CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XII ad caput XIV

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 12

[89028] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 12 Et signum magnum et cetera. Hic incipit agere de pugna mulieris et draconis, idest Ecclesiae et Diaboli quae ab ipso ortu Ecclesiae incipit, per quod armat et animat fideles, ne deficiant in tribulatione, sed confidant in domino cujus auxilio superabunt, sicut mulier ista, si tamen ei assimilentur. Propter quod describitur ipsa mulier secundum statum et habitum. Unde dicit, et signum magnum, idest magnificans, apparuit in caelo, idest Ecclesia militante, quia virtus erit in triumphante. Hoc autem fuit signum, mulier amicta sole, idest Ecclesia ornata Christi imitatione, juxta illud Gal. 3, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, idest mores et virtutes ejus, scilicet paupertatem, vilitatem, humilitatem et cetera. De hoc signo dicitur Luc. 2, et hoc vobis erit signum: invenietis infantem positum in praesepio, pannis involutum. Per infantem signatur Christi humilitas, per praesepium vilitas, per pannos paupertas. Sed de hoc signo dicit Simeon ad Mariam eodem capitulo: ecce positus est hic in ruinam, et in signum cui contradicetur. Item, mulier amicta sole, idest Ecclesia circumdata ferventi tribulatione, quae nomine solis intelligitur. Unde Psal. dicit de Christo: in sole posuit tabernaculum suum, idest tribulationis fervore et merito: quia sicut sol illuminat mundum et desiccat lutum, sic illuminat tribulatio intellectum, et desiccat peccatum. Isa. 28, tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Jerem. 6, secundum aliam translationem, per omne flagellum erudieris Jerusalem. Ecclesia vero dicitur mulier propter prolis fecunditatem, et subjectionis humilitatem. Ephes. 5, ut Ecclesia subjecta est Christo, ita, et mulieres viris suis in omnibus. Item, mulier amicta sole, idest Ecclesia induta charitate, et cognitione. Sol enim calorem habet, in quo charitas designatur; et splendorem, in quo signatur cognitio; et ista duo vestiunt Ecclesiam. Prov. 21, omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus: et luna, idest mundi prosperitas, qui crescit et decrescit, ut luna. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet. Sub pedibus ejus, idest sub affectibus. Quia licet Ecclesia temporalibus sustentetur, tamen non affectat ea. Unde Cant. 2, laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Cant. 5, lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Item, luna sub pedibus ejus; idest mundus sub praedicatoribus, qui sunt pedes Ecclesiae, quia portant et sustentant eam: de quibus Cant. 6, quam pulchri gressus tui in calceamentis filia principis. Idest Ecclesia filia domini nostri Jesu Christi. Isa. 52, quam pulchri supra montes pedes annunciantis. Supra montes dicuntur, quia totum mundum conculcant et contemnunt. Deut. 8, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit, et in capite ejus corona aurea stellarum duodecim, idest in initio Ecclesiae duodecim apostoli, quibus quasi stellis duodecim illuminata, quasi duodecim margaritis ornata cognoscitur. Ipsi enim, hostes Ecclesiae vicerunt. Ipsi Ecclesiam ornaverunt. Ipsi quasi praecipui milites in capite exercitus positi, sicut stellae in firmamento caeli in nocte adversitatis luxerunt, et totum mundum illuminaverunt. Unde Matth. 5, vos estis lux mundi. Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis. Thomas in India majori, Bartholomaeus in India minori, Simon et Judas in Persia, Philippus in Samaria, Matthaeus in Ethyopia, Matthias in Alexandria, Joannes in Asia, Andreas in Achaja, duo Jacobi in Judaea, Petrus in Cappadocia, Paulus in Graecia, et tandem Paulus et Petrus in Italia. In his regionibus praedicaverunt, et miracula multa fecerunt apostoli, et sic stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae in tribulationibus suis, et vocatae sunt a Christo ad istud officium, et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit eas. Dicuntur autem stellae, quia mundum in adversitatis nocte illuminaverunt. Item quia in Christo quasi in firmamento fixi manserunt. Unde judicum 5, stellae manentes in ordine in cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt, idest contra Diabolum, qui nititur nos excludere a gaudio Paradisi. Hi dicuntur corona, quia undique ambierunt et munierunt Ecclesiam et Christum, idest sponsam et sponsum. Cant. 3, in lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Job 29, cum sederem quasi rex circumdante exercitu, erat tamen moerentium consolatio. Unde: Christus rex sedet in coena, turba cinctus duodena. Item quia per eos vicit Christus mundum. Unde Habacuc 3, dicit de Ecclesia, deducet me super excelsa mea victor in Psalmis canentem. Excelsa Ecclesiae fuerunt apostoli. Item, quia suas victorias non sibi, sed Christo attribuerunt. Unde Job 38, numquid mittet fulgura? Idest apostolos corruscantes miraculis. Ibunt, et reverentia dicent, adsumus, idest totum quod fecimus, tibi attribuimus. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest habitus, et ornatus duodecim fructuum spiritus. De quibus Gal. 5, fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, modestia, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in mente ejus spes gaudiorum. Quorum primum et praecipuum est de plena cognitione, quia scient tunc omnia, juxta illud 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Secundum est de plena dilectione; tunc enim plene diliget unusquisque Deum et proximum, secundum gradum suum. Juxta illud Isa. 31, dicit dominus, cujus ignis in Sion, et caminus in Jerusalem. Tertium est de firma apprehensione, de qua Cant. 3, tenui, et non dimittam illum. Philipp. 3, sequar, si quo modo comprehendam, et in quo modo comprehensus sum a Christo domino. Haec tria pertinent ad tres dotes animae. Quartum est de corporis claritate. De quo Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Quintum est de corporis agilitate, de qua Sap. 3, fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Sextum est de corporis subtilitate, quod notatur in hoc, quod justi dicuntur fulgere sicut sol. Cujus radium penetrat vitrum et chrystallum, sine eorum laesione: quod etiam notatur, quando dominus januis clausis intravit ad discipulos, Joan. 20. Septimum est de corporis impassibilitate, de qua dicitur Corinth. 15, seminatur corpus in infirmitate, surget in virtute: haec quatuor pertinent ad statum corporis. Octavum est de pacis tranquillitate: de qua Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Nonum est de grata et magna et nobili societate, de qua dicitur infra 14, ecce agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadragintaquatuor millia habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Et infra, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Sine macula enim sunt ante thronum Dei. Decimum est de loci amoenitate. Erit enim locus ille luminosus, spatiosus, deliciosus, sanus et mundus. De primo infra dicitur 21, civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus erit agnus. De secundo dicitur Judith 18, introibimus ad securos in regionem latissimam. De tertio dicitur Ezech. 28, in deliciis Paradisi fuisti. De quarto dicitur infra, absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit. De quinto Tob. 13, ex lapide candido et mundo, omnes plateae ejus sternentur. Infra 21, plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Omnia ista tangit apostolus Gal. 4, ubi dicit: quae sursum est Jerusalem, quae mater est nostra. Locus enim sublimis et clarus, deliciosus, et spatiosus, et sanus, et mundus consuevit esse. Undecimum est de status immutabilitate, de quo Psal. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio. Duodecimum est de securitate, de qua Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Psal. lauda Jerusalem, dominum, quoniam confortavit seras portarum tuarum. Item, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in nobiliori et digniori dignitate et parte Ecclesiae decor virginum. Primo enim sunt conjugati, postea aliquantulum altius viduae, super omnes virgines, quae recte duodenario numero comprehenduntur, quae supra Decalogum addunt duplicem castitatem, interiorem et exteriorem. Dicuntur autem stellae virgines, quia sicut stellae caelum decorant, ita virgines Ecclesiam. Unde Eccles. 43, species caeli gloria stellarum, et in utero habens, idest in mente filios quos parere desiderat, idest fide imbuere et charitate perficere, et clamat parturiens, idest parere desiderans, et cruciatur, vigilando, praedicando, jejunando, ut pariat, Christo filios multos. Filios quotidie parit Ecclesia sponso suo, non tamen sine dolore et cruciatu, quia patitur ab aemulis detractiones et a seipsa carnis tentationes et afflictiones jejunando, orando, praedicando, discurrendo, sicut sciant illi qui hoc experimento didicerunt. Sic faciebat apostolus 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Sic etiam faciebat ipse Christus dominus noster. Matth. 4, circuibat Jesus totam Galilaeam docens. Sic facit Joan. 16, mulier cum parit tristitiam habet. Isa. 37, venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Et Galat. 4, filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Signum magnum apparuit mulier amicta sole et cetera. Primo notantur hic tria, quae facta sunt in ipsa die assumptionis ipsius. Primum est corporis ipsius glorificatio, quod notatur ibi: mulier amicta sole, idest Maria induta corporis glorificatione, quae consistit in quatuor dotibus ejus; scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate, quae omnia in sole signantur. Radius enim solaris clarus est, iterum est agilis, unde subito volat ab oriente in occidentem. Iterum subtilis est, quia intrat vitrum sine ejus fractione. Iterum impassibilis est, quia nec gladio nec lapide potest laedi: propter hoc dicit dominus, Matth. 14, fulgebunt justi sicut sol. Beatus Bernardus, quis erit splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum? Item Isa. 61, dicit dominus: dabo ei coronam pro cinere, idest gloriam animae pro humilitate poenitentiae et oleum gaudii, idest stolam seu gloriam corporis. Unde gaudium erit pro luctu. Oleum enim sanativum seu mitigativum doloris est, per quod significatur impassibilitas. Item penetrativum est per quod significatur subtilitas. Item leve est, unde supernatat, per quod significatur agilitas. Item lucidum est, ut cibus luminis, per quod significatur claritas. Beatissima virgo Maria dicitur mulier sexus discretione, non corporis fractione. Item prolis fecunditate, non mentis fragilitate. Ideo ipse dominus noster Jesus Christus, vocat eam mulierem. Joan. 19, mulier, ecce filius tuus qui pendet in cruce. Item Joan. 2, quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea, ut ostendatur quid a te habeo. Eccles. 26, sicut sol oriens in mundo, in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus suae: idest sicut oriens et in alto existens, illuminat mundum, sic Maria hodie ascendens illuminat caelum, quod est domus Dei et filiorum ejus, in qua domo mansiones multae sunt, ut dicitur Joan. 14, quarum pulchriorem et nobiliorem et altiorem elegit domina nostra sancta Maria. Unde ipsamet dicit Eccli. 14, quasi cedrus exaltata sum in Libano. Cedrus super omnes arbores exaltatus, sic domina nostra sancta Maria super omnes creaturas exaltata est in caelo. Psalm. exaltata est magnificentia tua super caelos, idest Maria te magnificans super Angelos. Item dicitur Maria, amicta sole, in die assumptionis suae, idest circumdata sanctorum congregatione, qui cum Christo veniunt ei obviam, et cum magno gaudio deduxerunt in caelis. Item Num. 10, elevata est nubes, idest virgo Maria, et profecti filii Israel per turmas suas eam comitando. Turma Angelorum una, turma patriarcharum alia. Turma prophetarum tertia, turma apostolorum quarta, turma martyrum quinta, turma confessorum sexta, turma virginum septima. Omnes hi, qui cum ea fuerunt semper: unde ipsa dicit Eccles. 24, radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Item in eodem, in domino honorabitur et in medio populi sui gloriabitur et in Ecclesiis altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur et in medio populi sui exaltabitur et in multitudine sancta admirabitur et in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur. Hoc totum satis eleganter significatum fuit 2 Reg. 6, ubi dicitur, abiit David et adduxit arcam Dei de domo Obededom, idest de mundo in civitate David cum gaudio, et erant cum eo septem chori, de quibus praedictum est, idest septem turmae Angelorum, patriarcharum et prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, atque sanctarum virginum. Item inter quos pinguior et excellentior fuit et est sanctissima virgo Maria. Unde ipsa dicit, Eccles. 24, in omni gente principatum tenui in mundo. Et adhuc habet in caelo, quia ipsa sedet juxta filium suum, qui est rex caeli et alii omnes inferius. Unde 3 Reg. 2, surrexit rex in occursum suum. Positus quoque est thronus matri regis quae sedet ad dexteram ejus. Secundum est omnis defectus et imperfectionis depositio. Tunc enim deposuit beata virgo Maria omnem defectum et perfecta est omni bono. Quod notatur ibi: et luna sub pedibus ejus, idest omni defectus et imperfectio. Unde tunc potuit dicere beata virgo Maria: dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Et quid mirum? Saepe rogaverat hoc ipsa. Cant. 1: indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, idest in caelo, ubi est meridies, idest cognitio sine obscuritate. Prov. 30, multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Et ideo luna sub pedibus ejus, idest tota Ecclesia tam militans quam triumphans inferior ea. Esther 4, ducta est Esther ad cubiculum superius. Tertium est plena animae beatitudo quae consistit in duodecim gaudiis Paradisi quae signantur infra ulterius per duodecim fructus ligni vitae, quod notatur cum dicitur, in capite ejus corona stellarum duodecim, idest in mente ejus perennitas duodecim gaudiorum: quorum duo oriuntur a domino, scilicet gaudium de visione divinitatis et gaudium de visione humanitatis. Item alia duo a loco; unum de speciositate, aliud de spatiositate. Item duo a consortio. Unum de societate Angelorum, aliud de societate hominum. Item alia duo a mundo. Unum de pulchritudine creaturarum, aliud de stabilitate creaturarum. Item duo ab Inferno; uno ab evasione, aliud a clausione. Item alia duo a seipso; unum de stola corporis, aliud de stola animae. Vel thema in nativitate beatae virginis. Item. Signum magnum apparuit in caelo, idest Ecclesia, mulier amicta sole, idest beata Maria ornata clarissima et altissima castitate. Clara quidem et alta est castitas conjugalis si bene servatur. Clarior et altior castitas vidualis. Clarissima et altissima castitas virginalis. Unde 1 Corinth. 15 dicitur, quod alia sit claritas solis, idest continentiae virginalis, alia claritas lunae, idest claritatis vidualis. Item alia claritas stellarum, idest continentiae conjugalis. Omnes habuit beata virgo. Nam conjugata fuit, et virgo castissima fuit. Ideo ipsa dixit, Eccles. 24, in me omnis gratia, quia conjugatarum et viduarum et virginum gratiam habuit. Praeterea, sol septem habet effectus, qui omnes fuerunt in beatissima virgine spiritualiter et specialiter. Primus effectus solis est calefactio: hoc est donum sapientiae quo spiritus incalescit in amorem Dei. Eccles. 44, sol simpliciter exurens montes, idest excelsas mentes inflammans tripliciter: in amorem scilicet Dei, sui et proximi. Vel in amorem Dei tripliciter: scilicet ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, radios igneos exsufflans, idest calidas affectiones immittens. 2 Machab. 1, refulsit sol qui prius erat in nubilo, et accensus est ignis maximus. Spiritus enim gustans Deum per donum sapientiae, inardescit in amorem ipsius. Augustinus, gustavi, et esurio, et sitio; tetigisti me et exarsi in concupiscentiam tuam. Eccles. 24, qui edunt me adhuc esurient et cetera. Secundus effectus est illuminatio, qui pertinet ad donum intellectus. Eccles. 44, sol illuminans per omnia respicit et respicere facit in caelo summa gaudia et in Inferno summa supplicia et in mundo pressuras et angustias, in seipso peccata et negligentia. 1 Machab. 6, refulsit sol in clypeos aureos, idest in Christum et Mariam, et resplenduerunt montes ab eis idest electorum mentes. Tertius effectus solis est denudatio, quia facit vestes exurere: et hoc ad donum consilii refertur, quod docet veterem conversationem et saecularem vitam deponere. Cant. 1, nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, idest colorem pristinae conversationis me mutare fecit. Matth. si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus; et veni sequere me. Quartus effectus solis est consolidatio; et hoc ad donum fortitudinis pertinet, per quod spiritus solidatur. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol sanctus, idest firmus. Quintus effectus solis est totius vitae humanae regulatio; et hoc pertinet ad donum scientiae, per quod scimus bene conversari in medio pravae et perversae nationis, ut dicit Augustinus. Unde Philipp. 2, simplices filii Dei in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sextus effectus solis est liquefactio, et hoc ad donum pertinet pietatis, quo liquescit anima in compassionem proximi. Exod. 16, cum incaluisset sol, liquefiebat manna. Sap. 16, quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Psalm. flavit spiritus ejus et fluent aquae. Septimus effectus solis est desiccatio humidorum; et hoc ad donum timoris pertinet, quo carnis concupiscentia desiccatur. Unde Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum, idest carnem, quia omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos foeni, Isa. 40. Prov. 12, in timore domini declinat omnis a malo. Propter hos septem effectus solis salvatur homo: et ideo dicitur 1 Reg. 11, cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Hic est sol qui nescit occasum. Unde Isa. 60, non occidet ultra sol tuus. Sequitur, et luna sub pedibus ejus, idest tota Ecclesia et omnis defectus. Sunt autem quatuor quae generant defectum homini. Primum est superbia. Psalm. inimici, idest superbi, defecerunt frameae in fine. Item Psalm. auferes spiritum eorum et deficient. Secundum est impatientia. Job 4, venit super te plaga et defecisti. Tertium est avaritia. Isa. 40, deficient pueri et laborabunt, idest avari qui plus diligunt pomum quam regnum caelorum. Quartum est vanitas. Psalm. defecerunt in vanitate dies eorum. E converso sunt quatuor, quae defectum impediunt. Primum est patientia. Jacob 1, patientia perfectum opus habet, ut simus perfecti et immaculati, in nullo deficientes. Secundum est spei constantia. Isa. 40, qui sperant in domino habebunt fortitudinem; assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Tertium est memoria dominicae passionis. Hebr. 12, recogitate eum qui tales sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictiones, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Quartum est desiderium petendi Deum. Psalm. inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Galat. 6, bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Sequitur, et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest duodecim praerogativae virginitatis. Prima est spiritualis electio Dei patris ad opus filii sui. Unde 24, virgo quae egredietur ad hauriendam aquam, ipsa est quam praeparavit Deus, Isaac, idest Christo. Unde Psalm. elegit dominus Sion, idest beatissimam virginem quae est speculum et specula Ecclesiae. Secundo ipsa praerogativa virginum est Dei filii specialis desponsatio. Unde 2 Corinth. despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et in festo virginum cantat Ecclesia: agnum sponsum virginum. Unde in veteri lege summus pontifex, non ducebat uxorem, nisi virginem. Tertia est spiritus sancti foecundatio. Unde Zach. 9, quid bonum est, aut quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum, idest gratia sancti spiritus germinans virgines ab effectu. Matth. 1 dicitur de beata virgine. Inventa est habens in utero de spiritu sancto. Quarta est Dei conceptio et generatio. Isa. 7, ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel, idest nobiscum Deus. Quinta est Dei refectio. Cant. dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, idest inter virgines. Sexta est Dei meditatio. 1 Corinth. 7, mulier innupta et virgo cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Septima est inscriptio in libro vitae. Apoc. 3, habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et non delebo nomina eorum de libro vitae. Magnum quippe nomen acquireret sibi, quod nunquam posset oblivioni tradi, si quis parvus et modicus et debilis fortissimum athletam et astutissimum superaret in campo certaminis. Hoc facit beatissima virgo Maria, et quaelibet virgo, quia Diabolum in mundo superat. Unde Judith 13, una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Una dicitur indivisa: unde una mulier idem est, quod virgo quae Diabolum vicit, unde nomen sibi magnum acquisivit. Unde et Augustinus dicit, quanto fragilior sexus, quanto infirmius vasculum, quod repraesentat ab hoste triumphum, tanto majoris opprobrii confusionis Diabolus induitur, tanto mirabilior Deus in sanctis suis agnoscitur, tanto rex martyrum Christus in pugnatricibus suis jucundius delectatur. Praeterea magnum nomen sibi faceret inter amantes, quae pro amico suo delitias divitias et honores magnos pro nihilo reputaret, et pro ipso paupertati et utilitati subjiceret. Sic inter sanctos faciunt virgines. Unde de ipsis cantat Ecclesia: regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem domini mei Jesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Octava est quod ipsa est ornatus et pulchritudo caeli. Unde Eccles. 44, species caeli gloria stellarum, idest virginum, quae dicuntur stellae, quia de die non lucent, sed in vespere incipiunt apparere, idest in praesenti latere, sed in fine apparebit quid sunt. Unde Joannes virgo electus a domino et pro se et aliis virginibus dicit, infra cap. 3, filii Dei sumus, sed nondum apparet quid erimus; scimus autem quoniam cum apparuerit similes ei erimus. Nona est perfecta Christi assimilatio. Unde infra 14, virgines enim sunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit. Decima est novi cantici decantatio, quod solae virgines decantabunt. Unde infra 14, cantabant quasi canticum novum ante thronum Dei. Psalm. quomodo cantabimus canticum novum in terra aliena? Idest in carcere corrupta. Undecima majoris fructus promissio: nam fructus trigesimus promittitur bonis conjugatis, sexagesimus viduis, centesimus virginibus. Matth. 15, propter quod dicitur 1 Corinth. 15, alia est claritas solis, idest virginum: alia lunae, idest viduarum: alia stellarum, idest conjugatorum. Duodecima est duplicis coronae adeptio; nam ipsis debetur aurea et aureola; unde 1 Machab. 4, ornaverunt faciem templi coronis aureis. Facies, quae altior et nobilior pars corporis est, est corpus virginum, quod est nobilius et pulchrius et altius membrum Ecclesiae; quae ornantur coronis aureis; non corona una tantum, sed coronis; quia aurea pro charitate, aureola pro virginitate. Jerem. 31, virgo Israel, adhuc ornaberis timpanis tuis et gradieris in choro ludentium, ludo illo de quo dicitur Eccles. 32, praecurre prior in domum tuam, et illic advocare, et illic lude ludo devotionis, quoniam reliquiae cogitationis diem festum agunt Christo, idest agent tibi. Item dicitur, mulier amicta sole Maria, propter peccati omnimodam immunitatem. Unde Cant. tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, et luna sub pedibus ejus, propter omnimodam paupertatem, quam habuit et amavit. Unde Eccles. 24, mater pulchrae dilectionis, quia nullo modo fuit in ea amor terrenorum, et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest duodecim praerogativae, quas super illas mulieres habuit in caelo quae super terram fuerunt. Prima fuit uteri sanctificatio, propter quod dicitur electa et praeelecta. Secunda fuit Angeli salutatio. Tertia spiritus sancti superventio. Quarta fuit Dei conceptio. Propter haec quatuor dicitur, ave gratia plena. Aliae quatuor fuerunt ex parte animae. Quarum prima fuit humilitas, ex qua dixit, ecce ancilla domini. Secunda fuit prudentia, ex qua quesivit, quomodo fiet istud. Tertia fuit erubescentia, ex qua turbata fuit, viso et audito Angelo. Quarta fuit charitas, ex qua cognatam servivit, et vino deficiente in nuptiis dixit, fili, vinum non habent. Joan. 2, propter haec quatuor dicitur, dominus tecum. Alias quatuor habuit ex parte corporis. Prima fuit maternitas sine corruptione. Secunda virginitas cum fecunditate, seu fecunditas cum virginitate. Tertia fuit gravitas sine gravamine. Quarta fuit partus sine dolore. Propter has quatuor dicitur: benedicta tu inter mulieres. Sequitur, et in utero habens, filium spiritualiter et corporaliter, quia statim ut credidit et consensit ipsum concepit, et in utero habuit. Unde Angelus ei dixit, dominus tecum. Et clamat, admirando, dicens: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Parturiens, id est parere cupiens, salva omni virginitate. Et cruciatur, idest jejuniis, vigiliis et orationibus abstinentia, continentia, et aliis hujusmodi castigatur. Ut pariat, idest tanto partu digna fiat. Mulier amicta sole, potest dici religio induta caelesti conversatione. Unde Phil. 3, conversatio nostra in caelis est. Et luna sub pedibus ejus, idest mundus, quem religio contemnendo conculcat. Phil. 3, omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucri facerem. Unde Roman. 6, tamquam nihil habentes, et omnia possidentes, idest sub pede tenentes. