CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
caput XXII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 22

[91226] Super Apocalypsim «Vox», cap. 22 Et ostendit mihi fluvium et cetera. Posita superius descriptione eorum quae ad civitatem scilicet spectant, maxime quantum ad esse, hic ponitur consequenter eorum descriptio quae ad eamdem pertinent, maxime quantum ad bene esse: unde in parte ista primo ostendit supernae civitatis amoenitatem. Secundo habitantium in ea gloriae magnitudinem, ibi, et servi ejus servient illi. Circa partem primam quatuor specialiter facit. Primo enim ostendit civitatem amoenam esse valde, propter aquae meatum delectabilem. Secundo propter arboris vitae foecunditatem, ibi, et ex utraque parte fluminis. Tertio propter omnis mali carentiam et privationem, ibi, et omne maledictum. Quarto propter gloriam Dei inhabitantem, ibi, et sedes Dei et agni. Circa primum primo describit aquae fluentis pulchritudinem. Secundo locum meatus ejus et originem, ibi, procedentem de sede. Dicit igitur: et ostendit mihi fluvium, Angelus scilicet qui mecum loquebatur, de quo supra dictum est 21, et venit ad me unus de septem Angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum. Angelus inquam ille, ostendit mihi fluvium, hoc est spiritus sancti gratiam laetificantem civitatem sanctam. Psalm. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. De hoc etiam fluvio potest intelligi, quod in Genes. dicitur 2, fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum. Et recte fluvio comparatur spiritus sancti gratia; quia diversas generationes rigando, post unam in alteram fluit: et licet aliquando aliquibus subtrahatur, per aliquos tamen fluere nunquam desinit. Psal. rigans montes de superioribus tuis. Dicitur etiam fluvius aquae vivae; aquae videlicet quae reficiunt contra sitim mundanae cupiditatis. Joan. 4, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet iterum. Refrigerat, contra ardorem carnalis voluptatis. Proverb. 5, aqua frigida animae sitienti. Purgat, ab immunditia diabolicae suggestionis. Numer. 19, qui aqua expiationis non est aspersus, immundus erit et manebit spurcitia ejus super eum. Dicitur etiam aquae vivae, scilicet quia vivificat, quia nunquam deficit, quia semper fluit. Joan. 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Ostendit inquam, mihi fluvium, splendidum tamquam chrystallum. Dicitur enim splendidum ad modum crystalli: quia in solis quos reficit interius et refrigerat, exterius in actione micat. Psal. mittit crystallum suam sicut buccellas. Fluvium inquam, procedentem de sede Dei et agni, procedit enim divina gratia de sede Dei et agni; quia a sanctis doctoribus et praelatis Ecclesiae, in quibus Deus praesidendo regnat et alios juste gubernat, quotidie ministratur. 1 Petri 4, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. In medio plateae ejus. Per plateas, ut dictum est superius, inferiores intelliguntur, qui rebus mundanis liberius uti possunt, et majoribus subditi sunt. Unde in medio plateae civitatis procedit; hoc est, in communitate inferiorum sive minorum quantum est de se, et multo fortius in communitate majorum. Matth. 18, ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ex utraque parte fluminis. Hic ostenditur sancta civitas esse delectabilis, propter arboris vitae foecunditatem. Et primo describitur fructus illius copia. Secundo foliorum efficacia, ibi, et folia ligni. Dicit ergo quantum ad primum: et ex utraque parte fluminis, lignum vitae: lignum enim vitae Christus dicitur; quia semetipsum in refectionem suis tribuit. Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et est ex utraque parte fluminis; quia quamdiu sumus in hac vita, citra fluvium sumus; quia gratia desuper datur, per quam genus humanum justificatur. Qui autem glorificati sunt, ultra fluvium sunt: quia perfecti justificati non indigent amplius justificari: unde lignum vitae, idest Christus, est hic per gratiam in suis: ibi vero per gloriam: hic vident eum sui per veram fidem: ibi videbunt per speciem. