciem, cum simplex sit non habens partem et partem; sed recipit tamen non secundum infinitam quantitatem recepti, sed secundum aliquantam capacitatem recipientis. Et licet in omnibus speculis resultet Dei facies secundum plenitudinem veritatis, tamen secundum minorem vel majorem distantiam recipientis et recepti est major vel minor contractio quantitatis. Quod ergo minime distat, plenissime repraesentat; et intellige distantiam non spatii localis, sed aptitudinis. Dionysius: quilibet ornatus circa Deum divinior est magis alio distante, et lucidiora simul et magis illuminativa quae propinquiora sunt vero lumini: et non accipies hoc localiter, sed secundum divinam similitudinem et propinquitatem. Verum, quia regulariter in comprehensoribus, quantum quisque cognoscit, tantum diligit; quantum ergo recipit Dei faciem superficies tersi et specularis intellectus, tantum sigillatur ex impressione faciei ejusdem profunditas mollis et cerei affectus; et sic similitudo consummatur, cum anima secundum intellectum et affectum in Deum transformatur. Gradus ergo decimus in quo amor facit assimilari totaliter ultra Seraphin, est qui tam similatur excellenter, utpote quibus in summo convenit Angeli definitio, quam ponit Dionysius: Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum clarum, clarissimum, immaculatum, incoinquinatum, incontaminatum, totam, si conveniens est dicere, suscipiens in se pulchritudinem omniformis deiformitatis, munde resplendere faciens in se bonitatem silentii. Fecit ergo summus artifex in ostentationem pleniorem artis suae speculum unum clarissimo clarius, Seraphin tersius et purius; et tantae puritatis, ut purius intelligi non posset, nisi Deus esset: personam scilicet gloriosissimae virginis. De quo Anselmus: decebat ut illius conceptio hominis de matre purissima fieret ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi. De hujus speculi formatione Bernardus: hanc, domine, fecisti imaginem bonitatis tuae, in ea valde artifex ostendens magisterium pietatis tuae. Sed rursum ex isto mirabiliter produxit aliud nobilius, quod ineffabiliter in unitatem divinae personae assumptum ut conjuncta summae et immediatissimae faciei divinae ipsam plenissima et totali similitudine repraesentat. Nec jam dicitur homo divinus ut a Deo sigillatus, sed homo Deus; una persona, gemina natura. Sit ergo a intellectus animae Christi, b anima beatae virginis, c summus Angelus de Seraphim, d summus de Cherubim, e summus de thronis, f summus de dominationibus, g summus de principatibus, h summus de potestatibus, I summus de virtutibus, k summus de Archangelis, l summus de Angelis. Divina igitur essentia per nudam cognitionem et intimam dilectionem recipitur, et aliquali similitudine repraesentatur ab omnibus his ut facies a speculis, non secundum indifferentem essentiae veritatem, sed differentem quantitatem, secundum capacitatis et aptitudinis diversitatem. Quamvis ergo in Deo unum sint essentialia omnia, et ideo idem virtus et essentia simplex, tamen essentia et virtus est infinita. Ex quo accidit ut etiam cognoscibilis sit et apprehensibilis non sit; et ideo infinitum a finito totum cognoscitur et amatur, quia simplex; sed non totaliter, quia non infinite: hoc enim solum ejus cujus tanta sapientia quanta virtus, qui tantum se novit quantus est, et tantum se diligit quantum cognoscit. Isidorus: Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Sed sicut nota, ita et amata sibi infinite; et humanitati assumptae, etiam infinite: sed sibi infinite simpliciter et absolute, humanitati vero infinite solum respective, scilicet in comparatione ad omnem creaturam. Omnis enim creaturae esse et fines humanitas illa in essendo, cognoscendo et diligendo quodammodo infinite excessit, quae ad ipsum vere infinitum in unitatem personae accessit. Intellige igitur specula novem sub novem diversis gradibus faciem aliquam recipientia et repraesentantia. Ultimum repraesentabit vere faciem secundum quod est, sed non vere quanta est, quia et essentiam nasi, et essentiam et numerum et figuram oculorum, genas, faciei latitudinem, mentum et frontem longitudinem terminantes. Omnia haec in secundo non plura, sed majora; nec in summo plura, sed maxima: sic omnino in proposito. In l recipit divina essentia, potentia, bonitas et omnia essentialia Trinitas personarum, et omnia ad beatitudinem facientia. Sed et ipsum c eadem recipit et non plura, sed majora, quia majus est: sed tamen non infinite infinita recipit, quia et ipsum finitum est. In g autem universi communis est finis, et in cognitione et dilectione ejus communis est terminus divinae similitudinis. Verum ipsum a universo melius, quia finem hunc infiniti unione transcendit; ibi per copulam admittitur ubi omnis creatura excluditur, cum Trinitas sibi soli et homini assumpto nota, et per consequens amata esse dicitur. Pro solo igitur a amore decimum gradum fecit; quia infinita cognitione et dilectione amato non quidem aequavit, sed quodammodo totaliter similavit, cui ipsum personaliter univit. Sed et mirabiliter inter a et c b medium intercessit, persona scilicet gloriosissimae virginis, quae in cognoscendo et diligendo omnium quidem creatarum personarum communitatem inaestimabiliter excessit; sed ad personae increatae unitatem rationabiliter non accessit.


Pars 3
Caput 1

[89005] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 1 Vivit dominus cujus ignis est in Sion, scilicet Ecclesia militante, per fidem speculante: et caminus in Jerusalem in Ecclesia triumphante, jam pacem vidente. Hic ignis, ibi locus ignis: non tamen vacuus locus, nec caminus extinctus. Dicit autem Augustinus: unaquaeque res suo pondere ad locum suum tendit, pondus autem ignis sursum. Ignis ergo amoris hic est quasi violenter, illic quasi naturaliter. Illinc vero mittitur huc: hinc vero movetur illuc. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis: et in Ezech. 10: ignis de medio Cherubin accipitur, et datur in manus viri lineis induti. Ignis vero inferius et ignis superius, quia Deum et in via amamus, et in patria amabimus: sed sursum solummodo proprius ignis locus: et ideo praecipitur, diliges dominum Deum tuum et cetera. Quod mandatum, secundum Augustinum hic implere non possumus, cum non sit ignis locus. Sed ideo accipimus ut ad caminum tendere sciamus, ubi totaliter ardendo, mandatum quod hic accipimus et servare incoepimus, sine desertione impleamus. Nota ergo quinque conditiones illius ignis. Est in materia nobilis, in forma cognoscibilis, in quantitate magnus, in virtute inextinguibilis, in pondere stabilis. Primum quidem amor in patria, ignis in camino est, et in materia nobilis, cum ejus materia sit ipse Deus, quem tunc sic amabimus, ut nihil amemus nisi quod ipse sit, vel ab ipso, in ipso, secundum ipsum, et ad ipsum sit. Hic vero diversorum ignium sunt diversae materiae. Alii enim aliud amant: et hoc quod est causa amoris, hoc materia ardoris. Vide ergo quomodo alii pro materia ignis fimum boum in Larem cordis componunt, alii toruones, alii stramina, alii ligna viridia, alii carbones. Voluptuosi fimum boum incendunt, quia vitia et peccata, et ea quae brutalia sunt, ardenter diligunt. Verum hic ignis foetidus, et tantum inficiens quantum calefaciens. Item in affectionibus avarorum congesti sunt in pabulum ignis cespites terrestrium, idest temporalium bonorum. Item alii de straminibus et calamis qui vacui sunt ignem faciunt, qui vanos honores diligunt. Ignis stramineus laetabilis quidem dicitur, sed durabilis non esse cognoscitur. In momento flamma in altum consurgit, sed continuo evanescit. Lux clara famae saecularis procul aspicitur, et repente non nisi favilla nigra et inutilis invenitur; quam sic ventus dispergit, ut locus ejus inveniri non possit. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrus Libani, et transivi, et ecce non erat: quaesivi, et non est inventus locus ejus. Nonnulli etiam de spinis et tribulis, quae nec sine poena tractari possunt, incendium faciunt: scilicet iracundi et invidi, qui vindictam appetunt, et poenas aliorum ardenter concupiscunt. Item alii ligna viridia incendunt, qui uxorem et filios nimis ardenter diligunt. Hic ignis fumum generat, qui et faciem animae denigrat, et oculos cognitionis vehementer deturpat. Item alii carbonibus in Lare cordis ignem affectionis nutriunt, qui bonos homines diligunt; qui more carbonum in oculis carnalium nigri sunt et despecti: sed siccitate laudabili et aliis conditionibus ad ignem sunt aptissimi. Verum ut audivi, et de igne carbonum caput frangitur, nisi sale aspergantur. O quantorum capita insensibiliter fracta sunt, et in quandam periculosam insaniam inciderunt. Qui sine sale discretionis etiam bonos homines dilexerunt, qui spiritu coeperunt, et carne consummaverunt. Caeterum in camino patriae ignis in materia nobilis est, ubi pure Deus diligitur in seipso, sed et forte nihil nisi Deus diligitur in proximo. Deuter. 4: Deus noster ignis consumens est. Mira res, materia ignis nostri tantum agit cum pati debeat. Deus noster non solum amatur, sed et amat: et quia ardenter amatur, ipse est materia ignem nutriens: sed quia ardentius amat, ipse est ignis consumens. Finitum enim quantumcumque magnum, infiniti comparatione consumitur. Item est et ille ignis in forma cognoscibilis, quia non in cineribus sepelitur, sed effusione flammea omnibus aperitur. Cant. 8: fortis est ut mors dilectio. Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Modo quidem ignis caritatis cinere coopertus invisibilis est adeo, ut et ipsum hospitem domus lateat, utrum super Larem cordis aliquid de igne caritatis habeat: et timetur aliquoties non esse, ubi tamen est: et e converso nonnunquam praesumitur esse, ubi in veritate non est. Eccle. 9. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Item est in quantitate magnus. Modo parum cognoscimus, et ideo parum diligimus, et ideo parvum igniculum habemus, vix manum plenam, ut signatur in Ezech.: praecipit dominus viro qui indutus erat lineis, dicens: sume ignem de medio rotarum quae sunt inter Cherubim: et ingressus ille stetit juxta rotam, et extendit Cherub manum de medio Cherubim ad ignem qui erat inter Cherubim, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens ingressus est, et apparuit in Cherubim similitudo, et manus hominis subtus pennas eorum. Cherubim plenitudo scientiae. Cherubim ergo nobis ignem mensurat, et vix manum plenam dat, quia parva cognitio, et ideo parva dilectio. 1 Corinth. 13: nunc cognosco ex parte; sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et tunc perfecte videbimus, perfecte amabimus et vehementer ardebimus. Joan. 17: notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit, et ego in ipsis. Nec mirum, si magnus ignis efficitur, ubi de tot cordium millibus quasi infinitis Laribus amoris flamma effunditur, et in unum ignem caritatis inconfuse confunditur. O si interim plenam nobis Cherub mensuret. Ut video, quatuor ad hoc habere oportet: scilicet, ut viri simus, lineis induamur, ingrediamur, juxta rotas stemus. Esto igitur vir virilitate constantiae, induere lineis continentiae, ingredere in interiora conscientiae, sta juxta rotas Scripturae: sic aliquid de igne accipies, quo accepto egredieris, et alios incendes. Item est in virtute inextinguibilis. Ignis extra caminum, ignis caritatis extra caelum: virtuosus quidem valde, sed tamen extinguibilis est, et quam frequenter extinguitur. Nunc penuria lignorum, nunc inundantia aquarum, cum vel desunt necessaria, vel adsunt contraria. Prov. 27: si defecerint ligna bonorum operum, extinguitur ignis. Similiter ignem ardentem extinguit aqua fluida, scilicet concupiscentia. Ita quidem modo; sed quomodo in futuro? Ita hic: sed qualiter in camino virtus ignis inextinguibilis est, nota. Cant. 8: aquae multae non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Ex isto sequitur alia conditio illius ignis, scilicet quod sit duratione perpetuus; et hoc est quod dicit apostolus 1 Corinth. 13: caritas nunquam excidit. Item est in pondere stabilis. Pondus naturale quod rem ad locum proprium inclinat, in eodem loco rem sistit, et extra illum quiescere non permittit. Sicut igitur lapis, quem pondus suum deorsum movet, in centro accipit quietem; sic ignis semper in motu existens, et semper suo pondere sursum tendens, in horizonte sphaerae suae eodem pondere fixus adipiscitur stabilitatem, ibique ab aliena materia absolutus, et propria contentus, in actione sua uniformiter se habet. Nam extra sphaeram suam secundum diversas materias sortitur conditiones diversas, et pro diversis conditionibus multiformiter diversificatur in actionibus. Nunc enim impeditur, nunc expeditur; et secundum hoc motus ejus nunc tardior, nunc velocior: nunc minuitur, nunc augetur; et ex hoc actus ejus nunc debilior, nunc fortior. Sic omnino ignem amoris pondus suum movet et agitur, donec in camino patriae sistat. Hic ergo caritas movet ad opera per quae sursum veniatur; et sic est meritum praemii: ibi sine opere in amati praesentia delectatur, et sic est praemium meriti. Hic ergo locus motus et activi et passivi: nam ignis caritatis et movere habet, et moveri potest: movere habet, ut dictum est, ad opera; moveri etiam potest quinque speciebus motuum: motu generationis de non esse ad esse, motu corruptionis de esse ad non esse, motu augmenti cum intenditur, motu diminutionis cum habitus per peccatum corruptus in contritione minor revertitur, motu alterationis vel cum expedita fervet, vel impedita torpet: et secundum hoc in motu quem elicit, et in actu quem efficit, fortior vel debilior est. Nihil horum patitur ignis in sua sphaera, caritas in patria. In camino ergo patriae locus est stabilitatis, ubi pondere suo ignis iste sistitur, ut nec moveat ulterius, nec moveatur. Non enim ibi ulterius movere habet ad operationem difficilem, sed beatificare habet per fruitionem Dei indicibilem: nec moveri potest, quia nec generari in non habente, nec corrumpi in habente, nec augeri in minoribus, nec minui in majoribus: quia nec illi de hypophania ad Epiphania ascendere per amoris augmentum, nec illi possunt descendere per ipsius detrimentum: sed nec alterari potest, cum nec impediri nec expediri valeat, semper aeque expedita in eodem statu, in eodem actu, in eodem fervore stabilis perseverat. Hic est caminus Jerusalem, ad quem movet et elevat bonos ignis caritatis: cui proposito caminus Babylonis opponitur, ad quem permittit et agitat malos ignis cupiditatis, de quo Matth. 13: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Hic erit risus et jubilus gaudentium; ibi poenaliter ardent corpora damnatorum materiali igne inextinguibilis Gehennae: hic suaviter ardent animae bonorum spirituali igne interminabilis amicitiae. O si modo respicere detur oculis cordis, qualis erit ille respectus quo electi respicient sine timore gaudenter, de camino palatii regalis illos miseros sine spe dolentes in camino carceris gehennalis.