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, idest quatuor cardinales virtutes, quarum quaelibet triplicata fuit in species duodecim. Prudentia enim tres habet species: scilicet memoriam, intelligentiam, et prudentiam. Prima respicit vitam praeteritam. Secunda praesentem. Tertia futuram. Item temperantia tres habet species: scilicet abstinentiam, continentiam, et modestiam. Prima gulam, secunda renes, tertia linguam moderatur. Fortitudo tres habet species; scilicet magnanimitatem ab ingressu bonorum. Patientiam in tolerantia malorum, longanimitatem in expectatione praemiorum. Item justitia tres habet species, scilicet humilitatem, aequitatem, benignitatem. Prima ordinat ad superiores. Secunda ad aequales. Tertia ad inferiores. Et habens in utero, scilicet duas filias, congratulationem et compassionem. Et clamat orando, consolando, parturiendo, suspirando, gemendo. Et cruciatur, jejunando, vigilando. Ut pariat filios et filias servientes domino nostro Jesu Christo. Et visum est aliud signum in caelo et cetera. Descripta muliere, describit Joannes draconem, contra eam pugnaturum, quia non nisi per pugnam venitur ad coronam, juxta illud 2 Tim. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit; et promittitur ut virilius certetur in pugna. Ista autem pugna incepit in isto principio mundi, quando tentavit mulierem primam, et durabit usque in finem: et semper acerbior fit pugna, quia draco semper crescit in malitia: propter quod et mulier, idest Ecclesia debet crescere in patientia et virtute, ne vincatur, sed potius vincat et coronetur. Dicit ergo, et visum est aliud signum. Non dicit a quo visum, sed intelligendo ab eodem quo primum. Et bene dicit aliud, quia primum fuit signum proficiendi, istud fuit signum impugnandi, et impediendi profectum. Eccles. 11, multae sunt insidiae dolosi, idest Diaboli, quibus impedit bona quae potest. Et specificat illud signum, idest ubi vidit, in caelo, idest in Ecclesia, quae pugnat in se ipsa, quia extra se vinceretur, sicut membrum nisi in corpore maneat pugnare vel operari non potest. Deinde ostendit quale sit, dicens: et ecce draco, magnus et rufus, idest Diabolus, qui dicitur draco propter astutiam, qua latenter insidiatur, ut noceat. Gen. serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Psalm. insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, magnus propter potentiam nocendi. Job 42, non est potestas super terram quae comparetur ei. Rufus, propter malitiam, qua mortem et sanguinem hominis sitit ab initio. Joan. 8. Ille homicida fuit ab initio. Et nota, quod aliquando Diabolus dicitur leo, aliquando draco. Leo dicitur ubi aperte saevit. Draco ubi occulte decipit. Ideo duo sunt mulieri necessaria: scilicet patientia contra malitiam leonis, et sapientia contra fallaciam draconis. Et ideo dicitur infra, eodem, quod duae ale datae sunt mulieri, quibus se defendat, scilicet patientia et sapientia. Habens capita septem, id est universos principes mundi per quos operatur et cornua decem, idest opulentiam et potentiam, et sapientiam saecularem, quae dicuntur cornua, quia per haec elevaverunt homines in superbia. Unde Isa. 7, dicitur, quod Syria requievit super Ephraim, idest superbia super opulentias. Ideo dicit apostolus 1 Tim. 6, de divitibus hujus saeculi praecipe, non sublime sapere. Ibi, Augustinus, vermis divitum superbia. Psalm. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Dicuntur autem decem, quia propter haec Decalogus impugnatur, et propter illa despicitur. Unde Habac. 1, congregabit quasi arenam captivitatem, et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt, ipse super munitionem sedebit, et comparabit aggerem, et capiet eum. Aggerem vocat propheta divitias seculares, et honores, quibus Diabolus Ecclesiam capere intendit et coepit jam pro magna parte, quia eorum amore pervertitur aequitas, relinquitur veritas, et dominatur falsitas. Unde Oseae 4, non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, scilicet peccatum superbiae, peccatum avaritiae. Et in capitibus ejus, idest in principibus saecularibus septem diademata, idest septem vitia principalia, quasi victores coronantur a rege suo Diabolo. Non enim nisi per vitia vincit Diabolus; et ideo vitia vocat Joannes diademata. Item Diabolus habet septem capita, inquantum suggerendo movet ad septem criminalium peccatorum commissionem. Et in capite ejus diademata septem, quod ad septiformem tentationem, per quam victores coronantur. Unde beatus Bernardus, septem sunt genera tentationum. Prima est importuna, quae procaciter insistit, ut saltem taedio vincat. Job 14, mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo, lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Secunda est dubia, quae animum ambiguitatis nubilo involvit. Job 20, idcirco tentationes meae variae succedunt sibi, et mens mea in diversa rapitur. Tertia est subita, quae judicium praevenit. Thren. 4, velociores fuerunt persecutores mei aquilis caeli. Quarta est occulta, quae deliberationes considerationes praeterfugit. Unde Job 13, quantas habeo iniquitates et peccata, et scelera ostende mihi. Item Job 31, quis ei velabit portas vultus ejus, quis aperiet, idest occultas ejus tentationes. Quinta est violenta, quae vires animae suae mentis transcendit. Job 30, quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad medias miserias devoluti sunt. Sexta est fraudulenta, quae animum seducit. Prov. 4, est via, quae videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem. Septima est perplexa, quia variis vitiis simul impetit. Job 39, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululamen exercitus. Possent et per septem capita intelligi septem haeresiarchae, et per decem cornua, decem reges, qui tempore Antichristi tam falsa praedicatione, quam tyrannica potestate affligent sanctos et Ecclesiam totam, multos vincentes. Unde dicuntur in capitibus habere septem diademata, propter victoriam, quam habebunt de vitiis, quae victoria magis fiet fraudulenta, quam violenta. Unde subdit, et cauda ejus, idest finalis tentatio, vel simulata deceptio: quae malitiam tegit, sicut cauda, dicitur Isa. 9, propheta loquens mendacium ipse est causa. Qua trahebat, de fide ad infidelitatem, tertiam partem stellarum caeli, idest omnes reprobos qui reprobi dicuntur stellae, propter fidem quam habent saltem informem, et misit eas, tractas et allectas, in terram, idest in amorem terrenorum, ut plus ea, quam caelestia diligant. Nota: quidam sunt, qui semper volunt trahi, et nunquam trahere, ut simplices faciunt, qui nunquam volunt alios regere suo sensu, sed semper volunt ab alio regi. Quidam volunt aliquando trahere et aliquando trahi, ut sapientes et boni magistri, qui aliquando regunt alios suo sensu, et aliquando nolunt regi ab alieno sensu, quia nolunt inniti semper suae prudentiae. Ecce, duae partes stellarum. Alii sunt qui semper volunt trahere et nunquam trahi: hi semper volunt alios regere et nunquam ab alio regi, ut sunt illi, qui semper praeponunt sensum suum omnibus aliis: hi sunt tertia pars, quam trahit cauda Diaboli in Infernum, una de Lucifero qui dixerat, ascendam in caelum et ero similis altissimo. Dictum est Isa. 14, verumtamen ad Infernum traheris, idest in profundum laci. Ad literam haec auctoritas inducitur frequenter a sanctis, ubi agunt de numero Angelorum qui cum Lucifero ceciderunt, quos vocant tertiam partem stellarum caeli. Sed quaeritur quomodo dicatur tertia pars cum tamen decima ceciderit? Item quaeritur, quare Lucifer cauda sua traxerit eos. Gregorius 2 Moralium: potest esse quod suggesserit ei, ut consentirent ei, quia omnes cum Lucifero peccaverunt et simul de caelo statim facto peccato ceciderunt. Solutio. Ad primum dicimus, quod duo sunt genera Angelorum: quidam ministrant, quidam assistunt. Unde Dan. 7, millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei. Boni ministrantes dicuntur prima pars stellarum. Item boni assistentes dicuntur secunda pars. Alii autem qui nec assistere Deo voluerunt, nec ministrare bonis propter Deum, sed Lucifero consenserunt: Lucifer simul enim appetiit aequalitatem Dei et aliis Angelis revelavit voluntatem suam; ideo dicitur eos traxisse, et in terram misisse, idest in istum caliginosum aerem, in quo sunt usque ad diem judicii, ad nostram probationem. Item stellae caeli dicuntur omnes in Christo fideles, quasi in firmamento manentes, fide et vita lucentes; sed maxime clerici dicuntur stellae, quia vita et doctrina debent Ecclesiam illuminare. Sed causa Diaboli, idest suggestio in fine poenitentiam promittens, multos trahit in terram, idest in terrenam concupiscentiam. Promittit enim eis longam vitam et in fine poenitentias, et multi capiuntur et decipiuntur. Eccles. 29, repromissio nequissima multos perdidit diligentes et amovit eos, quasi fluctus maris. Sed quia terraemotus est violentus et cauda sonat in deceptionem, ex illorum conjunctione, nota quod Diabolus quosdam trahit violenter, quosdam fraudulenter: sunt et multi qui nullo istorum malorum trahuntur, sed ipsi secum trahunt peccata post se et ad se tentationes praeveniendo. De quibus dicit Isa. vae qui trahitis iniquitatem in funiculis iniquitatis. Et quare? Vinculum plaustri peccatum. Thren. 1, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Merito utrisque subvenire debemus, immo tenemur quantum possumus, maxime praelati. Prov. 24, erue eos qui ducuntur ad mortem et eos qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Sequitur. Et draco stetit ante mulierem et cetera. Hic ostenditur pugna draconis contra mulierem. Et primo ostenditur pertinax malitia Diaboli, cum dicit, stetit. Secundo status mulieris, cum dicit, quae erat paritura: quod valde notabile est. Cum enim gravida est anima conceptione boni propositi, instante partu, maxime insurgit Diabolus, ut impediat partum. Tertio ostenditur intentio stantis draconis, cum dicit, ut cum peperisset: et postea ponitur partus mulieris, cum dicit, et peperit filium. Quarto ponitur conservatio partus, cum dicit, et raptus est filius. Tamdem ponit fugam mulieris in solitudinem a facie draconis, ubi servata est ab illo, cum dicit, et mulier fugit. Dicit ergo, et draco, idest Diabolus sic armatus, ut dictum est, scilicet potentia, astutia et malitia, quae est maligna Trinitas, stetit, non fessus, non fatigatus, sed semper vigilans et insidians bonis, ante mulierem, idest contra Ecclesiam quae erat paritura, sed nondum pepererat per effectum. Contra tale maxime nititur Diabolus impedire. Vellet enim Diabolus, quod semper essent praegnantes, et nunquam parturientes. Isa. 27, filii venerunt usque ad partum, et virtus non est pariendi. Luc. 21, vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: erit enim pressura magna super terram. De diligentia et solicitudine Diaboli contra Ecclesiam dicitur Isa. vae. Ecce festinus veniet velociter; non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum ejus, neque rumpetur corrigia calceamenti ejus, quia ab omnibus his expeditus est. 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens. Ad quid autem stabat, ostendit. Ut cum peperisset filium ejus, ad peccatum traheretur: sed ubi non potest Diabolus impedire partum boni operis, postea nititur edere partum per vanam gloriam, quam frequenter in fine operis ostendit. Unde Genes. 3 dicitur mulieri. Ipse insidiabitur calcaneo tuo, et tu conteres caput suum. Zach. Satan autem stabat a dextris ejus, ut adversaretur ejus. Ideo dicitur Exod. 3, quod parentes Moysi videntes puerum elegantem, absconderunt eum tribus mensibus. Tres menses sunt tres defectus qui debent attendi in operibus nostris, ne inde inaniter gloriemur. Primus quia opera nostra non sunt pura. Isa. 44, universae justitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Job 9, si lotus fuero quasi aquis nivis et fuerint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Gregorius. Saepe sordet ante oculos judicis, quod fulget ante oculos facientis. Secundus est quia et si essent pura sine admixtione peccati, tamen non sunt plena. Supra 3, non invenio opera tua, plena coram Deo. Tertius est, quia etsi essent pura et plena, non sunt multa, sed pauca. Unde Psalm. paucitatem dierum meorum nuntia mihi, idest quam pauca merita habeam ostende mihi. Unde dicebat Job 9, verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Et certe si haec tria concurrant in operibus nostris, scilicet quod essent pura et plena, et multa, tamen non debemus adhuc extolli, quia non sunt a nostra virtute, sed Dei operantis in nobis. Unde Isa. 26, omnia opera nostra operatus es nobis domine. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 4, quid habes, quod non accepisti? Et nota quod dicitur, et cum peperisset filium ejus. De filio enim Ecclesiae maxime insidiatur Diabolus ad devorandum. De aliis enim non multam curam gerit, quia de facili habet illos. Job 40, absorbebit fluvium et non mirabitur; habet enim fiduciam, quod Jordanis influat in os ejus. Item non dicit: ut cum peperisset filiam ejus devoraret, sed filium. Quia quanto quis fortior et sanctior est, tanto invidia Diaboli major est; et quanto melius opus facit, tanto Diabolus magis eum extinguere nititur. Aut a principio intentionem pervertendo, aut in finem vanam suggerendo. Exod. 1, dixit Pharao obstetricibus Hebraeorum: quando tempus advenit pariendi, si masculus fuerit, interficite eum, feminas reservate. Et peperit mulier, idest Ecclesia, filium masculum, idest Christum nil femineum in se habentem, quod opponitur virtuti sed omnino virtuosum. 1 Corinth. 1, quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus. De hoc partu dicitur Isa. 7, ecce virgo concipiet et pariet filium. Mich. 5, dabit eos dominus usque ad tempus, in quo parturiens pariet, qui recturus erat omnes gentes in via justitiae. Unde Isa. 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet, et salvabit, et faciet judicium et justitiam in terra. Unde et hic dicitur, in virga ferrea quasi in potentia, vel justitia inflexibilis Dei misericordiae unita. In virga enim signatur misericordia. Unde Psalm. visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. In ferro autem notatur justitiae rigor; sed misericordia superexaltat judicium, ut dicitur Jacob. 1. Ideo virga ponitur substantive et ferrea adjective. Sed in futuro non reget dominus nisi forte virga aequitatis, sed confringet malos in virga ferrea. Quia et si puniendo condemnet irrevocabiliter, tamen puniet et misericorditer, quia non juxta condignum. Psalm. reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Et raptus est filius ejus ad Deum, idest ascendit in caelum captivam ducens captivitatem, et ad thronum ejus, idest ad aequalitatem patris, non per effectum novum, quia ab aeterno fuit coaequalis et coaeternus et consubstantialis patri; sed per manifestationem, sicut dicitur Rom. 1, praedestinatus est filius Dei. Philipp. 2, dabit illi nomen, quod est super omne nomen. Item raptus est filius ejus ad Deum, idest virtute divinitatis ascendit in caelum. Juxta illud Joan. 3, nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis qui est in caelis. Et ad thronum ejus, idest ad potestatem ejus, ut cum potestate regat et judicet omnia, sicut ab aeterno. Proverb. 8, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies cum eo. Moraliter, per filium masculum significatur fides, vel opus bonum, quod mulier vel Ecclesia parit et generat, praedicando et bene vivendo, in cordibus auditorum. Jacob. 1, voluntarie genuit nos verbo veritatis. Hic filius regit gentes in virga ferrea, idest motus carnales et animales et affectus domat et ordinat rationabili disciplina. Haec est virga quam dominus dedit Moysi, Exod. 4, in qua fuerunt miracula in Aegypto. Quia qui in mundo disciplinatur, securus est, quod salvabitur. Hic filius debet rapi ad Deum, et ad thronum Dei, idest non homini credenti, sed operanti, debet attribui, quod credit, vel operatur: sed Deo auctori, qui operatur in nobis velle et perficere pro sua bona voluntate, Philipp. 2. Et est hic optimum documentum contra tentationem Diaboli, cum vult devorare opus bonum, scilicet referre ad Deum, et nil sibi attribuere. Et tunc non solum evadet filius, immo superabitur Diabolus. Unde Isa. 9, sceptrum exactoris ejus superasti. Et subdit quare: parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Sequitur, et mulier, idest Ecclesia, fugit, per auxilium filii sui, in solitudinem, Glossa, in mentis secretum spreto mundi tumultu. Unde Psal. elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Ubi habet locum paratum a Deo ad quiescendum, quia in mundo non est quies. Unde Job 39, dicit de viro sancto sub figura onagri: quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus dissolvit? Qui dedit in solitudine domum, et tabernaculum ejus in terra salsuginis, idest in carne, ubi multas sentit amaritudines. Et ideo libenter fugit in solitudine, idest ad mentis quietem. Vel, in solitudinem, idest in caelum per contemplationem, quae dicitur solitudo, sicut desertum, propter tumultus carentiam, et quia derelictum fuit a Lucifero et sociis ejus. Unde Luc. 15, quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam quae perierat? Quasi dicat dominus: sic feci ego, idest in caelo, et dimisi novem ordines Angelorum, et veni in mundum quaerere hominem qui perierat, qui ovis centesima reputatur, quia de hominibus reparabitur ruina Angelorum, ut eorum numerus integer sit, ubi habet locum paratum a Deo, ut tamdem rapiatur ibi per apertam visionem. Joan. 14, vado vobis parare locum. Ut ibi pascat eam esca Angelorum. Sap. 16, Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum de caelo panem praestitisti illis, sine labore, omne delectamentum in se habentem. Vel, in solitudine, idest in religione, ubi mundo contempto, soli Deo et sibi vacant religiosi. De qua dicitur Isa. 51, consolabitur dominus Sion, et consolabitur ruinas ejus, et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi ortum domini. Ubi habet locum paratum a Deo ad comedendum, non cibum qui perit, sed cibum aeternum, et in aeternum, scilicet verbum Dei, et ipsum Deum. Uterque cibus comeditur in lectione, uterque in contemplatione: et hunc locum parat ipse dominus suis. Unde Psal. parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Et hoc est quod sequitur. Ut ibi pascat eam pane doctrinae, pane Eucharistiae, et pane gloriae. De quibus dicitur Luc. 11, amice, commoda mihi tres panes. De hoc dicit Psal. dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Jerem. 34, congregabo oves meas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, idest in claustris, in rivis, et in cunctis et cetera. Multi non credunt quod tanta sint refectio animarum in claustro, quia non senserunt, et ideo non credunt. Unde dicitur in Psal. numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Idest doctrinam in claustro. Hoc est nomen, idest res nominis, quod nemo scit nisi qui accipit, supra 2. Unde cum Andreas quaereret a domino. Rabbi, ubi habitas? Respondit dominus, veni, et vide: quasi dicat: non signo, sed experientia potest cognosci locus hujus habitationis. Habacuc 1, opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet cum enarrabitur, supple nisi probaverint sensum. Eccles. 34, qui non est expertus, pauca recognoscet. Bernardus. Multi vident cruces nostras, qui non sentiunt nostras consolationes. Diebus mille ducentis sexaginta, idest toto tempore vitae praesentis; quia tantum durabit Ecclesia, idest Christi doctrina. Matth. 9, vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Per dies mille ducentos sexaginta, intelligitur omne tempus a praedicatione Christi usque ad finem mundi, quod tot diebus praedicavit Christus, et doctrina et veritas ejus praedicationis non variatur. Quamvis dies multo sunt plures, quam mille ducenti sexaginta, a praedicatione Christi usque ad finem mundi, tamen tot dicuntur esse quot sunt illi in quibus facta est praedicatio. Nullum enim alium cibum sumimus in Ecclesia vel in claustro, nisi quem in illis mille ducentis sexaginta diebus dominus noster Jesus Christus praeparavit. Tale est ergo ac si diceret: ut ibi pascat eam suavissimo ac dulcissimo cibo, quem Christus in illis mille ducentis sexaginta diebus, praeparavit. Haec refectio significata est Matth. 24, ubi turbam, quae secuta est eum, pavit quinque panibus et duobus piscibus, et postea alia vice septem panibus et pisciculis paucis. Sequitur. Et factum est et cetera. Diabolus insidiatur Ecclesiae, quod significavit cum dixit, draco stetit ante mulierem parituram, qui callidus et malitiosus et fortis est: ideo indiget Ecclesia adjutorio: propter quod ostendit hic Joannes duplex adjutorium, quod habet Ecclesia contra Diabolum. Unum a filio quem peperit, qui draconem expugnavit, et Ecclesiam liberavit, et de hoc adjutorio jam dictum est. Aliud adjutorium habet a ministris filii, idest Angelis bonis, qui contra malos Angelos pro Ecclesia pugnant. Vel praeliare dicuntur, quia conatibus malorum resistunt, et Ecclesiam monitionibus et inspirationibus bonis instruunt, quam mali destruere nituntur, et eam trahere ad peccatum. Unde et ipsi fide pugnare dicuntur: et de hoc adjutorio dicitur ibi, et dicit hic Glossa. Dicit ergo, quod factum est praelium in caelo, idest pro caelo, quod Daemones volunt auferre hominibus ex invidia, quia inde per superbiam ceciderunt. Similem expositionem habemus Ephes. 6, ubi dicitur: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates etc. in caelestibus, idest pro caelestibus quae nobis auferre conantur mali Angeli; sed boni nos custodiunt, ideo pugnare invicem dicuntur. Unde sequitur. Michael, et Angeli ejus pugnaverunt cum dracone, idest cum Lucifero. Michael nominatur solus, quia est praepositus Ecclesiae. Unde ei praecipue incumbit custodia ejus. Alii Angeli, qui singuli singulis hominibus sunt deputati, sub illo sunt, sicut episcopi sub praepositis: et ideo dicuntur Angeli ejus, idest minores, qui sunt. Michael autem fuit praepositus synagogae. Unde Angelus domini dixit: nemo adjutor meus fuit in omnibus his, nisi Michael princeps noster, Dan. 10. Sed ex quo synagoga crucifixit Christum, translatus est Michael ad praeposituram et custodiam ejus, idest minores, qui sunt, idest custodes singulares. De quibus dicitur Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Item Matth. 19, Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris. Ibi dicit interlinearis: Angeli eorum deputati sunt eis ad custodiam. Item: magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui, Angelum delegatum. Praeliabantur Ecclesiam sustentantes, pro ea orando, ei bona inspirando, malos refrenando, cum dracone, idest contra Luciferum principem Daemoniorum, et draco, idest Lucifer, pugnabat, et Angeli ejus, idest qui cum eo et propter eum ceciderunt, et ei obedierunt tamquam principi suo, supple, praeliabantur contra Michaelem et Angelos ejus, destruentes munitiones eorum, et contrarias suggerendo hominibus. Et non valuerunt removere auxilia bonorum Angelorum, neque locus eorum amplius inventus est in caelo, idest in Ecclesia. Quod ad bonos, dicit Glossa: et si aliunde Deo permittente peccent boni, non habent tamen Daemones locum in eis, quia eos non detinent quantum volunt, quia dominus cito liberat eos. Unde 2 Petr. novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die judicii cruciandos servare. Vel in malis, qui sunt in Ecclesia, saltem non habet Diabolus locum, idest quietam mansionem, sicut habebat in Antichristi adventum, et adhuc in infidelibus, quia frequenter inquietatur a praedicatoribus, multo plus solito. Unde Job: maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Et hoc significavit dominus Matth. 8, ubi Daemones ejecit de duobus hominibus, et misit in porcos. Ibi dicit Glossa, nisi forte ad probandum. Unde sequitur. Et projectus est draco ille magnus et cetera. Potentia serpens astutia antiquus ex antiquo tempore nocens. Joan. 8, ille homicida fuit ab antiquo qui vocatur Diabolus, idest deorsum fluens de caelo ad terram: de bonis ad malos: vel de peccato in peccatum, quia continue peccat, et quanto plus peccat profundius fluit. Unde Psal. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper, et Satanas, idest adversarius. 1 Petr. 1, adversarius vester Diabolus et cetera. Qui seducit, idest seorsum divertit a veritate ad falsitatem: a charitate ad cupiditatem ducit actu vel voluntate universum orbem. Et projectus est in terram, idest in corda terrenorum, et Angeli ejus, idest ministri illo auxilio filii et ministrorum ejus, in quo magis desaevivit, repulsi a sanctis. Ad literam hoc totum potest exponi de bello, quod fuit in caelo Empyreo, quando Lucifer et sui propter superbiam ceciderunt, et alii propter suam sapientiam et Dei gratiam remanserunt. Unde diversitas affectuum et effectuum potest dici eorum praelium. Lucifer et sui, superbiendo ceciderunt. Michael et sui humiliando se, steterunt. Unde dicit, et factum est praelium in caelo, id est diversitas voluntatum et consensuum. Ad literam, in caelo Empyreo, Michael, et Angeli ejus praeliabantur cum dracone. Deo adhaerentes, et Lucifero reprobantes, et draco pugnabat, et Angeli ejus, idest Lucifer et ejus complices superbiendo super omnem, divinitatem appetendo, et non valuerunt assequi quod optabant. Neque locus inventus est eorum amplius, in caelo Empyreo, et projectus est draco ille, ut Lucifer, qui draco dicitur, propter audaciam. Draco enim animal est sitibundum, magnus, propter superbiam, serpens, propter astutiam, antiquus, propter longam experientiam, qui vocatur Diabolus, propter ruinam, vel propter invidiam. Quia vult de homine duos bolos facere: idest unum de corpore, et alium de anima. Totum enim intendit perdere, propter invidiam. Et Satanas, propter iram, vel propter malitiam, qua omni bono adversatur, qui seducit universum orbem, per fallaciam, sicut Adam, quibus promisit immortalitatem, libertatem, scientiam. Nequaquam, inquit, moriemini, ecce primum. Eritis sicut dii, ecce secundum. Scientes bonum et malum, ecce tertium. Sed solum inde moriendi necessitate, servitute, ignorantia. De primo dicitur Rom. 5, genus, propter peccatum mortale est in moriendi necessitatem adductus. De secundo Joan. 8, qui facit peccatum, servus est peccati. De tertio, Eccles. 9, nescit homo finem suum et cetera. Et projectus est in terram, infimam, idest infima in Infernum. Ezech. 