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Lignum inquam, afferens fructus duodecim, per fructus duodecim duodenariam apostolorum doctrinam intelligimus. Lignum vero vitae ex utraque parte fluminis duodecim fructus afferre dicitur; quia Christus, qui per lignum vitae intelligitur, omnibus electis et in via et in patria semetipsum in refectionem tribuit. Quam videlicet refectionem apostolica turba in mundo praedicavit exhibitam esse ad justitiam, in caelo exhibendam ad gloriam. Et ut Christum suos incessanter pascere cognoscamus, ideo recte subditur, per menses singulos reddens fructum suum. Fructum enim suum per menses singulos reddit; quia suos continue, et in via et in patria pascit. In via per corporis et sanguinis participationem. In patria, per divinitatis et humanitatis suae perpetuam contemplationem. De hujusmodi ligno habetur in Psal. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum et cetera. Sequitur, et folia ligni ad sanitatem gentium. Per folia ligni, praecepta Christi designantur, quia protegunt et ornant sicut folia. Psal. et folium ejus non defluet et cetera. Sunt enim hujusmodi folia ad sanitatem gentium; quia si auxiliante gratia impleantur, justificationem animarum operantur: qui vero justificatur, spiritualiter sanatur. Ezechiel. 47, erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam. Sed quoniam omne bonum tanto est perfectius quanto a malo est longius, ideo consequenter ostenditur civitas superna ab omni malo penitus esse libera, cum subdit: et omne maledictum non erit amplius: quia neque culpa, neque poena. Isaiae 48. Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos aestus et sol et sedes Dei et agni in illa erunt, hoc est individua Trinitas in illa gloriosa civitate regnabit, et etiam verbo conjuncta humanitas. Supra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et populus ejus erunt; et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Psal. paravit in caelo sedem suam et regnabit. Et servi ejus. Hic postmodum ostendit gloriae habitantium in civitate caelesti magnitudinem. Et primo ostenditur gloriae eorum magnitudo, quantum ad divinam fruitionem. Secundo quantum ad omnis ignorantiae amotionem, ibi, et nox ulterius non erit. Tertio, quantum ad perfectam cognitionem, ibi, quoniam dominus Deus illuminabit illos. Dicit ergo: et servi ejus servient ei. Servi ejus et omnes electi, servient ei, non timore vel formidine: sed perfecta et summa dilectione et securitate, laudem ejus vocibus amoris intimi decantando. Isaiae 65, ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis. Supra 7, hi sunt qui venerunt de tribulatione: et sequitur: ideo sunt ante thronum ejus, et serviunt die ac nocte in templo ejus. Et videbunt faciem ejus hoc est praesentiam immediate sine aenigmate, immo manifeste et clare. 1 Joannis 3, videbimus eum sicuti est. Et notandum, quod facies Dei dicitur tripliciter. Uno modo, dicitur praesentia ejus per naturam humanam. Psal. ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Tertio modo dicitur praesentia ejus per gloriam, scilicet in propria forma. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et nomen ejus in frontibus eorum, erit supple, scriptum. In frontibus eorum, hoc est in aperto, sicut aperte et manifeste eum confessi sunt: supra 3: qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei. Et nox ultra non erit, idest aliqua ignorantia, dixit Glossa. Roman. 13, nox praecessit, dies autem appropinquavit; abjiciamus et cetera. Et non egebunt lumine lucernae neque solis. Per lumen doctrina intelligitur qua intellectus illuminatur. Per lucernam vetus testamentum. Per solem novum, vel per lucernam, potest intelligi quilibet doctor parvae scientiae; per solem doctor habens excellentiam doctrinae. Quasi dicat: non erit eis necessaria doctrina veteris testamenti vel novi, vel etiam doctrina alicujus doctoris, nec parvi nec magni. Jeremiae 31, non docebit vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens, cognosce dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, ait dominus. Causa vero quare non egebunt doctrina, ostenditur cum dicit: quoniam dominus Deus illuminabit illos. Et per hoc insinuatur cognitio perfecta quam habebunt sancti in patria: dominus enim illuminabit eos lumine perfectae cognitionis: et ideo non indigebunt alio doctore nec alia doctrina. Unde Joan. 6, et erunt omnes docibiles Dei. Et regnabunt in saecula saeculorum. Regnabunt, quia regnante Deo totaliter inhaerebunt in saecula consecutiva saeculorum. Supra 20, erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. Et Sapient. 6, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Et dixit mihi: haec verba fidelissima sunt. Liber iste a principio divisus fuit in partes tres: in exordium, narrationem et conclusionem. Terminatis duabus primis partibus, hic incipit pars tertia: et dividitur in partes tres. Primo enim beatus Joannes commendans doctrinam istam, confirmat eam auctoritate triplici. Secundo comminatur poenas gravissimas eam pervertenti, ibi, contestor enim omni. Tertio bonum salutis optat cuilibet fideli, ibi, gratia domini nostri Jesu Christi. Pars prima tres habet partes. Primo enim confirmat doctrinam istam auctoritate Angeli loquentis sibi. Secundo auctoritate sui, ibi, et ego Joannes. Tertio auctoritate Christi, ibi, ego Jesus misi Angelum meum. Circa partem primam tria tanguntur. Primo quidem ratificat Angelus supradictorum veritatem. Secundo Christi personam introducens, ostendit adventus ejus celeritatem, ibi, et ecce venio. Tertio excitat omnes ad doctrinae hujus observationem, ibi, beatus qui custodit. Quantum ad primum dicit, et dixit mihi, scilicet Angelus, qui mihi supradicta ostenderat. Haec verba fidelissima sunt et vera. Fidelissima; quia quaecumque figuris et verbis ostensa sunt, fideliter implebuntur. Psal. fidelis dominus in omnibus verbis suis. Et vera; quia nullo modo poterunt cassari. Matth. 25, caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Et supra 19, haec verba Dei vera sunt. Et quia fidelissima et vera et angelico ministerio declarata; ideo cum omni fide suscipienda. Unde Angelus de semetipso dicit: et dominus Deus spirituum prophetarum, idest dominus Deus qui dat spiritum prophetandi prophetis. Misit Angelum suum, scilicet me. Ostendere servis suis quae oportet fieri cito. Unde supra primo dicitur: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito: et significavit mittens per Angelum suum servo suo Joanni: misit inquam, ostendere, hoc est revelare. Unde Daniel. 2, vere dominus noster Deus deorum est et dominus regum revelans mysteria. Servis suis; idest electis. Quae oportet fieri cito, idest in brevi. Isaiae 42, nova quoque annuncio ego, antequam oriantur audita vobis faciam. Et quod cito consummanda et complenda sint cuncta quae in hoc libro continentur, probat; ipsum Christum introducendo loquentem, et festinationem sui adventus, quo cuncta complebuntur attestantem: ideo subdit, et ecce venio velociter: quia videlicet non diu tardabit ea quae in adventu ejus consummanda sunt adimplere: infra hoc eodem: ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Consequenter excitat omnes ad doctrinae hujus observationem, cum dicit: beatus qui custodit verba libri hujus. Et valde bene dicit, qui custodit; quia nihil prodest ad cognitionem veritatis legendo vel audiendo pertingere, nisi addatur bene vivere. Ille quidem solus ad beatitudinem pervenit, qui non solum per memoriam, sed per vitam praecepta custodit. Lucae 10, beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Et Jacob. 2, qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis; hic beatus in facto suo erit. Prophetia igitur libri hujus omnibus modis est credenda; quoniam angelico ministerio revelata, angelica auctoritate commendata. Nec solummodo commendatur ab Angelo, verum etiam a beati Joannis testimonio: unde sequitur: et ego Joannes qui audivi et vidi haec. Hic confirmat doctrinam istam auctoritate sui: et primo ponit testificationem suam, et etiam ostendit suam humiliationem, factam ab Angelo sibi, cum dicit: vide ne feceris. Circa primum primo ponitur Joannis testificatio. Secundo ipsius humiliatio, ibi, et postquam audissem. Dicit igitur, et ego Joannes qui audivi et vidi haec, scilicet supra praedicta: quasi dicat: non tantum Angelus, sed et ego Joannes magister vester: non quilibet haereticus, ego vester amicus non extraneus. Ego inquam, cum ipso Angelo, et post ipsum, commendo vobis hanc prophetiam, qui nihil falsum, nihil erroneum, soleo vobis commendare. Joan. ultimo. Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quoniam verum est testimonium ejus. Sequitur, et postquam audissem, verba scilicet praedicta, et vidissem, tam mirabilem videlicet et incomparabilem beatae civitatis decorem ac jucunditatem: supra 21, ego Joannes vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de caelo et cetera. Cum ita audissem et vidissem, stupefactus prae admiratione, cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, adoratione scilicet latriae. Angeli inquam qui mihi haec ostendebat, haec supradicta: unde supra 21, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Sed quaeritur hic, cum beatus Joannes hoc idem facere voluerit, et ab Angelo prohibitus fuerit ut habetur supra 19, quare iterum eum adorare voluit? Respondeo. Sanctus enim Joannes in hac ultima visione, multo sublimius elevatus fuit quam prius ad contemplandam caelestem gloriam secundum futurum statum ejus; et ideo prae stupore nimio et admiratione tantae pulchritudinis, non fuit recordatus forsitan primae prohibitionis. Vel etiam per hujusmodi iterationem innuit quantam venerationem praelatis nostris debemus exhibere, cum ipse Angelum caelestia bona sibi demonstrantem etiam prohibitus voluerit adorare. Verumtamen ipse non propter se, sed propter Deum deberet velle sibi honorem hujusmodi exhiberi. Unde et bene Angelus dixit: Deum adora; quia tantum honorem sibi exhibitum, deberet attribuere Deo, nec deberet propter hoc in se extolli, sed magis humiliari. Deinde sequitur: et dixit mihi: vide ne feceris. Hic ostendit beatus Joannes duplicem prohibitionem sibi factam ab Angelo. Et primo tangit prohibitionem respectu ejus quod facere volebat. Secundo respectu eorum quae viderat et audiverat, ibi, et dixit mihi: ne signaveris. Circa primam partem primo ponitur prohibitio. Secundo consequens informatio, ibi, Deum adora. Dicit ergo quantum ad primum. Et dixit mihi, vide ne feceris, idest cave ne me adores. Hoc idem habetur supra 19. Rationem autem quare hoc prohibet, subdit dicens: conservus tuus sum et fratrum tuorum, quasi dicat: ego et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi, tamquam conservi unum dominum habemus: et ideo nolo a te adorari, immo volo tecum unum Deum et dominum adorare. Hoc etiam dicit Angelus, considerando naturam humanam supra se exaltatam: et ideo se dicit conservum justorum et non superiorem, et hac de causa non esse adorandum. Et quoniam duplex est fraternitas, carnalis scilicet per naturam, et spiritualis quae est per gratiam, ideo insinuat de qua intendit loqui, cum dixit: prophetarum, idest praedicatorum bonorum. Propheta aliquando accipitur pro praedicatore. Unde 1 Cor. 14, prophetae autem duo vel tres dicant, et ceteri dijudicent. Et eorum qui servant verba libri hujus, idest minorum praedicatoribus obedientium. Omnium itaque justorum tam majorum quam minorum se recognovit Angelus esse conservum; quia novit omnes eumdem habere Deum. Sed quare Angelus in veteri testamento se ab homine adorari sustinet, non autem in novo? Istud dictum fuit supra 19, super verbum consimile. Postmodum subditur informatio facta ab Angelo, cum dixit: Deum adora: quasi dicat: nullum alium adorare debes, nisi solum Deum, adoratione scilicet latriae. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et dixit mihi; ne signaveris verba prophetiae. Ostensa superius angelica prohibitione, respectu ejus quod beatus Joannes facere volebat: hic consequenter subditur angelica prohibitio respectu eorum quae viderat. Et primo ponitur angelica prohibitio. Secundo prophetica ejus praenunciatio, ibi, qui nocet, noceat adhuc. Tertio loquens in persona Christi, ut mali timeant, et boni sibi caveant, ostendit iterum se venturum esse ad judicandum in proximo, ibi, venio cito. Quarto per ipsum declaratur bonorum beatitudo et malorum damnatio, ibi, beati qui lavant stolas suas. Dicit ergo, quantum ad primum: et dixit mihi: ne signaveris verba prophetiae. Libri hujus, hoc est non occultes penitus nimis obscure scribendo. Unde supra primo dicitur: Apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito. Sed contra hoc potest objici; quia supra 10, dicitur: signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere: ergo videtur esse contradictio inter istud et illud. Dicendum, quod non est contrarietas inter ista: quoniam sacrae Scripturae verba, et secundum aliquid sunt signanda, et secundum aliquid non sunt signanda. Sunt enim