Caput 2

[89006] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 2 Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Mandatum igitur primum est quo jubemur diligere Deum, et secundum quo proximum: quoniam duo mandata sunt numero differentia, et ordine differunt non solum jubendi, sed etiam implendi: quoniam illud primum, et istud secundum; non secundum prius et posterius in tempore, sed in dignitate et necessitate: quia dignius, potius, intensius et fructuosius diligimus rem, quam ejus imaginem, Deum quam hominem. Multa tamen convenientia et similitudo mandati secundi cum primo. Et est triplex convenientia: nam idem est actus in specie, qui utrobique recipitur, scilicet dilectio; idem numero habitus caritatis, a quo uterque actus elicitur: et unus idemque, scilicet Deus, in quem uterque dirigitur, quia propter Deum et Deus et proximus diligitur. Cum ergo proximus diligitur propter Deum, solus Deus diligitur propter seipsum. Aristoteles: ubi unum propter alterum, utrobique unum tantum. Primum igitur mandatum et actus quidem nobilitate et objecti dignitate et implendi necessitate praecedit omnia et excedit: ad cujus similitudinem secundum per multas communes cum ipso qualitates prae omnibus aliis mandatis plenius et propius accedit. Secundum ergo simile est primo. Primo quidem in obligatione, quia mandatum est sicut primum, non consilium; et ideo non persuadetur ad placitum, sed imponitur ad debitum. Joan. 13: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem et cetera. De virginibus, ait apostolus, 1 Cor. 7, praeceptum domini non habeo, consilium autem do et cetera. Et dominus, Matth. 16, juveni ait: si vis perfectus esse, vade et vende et cetera. Possessio ergo castitatis, et abdicatio proprietatis, et quaedam similia consuluntur ut utilia. Dilectio autem proximi, sicut dilectio Dei, mandatur, et praecipitur ut necessaria. Itemque mandatorum aliud divinum, aliud humanum. Secundum simile est primo in auctoritate, quia divinum et non humanum, et ideo omnibus humanis praejudicat, cum minor in majorem imperium non habeat. 1 Joan. 3: mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum: a Deo, inquit, non ab homine. Obedire autem oportet Deo magis quam hominibus: et ideo traditiones humanae tamquam vanae non obligant, quae huic divino mandato directe vel indirecte obviant. Matth. 12: quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit, honora patrem et cetera. Vos autem dicitis, munus quodcumque est ex me, tibi prodest: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Col. 2: si mortui estis ab elementis mundi hujus, quid adhuc tamquam vivi decernitis? Ne tetigeritis et cetera. Quae sunt omnia in interitum secundum praecepta et doctrinas hominum. Item mandatorum divinorum aliud caeremoniale, ut de oblatione vitulae rufae et similia: aliud judiciale, ut de emptione servi, et teleonaria, ut de eruitione oculi, et similia: aliud morale, directe pertinens ad veritatem morum et vitae, ut Decalogus: omnia haec divina. Sed Christus Deus et homo legifer noster, rex noster et judex noster, figuras per veritatis exhibitionem adimplens, caeremonialia generaliter abrogavit, judicialia derogavit, moralia prorogavit: et secundum hoc finis legis Christus ad justitiam omni credenti, rigorem mansuetudine temperans, judicialibus derogavit. Matth. 5: audistis quia dictum est, oculum pro oculo et cetera. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Moralia equidem confirmando et amplians, interpretando, moralia prorogavit: unde: audistis, quia dictum est, non occides: ego autem dico vobis, nolite irasci et cetera. Non enim veni solvere legem, sed adimplere. Moralia igitur inter mandata divina firmissima et dignissima sunt. Morale autem est mandatum primum; sed et in hoc simile est illi secundum; et ideo non tollitur abrogatione, non stringitur vel minuitur derogatione, sed extenditur prorogatione. Matth. 5: audistis quia dictum est: diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros. Hinc etiam mandatum diligendi proximum novum dicitur, non quia de novo mandatum, sed quia novis discipulis nova interpretatione appositum, et novis exemplis novi hominis evidentius declaratum. Novum, inquam, ad differentiam veterum, quae et veteribus data sunt, et vetustate sua abrogata sunt. Joan. 13: mandatum novum do vobis et cetera. Dicendo novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Item mandatorum novae legis aliud est naturale, quia naturae inditum, cum natura est conditum: aliud est positivum. Prima praecipiuntur quia bona; secunda bona sunt quia praecepta, ut sunt mandata de sacramentis, Baptismo, confirmatione, et quibusdam aliis, quibus potentiam suam Deus praealligavit. In quibusdam etiam consuetudo bona pro lege habetur, et mandato aequivalet, quoniam longaevae et bonae consuetudinis non est levis auctoritas. Inter haec ergo naturale magis est firmum, et amplius necessarium. Et in hoc iterum primum mandatum et secundum similia sunt, quia origine conveniunt: utrumque enim naturale, non positivum vel consuetudinale: id enim naturale est, quod natura docuit omnia animalia. Omne animal, natura docente, diligit simile sibi, et ipsa etiam volatilia conveniunt ad sibi similia. Unde Laelius philosophus: ipsi in nobis intelligimus a natura gigni sensum diligendi. Ex his sequitur, quod mandatum hoc idem sit apud omnes. Nam ut dicit Boetius, quod natura est, idem apud omnes: consuetudine vero quod apud aliquos permutatur. Item mandatorum aliud conditionale, aliud absolutum: conditionale dicitur, quod sub conditione explicita vel implicita imponitur, ut illud, vovete et reddite, et illud, poenitentiam agite: nam si voverimus, tenemur reddere, et si peccaverimus, praecipimur poenitere; et si conditio non existat, praeceptum non obligat. Boetius: poenitentia malum factum comitatur: quod quia in sapiente non contingit, non convenit nec poenitentia. Absolutum autem est, quod non conditione suspenditur, sed pure et praecipue indicitur. Si nimirum jubemur diligere Deum, sic et diligere proximum. In hoc ergo similia sunt mandatum primum et secundum, quia utrumque non conditionale, sed absolutum et ideo conditionalibus praeferendum. Item mandatorum aliud affirmativum, aliud negativum. Affirmativum, quod est de bono faciendo, et proprie vocatur praeceptum: aliud negativum quod est de malo cavendo, et dicitur prohibitio. Primum autem mandatum affirmativum est; sed et secundum simile est huic, quia et ipsum affirmativum est: et ideo negativis dignius est; quia plus est bonum facere, quam malum non facere. Omne etiam mandatum affirmativum infert et implicat negativum, sed non e converso. Unde qui jubetur diligere, consequenter prohibetur odire, non autem e converso: et sic de aliis. Affirmativum ergo dignius negativo. Item mandatorum aliud generale, quod omnes astringit, aliud speciale, quod aliquos tantum. Distinguitur enim in mandatis in sexu: quia quaedam obligant mares, et non obligant feminas; quaedam e converso, ut illud, mulieres in Ecclesia taceant. 1 Corinth. 14. In statu, quia quaedam praelatos tantum, alia subditos tantum. In conditione, nam aliud dominos, aliud servos. In professione, aliud clericos, aliud laicos. In fortuna aliud divites, aliud pauperes; et sic de aliis hominum differentiis. Sed mandatorum primum generale est, et secundum simile illi, et sine differentia et distinctione obligans omnes naturam rationalem participantes, et libero arbitrio utentes. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Nullus excipitur omnino: nec Angelus, nec homo. Huic generali nullum derogat speciale: nec solum generale est in subjectis, sed latum etiam in objectis. Generale respectu eorum quae jubemur amare, latum respectu eorum quae jubentur amari. Psalm. 118: latum mandatum tuum nimis. Glossa: latum mandatum caritas est, in qua nullae sunt angustiae, in qua universa lex pendet et prophetae. Sicut igitur omnis homo sine exceptione jubetur diligere, ita et omnis diligatur, domesticus, extraneus, amicus, et inimicus. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Origenes: vos benigni, vos imitatores mei, diligite inimicos vestros, sive Paganos, sive haereticos: omnes amate, ergo omnes benigni estote. Et cum terna sit dimensio, scilicet in longum, latum, profundum; latum mandatum caritatis, et non profundum dicitur, quia ad damnatos amandos non extenditur. Item mandatum primum lucidum, ut et interpretatione non egeat, ut plerumque in simplicibus plenius quam sapientibus liqueat: et hoc ad differentiam mandatorum ut legum obscuritate vel ambiguitate difficilium. Sed et secundum est simile huic, lucidum valde, nil obscurum continens, admonitione magis, quam expositione indigens. Ps. 18: praeceptum domini lucidum, illuminans oculos. Item mandatum primum perpetuum, ut finem non habeat: et hoc ad differentiam temporalium. Temporalia autem sunt, quae vel relaxantur pro tempore, ut ea in quibus quandoque dispensatur; vel mutantur in tempore ut mandatum de sabbato; vel terminantur cum tempore, ut mandatum de fide, spe et patientia: a quibus absolvemur, cum videntes erimus quod credimus, tenentes quod speramus. Credere ergo et sperare ulterius non cogemur summo bono fruentes, et nihil de cetero mali patiemur. Secundum autem simile est huic: ad quod ita ligamur in via, ut non absolvamur in patria: ad quod sic tenemur omni tempore, ut teneamus illud etiam post omne tempus in aeternitate; et tunc amplius eo ligemur, cum a plerisque aliis absolvemur. Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est: sed non semper credet qui fidelis est. 1 Corinth. 13: caritas nunquam excidit. Ex his patet aliqualiter quale sit mandatum primum, et huic quam simile sit secundum: quia, ut breviter epilogetur, utrumque est praeceptum ad differentiam consiliorum, utrumque praeceptum divinum ad differentiam humanorum, utrumque morale ad differentiam caeremonialium, utrumque naturale ad differentiam positivorum, utrumque absolutum ad differentiam conditionalium, utrumque affirmativum ad differentiam negativorum, utrumque generale ad differentiam specialium, utrumque lucidum ad differentiam obscurorum, utrumque perpetuum ad differentiam temporalium. Gregorius: cum cuncta sacra eloquia dominicis sint plena praeceptis, de dilectione quasi de singulari mandato dominus dicit Joan. 13: hoc est praeceptum meum ut diligatis et cetera. Quia quicquid praecipitur in sola caritate solidatur. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis.