31, ecce ductus est cum lignis voluptatis ad terram ultimam, et in medio incircumcisorum dormiens cum eis, qui interfecti sunt gladio. Et Angeli ejus missi sunt cum eo, idest mittentur, quando dicetur, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et Angelis ejus. Sequitur. Et audivi. Hic ostenditur quantum Angeli gratulentur de liberatione Ecclesiae, et Diaboli dejectione. In quo provocat nos Joannes ad gratulandum de bonis proximi. Nam si Angeli gaudent de bono hominis, multo fortius gaudere debent homines de bono hominum, qui sunt fratres. Propter hoc debet unusquisque laborare, ut vincat Diabolum cum sua victoria, ut sancti Angeli exultent. Unde dicit, et audivi vocem magnam, idest laetitiam magnam, in caelo, idest in Ecclesia, tam militanti quam triumphanti, dicentem, idest significantem. Nunc principe mortis devicto, facta est salus, idest remissio peccatorum in Baptismo, et virtus, idest pugnandi audacia Diaboli virtute deliberata, et regnum Dei nostri, regnum scilicet hujus mundi, in quo Diabolus dominari ut rex videbatur. Joan. 13, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, et potestas Christi ejus, supple, facta est, nunc, inquit, super genus humanum, quam prius habebat Diabolus. Deo permittente, et peccatis nostris exigentibus: sed domino veniente superatus est ab eo, et perdidit eum. Unde Luc. 11, cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia distribuet et cetera. Quia projectus est, quasi: bene dico: facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, qui regit eos de virtute in virtutem, et potestas Christi ejus, qua dominatur destructo dominio Diaboli, quia projectus, idest procul jactus, sine spe revertendi, accusator fratrum nostrorum. Dicunt Angeli, idest Diabolo, cujus officium est accusare fratres, idest per peccatum accusabiles reddere. Dicit Glossa, sed quaeritur quomodo Angeli dicant nos fratres, cum non sint per naturam? Vel per creationem, quia ab uno sumus nos et ipsi creati, vel quia ad eamdem haereditatem sumus nos et ipsi vocati. Sed iterum quaeritur quare dicit singulariter, accusator. Solutio: propter unitatem intentionis omnium Daemonum. Vel hoc refertur ad principem Daemonum, a quo mittuntur alii. Qui accusabat, idest accusabiles facere laborabat, illos, idest fratres, suggerendo eis materiam peccandi, ante conspectum Dei nostri, quem nil latet. Unde Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo, die ac nocte, idest continue, vel per prospera, vel per adversa. Ipse enim cognoscit quos potest damnare per prospera, et quos per adversa, et secundum hoc tentat eos. Et credo, quod plures damnentur per prospera, quam per adversa. Unde Psal. cadent a latere tuo mille, idest in adversitate, et decem millia a dextris tuis, idest in prosperitate, et ipsi, scilicet fratres auxilio Angelorum fulti, vicerunt eum, suggestionem ejus non recipiendo. Semper enim vincuntur, quando suggestio eorum non recipitur: quod satis facile videtur. Unde illud: debilis est hostis, qui non potest vincere, nisi volentem. Sed ne crederet quis quod virtute vicisset: ideo sequitur, propter sanguinem agni, idest propter fidem et imitationem passionis Christi. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna. Hoc significatum fuit Exod. 12, ubi dicitur quod tantum illis non nocuit exterminator, qui postes domus, et superliminare, sanguine tinxerunt. Duo sunt postes anima et corpus. Superliminare domus est ratio sive intellectus. In corde est sanguis agni per affectum compassionis. In corpore per affectum imitationis. In ratione per fidei illuminationem. De hoc dicitur Cant. 8, pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Et propter verbum testimonii sui, idest propter praedicationem qua testificati sunt nativitatem, passionem, resurrectionem et ascensionem ejus et cetera. Unde Act. 4, virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Jesu Christi, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem, exclusive, idest non dilexerunt vitam suam temporalem, ut animae eorum morerentur. Sicut Paulus dicit Act. 5, non facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum. De his dicitur Judith 5, qui sponte obtulistis ex Israel animas vestras ad periculum, benedicite domino. Propterea hic invitant se mutuo Angeli et sancti ad gaudendum super Diaboli dejectionem et liberationem hominis. Unde dicunt, propterea. Quia Diabolus est dejectus et homo liberatus, laetamini caeli, idest vos majores Angeli, et qui habitatis in eis, idest vos minores. Et dicuntur minores in majoribus habitare, quia ab illis recipiunt illuminationem, ut dicit Dionysius. Vel caeli dicuntur Angeli, et qui habitant in eis dicuntur sancti alii qui auxilio aliorum sunt salvati; et ideo dicuntur habitare in eis, cum eis et pro eo. Vel caeli dicuntur praelati, quorum vita caelestis est, juxta illud Philip. conversatio nostra in caelis est: et qui habitant in eis dicuntur boni subditi, qui quasi in castro habitant in praelatorum subsidio. Et omnes hi invitantur ad gaudium propter Diaboli dejectionem et Ecclesiae exaltationem. Vae habitatoribus terrae. Supra actum est de pugna draconis cum Michaele in caelo. Hic agit de pugna ejusdem in terra. Priori enim pugna impugnatur Ecclesia. Vel prior pugna est occulta, secunda manifesta. Vel prior pugna fuit contra perfectos; et ideo dicitur fuisse in caelo. Secunda contra imperfectos; et ideo dicitur fuisse in terra. Vel prior fuit per occultam fraudem, secunda erit per apertam tribulationem. Volens ergo Joannes significare nobis finalis persecutionis magnitudinem, dicit, vae, maxime tribulationis, vel aeternae damnationis, terrae et mari, idest omni peccatori. Per terram significatur avaritia, per mare superbia. De utrisque legitur quod est caput omnium malorum. De avaritia dicitur 1 Timoth. 6, radix omnium malorum cupiditas. De superbia dicitur Eccles. 10, initium omnis peccati superbia. Et ideo recte per terram et mare significantur omnes peccatores, quibus imminet gravis tribulatio et aeterna damnatio. Vel per terram possunt significari mali Christiani, propter amorem terrenorum avidi. Per mare significantur infideles, propter errorum amaritudinem. Vel per terram, quae stabilis est, significantur illi, qui sunt stabiles in uno peccato; per mare, quod instabile est significantur illi, qui de uno peccato in aliud fluunt. Unde Isa. 60, impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Et omnibus illis, vae. Quare autem dicitur, vae terrae et mari, determinat dicens, descendit, idest de caelo dejectus est, vel de sanctis expulsus et confusus Diabolus, non jam inveniens locum in sanctis ad eos decipiendos et possidendos, habens iram magnam de sua dejectione et sanctorum salvatione, quos non patitur amplius impugnando vexare sciens quod modicum tempus habet ad impugnandum sanctos; et ideo ferventius in eos qui recte volunt vivere et ardentius eos impugnare conatur. Et notantur hic duo modi impugnationis, qui erunt tempore Antichristi. Unus est per simulatam habitudinem; et ideo ad hoc dicitur, descendit. Alius erit per apertam persecutionem: et quo ad hoc dicitur, habens iram. Sequitur, et postquam. Hic ostenditur conatus Diaboli aperte Ecclesiam persequentis. Postquam enim vidit Diabolus se per occultam fraudem non posse perficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Unde dicit, et postquam vidit draco, idest Diabolus, qui habet acumen visus per subtilem astutiam, et magnitudinem corporis per potentiae violentiam. Ad literam draco habet subtilem visum et corpus magnum; et significatur Diabolus, qui est subtilis per astutiam et magnus per potentiam, qui projectus est de caelo in terram, idest in Infernum. Vel in terram, idest inter reprobos expulsus a sanctis, persecutus est mulierem, idest Ecclesiam. Quae peperit masculum, idest dominum nostrum Jesum Christum qui ei praestabat auxilium contra apertam tribulationem Diaboli. Sic contra occultam tribulationem vel impugnationem. Ecce postquam sancta Ecclesia vel sancta quaelibet anima facit aliquod magnum, statim insurgit tribulatio et persecutio iniquorum. Et datae sunt mulieri, idest Ecclesiae. Duae alae aquilae magnae, idest duae vitae. Activa scilicet et contemplativa. Vel duo testamenta. Vel contemptus mundi et desiderium caelestis regni: quae dicuntur alae aquilae, quia in caelum faciunt volare; et ideo fixum habent intuitum. Unde Isa. 40, qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae. Item duae alae possunt dici patientia et sapientia, quae datae sunt Ecclesiae contra duplicem impugnationem qua impugnatur ab adversariis. Una est per verba: contra hanc datur sapientia. Alia est per verbera: contra hanc datur patientia. Aquila magna, cujus sunt hae alae, proprie Christus est. Unde Deuteronom. 13, sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, atque portat in humeris suis. Vel duae alae aquilae magnae, possunt dici humilitas et virginitas beatissimae Mariae, quibus mulier, idest Ecclesia, fuit a Diabolo liberata. Et bene per aquilam significatur Maria: quia sicut aquila excedit alias aves, ita virgo Maria alias mulieres, quasi regina et domina mulierum. Prov. ult. multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Cant. 2, sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Job 39 dicitur de hac aquila: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponit nidum suum? Vel duae alae aliquae magnae, sunt duo praecepta charitatis: quae recte dicuntur alae aquilae, quia sicut aquila alias volatu superat aves, ita charitas alias virtutes. 1 Corinth. 13, manent autem tria haec fides, spes, charitas; major autem horum est charitas. Ezech. 1, aquila desuper ipsorum quatuor. Vel duae alae aquilae magnae, sunt duae partes justitiae, scilicet declinare a malo et facere bonum, quibus volatur in caelum. Unde Psalm. quis est homo qui vult vitam et cupiet dies videre bonos? Declina a malo et fac bonum et cetera. Et recte dicitur justitia aquila magna; quia sicut aquila habet acumen visus, sic justitia acuit intellectum. Unde Psalm. lux orta est justo. Item Psalm. a mandatis tuis intellexi, idest in observantia mandatorum tuorum. Eccles. 2. Fili concupiscens sapientiam serva justitiam. Vel duae alae aquilae, sunt timor et amor Ecclesiae, quae sursum et non deorsum volat. Cant. 4, vadam ad montem myrrhae, idest ad tumulum immobilem tormentorum Inferni, et ad collem thuris, idest ad culmen immobile gaudiorum Paradisi. Et licet majora sint gaudia caeli quam tormenta Inferni: tamen quia minus cognoscuntur et sentiuntur gaudia caeli; ideo per collem thuris designantur, et tormenta Inferni per montem myrrhae. Vel per montem myrrhae intelligitur multitudo peccatorum, per collem thuris paucitas meritorum quae uterque alternis vicibus sunt consideranda. Vel duae alae, sunt intellectus et affectus, quibus volat Ecclesia cogitando et desiderando. Quae datae sunt Ecclesiae, ut cum illis a facie draconis volando fugiat. Vel duae alae aquilae magnae, sunt justitia et misericordia. Quae datae sunt Ecclesiae, ut de se justitiam faciens et aliis misericordiam impendens, cum Deo ambulet fugiens draconem. Mich. 6, indicabo tibi homo quid sit bonum, et quid dominus requirit a te: utique facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Vel duae alae aquilae, magnae, sunt duae partes sapientiae; scilicet cognitio Dei et cognitio sui. De quibus Augustinus in libro de confessione: domine noverim me, noverim te: bona et brevis est oratio, nam cognitio Dei vitat desperationem, cognitio sui praesumptionem. Sapientia vero dicitur aquila propter acumen visionis. Magna propter dignitatem, quia primum locum obtinet inter dona. De qua dicitur sapientiae 7, dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Et de his aliis dicitur 1 Reg. 7, quinque cubitorum ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera, idest decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alterius summitatem et cetera. Quid sunt quinque cubiti primae alae nisi quinque quae debet homo cognoscere? Primum est nascendi vilitas. Secundum vivendi brevitas. Tertium moriendi necessitas. Unde quidam dixit, vae mihi nascenti, vae morienti, vae vivo. Quartum est vivendi calamitas. Quintum est mortis incertitudo. De quatuor primis dicit Job 13, homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis: qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra. De quinto dicitur Eccles. 9, nescit homo suum finem et cetera. Item quinque cubiti alterius alae sunt quinque, quae debet homo cognoscere de Deo et in Deo. Primum, quod est largissimus donator. Jacob. 1, dat omnibus affluenter et non improperat. Secundum, quod est patientissimus redditor. Eccles. 5, ne dixeris, peccavi et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. Tertium est, quod est sapientissimus investigator, cui nihil potest abscondi. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Magnae probitatis necessitas indicta est nobis, nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos judicis cuncta tenentis. Quartum est quod est justissimus judex, quia nulla causa potest flecti. Psalm. Deus judex, justus, fortis. Prov. 6, zelus et furor viri, non parcet in die vindictae et cetera. Quintum est quod est potentissimus executor. Exod. 15, dominus, omnipotens nomen ejus. Sap. 13, misereris omnium, quia omnia potes. Ad quod autem datae sunt istae alae mulieri, dicit Joan. consequenter, ut volaret, adjutorio illarum, in desertum, sanctae conscientiae. Vel in locum poenitentiae. Vide quantum proficiat Ecclesia in tribulatione. Supra dictum est quod mulier fugit in solitudinem, pedibus utens quasi adhuc terrena inhians ordinate: nunc dicitur quod volat, quia non jam pedibus tangit terram. Item prius fugit in solitudinem, quia excludit tumultum hominum, sed non copiam rerum. Nunc dicitur volare in desertum, quia excludit tumultum et copiam rerum in locum suum proprium. Unde patet quod proprius locus Ecclesiae et filiorum ejus, est desertum: ubi, nec tumultus causarum, nec frequentia hominum, nec copia rerum invenitur. Job 3, requiescere cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines. Et infra ibi: cessaverunt a tumultu, requieverunt fessi robore; et quondam victi pariter sine molestia, non exaudierunt vocem exactoris, idest ventris. Ubi alitur per tempus, et tempora et dimidium temporis: idest doctrina praedicationis Christi, si hoc referatur ad statum Ecclesiae tempore Antichristi, quae fit per tempus, et tempora, et dimidium temporis, idest tribus annis et dimidium. Est enim mos Hebraeorum per tempus significare annum unum, per dimidium temporis dimidium. Si autem hoc referatur ad generalem statum Ecclesiae, tunc est sensus, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, tanto tempore factae. Christus enim tribus annis et dimidium praedicavit: cujus praedicatione pascitur Ecclesia quotidie ab initio praedicationis ipsius usque ad finem. A facie serpentis, idest contra serpentem et praesentem impugnationem Diaboli. Unde Psalm. parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Modum impugnationis Diaboli ostendit Joannes consequenter dicens: et misit serpens, idest callidus Diabolus, post mulierem, idest post Ecclesiam, quia ad eam attingere non potuit, quia non habebat alas sicut ipsa, ex ore suo, idest inspiratione per suos satellites, aquam tamquam flumen, idest tribulationem inundantem. Licet enim Diabolus non ad emendationem, sed ad suffocationem mittat tribulationem, tamen Deus sua dispositione facit, ut tribulatio missa mundet justos. Isa. 4, si abluerit dominus sordes filiarum Sion et in spiritu judicii: et cum David dicebat, amplius lava me ab injustitia et cetera. De his aquis tribulationum dicitur Cant. 8, aquae multae non possunt extinguere charitatem. Psalm. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel misit serpens, idest Diabolus tortuosus, ex ore suo, id est suggestione sua venenosa, post mulierem, fugientem in desertum, aquam tamquam flumen, idest jucunditatem et abundantem tribulationem, per principes mundi quibus Diabolus tota die suggerit, ut Ecclesiam persequantur, ut eam faciat trahi in peccatum, de peccato in Infernum, a flumine, idest ab impetuosa et abundanti tribulatione. Isa. 8, adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans et transiens, usque ad collum veniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae Emmanuel. Usque ad collum dicit, non usque ad os vel oculos: quia et si opprimatur Ecclesia multitudine et magnitudine tribulationis, tamen non suffocabitur, sed a Christo misericorditer liberabitur. Et signanter ostenditur Matth. 14, ubi dicitur, vespere autem facto solus autem Jesus erat in monte. Navicula autem in medio maris jactabatur fluctibus, et erat ventus contrarius ei: quarta autem vigilia noctis venit ad eos super mare. Quatuor vigiliae noctis sunt quatuor partes persecutionis Ecclesiae. Prima fuit tyrannorum contra martyres. Secunda haereticorum contra confessores. Tertia falsorum Christianorum contra praedicatores. Quarta erit tempore Antichristi, quae gravior omnibus erit de qua hic mentio fit. Et tamen tunc liberabitur Ecclesia, quia dominus veniet et interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, ut dicitur 2 Thess. 2. Unde Psalm. multae tribulationes justorum et cetera. Unde hic sequitur, et adjuvit terra, idest caelestis Ecclesia, quae est viventium, et aperuit terra, idest caelestis Ecclesia, os suum, in orbem ad praedicandum Deum pro muliere, et absorbuit flumen, idest consumpsit et annihilavit illam magnam tribulationem. Vel terra, idest Christus in carne assumpta. De qua dicit Job, terra data est in manu impii. Et adjuvit mulierem, idest Ecclesiam militantem, quotidie filios suos parientem viro suo Christo. Et quomodo adjuvit? Quia tribulationes ipsius primo portavit et exemplum et virtutem sustinendi donavit. Unde Isa. 53. Vere languores nostros ipse portavit et cetera. Adjuvit, et orando pro Ecclesia, ut non deficiat in tribulationibus. Unde Luc. 22, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua. Unde juvit eam tempore tribulationis eam breviando. Unde Matth. 24, erit tunc tribulatio magna quae non fuit ab initio mundi usque modo neque erit. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Vel adjuvit eam, non permittendo augeri tribulationes, quantum vellet tentator supra vires justorum. Unde 1 Corinth. 10, fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Vel adjuvit eam, Angelos suos ad custodiam deputando. Unde Psalm. Angelis suis mandavit Deus de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et Isa. 63, super muros tuos Jerusalem constitui custodes, scilicet Angelos, ut dicit Glossa. Item adjuvit eam, idest adjuvat quotidie et adjuvat usque in finem faciendo praedicari Evangelium, ubi sua passio recitatur. Cujus victoria absorbet in electis magnitudinem tribulationis, ut non sentiatur, vel ut non timeatur. Quia, ut dicit beatus Bernardus, devotus miles sua non reputat cum benignitas ducis vulnera intuetur. Propter quod dicitur Hebr. 12, curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio etc. usque ad sanguinem restitistis. 1 Petr. 4, Christo sibi in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Sicut fecit Moyses. De quo dicit apostolus Hebr. 11, fide Moyses grandis factus negavit se esse filium Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam et cetera. Et hoc est, quod sequitur, aperuit terra os suum, idest Christus praedicatores Evangelii sui. De quo ore dicit Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Psalm. os meum aperui et attraxi spiritum. Et absorbuit flumen, idest destruxit tribulationem. Matth. 10, noli timere eos qui occidunt corpus. Luc. 12. Nolite timere pusillus grex. Et non solum absorbuit flumen aperiendo os ad praedicandum, immo ad bibendum in cruce nimium myrrhatum calicem passionis potum nostrae salutis. Psalm. de torrente in via bibet. Matth. 21, potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Beatus Bernardus. Super omnia reddit te amabilem, mi bone Jesu, calix quem bibisti, opus redemptionis nostrae. Hoc enim omnino amorem meum vendicat totum sibi. Neque solum aperuit os suum ad sorbendum flumen nostrae tribulationis; immo etiam latus, et manus, et pedes, et quasi totum corpus suum aperuit: verum postea pluvia inundans tota recipitur, et quasi absorbetur. Psal. absorpti sunt juncti petrae judices eorum, idest apostoli. Et comparat Christo, quia eorum passio et tribulatio respectu passionis Christi tota absorpta est. Ideo dicit Isa. 3, ingredere in petram, et abscondere in fossam humo. Vel adjuvit mulierem, idest auxilium in pugna ostendit, et post pugnam, adjuvit adjutorium promittendo. Genes. 15, noli timere, Abraham: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis, post pugnam. Vel terra, idest beata Maria. De qua Psalm. terram autem dedit filiis hominum, scilicet adjuvat mulierem, idest Ecclesiam, pro ipsa orando, exemplum patientiae conferendo, filium Dei adjutorem fortissimum pariendo. De quo Psalm. unde Eccle. 23, in Ecclesiis altissimi aperuit os suum, idest Ecclesiae. Et absorbuit flumen, idest sua prece Ecclesiae tribulationem mitigavit. Vel per aquam fluminis significatur abundantia terrenorum, quae fluunt continue sicut aqua. Unde Psalm. divitiae si affluant, nolite cor apponere. Et de hac aqua fluminis dicitur Jerem. 2, et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Significat abundantiam quam misit draco domino permittente in Ecclesiam Dei, quando a Constantino datum est ei imperium Occidentalis Ecclesiae. Et signanter dicit, quod draco sive serpens ex ore suo misit aquam post mulierem. Quia ex ore serpentis non exit nisi sibilus et venenum. Et ista temporalia non sunt nisi sibilus unus quia cito transeunt, et plena sunt novitatis et litis, et quae venenosa sunt, quia libenter occidit. Unde tunc audita fuit vox Angelorum in aere dicentium, hodie infusum est venenum in Ecclesia Dei, sicut legitur in apocryphis Sylvestri; et quia jam appropinquat venenum ad cor Ecclesiae: in Psalm. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Et de consueta bonitate, nunc primo incipit adjuvare Ecclesiam suam. Misit mundo adjutorem, idest terram, quae absorbere vult totum flumen; idest principem terrenorum, qui vult auferre ab Ecclesia omnia temporalia. Et licet intentio ejus non sit eadem cum domino, qui propter bonum Ecclesiae suae misit illum. Sic Nabuchodonosor dicitur, quod dominus misit eum in vindictam et ad correctionem. Ipse autem ivit ad occidendum totum, et diripiendum bona eorum. Dominus misit eum ex misericordia, et ipse ivit ex superbia et avaritia. Unde Isa. 10, vae Assur virga furoris mei; et baculus ipse est, in manu ejus indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem, quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratur, et cor ejus non ita aestimabit, sed ad conterendum erit cor ejus, et ad interemptionem gentium non paucarum. Dicet enim. Numquid non principes mei simul reges sunt? Multa ergo, quae ibi dicuntur, et modo. Dicit ergo, et misit serpens, idest Diabolus, ex ore suo, venenato, idest suggestione sua, post mulierem, idest Ecclesiam, aquam tamquam flumen, idest a fluxu temporalium, quae superfluunt deorsum. Et bene dicit, trahit. Tractus enim motus est violentus. Nam contra naturam est, quod Ecclesia deorsum feratur, quae facta est ut feratur sursum. Et ideo motus sursum est ei naturalis, deorsum est ei violentus. Et ideo dicit Salomon, Prov. 24. Erue eos, qui trahuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Et adjuvit terra, idest principes terreni desiderium suum. Et absorbuit flumen, idest opulentiam temporalium. Et misit draco de ore suo aquam, idest abundantiam temporalem procreavit, quam procuravit Ecclesiae dari. Non quod Constantinus hoc fecerit ex diabolica suggestione; sed credo, quod magis fecit, hoc ex instinctu spiritu sancti. Sed quia Diabolus procuravit, et procurat quotidie, quod Ecclesia cor apponat in istis temporalibus, et sic minus possit intendere spiritualibus; ideo dixi, quia Diabolus procuravit dari Ecclesiae abundantiam temporalem. Et tamen Diabolus modo procurat ut terra absorbeat flumen; hoc facit in adjutorium mulieris. Sed nescius juvat eam, quia sic paupertate recuperata liberius vacabit saluti animarum. Nam cum esset in divitiis suis, non poterat vacare orationi, nec lectioni, et meditationi. Unde Psalm. in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Sed siccato diluvio melius faciet officium suum. Sed modo nimia ira caecatus, non advertit. Unde sequitur. Et iratus est draco in mulierem, id est contra Ecclesiam, videns, quod non potest eam trahere post se, et quod habet auxilium, unde ipse putavit inferre nocumentum: et sic non desinit Ecclesiam Diabolus impugnare semper, quaerens novos modos et novas artes impugnandi eam. Unde sequitur. Et abiit, ab illo modo a quo non potuit nocere Ecclesiae, facere praelium cum reliquis, de servis ejus, qui custodiunt mandata ejus mente et opere, et habent testimonium Jesu active et passive, idest qui testimonium perhibent Jesu, et dominus Jesus eis. Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, et Angelis ejus. Item qui habent testimonium Jesu in charitate, quo signantur filii Dei. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. De hoc testimonio dicit Psalm. testimonium domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Reliquos autem de semine Christi vocat ideo omnes minores sanctos, qui habent fidem, et fidei confessionem, quos pugnare aggreditur. Unde dixit dominus serpenti de muliere, per quam significatur Ecclesia: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, idest minoribus, qui erunt in fine. Psal. insidiatur ut rapiat pauperem, idest illum, qui parum habet virtutis. Sed neque omnes minores potest vincere, sed tantum instabiles et incompactos et aridos, sub se tenens eos, et insidiatur homini. Unde Psalm. sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Et ideo sequitur et stetit super arenam maris. Job: vocat umbra calamum, et loca humentia. Per umbram proprie significantur hypocritae, qui habent sanctitatis figuram sed non veritatem: per calamum, qui intus est vacuus et extra nitidus, de facili movetur a quolibet vento, signantur nobiles, et instabiles: per loca humentia voluptuosi, qui malis moribus et humoribus abundant.