signanda; quia sunt impiis et infidelibus occultanda, ne sit ejus locus pervertendi. Unde alius, non propter suos fideles sed propter fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item plures contemnerent verba sacrae Scripturae, si totaliter manifesta essent. Unde Isidorus 1 Lib. de summo bono: si cuncta paterent, statim intellecta vilescerent; si cuncta clausa existerent, diffidentiam generarent. Utrumque autem beatus Joannes, et quod prohibitum, et quod praeceptum sibi fuit, diligenter observavit: quia quaedam per obscura velamina figurarum malis occultare studuit et quaedam vel absque figuris scripsit vel per semetipsum figuras exposuit: et sic subtiliter insinuando sub velaminibus latentia mysteria bonis quodammodo revelavit. Sed si objiciatur quod si malos latent occulta mysteria, ergo possunt de ignorantia excusari: dicendum quod non: quia verba sacrae Scripturae manifestiora possunt intelligere; et si vellent vitia deserere, et opera virtutum exercere, possunt ad occultarum cognitionem pervenire divina gratia adjuvante: et sic patet solutio. Causam autem quare prohibuit Angelus beato Joanni ne verba libri hujus totaliter occultaret, subdit cum dicit: tempus enim prope est: tempus videlicet adventus Christi, ut factores verbi Dei beatificentur, contemptores vero condemnentur. Isaiae 14, prope est ut veniat tempus ejus et dies et cetera. Supra 1, tempus enim prope est. Quod ergo remunerandum est vel etiam condemnandum, necessario est sciendum. Et ideo non debet penitus occultari, sed studiose propalari. Et quia impii prophetiam istam contemnunt vivendo male, et justi eam perficiunt vivendo bene: ideo subditur: qui nocet noceat adhuc: quasi dicat: ne signes verba ista, sed ea alii manifesta; quia tempus judicii prope est, in quo ex eis impii damnabuntur et justi glorificabuntur; quia cum utrisque dicta verba manifestaveris, mali contemnendo efficientur deteriores, et boni adimplendo meliores. Daniel. 12, eligentur et dealbabuntur multi, et quasi igni probabuntur multi, et impie agent impii, neque intelligent omnes impii. Et notandum quod iste sermo, qui nocet, noceat adhuc, non dicitur voce optantis, sed voce prophetantis, sicut in pluribus sacrae paginae locis reperitur similiter. Duo vero malorum genera distinguuntur hic cum dicitur, qui nocet noceat etc.: et ex opposito duo genera bonorum: unum enim est respectu proximi, alterum respectu sui. Hoc autem quod dicit, qui nocet, noceat adhuc, spectat ad injuriam bonis per ipsos malos illatam. Illud vero quod sequitur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, spectat ad propriam ipsorum immunditiam. Duo vero bona quae sequuntur, duobus malis praedictis contraria sunt et eodem disponuntur. Nam hoc quod dicit, et justus justitiam faciat adhuc; contrarium est huic, quod supra ait: qui nocet et cetera. Quod autem subinfertur. Et sanctus sanctificetur adhuc, repugnat huic quod dictum est, et qui in sordibus est etc.: quoniam primum istorum bonorum respicit proximi commodum, scilicet justitia. Justitia enim est reddere unicuique quod suum est. Sicut nocumentum e contrario respicit proximi damnum. Similiter sanctificatio dicit subjecti proprii munditiam, sanctus vero idem est quod mundus; sed e contrario sordescere sonat immunditiam. Est igitur sensus: qui nocet noceat adhuc, idest nocebit, malum aliis inferendo; ut intelligatur Angelus hoc dixisse prophetando, non optando. Et qui in sordibus est, sordescat adhuc: hoc est sordescet se ipsum magis ac magis per luxuriam polluendo: et ita de aliis suo modo. Et quoniam, ut ait apostolus 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum: ideo Angelus loquens in persona Christi, ostendit se venturum esse cito ad judicandum, ut mali timeant et boni sibi caveant, cum dicit: ecce venio cito. Per hoc etiam prope esse significat adventum suum: unde supra hoc eodem dicitur: et ecce venio velociter. Sequitur, et merces mea mecum est, ita vero merces et ejus est et hominis est. Ejus, quia eam distribuit. Hominis, quia eam recipit. Et recte cum ipso esse dicitur; quia ejus potestas et ejus misericordia, unde justus beatificetur, et impius damnetur. Isaiae 40, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Merces inquam, mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Hoc est secundum quod meruit quilibet vel demeruit. Roman. 