Caput 3

[89007] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 3 Diliges proximum tuum sicut teipsum. Primum adverte quomodo teipsum diligere debeas, et consequenter quae sunt proximi tui ex teipso cognoscas. Diligere aliquem, est velle ei bonum; igitur diligere seipsum, est sibiipsi velle bonum. Sed refert non modicum quod bonum mihi velim, et unde, et quomodo velim, quod objectum terminet, quae origo principiet, et quis modus ipsum velle formet. Primum ergo in objecto distingue: quia aliud est bonum increatum, quod est primum et summum bonum, et ideo a diligente seipsum primo et summe volendum: aliud creatum, quod ideo bonum est, quia a summo bono profluit ut a principio, et ad ipsum refluit ut ad finem. Genes. 1: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Dionysius: optimi est optima adducere. Quamvis autem horum bonorum sit quaedam analogica convenientia, multa tamen differentia: nam primum bonum est bonum essentialiter, secundum participative. Primum finis, secundum ad finem. Primo fruendum, et ideo illud propter se appetendum et volendum. Augustinus: frui est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Secundo utendum, et ideo propter aliud appetendum. Augustinus: uti est id quod in usum venerit referre ad optimum id quo fruendum est. Verum inter utilia ordo est: nam quaedam secundum se magis, quaedam minus ad finem dirigent, et ideo secundum se quaedam magis, quaedam minus utilia et volibilia sunt. Unde sicut in scibilibus, secundum Aristotelem, plurima propter se nolumus quidem scire, propter aliud autem volumus, ut per haec aliquid aliud cognoscamus: ita et in volibilibus aliqua non propter se sed propter aliud volumus. Bonum autem creatum aliud naturae, aliud fortunae, aliud gratiae; quorum quodlibet multiplex esse cognoscitur, si a generibus ad species descendatur: sed bona haec omnia, quoniam non summe bona sunt, magis et minus recipiunt, et regulariter unumquodque eorum tanto melius, quanto summo bono propinquius. Bonum aliud simplex bonum, aliud secundum quid; ut quod bonum est cum determinatione diminuente, ut bonum nunc vel hic, vel huic. Nota ergo pro regula, cum diligere se sit sibi bonum velle, velle sibi bonum simpliciter est diligere se simpliciter; et velle sibi bonum secundum quid, est diligere se secundum quid: verbi gratia: bonum est aurum, ut dicit Augustinus: bonae divitiae, bonae possessiones. Velle ergo sibi aurum et divitias, est bonum sibi velle: non tamen est hoc simpliciter se diligere, sed tantum secundum quid, quia et bonum volitum bonum est secundum quid; bonum hic non ubique, nunc non semper, huic bene utenti non cuilibet abutenti. Gratiam autem et gloriam sibi velle, cum haec simpliciter bona sint, est simpliciter se diligere. Et quia bono creato malum opponitur; cum multa sint bona, multa et mala: aliud enim est malum culpae, aliud poenae, quorum quodlibet multiplex, ut patet speculanti. Et sicut est bonum bono melius, ita et malum malo pejus. Et est malum aliud simpliciter, aliud secundum quid. Nota ergo, accessus ad unum oppositorum est recessus ab alio; unde si me diligens, bonum mihi volo, consequenter malum oppositum mihi nolo: et sicut inter bona quae mihi volo, quaedam propter se, quaedam propter alia appeto, quaedam magis, quaedam minus volo; ita et inter mala quae nolo, quaedam propter se, quaedam propter alia, quaedam magis, quaedam minus fugio. Sed, ut dicit Aristoteles in 2 caeli et mundi, quando unum contrariorum ponitur oppositum alteri, est cognitio eorum velocior. Nota ergo, ei quod est diligere contrarium est odire; sicut ergo bonum sibi velle vel malum sibi nolle est se diligere, ita bonum sibi nolle et malum sibi velle est se odire: nam si oppositum de opposito, et propositum de proposito. Sunt autem contraria mediata haec duo habentia neutrum pro medio: sicut velle et nolle medium habent nec velle nec nolle. Et sicut volendo sibi bonum simpliciter vel secundum quid, contingit se simpliciter vel secundum quid diligere; ita bonum tale vel tale nolendo, et malum simpliciter vel secundum quid volendo, contingit se odire simpliciter vel secundum quid. Nihil autem prohibet contraria eidem inesse, sed non eodem modo, sed alterum simpliciter alterum secundum quid: ut patet quia Aethiops est albus dentem secundum quid, et niger simpliciter: et cygnus e converso albus simpliciter, et tamen secundum oculum niger secundum quid. Sic aliquando simpliciter me diligens, secundum quid odio, aliquando e converso. De primo Lucae 14: si quis venit ad me, et non odit (...) adhuc autem et animam suam. Gregorius: bene animam nostram odimus, cum ejus appetitum frangimus, cum ejus desideriis non acquiescamus. Joan. 12: qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam; quam nisi simpliciter diligeret, ad tantum bonum non custodiret. De secundo Psal. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Joan. 12: qui amat animam suam, perdet eam. Augustinus: noli amare ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in vita aeterna. Cum diligere se sit sibi velle bonum, secundum multiplex velle, multiplex est diligere. Triplex autem velle distinguit Augustinus super illud Apost. velle mihi adjacet: est enim velle naturae, velle vitii, et velle gratiae. Velle naturae per se impotens est, nec sufficit ad meritum, sed vincitur a velle vitii, nisi velle gratiae subveniat; sed velle vitii fugat, et velle naturae liberat. Igitur secundum triplex velle triplex est dilectio: scilicet naturalis, libidinosa et gratuita. Prima indifferens, de qua apostolus Ephes. 5: nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Secunda mala, de qua apostolus 1 Tim. 3: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. Tertia bona, de qua dicitur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Verum quodlibet velle geminum, et consequitur diligere bipartitum. Est enim naturam considerare dupliciter: primo ut natura est, et sic habet velle naturae: secundo ut deliberativa, et sic habet velle rationale. Unde Damascenus distinguit voluntatem duplicem: naturalem qua volumus nobis bona naturalia, sicut esse, vivere, et intelligere et similia, quae non possumus non velle: et rationalem qua possumus aliquid velle et aliquid nolle. Item vitium aliud sensualitatis, aliud rationis; et secundum hoc velle vitii duplex; vel vitiatae sensualitatis, vel vitiatae rationis. Item gratia duplex: scilicet gratis data et gratum faciens; unde et duplex velle gratiae. Sex ergo differentiae ipsius velle, et sex constituunt differentias in diligere: quorum primum est pure naturale. Hoc indifferens est, quia propter naturalia nec laudamur nec vituperamur. Item necessarium est, quia potentiae naturales non habent se ad opposita, sed ad alterutrum determinate. Unde sicut necessarium est se amare, sequitur quod impossibile est naturaliter se odire. Augustinus super illud Joan. ult. ducet quo tu non vis: amorem vitae, nec Petro senectus abstulit. Item commune est rationabilibus et brutis, et etiam quodammodo inanimatis, quia sequitur naturam communem, de qua Aristoteles natura inquirimus desiderare quod melius est: melius autem esse quam non esse: et cum esse sit quoddam bonum, et omnia naturaliter bonum appetunt, omnia suo modo se diligunt. Secundum deliberativum est sive rationale: hoc proprium est naturae rationalis in quantum talis; sic diligere se praecipitur naturali jure, cujus transgressio sufficit ad demeritum, sed observantia per se non sufficit ad meritum. Et quia potentiae rationales habent se ad opposita, hoc modo possum me diligere, possum et odire: ut patet in his qui bonum, quod naturaliter necessario sibi volunt, hoc ex deliberatione nolunt, et malum oppositum sibi volunt, ut qui seipsos occidunt, vitam nolentes, et mortem volentes, naturae legem se odiendo transgredientes, et de eo ipso mortaliter peccantes. Similiter omnes homines, secundum Aristotelem, naturaliter scire desiderant, et tamen quidam ignorantiam affectant. Quia vero natura non stetit in sua rectitudine et integritate, sed vitiata est et corrupta; ex corruptione ejus surgit velle vitii, quo sibi homo bonum vult vitiose, et diligit se libidinose. Vult, inquam, sibi bonum sensibile, ut, honores ex vitio superbiae, divitias ex vitio avaritiae, voluptates ex vitio carnalis concupiscentiae, et sic de aliis: et haec quidem omnia bona sunt, et ratione qua bona appetuntur, et delectant adepta: sed naturae rationali mala, quia disconvenientia: natura enim rationalis non his sensibilibus bonis delectanda est, sed potioribus, scilicet intelligibilibus, a quibus se avertit, cum ad ista fruenda se convertit, et ideo peccat, quia male se amat, et verius se odit quam diligit, quia plus sibi nocet quam prosit. Joan. 12: qui amat animam suam, perdet eam. Boetius: vos Deo mente consimiles, a rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori vestro injuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, et vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne quod cujusque bonum est, id eo cujus est constat esse pretiosius; cum vilissima rerum bona vestra esse judicatis, eisdem vosmetipsos vestra existimatione submittitis. Augustinus in Confes.: bonum quod amatis a Deo est; sed quoniam ad illud bonum non refertur quod bonum est et suave, sed amatum erit juste, quia injuste amatur deserto illo a quo est quicquid bonum est. Sed quia semper accessus ad unum oppositum est recessus a reliquo; quando si amans me volo mihi bonum sensibile, nolo et fugio malum oppositum, ut humiliationem, paupertatem, et similia. Est igitur tertium diligere, quo libidinose me diligo, cum sine consensu rationis per vitium sensualitatis haec bona sensibilia mihi volo, non secundum exigentiam naturalis necessitatis, vel providentiam opportunae utilitatis, sed secundum concupiscentiam voluptatis. Quartum est cum vitio sensualitatis ratio vitiosa consentit; et hoc se diligunt, qui plena voluntate haec omnia sibi non ad utendum, sed ad fruendum et abutendum improbe concupiscunt. Sapient. 2: venite et fruamur bonis quae sunt. Utrumque horum malum est et peccatum: sed primum veniale, et ideo cohibitum. Secundum mortale, et ideo prohibitum. Hic est amor sui, de quo dicit Augustinus, quod est fundamentum civitatis Diaboli. Ex eo enim quod Diabolus privato amore nimis se amavit, bonum excellentiae immoderate sibi appetivit, et sic aeternae confusionis Babyloniam sibi et suis imitatoribus inchoavit. Item de hoc Gregorius dicit, quod sicut in bono opere desidiam facit minor amor Dei, sic fraudem nimius amor sui. Fraudem enim facit in opere Dei, qui vel vires subtrahit, eo quod diligens se vult sibi bonum commodi per vitium accidiae, vel opus ad utilitatem propriam convertit, volens sibi bonum laudis per vitium vanae gloriae. Cavendus igitur valde talis amor, qui et malum initiat, et bonum vitat. Ceterum gratia naturam vitiatam reparat, et elevat curvatam, et perficit imperfectam. Duplex autem est gratia: una gratis data: haec et multiplex est, sed hic exempli causa accipe pro gratis data virtutes informes; alia gratum faciens, ut gratia caritatis: haec vera gratia dicitur, quia per hanc primum homo Deo gratus efficitur. Quintum ergo diligere est secundum velle gratiae gratis datae, cum rationem naturalem et naturam rationalem virtus adjuvat, ut malas et deformantes circumstantias actui dilectionis per vitium additas abjiciat, et bonis aliquibus ipsum vestiat. Etsi enim virtus informis, quia informis, non usquequaque sufficit ad meritum; eo tamen quod virtus est, arctat vitium, et cavet demeritum. Unde humilitas etiam informis non permittens hominem bonum pompae per superbiam sibi velle, diminuit vitiosum diligere; et inde est quod dicit Gregorius: qui non amat gloriam, non sentit contumeliam: et sic de virtutibus aliis et vitiis similiter judicamus. Sextum autem diligere ex caritate procedit, quod primum filios regni a filiis perditionis dividit, et ad meritum sufficit. Virtus enim caritatis omni arte certiori velle vitii penitus fugans, et velle naturae penitus liberans, vestit actum dilectionis omnibus circumstantiis debitis et necessariis, ut diligat homo quod debet, quantum et quomodo, et cujus gratia debet, et sic de aliis. Quod debet, quia se hominem, scilicet corpus et animam, sed propter animam corpus, et ideo magis animam quam corpus; quamvis dicat Gregorius: nemo proprie ad semetipsum habere caritatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut caritas esse possit; quod supplendo verificatur, quia homo per caritatem non tantum seipsum, sed et proximum diligit; et etiam cum seipsum diligit, idem est secundum rem dilectum et diligens, alterum tamen secundum rationem ut agens et patiens. Item quomodo debet, ut sapienter, scilicet ut cum se diligens bonum sibi velit, magis bonum magis velit, et minus minus, et minimum minime, et maximum maxime. Tria autem distinguit Augustinus bonorum genera; scilicet bona magna, minima et mediocria. Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Quid ergo tibi et proximo eligas vel respuas, discreta edocet caritas. Unde etiam secundum Bernardum, zelus sine discretione errat; quod si errat, a caritate degenerat. Item quantum, ne plus vel minus debito, scilicet ut minus diligat se quam Deum, et magis quam proximum, hoc spectat ad ordinem caritatis, de quo Augustinus: ille est qui inordinatam habet dilectionem, aut qui diligit quod non est diligendum, aut non diligit quod est diligendum, aut aeque diligit quod minus vel amplius diligendum, aut minus vel amplius quod aeque diligendum. Item cujus gratia, idest propter quid, ut scilicet propter Deum, quem summe prae omnibus dilectis caritas diligat, etiam propter ipsum diligit quicquid amat. Cum diligere se sit bonum sibi velle, refert quomodo velis; utrum voluntate habituali, an actuali. Si actuali, utrum absoluta vel conditionali. Si absoluta, utrum semiplena, de qua dicitur Prov. 5: vult et non vult piger: an plena, quae pro facto reputatur, secundum illud Augustini: si desit facultas, non quaeritur nisi voluntas. Omnes igitur, ut ait Augustinus, volunt esse beati. Beatitudo autem est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Omnes igitur sibi bonum volunt, et simpliciter bonum, et ita omnes simpliciter se diligunt: sed plerique non plene se diligunt, quia illud plenum bonum semiplene sibi volunt. Plenae autem voluntatis haec sunt experimenta. Aut enim est respectu habiti, aut respectu habendi. Si respectu habendi, quicquid actuali absoluta et plena voluntate mihi volo, id si possum acquirere acquiro; et quo plenior voluntas, eo amplius quid possim examino; quid possum per me, et quid per alium, quid possum viribus, quid ingenio et artibus, quid possum faciliter, quid vix vel difficiliter. Item si impeditus fuero, doleo; et quo voluntas plenior, amplior et dolor. Item si adeptus fuero, gaudeo; et plenitudo jucunditatis respondet plenitudini voluntatis. Item ejus oppositum nolo, et ideo si possum effugere effugio: quod vero habitum plena voluntate mihi volo; id si possum conservare conservo, et quanto voluntas plenior, tanto solicitudo conservantis diligentior. Omnibus igitur praemissis collatis, patet esse tres divisiones generaliter dilectionis sui: nam alia simpliciter, alia secundum quid. Item alia naturalis, alia libidinosa, alia gratuita. Item alia plena, alia semiplena. Dilectio autem sui naturalis semiplena est, et non plena. Dilectio autem sui libidinosa, secundum quid est, et non simpliciter. Dilectio autem sui gratuita, et simpliciter est, et plena. Utrum ergo ex caritate teipsum diligas, et velle gratiae bonum tibi velis, ex bono volito et ex volendi modo aliqualiter conjicere potes.


Caput 4

[89008] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 4 Diliges proximum tuum sicut teipsum. Duplex est proximitas, vel propinquitas. Una extrinseca secundum convenientiam localem, secundum quam procul dicitur, quod in spatio locali distat multum, prope quod parum, propius quod minus, proximum quod minime. Alia intrinseca secundum convenientiam realem, secundum quod procul est quod parum convenit, prope quod multum, propius quod plus, proximum quod plurimum: de hac dicitur: diliges proximum tuum et cetera. Sed nota, quod superlativus quandoque idem significat quod suus positivus cum hoc adverbio summe, et tunc proprie ponitur, nec recipit magis et minus: quandoque idem quod positivus cum hoc adverbio valde, et tunc proprie recipit magis et minus, ita hic: unde inter proximos alius magis, alius minus proximus est. Est autem haec realis convenientia generaliter in tribus: in natura, in mutua indigentia, et in gratia; et secundum haec multiplicatur proximitas. Natura autem hominis bipartitur, quia naturaliter ex corpore et anima componitur: hinc surgit duplex convenientia, et consequitur proximitas gemina. Una generalis, qua ratione spiritus cum omnibus rationalibus convenis, et conformitate naturae proximi tibi proximus efficeris: quasi enim procul a te est natura entis inanimati, prope te natura vegetabilis, propior natura sensibilis, proxima rationalis. Conformitate ergo naturae rationalis mutuo sibi proximi sunt omnes naturam rationalem participantes, anima intellectiva et intelligentia, scilicet homo et Angelus, non distincto utrum bonus vel malus sit. Porphyrius: sumus enim rationales et nos et dii, sed mortale nobis additum separat nos ab his. Sed haec proximitas magis et minus recipit: nam cum spiritus angelicus et spiritus humanus specie differant, propior est homo homini et anima animae quam Angelus animae: similiter si Angelorum aliqui ab his specie differunt, si qui specie conveniunt, naturali convenientia mutuo sibi propiores sunt. Alia specialis, qua ratione corporis cum consanguineis convenis: quamvis enim omnes tecum ab eodem primo parente descendendo quodammodo generaliter cognati sint; tamen quantum ad specialem sanguinis propinquitatem, quidam tibi quasi procul sunt, quidam prope, quidam propiores, quidam proximi: et proximi tripliciter: vel in linea ascendente, sicut pater et mater, vel in descendente, ut filius et filia, vel in transversali, ut frater et soror. Ad hanc proximitatem reducitur legitima affinitas velut ad suam originem. Sed haec magis et minus recipit: comparamus enim interdum proximos lineae ascendentis ad proximos descendentis, scilicet parentes nostros; et nonnunquam haesitamus quos praeponere in diligendo vel postponere debeamus omnibus aliis circumstantiis paribus. Item in linea transversali proximus est frater. Sed differenter prope est mihi frater meus ex matre tantum, propior frater ex patre tantum, proximus frater ex utroque. Item sicut homo es per naturam, ita indigens es per necessitatem et carentiam. Unde sicut forma convenit materiae quam perficit, et e converso; sic tibi convenit et proximus fit qui beneficium impendit; prope enim cogitando, propior volendo, proximus faciendo. Luc. 10: quis tibi videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones? Et ait: ille qui fecit misericordiam: qui fecit, inquit, non tantum cogitavit vel proposuit. Hac convenientia proximus est Angelus homini quem custodit, magister discipulo quem instruit, et generaliter quilibet alii cui beneficium impendit. Appellatio autem proximi relativa est: non enim aliquis proximus nisi proximo. Mutuo ergo proximi sunt et conveniunt, et qui impendit, et qui recipit beneficium. Potenti enim beneficium impendere, quasi prope est qui indiget, propior qui magis, proximus qui maxime. Geminatur autem quodammodo haec propinquitas, cum mutua est necessitas, et mutua benefaciendi facultas. Unde, cum uterque proximorum alterius beneficio in aliquo indiget et recipit, in aliquo abundat et indigenti impendit, secundum illud 2 Corinth. 8: vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Secundum hanc proximitatem omnem contingit reducere societatem: beneficium enim mutuo impendit et recipit vir uxori, et uxor viro, dominus servo, servus domino, et sic de aliis omnibus aliqua societate convenientibus: de quibus propheta Amos 3: numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Sed nota; sicut secundum magis et minus diversificantur beneficia, sic et ista proximitas. Sicut es homo per naturam, sic gratus et bonus per gratiam; in qua qui tecum conveniunt, et boni sunt, et proximi tui sunt: tibi enim actualiter bono quasi prope est aliquis per potentiam nudam qua fieri potest bonus, propior per dispositionem, proximus per necessitatem, quae conjuncta est actui. Sed et hic sunt gradus: quoniam inter bonos alius minus, alius magis bonus. Hoc modo proximi sunt comprehensores viatoribus bene justis, quia una est in specie, licet statu differens gratia gratificans utrosque. Item et Angeli hominibus: qui licet specie distent, et differant quoad naturalia, eadem tamen in specie sunt eorum gratuita. Large autem hoc modo tripliciter est tibi aliquis proximus: vel in re, sic quilibet vere bonus: vel opinione, sic quilibet qui nescitur malus, et ideo praesumitur bonus: vel spe; sic quilibet viator malus, de quo cum non sit desperandum, et si modo sit malus, speratur tamen futurus bonus; et ita spe conversionis est proximus. Secundum hoc dicit Magister in sententiis, quia proximus dicitur quatuor modis: conformitate naturae, propinquitate sanguinis, beneficiorum exhibitione, spe conversionis. Prima proximitas et secunda ortum habent a natura, quae est principium stabile, et ideo stabiles. Tertia et quarta, a voluntate; et ideo mutabiles, quia voluntas est principium mutabile. Cum enim sit potentia rationalis, habet se ad opposita: et ideo qui nunc est proximus meus proximitate tertia in beneficium impendendo, potest fieri non proximus voluntate mutata malum mihi faciendo; et similiter in quarta proximitate contingit, cum bonus a bonorum similitudine se elongans, malus fit, et postmodum in malo finaliter perseverans, damnatione perpetua inconvertibilis factus, spe conversionis proximus esse desistit.