Caput 13

[89029] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 13 Et vidi de mari bestiam et cetera. Descripta est pugna in partu mulieris, et draconis in praecedenti capitulo; hic describitur pugna familiae draconis. Describitur autem acies draconis sub duplici specie monstruosa duarum bestiarum; unius ascendentis de mari, et alterius ascendentis de terra. Et videtur prima bestia conflagari ex malitia laicorum, et superbia saecularium principum: et ideo dicitur, ascendentem, de mari, quia significat elationem superbiae. Unde Psalm. mirabiles elationes maris. Et Isa. 57, impii, idest superbi, quasi mare fluctuans quod quiescere non potest. Secunda bestia constat ex malitia clericorum, et cupiditate praelatorum. Unde de terra per quam significatur avaritia, dicitur ascendere. Et huic expositioni concordat Glossa quae dicit primam bestiam constare ex principibus Antichristi, per quos violenter opprimet Ecclesiam. Secunda ex apostolis, seu ex praedicatoribus ejusdem, per quos fraudulenter impugnabit Ecclesiam. Ex his patet, quod hoc capitulum duas habet partes. In prima ponitur descriptio primae bestiae, ibi, et vidi de mari. In secunda ponitur descriptio secundae bestiae, ibi, et vidi aliam bestiam. Circa descriptionem prioris bestiae, hoc modo procedit Joannes: primo ponit ejus proprietatem, secundum quod dividitur ab aliis bestiis, cum dicit ipsam ascendere de mari, et habere capita septem et cornua decem: ponit triplicem convenientiam: in pelle cum pardo, in pedibus cum urso, in ore cum leone. In pelle pardi, varietas hypocritarum, in exteriori conversatione: in pedibus ursi, diversitas voluptatum, in interiori affectione: in ore leonis foetor detractionis, in superba locutione. Vel forte similitudo refertur ad pseudo claustrales. Assimilatio ursi ad pseudo saeculares. Assimilatio leonis ad pseudo principes, seu praelatos. Ad claustrales enim pertinet pellis, idest ostensio sanctae conversationis exterius. Ad saeculares suppositio pedum. Ad praelatos doctrina ejus. Quia igitur in doctrina familia draconis: primo ponitur et ostenditur ejus crudelitas per hoc, quod notatur bestia, quia totum vastabit. Deinde ostenditur ejus nativitas sive genus, cum dicitur, ascendentem de mari, idest de Judaeis: quia et si primo fuerunt terra fertilis exculta per legem et prophetas, cum propter peccatum, maxime crucifigendo Christum, facti sunt sicut mare, et instabiles et amari. Juxta illud threnorum 1: peccatum peccavit Jerusalem: propterea instabilis facta est. Hoc est, quod dixit dominus ad Cain, Genes. 4: vagus et profugus erit super terram. Quia scilicet occidit Abel fratrem suum. Hoc satis bene competenter figuratum fuit, Gen. 13, ubi dicitur quod Pentapolis erat sicut Paradisus Dei, sed postea propter peccatum suum facta est abominabilis, et mare mortuum appellatum. Sic Judaicus populus primo fuit populus peculiaris Dei et quasi Pentapolis, propterea habuit Pentateucum. Sed post peccatum, factus est abominabilis, instabilis et foetidus, sicut mare mortuum. Dicitur etiam ascendere de mari, quia per Antichristum magna tribulatio nascetur, qui erit de tribu illa Dan, quae fuit vilissima inter tribus Israel. Unde Gen. 49, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita et cetera. Bene etiam dicitur ascendere, quia de vili genere venit ad magnam potentiam, et ideo ad magnam crudelitatem inardescet; quia quando aliquis vilis sublimatur, crudelior omnibus est. Et in alia Scriptura: rusticus si exaltatus fuerit, in audaciam crescit. Unde versus: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Per hoc etiam quod dicitur ascendere de mari, non cito casurus. Et de instabili et fluxibili fundamento veniet, et ideo non potest super hoc aedificium, hoc modo diu stare. Unde et in fine praecedentis capituli dicitur stare super arenam maris. De quo dicitur Matth. 6: omnis qui audit verba mea, et non facit, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam et cetera. Sed licet per bestiam possit accipi et intelligi congrue et vere Antichristus, ut dictum est, congruentius intelligitur per bestiam istam tota collectio malorum, idest integer Antichristus. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi, bestiam, idest malorum multitudinem bestialem. De mari, idest de amara suggestione Diaboli. Vel de infidelitate cordis Christi. Ascendentem. De vitio in vitium. Vel per principes malos contra Ecclesiam, se extollentes. Habentem capita septem, idest universos principes, qui regunt et defendunt bestiam, idest infidelium multitudinem contra Ecclesiam bestialiter insurgentem. De quibus capitibus dicitur Amos 6, vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in montes Samariae optimates capita populorum et cetera. Item septem capita, bestiae sunt principes totius iniquitatis, in septem aetatibus mundi. Quorum primum est Cain in prima aetate, in quo incoepit Ecclesia malignantium, sicut Ecclesia Catholica ab Abel. Et recte a Cain incepit Ecclesia malorum, et Ecclesia bonorum ab Abel. Cain interpretatur possessio. Abel interpretatur nihil hoc. Quia malorum Ecclesia surgit, et fundatur super divitias. Bonorum vero ex paupertate surgit et super paupertatem fundatur. Ecclesia malignantium terminatur in Antichristum, in secunda aetate, qui est ultimum caput. Et Ecclesia bonorum terminatur in Christum pauperem, qui est ultimum caput Ecclesiae bonorum. Secundum caput fuit Nembroth, qui coepit primo dominari in orbem terrarum. Unde de ipso dicitur Gen. 10, porro Chus genuit Nembroth. Ipse coepit esse potens in terra, et erat robustissimus venator coram domino: fuit autem principium regni ejus Babylon. Caput fuit Ismael, a quo fuerunt Ismaelitae, idest Saraceni, cujus manus contra omnes, et omnes contra ipsum, ut dicitur Gen. 16. Et haec fuit tertia aetate. Quartum cap. in quarta aetate Pharao in terra Aegypti rex qui populum Israel multipliciter in Aegypto afflixit, ut legitur Exod. 2 et 3. In quinta aetate fuit quintum caput Nabuchodonosor, qui populum Israel captum duxit in Babylonem, ut legitur 4 Reg. 25. In sexta aetate fuit sextum caput Herodes qui dominum quaerens pueros occidit, ut legitur Matth. 2. In fine sextae aetatis, quae similis erit cum septima, quasi in septima aetate erit septimum caput, scilicet Antichristus, sub quo erit maxima persecutio et afflictio Ecclesiae Dei. Sed quoniam haec bestia quam vidit Joannes tantum contra Ecclesiam Christi pugnaturam ostendit, videtur, quod aliter sint assignanda septem capita, per quae Ecclesia Christi a principio Christi usque in finem legitur esse oppressa et afflicta. Primum ergo caput bestiae, per quod bestia venenum suum effundit in Ecclesia, et eam inquantum potuit laniavit, fuit Herodes. Per ipsum enim voluit natum Christum devorare, et quaesivit; et quia ipsum occidere non potuit, innocentes occidit. Matth. 2, cum ipso autem accipiendi sunt omnes reges regionis Judaeorum, quos in persecutione Christi tam regni quam sceleris habuit successores. Secundum caput fuit Nero interfector principum apostolorum Petri et Pauli, cum quo accipiendi sunt omnes ejus successores, usque ad Julianum apostatam, qui omnes persecuti sunt Ecclesiam Christi. Tertium caput fuit Constantinus Arianus, qui miro modo cum omnibus Arianis afflixit Ecclesiam Dei. Quartum caput fuit rex Persarum Chosroas, in cujus tempore confirmata est secta Manichaeorum. Quintum caput fuit rex Babylonis novae qui volens apparere similis altissimo, et sedere in monte testamenti, multas propter hoc Ecclesiis domini nostri Jesu Christi, persecutiones ingessit. Sextum caput est illud, de quo dicitur in Danielis 7, alius consurget post eos, et ipse potentior erit prae omnibus: qui nostris temporibus multa mala fecit Ecclesiae Christi. Sed quis sit ille non est nostrum determinare. Septimum caput erit Antichristus. De quo dicit Dan. 8, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit. Quamvis aliquibus videatur, quod hic rex, de quo sic loquitur Dan., ad sextum caput pertineat. Sed forte sicut Joannes Christum praevenit, sic iste Antichristum: et ideo, quod dicit Daniel, utrique potest convenire. Septimum caput, idest Antichristum, inducit Diabolus ad loquendum per os ejus, qui in signis et prodigiis et mendaciis decipiet multitudinem infinitam, ita ut pauci evadant. Et sicut Christus dictus est rex, pontifex et propheta, ita ipse nunc regem, nunc pontificem, nunc prophetam se simulabit et dicet et tam magna signa faciet, licet omnia sint falsa, ut nulla existimentur signa Christi comparatione signorum ejus. Ab his septem capitibus Joannes vidit Ecclesiam passuram: quae tamen septuplex persecutio figurative praecessit in synagoga. Omnia siquidem contingebant illis in figura, ut dicitur Corinth. 10. Prima fuit ab Aegyptiis mortuo Joseph, quorum caput fuit Pharao cum magis suis. Secunda fuit a Chananeis mortuo Josue, quorum caput fuit Jabin cum Sisara, Judith 4. Tertia fuit decem tribuum contra duas, cujus caput fuit Jeroboam mortuo Salomone, 3 Reg. 12. Quarta fuit ab adversariis, quorum caput fuit Salmanassar, contra decem tribus, et Sennacherib contra duas tribus, 4 Reg. 17 et 18. Quinta fuit a Chaldaeis, quorum caput fuit Nabuchodonosor, qui Jerusalem destruxit, et Israel captivum duxit. Sexta fuit in ipsa captivitate, sub Assuero rege, qui dedit sententiam de omnibus Judaeis pariter occidendis, Aman caedem procurante, Esther 3. Septima fuit in Assyriis, quorum caput fuit Antiochus Epiphanes, qui templum domini profanavit, et multa mala fecit populo Israel, ut legitur 1 Machab. in multis capitulis, circa principium. Sed est valde notandum, quod in qualibet persecutione misit Deus filiis Israel aliquem adjutorem, vel liberatorem, qui eriperet eos de manibus inimicorum. A prima liberavit Moyses et Aaron. A secunda Barach et Debora. A tertia Ezechias, qui reliquias decem tribuum revocavit ad cultum divinum, cum ducibus: a quarta Angelus Dei, qui una nocte occidit exercitus Sennacherib, scilicet centum octuagintaquatuor millia. A quinta Cyrus rex Persarum sub Esdra et Zorobabel. A quinta Esther et Mardochaeus. A septima Judas Machabaeus et fratres ejus. Sic Ecclesiae suae misit et mittit adjutores Christus in suis persecutoribus. Nec est mirum si praedictis septem capitibus Ecclesia tribulatur Diabolo procurante, qui super omnia studet operibus creatoris contrarius inveniri: propter quod contra praedicta septem capita, septem ordines praedicatorum, de quibus supra dictum est, misit Christus, qui Ecclesiam suam consolati sunt in septem suis persecutoribus. Sed Diabolus, ut dixi, operibus creatoris vult semper contrarius inveniri. Unde per Adam, quem quasi colonum Deus posuit in Paradiso, ipse Diabolus in civitatem, Deo permittente, sibi praeparavit Herodem ad Christi persecutionem. Item pro Noe, viro justo, arcae rectorem posuit in urbe Neronem, Ecclesiae destructorem. Item pro Abraham fideli posuit in imperio Constantinum Arianum. Item pro Moyse legis sanctae latore posuit Machometum, legis profanae doctorem. Item pro Joanne Baptista surget, vel forte jam surrexit rex ille, qui scriptus est in Dan. 7 capite. Item pro Elia, qui venturus est, surget rex septimus, scilicet Antichristus Eliam occisurus. Et cornua decem, idest Decalogi decem transgressores et impugnatores, qui illi bestiae adherebunt, et membra bestiae erunt, et super cornua ejus decem diademata, idest gloriam de impugnatione eorum, qui servant Decalogum, et de destructione Decalogi, quia omnia praecepta per principes illos infringentur, et de hoc gloriantur. Sicut dicitur Proverb. 1, laetantur cum male fecerunt. Et super capita ejus, idest super principes iniquos, nomina blasphemiae. Quia dicent, et dici facient, Christum fuisse non verum Deum, sed magum. Item septem capita bestiae possunt dici septem vita capitalia. Et decem cornua, praevaricatores Decalogi: et ideo capita et cornua conjunguntur, quia per septem vitia capitalia Decalogus impugnatur. Et super cornua ejus, idest super legis praevaricatores, decem diademata, idest decem gentes, quae miro modo Ecclesiam Christi expugnare conati sunt, et super eam victoriam obtinere volunt. Quarum prima est gens Judaeorum. Secunda gens Paganorum. Tertia gens Saracenorum. Quarta gens Arianorum. Et hae quatuor significatae sunt in Dan. 7, per quatuor bestias, de quibus ibi dicitur, ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari grandi, et ecce quatuor bestiae ascendebant de mari diversae inter se. Prima, quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec avulsae sunt alae ejus, et sublevata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso, in parte stetit, et tres ordines dentium erant in ore ejus, et sic dicebant ei: surge, comede carnes plurimas. Et post haec aspiciebam, et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat avis quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedebat, atque comminuebat. Caeli nomine signatur sacra Scriptura. Ergo quatuor venti caeli sunt quatuor intellectus Scripturae, scilicet hystoricus, allegoricus, tropologicus et anagogicus. Per mare magnum designatur hoc saeculum. Quatuor ergo venti caeli pugnant in magno mari, quia quatuor sunt intellectus Scripturae, quibus mundus impugnatur, quia per hos terrena contemni videntur, atque docentur. Cum autem haec pugna fieri coepit praedicantibus apostolis, tunc prima bestia apparuit, idest ferocitas synagogae. Cujus duae alae, quibus superbiendo ferebatur in altum, sunt duae sectae Judaici populi. Una Sadducaeorum, alia Pharisaeorum. Sed hae ejus alae sunt avulsae a leaena, quia tradita est bestia, idest exercitus Judaeorum in manibus inimicorum, qua tradita, mox illae sectae perierunt. Et tunc stetit supra pedes suos quasi homo, quia humiliata fuit, et se homines cognoverunt Judaei, qui prius se super alios efferebant. Quod autem sequitur, et cor ejus datum est ei, refertur ad tempus Eliae, quando revertentur corda patrum ad filios, ut dicitur ult. Malachiae. Vel forte, quia semper fuerunt durae cervicis, et indomabilis cordis, dicitur, quod tunc datum est ei cor ejus, quia adhuc in sua duritia persistunt. Secunda bestia similis urso: haec est Paganorum bestialis multitudo, cui dicitur, ut surgat, et comedat carnes plurimas, quia infinita multitudo Christianorum occisa est a Paganis. Unde Psal. effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Et rursus. Et comederunt Jacob, idest populum Christianum. Tres ordines dentium, quos habebat in ore, sunt tyranni eorum, sacerdotes templorum, et cultores idolorum, quia sine timore in Christianorum necesse saevierunt. Tertia bestia similis pardo fuit gens Ariana, quae idcirco quatuor capita dicuntur habuisse, quia quatuor gentes tunc temporis in illam haeresim convenerunt, a quibus inchoata est gens Gotthorum, Vandalorum. Longobardorum, qui omnes simul contra sanctam Ecclesiam surrexerunt. Et recte dicitur haec bestia similis pardo, quia quidam Arianorum Pagani fuerunt, quidam Christiani. Item per malitiam latentem interius, et simplicitatem apparentem exterius. Quatuor autem ejus alae sunt quatuor errores. Una propria Arii. Alia Eunomii. Tertia Macedonii. Quarta Cerinthi, quibus per totum mundum volabat haeresis Ariana, propter quam Martinus Papa, jubente Constantio imperatore, in exilium missus est. Quia Arius fuit caput inter omnes istos, ideo caput nomine ejus omnis haeresis illius temporis dicta est Ariana. Quarta bestia est gens Saracenorum a Machometo decepta, cujus ferocitas sive malitia, quantum invaluerit, testatur desolatio Ecclesiarum Syriae, Phoenicis, Palestinae, Aegypti, Mauritaniae, et multarum insularum maris. In quibus abolito Christi nomine, ipsius Machometi detestanda traditio quasi magni prophetae praedicatur. Heu quanta mala faciet Antichristus, cum iste in suo mendacio, tot mala fecerit. Sicut enim Moyses lator legis praecessit Christum, sic Machometus lator mendacii praecessit Antichristum. De ista bestia dicitur, quod non est similis alii. Quia Judaei, licet peccaverint contra fidem Christi, etiam ipsis renitentibus, aedificatae sunt Ecclesiae multae in Jerusalem, et non post multos dies dissipati sunt a Romanis. Item Pagani pugnaverunt contra Christum, sed quotidie vincebantur a militibus Christi, ita ut in diebus Sylvestri Papae, ipsi Christi vicario jus imperiale tradiderunt. Item Gothi et Vandali, Longobardi, et alii Ariani, partim deleti sunt exercitu Romanorum, partim suasi ad fidem Catholicam. Sed haec quarta bestia indomabilis extitit semper, ut etiam hodie nullus valeat contra eos os aperire, quia capitalis sententia data est contra praedicatores, si quis auderet contra eam praedicare. In his ergo quatuor bestiis, si bene advertas, decem diademata, idest decem gentes invenisti. Nam prima bestia duas fecit; scilicet Saducaeos et Pharisaeos. Secunda tres; scilicet tyrannos, Paganos, sacerdotes templorum, et cultores idolorum. Tertia bestia quatuor facit: Graecos, Gothos, Vandalos, Longobardos, qui fuerunt omnes Ariani. Haec nona cum ultima bestia sunt decem. Sequitur, et super capita ejus, idest super septem vitia, nomina blasphemiae, habebat, idest viros blasphemos, in nequitia nominatissimos. Et dicuntur esse super, quia non ipsi ut tententur expectant, vel ut trahantur ab amicis; sed ipsi trahunt vitia, et subjectos his vitiis servientes, et de familia sua habent. Juxta illud Proverb. 14, princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes mendaces habet ministros. Sequitur, et bestia quam vidi, hic describit bestiam Joannes, tam a potestate, quam a nequitia instigante. Unde dicit, et bestia, eadem scilicet quam vidi de mare ascendentem, similis erat pardo, propter varios modos decipiendi, quos habebat haec bestia. Variis enim haeresibus erat plena, et variis simulationibus occultans sua vitia. Jerem. 13, si mutare potest Aethyops pellem suam, et pardus varietates suas et cetera. Et pedes ejus, idest inferiores portantes eam, hi sunt, qui necessaria provident bestiae laborando, et artibus diversis lucra congerendo, unde vivit bestia. Sicut pedes ursi, qui lati, sunt, et pilosi, et unguibus armati, et isti erunt possessionibus plurimis dilatati, et nihilominus cupidi et avari, quocumque modo rapientes non sua. Et os ejus, idest doctores bestiae. Sicut os leonis quod est foetens et vorans; et doctores bestiae foetent fama et nocent malitia, Jerem. 4, ascendit leo de cubili suo; praedo gentium sublevabit se, et egressus est de loco suo ut ponat terram suam in solitudinem. Et dedit illi, scilicet bestiae, draco, scilicet Diabolus, virtutem suam ad nocendum, et decipiendum, ad miracula faciendum, ut dicit Glossa. Sed cum miracula fiant ad Dei manifestationem, et Deus non manifestetur per illa, quomodo erunt miracula? Praeterea Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus, et non in eis quae supra naturam sunt; unde videtur, quod non possit facere miracula. Ergo non potest dare potestatem aliis faciendi illa. Solutio. Re vera illa non erunt miracula licet videantur, sed erunt mirabilia praeter solitum usum naturae facta. Et vera differentia est inter mirum, et mirabile, et miraculum. Mirum enim et mirabile sunt juxta naturam, miraculum supra. Vel mirum dicit admirationem in vidente. Mirabile in visibili. Miraculum in utroque, et fit proprie ad manifestandum Dei virtutem. Est ergo sensus, dedit illi draco virtutem suam, ad faciendum miracula, idest mirabilia. Unde admirari possunt videntes propter novitatem rei, vel propter modum faciendi. Sicut quando fecerunt magi serpentes de virgis, non fuit miraculum, sed mirabile, quia cito fecerunt quod natura tardius faceret. Et potestatem magnam, seducendi multos. Vel opprimendi. Et nota undecim, quae ponuntur hic per ordinem, per quae significatur totum corpus malorum, qui semper sunt in transgressione. Primo dicitur bestia ascendere. Secundo, de mari. Tertio, habens septem capita. Quarto, habens cornua decem. Quinto, habens decem diademata. Sexto, habens nomina blasphemiae. Septimo, quod est similis pardo. Octavo, quod habet pedes ursi. Nono, quod habet os leonis. Decimo, quod habet virtutem draconis. Undecimo quod habet os loquens, et quod habet potestatem magnam. Et quia undenarius numerus est transgressionis, ideo significatur, quod haec bestia complectitur totum corpus malorum. Sicut in Psal. ubi dicitur tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae. Ibi nominantur undecim populi, per quos significatur totum corpus Diaboli, cui debetur poena significata per undecim generationes. Soph. 1, ubi dicitur: dies illa et cetera. Et per undecim onera Isa. 13, usque ad 24. Sequitur, et vidi. Post descriptionem bestiae, in qua dictum est quod habet septem capita, describit Joannes principale caput ejus, idest Antichristum. Primo ponens simulationem, per quam cunctos adducit in admirationem. Ipse enim, ut credatur esse Christus in lege promissus, simulabit se esse mortuum, et post tres dies per artem magicam feretur in aerem, ministerio Daemonum, et sic putabitur resurrexisse. Sed tandem patebit falsitas simulationis, quando a Christo occidetur. Dicit ergo, et vidi, spiritualiter, unum de capitibus suis, idest Antichristum, qui principatum obtinet inter septem capita nefandae multitudinis, quasi occisum in mortem, idest quasi mortuum, et plaga ejus mortis, simulatione curata est, per simulatam rationem. Sic enim mors simulata erit, et in numero. Sic et resurrectio utcumque magna arte et mysterio Daemonum fiet, quod patet quia moriens non occidet mortem, sed Christus, de quo dicitur Oseae, ego mors tua, o mors et cetera. Et admirata est universa terra idest homines qui nesciebant fraudem, admirati sunt, dicentes et credentes mortuum resurrexisse; post bestiam euntes mente, et corpore. Ad literam sequuntur eam, admiratione. Sicut legitur Joannis 12, et multi veniebant videre Lazarum, quem Jesus a morte suscitavit. Et adoraverunt draconem. Glossa, idest Diabolum, qui dedit potestatem. Glossa, resurgendi, ut videbatur, bestiae, idest Antichristo, et adoraverunt bestiam, idest Diabolum in Antichristo, quem putabant vere a mortuis resuscitatum: sicut illi, qui videbant Christum miracula facientem, glorificabant Deum, qui per Christum et in Christo talia faciebat. Sed numquid isti credent Antichristum a Diabolo habere potestatem an a Deo? Si a Deo, ergo adorabunt Deum, et non Diabolum. Si a Diabolo, quomodo ergo sequentur eum? Solutio. Multi scient eum esse malum, et multi simplices non advertent aliquid de malitia aut de bonitate sua. Sed omnes sequentur eum propter dona quae dabit, aut propter timorem mortis, aut videntes mirabilia quae ipse faciet, dicent, benedictus, qui dedit illi talem potestatem, idest usum talis potestatis, et hic est Diabolus; et ita in communi adorabunt Diabolum, non sub propria ratione, dicentes, ex admiratione visorum, et ex pusillanimitate cordis, quis similis bestia huic, idest potestate, et miraculorum operatione? Et quis poterit pugnare cum ea? Idest resistere potestati et voluntati ejus? Quasi dicat: nullus. Et nota quod quatuor dicuntur hic de bestia, idest de Antichristo, in quo laudatur. Primum admiratio. Unde dicitur, et admirata est universa terra. Secundum est imitatio. Unde dicitur, post bestiam. Tertium est adoratio. Unde dicitur, et adoraverunt bestiam. Quartum est laudatio. Unde dicitur, dicentes, quis similis bestiae? Haec quatuor debet omnis Christianus reddere Christo: scilicet admiratio sapientiae ejus. Unde Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Hic enim valde admirabilis in majoris mundi creatione, quia de nihilo scivit tam pulchrum mundum facere. Sed magis admirabilis est in minoris mundi idest hominis formatione, in quo totum mundum majorem conclusit, quod valde mirabile est. Unde et omnis creatura dicitur, supra, quia universalis mundus in homine extrinsecus abbreviatus est. Et significatum est in hoc, quod universale verbum, aeternum, et inclytum erat, et abbreviandum, quod maxime admirabile est. Modo sapientia Christi admirabilis est in mundi creatione. Admirabilior in hominis formatione. Admirabilissima in sui humanatione. Item imitatio debet reddi patientiae, humilitati, et obedientiae ejus. Unde Matth. 11, discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Ideo factus est homo ad imaginem Dei, ut scilicet posset eum imitari, in quibus imitandus est. Item adoratio debet reddi ejus divinitati, sive potentiae. Unde Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Item laudatio debet reddi ejus bonitati. Unde Psal. confitemini domino, quoniam bonus idest laudare eum. Infra ibi, laudem dicite Deo omnes sancti ejus. Exod. 15 quis similis tui in fortibus domine, quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Revera mirabilia, quia fecit Deum, hominem, matrem virginem, cor credulum. Et datum est ei hic ostenditur Joanni effectus simulationis Antichristi. Ex eo enim quod ipse videbit, quod credetur eum resurrexisse a mortuis orietur in eo praesumptio blasfemandi Christum et sanctos eius, ut dicit Glossa. Unde dicit quod datum est ei permissive, tamen os loquens magna, de se. Dicet enim se esse Christum verum Deum, et blasphemias, quia dicet se esse majorem Christo. Unde 2 Timoth.: qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur. Dan. 11, adversus Deum deorum loquitur magnifica. Ad istum pertinent tamquam membra ejus, omnes qui se magnificant: contra quos dicit Psal. disperdat dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Et data. Hic ostenditur, quantum durabit persecutio Ecclesiae, et dominatio Antichristi; scilicet tribus annis, et dimidium, quantum duravit aperta praedicatio Christi. Et haec frequenter recitat Joannes, triplici ex causa. Primo, ut nos praemuniamur contra illam. Secundo, ut minus timeamus, quia cito transibit. Tertio, ut non quaeramus talem gloriam, quia cito terminabitur. Dicit ergo, et data est illi potestas, idest voluntas facere praedicta mala, menses quadraginta duos, idest per tres annos et dimidium. In quo tempore, maxime circa finem, in tanta praesumptione extolletur, ut jam publice audeat blasphemare, quod prius faciebat occulte. Unde sequitur, et aperuit os suum in blasphemias, apertas et manifestas, ad Deum, idest contra Deum, vel ad Deum, idest usque ad Deum, quia dicet Christum non fuisse vel esse filium Dei, et apostolos Christi non fuisse veros apostolos. Dan. 7, contra excelsum loquetur, sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur ad manus ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Item Daniel. 11, adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio: et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentia feminarum. Unde adhuc sequitur hic, blasphemare nomen ejus, adhuc supple, aperuit os suum. Ut scilicet blasphemet nomen domini. Glossa, idest omnem institutionem ejus. Vel nomen ejus, idest vitam et doctrinam ejus, per quam nominabilis est, dignus nominatione et memoria. Prov. 10, memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescet, et tabernaculum ejus. Glossa, idest illos qui Christo militant. Vel tabernaculum ejus, idest sancta Ecclesia, in quo Christi milites suscipiunt arma, idest virtutes, doctrinam, et dona, et sacramenta quae sunt arma fidelium, idest corpus, dicendo ipsum phantasticum non verum. Vel dicendo ipsum adhuc in morte detentum, vel dicendo ipsum peccato obnoxium, vel de Joseph semine esse natum. De hoc tabernaculo dicitur infra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis. Levit. 26, ponam tabernaculum suum etc., idest ardorem passionis in corpus suum. Et tabernaculum, scilicet et eos qui in caelo habitant, idest sanctos, jam ferventes Deo, ut Petrus et Paulus et alios, quos ipse condemnabit, idest damnatos praedicabit, quia secuti sunt Christum. Sic dicunt multi haeretici: scilicet: omnes confessores qui fuerunt a tempore Sylvestri, esse condemnatos. De quibus dicit Psalm. adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam et datum est illi idest permissum est facere bellum cum sanctis disputando promittendo, convivando. Et vincere eos corporaliter occidendo, quod non multum timendum est, quia dominus pro quo corpus occiditur, cito reddet melius. Occidetur enim corpus mortale corruptibile et deforme, et dominus reddet immortale, incorruptibile et gloriosum. 1 Corinth. 15. Mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile incorruptibilitatem. Vincet etiam Antichristus aliquos specialiter quos vel minis vel beneficiis, vel rationibus vel promissionibus trahet in peccatum. Unde Dan. 11. Ingredietur terras, et conteret, et pertransiet et introibit in terram gloriosam, et multos conteret vel corruet. Et data est illi potestas, in omnem tribum quo ad minores. Et linguam, quo ad malos Christianos, et gentem, quo ad Paganos. Et adorabunt eam, idest bestiam, omnes qui habitant in terra, Glossa, idest qui dediti sunt terrenis. Quorum non sunt scripta nomina, stylo praedestinationis. In libro vitae et agni, qui est ipse agnus. Eccles. 24, haec omnia liber vitae et testamentum altissimi et agnitio veritatis. Agni dico, qui occisus est ab origine mundi, idest praefiguratus occidi in mortem ipsius. Vel in agno quem obtulit Abel. Vel occisus est, idest praevisus occidi a tempore, idest ab origine mundi, idest ante originem mundi. Simile Eccl. 24, ab initio et ante saecula, idest ante initium mundi, praevisa sunt creari. Vel occisus ab origine mundi. Tunc enim statim, idest post originem mundi caepit Christus occidi in suis. Cum aliquis pro Christo occiditur, Christus in eo occiditur. Unde Petro quaerenti de eo, quo vadis? Respondit dominus, vado Romam iterum crucifigi. Matth. 25, quod enim uni ex minimis fecistis et cetera. Siquis habet aurem, corporis, audiat, et auribus cordis, quae scilicet poena et miseria sequatur Antichristum qui in tanta gloria erit, sed parum durabit. Unde Psalm. ne timueris (tu Christiane) cum dives factus fuerit homo, idest Antichristus; qui revera erit homo, quamvis dicat se Deum. Quoniam cum interierit non sumet omnia et cetera. Qui in captivitatem, peccati, vel Inferni duxerit velit nolit, vadit. Non dicit, vadet, quia data est sententia de talibus. Joan. 3, qui non credit jam judicatus est. Item Joan. 12: princeps mundi ejicietur foras cum corpore suo. Ezech. 12, in transmigrationem et captivitatem ibunt, scilicet socii Antichristi et dux qui est in medio eorum, idest ipse Antichristus, in humeris scilicet portabunt in Infernum. Amos 1, super tribus sceleribus traham, et super quatuor non convertam, eo quod conclusit per peccatum captivitatem in Idumaeam. Isa. 33. Vae qui praedaris et cetera. Et qui in gladio mortali, vel iniquae persuasionis, aut cujuscumque pravae deceptionis, occiderit alios sicut Antichristus et sui, oportet eum gladio, finali sententiae, occidi, in anima et corpore. De quo gladio dicit Job 19, fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatis est gladius. Similiter intelligitur illud verbum domini, Matth. 26, omnis qui occiderit gladio, gladio peribit: aeterno, sive extremo judicio: vel gladio spiritus quod est verbum Dei, Ephes. 6. Et talis morte bona non occiditur, quia peccato moritur. Item qui in gladio linguae occidit aliquem tradendo, vel maledicendo, vel litigando, vel falsum testimonium dicendo, vel jurando, vel causam injustam in advocatione scienter favendo, oportet eum gladio occidi hic bona occisione gladio propriae linguae peccatum confitendo et veniam petendo. Sicut dicit Augustinus, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta et cetera. Vel in futuro, gladio aeternae damnationis. De quo Psalm. gladius ipsorum intret in corda ipsorum. De gladio linguae dicit Psalm. lingua eorum gladius acutus. Jerem. sagitta vulnerans lingua eorum. Vel in gladio occidit, qui injuriam suam quasi judex vindicat, oportet in gladio occidi, idest ipsa vindicta quam sumpsit erit ei causa damnationis, quia rem alienam sibi usurpavit. Deuteronom. 32, mihi vindicta, vel mea est ultio, Rom. 12, Eccles. 28. Qui judicari vult a domino inveniet vindictam, vel qui in gladio etc. idest juxta mensuram culpae vel injuriae dabitur eis mensura poenae vel emendae. Matth. 6, eadem mensura et cetera. Deuteronom. 25, juxta mensuram peccati et erit et cetera. Hic est patientia et fides sanctorum, idest hoc tempore probatur quicumque sanctorum sint patientes et fideles. Multi enim tempore pacis videntur sibi patientes et fideles, qui tempore persecutionis inveniuntur infideles et impatientes. Luc. 8, ad tempus credunt et cetera. Ideo dicit Eccles. 2, in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et cetera. Vel hic, inter tribulationes praesentes est patientia necessaria, qua aequanimiter sustineatur. Et fides sanctorum, similiter est necessaria, quia credunt post tribulationem se remunerandos et per tribulationes ad regnum perventuros, Act. 14. Per multas tribulationes apparet patientia et fides sanctorum, idest in tempore tribulationis quae tempore pacis latent. Unde Eccles. 12, non agnoscitur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus. Item haec est patientia et fides sanctorum, idest ad considerandas poenas malorum et remunerationes bonorum. Licet modo opprimantur, et vincunt et superant omnes tribulationes, aspicientes in futurum. Unde Hebr. 12, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et cetera. Super hoc verbo dicit Augustinus, omnia bona contempsit Christus homo, ut contemnenda monstraret; et omnia mala sustinuit quae sustinenda praecepit; ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis timeretur adversitas. Item hic est, idest in praesentia est sustinentia passionum quae est patientia et fides sanctorum, sunt illaesa et incontaminata, quia quantumcumque sint graves passiones omnes, in nullo redditur patientia et fides eorum, immo in omnibus superat. Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam. Jacob. 6, haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Luc. 21, in patientia vestra. Vel hic, idest sustinendo praesentes tribulationes, est patientia et fides sanctorum. Quia ad hoc datur omnis fides et patientia, ut possit substinere praesentes tribulationes. Unde Paulo oranti ut discedat ab eo stimulus dictum est, sufficit tibi gratia mea, 1 Corinth. 12, idest patientia quam dominus dederat ei, ut posset sustinere. Vel hic est patientia et fides, scilicet in praesenti, et usus fidei et praemia sanctorum quae in futuro cessabunt. 1 Corinth. 13, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: patientiae vero succedet praesentia fidei et visio manifesta. Vel hic est, idest contra haec, scilicet passiones et tribulationes, est patientia et fides sanctorum, sicut circa merces est negotiatio eorum: hic siquidem sunt merces et negotiatio eorum. Unde comparant sibi divitias regni caelorum. Beati qui patiuntur propter justitiam. Matth. 5 et Luc. 19, negotiamini dum venio. Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Vel hic est patientia et fides sanctorum, sicut argentum in argentaria et aurum in aurifodina. Fides enim et patientia sanctorum ex his exercetur. Rom. 5, tribulatio patientiam operatur. Job 28, habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Vel hic est fides et patientia sanctorum, sicut fructus in arbore verbi oritur et maturatur. Cant. 6, ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus. Vel hic, idest in tribulationibus. Est patientia, sicut piscis in aqua, sine aqua vivere non potest. Isa. 50, ponam flumina in siccum, computrescent pisces. Vel hic est patientia, sicut aurum in fornace, ubi purificatur. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si contristari oportet in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae, probatior sit auro. Quod fornax auro, hoc tribulatio viro justo. Vel hic est patientia, idest ad hoc considerat finem eorum, cujus consideratione conficitur patientia vel fides sanctorum. Unde Glossa, respiciendo poenam malorum et remunerationem beatorum patientes sunt et fidem tenent sancti. Vel hic, idest in tribulationibus et pressuris mundi, est patientia et fides sanctorum, sicut in auro gemma. Eccles. 32, gemma carbunculi in ornamento auri expectatio praestolantis. Vel hic est patientia, sicut semen in agro, ubi non solum servatur, sed crescit ac multiplicatur et fructificat. Psalm. in tribulatione dilatasti mihi. Exod. 1, quanto opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur. Genes. 7, multiplicatae sunt aquae, idest tribulationes, et elevaverunt arcam in sublime. Sequitur. Et vidi unum de capitibus et cetera. Hic est secunda pars capituli, in qua agitur de persecutione Ecclesiae a falsis Christianis Antichristi inferenda; quae nomine bestiae designatur, quia carnales et irrationabiles erunt circa Ecclesiam bestialiter saeviendo. Primo autem describit Joannes hanc bestiam. Postea docet quomodo cavendum est ab ea. Describit autem a duobus. Primo a malitia tam occulta quam aperta. Deinde a potentia et potentiae suae differentia. Haec autem bestia differt a praecedenti, quia illa de mari ascendit, haec autem de terra. Unde per illam significatur Antichristus et principes sui. Item per illam significatur multitudo gentium Christo adhaerentium in Ecclesiae persecutione. Per hanc significatur multitudo falsorum Christianorum Ecclesiam persequentium cum Antichristo. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi aliam bestiam. Glossa, idest pseudo apostolos Antichristi, bestialiter et irrationabiliter Ecclesiam lacerantes. Crudelius etiam persequentur Ecclesiam pseudo apostoli et falsi Christiani, quam principes vel gentiles. Deuteronom. 32, dentes bestiarum immittet in eos, idest pseudo apostolos falsa doctrina Ecclesiam lacerantes. Psalm. dentes eorum arma et sagittae. Arma ad protectionem sui, sagittae ad impugnationem Ecclesiae. Et lingua eorum gladius acutus, corda fidelium seducendo. Glossa. Dicit quod haec bestia est minor praedicta: et intelligimus, quod minor sit numero vel potentia, sed non crudelitate. Sequitur, ascendentem, idest in superbiam proficientem, de terra, idest de terrenorum opulentia. Psalm. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. 1 Timoth. 6, praecipe non sublime sapere. Ibi Glossa, vermis divitum superbia. Isa. 7, requievit Syria super Ephraim, idest superbia super divitias. Vel ascendentem, idest in malitia sua proficientem et super fideles invalescit. De terra, idest per terram, per divitias terrenas quas habebunt. Vel per divites terrenos qui pseudo apostolos Antichristi mittent et defendent. Et nota quod Joannes dicit de bestia, unde ascendit, sed non dicit quo; quia malorum finis est descensus. Job 21, ducunt in bonis dies suos et cetera. Exod. 16, descendit in profundum quasi lapis. Psalm. dejecisti eos dum allevarentur. E contra dicitur de bonis quo ascendunt, et tacetur unde: supra 9, ascendite huc, idest in caelum, sicut dictum est Eliae et Enoch. Supra 7, unde ascendent boni, ut sciant et velint illud fundamentum, unde ascenditur, in seipsis habere? Hi, inquit, sunt qui venerunt ex magna tribulatione. Et haec bestia, habebat duo cornua similia agni, idest duo testamenta quae defendunt Ecclesiam, sicut cornua defendunt animal, quae habebunt praedicatores Antichristi per notitiam, sed non per vitam; vel per usurpationem, non per veritatem; dicent enim se scire utrumque testamentum, et re vera nescient; et ideo dicitur quod non habebunt cornua agni, sed similabunt habere. Vel duo cornua, dicuntur, similia agni, idest simulata dilectio Dei et proximi quae erit in eis. Unde Glossa, siquid bonum in eis erit, similatum erit. Vel duo cornua, possent dici virtus faciendi miracula et prava vita et doctrina quae se habere simulabunt praedicatores Antichristi; et ideo non dicit simpliciter quod habebant duo cornua agni, sed similia agni. Vel duo cornua, possunt dici virtus faciendi miracula et vitae innocentia quae per simulationem non per veritatem habebunt, et per hoc impugnabunt quasi cornibus. Et loquebatur sicut draco, idest sicut Antichristus in quo Diabolus loquebatur: quasi dicat: ita loquentur apostoli Antichristi a Diabolo, sicut spiritus sanctus loquitur in apostolis Christi. Unde Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Sic loquetur malignus spiritus in apostolis Antichristi. Unde 3 Reg. 22, ego ero spiritus mendax in ore vestro pro eis. Et potestatem prioris bestiae omnem, idest omnes modos decipiendi et nocendi, quibus Diabolus per priorem bestiam nocuit et decepit faciebat in conspectu ejus, idest in beneplacito Dei, vel Antichristi. Sicut enim apostoli Christi faciunt omnia ut placeant Deo sive Christo, ita apostoli Antichristi omnia faciunt ut placeant Antichristo a quo sperant habere divitias et honores. Unde Dan. 11, multiplicabitur ejus gloria, et dabit ei potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Et fecit terram et inhabitantes in ea, idest amatores terrenorum, et in hoc amore perseverantes, adorare bestiam primam, idest Diabolum, vel Antichristum qui est principale caput prioris bestiae, quam adorabunt apostoli sui, sicut Christum adoraverunt apostoli sui. Sicut enim cupiditas Judam excaecavit, ut Christum quem tot miracula fecisse viderat, et in cujus nomine ipse multa miracula fecerat, et putavit postea incantatorem et magum, ut dicit Isa., ita excaecabit istos, ut credant Antichristum Deum. Vel certe si non crederent, tamen servient ei cum magna reverentia, sicut domino, propter cupiditatem. Tanta enim est labes, et pestis avaritiae ut de facili faciat declinare a fide. 1 Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Causa autem, quae multos trahet ad Antichristum adorandum erit simulatio resurrectionis. Unde sequitur, cujus, idest quia ejus, curata est plaga mortis, simulatae, per simulatam resurrectionem, quam tamen ut veram praedicabunt apostoli ejus, quos ipse mittet per universum mundum. Unde supra 9, dictum est, de fumo putei, exierunt locustae in terram, idest praedicatores Antichristi, et fecit, idest faciet, signa magna. Glossa, ad confirmationem suae praedicationis. Sicut de apostolis Christi dicitur Matth. ult.: illi autem profecti praedicaverunt ubique. Tamen non erunt vera miracula, quia non fient voce divina, sed potestate Diaboli, sicut ea quae fecerunt magi Pharaonis, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. Ad literam hoc facere poterunt apostoli Antichristi operatione Daemonum, quia alia vice hoc idem fecisse leguntur. Job 1, ignis de caelo venit et cetera. Vel sicut apostolis Christi datus fuit spiritus sanctus in spiritu ignis, Act. 2, ad praedicationem apostolorum Christi dabatur etiam spiritus sanctus signo visibili. Sicut dicitur Act. 10, adhuc loquente Petro et cetera. Sic illi dabunt spiritum, scilicet, malignum in specie ignis, quod totum facient arte magica. Et quia hoc fiet palam in conspectu hominum, jactabunt se meliores esse apostolis Christi, qui in conclavi receperunt spiritum sanctum, Act. 2. Per haec autem signa multi seducentur. Unde sequitur, et seduxit, idest seducent, habitantes in terra, idest amore terrenis inhaerentes, propter signa, quae data sunt illi, permissione divina, facere in conspectu bestiae, idest Antichristi, in cujus nominis vocatione apostoli ejus facient miracula, sicut veri apostoli ad invocationem nominis Christi fecerunt vera miracula: dicens, idest praecipiens, habitantibus in terra, idest amatoribus terrenorum, ut faciant imaginem bestiae, idest se conformarent illi, in malitia, in Ecclesiae persecutione, quae habet plagam gladii et vixit, idest quae de morte surrexit, non tamen vere, sed simulate, sicut dictum est supra. Ideo forte dicta est bestia de terra ascendere, quasi de sepultura resurgere. Quia Antichristus, qui est caput bestiae, simulans se mortuum tertia die, ascendet in aerem quasi de morte resurgens. Vel ad literam praecipient apostoli Antichristi hominibus sibi credentibus, ut faciant imaginem, idest statuam Antichristi, et illam adorent in ejus veneratione. Sicut fecit Nabuchodonosor, Dan. 3. Et datum est illi, bestiae, idest apostolis Antichristi a Diabolo, Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestiae, idest statuae factae ad similitudinem et ad reverentiam Antichristi. Quam imaginem ipse faciet loqui, et moveri, ad majorem hominum deceptionem. Quod Deus permittet exigentibus peccatis hominum, sicut olim permisit, cum vigeret idolatria ante adventum Christi, et ut loquatur imago bestiae, idest statua per malignum spiritum. Respondens sicut olim in idolis dabant responsa: et faciet, per suam suasionem, principum etiam saecularium potentia, ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae, idest statuam Antichristi, occidatur, morte corporali. Similiter fecit Nabuchodonosor, Dan. 3, edictum siquidem dedit, ut quicumque statuam auream non adoraverit, quam fecerat, interficeretur: recte illud fuit figura hujus, et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, liberos et servos habere characterem, idest signum aliquod, in dextera manu, ad literam, aut in frontibus suis, idest in capitibus suis, per quod cognoscantur esse de familia Antichristi, sicut Judaei modo habent. Vel dicitur, quod faciet omnes et cetera. Intelligitur fieri distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Quia de omni statu et conditione multos habebit credentes Antichristus. Immo plurimos, ut ne quis possit emere vel vendere, ad literam haec facient apostoli Antichristi, per principes, qui eis per omnia acquiescent, nisi qui habeat characterem, idest signum. Aut nomen bestiae; ut sicut a Christo dicuntur Christiani, ita ab Antichristo Antichristiani dicantur. Vel ab aliquo discipulorum ejus. Sicut ab Ario Ariani, a Sabellio Sabelliani, et sic de aliis, qui tunc erunt. Ad literam dabitur edictum, ut nullus possit emere vel vendere aliquid in nundinis, vel mercatis, qui non emunt vel vendunt alicujus sectae, de illis quae erunt tempore Antichristi. Aut in nomine ejus, idest virtutem, qua faciet opera, quibus confiteatur se esse Antichristum, absque ullo timore. Vel sic. Ab illo loco, datum est illi, idest bestiae Antichristo, ut daret spiritum prophetandi, imagini bestiae, id est sequacibus suis, ut loquatur diversitate linguarum. Imago bestiae, idest discipuli et sequaces Antichristi. Sic datum fuit discipulis Christi, ut possent loqui variis linguis. Sed quomodo dabit haec Antichristus, vel Diabolus, qui etiam non potest dare scientiam? Eccles. 1, omnis scientia et sapientia a domino Deo est. Praeterea. Solus Deus scit futura, quia solus potest dare spiritum prophetandi, idest praevidendi et praedicendi futura. Solutio. Daemones velocissimi sunt, et quasi in instanti possunt longa terrarum spatia pertransire. Unde quod fit hodie in Jerusalem statim possunt Romae nunciare, tamquam res illa sit adhuc quasi futura. Verbi gratia, si multus sanguis in fonte funderetur unde Sequana oritur, ita ut totus fieret rubeus, statim possent dicere Parisius, cras erit Sequana sanguineus, et cum ita fieret, diceretur, quod ille, per quem Diabolus dixisset haec, praedixisset futura. Haec modo revelant Daemones futura, vel divinando ex conjecturis praeteritorum. Unde mentiuntur frequenter. Et faciet. Antichristus et Diabolus. Ut quicumque non adoravit nomen bestiae, idest apostolos Antichristi conformes sibi non adoraverit, et obedierit eis, occidatur, corporaliter. Quod melius est quam adorare eum, quia omnes qui adorabunt occidentur spiritualiter. Et faciet, bestia, idest Antichristus, vel Diabolus, quasi dicat, totus malorum coetus, frequenter enim nomine bestiae modo Diabolus modo Antichristus modo malorum coetus intelligitur, quae diversitas potest discerni ex diversitate attributorum, omnes pusillos et magnos, corpore vel corde, et divites, et pauperes, sensu, vel censu, liberos, et servos, justitiae vel peccati, habere characterem, idest vitae et doctrinae conformitatem, in dextera manu, idest in praecipuis operibus suis, aut in frontibus suis, idest ut manifeste omnibus appareat, quod sunt ministri Antichristi, ut sic sine verecundia Antichristum confiteantur esse suum dominum et magistrum, et se discipulos et servos ejus, et nequis possit emere intelligentiam veritatis, studendo vel audiendo, vel emere, aut, vendere, docendo, vel praedicando: auditores siquidem labore studii emunt scientiam, et doctores praedicando et docendo vendunt. Proverb. 23, veritatem eme, et noli vendere sapientiam, pretio scilicet temporali, quia pro spirituali, scilicet pro fide et patientia audientium, debet omnis doctor vendere scientiam, secundum sententiam Isa. 55, omnes sitientes venite ad aquas, sanctae doctrinae; et qui non habetis argentum, properate et emite, idest vobis incorporate, venite et cetera. Vel nequis possit emere caelestia, vel vendere temporalia. Matth. 