2, reddet unicuique secundum opera sua. Et Jeremiae 25, reddam eis secundum opera ipsorum, et secundum facta manuum suarum. Et ne alium suspicemur esse bonorum et malorum judicem et remuneratorem, ideo dicit: ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis: quasi dicat: revera ego veniam et judicabo et remunerabo, et non alius; quia ego creavi per potentiam, cum sim primus et principium omnium; ego discernam judicando per justitiam, cum sim novissimus et finis creaturarum. Supra primo, ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit dominus Deus. Hujusmodi vero sententia idcirco frequenter repetitur, ut ei fides firmior adhibeatur. Beati qui lavant stolas suas. Hic consequenter per Angelum loquentem in persona Christi declaratur bonorum beatitudo et malorum damnatio. In primo innuitur retributio bonorum. Secundo damnatio malorum, foris canes, quantum ad primum dicit, beati qui lavant stolas suas, idest corpora sua, vel opera post Baptismum foece peccatorum polluta: quasi dicat: licet superius dictum sit, qui nocet noceat adhuc etc. non propter hoc desperent peccatores; quia si mundaverint se a peccatis suis per poenitentiam; beatitudinem consequentur aeternam, sicut et illi qui conservaverunt innocentiam. Isa. 1, lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et supra 7, hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Beati inquam, sunt qui sic faciunt, ut sit potestas eorum in ligno vitae, idest ut possint esse participes gloriae Christi, qui dicitur lignum vitae. Supra 2, vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Et per portas, idest in sanctam Jerusalem civitatem caelestem. Isa. 26, aperite portas, et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Deinde ostenditur iniquorum damnatio, cum dicit: foris canes: quasi dicat: si lavari contempseritis, civitatem sanctam non intrabitis. Unde in hac parte, sex peccatorum tanguntur genera, et possunt sic distingui. Quia qui peccator efficitur, aut hoc est per inordinationem sui in se, aut sui in proximum, aut sui in Deum. Si primo modo, sic sunt impudici, hoc est immundi per luxuriam. Si per inordinationem sui quantum ad proximum, hoc potest esse dupliciter: aut opere, aut sermone. Si primo modo, sic sunt homicidae. Si secundo modo, hoc est in sermone. Hoc contingit tripliciter: aut detrahendo, aut malum persuadendo, aut decipiendo: quando scilicet aliud habetur in corde, aliud in ore. Si primo modo, sic sunt canes, idest detractores qui mordent occulte proximum detrahendo. Si secundo modo, hoc est malum persuadendo; et sic sunt venefici, idest malorum persuasores. Si tertio modo, decipiendo scilicet, sic sunt mendaces. Si per inordinationem sui in Deum, sic sunt idololatrae qui attribuunt creaturae quod est creatoris. Foris igitur erunt canes, hoc est detractores. Et venefici, idest malorum persuasores qui proximum suum inducunt ad malum. Et impudici, qui se polluunt per luxuriam. Et homicidae, qui proximum suum occidunt, vel opere, vel voluntate, vel procurant ut occidatur. Et idolis servientes, qui cultum latriae qui soli Deo debetur, rebus insensibilibus tribuunt. Et omnis qui amat et facit mendacium: idest qui corde diligit et ore pronunciat in quo proximum fallat. Isti igitur et ceteri reprobi qui per istos designantur, ab introitu supernae civitatis excludentur, et in Infernum per consequens mittentur. Supra 20 dicitur: timidis autem et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Ego Jesus misi Angelum meum. In parte praecedenti commendavit beatus Joannes prophetiam suam auctoritate Angeli et etiam auctoritate sui. In hac autem parte commendat eam auctoritate Christi. Unde Christus loquens in propria persona, primo ponit suam testificationem. Secundo ut certius ei credatur, describit suam auctoritatem, ibi, ego sum radix. Tertio invitat nos ipsemet cum Ecclesia ad percipiendam salutem, ibi, et sponsus et sponsa dicunt, veni. Quantum ad primum dicit: ego Jesus, ego scilicet salvator vester, et non alius. Misi Angelum meum, de quo dicitur supra primo, mittens Angelum suum servo suo Joanni. Jesus enim Angelo, Angelus Joanni, Joannes Ecclesiis hujusmodi sacrum mysterium