Caput 5

[89009] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 5 Diliges proximum tuum et cetera. Dupliciter proximus: scilicet dilectione amicitiae et concupiscentiae. Primo ergo quantum ad dilectionem amicitiae, secundum considerationes supra positas de dilectione tui, nunc procede regulariter in dilectione proximi. Et cum diligere proximum per amicitiam, sit velle ei bonum; ad cognoscendam dilectionem, et bonum volitum, et volendi modum, et voluntatis radicem vel principium distingue. Sicut enim simpliciter vel secundum quid, semiplene vel plene, naturaliter, gratuite, vel libidinose contingit diligere seipsum, similiter et proximum. Item consideratio radicis, etsi difficilior, tamen principalior: si enim radix sancta, et rami. Secundum ergo tres radices volendi tripliciter distinguitur dilectio proximi, scilicet naturalis, gratuita et libidinosa. Quarum prima bona, sed nec meritoria nec demeritoria, et ideo indifferens quantum ad hoc; secunda bona, tertia mala. Sed cum radicum quaelibet sit gemina, sex inde pullulant generales motus dilectionis proximi logice convenientes, ethice differentes: quorum quatuor consequenter se habent: scilicet naturalis, deliberativus, gratuitus a gratia gratis data, et gratuitus a gratia gratum faciente: quorum posterior semper addit super priorem, et completior est ipso, cum fortassis motus unus et idem in substantia sic diversificatur, sicut eadem linea aliter a physico, aliter a mathematico consideratur. Primus ergo motus dilectionis in proximum est pure naturalis, surgens ex natura ut natura: quae etiam in deliberatione circumscripta, tres primas proximitates cognoscit, et super eas motum facit, unde ratione conformitatis non solum animal rationale, sed omne animal diligit sibi simile. Matth. 13. Ratione consanguinitatis non solum homo, sed etiam gallina congregat pullos suos sub alas potius quam alienos. Joan. 10. Ratione beneficii impensi ovis lupum fugiens sequitur pastorem. Catulus in extraneos latrans, domino suo cauda blanditur. Tob. 11. De quo Matth. 5: si diligitis eos qui vos diligunt et cetera. Si salutatis fratres vestros et cetera. Gregorius: sunt qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis et cetera. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae: aliud quod praeceptis dominicis ex caritate debetur obedientiae. Secundus est deliberativus vel rationalis, surgens ex natura in quantum collativa, quae per deliberationem haec eadem advertit, et plenius cognoscit: quicquid enim cognoscit virtus inferior, et superior, sed non e converso. Naturae vero in quantum rationalis, indita est lex naturalis, quam conferendo legit, et exinde commonefacta fortius proximum diligit, quia debitum, quia naturale praeceptum, quia non diligens omittit, odiens in legem committit, omittens et committens poenae reatum incurrunt. Sed quia potentiae rationales habent se ad opposita, radix haec una, sed non uno modo se habens, nunc motum dilectionis, nunc motum odii germinat, interdum etiam quasi prorsus a germine vacat, secundum illud Rom. 1: sine affectione. Isa. 49: numquid oblivisci poterit mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Glossa: duritia mentis vincens juri naturae. Tertius est imperfecte gratuitus, surgens ex natura mediante aliqua gratia gratis data, qualis est virtus informis, et similia; quae naturam disponit, ut praemissa intimius advertat, et insuper ad considerandam in proximo Dei imaginem, et similia deliberationis naturalis cognitionem transcendentia sublevat, eamdemque deliberationem adjuvat ad vestiendum motum dilectionis aliquibus circumstantiis bonis, ad quod per se deliberatione non sufficeret. Quartus est perfecte gratuitus et gratus, surgens a natura per gratiam gratum facientem perfecte, quam rationalis potentia, scilicet voluntas deliberativa, per habitum caritatis tres primas proximitates secundario, sed quartam principaliter considerantis adjuta, omnibus debitis circumstantiis vestit, et meritorium producit, septem autem generales circumstantias enumerat Aristoteles in Ethic.: quis, quid, circa quid, quo, cujus gratia, quantum, et quo modo. Haec per ordinem in actu dilectionis hujus invenies. Primo quis agens; quia anima gratificata in quantum talis: in quo tangitur et subjectum agens, scilicet rationalis animae natura, et forma cujus virtute agitur, scilicet caritas vel gratia, qua circumscripta non esset debitus agens: virtus enim est quae habentem perficit, et ejus opus bonum reddit. Aristoteles: non quia bonum facimus boni sumus, sed quia boni sumus bonum facimus. Secundo quid agat; quia diligit: haec est debita actio quam et natura docet, et lex jubet: lex naturalis, et lex scripta, et vetus et nova. Roman. 13. Qui diligit proximum, legem implevit. Haec est dilectio amicitiae, quae in duobus motibus intra consistit: movetur enim amans in dilectum et pro dilecto. Primus motus est complacentia, qua affectus amantis amico per recordationem intellectum actualiter venienti statim occurrit, et ut placenti se aperit, et ut convenienti conjunctus est, et quadam dilectione stringit. Proverb. 27: ne obliviscaris amici tui in animo tuo: Matth. 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Hoc tamen sic non in Deo intelligas ut in homine secundus est a concupiscentia, qua moveor pro amico, cum ipsi bonum volo. Aristoteles: amicos justos esse volumus. Tertio circa quod agat, quia circa proximum; haec est debita materia. Sed nota, sicut visio habet unam materiam propriam, vel objectum super quod transit, scilicet colorem, et aliam communem, scilicet substantiam vel quantitatem colori substantem; sic dilectio ex caritatis habitu prodiens, habet proximum proximitate quarta pro materia principali et propria, aliis autem proximitatibus proximos habet pro materia communi secundaria. Sicut ergo non coloratum non videtur; sic omne illud in quo est proximitas deficit, si ex caritate non diligitur; sicut sunt damnati, qui quantumcumque consanguinei vel benefici fuerint, ex caritate non diliguntur, quia beati non sunt nec fieri possunt: et ideo cum caritatem habentibus, nec potentia nec actu conveniunt sed fortassis naturali amore amantur, ad quem et naturalis compassio sequitur, de qua dicitur Luc. 16: inter nos et vos et cetera. Et qui ad vos transire volunt et cetera. Actus ergo dilectionis initiatur a natura subjecti respectu conditionum naturae objecti; progreditur in gratiam in subjecto respectu conditionum gratiae in objecto; consummatur in gloria subjecti respectu conditionum gloriae objecti. Caritas ergo facit diligere proximum in quantum justificabilis vel justus per gratiam, beatificabilis vel beatus per gloriam: et in hoc forsitan tenet regula Aristotelis: si simpliciter simpliciter etc. quamvis ex dilectione naturali feratur instantia. Quarto quo, videlicet instrumento. Nota: potentiae animae sunt veluti instrumenta ejus ad agendum. Augustinus: anima instrumenta cogitandi et diligendi habet a natura. Duo autem sunt genera instrumentorum, secundum duas differentias potentiarum, scilicet animales et spirituales. Instrumentum igitur dilectionis est potentia voluntatis, sive affectus; signum autem dilectionis est operis effectus. Est autem affectus duplex, sicut voluntas: unus animalis sive sensibilis vel brutalis, qui conjungitur phantasiae, et communis est homini et brutis: ex hoc est dilectio sensibilis; alius rationalis sive spiritualis, qui conjungitur intellectui, qui communis est Angelo et homini. Ex hoc est dilectio intelligibilis. Sed non sufficit potentia ad actum, nisi disponatur per habitum. Potentiam ergo voluntatis ad eligendum actum dilectionis disponit habitus amoris: hic autem est duplex: unus naturalis, qui condividitur contra mentem et notitiam, secundum Augustinum: alius gratuitus, qui condividitur contra fidem et spem, secundum apostolum, haec est caritas. Quo ergo diligendum est materialiter potentia voluntatis, et formaliter habitu caritatis? Augustinus in Confess.: aliter non est vera amicitia, nisi tu, domine, eam agglutines inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus eorum. Quintus, cujus gratia: haec est causa finalis. Debito fine caritas motum nescit, quia proximum non fruens, sed ut utens diligit: hic non adhaeret amore homini propter seipsum, sed refert ulterius ad finem ultimum, scilicet Deum, qui est summum bonum quo solo fruendum est, quia propter se amandum. Nam etsi dicat apostolus homini, ego te fruar, addit tamen in domino. Augustinus: qui homine in Deo fruitur, Deo potius quam homine fruitur. Sexto, quantum. Nota: duplex est quantitas in dilectione: una mensurans quasi extra, scilicet duratio: alia mensurans intra, scilicet magnitudo: et haec duplex: intensionis et extensionis. Facit ergo caritas proximum diligi quantum debet. Quantum duratione, quia semper, idest finaliter. Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est. Amplius quantum intensione, quia magis quam corpus proprium. Ubi quidam distinguunt inter corpus passibile et impassibile, dicentes proximum amandum corpore proprio passibili, sed minus impassibili: sed indistincte dicit Augustinus: amplius autem homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia diligenda sunt: potest nobiscum Deo perfrui, quod non potest corpus et cetera. De hoc Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet et cetera. Item quantum: quia multo magis quam res nostras. Gregorius: praedicatores sancti, ut possent proximos perfecte diligere, studuerunt in hoc saeculo nihil amare, nihil vel affectu possidere. Gregorius: dum rem diligimus temporalem, veram amittimus caritatem: dum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur. Amplius quantum, minus quam nos. Augustinus de doctrina Christiana: quatuor diligenda sunt ex caritate: quod supra nos, scilicet Deus: alterum, quod nos sumus: tertium quod juxta nos est, scilicet proximus: quartum quod infra nos, scilicet corpus. Sicut igitur Deum nobis, sic nos et proximo praeponimus in amando, ad minus in via secundum omnes, quamvis secundum aliquos non sic forsitan in patria. Unde Anselmus: in illa perfecta caritate innumerabilium Angelorum et hominum, ubi nullus minus diligat alium quam seipsum, non aliter quisque gaudebit pro singulis, quam pro seipso. Ex hac positione plura sequuntur forsitan vera, sed valde inopinata, et ideo pertranseo. Amplius quantum, in infinitum minus quam Deum: cum non sit diligendus nisi propter Deum; et propter quod unumquodque tale, et ipsum magis. Augustinus: Deus propter se omni homini amplius diligendus est. Amplius quantum in comparatione unius ad alterum. Ex diversis causis alium alii aeque, vel minus vel magis, et hoc tripliciter; vel secundum intensionem; et sic magis diligo illum cui magis volo bonum, et minus cui minus, et aeque cui aeque: vel secundum intensionem; sic magis diligo illum cui magis volo bonum, vel plura, vel secundum utrumque. Super hoc quantum fundatur ordo caritatis ad proximum, quae secundum diversas causas alios alius magis, vel minus diligit, et secundum hoc praeponit vel postponit. Augustinus: ille est qui ordinat et cetera. De hoc tamen ordine proximorum diligendorum, tam in via quam in patria, quaedam superficialiter adversa a sanctis dicta inveniuntur, quae secundum diversas opiniones diversimode determinantur. Septimo, quomodo. Nota: modus aliquando significat mensuram, et sic dicit quantitatem. Augustinus: modius modo nomen imposuit. Aliquando dicit quodammodo formam, et sic dicit qualitatem: ita hic sumitur, unde contra quantum dividitur. Debito ergo modo caritas diligit proximum, secundum illud Joan. 12: mandatum novum do vobis et cetera. Christo ergo in amando proximum conformari debemus, ut eo modo quo ipse dilexit, diligamus. Hic autem modus in multis est. Quomodo igitur diligendus est? Primo discrete, non fatue: quae discretio in tribus est: scilicet, ut discernas in amando inter substantiam et substantiam, inter substantiam et accidens, inter accidens et accidens. Primo inter substantiam et substantiam. Duplex enim est in homine proximo substantia, scilicet corpus et anima: anima propter Deum, corpus propter animam est amandum; et ideo magis anima quam ipsum corpus. Aristoteles: propter quod unumquodque et cetera. Augustinus: si placent corpora, Deum et cetera. Si sic discrete diligis, et corpus non propter se, sed propter animam, indifferenter amas masculum et feminam, cum in anima conveniant, licet in sexu corporis differant. Iterum inter substantiam et accidens: substantia enim et natura semper bona, quia a Deo, et ideo semper amanda; accidens aliquando malum et contra Deum, et ideo odiendum. Augustinus: sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. Gregorius: et diligamus in proximis quod sunt, et odio habeamus quod in itinere Dei nobis obsistunt. Psal. 138: nonne qui oderunt te domine oderam et cetera. Cum igitur in eodem subjecto sint natura et culpa, opus Dei et opus hominis; cavendum est discrete, ne vel propter malum bonum odias, vel propter bonum substantiae malum diligas, sed discrete singula singulis reddas amorem naturae, et odium culpae. Luc. 14: si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem et cetera. Gregorius: constat quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Item inter accidens et accidens: accidentium enim quaedam sunt bona et ideo amanda, ut virtutes et gratia: quaedam his contraria, et ideo mala, et non amanda, ut vitia: quaedam indifferentia, ut naturalia, sicut pulchritudo, facundia et similia: vel advenientia, ut opulentia, scientia et similia. Haec omnia quae in uno subjecto unum sunt, facile incautum decipiunt, ut nonnunquam aliquis credat se ex caritate diligere Susannam quia timet Deum, et diligit forsan ex carnalitate, propter id quod praemittitur, pulchram nimis. Sed si inter accidentia discernis hominem bonum, in quantum hujusmodi ex caritate diligis, non curans utrum senex, juvenis, pulcher vel deformis, pauper vel dives, et sic de aliis. 1 Joan. 5: omnis qui diligit eum qui genuit diligit et eum qui natus est ex eo. Hieronymus: illa necessitudo et cetera. Et hominem in quantum peccator non diligis, sed misericorditer odis. Boetius: dilige jure bonos, et miserere malis. Augustinus: omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus. Sic Christus dilexit, qui Petrum amicissimum suum propter aliud et aliud accidens, nunc beatum dixit, nunc Satanam appellavit. Amplius, quomodo? Spiritualiter, non carnaliter. Sic Christus dilexit, qui Petrum Joanni praeposuit, et ad matrem vocatus respondit: quae est mater mea et cetera. Quicumque fecerit voluntatem patris mei et cetera. Sed et omnes amicos suos tribulationibus transitoriis exposuit, magis volens eis bonum spiritui utile, quam bonum carni delectabile. Apoc. 3: ego quos amo, arguo et cetera. Proverb. 3: quem diligit dominus, corripit et cetera. Quomodo contra: Gregorius: sunt qui diligunt proximos et cetera. Hi nimirum et proximos diligunt, et tamen illa supernae dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt. Amplius, quomodo? Veraciter, non fictive vel simulate. Roman. 8: dilectio sine simulatione: 2 Corinth. 6: in caritate non ficta: 1 Joan. 4: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: Proverb. 11: simulator ore decipit et cetera. Joan.: senior Gajo, quem ego diligo in veritate. Est autem veritas adaequatio signi ad signatum. Nota igitur, sicut intellectus habet signa, sic affectus sua. Notae et signa intellectuum sunt voces. Aristoteles: sunt ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae. In hoc signo veritas est, cum significat esse quod est, vel non esse quod non est. Aristoteles: contingit enuntiare quod est et cetera. Et quia, ut dicit lex, in majore minus, et in toto pars intelligitur; et verum signum est quod esse partem significat, cum totum est. Unde si quatuor currentibus dicam quatuor currere: verum significo: similiter si dicam tres currere, verum significo, et adaequatur signum signato. Falsitas autem est in signo, cum deficit adaequatio: quod fit tripliciter. Vel cum significatur plus esse quam est, ut si tantum quatuor currentibus, dicam, sex currunt. Vel cum significatur esse quod non est, ut si non album, dicam album. Vel significatur id cui contrarium est, ut si album dicam nigrum esse. Sic omnino est in signis affectuum et amoris. In his enim est veritas, cum signum adaequatur signato, vel totum significat, vel partem in toto. Veraciter ergo diligit, qui vel tantum interius diligit quantum se diligere per familiaritatis signa exterius ostendit; vel plus diligit quam ostendat, quia totum affectum significare vel non potest vel nescit, vel ob aliquam causam non vult. Unde nec fallaciter Christus dilexit, qui quaedam signa dilectionis exterius majora Joanni, quem minus, quam Petro, quem magis dilexit, ostendit, quia Joannem non minus dilexit quam ostenderet, licet Petrum plus dilexit quam foris significaret. Nec signavit magis se diligere Joannem quam Petrum, sed magis signavit in quibusdam se magis diligere Joannem, quam significaret se diligere Petrum. Est autem falsitas in signo dilectionis tripliciter. Magna, cum significatur plus esse quam est, ut cum diligens significet se magis diligere quam diligat. Major, cum significatur quod non est, ut cum diligens se diligere significat. Psal. 77: dilexerunt Deum in ore suo. Maxima, cum ostenditur id cujus contrarium est, ut cum odiens amorem praetendit. Proverb. 27: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Habac. 2: vae qui potum dat amico miscens fel. O quam veraciter Christus nos secundum utramque naturam amat, qui essentialem, et ideo infinitam dilectionem ostendit, qua ut Deus nos diligit beneficiorum effectibus magnis quidem valde et pene innumeris, sed tamen finitis, et ideo infinitum non plene significantibus ostendit: quinimo hanc dilectionem totam, et tantam quanta est, plene significare creaturae per effectum aliquem, etiam ipse omnipotens potenter non potest, quia causae immensae effectus ex necessitate mensuram habens aequari non potest. Sed et humanae dilectionis affectum, quamvis magnum esse erga nos plurima et maxima in nobis et pro nobis ut homo faciendo et patiendo significaverit, tota tamen et praecisa quantitas affectus ostensa non est, quia effectibus signantibus adhuc major est. Eccl. 25: beatus qui invenit amicum verum. Si beatus qui invenit, qualis est qui perdit? Amplius quomodo? Efficaciter, non tepide. Gregorius: probatio dilectionis exhibitio est operis. 2 Reg. 15: ostendisti amicitiam et fidem. O quam efficaciter Christus nos dilexit et diligit, qui humanae dilectionis affectum tantis effectibus ostendit. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet etc. 1 Joan. 4: si Christus nos dilexit, et nos debemus invicem diligere. Si Christus pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. 1 Joan. 3: qui habuerit substantiam et cetera. Amplius, quomodo? Gratis, non mercenarie, ut non hominem propter res vel dona, sed potius e converso. Aristoteles: amicos justos esse volumus et cetera. Quo contra, Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis; et ideo dicitur Eccl. 12: non agnoscetur in bonis amicus. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Non ita Christus. Psal. 25: bonorum meorum non indiges. Amplius quomodo? Stabiliter, non mutabiliter vel transitorie. Sic Christus Joan. 13: cum dilexisset suos, in finem dilexit eos: Proverb. 17: omni tempore diligit qui amicus est. Si omni, ergo tempore prosperitatis propriae, et tempore adversitatis alienae. Quo contra, Eccl. 6: est amicus qui convertitur ad inimicitiam. Vides igitur quemadmodum motus dilectionis amicitiae in proximum producitur a natura: in quantum talis bonus bonitate naturae. A natura deliberativa bonus in genere: a natura adjuta per gratiam gratis datam, bonus ex aliqua circumstantia: a natura elevata per gratiam gratum facientem, bonus meritorie. Verum ex natura vitio libidinis depravata, quasi ex radice corrupta oritur dilectio inordinata, qua proximum diligendo peccamus: et si citra Deum, venialiter: si aeque vel supra, mortaliter. Matth. 10: qui amat patrem aut matrem supra me et cetera. Cum autem dilectio et amicitia in duratione sua habeat principium, medium et finem; quandoque in principio, quandoque in medio, et quandoque in fine vitiatur. Unde aliquando dilectio ex vitio libidinis nascitur. Nonnunquam etiam amicitia quae sine vitio naturaliter vel spiritualiter inchoatur, subintrante vitio carnaliter terminatur. Galat. 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, carne consummemini? Poeta: coepisti melius quam desinis: ultima primis cedunt: dissimiles hic vir et ille puer. Quandoque etiam, licet vix et raro, contingit e converso. Sic David Bersabee primum illicite in adulterio, postmodum debite dilexit in matrimonio. Sed vix bono peraguntur exitu, quae malo sunt inchoata principio.