10. Glossa, idest, servos Dei acquirere, aut vendere tunicam conversationis humanae, idest mundanae per opera misericordiae: hoc siquidem non licebit, quia dicent tunc, non est tempus flendi, sed ridendi et deliciis affluendi. Unde Luc. 16, sicut factum est in diebus Loth, edebant et bibebant et cetera. Thess. 5, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerit: pax et securitas, tunc repentinus super eos veniet interitus sicut dolor parturientis et refugiet. Ad literam quasi excommunicati erunt omnes boni, ut nec bona facere possint, nec aliquem contractum emptionis et venditionis, cum aliis hominibus habere, nisi habeat characterem, idest pravam fidem in corde, aut nomen bestiae, idest confessionem fidei Antichristi in ore, aut numerum nominis ejus, idest opera et conversationem cum impiis. Haec sapientia est, idest ad hoc intelligendum est necessaria sapientia, vel hoc attendere et cogitare est sapientia, vel hic, idest in hoc tempore quando tanta erit tribulatio, est sapientia, necessaria ad cavendum casum, quia res obscura est multo. Et ideo attentos reddit auditores dicens, qui habet intellectum, idest sensum et gratiam intelligendi mysteria, et obscura, explicet, vel computet numerum bestiae, idest literas nominis ejus, quibus patebit ipsa bestia, idest Antichristum esse purum hominem licet dicat se Deum esse, numerus enim hominis est, idest per quem probatur esse homo, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex, idest literae nominis ejus talem numerum significant. Et quoniam liber iste Graece scriptus fuit a Joanne, idcirco hic numerus more Graecorum requirendus est, apud quos singulae literae numeros continent, et significant per se apud Graecos nomen Antichristi. Primum nomen est attemos, quod nomen continet numerum praedictum, idest sexcentum sexaginta sex, juxta significationem literarum nominis. Verbi gratia a, apud Graecos significat unum. Numerus quinquaginta, signatur t CCC, est signatum V m signat XL o signat LXX s signat c c quae simul collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Item alia duo nomina, quibus nominatur Antichristus, apud Graecos sunt, quae eumdem numerum continent. Primum est arnoyme: et considera numerum significationem literarum secundum Graecos, et habebis eumdem numerum, scilicet DCLXVI. Verbi gratia a, signat unum; r signat c n signat l o LXX y CCCC m XL e V: quae simul collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Iterum nomen Antichristi apud Graecos est Teytan, quod hunc eumdem numerum continet. Verbigratia t significat CCC e V y X t CCC a unum. N quinquaginta: quae simul collecta faciunt DCLXVI. Item, et satis conveniunt haec nomina Antichristo, secundum eorum interpretationes. Attemos enim interpretatur Deo contrarius, et ipse in omnibus Deo contrariabitur, idest Christo. Item arnoyme interpretatur negans, alias negatio, et ipse Christum et fidem ejus negabit. Item Teytan interpretatur sol, vel gigas: et ille miser dicet se solem justitiae, et gigantem geminae substantiae, idest divinae et humanae: hujus nomina idest res nominum usurpabit sic Antichristus. Ipse enim faciet se vocari antemos, idest Christo contrarium; et arnoyme, quia Christum negabit esse Deum, et se esse Deum confirmabit; et Teytan, quia solem justitiae, et Deum, et hominem se praedicabit, et sui idem praedicabunt. Item Latinis literis scribitur nomen ejus, qui se vocari faciet dic lux, quia ipse dicet se esse lucem mundi, et per hoc nomen idem habetur apud Latinos. Nam d significat CCCCC, I unum, c centum, l quinquaginta, V quinque, X decem. Collecta simul faciunt DCLXVI. Per hunc numerum, qui continetur in nominibus Antichristi, volet ipse apparere Deus. Sed a sapientibus et veritatem cognoscentibus purus homo apparebit. Ideo dicit Joannes, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Sed quaeret aliquis quomodo per hunc numerum apparere poterit Deus, vel quomodo per eumdem numerum apparebit purus homo? Ideo per senarium, cujus aliquotae tres sunt, et perficiunt totum, nec ultra procedit, nec ultra remanet, significatur perfectio Dei, cui nihil est addendum vel subtrahendum, sed simpliciter tenendum vel subtrahendum quod ipsa Scriptura determinat. Sicut senarii sunt tres partes, scilicet duo, tria, unum, sic tria credenda, et subjecta fidei scilicet tres personae, duae naturae in Christo, una essentia Dei. Haec est enim prima perfectio, et magna, sine qua quis non potest Deo placere: ut dicitur Hebr. 11. Per sexaginta significatur perfectio duplex. Una propter senarium operationis. Altera propter Decalogi observationem. Sexaginta enim fiunt ex senario ducto in denarium. Nam sex decem, vel decies sex sunt sexaginta. Et haec est secunda perfectio major quam prior, quia fides sine operibus mortua est, Jacob. 2. Per sex centenarium significatur perfectio triplex. Una fidei per senarium. Alia operationis propter denarium. Tertia supererogationis, propter impletionem consiliorum quam inducit charitas, quae significatur per centenarium: haec est perfectio maxima sine qua aliae parum valent. Posset enim fides esse integra, sed informis. Item possent servari mandata, sed ex timore; et parum valeret hoc totum nisi aliquando addantur consilia quod totum perficit charitas, vel charitatis regula, juxta illud 1 Corinth. 13, si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum et cetera. Quia igitur hanc triplicem perfectionem, vel potius praemium, quod debetur huic triplici perfectioni, promittet Antichristus suis, propterea reputabitur Deus ab illis, quia hujus dare est solius Dei, et sic responsio ad primum. Ad aliud dicitur, quod licet per praedictum numerum, triplex perfectio significetur, tamen quia per senarium describitur, et homo sexta die factus est, per hoc creatura monstratur non creator. Item per senarium significatur prima perfectio, quae est conjugatorum. Per sexaginta significatur secunda, quae est viduarum, atque continentium. Per sexcenta signatur tertia, quae est sanctarum virginum. Prima facit fructum trigesimum. Secunda sexagesimum. Tertia centesimum. Discipuli autem Antichristi tunc praedicabunt, neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerit aliquando de fructibus istis, quasi Deo. Item in praedicto numero est triplex senarius. Unus est unitatum, scilicet sex. Secundus sex decies denarii, scilicet sexaginta. Tertius centenarii, sexcenta. Primus signat initium boni. Secundus profectum boni. Tertius consummationem boni. Unde per primum designatur incipientium vita, per secundum proficientium, per tertium vita perfectorum. Item primus senarius significat perfectionem naturae, quae sex diebus facta est. Secundus perfectionem gratiae, quae consurgit ex observantia mandatorum. Tertius signat perfectionem sapientiae, quae consistit in contemplatione caelestium, quae per centum designatur: et hanc perfectionem dicent Antichristi discipuli, dari ab illo solo: et ideo credent illum esse Deum, quamvis sit purus homo: et per eumdem numerum designatur, qui est numerus hominis. Nam senarius unitatum respicit naturam creatam. Senarius denarii, respicit gratiam datam. Senarius centenarii, respicit gloriam promissam, ad quod est omnis homo. Quia nomen et natura hominis condita per gratiam, venit ad gloriam promissam; ideo numerus hominis est sexcentum sexaginta sex.


Caput 14

[89030] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 14 Et vidi, et ecce agnus et cetera. Descripto dracone, et familia ejus, a quibus Ecclesia gravissime impugnatur, describit hic Joannes agnum, et familiam ejus, a quibus Ecclesia sufficientissime adjuvatur. Sicut autem a prima descriptione incussit timorem, sic in hac subjicit consolationem. Dum enim Ecclesia tales habet adjutores, non oportet timere qualescumque habeat impugnationes. Juxta illud Rom. 8, si Deus pro nobis, quis contra nos? Propter quod dicit Job 17, pone me juxta te, et cetera. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima ostenditur agnus stare paratus, et familia ejus cum eo in auxilium Ecclesiae. In secunda monetur Ecclesia ad talem accedere auxiliatorem, ibi, et vidi alterum Angelum. In tertia monetur ad mundi contemptum, et aliorum quae praestant impedimentum accedendi ad Deum, ibi, et alius Angelus. In quarta proponitur, quod promittitur servis suis, ut securius et libentius accedatur ad ipsum, ibi, et audivi vocem. In quinta agitur de judicio futuro, ubi omnes boni et mali remunerabuntur secundum merita sua, ibi, et vidi, et ecce nubem. Dicit ergo, et vidi, idest intellexi spiritu revelante mihi, et ecce agnus, idest Christus pro mundo immolatus, stabat, semper juvare paratus, unoquoque monstratur humanitas passa, in statu commendatur divinitas illaesa: pati quidem humanitati convenit, sed stare divinitati. Unde quia simul fuit homo et Deus, pati simul et stare potuit. Et ideo agnus stabat supra montem Sion, idest supra Ecclesiam virtutibus celsam et Deum speculantem, quam Christus virtutibus, etiam speculationis, superexcellit. Isa. 2, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super omnes colles. Dicitur autem agnus propter omnimodam innocentiam, quam habuit, quia sine originali et actuali fuit. 1 Petr. 1, agnus immaculatus et incontaminatus. Immaculatus, quia non contraxit originale, quod probat matris gloriosae virginitas. Incontaminatus, quia non commisit actuale, quod probat patris divinitas. De hoc agno dicitur Exod. 12, erit agnus absque macula et cetera. Item in eodem. Non comedetis ex eo et cetera. Crudum comedit qui eum habuisse originale credit. Coctum aqua manducat, qui eum per naturam peccasse affirmat. Nos nascimur crudi et immundi, et postea coquimur aqua concupiscentiae. Ipse autem, et sanctus conceptus est, et sanctus natus est, et sanctus decrevit, propter quod, nec crudum quid ex eo, nec coctum aqua debet comedi, sed assum igni, passum ex charitate debet credi. Ignis iste non est comburens, sed illuminans; ideo Christus significatur per piscem assum, Joan. 21, ubi dicitur, viderunt prunas positas, et piscem positum. Luc. ult. et obtulerunt partem piscis assi. Caput et pedes cum intestinis vorare, est divinitatem et humanitatem Christi credere, et infirmitates ejus, per fidem et unitatem sibi incorporare. Ergo agnus virtute divinitatis, stantis, merito cadentis humanitatis, mundi peccata purgavit. Unde Joan. 1, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: et bis dicit, ecce, ut utrumque admiretur in Christo, et stans divinitas, et cadens humanitas. Et ideo considerabant antiqui ejus adventum. Isa. 16, emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem, idest de Ruth Moabiti ad montem filiae Sion idest ad exaltationem Ecclesiae. Unde et hic dicitur supra montem stare: sed certe in hoc non fuit solus agnus immo multos habuit sanctos secum, per quos salvavit et sublimavit Ecclesiam. Unde sequitur, et cum eo centum quadragintaquatuor millia, ex quatuor partibus mundi, collectos, qui omnes per hunc numerum designantur. Siquidem hic numerus surgit ex duodenario ducto in se. Nam duodecim duodecies sunt centum quadragintaquatuor. Duodenarius autem primus numerus abundans est, et conficitur ex tribus ductis in quatuor. Unde significat abundantes in fide Trinitatis collectos ex quatuor partibus mundi. Per mille vero significatur perfectio maxima, quae est virginum. Nam cum sit magna perfectio conjugatorum, major perfectio continentium, maxima est perfectio virginum: et ita per centum quadraginta quatuor millia, recte signantur omnes virgines perfecti, et abundantes in fide sanctae Trinitatis ex quatuor partibus mundi collecti: omnes hi stant cum domino supra montem Sion, quia sunt in supremo gradu Ecclesiae constituti. Sequitur, habentes nomen ejus, idest Christi a quo dicuntur Christiani. Et nomen patris ejus, ut a Deo patre dicantur filii Dei. Psalm. ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. 1 Joan. 4, videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei et cetera. Roman. 8, ipse spiritus reddet testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et cetera. 1 Joan. 3, charissimi filii Dei sumus, hoc est nomen quod Exod. 20, non accipias nomen Dei tui in vanum. Quod revera in vanum omnis accipit, ille qui non facit opera ejus. Vel habentes nomen ejus, in gratiae susceptione, qua interius uncti dicuntur Christiani. Et nomen patris ejus, in haereditatis participatione, quod erit in gloria: haec duo dat dominus. In praesenti dat gratiam, per quam sumus Christiani, et a Christo uncti. In futuro dabit gloriam, per quam erimus haeredes et filii. Psalm. gratiam et gloriam dabit dominus. Vel vidi, idest mente conspexi. Et ecce admirationem notat in vidente, et admirabilem in viso. Agnus, idest Christus innocens, patiens, humilis, mansuetus. Stabat, ut adjutor, ut speculator, ut pugillator. Supra montem Sion, idest supra Ecclesiam tamquam super specula sua. Ecce fili hominis speculabitur de te. Habacuc 2, super custodiam meam stabo. Et cum eo centum quadragintaquatuor millia stantes, non supra montem, sed circa montem, cum agno montem custodientes, et ei se conformantes. Et significantur quatuor status bonorum per quatuor praedictos numeros. Nam quadraginta cum sit numerus poenitentium, signat statum incipientium; quatuor signat statum proficientium, qui scilicet in quatuor virtutibus secundum regulam Evangeliorum se extendendo in bono proficiunt: per centum, qui transit de laeva ad dextram signatur status contemplantium, seu perfectorum, qui jam mente conversantur in caelo. Per mille, signatur numerus perseverantium, et hi omnes cum agno stant ad defensionem et custodiam Ecclesiae, et ad bellandum contra ejus hostes parati. Habentes nomen ejus, idest rem nominis, scilicet gratiae unctionem. 1 Joan. 2, et vos unctionem habetis. Et nomen patris ejus, idest rem nominis ejus, scilicet gratiae unctionem, idest rem nominis paterni, scilicet filiationem Dei. Isa. 56, dabo eis in domo mea, et in viis meis locum, et nomen et cetera. Scriptum in frontibus suis. Scriptum dicit, non pictum vel tinctum, ut possit ab aliis videri. Proverb. 3, misericordia et veritas non te deserent et cetera. Primo ponitur nomen Christi, et postea nomen patris. Debet describi in mentibus nostris fides passionis, et spes promissionis, et amor promissoris: quas quidem scriptiones, idest virtutes, aqua tribulationis non delet, sed magis informat. Quod fides tribulatione formetur, habetur 1 Petr. 1, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. De spe Rom. 5, tribulatio patientiam operatur, patientia spem. Cant. 8, aquae multae et cetera. Sequitur. Et audivi. Hic exprimit et ostendit Joan. desiderium, quod habent de adjuvando Ecclesiam, quam re vera totis conatibus juvant. Unde, et stare cum agno dicuntur. Dicit ergo, et audivi, auditu quidem interiori. Vocem de caelo, idest ad admonitionem a perfectis, qui cum agno sunt, ad imperfectos coelitus procedentem. Tamquam vocem aquarum multarum, idest populorum multorum: de quibus sancti cum agno stantes collecti sunt. Per aquas siquidem, quae continuae defluunt in mare, signantur homines, qui sine intermissione fluunt in morte. Unde 2 regum 14, omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Eccl. 1, generatio praeterit et cetera. Et hoc dicit, quia oratio unius sancti viri, vim obtinet orationum multarum, vel propter efficaciam emendationis, vel certe ideo, quia sicut aquae velocius et impetuosius currunt cum oppressionem inveniunt, sic sancti cum tribulationes crescunt, ferventius orant et praedicant. Jud. 6, humiliatus est valde Israel in conspectu Madian, et clamavit ad dominum postulans auxilium. Sequitur, et tamquam vocem tonitrui magni, idest plena terroris et admirationis. Sermo enim sanctorum valde terribilis est omnibus malis, qui ad eorum consortium venire nolunt. De hac voce sanctorum quae tonitruo comparatur, propter terrorem et admirationem, dicit Psal. vox tonitrui tui in rota. Job 26, cum parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit intueri tonitruum magnitudinis ejus? Ut autem vox ista non modice virtutis et efficaciae reputetur, dicit Joannes quales sunt illi a quibus procedit: quia quod dicebant, opere implebant, propter quod efficacior erat sermo eorum. Dicit ergo, et vocem, idest vox, quam audivi, erat sicut vox citharaedorum, idest praedicatorum, citharizantium, idest carnis mortificationem praedicantium. In citharis suis, idest in seipsis ostendebant. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 10, castigo corpus meum, et in servitutem redigo et cetera. Cithara duo habet, lignum et chordas: in ligno extensas: chordae sunt corda poenitentium, vel corporis singula membra, quae singula debent habere suam mortificationem, eo quod peccandi instrumenta fuerunt. Unde Roman. 6, sicut exhibuistis membra vestra et cetera. In cithara enim, ad hoc ut bene cantet, oportet tangere omnes chordas, non simul, sed successive. Ita in poenitentia, ad hoc ut Deo placeat, oportet singula peccata dicere in confessione et singula tangere in satisfactione. Ut per quae peccavit homo, per haec puniatur, ut Sap. 11. Dives ideo torquetur in Inferno, quia in lingua peccavit hic in mundo. Dicit Isa. 23, sume tibi citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita est, bene cane, frequenta canticum. Nota quod dicit sume citharam, idest voluntariam accipe poenitentiam. Psalm. voluntarie sacrificabo tibi. Matth. 10, tollite jugum meum super vos et cetera. Item bene dicit, cane, idest benefac confessionem omnia nude et aperte dicendo, frequenta canticum, quia frequens debet esse confessio cum frequentes sint defectus nostri, et incerta hora mortis. In hoc ergo, quod dicit citharizantium in citharis suis, vocat illos, qui semper citharizant in citharis alienis, idest qui praedicant aliis poenitentiam, et ipsi nullam, vel modicam faciunt. De quibus dicitur Matth. 23, super cathedram Moysi et cetera. Et in hoc notantur claustrales, et praelati, qui jejunante conventu, vel male procurato, comedunt, vel in cameris abundanter et large. Isti re vera cantant, sed in citharis alienis, non suis, quia religionem tenent, non in se, sed in subditis suis. Contra quos dicit sapiens: patere legem, quam ipse tuleris. Eccle. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli: sed esto in eis quasi unus ex illis scilicet in refectorio, in dormitorio, in oratorio et in claustro. In vigiliis, in jejuniis et in disciplinis. Et cantabant, gratias agendo de acceptis beneficiis, et de integritate mentis observata. Quasi canticum novum, quod nunquam veterascit, sed semper erit novum. Quasi canticum, dicit ut notetur quaedam imperfectio integritatis et gaudii quousque anima et corpus glorificentur. Tunc enim erit gaudium plenum et perfecta integritas, quia non poterit amplius amitti. Nunc autem fragile bonum est corporis integritas, et ideo gaudium imperfectum. Sed quia multi citharizant in citharis suis, et cantant pro favore mundi, ut hypocritae et virgines fatuae, et ideo sequitur, ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores, idest in praesentia et approbatione Angelorum, in quibus sedet Deus, et prophetarum, et apostolorum, quasi per quatuor per quos exercet Deus judicia sua. Per quatuor animalia praedicatores quatuor Evangeliorum: per seniores antiqui patres: ante quos isti cantant quia illi istorum canticum approbant. Et ne crederes, quod quilibet posset hoc canticum cantare et ita non esse magnum cantare canticum ante sedem, ideo addit. Et nemo poterat dicere canticum, idest de integritate mentis et corporis habere gaudium. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, idest nisi virgines perfecti, qui per centum quadraginta quatuor signantur, secundum primam expositionem, quam facit Glossa. Qui empti sunt de terra, idest separati a carnis concupiscentia per virtutem Baptismi, cujus innocentiam servaverunt. Item ideo dicit, empti sunt, quia per Baptismum mundati, qui habet a Christi sanguine virtutem. Quod ergo dicit apostolus, 1 Cor. 6, empti enim estis, convenit baptizatis. Quod autem dicitur 1 Petr. 1, non corruptibilibus auro vel argento redempti et cetera. Convenit poenitentibus. Qui autem sunt isti, evidentius ostendit Joannes, dicens. Isti sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, nec mente per consensum, nec opere per corpus coinquinati. Et hoc probat, quia mente et corpore incorrupti. Virgines enim sunt, et ideo sequuntur, quasi imitantur Christum. Quocumque ierit. Pede, scilicet, mente, et corpore, scilicet corporis integritate. Quocumque ierit, idest quacumque via ierit, sive praeceptorum viam vadit sive viam consiliorum teneat. Hi sequuntur, post eum. Unde beatus Bernardus, sequitur ad praecepta sicut plures, sequitur ad consilia sicut pauci virginitatem servant. Altissimus enim status in Ecclesia est virginitas. Unde Ambrosius, supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines Angelis assimilantur. Qui enim virginitatis puritatem servant, supercaelestibus assimilantur. Unde Augustinus de doctrina Christiana, et sunt verba Cypriani. Nobis ad virgines sermo est; quorum quo sublimior est gloria, eo major cura de ea esse debet custodienda, quia cito potest amitti, et recuperari nunquam. Unde Amos 5, cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel. 1 Cor. 6, qui marito jungit virginem suam et cetera. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Sed cum Christus praedicator fuerit, et martyr, sic et virgo quilibet, omnibus debetur aureola spiritualis: quare potius dicitur de virginibus, quod sequuntur ipsum quocumque ierit, quam de praedicatoribus, vel martyribus? Virginitas signum est innocentiae generalis. Praedicatio vero vel martyrium peccata sequuntur. Ut patet in Paulo, qui de persecutore factus est praedicator, et latro in cruce factus est martyr: sed virginitas omnia peccata praecedit. Sed iterum quaeritur quare istis tribus debetur aureola spiritualis. Solutio: tres sunt vires animae, rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Potissimum actus rationalis est praedicatio veritatis, et hoc convenit praedicatoribus. Item potissimus actus concupiscibilis est observantia virginitatis, et hoc convenit virginibus. Potissimus actus irascibilis est contemptus mortis, et hoc convenit martyribus. Primus actus vitat falsitatem mundi. Secundus voluptatem carnis. Tertius horrorem mortis. Et ideo probat hanc triplicem victoriam esse debitam his praedictis statibus, aureola spiritualiter. Sequitur, hi empti sunt ex hominibus, idest separati quadam prerogativa, ex fructibus melior fructus. Primitiae oblatae Deo et agno, idest filio. Sed quare non dicitur spiritui sancto, cum sit tribus honor unus? Solutio. Spiritus sanctus est nexus et amor filii cum patre; et ideo per illos sub aliis positus necessario intelligitur spiritus sanctus. Vel forte, quia ad observandam virginitatem, haec duo sunt necessaria, scilicet potentia patris, et sapientia filii. Item quaeritur quare virgines potius dicuntur oblatae Deo quam martyres et praedicatores. Solutio. Virginitas in ipso principio vitae habetur, sed non praedicatio vel martyrium. Unde martyres et praedicatores possunt dici decimae oblatae Deo: sed virgines dicuntur primitiae, quia primordia vitae suae obtulerunt Deo. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Quia quod in Baptismo promiserunt, fideliter servaverunt. De quibus dicit Isa. 20, vota vovebunt domino, et solvent. Sed de aliis dicit, Isa. 33, irritum factum est pactum. Glossa, baptismale. Sunt autem, ut dicit Augustinus in libro de mendacio, octo genera mendaciorum. Primum est in doctrina, ad quod nulla causa debet adduci. Secundum est, quod tale est, quod nulli prosit, et alicui obsit. Tertium est tale, quod ita prodest uni quod obsit alteri. Quartum tale est quod fit sola causa mentiendi, fallendique libidine. Quintum, quod fit placendi cupiditate. Sextum, quod nulli obest, et prodest omnibus; ut si aliquis alicui pecuniam injuste vellet tollere, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum est quod omnibus prodest. Si quis nolens hominem ad mortem ducere, mentiatur. Octavum est, quod nulli obest et quod ab immunditia corporali aliquem tueatur. Et postea dicit Augustinus. In his tanto minus quisque peccat, cum mentitur, quanto magis a primo recedat. Quisque vero aliquod hujusmodi genus mendacii putaverit peccatum, non sic decipit se ipsum turpiter, cum honestum esse deceptione arbitretur. Ergo genus mendacii summopere fuge, quia omne mendacium non est a Deo. Eccle. 