CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Sermo Adaperiat Deus

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum ab A. Gardeil in "Revue Thomiste" 1893 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88163] Adaperiat Deus Adaperiat Deus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis. Verba ista scripta sunt in libro Machabeorum II. Ad hoc quod fructificet verbum Dei, quadruplex est apertio: prima est divine legis, secunda sensus interioris, tercia est oris predicatoris et quarta est cordis auditoris. Primo dico: ad hoc quod fructificet verbum Dei, necessaria est apertio divine legis, unde in Apoc.: dignus es domine aperire librum et solvere signacula ejus. Liber aperitur quando difficultates et misteria sacre Scripture revelantur, que in membranis constituta sunt manifestantur, et abdita perducuntur in lucem. Secundo necessaria est apertio sensus interioris unde de apostolis dicitur 3 Lucae: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Tertia apertio est oris predicatoris ad proferendum aliis (...). Ps.: domine labia mea aperies et cetera. Os clausum vel minus bene apertum non potest pronunciare laudes: os clausum est quando retardatur a laude Dei, timore offense alicujus, vel amore lucri temporalis, vel favore humano; sed quando os a Deo aperitur tunc laudem pronuntiare potest. Quarto ad hoc quod verbum Dei fructificet, necessaria est apertio cordis auditoris unde in verbis istis dicitur: adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et cetera. Terra materialis non potest recipere semen nisi prius aperiatur vomere ferreo, sic semen verbi Dei non potest in corde humano recipi nisi prius aperiatur cor vomere timoris mortis vel alicujus magne comminationis, unde Isaias: aperiatur terra id est cor humanum virtute predicationis vel timore mortis vel magne comminationis: ut germinet salvatorem id est fructum salutis. Isaias: a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis; parturitio est dolor qui precedit partum; ita precedere debet dolor in contritione et sequitur partus in confessione vel in boni operis exhibitione. Sed sicut videtis quod terra quandoque est ita dura propter defectum pluvie vel roris vel propter gelu non potest aperiri, ita cor quandoque est ita durum propter defectum doctrine vel roris gratie vel propter gelu quod non potest aperiri, unde scribitur: sicut cisterna frigidam aquam facit sic frigidam fecit eam malicia sua. Job: cor ejus indurabitur quasi lapis confringetur, quasi malleatoris incus. Tali necessarium est quod dicit dominus in Ezech.: auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Terra que tardius propter duritiam aperitur, vel non fructificat vel minus fructificat; ita cor durum ad recipiendum verbum Dei aut non fructificat aut pejus fructificat. De tali corde dicitur in Ecclesiastico: cor durum male habebit in novissimo. Sera penitentia raro est vera (...). Et quia modo est tempus seminandi ideo Ecclesia modo frequentat orationem istam, quia corda multorum sunt dura. Et nos rogemus dominum ut mihi aperiat sensum ad intelligendum et proferendum et vobis ad audiendum verbum Dei, quod sit ad ejus honorem, et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264