Caput 6

[89010] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 6 Diligitur etiam proximus dilectione concupiscentiae. Nota: propinquitas secundum convenientiam realem duplex est: una logica, quae est inter similia substantiali vel accidentali forma conformia: hanc operatur dilectio amicitiae. Alia physica, qualis est inter materiam et formam, quae mutuo appetitu ad invicem inclinantur, donec naturaliter in termino convenientiae uniantur: haec est inter masculum et feminam. Genes. 2: erunt duo in carne una. Super hanc fundatur dilectio concupiscentiae: sicut enim naturaliter concupiscit homo conveniens nutrimentum nutritivae ad conservationem individui, sic et generativae ordinatae ad conservationem speciei. Haec dilectio est appetitus vel desiderium, quod semper bonum est bonitate naturae, sed in genere moris aliquando est bonum in genere ex circumstantia, vel meritorie; aliquando malum venialiter vel mortaliter. Quando vero bonum vel malum, et quando magis vel minus bonum vel malum, cognoscitur distinguendo principium a quo est, finem vel terminum ad quem est, materiam in quam, et modum vel formam secundum quam est. Principium a quo est motus iste, est natura. Haec autem duplex est: scilicet sensualitas et ratio. Sensualitas dupliciter consideratur: ut brutalis et ut humana. Humana tripliciter consideratur: ut instituta et innocens, ut vitiata fomite et corrupta, ut reparata per gratiam et exercitium boni. Et consideratur dupliciter in motu: quia movet aut per se, aut imperio superioris virtutis, scilicet rationis. Ratio dupliciter consideratur: ut natura, et ut deliberativa. Haec triplex in statu: ut instituta, vel vitiata fomite vel luxuria, vel ut reparata: hoc dupliciter: vel per gratiam gratis datam, scilicet per virtutem castitatis informis et politicae, de qua agit Aristoteles in Ethic. Vel per gratiam gratum facientem, scilicet castitatem caritate formatam. Quoad terminum vel quoad finem distinguitur; quia desiderium multiplex, secundum Aristotelem. Hujus ut finis, hujus ut ad finem. Finis duplex est: primus quid intendis facere, secundus quid consequi vel acquirere. Intentio faciendi terminari videtur in commixtione: intentio consequendi in prole, voluptate vel simili. Potest ergo esse appetitus et desiderium, vel ipsius finis, ut coeundi et generandi, vel similium: vel ejus quod ad finem, ut videndi, et alloquendi: versus: visus, alloquium, contactus et oscula, factum. Regulariter, cujus finis malus et illicitus, et ipsum. Ubi ergo coitus illicitus, et igitur ipsum malum, et ad hunc finem relata; sed secus est si ad hunc finem non referantur, sed sistatur in ipsis: tunc enim judicabuntur secundum se; secus si ad finem alium fortasse bonum referantur, cum de se indifferentia sint. Unde dicitur. Qui viderit mulierem; non absolute, sed ad concupiscendam eam, moechatur. Augustinus: feminas videre non prohibemini, sed appetere et cetera. Non solum affectu, sed aspectu appetitur et appetit concupiscentia feminarum et cetera. Regula Aristotelis: quod fini bono propius est, melius est in quantum tale; quod malo pejus. Bonum est igitur homini mulierem non tangere, sed et non sine causa audire vel videre: vox enim blanda, et nequam digitos habet. Job 31: pepigi foedus cum oculis meis et cetera. Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Quoad materiam, supposita unitate naturae, diversitate personae, una specie duobus individuis, distinguitur inter masculum et feminam sexu, inter suam et non suam lege; et sic de aliis materiae circumstantiis, ex quibus fit actio licita vel illicita. Ephes. 5: viri diligite uxores. Prov. 5: serva carissimam tibi, in amore illius delectare jugiter. Quo ad modum vel ad formam distinguitur inter voluntatem semiplenam et plenam, inter appetitum moderatum et immoderatum, et hoc vel parum vel multum, ut secundum hoc vel majus vel minus malum, veniale vel mortale. Regulariter idem est judicium generale plenae voluntatis et actus. Unde prohibiti actus prohibita est voluntas, et cohibiti cohibita, liciti licita, debiti debita. Sed nota: hunc motum dilectionis proprie loquendo non elicit habitus caritatis, cum ipsum secundum diversitatem personarum et statuum imperat, tentat vel tolerat vel amputat vel fugiens declinat.