revelabit. Misi inquam, Angelum meum. Testificari vobis haec in Ecclesiis. Non enim dicit, in Ecclesia, sed in Ecclesiis, propter videlicet Ecclesias Asiae particulares, quibus librum istum principaliter misit: unde supra 1 dicitur: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia et cetera. Ideo in fine libri hujus sermonem suum ad illos dirigit, ad quos in principio direxit. Per hoc itaque quod dicitur, ego Jesus etc. plane insinuatur quod non solum Angelus et Joannes verba libri hujus nominum suorum inscriptione commendat, sed etiam ipse Christus nominis sui annotatione nobis ea commendat. Sed quia posset aliquis dubitare, quis esset iste Jesus: ideo statim ut certius ei credatur, auctoritatem suam manifeste declarat cum subdit: ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Radix David, ipsum videlicet creando. Isa. 11, egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et genus David, de ejus scilicet genere, carnem assumendo. Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Ego sum, inquam, stella splendida, mundo lucem praebendo et splendorem sanctorum excedendo. De hujusmodi stella habetur Num. 24, orietur stella ex Jacob. Et stella inquam, matutina. Diem scilicet praenuncians: hoc est aeternam beatitudinem per resurrectionem meam, dicit interlinearis. Coloss. 1, ipse est caput corporis Ecclesiae qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Ego igitur tantus et talis verba prophetiae hujus vobis commendo, qui spiritualia bona vobis tribuo, qui caelestia et aeterna promitto. Sed quanto desiderio, quanta dilectione Christus et sancta mater Ecclesia salutem nostram concupiscant, declaratur cum subditur: et sponsus et sponsa dicunt: veni. Sponsus verus, idest Christus: de quo Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Dicunt per internam scilicet inspirationem. Et sponsa, hoc est sancta Ecclesia, de qua dicitur supra 21, ostendam tibi sponsam uxorem. Agni dicit: videlicet per praedicationem cuilibet praedestinato ad vitam aeternam: veni, per veram fidem et bonam actionem et sanctam conversationem. Sponsus siquidem et sponsa similiter dicunt hoc, quoniam gaudia nuptialia promittunt. Matth. 22, ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et ut quilibet vocatus alios vocare studeat; ideo subjungitur: et qui audit, dicat, veni: qui audit scilicet recte credendo, et quod credit opere faciendo. Unde supra 2, qui habet aures audiendi, audiat. Iste talis auditor alios vocare tenetur, ad minus per exemplum bonae vitae, ne lumen boni spiritualis abscondatur. Unde Matth. 5, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed ne aliquis invitatus aliqua pusillanimitate ductus vel alia de causa perterritus, ad tanti boni plenitudinem accedere pertimescat; ideo ad confortandum eum subinfertur: qui sitit veniat: qui sitit, idest qui convertendi voluntatem habet, veniat, supple per conversionem, et securus de venia accipiat sacramenta, et gratis remittentur ei peccata. Isa. 55, omnes sitientes, venite ad aquas. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis: quasi dicat: non est grave neque laboriosum: quia sola voluntas sufficit, sine pretio meritorum. Accipiat aquam vitae, idest gratiam vivificantem. Accipiat inquam gratis. Hoc est absque omnibus meritis. Supra 21, ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Hugo: o quam pretiosa sunt ista supernae dignationis oracula. Omni pretio praeferenda, omni acceptione digna, omni devotione accipienda, omni memoria retinenda, omni virtute promerenda. Contestor ego omni audienti. Commendavit superius beatus Joannes praesentem doctrinam confirmando eam auctoritate triplici. Hic consequenter comminatur poenas gravissimas eam pervertenti. Et primo ponit suam comminationem. Secundo introducit Christum hoc affirmantem, ibi, dicit qui testimonium perhibet istorum. Circa primum primo comminatur addenti contrarium. Secundo subtrahenti de eo quod est hic scriptum, ibi, et si quis diminuerit. Dicit igitur primo: contestor ego et cetera. Quia plures infideles et haeretici vel apponerent vel diminuerent de facili aliquid in hoc libro, ut melius errores suos fovere possent; ideo ad refrenandam eorum praesumptionem ostendit beatus Joannes quanta animadversione dignus sit, qui aliquid