20, potior fur, quam assiduitas viri mendacis. Sap. os quod mentitur et cetera. Sine macula sunt ante thronum Dei, idest ante Deum judicem. Psal. beati immaculati. Nota quod multiplex est macula: carnalis voluptatis, quae multos magnos maculat. Unde de Salomone legitur Eccl. 47, potestatem habuisti in corpore tuo, et dedisti maculam in gloria tua; et de Ruben primogenito dicitur Gen. 49, Ruben primogenitus meus, ut fortitudo mea, et principium doloris mei. Prior in donis, major in imperio: effusus es sicut aqua. Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ruben gerit hic typum clericorum, qui sunt filii visionis, et priores in donis, et majores in imperio. Haec macula multum deformat Ecclesiam, et multum laboratum est, et quotidie laboratur ad emendationem hujus maculae: multae siquidem fuerunt ejus constitutiones, multae prohibitiones, multae visitationes, multae suspensiones, et excommunicationes. Contra hanc maculam, nec aliquid valet. Unde Ezech. 24, vae civitati sanguinum, et ollae ejus; rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea per partes suas et cetera. Et non cecidit super eam sors: sanguis enim ejus in medio ejus est, et in multo labore fundatum est. Et mirum est quomodo sacerdos vel clericus eisdem manibus audet tangere corpus Christi, quibus paulo ante tractaverat pudenda meretricis. De quibus dicitur Malach. 1, dicit dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dicitis, in quo despeximus nomen tuum? Respondet dominus. Offertis super altare meum panem pollutum. Item Psalm. initiati sunt idest consecrati, Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum, idest sacerdotes. Quibus dicit dominus, Jerem 26, ecce ego autem in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et cetera. 1 Corinth. 11. Quicumque manducaverit panem et cetera. Glossa, ita puniendus est, sicut si dominum occidisset. Hebr. 10, irritam quis faciens legem domini, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Secunda macula est gulositas quae etiam hodie multum maculat. Unde dicitur in Scriptura, hi sunt in epulis suis multum convivantes sine timore semetipsos pascentes. Unde Isa. 28, omnes mensae eorum repletae sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus. Tertia est macula loquacitatis. De qua dicitur Jacob. 3, lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus. Haec tertia macula ex secunda provenit, quia ex gulositate nascitur loquacitas. Ut legitur Exod. 8, videtur quia ex fluvio Aegypti ascenderunt ranae. Unde dicitur Luc. 16, dives qui epulabatur quotidie splendide, torquebatur in lingua propter loquacitatem. Quarta est macula cupiditatis. De qua dicitur Eccles. 21, beatus ille, qui inventus est sine macula. Et infra, quis est hic et laudabimus eum? Quasi dicat: si quis talis est, quicumque ille sit. Septem tamen inveniuntur in Scriptura, qui post aurum et argentum non abierunt, sed potius manus suas ab omni munere excusserunt: et per omnes illos significantur ecclesiasticae personae quae tenentur similiter facere. Primus est Abraham, Genes. 14, qui regi dicenti sibi: da mihi animas, cetera tolle tibi, respondit. Levo manus meas ad Deum excelsum possessorem caeli et terrae, quod a filo subtegminis, usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt. Per Abraham qui hostes occidit et praedam reduxit intelliguntur viri ecclesiastici, qui pro justitia facta, vel etiam facienda, non debent accipere munera parva vel magna, occulta vel aperta: quod notatur in filo subtegminis et in corrigia caligae. Secundus fuit Moyses, qui ait ad dominum, Num. 16, ne respicias eorum sacrificia: tu scis, quod nec quidem asellum unum acceperim ab eis, idest quodcumque munus. Per Moysen autem qui Levitas instituit et ordinavit significantur episcopi quorum est conferre orationes et beneficia. Unde per hoc notatur, quod episcopi pro collatione beneficiorum et ordinum nullum debent munus accipere. Tertius fuit Samuel, 1 Reg. 12, qui ait, conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea, usque ad diem istum: ecce praesto sum, loquimini ad me coram domino et coram Christo ejus utrum bovem alicui tulerim, vel asinum, si quippiam aliud. Per hunc intelliguntur omnes orantes pro aliis. Quia de ipso legitur, quod pro aliis oravit. Unde dixit: absit a me hoc grande peccatum in Deo, ut cessem orare pro vobis. Per hoc significatur quod sacerdotes pro Missis aut sepulturis, aut Psalteriis, nullum munus debent accipere. Neque etiam illi qui orant pro beneficiis vel ordinibus obtinendis aliis. Quartus fuit Eliseus, 4 Reg. 5, qui dixit Naaman, vade et lavare septies in Jordane et mundaberis, et post factam lotionem vel mundationem, nil voluit accipere, licet ille multa offerret. Septena lotio significat septem sacramentorum dispensationem, per quae fit mundatio animarum. Per hoc ergo notatur quod aliqua debent accipi: licet postea non acceperit. Quintus est Daniel, cui cum dixisset Balthasar, si valueris Scripturam legere et interpretationem dicere, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et eris tertius in regno meo, respondit: munera tua tibi sint et dona domus tuae alteri da. Scripturam autem legam tibi et interpretationem ostendam tibi, rex, Dan. 5. Per hoc notatur quod doctores et expositores sacrae Scripturae pro expositione sua nullum debent accipere munus. Item legitur de Paulo, Act. 20, aurum et argentum (inquit) aut nullius vestem concupivi. Unde manifestum est quod nullum temporale accipi debet pro praedicatione, licet praedicatori debeatur victus necessarius. Matth. 10, dignus est mercenarius et cetera. Sextus fuit beatus Petrus, Act. 8, cui cum dixisset Simon magus: date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum, respondit Petrus: pecunia tua tecum sit in perditionem. Per hoc ostenditur quod opera miraculorum aut impositio manuum aut gratia dispensationum, non debent mediante pretio fieri. In quo etiam facto arguuntur venditores et emptores reliquiarum. Septimus fuit Naboth, 3 Reg. 21, cui cum dixisset Achab: da mihi vineam tuam, et faciam mihi hortum olerum, daboque tibi vineam meliorem pro ea, aut pecuniam accipe, respondit: propitius sit mihi Deus: ne dem tibi haereditatem patrum meorum. Per hoc ostenditur, quod decimae et primitiae et hujusmodi non sunt pro temporalibus commutanda. In quo etiam damnatur commutatio Ecclesiarum et beneficiorum quae fiunt temporalis lucri intuitu. Felices sunt qui sine his maculis sunt ante thronum Dei. Scriptum est enim Levit. 21, homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium ejus. Huic etiam simile legitur 1 Machab. 4, elegit Judas sacerdotes sine macula. Haec omnia pertinent ad laudem et commendationem virginitatis, cujus status dignior et favorabilior Deo dicitur esse. Propter quod dicitur quod sine macula sunt ante thronum Dei. Ad quod etiam facit illud, Eccles. 26, gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Ecce quam digna res et quam nobilis est virginitas, quam sic commendat dominus, quam etiam tantum honoravit, in sancta nativitate, in vita, in praedicatione, in morte. In nativitate, quia de virgine natus. In vita, quia virgo semper vixit. In praedicatione, quia virginitatem ceteris statibus plus commendavit, quando fructum centesimum eis assignavit, Matth. 13. In morte, quia matrem suam, quam supra omnia diligebat, virgini commendavit, et virgines tamquam sibi familiares ad se vocavit et inter eos spiritum reddidit. Item apparet dignitas virginum, quia habent vitam mundiorem, securiorem, jucundiorem, salubriorem, excellentiorem. Et ideo dicit apostolus. 1 Corinth. volo omnes homines esse sicut me, idest virgines, quia talis erat Paulus. Sequitur. Et vidi alterum Angelum et cetera. Secunda pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad talem et tantum auxiliatorem. Haec autem pars duo continet. Primum est dignitas admonentis. Secundum dignitas admonitionis, ibi: timete dominum. Dignitas vero admonentis consistit in quinque, quae necessaria sunt omni praedicatori. Primum auctoritas. Secundum humilitas. Tertium vita. Quartum doctrina. Quintum finis, sive intentio recta: hi sunt quinque lapides quos David, idest Christus, posuit in pera pastorali, idest praedicatoribus et praelatis, ad occidendum Goliam, idest Diabolum, 1 Reg. 12. Dicit ergo, et vidi, idest intellexi, alterum Angelum. Idest praedicatores qui sunt alteri a Christo, idest vicem ejus exequentes. Et per hoc quod dicitur Angelus, idest missus, notatur auctoritas praedicandi. Rom. 10. Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Per hoc quod dicitur, alterum, idest vicarius, notatur humilitas et auctoritas: quae recte junguntur. Quia auctoritas reprimit humilitatem, ne sit pusillanimus; et humilitas reprimit auctoritatem ne sit praesumptuosa. Volantem, Glossa, idest a terrenis se removentem et ad caelestia elevantem et velociter discurrentem per medium caeli, idest per omnem Ecclesiam, quam secum exemplis et verbis trahit, sicut equi currum. Isa. 60, qui sunt isti, qui ut nubes volant? Habent ergo praedictas alas, sive pennas quibus volant. Ezech. 1, quatuor facies uni et quatuor pennae uni. Prima facies hominis per mansuetudinem. Secunda leonis per audaciam. Tertia bovis propter patientiam. Quarta aquilae per sapientiam. Hae quatuor virtutes sunt quatuor facies; sed quatuor pennae, quibus volant, sunt quatuor animae affectiones, scilicet spes futuri boni, timor futuri mali, gaudium de praesenti bono, dolor de praesenti malo. Nec sufficit quod praedicator sit pennatum animal, nisi sit unus de Seraphim: de quibus dicit Ezech. 6, stabant Cherubim super illud; sex alae uni et sex alae alteri. Sex primae alae sunt sex opera misericordiae, quae debet habere perfectissimus praedicator. Quo ad Deum duo, scilicet contemplationem et orationem. Duo quo ad seipsum, scilicet lectionem et moderationem. Duo quo ad proximum, scilicet verbum et exemplum. Duabus primis volat ad Deum. Duabus mediis circa se ipsum. Duabus ultimis ad proximum. Siquis talis esset, stare secure posset cum domino super solium ejus. Sed plures volunt esse Cherubim quam Seraphim, quia magis laborant lucere per scientiam, quam ardere per charitatem; et tunc magis vacant studio, quam orationi. Forsitan vellent esse domini principes et potentes. Item vidi alterum Angelum, idest praedicatorem Catholicum, volantem per medium caeli, volantem, inquam, per utriusque testamenti concordiam, per medium caeli, idest vetus testamentum. Per hoc non volat Manichaeus quia vetus testamentum non recipit, cujus finis est novum testamentum. Per hoc non volat Judaeus, quia in Christum non credit, nec novum testamentum recipit. Medium caelum est concordia utriusque testamenti: per hoc volat fidelis praedicator. Unde Psalm. De medio petrarum dabunt voces. Ezech. 6, vidi et ecce quadrigae quatuor egredientes de medio duorum montium. Habentem Evangelium aeternum, in corde per fidem et obedientiam et per amorem et intellectum. In ore per doctrinam et praedicationem. In manu per operis adimpletionem. Hoc triplici modo praedicator debet habere Evangelium. De primo Psalm. In corde meo abscondi eloquia tua. Prov. 3, misericordia et veritas non te deserant; circumda ea gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui. De secundo, judicum 14, ecce examen apum erat in ore leonis, idest Evangelium in ore praedicatoris. Isa. 40, clama, ne cesses. Psalm. Semper laus ejus in ore meo. De tertio, Psalm. Gladii ancipites in manibus eorum. Supra 10, vidi alium Angelum et habebat libellum in manu. Dicitur autem Evangelium Christi aeternum, quia ei non succedit aliud. Item quia aeterna promittit. Matth. Agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Lex vero temporalia promittit. Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Multi habent non Evangelium, sed vanilogium, quia magis vanitatem, quam veritatem vel bonitatem nuntiant. Psalm. narraverunt mihi iniqui fabulationes. Psalm. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Multi etiam habent literas Uriae quas portant contra se. Hi sunt qui bene docent et male vivunt. Matth. 23, super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei. Rom. 2, qui alios doces, te ipsum non doces? Hi revera portant nuntium, sive literas mortis suae sicut Urias. 2 Reg. 11, unde Augustinus in libro prosperitatis, bene docere et male vivere, nil aliud est quam se sua voce damnare. Unde Rom. 2, in quo alios judicas, teipsum condemnas. Item, dicit, habentem Evangelium non dissipantem. Sicut illi qui ad libitum exponendo, veritatem intelligentiae lacerant, ne forte contra se loquantur si dicerent veritatem sicut jacet. De quibus Psalm. Tempus faciendi, domine, dissipaverunt legem tuam. Isa. 24, transgressi sunt legem, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Deinde vidit Joannes, ad quid haberet Angelum. Non enim ad vendendum in foro, sicut venditores olerum. Neque ad custodiendum in armariolo, ut librarii. Neque ad illuminandum pulchriores literas ut pueri. Sed magis ad praedicandum. Unde sequitur, ut evangelizaret, idest ut bona nuntiaret, sedentibus super terram, idest bonis qui terrena calcando et sibi subjiciendo et omnia abjiciendo contemnunt. Et quia parum esset praedicare solis bonis, ideo dicit, et super omnem gentem, idest omnibus gentibus, et omnem tribum, idest omnibus Judaeis, qui dicuntur tribus, quia per tribus fuerant distributi, et linguam et populum, idest populo cujuscumque linguae sit. Vel forte hoc dicit propter nobiles qui filios suos faciunt edoceri diversas linguas et diversa idiomata. Sub eadem lingua continentur, verbi gratia, Gallicum, Lombardicum et cetera. Eadem lingua est, sed diversa idiomata. Populum autem vocat minores in quacumque gente: per quod innuit, quod sine omni acceptione personae omnibus, tam nobilibus quam plebeis, est praedicandum Evangelium. Matth. ult. Praedicate Evangelium omni creaturae. Dicit autem, super, quia praedicator omnis debet excedere merito vitae, sicut praedicatoris officium. Isa. 40, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Mons est cumulus terrae, idest cupiditas terrenorum, divitiarum, delitiarum carnalium, et dignitatum saecularium. Primus est mons Gelboe, idest acervus arenae. Secundus mons Seyr, idest hispidus. Tertius Ebal, ubi dantur maledictiones. Deuteronom. 27, quare omnes maledicunt praelatis. Super hunc triplicem montem ascendere debet praedicator omnia conculcando. Isa. 52, quam pulchri supra montes pedes et cetera. Talibus enim praedicatoribus dat dominus virtutem verbi. Psalm. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ideo dicit Paulus, 2 Timoth. 4, opus fac Evangelistae. Dicentem voce magna, idest libera sine timore. Isa. 40, exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Sion, exalta noli timere. Magna ergo debet esse vox praedicatoris, idest libera et severa, et ex magno cordis amore, et propter magna, scilicet honorem Dei et salutem animarum, timete dominum. Hic ostenditur dignitas amoris Christi quae apparet ex re. Quoniam si eum amamus, ipsum timere et honorare debemus. Et hic est cultus Dei qui est duplex; interior et exterior. Interior vero duplex: honor scilicet et timor; exterior autem est adoratio quae consistit in bona operatione, per quam conformatur homo Deo. Dicit ergo Angelus, timete dominum, casto et filiali timore quo timendus est dominus qui est omnipotens, non homo vel Diabolus qui non potest nocere nisi volenti, ut dicit Hieronymus, et date, gratis et bona voluntate. Illi, Deo non Antichristo, honorem, latriae, quae consistit in fide, spe et charitate. Timor proprie debetur Deo, honor vero patri. Unde Malach. 1, filius honorat patrem et servus dominum suum timebit: si ego pater sum et cetera. Vel timete dominum, ejus praecepta faciendo et prohibita vitando. Et date illi honorem, non vobis, sed ejus gloriae, si quid boni habetis, attribuendo. 1 Timoth. 1, soli Deo honor. Vel timete dominum, declinando a malo. Proverb. 6, in timore domini declinat omnis homo a malo. Et date illi honorem, faciendo bona. Proverb. 3, honora dominum Deum tuum, quia venit hora judicii ejus, quando justi haereditabunt terram, injusti autem disperibunt. Malach. 4, ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos et cetera. Ideo magis timendum est quia illa hora judicii omnibus est incerta. Matth. 24, de die autem illa et hora nemo scit. Et adorate eum, humiliando subjiciendo et inclinando ei. Non solum corde interius, sed et corpore exterius. Ut inclinatio capitis, aut corporis exterius facta, sit signum cordis interius faciendi inclinationis. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Et merito adorandus est dominus, quia fecit caelum et terram, mare et omnia quae et cetera. Scilicet in caelo Angelos, in terra homines, in mari pisces. Et fontes aquarum dulcium. Ad literam istud est valde contra Manichaeos: quia si malus Deus, nullo modo adorandus: ille autem adorandus est, qui fecit caelum et terram et cetera. Unde verum est, quod ipse Diabolus non fecit haec. Item quaeritur, si omnes aquae a mari veniunt, juxta illud Eccles. 1, et ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quomodo ergo copulat inter mare et fontes aquarum? Conjunctio est enim copulativa quae quaerit diversitatem inter copulata. Unde cum pars non differat a toto, non potest cadere copula inter partem et totum. Solutio. Verum est quod omnes aquae veniunt a mari per meatus subterraneos, ubi ipsae aquae quae in mari erant salsae et amarae fiunt dulces, quod facit Deus mediante natura; et ideo quia ibi est quaedam operatio nova, ponitur conjunctio copulativa mystice. Qui fecit caelum, idest spiritum rationalem. Et ea quae in eo sunt, idest vires et virtutes. Et terram humanam carnem. Et ea quae in ea sunt, idest sensus et membra. Luc. 11, stulti, qui fecit quod de foris est, nonne et cetera. Et mare, idest tribulationum, et tentationum amaritudinem, et ea quae in eo sunt, idest utilitates, quae inde proveniunt, et fontes aquarum, idest duo testamenta, unde omnes aquae doctrinae exeunt: quibus omnes sordes peccatorum lavantur, et ardor malae concupiscentiae temperatur, et sitis mali desiderii sedatur. De quibus dicitur Isa. 12, haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et cetera. Sequitur. Et alius Angelus et cetera. Haec est quarta pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad auxiliatorem suum, et recedere a mundo, et eis quae in eo sunt, quae impediunt accedere ad dominum. Duo autem sunt generalia impedimenta accedendi ad Deum: scilicet amor male inflammans, et timor male humilians; a quibus recedere monetur hic Ecclesia, per casum et ruinam Babylonis, quae hic ostenditur. Unde dicit, et alius Angelus, idest alius ordo praedicatorum, non officio quidem praedicandi alius, sed diversitate personae, quae sibi invicem succedunt in praedicatione secundum temporis successionem et Dei revelationem. 1 Corinth. 14, si quid revelatum fuerit sedenti, etc. potestis per singulos prophetare, idest unus post alium secutus illum priorem. Glossa, quia praedicatores sibi invicem succedunt, dicens, cecidit Babylon illa magna, idest malorum universitas, quae est civitas, quam primo aedificavit Cain, Gen. 3, et postea gigantes. Unde Gen. 11, venite faciamus nobis civitatem, et turrim ejus. Hic dicit, cecidit, ad majorem confirmationem et certitudinem. Unde et praeterito utitur pro futuro, prophetali certitudine. Vel ideo, quia cito cadit, et jam incepit. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 5, transit mundus, et concupiscentia ejus. Vel ideo forte, quia homo primo cadit per culpam, postea per poenam. Vel in casu culpae primo cadit per consensum, postea per opus. Vel in casu poenae primo cadit anima in Inferno, postea cadit simul cum corpore. Vel ideo, quia velox et continua est ruina mundanae gloriae, et ascensus ejus casus, sicut fumus ascendendo declinat, et quanto magis ascendit, tanto citius deficit. Sic vana gloria mundi. Psal. defecerunt sicut fumus. Job 30, elevasti me, et quasi super ventos posuisti, elisisti me valide. Sap. 5, quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactatio et cetera. Isa. 13, erit Babylon civitas gloriosa in superbia Chaldaeorum versa sicut subvertit dominus et cetera. Dicitur autem magna, vel propter multitudinem spatii et superbiae, vel dignitatis, quia et caput regni erat. Vel propter altitudinem turrium et murorum, sicut Roma. Unde Dan. 4, gloriabatur Nabuchodonosor dicens: nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni. Causam autem quare cecidit Babylon subjungit, quae, idest quia illa, a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. Per vinum intelligitur quodlibet mortale peccatum, quod mentem seducit, ut vinum, et animam separat a vero sponso, sicut fornicatio carnalis. Joel. 1, expergiscimini ebrii, flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine. Calix autem quem Babylon potat, idest mundus, est voluptas, pro cujus mensura mensuratur poena. Infra 18, quantum glorificavit se et cetera. Matth. 7, eadem mensura qua mensi et cetera. De hoc calice dicitur Jerem. 5, calix aureus Babylonis in manu domini inebrians omnem terram, et de vino ejus biberunt omnes gentes. Sequitur. Et tertius Angelus et cetera. Hic removet Joannes secundum impedimentum accedendi ad Deum, scilicet timorem malae humilitatis, ostendens quod mundani non sunt timendi. Et ostenditur quasi triplici argumento, quia ipsi cadent, sicut et mundus quia ut dicit Augustinus, cum mundo labente labitur, qui labenti mundo innititur. Secundo quia ipsi a domino puniuntur. Tertio quia justi ex persecutione impiorum proficiunt. Sicut filii Israel ex persecutione Aegyptiorum multiplicabantur, ut dicitur Exod. 1, dicit ergo, tertius Angelus secutus est illos, duos praecedentes: qui dicitur tertius pro fide Trinitatis quam praedicavit, sicut alii duo. Significatur autem hic tertius Angelus ultimus ordo praedicatorum. Qui quanto plus appropinquare vident finem mundi, tanto magis quotidianae praedicationi instabunt, et omnem gloriam mundi contemnendam monstrabunt, et mundanas persecutiones non esse timendas. Dicens voce magna, idest secura et libera praedicatione. Quia illi praedicatores audacter dicent veritatem, sine omni timore mundano, vel humano. Si quis adoraverit bestiam, idest Antichristum, qui nomine bestiae hic accipitur, cum supra per bestiam omnis multitudo intelligatur. Et in hoc est difficultas. Quia bestia aliquando dicitur Antichristus, et aliquando Diabolus, aliquando multitudo malorum. Sed hoc prudens lector potest advertere, et imaginem ejus, idest statuam ad honorem ejus factam. Illi enim qui praesentialiter videbunt, adorabunt ipsum. Aliqui absentes erunt, qui habebunt imaginem, quam in ejus veneratione adorabunt, sicut nos adoramus imaginem crucifixi, in honorem Christi. Et accepit characterem, idest fidem ejus in fronte sua, idest in mente sua, aut in manu sua, idest in comparatione sua: quasi dicat: quicumque crediderit Antichristo, vel vixerit secundum doctrinam ejus, et hic bibet de vino irae Dei, sicut Babylon, idest de aeterna damnatione, quod mixtum est mero, idest praesenti flagellatione, quae fit ad correctionem, in calice irae ipsius, idest ad vindictam, quod iratus facit, tamen secundum mensuram culpae. Unde Isa. 27, in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit, judicabit eam. In hoc calice est merum superius, faex inferius, mixtum in medio. Per merum intelligitur poena inflicta per correctionem, vel assumpta voluntarie: per faecem poena aeterna, quam reprobi potabunt in Inferno, qui modo nolunt bibere merum. Per mixtum significatur flagellum, quod adhuc potest converti in utrumque, scilicet ad correctionem et damnationem. Quod ideo dicit mixtum, quia hic mixtae sunt tribulationes consolationibus. Unde dicit Augustinus, sic omnes delectationes meas domine amaritudinibus respersisti. Vel melius calix domini est justitia ejus, qua unicuique mensurat praemium secundum meritum. Merum autem est gaudium poenitentiae quod est purum sine admixtione tristitiae vel doloris, vel alicujus modi extrinseci. Ex perfectione significatur dolor aeternae damnationis quae est sine omni consolatione. De qua Isa. 51, bibisti de manu domini calicem irae ejus, usque ad fundum saporis calicis bibisti, et potasti usque ad faeces. Ezech. 