Caput 7

[89011] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 7 Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio gratuita, cum sit actio vel motus, causas habet et effectus. Causarum quatuor sunt genera: efficiens, materialis, formalis et finalis. Efficiens causa est unde principium motus, secundum Aristotelem: haec in motu dilectionis duplex est. Motor primus qui movet non motus, scilicet Deus. Boetius: stabilisque manens dat cuncta moveri. Hic est Deus qui dat mandatum de diligendo, ut debeamus. Joan. 15: hoc est praeceptum meum. 1 Joan. 1: hoc mandatum habemus a Deo, non ab homine vel Angelo, sed a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et cetera. Item addit exemplum ut sciamus. Joan. 13: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Item donat et spiritum et caritatis habitum, ut possimus. Augustinus: in terra datur spiritus sanctus ut diligatur proximus. Item promittit praemium ut velimus: comminatur supplicium ne omittamus: operatur motum, ut cooperantes agamus. Joan. 15: sine me nihil potestis facere. Motor secundus qui movet motus, est anima rationalis in quantum talis, quae a Deo grata per formam gratiae quae inest substantiae per potentiam liberi arbitrii vel voluntatis dispositam habitu naturalis amoris et caritatis, producit hunc actum. Cum ergo cognitiva apprehendens objectum, vel materiam debitam conferendo, advertit conditiones ejus ipsam disponentes respectu motivae, et motum provocantes. Sunt enim decem moventia per modum efficientis: sex proprie et quatuor improprie. Proprie movet Deus pater et filius et spiritus sanctus, qui tres sicut unus Deus, unus creator: et ita unus motor movens in hoc motu mirabiliter, insensibiliter, suaviter et utiliter. Item substantia animae, forma gratiae, potentia voluntatis. Voluntas enim est instrumentum seipsum movens, secundum Damascenum. Habitus naturalis amoris, habitus gratuiti amoris, scilicet caritas improprie et large movet objectum dispositum: delectabile enim apprehensum movet: sic et amabile, in quantum tale apprehensum intellectu, movet affectum: et fit intelligendo quasi motus ad animam, in diligendo quasi motus ab anima. Item finis. Aristoteles: finis factivus non est nisi secundum metaphoram: principiat enim motum finis, prout est in intentione et spe; terminat autem motum et quietat, prout est in adeptione et re. Item mandatum. Item exemplum. Poeta: segnius irritant animum demissa per aures et cetera. Utrumque ergo irritat, et ita movet, licet alterum magis altero. Seneca: homines magis et cetera. Ad Hebr. 10: considerantes invicem in provocatione caritatis. Circa materiam nota. Dilectio cum sit accidens, non habet materiam ex qua, sed in qua; et in quantum est accidens vel forma accidentalis, sic subjectum in quo est, et quod informat, et est ejus materia. In quantum vero est actio vel motus, sic materia ejus dicitur objectum proprium in quo est. Objectum autem considerari potest dupliciter: scilicet secundum substantiam, vel secundum rationem objecti; ut patet in colorato, quod est objectum visus et materia visionis in quantum coloratum, non in quantum substantia. Est autem duplex habitus amoris: scilicet naturalis et gratuitus: et secundum hoc duplex actus, et duplex materia vel objectum. Ex habitu naturalis amoris dilectione amicitiae diligo me principaliter et summe, etiam plus quam Deum. Ex habitu amoris gratuiti, e converso Deum principaliter, et summe, et Deum plus quam me. Propria ergo materia amoris naturalis ego: gratuiti Deus. Uterque amor intuetur proximum: habet enim proximus convenientiam mecum, secundum hanc cedit in materiam amoris naturalis: habet convenientiam cum Deo, secundum hanc in materiam gratuiti, scilicet caritatis. Augustinus de vera religione: non sic homo ab homine diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii et cetera. Nec hoc inhumanum videri debet. Magis enim inhumanum est non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est: hoc enim est non in eo amare quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Similiter si meipsum apprehendero tamquam alium, possum ad me vel ad Deum referre; et secundum haec pro materia amoris naturalis vel gratuiti habere. Nota tamen, quod sicut diversi artifices ex una eademque materia diversimode operantur, et sicut unam et eamdem lineam aliter considerat physicus, aliter mathematicus: sic amor naturalis et gratuitus conveniunt in substantia dilecti quasi in communi materia; sed differunt in ratione diligendi et modo, quasi in operis forma. Nota etiam, quod sicut ignis aquam alterans naturaliter frigidam, actualiter contra naturam suam calidam facit, et tamen humidam dimittit, licet ipse sicut calidus, ita etiam siccus sit: et gratia caritatis naturam alterans in amore ejus quaedam tollit, et ad contrarium actum ipsam elevat supra se et quasi contra se quaedam secum compatitur, quae etsi sint cum ea, non tamen ab ea: sicut ab igne est, quod aquam calefacit, calefacta autem humectat; hoc tamen non est ab igne, sed a se. Cum igitur amor gratuitus primo et principaliter et summe diligat Deum pura caritate, nec in me ipso nec in proximo aliquid diligo nisi Deum; quamvis naturalis amor quaedam non quidem mala, sed imperfecta bona admisceat in statu viae, quae caritas non causat, sed tolerat et evacuat forsitan in statu patriae. 1 Cor. 13: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur et cetera. Conditiones igitur proximi per relationem ad Deum sunt ratio gratuite diligendi ipsum. Hae diversificantur secundum triplex esse, naturae, gratiae et gloriae. Quoad esse naturae, quatuor in proximo considero. Primum est, quod ille quem ex caritate summe diligo, eum fecit, et utique diligit quem fecit. Sap. 11. Diligitur autem effectus necessario ab eo qui causam efficientem diligit, ut liber vel Scriptura ob amorem scriptoris, pictura ob amorem pictoris, et generaliter omne opus ob amorem amati opificis diligitur. Quamvis autem Deus omnia fecerit et omnia diligat; ideo qui gratuite et intime diligit ipsum, omnia generaliter diligat propter ipsum; hominem tamen specialiter et Angelum, idest rationalem creaturam ex arte generali quasi specialius factam, juxta illud Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et cetera. Secundum quod amicissimi mei imago est ipsum mihi in multis repraesentans, ut patet supra in decimo gradu amoris, magis debeo amare. Cara igitur sunt mihi generaliter omnia etiam irrationabilia, quia dicuntur et sunt carissimi mei quasi vestigia, cum quodlibet ipsorum sit ens, sit unum, verum et bonum: et ideo ducit ad illum qui summa et prima essentia est, unitas, et veritas et bonitas. Sed haec differenter mihi sunt cara, sicut differenter, secundum magis et minus impressa sunt eis cari mei vestigia. Specialiter tamen carus Angelus et homo in quo carissimi mei imago est: sicut enim honor imaginis ad prototypum pertinet secundum Damascenum, ita et amor. Diligitur imago Christi per hominem picta in tabula vel panno debili, et hominem solum, non Deum, imo corpus hominis tantum, non animam, exiliter repraesentans. Similiter imago matris Mariae cum puero incisa in ebore, vel fusa metallo. Quantum ergo diligenda est ab amatore Dei haec indelebilis et incorruptibilis imago Dei facta secundum Deum et a Deo, repraesentans non puerum cum matre, sed filium cum patre, et spiritum sanctum cum utroque. Quam clarum speculum esset, quod amanti cernere semper amati speciem repraesentaret. Tertium, quod amicissimus meus in ipso est non tantum ut causa in effectu, quae ingreditur aliquando secundum virtutem, non secundum substantiam, scilicet efficiens et finalis; non ut rex in regno, qui est secundum potentiam solum, et non semper secundum personalem praesentiam; non ut accidens in subjecto, quod separabile est et continetur et continet, indigetur et indiget; non ut sigilli forma in cera quae deleri potest, non ut facies in speculo, non species rei cognitae in cognoscente, sed verissime, plenissime et intime in substantia virtute et operatione intimius quam anima in corpore. Quod si in omnibus sit, et ob hoc omnia mihi cara sunt; quia tamen receptum est in recipiente per modum recipientis, in rationabilibus firmius inest, quia perpetua; plenius, quia magis capacia, et ideo magis amabilia. Et licet omnino e converso in ipso sint, et ideo amabilia; specialius et durabilius et plenius tamen rationabilia: et ideo magis amanda, quia in amicissimo meo, ad Rom. 10: ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. Act. 17: in ipso enim vivimus, movemur et sumus. Quoad esse gratiae sunt quatuor, quae super praemissa quatuor fundantur. Primum, quod amicissimus meus ipsum perfecit informando, et reformando per gratiam, qui ipsum fecerat formando per naturam. Ex quo sequitur quod sit amicissimi mei famulus, et filius; et ideo necessario amandus. 1 Joan. 5: omnis qui diligit eum qui genuit et cetera. Item amicus amans et amatus. Joan. 16: jam non dicam vos servos et cetera. Item sponsa. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide etc. 1 ad Corinth. 6: qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Secundum, quod amicissimo meo cujus imago est per naturalia, similis etiam est per gratuita; per justitiam justo, per benignitatem benigno, et sic de aliis. 1 Cor. 11: imitatores Dei estote sicut filii carissimi. Luc. 6: estote misericordes et cetera. Matth. 5: estote perfecti. Tertium, quod amicissimus meus in ipso est secundum effectus gratiae multipliciter: ut hospes in domo: cara mihi domus, cujus hospes carissimus: ut hortulanus in horto evellens et destruens: ut pontifex in templo consecrans aspergendo, scribendo et ungendo etc.: ut magister in schola docens: ut sponsus in thalamo quiescens: ut gemma in annulo ornans, et similia. Quartum est, quod ipse est in amicissimo meo speciali modo. 1 Joan. 4: Deus caritas est et cetera. Manet, inquam, mirabiliter, quia multo conjunctius multoque utilius sibi quam membrum in corpore, palmes in vite, planta in terra, piscis in aqua, animal spirans in aere, carbo in igne, liquor in vase, Scriptura in libro, locatum in loco conveniente et proprio. Et tamen in his omnibus non possum non diligere quod manet, si illum diligerem intime in quo manet. Augustinus: si placent animae, in Deo amentur et cetera. Ex praemissis collige quatuor conditiones in proximo quoad esse gloriae, quae sunt materia et ratio diligendi gratuite. Est enim gloria gratia consummata. Secundum haec igitur video, quod amicissimus meus ipsum perfecit ultima perfectione, et ipse amicissimo meo similis est ultima assimilatione, et amicissimus meus in ipso, et ipse in amicissimo meo, ultima, completissima, et inseparabili unione. His omnibus quoad amorem gratuitum tenet regula, si simplex ad simplex et cetera. Praeter haec omnia ratio gratuite diligendi proximum est voluntas amicissimi mei hoc volentis et hoc jubentis, qui etsi catulum vel lapidem vel minus aliquid propter ipsum diligi non quidem mandasset, sed voluntatem suam tantummodo, vel nutu minimo insinuasset, caritati pure perfectae et non impeditae satis praeceptum esset. 1 Petr. 3: castificantes corda vestra in obedientia caritatis: non tantum necessitatis. Unde etiam ob hoc caritas damnatos simpliciter non amat, quia amicissimi sui aeternae voluntati omnino concordat. Cantic. 1: recti diligunt te. Augustinus: recti sunt qui voluntatem suam dirigunt secundum voluntatem Dei, quae regula est; et voluntatem melioris praeponunt voluntati suae. De qua forma nota: sicut substantiarum duplex est forma, una quae est extra, scilicet forma exemplaris secundum quam facta est: exemplar enim et idea cujuslibet rei factae, sive artificialis sive naturalis, formaliter est in mente factoris, secundum quod distinguit Augustinus arcam in mente, et arcam in opere. Alia quae est intra, est duplex: substantialis, dans esse primum et simplex, ut in homine anima vel humanitas: et accidentalis, dans esse secundum et secundum quid, ut quantitas, qualitas et similia. Sic et actionum. Dilectio igitur, cum sit actio, ad substantiam relata, cujus accidens est, est forma ejus: sed secundum se considerata, quasi triplicem formam habet: exemplarem in mente divina: videt enim Deus cum proximum diligo, et videt non solum intellectu speculativo, sed etiam practico: ipse enim facit me diligere, et scit utique quod facit, cum volens faciat, et ideo non ignorans. Scit autem per ideam non quae sit in ipso ab actione creata, sed quae sit actionis causa substantialem; haec est bonitas gratuita inseparabilis. Quod sic patet. Actionum alia bona, alia mala in genere moris, quamvis omnis bona in genere naturae. Malarum alia mala in se, ut occidere hominem: alia secundum se, et haec est mala formaliter, ut mendacium, furtum, et similia, quae non solum dicunt actionem, sed concernunt deformitatem: et ideo haec ita sunt mala ut non possint fieri bona, vel saltem non mala; licet aliqua magis, aliqua minus mala. Ita ex opposito in bonis. Cum igitur caritas sit forma omnium virtutum, actus ejus tantummodo bonus est formaliter in se et secundum se, et ideo non potest non esse bonus bonitate gratuita, quae in viatore non est meritoria. Omnium autem aliarum virtutum actus informes esse possunt, nec necessario meritorii sunt. Augustinus: dilectio Dei et proximi, propria et specialis virtus est bonorum, cum ceterae virtutes bonis et malis possint esse communes. Accidentalem formam habet; hic est fervor: et hic duplex, scilicet fervor in actu et in affectu. Fervor autem alius sensualis, alius intellectualis vel rationalis. Cant. ultim. lampades ejus lampades ignis atque flammae. Et videtur primus esse quasi accidens separabile, sed secundus quasi inseparabile. Stante ergo bonitate gratuita in actu dilectionis quasi substantiali forma, fervor secundum diversas causas ad modum accidentis nunc intenditur nunc remittitur, nunc adesse nunc abesse videtur. De fine loquitur Aristoteles in 7 Metaph., dicens, quod omne agens habens intellectum, non agit illud quod agit nisi propter rem aliquam, quae est ultimum actionis: ultimum enim est finis ad quem intenditur. Dicitur autem finis dupliciter: respective, scilicet respectu praecedentis, hoc est secundum quid: absolute, hoc est simpliciter, et hoc est vere ultimum, quia non refertur nec ordinatur ulterius. Primo modo sic ipsum diligere est finis; nam ad ipsum ordinari habent omnes actus cognitivae et inferiorum potentiarum, sicut potentia ad potentiam, et habitus ad habitum: volo enim proximum noscere, ut agnitum diligam; quia, secundum Augustinum, invisa possumus diligere, incognita nequaquam. Sicut igitur secundum Aristotelem, somni finis est vigilia, sentire vero et sapere vigiliae finis; omnibus quidem inest alterum horum. Bona enim haec, finis autem optimum. Sic diligere quod his melius, finis est horum. Ipsum autem diligere ulterius ordinatur, donec ad finem finium veniatur. Habet autem actio diligendi duplicem finem: primus est id quod intendo facere diligendo proximum. Intendo autem diligendo implere Dei mandata. Jacob. 2: si tamen legem perfeceris legalem; ad Rom. 13: qui diligit proximum, implevit legem. Imitari Christi exemplum. 1 Corinth. 11: estote imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione. Exercitare in actum habitum donatum. 2 Corinth. 6: videte ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Dare exemplum, et provocare proximum ad bonum. 1 Timoth. 4: exemplum esto fidelium in caritate: ad Hebr. 10: considerantes invicem provocantes in caritate: Lucae 10: vade et tu fac similiter. Et horum finis honorare Deum et dominum meum carissimum. Honorate carissimi, Deum meum: ad cujus gratiam si referre debeo quod manduco et bibo, multo potius quod diligo. Ad hoc ultimum caritate ordinante tendunt omnia praecedentia, et uniuntur in ipso. Nec ista ita in numerum ponuntur cum actu diligendi, sicut connumerantur in supposito genus cum specie, ut animal cum homine: nec sicut intentio vel intellectus cum re, ut homo cum Socrate: nam ubi unum propter alterum, in utroque unum. Secundus finis est id quod intendo consequi vel acquirere. Hoc est autem vitare supplicium, ut finis a quo: assequi praemium, ut finis ad quem. Vitatur autem per dilectionem supplicium vel poena duplex: praesens, quae est in odio et invidia: concomitans et annexa, ut accidens inseparabile. Versus: justius invidia nihil est, quia protinus ipsum auctorem rodit, cor cruciatque suum. Futura, quae infligetur pro dilectionis omissione et oppositi commissione: utraque multiplex valde. Praemium similiter duplex: praesens et futurum. In praesenti quidem multiplex est utilitas: primum quidem quoniam si gratuite diligatur proximus, habetur ex hoc certitudo vitae aeternae: sicut enim vita naturalis quam habet corpus ab anima, cognoscitur et definitur sensu et motu; sic et vita gratiae, quam habet a Deo substantia animae. 1 Joan. 3: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam. Nota: scitur effectus per causam demonstratione propter quid: sic scio quod luna eclipsatur, quoniam terra interponitur. Causa per effectum demonstratione quia: terram interponi scio, quoniam luna eclipsatur. Ita hic per motum gratuitae dilectionis quasi per proprium effectum vitae nos vivere cognoscimus. Dicitur ergo, scimus quoniam translati sumus etc.: quasi diceret: non opinamur tantum: opinio enim est acceptio unius partis contradictionis cum formidine alterius: scientia vero sine formidine. Quoniam translati sumus, haec ergo mutatio non liberi arbitrii, sed dexterae excelsi. De morte ad vitam, cum a privatione ad habitum non sit regressus per naturam. Quoniam diligimus fratres, dilectione gratuita. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Amplius, operimentum culpae. 1 Petr. 4: ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum. Quod patet. Peccavimus in proximum ex eo quod non diligentes ipsum, omisimus facienda, et ex eo quod odientes, commisimus cavenda; sed dilectio superveniens haec omnia operit non solum ut non appareant, sicut hypocrysis operit et abscondit peccata, sed etiam ut non existant: forma enim superveniens deformitatem operit, ut nec appareat nec existat. Prover. 10: odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. Amplius, illuminatio intellectus. 1 Joan. 2: qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat etc.: et e converso, qui diligit fratrem, in lumine est. O quam utile est in hoc lumine esse. Non solum enim clarum, sed dulce lumen et delectabile et cetera. In hoc lumine multa necessaria videt homo de faciendis et cavendis pro proximo: quid fieri vel non fieri conveniat ex debita necessitate, quid ex congrua aequitate, quid ex mera et libera voluntate. Videt quomodo diligendo sic prosit uni ut non obsit alteri, secundum illud. Noli fieri pro amico inimicus proximi. 2 Cor. 8: non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Videt quomodo erga eumdem proximum non mutans caritatis affectum, pro loco, tempore et causa mutet vultum et exhibitionis effectum. Videt et plura his similia, in quibus virtus certior est omni arte, et unctio divina docens de omnibus, efficacior eruditione humana, quae deficit in pluribus. Sed nota, quod differunt lumen videre, et in lumine esse. Lumen quasi videt qui aliqua de dilectione cognoscit per litterarum scientiam, vel exempla dilectionis aspicit per diligentium praesentiam: in lumine vero est, qui diligit effectu, vel saltem affectu. Nota ergo quatuor differentias. Quidam enim vident lumen, sed non sunt in lumine: de quibus Isa. 42: qui vides multa, nonne custodies? Quidam e converso. Psal. 70: quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias domini. Augustinus: surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum litteris nostris sine corde sumus. Quidam neutrum, qui dicere possunt: in tenebris sedeo, et lumen caeli non video Tob. 5. Quidam utrumque. Psal. 15: in lumine tuo videbimus lumen. Amplius delectatio affectus: motui enim dilectionis quasi inseparabiliter adnexa est delectatio, sicut oppositum opposito, scilicet poena odio. Galat. 5: fructus autem spiritus sunt caritas, gaudium et cetera. Amplius verum testimonium est, quod simus filii nobilissimi patris. 1 Joan. 5: qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est. Matth. 5: diligite inimicos vestros, ut sitis filii patris vestri: filii non servi. Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. Filii, non nepotes vel pronepotes, quasi attinentes gradu remoto, sed proximo. O vere appetenda nobilitas, cujus tam mira dignitas, tam multa utilitas. Nam si filii, et heredes. Amplius, proprium indicium, quod simus discipuli magistri sapientissimi. Joan. 13: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli etc.: quasi diceret: in aliis bonis operibus opinabuntur et praesument, sed in hoc cognoscent, quia mei estis discipuli, non mundi, non carnis vel Diaboli, sed nec hominis vel Angeli, nec ipsius Cherubin, qui dicitur plenitudo scientiae, sed mei qui sum fons sapientiae. Sed nota, cognoscitur quandoque res per communia, et haec cognitio est imperfecta: interdum per propria, haec perfecta. Licet enim ignoratis communibus res ignoretur, non tamen scitis scitur, sed solis propriis. In hoc igitur quasi in proprio indicio cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Non in hoc si multum jejunaveritis, quia etiam Pharisaei et discipuli Joannis jejunaverunt frequenter. Non in hoc si multas caeremonias servaveritis, ut discipuli Moysi. Joan. 9: nos Moysi discipuli sumus. Nec etiam in hoc saltem si omnia reliqueritis. Hieronymus: hoc etiam Socrates philosophus fecit, et sui discipuli; tamen Christus dicit: nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus et cetera. Igitur renuntiare omnibus, ad minus affectu, superius est, et quasi commune ad discipulum esse. Posito autem superiori, non ponitur inferius, quamvis destructo destruatur; nec cognito illo cognoscitur, licet ignorato ignoretur. Diligere autem gratuite proximum, est proprie proprium discipulorum Christi, sicut risibile hominis convenit omni, et soli, et semper, quia nunc et in futuro. Amplius est efficax meritum, ut augeatur mihi gratia et influentia datoris liberalissimi: sicut enim peccatum est poena peccati praecedentis, sic et meritum causa sequentis meriti. De primo Apocal. 22: qui in sordibus est, sordescat adhuc. De secundo Joan. 1, plenitudine omnes accepimus gratiam pro gratia. Ratio autem merendi primo et principaliter consistit in actu dilectionis. Gregorius: non habet aliquid viriditatis ramus boni operis et cetera. Quia vero secundum Ecclesiasticum, amor proximorum probatus est non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus; etiam ipsi qui diliguntur intercedendo ad augmentum meriti adjuvant. Ad Ephes. 1: ego audiens fidem vestram quae est in Christo Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus domini Jesu Christi pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri. Sub his septem generalibus utilitatibus dilectionis proximi, innumeras speciales invenies, si a genere ad species dividendo descendas, et ex adjunctis adjuncta, ex antecedentibus consequentia meditando perpendas. Hoc quidem in praesenti. Quis autem in futuro finis assequendus, quod praemium dilectionis proximi, quis aestimare potest? Magnum quidem et multiplex bonum creatum tibi, et in teipso pro amato etiam non electo, et in ipso si electus proinde datur. Augustinus: si quis alius esset quem omnino sicut te diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia minus pro eo quam pro te gauderes. Si vero duo, triplicaretur et cetera. Sed de bono simpliciter increato maximum erit gaudium omnibus. Aristoteles: summum et ultimum bonum finis est omnium finium: quod secundum Augustinum, verius cogitatur quam dicitur, et verius est quam cogitatur et dicitur.