in eo addere vel auferre praesumit. Dicit propterea: contestor ego, idest testis existo. Prov. 14, testis fidelis non mentietur. Omni audienti. Verba prophetiae libri hujus; ut scilicet sibi caveat, ne aliquid apponere praesumat ad hujus libri verba, corrumpendo ea: unde dicit: si quis apposuerit ad haec: ille enim apponit qui mendacium adjungit: et talis absque dubio gravissime punietur. Et ideo subditur: apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, idest poenas aeternas sive temporales. De quibus plagis dicitur supra 15, vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, Angelos septem habentes plagas septem novissimas. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus. Ille vero diminuit qui aliquid ex his quae in eo scripta sunt, subtrahit, vel etiam negando contradicit: et talis etiam valde graviter punietur per bonorum subtractionem: et propterea dicitur: auferet Deus partem ejus de libro vitae, ut videlicet non habeat partem in his quae indelebiliter existentia sunt in praedestinatione divina: quae inquam praedestinatio dicitur liber vitae. Psalm. deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur; et supra 13, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae. Auferet inquam, partem ejus de civitate sancta, ut scilicet non sit civis in ea. Supra 21, non intrabit in eam aliquid coinquinatum faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. Et auferet inquam partem ejus de his quae scripta sunt in libro isto, ut non sit particeps bonorum quae promittuntur in eo, sicut specialiter supra 2 et 3 cap. et in his duobus ultimis capitibus. Et licet ex duobus malis jam dictis alterum addenti contrarium attribuatur, alterum per subtractionem diminuenti sive subtrahenti inferatur, uterque tamen utroque malo percutietur: quia qui malis supradictis affligetur, necesse est ut bonis, etiam denudetur; et qui bonis privabitur: malorum illatione graviter punietur. Dicit qui testimonium perhibet istorum. Hic introducitur Christus asserens supradictam comminationem, et excommunicationem. Et tanguntur haec tria. Primo enim Christus dictum Joannis affirmat. Secundo adventum suum jam esse instantem iterato demonstrat, ibi, venio cito. Tertio rogat eum beatus Joannes ut veniat, ibi, veni domine Jesu. Dicit ergo quantum ad primum: dicit qui testimonium perhibet istorum: videlicet Christus qui cuncta quae in hoc libro sunt attestatur, dicit: etiam, hoc est, dictum certe ita fiet. Etiam, est adverbium affirmandi: per quod affirmatur quod promissum est: quasi diceret beatus Joannes: si mihi non creditis, saltem testimonio veritatis credite. Joannis 3, qui de caelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testatur. Sequitur: venio cito. In fine libri facit iterum mentionem de adventu suo, ut audientes et legentes reddat attentiores, ne per aliquam securitatem falsam inveniantur imparati. Unde Luc. 12, et vos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Amen: veni domine Jesu. Haec verba sunt beati Joannis adventum salvatoris affirmantis et regratiantis. Nam per hoc quod dicit amen, ipsum venturum esse veraciter asserit. Per hoc etiam quod subjungit. Veni domine Jesu, deprecatur ut veniat. Cant. 5, veniat dilectus meus in hortum suum. Per hoc enim nobis ostenditur quod beatus Joannes in charitate valde perfectus erat, quia salvatorem ut veniret rogabat. Et quia perfecte diligebat, ideo minime timebat: unde, sicut ipsemet dicit in prima canonica sua, 4 cap. timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Gratia domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. In hac parte ultima hujus libri, sicut et in prima, illis omnibus quibus scribit bonum salutis optat, ut se reddat eis benevolum more bene scribentium, et ex benevolentia provocat eos ad meliora. Ideo dicit: gratia domini nostri Jesu Christi, cum omnibus vobis; ut videlicet sitis grati et accepti in conspectu ejus, quod habet fieri per gratiam. Amen. Hoc est, fiat. Hujusmodi vero gratiam optat apostolus omnibus quibus scribit, sicut in fine omnium epistolarum suarum patet evidentissime. Hoc autem Christus Dei filius, qui est alpha et omega, primus et novissimus, dignetur nobis omnibus elargiri. Amen.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264