Caput 8

[89012] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 8 Diliges proximum tuum sicut teipsum. Non dicit quantum. Rom. 12: qui diligit proximum, legem implevit. In duobus enim mandatis dilectionis universa lex pendet et prophetae. Naturalis, scripta vetus, et nova; quorum unumquodque ad aliud naturali et artificiali ordine refertur sicut exemplar ad exemplatum, inter quae assimilatio est, non necessaria adaequatio. Quod patet sic: quia sicut secundum exemplar domus aliquantae et aliqualis potest fieri domus similis, major tamen vel minor vel aequalis; et sic in istis non oportet, quod ista assimilatio sit per omnia adaequata. Item sicut domus perficitur tecto, et sermo ultimo verbo, et vas decem pugillos capiens impletur pugillo novissimo; sic tota lex in mandato secundo, dilecto proximo. Lex autem universalis in parte ultima duo habet generalia mandata, quae ex hoc uno nascuntur, et proximum diligendo totaliter implentur. Unum affirmativum. Matth. 12: quaecumque vultis ut faciant vobis homines et cetera. Quaecumque licita, decentia, expedientia, vultis voluntate rationali, ratione distinguente inter debita et indebita, debita necessitatis et honestatis; indebita, bona quae consuluntur, et indifferentia quae in lege non continentur, ut faciant vel dimittant, corde, ore vel opere, vobis vel pro vobis homines non bruta: homines in quantum homines: et vos facite illis in casu simili: facite, inquam, voluntarie et pleno affectu; et, si potestis, opere et affectu. 1 Joan. 2: non diligamus verbo et cetera. Secundum hanc regulam dilectio proximi causat et efficit imperando omnes motus virtutum tendentes ad proximum, et interiores et exteriores: verbi gratia, motus misericordiae: nam qui habuerit substantiam hujus mundi etc., quomodo caritas Dei manet in eo? Amans enim proximum apprehendens per cognitivam miseriam ejus, secundum affectivam necessario movetur motu compassionis, et est haec misericordia. Augustinus: cum ipsi patimur miseriam, ex compassione discimus misericordiam. Ex hac compassione si sit sufficiens, est velle relevare pro posse: et hoc est relevare. Primi duo motus interiores sunt, tertius exterior; qui cum fiat per corpus, secundum diversitatem et multitudinem organorum fit multiplicatio motuum. Moventur enim oculi ad flendum. Job 30: flebam quondam super eo qui affligit et cetera. Aures ad audiendum, os et lingua ad consolandum et docendum; manus ad dandum vel ad juvandum, pedes ad ambulandum et visitandum et cetera. Ecclesiast. 7: non te pigeat visitare infirmum et cetera. Sed hoc exemplum vide etiam in humilitate, et aliis virtutibus. Caritatis imperium et processum motuum. Ad Galat. 5: per caritatem spiritus servite invicem. Causat similiter omnes affectiones ad proximum: nam ei quem diligo bonum volo, et cui bonum volo illud ei cupio; et quasi doleo dum ei abest, gaudeo dum adest. Timeo ne oppositum, scilicet malum, ei eveniat, doleo si evenerit: et omnia haec proportionantur, secundum tantum et quantum. Augustinus: quantum quisque diligit alium, tantum ejus bono congaudeat. Distingue tamen in affectione sicut in dilectione, inter ea quae procedunt ex affectu partis sensitivae conjuncto phantasiae secundum se, et ea quae ex affectu partis intellectivae conjuncto intellectui secundum se, et quae praecedunt affectum partis intellectivae. Cognitio intellectiva secundum se est et quae affectum naturalem et humanum praecedunt, est cognitio humana, et rationis discernentis. Primum animale, et pene brutale. Secundum spirituale et quasi angelicum, quod sequitur animam separatam. Tertium humanum proprie: et ideo secundum Aristotelem corrumpitur corrupto homine. Aristoteles in primo libro de anima: intelligere et amare ac odire et cetera. Eccl. 9: viventes sciunt. Interdum igitur sensibiliter minus gaudeo vel doleo de eo quod intelligibiliter plus diligo. Aliud negativum. Quod ab alio rationabiliter odis fieri corde, ore, opere tibi, vide tu alteri facias voluntate, ore vel opere, affectu vel effectu, Tob. 4. Secundum hanc regulam dilectio proximi causaliter reprimit et cohibet omnes motus et actus vitiorum respectu ejus. Verbi gratia, superbiae, qua proximum de primo ut praecellam. Quo contra. Caritas non inflatur, non est ambitiosa. Avaritiae, non quaerit quae sua sunt. Irae, non irritatur, omnia suffert, omnia sustinet. Ephes. 4. Supportantes invicem in caritate. Gregorius: quem minus amamus, minus etiam toleramus. Gregorius: quia ab amore recedere laesa caritas nescit. Invidiae, congaudet autem veritati. Gregorius: semper invidia a bona voluntate discordat. Et sic de aliis vitiis generalibus et specialibus respectu proximi deordinantibus. Cohibet enim dilectio motus omnium virium tam interiores quam exteriores, qui multiplicantur per genera secundum multitudinem organorum: ligat enim universaliter omnia membra officialia exteriora, ut oculos, aures, manus, linguam, pedes et cetera. Et sic implet omnia praecepta negativa in exterioribus de proximo data. Matth. 19: non occides, non adulterabis et cetera. Et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Ligat etiam interiores, quae diversificantur secundum diversitatem potentiarum. Ligat igitur potentiam motivam, scilicet voluntatem vel affectum, ne moveatur volendo malum proximo, et sic implet non concupisces uxorem proximi tui et similia: vel afficiendo, ne de bono proximi quem diligo, timorem vel dolorem habeam, de malo spem vel laetitiam. 1 Cor. 13: non gaudet super iniquitate. Ligat etiam aliquo modo cognitivam. 1 Corinth. 13: non cogitat malum poenae vel culpae. Hoc perfectum est valde: si enim malum culpae vel poenae proximo non cogitat, sequitur necessario quod non vult, nec facit, nec optat. Si malum culpae proximi non cogitat, sequitur quod non judicat de malo dubio vel occulto, non despicit de praeterito certo, non damnat de praesenti, non praesumit temere de futuro. Distingue tamen in hac regula inter prohibita quae facere de proximo est mortale, et cohibita quae veniale, et dissuasa quae facere non culpatur, sed non facere consulitur et laudatur, et indifferentia regulam non contingentia: caritas enim incipiens, diligendo proximum sufficienter, cavet prima; proficiens, diligenter laborat contra secunda; perfecta, etiam solicita est circa sequentia. Et secundum hoc, quandoque unctione docente, a licitis quibusdam quasi ab illicitis cohibet, ne proximum quem diligit scandalizet. 1 Corinth. 8: si esca scandalizet fratrem meum et cetera. Et infra: jam non secundum caritatem ambulas. Secundum hoc sententiat apostolus generaliter. Rom. 13: nemini quicquam debeatis et cetera. Glossa: cetera ita solvere debitis, ut nihil teneamini: caritatem autem ita ut semper teneamini.


Caput 9

[89013] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 9 Diliges proximum tuum sicut teipsum. In terra, in caelo, in via, in patria: sed aliter hic ubi caritas multipliciter impeditur, aliter illic ubi penitus expedita: ibi enim semper pure et sinceriter, semper ferventer et uniformiter, semper actualiter, semper manifeste et efficaciter, semper mutuo et familiariter; hic autem multiformiter, quia nunc minus, nunc magis, nunc nihil, ubi minor est spiritus. Caritatis habitus gratia incipiente, et major crescente, et nullus deficiente. Hic habens caritatem, licet semper diligas habitu, saepius tamen impeditus non diligis actu. Est autem dilectio motus ab amante in amabile, a subjecto in objectum, sicut visio actus est visus super visibile. Sicut ergo visio, sic et dilectio impediri potest vel in subjecto, vel in objecto, vel in utroque; quod patet sic. Diligere gratuite in via est actus partis motivae humanae, scilicet voluntatis vel affectus, quam necessario praecedit actus cognitivae, scilicet rationis vel intellectus. Augustinus: invisa possumus diligere, incognita nequaquam. Quia igitur impedito priori, et posterius; regulariter omne quod impedit vel perpetuo vel ad tempus actualem cognitionem, impedit consequenter et dilectionem. Secundum hanc causam infantes, dormientes, dementes et occupati aliis actibus intendentes vel oppositis vel disparatis impediuntur, ne actualiter diligant aliquem proximum; et actu diligens unum, ne tunc actu diligat alium. Posita vero cognitione, aut apprehenditur proximus sub conditionibus affectum respicientibus, aut non. Et hoc aut quia fine, si fine; aut quia in ipso simpliciter non sunt, sicut in damnatis: aut quia secundum quid sunt mali, ut in praesenti, aut quia sunt boni, ratio tamen avertit nec deliberat: sic super proximum non fit dilectionis motus, sicut abstracto colore super corpus non fertur visus. Si autem sub convenientibus affectui caritate informato, ut sunt illae quae dictae sunt in causa materiali et consimiles, et sic actum cognitionis sequitur dilectio actualis. Aut sub oppositis et disconvenientibus, et tunc sequitur cognitionem motus oppositi, scilicet odire: diligere enim et odire sunt motus oppositi contrarie, qui causantur a contrariis, et causant effectus contrarios, et in eodem subjecto respectu ejusdem objecti mutuo se impediunt: inter haec est medium per abnegationem utriusque, scilicet nec diligere nec odire. Igitur quoties dicitur unum oppositorum, et reliquum. Sicut ergo contingit diligere diligendum et non diligendum, sic et odire odiendum, licet bonum: Luc. 14: si quis venit ad me, et non oderit et cetera. Gregorius: diligamus quod sunt, et odio habeamus quod in Dei nobis itinere obsistunt. Et odire non odiendum, licet malum. Aliquando veniale et sic cohibitum, et sic impedit fervorem dilectionis: aliquando mortale, et sic prohibitum, et sic impedit actum penitus, quia expellit habitum. Non diligere vero diligendum est dupliciter: negative: sic nec bonum nec malum: sic dormientis: privative: sic malum: sic omittentis. 1 Joan. 1: qui non diligit, manet in morte: 1 Joan. 4: qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Nota igitur ubicumque diligere est bonum, odire est malum: et e converso, ubicumque bonum diligere, non odire bonum, sed minus. Ubi odire malum, et non diligere privative similiter malum, sed minus. Regulariter igitur omne quod motum odii causat vel impedit, motum oppositum, scilicet dilectionis, impedit: et quicquid tollit odium, est hujus impedimenti remedium. Hic puritas et sinceritas plurimum impeditur, quia in dilectione proximi motui caritatis et gratiae semper vel saepissime motus naturae animalis et quandoque motus fomitis admiscetur, ut proximus carus mihi primo quidem et principaliter propter Deum, sed aliquantulum plus carus secundario propter aliquam meam utilitatem et commodum, et adhuc aliquantulum plus propter quemdam carnalem affectum. Talis dilectio pro prima parte est omnino bona et laudabilis, pro tertia vitiosa et venialiter culpabilis, pro media indifferens. Aristoteles: propter naturalia nec laudamur, nec vituperamur. Ac si in uno vase multo vino forti modicum vini debilis vel minimum aquae effundatur, et ad pastam magnam faciendam multo tritico pars siliginis et modicum hordei componatur, et ad denarios fabricandos cupri vel plumbi minimum misceatur. Inter haec quantum potest intente distingues, solicite cavens ne vel modica spernens, paulatim crescentibus ipsis, principale corrumpi negligenter permittas; vel rursus nimis appetens purum, et abhorrens omne mistum, sic modicum imperfectionis immoderate restringas, ut totum extinguas. Qui enim nimis emungit, elicit sanguinem, Prov. 30. Hic tepide proximus diligitur, quia fervor multipliciter impeditur. Fervet autem animus in diligendo proximum cum devotus est circa ipsum, et promptus et suo modo agilis propter ipsum, sicut in naturalibus calidum et fervidum naturaliter, et leve est consequenter. Hugo: devotio est fervor bonae voluntatis, quem mens occultare non valens, certis manifestat indiciis. Sed nota, fervor qualificans diligentis animum et dilectionis actum in patria est sicut fervor ignis existens in materia et sphaera propria, qui magnus purus et perpetuus. Sed fervor in via sicut calor ignis in materia aerea, quem quaedam faciunt et generant vel per se, ut carbo incensus alium incendit: vel per accidens, ut collisio vel confricatio: quaedam nutriunt, ut ligna et alia materialia; quae sicut diversa sunt, sic differenter nutriunt, ut patet, si in ignem mittas ligna, stipulam et oleum, et sic de aliis, haec consequenter augent ignem: quaedam excitant, ut flatus et motus: quaedam conservant, ut cinis carbones. Haec omnia circa fervorem dilectionis in via spiritualiter contingunt. Quandoque per sensibilia, ut sunt beneficia. Ad Rom. 12: si esurierit inimicus tuus, ciba illum etc., usque carbones ignis. Item per mutua obsequia, ad Rom. 12: honore invicem praevenientes: Glossa: aliter non est fraternus amor, nisi mutuis se praeveniant obsequiis, et sic de aliis. Quandoque per intelligibilia. Impeditur ergo fervor primum quidem ex absentia horum, deinde de praesentia oppositorum. Sed nota, sicut cognitiva partis sensitivae ordinatur ad cognitivam partis intellectivae, ita et affectiva ad affectivam, et utrobique cognitiva ad affectivam. Unde sicut ratio per sensum quandoque procurat intellectui splendorem in cognoscendo, Rom. 1: invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; ita et per affectum inferiorem quandoque superiorem fervorem in diligendo. Gregorius: regnum caelorum idcirco terrenis rebus (...) quasi confricatus incalescat et cetera. Sic Eliseus psaltem canere fecit, et ad harmoniam secutus est prophetia. Et sicut hi duo affectus quia coordinati sunt mutuo fervescunt, ita quandoque vicissim tepescunt: sicut de utroque simile potes videre in duabus candelis, quarum una ardens, aliam si adjungatur accendit, quae ipsam si extincta fuerit, reincendit. Hic dato etiam quod actualiter proximum diligam sinceriter et ferventer, impedior tamen ne evidenter. Homo enim solum videt in facie: Deus autem intuetur cor; et ideo hic an diligam aliquem et quantum et quomodo, praesumptibile quidem est homini, sed evidens soli Deo. Sed in caelo, secundum Augustinum, uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet; et ideo ibi ubi nuda sunt omnia, nec simulatio nec praesumptio locum habent. Impedior autem etiam ne efficaciter; quia multoties vel non possum vel nescio bonum facere proximo in effectu, quod tamen ei volo et vehementer desidero in affectu. Postremo impedior hic multipliciter ne diligam mutuo et familiariter: quandoque enim diligo me non diligentes; ut bonos aliquos non cognoscentes me, et ideo non diligentes, ego ex fama vel aliter cognosco et diligo: vel malos aliquos etiam odientes me, quos tamen propter Deum diligo. Matth. 5: diligite inimicos vestros: Psal. 34: retribuebant mihi mala pro bonis et cetera. Quosdam negative, non privative, non diligo actu me forsitan diligentes, cum non cognoscam: et tunc est dilectio tantum, sed non mutua; et ideo proprie loquendo, non amicitia. Dilectio enim est motus ab amante in amatum, ab uno in alium: amicitia vero est copula, vinculum vel colligatio duorum vel plurium mutuo amantium secundum motum reciprocum. Unde videtur relationem dicere, et si superpositionis vel suppositionis, seu aequiparantiae sicut societas, licet quandoque non aequiparetur dilectio hinc inde, secundum illud apostoli 2 Cor. 1: licet vos plus diligens, minus diligar et cetera. Sicut similitudo est relatio aequiparantiae inter duos albos, licet alter magis, alter minus sit albus. Cum igitur super duos mutuo amantes fundetur amicitia, secundum illud Gregorii minus quam inter duos caritas haberi non potest: destructo uno relativorum, cessat relatio, scilicet amicitia, non autem dilectio; sicut si duorum alborum similium unus desinit album esse, cessat similitudo, licet maneat alterius albedo. Quandoque etiam est mutua dilectio, sed quodammodo variatur mutuati solutio. Nam inter plures me amantes, et dilectionem quasi mutuo mihi dantes, quandoque plus amo eum qui minus amat me, quam alium qui magis, et e converso. Multos igitur hic diligo cum quibus proprie loquendo amicitiam non habeo, quamvis large omnis qui vel diligit vel diligitur, amicus vocetur. Quorumdam autem proprie amicus sum, cum quibus diversis causis impedientibus hic familiaritatem habere non possum: plus enim est familiaritas quam amicitia, sicut amicitia plusquam dilectio: dilectio enim transformat amantem in amatum. Hugo: scio, anima mea et cetera. Quod si sit amicus, fit dupla conformitas et mutua: si autem familiaritas, fit multa conformitas: familiares enim amici conformantur pro posse et interius et exterius. Interius, quoad intellectum, quia idem sciunt, communicant enim secreta. Seneca: cum amico tuo omnes curas, omnes cogitationes tuas misce; tam secure cum illo loquere quam tecum. Joan. 15: jam non dicam vos servos (...). Vos autem dixi amicos et cetera. Hoc impedit diffidentia. Eccl. 11: non omnem hominem inducas in domum tuam: secretum extraneo non reveles. Quo contra, Seneca: ante amicitiam judicandum, post amicitiam credendum: tu quidem nihil tibi committe, quod non committere etiam inimico possis. Item idem sentiunt, quia conformant judicia. Matth. 18: si duo ex vobis consenserint etc. 1 Cor. 1: sitis perfecti in eodem sensu etc.: hoc impedit proprii sensus pertinacia. Quo contra Jac. 3: suadibilis, bonis consentiens. Item quoad affectum idem volunt et nolunt. Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Haec est concordia non respectu finis ultimi, sed respectu eorum quae ad finem. Hoc impedit voluntas propria, quam oportet flectere, et interdum amicitiae causa frangere, salva semper voluntate Dei et summi amici. Item idem sperant et timent respectu futuri boni et mali. 1 ad Cor. 6: sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Item idem dolent et gaudent respectu praesentis vel praeteriti. Ad Philipp. 1: socios gaudii mei omnes vos esse. Thren. 1: audite, obsecro, omnes populi: Glossa: talis est humanae naturae affectus, ut doloris nostri et gaudii consortes quaeramus, quorum participatione levius feramus. Multa in his utilitas est: et ideo consulit apostolus Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Conformantur etiam exterius pro posse, quia in eodem loco manent vel manere desiderant qui familiariter se amant. Joan. 18: pater, quos dedisti mihi, volo et cetera. Psal. 132: ecce quam bonum et cetera. Ruth 1: quae te moriente terra susceperit, in ea moriar. Commansio autem haec multis causis impeditur: quandoque spiritualibus, ut cum disjunctae sunt localiter amantes familiariter pro malo cavendo. Zach. 12: familiae seorsum, et mulieres seorsum. Vel pro majori bono faciendo, ut dicitur Tob. 2: confitemini domino filii Israel (...) ideo dispersit vos inter gentes: quandoque pro temporalibus, ut cum disjungitur prae magna temporalium copia, ut Abrahae et Loth: vel nimia inopia, et sic de aliis. Item idem dicunt. 1 Cor. 1: idipsum dicatis omnes et cetera. Hoc impedit contentio: quo contra ad Tim. 2: servum Dei non oportet litigare. Gregorius: ego melius credo salva fide alieno intellectui cedere, quam contentionibus deservire. Item idem faciunt. Psal. 67: qui habitare facit unius moris in domo: 4 Reg. 3: ut ego et tu, populus meus, populus tuus. Hoc impedit singularitas. Item idem patiuntur. 2 ad Cor. 7: si fueritis socii passionum etc. 1 Reg. 22: qui quaesierit animam meam, quaeret et tuam. 1 Mach. 10: quae nostra sunt sentias nobiscum: 1 Mach. 8: si institerit bellum Romanis et cetera. Hoc impedit pusillanimitas. Item idem habent. Jo. 17: omnia mea tua sunt: Act. 4: erant illis omnia communia. Seneca: nullius boni sine socio jucunda est possessio. Utile est multipliciter talem familiaritatem habere, damnosum carere. Eccl. 4: vae soli, si ceciderit et cetera. Gen. 2: non est bonum esse hominem solum. Poeta: tristis eris, si solus eris etc.: sed vide cui conjungaris. Seneca: prius vide an tibi in amicitia aliquis recipiendus sit: cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte. Vide ergo ante contractum amicitiae, qualis sit in se cui adhibes te: ne stultus, quia cum sapientibus gradieris: Prov. 13: amicus stultorum efficitur similis: ne impius quoad Deum: 2 Paral.: impio praebes auxilium et cetera. Item ne turpis quoad seipsum. Seneca: conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest. Item ne iracundus quoad proximum. Eccl. 4: noli esse amicus hominis iracundi. Vide quid in te diligat qui tecum foederari desiderat: ne sit amicus temporalis felicitatis, ut multi sunt. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos. Vel corporaliter convivantis. Eccl. 6: est amicus solius mensae etc.: vel potentis. 2 Mach.: audivimus de te, quod vir potens (...) aptus es ut sis amicus. Item vel donantis. Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Quem igitur pulsabis amando, ut aperiat redamando? Bonum, virtuosum, Dei amicum, cui aperies pulsanti. Taliter amanti, ut consiliatrix amicitiae sit virtus, medium uniens Deus: nihil enim diligitur nisi bonum; et ideo verum bonum verae amicitiae nodus est et fundamentum. Verum autem bonum creatum, gratia vel virtus; increatum Deus. Augustinus: aliter non est vera amicitia, nisi cum tu eam agglutines inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus eorum. Hieronymus: illa vera necessitudo et Christi glutino copulata, quam non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor, et divinarum Scripturarum studia conciliant. 1 Joan. 1: et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum patre et filio. Eccl. 28: quemcumque cognoveris observare timorem Dei, cum illo assiduus esto. Cujus animus est secundum animum tuum. Ezech. 27: accesserunt ossa ad ossa et cetera. Seneca: pares cum paribus facillime congregantur. Hoc Christus, in cujus persona una familiarissime sunt unita, petivit simplicissime. Joan. 17: pater sancte, serva eos in nomine tuo (...) ut sint unum, sicut etc., et infra: non pro his rogo tantum etc., ut omnes unum sint et cetera. Et ego claritatem et cetera. Ut unum sint: et infra: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Nota, quod quinquies repetit unum. Item meruit poenalissime. Joan. 11: Jesus moriturus erat ut filios Dei qui dispersi fuerant, congregaret in unum: sicut lineae juxta circumferentiam sparsae congregantur in centricum punctum. Sic igitur amicitia initiatur in dilectione, completur in familiaritate. Familiaritas vero incipit et proficit in via, perficit in patria: haec enim mutabilis virtus, et per consequens amissibilis. Laelius: cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. Ibi immutabilis ubi non distringitur fibula constringens mentes, non antiquatur caementum compaginans voluntates, non solvitur bitumen affectus conglutinans, non dividitur punctus animos continuans.


Caput 10

[89014] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 10 Contra omne dilectionis impedimentum ex quatuor conjunctis sufficiens trahitur remedium, quae sunt meditatio, doctrina, oratio et exercitium. Quoniam ergo non intellecti nulla est curatio morbi, a meditando incipe. Meditare ergo primo dilectionis mandatum et debitum: exemplum diligentium Christi capitis et membrorum, diligendi fructum et praesentem et futurum; quam justum et rationabile, quam facile et delectabile et utile sit proximum diligere. Augustinus: potest mihi aliquis dicere, non possum vigilare etc.: numquid potest dicere: non possum amare? Meditare postmodum tuum in diligendo defectum; quam raro, quam puro, quam tepido affectu diligis, quam modico effectu affectum ostendis, quam diminute amantibus te vicem rependis. Dehinc meditare et causam defectus, scilicet ipsum impedimentum cum circumstantiis ejus quid sit, unde sit, quantum sit, magnum vel parvum, unum vel plura, et his similia. His propria meditatione inventis, praemissa oratione aliqua, haec duo conquerere, dehinc ad doctrinam recurre, scriptam quae in libris oculis legentis objicitur, dictam quae ab ore loquentis per aures ingreditur. Lege ergo si scis, intellige et retine. Luc. 10: in lege quid scriptum est, quomodo legis? Diliges. Verum, ut dicit Hieronymus, habet nescio quid latentis energiae vivae vocis actus et cetera. Gregorius: collocutionis vox plusquam lectionis sermo corda torpentia excitat. Et ideo a mortua pelle ad vivum hominem recurre, Deum in homine consule, aperi impedimentum, quaere medicamentum, ausculta intente non hominem de se mendacem, sed per hominem Deum veracem respondentem, docentem, consulentem, exhortantem; et disce diligenter, ne sensu proprio pro tollendo impedimento, tali forsitan utaris remedio, de quo postmodum nascatur impedimenti majoris occasio: sicut aestuans contra aestum aqua se infrigidat, et exinde postea magis aestuat. Post haec orando ad Deum convertere penitus gratias agens, laudans et obsecrans; et ora desideranter, supplica humiliter, confidenter et frequenter; ut qui mandatum dedit interpretetur tibi canonem quem condidit, det quod jussit, conservet quod dedit, augeat et perficiat quod incepit, expediat impeditum, compleat incompletum. Postremo quod aperitur discenti, quod datur oranti, exerce in actibus cordis, oris et operis. Exercitium enim est causa potentiae, ut probat Aristoteles. Assueti enim contemnere terribilia et sustinere, fimus fortes, et flentes maxime possumus sustinere: sic et in castitate exemplificat similiter: ergo in caritate. Ad Rom. 9: nemini quicquam et cetera. Glossa: cetera ita solvite, ut non debeatis aliquid: caritatem ita solvite, ut semper eam debeatis. Sola enim caritas est quae etiam reddita semper detinet debitorem: redditur enim dum impenditur, debetur etiam cum reddita fuerit: quia nullum tempus est in quo impendenda non sit: nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia.


Caput 11

[89015] Helvicus Theutonicus, De dilectione Dei et proximi, pars 3 cap. 11 In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. O caritas ordinis, regula electorum, lex universalis universos ligans, virtus virtutum, canon canonum, lex legum, non constitutio populi, sed principis placitum; sententia regis regum, quam non solum edidit vel condidit jubendo, sed et edixit et promulgavit personaliter docendo, et adimplevit servando. Isa. 33: dominus legifer noster, dominus rex noster et cetera. Deuter. 33: dominus de Sinai venit etc. in dextera ejus ignea lex. Dilexit et populos etc. quasi lex terrena, mandata judicialia ad modum terrae gravia, prementia non praemiantia, obruentia non eruentia: quasi lex aquea mandata caeremonialia, quasi lex aerea cetera moralia: sed amandi lex ignea, lucens, incendens, sursum movens, carbo incipientibus, flamma proficientibus, lux perfectis: hoc est lex in dextera, non tantum in corde ejus ad dictandum et dijudicandum: prius enim est, ut dicit Augustinus judicare de lege, quam secundum legem. Erit autem lex, ut dicit Isidorus, justa, honesta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporibusque conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captione contineat, nullo privato commodo, sed communi utentium utilitate conscripta. Quae singula huic legi conveniunt singulari excellentia: non tantum in labiis ad jubendum, ad docendum, ad exhortandum, secundum illud Psal. 93: beatus quem tu erudieris domine, et de lege tua et cetera. Job 11: utinam Deus loqueretur tecum (...) et intelligeres quod multiplex sit lex ejus: sed in manu: et non in sinistra, sed in dextera, ad implendum, ad cooperandum, ad praemiandum. Psal. 83: etenim benedictionem dabit legislator et cetera. Ecce lex domini convertens animas, mater et origo legum divinarum, magistra et domina humanarum rationabilium et aequarum, hostis iniquarum, cujus observantia per gratiam in hac vita initiatur, et continuata usque ad mortem in alia vita consummatur, cum in ea deserviente miles de novitio professus, de sponsa subharrata, fit conjux consummata, per Jesum principem summae majestatis, abbatem summae sanctitatis, sponsum divinae caritatis, qui cum Deo patre et spiritu sancto vivit et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264