23, dolore repleberis calice moeroris et tristitiae, calicem sororis tuae Samariae bibes illum, et potabis usque ad faeces: et de hac faece se gloriatur ereptum. Psal. eduxisti me de lacu miseriae, et de luto faecis. Per mixtum vero significatur praesens poena, ubi mixta sunt merum caeli et poena Inferni per spem et timorem. Ibi enim pariter mixta sunt consolatio, et tribulatio. Proverb. 14, risus vero dolore miscebitur. Sicut enim aqua vino miscetur, ne bibenti noceat vinum purum, sic gaudiis in patria praesentibus, Deus miscet tribulationes, infirmitates. Ne bibentes praesentia gaudia nimis inebriarentur, et nocerent eis. De hoc dicit Psal. calix in manu domini vini meri plenus mixto, in via, et inclinavit ex hoc in hoc, idest de mero in mixtum. Quia tota die, cum praesenti tribulatione infundit Deus spem consolationis internae et externae. Sic igitur de mero potat amicos in caelo, in faece potat inimicos in Inferno. Mixto potat omnes in mundo, quos post praesentem tribulationem recipit in patria, et per primam transfert de mundo, idest de mixto in merum. Unde Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Qui autem murmurat in flagellis, et in tribulatione patientiam non habet, mixtum transibit ad faeces, et nihil aliud bibet. Unde Jerem. 50, ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes biberunt, et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quod ergo Psal. faeces vocat calicis domini, vocat hic Joannes vinum irae Dei. Unde sensus est: et hic scilicet. Qui accepit characterem bestiae, idest qui conformaverit se Antichristo, credendo, vel imitando illum, bibet de vino irae Dei, idest damnabitur in Inferno, ubi habebit abundanter poenam et tribulationem, quod est mixtum mero, in calice irae ipsius, idest quae poena et tribulatio aeterna, mixta est modo, in calice irae Dei, idest in vindicta praesenti, quam iratus infligit. Quia, ut dicit Hieronymus, quicquid mali patimur, peccata nostra meruerunt. Vel calix domini dicitur sacra Scriptura. David dicit in Psal. calix tuus inebrians, quam praeclarus est. Continet autem iste calix quadruplex vinum, idest quadruplicem intelligentiam: scilicet historicam, tropologicam, allegoricam, et analogicam. Primum vinum laetificat et inebriat, rerum gestarum narratione. Secundum affectuum faciendorum institutione. Tertium intellectuum intelligendorum ostensione. Quartum totum hominem, appetendorum et fugiendorum praelibatione. Sunt autem in calice: merum vinum, faex et mixtum. Vinum merum propinat nobis calix iste, ubi caeli gaudia tractat: faecem propinat ubi Inferni supplicia comminatur. Mixtum vero propinat ubi poenitentia perhortatur. Unde Ezech. 1, vidit librum ubi erant lamentationes poenitentium, et ecce mixtum carmen triumphantium, et ecce merum irae damnatorum, et ecce faex: de quo Psal. bibent omnes peccatores terrae. Nihilominus vinum merum, dicitur expositionis intelligentia, quam propinant expositores et doctores Ecclesiae. Faex dicitur commixtae expositionis intelligentia: quam propinant haeretici. Mixtum est expositio prophetica Scripturae sacrae, quam propinant multi miscentes vanitatem philosophicae curiositatis cum soliditate theologicae veritatis, secundum, quod dicit dominus per Isa. 1, caupones tui miscent aquam vino. Heu hodie libentius bibitur mixtum quam merum, quia libentius auditur vanitas philosophica quam veritas theologica. Unde Proverb. 9, aquae furtivae dulciores sunt, idest expositiones quas theologici furantur a philosophis libentius audiuntur. 2 Tim. 4, in novissimis diebus erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt et cetera. Vel certe mixtum potest dici expositio haereticorum, qui aliquid veritatis primo proponunt, et postea miscent falsitatem. Quia si tota esset falsa expositio eorum, non reciperetur ab aliquo: et ideo falsitatem palliant aliquantula veritate. Unde Joan. 2, omnis homo primum bonum vinum ponit, idest haereticus veram expositionem. Cum hoc mixto potabit Antichristus et sui omnes illos, qui ejus characterem acceperint: quos et Deus postea potabit faece, idest poena aeterna, quae faex dicitur: hoc vinum calicis irae Dei. Secundum hoc sensus est, tertius Angelus, idest ordo praedicatorum ultimis temporibus venturis, secutus est illos, idest priores praedicatores, doctrinam et vitam imitatus, dicens voce magna, idest corde, et ore, et opere praedicans, siquis adoraverit bestiam, idest Antichristum ei obediendo, et imaginem ejus, qui eum in omnibus imitantur et praedicant sicut imago praedicat rem imaginatam, et acceperit characterem, idest ejus confessionem, in frontibus suis, idest in apparentia, in evidentia, et publice eum confessus fuerit. Vel in manu sua, idest opere eum imitatus fuerit, et hic est talis, qui sic damnatus bibit, idest biberit de vino, calicis irae Dei, idest pravae expositioni Antichristianorum, assenserit, quod mixtum est, mero. In cujus expositionis intelligentia, mixta est veritati Catholicae, in calice irae ipsius, idest in sacra Scriptura, quam damnant illi: propter quod dicitur calix irae Dei: et talis, quicumque est ille, cruciabitur igne et sulphure, idest foetenti et foetore ardenti. Hae enim sunt duae poenae Inferni. Unde Psal. ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Et prima pars illorum erit in stagno ardenti. Haec duo, scilicet ardor et foetor, sunt in omni peccato, et maxime in peccato carnali, et praecipuae in illo ignominioso contra naturam. Unde et civitates sulfureae fuerunt succensae, ut poena responderet culpae. Gen. 18, pluit dominus et cetera. Nec erit occulta poena eorum, immo omnibus nota. Unde sequitur, in conspectu Angelorum sanctorum, idest videntibus Angelis, et omnibus etiam aliis, hoc dicit, quia Angeli testes erunt contra eos, qui viderunt peccata eorum, et ante conspectum agni, quae illorum saecula non latebunt: et ideo dicitur quia nec poena ipsorum abscondetur ei. Et dicit hoc ideo, quia boni semper vident poenas malorum, et hoc ipsum erit cumulus doloris reprobis, quia scient se et poenas suas manifestas esse apud Christum et Angelos et alios spiritus: et ex hoc etiam augebitur dolor eorum, quia scient Christum sufficienter passum pro omnibus, et sufficientissimum pretium dedisse pro redemptione omnium, et se privatos tanto beneficio pro modica voluptate seminatae corruptionis, de qua surgit vermis conscientiae. De quo Isa. in fine, vermis eorum non morietur. Sequitur, et fumus tormentorum eorum, quae plura et varia erant, ascendit in saecula saeculorum, idest aeternaliter sine fine. Ubi enim semper fumus ascendit, ibi nunquam ignis deficit. Et re vera, ignis ille inextinguibilis est, quia nec extinguet illos quos cremabit, nec extinguetur, ad literam. Erit autem fumus densissimus, qui violenter extrahet lacrymas ab oculis eorum, quae lacrymae ita calidae erunt, quod comburent corpora eorum. Unde quidam de patribus dixit discipulo suo: ploremus hic, frater, antequam veniamus ad locum illum, ubi lacrymae comburent corpora nostra. Nihilominus tamen cum ardore illo vehementissimo erit ibi algor vehemens. Unde compellentur stridere dentibus. Matth. 18, ibi erit fletus. Quod autem dicitur quod fumus ascendit, non est intelligendum, quod ascendit in caelum, ubi sancti sunt: nec etiam extra Infernum. Sed per hoc tangit fumi proprietatem. Et nota, quod poena illorum semper erit in notitia eorum sanctorum sine oblivione. Unde Jerem. 20, confundantur confusione, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quia nulla poterit oblivione deleri. Et ne forte putaret aliquis illorum, quod poena illorum in Inferno aliquando cessaret, et per intervalla puniret, et non continue, subjungit, nec habent requiem die ac nocte, idest nunquam quiescent a poena. Sed numquid erit dies et nox? Patet quod non, quia sol stabit immobilis in oriente, in loco ubi fuit creatus, nec veniet ad occasum. Nec impii in tormentis sub terra positi fruentur luce ejus, ut dicit Isidorus. Sed in Inferno semper erit nox et dies simul, quia ibi erunt densissimae tenebrae, sicut dicitur Matth. 25, ibi erunt tenebrae exteriores. Erit etiam ibi quaedam lux, quia ignis ille aliquid lucis habebit, non ad consolationem eorum, sed ut videant unde magis doleant, ut dicunt Gregorius et Isidorus. Qui autem sunt illi, quorum talis poena est, determinat dicens, qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, ei obediendo, et imaginem ejus, idest statuam factam ad honorem ipsius, vel praedicatores ipsius ipsum imitantes, et siquis acceperit characterem nominis ejus, idest in signo aliquo, sibi se conformem ostenderit, vel domesticum ipsius appellari fecerit, similiter, supple, punietur. Et ideo bonum consilium dat Paulus, 1 Corinth. 15, ut siquis portavit imaginem Antichristi, portet de cetero imaginem Christi. Et 1 Reg. 15. Dixit Saul, abite, recedite ab Amalec, ne forte involvam vos cum eo. Hic, idest in vita praesenti. Vel in tribulatione praesenti et consideratione futura, patientia sanctorum est. Glossa, idest hic debent sancti patienter pati ne veniant ad aeternam poenam. Ideo dicit Gregorius, sancti poenam praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Sanctorum dico, qui custodiunt opere adimplendo mandata Dei, diligendo Deum et proximum, ad quae omnia alia reducuntur, ut dicitur Matth. 22, in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Diliges etc., dulciter, prudenter, fortiter, et proximum tuum sicut teipsum, idest quomodo teipsum, et quo ordine teipsum, et quo tenore teipsum. Et fidem Jesu confitentes, ipsum verum Deum esse, et verum hominem corde, ore et opere. Rom. 10, corde creditur ad justitiam. Et audivi vocem de caelo et cetera. Quinta pars capituli; ubi ponitur sanctorum praemium, ut securius accedant ad auxiliatorem, et fugiant mundum, et ea quae accessum impediunt. Unde dicit, et audivi, aure interiori, vocem de caelo, idest de caelesti visione, dicentem mihi interius sine strepitu soni, scribe, primo in corde tuo, deinde in codice, ubi diutius retineas, ne oblivioni tradas, et sit ad doctrinam et consolationem futurorum. Rom. 15, quaecumque scripta sunt et cetera. Habacuc 2, scribe visum et explana eum super tabulas. Et est advertendum quod omnia illa scribenda sunt quae valent ad eruditionem et consolationem multorum. Quod debebat scribere subjungit dicens, beati mortui et cetera. Sed quomodo possunt mori mortui? Nam si moriuntur, non sunt mortui; et si mortui sunt non moriuntur. Solutio. Quinque sunt mortes, ut dicit Augustinus: duae malae et duae bonae et una indifferens. Prima est mors culpae, idest ipsa culpa quae dicitur mors animae, quae separat vitam ejus, idest Deum ab ipsa. Isa. 59, iniquitates nostrae diviserunt inter nos et cetera. Sap. 1, perversae cogitationes separant a Deo. Multo fortius perversi consensus. Adhuc fortius perversae locutiones. Maxime autem perversae operationes. De hac morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit. Glossa, idest peccatum, sed impii, idest Adam et Eva manibus ac verbis accersierunt illam. Manibus quas extenderunt ad pomum, verbis quibus Eva suggessit Adae ut de pomo comederet et quibus male respondit Diabolo. Secunda est mors Gehennae, idest ipsa poena Inferni; quae dicitur mors aeterna, quia sine fine est ibi cruciatus, multo major, quam sit in morte corporali; qui tamen tantus est, ut vix possit una hora sustineri. De hac morte dicitur in Psalm. mors peccatorum pessima. Mala quidem propter poenarum diversitatem, pessima propter acerbitatem. Haec est secunda mors de qua supra 4, qui vicerit non laedetur a morte secunda; et infra 19, beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem. Glossa, idest damnatio aeterna, haec mors dicitur secunda respectu praecedentis, sicut effectus respectu causae. Quia haec ex illa causatur priori morte, mortui moriuntur morte secunda, sed non in domino; et ideo non dicit, beati, sed miseri. Unde Ezech. 18, quare moriemini domus Israel, quia nolo mortem peccatoris, dicit dominus, sed ut magis convertatur et cetera. Hae duae mortes malae sunt; et ideo fugiendae. Contra has duo sunt remedia praecipua: unum est eleemosyna. Unde Tob. 4, eleemosyna ab omni peccato et morte liberat et non patitur animas ire in tenebras. Secundum est obedientia, idest impletio mandatorum Dei. Unde Ezech. 18, quare non portat filius iniquitatem patris, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vita vivet et non morietur. Duplicem vitam duplici morti opposuit: contra mortem culpae, vitam gratiae; et contra mortem Gehennae, vitam gloriae. Tertia mors quae est bona, qua homo peccato moritur et peccatum sibi; quae fit per virtutem poenitentiae, quae peccatum destruit in anima per contritionem et confessionem et instrumenta peccandi per satisfactionem. Col. 3, mortificate membra vestra. De hac morte dicitur Rom. 6, qui enim mortui sumus, quomodo vivimus in illo? Quarta mors quae iterum bona est mors, qua homo spiritualiter moritur mente. Quam mortem operatur ingressus claustri per votum et confessionem obedientiae. De qua dicitur Col. 3, mortui estis et vita vestra abscondita est et cetera. Sic fuit mortuus Paulus qui dixit Galat. 6, mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Quinta mors est mors naturae qua moritur corpus separatione ab anima. De qua dicitur Genes. 3, quacumque hora comederitis morte moriemini, idest moriendi necessitati addictus eris, 2 Reg. 14, omnes moriemur. Illi qui sunt mortui tertia vel quarta morte, moriuntur ista quinta morte et in domino; et ideo beati. Dicit quoque, beati, parte beatitudinis, idest stolae animae. Mortui peccato, ut boni Christiani, vel mundo, ut boni religiosi, qui in domino, idest in confessione domini. Vel in domino existentes per charitatem; quia qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo, ut dicitur 1 Joan. 4. Moriuntur corporaliter separatione animae a corpore. Horum autem quidam statim evolant et sine Purgatorio, ut pueri baptizati, martyres, poenitentes perfecta poenitentia. In cujus signum Christo baptizato caeli aperti sunt, Luc. 3, Stephano lapidato, Act. 7, et Joanni in Patmos insula, supra 12. Hi moriuntur in terra promissionis, cum Abraham. Alii vero non statim evolant, sed vadunt in Purgatorium, ut imperfecti qui non perfecerunt poenitentiam de peccatis suis, vel addiderunt venialia quae secum portaverunt. De quibus dicitur 1 Corinth. 3, si quis aedificat supra fundamentum hoc lignum, foenum, stipulam et cetera. Hi moriuntur in Aegypto cum Jacob et Moyse, quorum ossa portata fuerunt de Aegypto in terram promissionis. In signum quod illi qui sunt in Purgatorio, peracta poenitentia deferuntur ministerio Angelorum in Paradisum. Unde Eccles. 46, ossa eorum pullulant de loco suo et nomina eorum permanent in aeternum. Nullus autem eorum qui mortui sunt in deserto deportatus legitur in terram promissionis. In signum eorum qui mortui sunt in peccato mortali deserti a gratia, tales nunquam ibunt in Paradisum, cujus figura tenet terra promissionis. Item beati mortui, peccato, qui in domino vel propter dominum moriuntur corporaliter martyrium sustinendo, vel spiritualiter claustrum intrando: et tales dicuntur mortui, quia mors talium nil aliud est quam carceris ruptio, peregrinationis terminus, laquei contritio, finis exilii, laboris meta, periculi evasio, periculosae domus exitus, descensio de equo praecipiti, reditus ad patriam, paternae haereditatis investitio, victoria pugnae, exterminatio miseriae, janua vitae. Propter quod dicitur, pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus. E contrario autem mors peccatorum pessima quae est carceris introitus, peregrinationis initium, laquei captio, exilii inceptio etc. quae supradicta sunt per contrarium. Et ideo dicit Eccles. o mors, quam amara est memoria tua. Isti sine domino moriuntur, et ideo infelices: priores in domino, et ideo sunt beati. Sunt enim ab hoste securi, a periculo liberi, a poena expediti, de gloria certi. Magnum bonum est esse ab hoste securum, qui nos multifarie, dum hic vivimus, inquietat, unde multifaria sortitur vocabula ob multiplices quas contra nos molitur insidias. Nam aliquando tentando adversatur bono proposito nostro, ne proficiamus; et secundum hoc dicitur Satan, idest adversarius. Aliquando suggerit plusquam facere possumus; et secundum hoc dicitur Leviathan, idest additamentum; quando suggerit voluptatem carnalem sub specie necessitatis vel discretionis, et sic dicitur Behemoth, idest animalis. Interdum suggerit pusillanimitatem, et secundum hoc dicitur Diabolus deorsum cadens, quando suggerit sub specie calliditatis, et sic serpens vocatur et multis aliis modis. Unde vere beati censendi sunt qui a tali hoste sunt securi. Secundum est quod a periculis sunt liberi, quorum infinitus est numerus. Sed ad praesens illa octo exponamus quae ponit apostolus 2 Corinth. 11: scilicet pericula fluminum, pericula latronum et cetera. Pericula fluminum sunt periculum divitiarum, ubi perit humilitas. Quia vermis divitum est superbia, ut dicit Augustinus super illud. Praecipe divitibus hujus saeculi. 1 Timoth. 6, Isa. 7, requievit Syria super Ephraim, idest superbia super divitias. Syria enim sublimis interpretatur, Ephraim fructificans, propter hoc dicit Psalm. divitiae si affluant, nolite cor apponere. Pericula latronum sunt pericula delitiarum quae furantur homini cordis virtutes: unde Oseae 4, fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Pericula ex genere supra generis nobilitate, ubi perit fraternitas. Quia ex quo aliquis ex una parte aliquid habet nobilitatis, omnes alios de genere suo non recognoscit, et despicit omnes quasi non ipse sit homo. Unde Malach. 2, numquid non unus pater omnium nostrum et cetera. Pericula ex gentibus sunt pericula ex amore parentum, fratrum, sororum et aliorum qui nobiscum vel ex nobis sunt geniti; quae pericula destruunt Ecclesiam Dei. Unde Habacuc 2, vae qui aedificant Sion in sanguinibus. Pericula in civitate, sunt pericula conspirationis et discretionis, ubi perit pax et aequitas. Unde Psalm. vidi iniquitatem et cetera. Pericula in solitudine sunt pericula singularitatis, ubi perit charitas et dominatur avaritia: propter quod dicitur Eccles. 4, vae soli: quia si ceciderit: non habet sublevantem. Pericula maris sunt pericula saeculi, ubi perit charitas, sicut dicit beatus Bernardus: propter quod dicit apostolus Rom. 12, nolite conformari huic saeculo. Pericula in falsis fratribus, sunt pericula malae societatis. Seneca, nequam socius candido et innocenti socio ingerit rubiginem. Eccl. 13, qui tetigerit picem et cetera. Tertium propter quod mortui sunt beati, quia sunt a poena et miseria expediti. Quae triplex est. Mundana, purgatoria, et aeterna. Mundana poena et purgatoria est finita, nec meritoria. Et hujus scilicet triplex pestilentia exprimitur 2 Reg. ult. Per triplicem vindictam domini, quorum optio data est David per Gad prophetam: scilicet pestilentia trium dierum, aut persecutio inimicorum per tres menses, aut fames septem annorum. Pestilentia trium dierum est praesens poena quae tripliciter affligit per contritionem, confessionem et persecutionem inimicorum, per tres menses est poena Purgatorii quae pro ligno, foeno et stipula sustinetur, ut dicitur 1 Corinth. 3. Fames septem annorum est poena Inferni, ubi est universalis omnium bonorum defectus: ubi etiam corpus ex quatuor elementis compositum et anima in tribus potentiis existens punietur. Quarta causa beatitudinis illorum est certitudo gloriae, de qua dicitur Judic. 18, vidimus terram valde opulentam et uberem; nolite negligere, nolite cessare, eamus et possideamus eam et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Quia illi qui in domino moriuntur sunt beati, probat dicens, amodo jam dicit spiritus, vel tota Trinitas qui est missus spiritus, ut requiescant a laboribus suis, sic ordina constructionem: vere beati sunt enim, quia spiritus dicit ut jam amodo, idest post mortem, requiescant, aeternaliter, a laboribus suis, idest post labores suos et pro laboribus suis. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et cetera. Isa. 14, erit in die illa cum requiem dederit ei Deus a labore suo, quia tunc mirabitur anima, quomodo potuit a tot periculis liberari. Illi autem qui in labore hominum non sunt, nec cum hominibus non flagellabuntur, non terminabitur in requiem labor eorum, sed erit perpetuus. Unde Psalm. laboraverunt in aeternum et cetera. Beati igitur dicuntur sancti cum moriuntur propter praeteritorum malorum evasionem; et non solum propter hoc; immo potius propter bonorum omnium adeptionem, quia de carcere egrediuntur ad regnum. Unde Eccles. 4, de carceris catenis, quia interdum quis egreditur ad regnum. Hoc quaerebat Psalm. educit de carcere animam meam. Et apostolus, Rom. 6, infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et Joseph, Gen. 40, memento mei, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Item de pugna ad victoriam, 2 Timoth. 4, bonum certamen certavi. Item de labore ad requiem, Psalm. convertere anima mea in requiem tuam. Item de servitute ad libertatem, Rom. 8, creatura liberabitur a servitute corruptionis. Job 3, ubi servus liber a domino suo et cetera. Galat. 3, illa autem quae sursum est Jerusalem et cetera. Item de periculis ad securitatem, Isa. 32, sedit populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Psalm. confortavit seras portarum tuarum. Item de exilio ad patriam, Matth. 2, per aliam viam reversi sunt et cetera. Item de paupertate ad haereditatem paternam, Psalm. cum dederit dilectis suis somnum, idest majorem quietem, ecce haereditas domini; ideo dicitur Isa. 41, noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israel. Sed ne putaret aliquis quod sancti nihil cooperati sunt suae beatitudini; et ideo si operati essent, nihilominus beatitudinem expectarent, et ideo vellent occisi esse; sequitur, opera enim illorum sequuntur illos sicut famuli dominum suum sequuntur. Et bene dicit, sequuntur, non praecedunt, quia sancti non vident opera sua, ut Deus videt. Unde Job 31, si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare. Matth. 6, cum facis eleemosynam noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Item opera illorum sequuntur illos, idest reddetur in futuro, non in praesenti, sicut hypocritis, quibus statim redditur merces eorum. Unde Matth. 6, amen dico vobis, receperunt mercedem suam. De sanctis autem dicitur, labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit et cetera. Unde dicitur Eccles. 11, mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Et vidi. Quinta pars capituli agit de judicio futuro, ubi redduntur praemia bonis et supplicia malis secundum quod praedictum est. Dicuntur autem hic sex. Primo describitur judex idoneus ad judicandum. Secundo ostenditur desiderium sanctorum de judicio faciendo, ibi: et Angelus exivit. Tertio ostenditur, quod sancti tunc exaudientur, qui tunc videntur obliti, ibi: et misit ille. Quarto ostenditur quod sancti qui modo judicantur et comprimuntur judicabunt tunc cum Christo, ibi: et alius Angelus exivit de templo. Quinto ostenditur quod licet sancti cum Christo judicent, tamen auctoritas judicii penes Christum erit, ibi: et alius Angelus exivit de altari. Sexto ostenditur obedientia sanctorum, ibi: et misit Angelus falcem. Sunt autem judici tria necessaria: scilicet justitia, scientia et potentia, sive auctoritas. Ideo Joannes ab his tribus describit judicem. Unde dicit, et vidi, idest intellexi, et ecce nubem candidam, idest carnem dominicam, et puram, et mundam. Et supra nubem sedentem, idest divinitatem supra humanitatem existentem: vel animam Christi, carni ejus praesidentem et ad libitum sine omni rebellione regentem. Unde Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Similem filio hominis, immo vere filium hominis: et hoc dicit Joannes, quia non jam immortalis et impassibilis erat sicut homo naturaliter post peccatum. Quod enim homo immortalis et impassibilis sit, gratia est; quia ex sua natura corrupta tantum habet quod sit mortalis. Habentem in capite suo, idest in se qui est caput Ecclesiae. Vel in divinitate. Coronam auream. Et ad similitudinem triumphantis. Quia ipse virtute divinitatis vicit Diabolum et Antichristum per sapientiam. Et in manu sua, idest in potestate sua, falcem acutam, idest judiciariam potestatem qua malos a bonis separabit, sicut manus metentis segetes secat et atterrat et separat. Item vidi et ecce nubem candidam, idest sanctam Ecclesiam, habentem non maculam neque rugam; quae pluit doctrinis, coruscat miraculis, tonat minis. De qua nube dicitur Eccles. 24, thronus meus in columna nubis, idest in Ecclesia. Unde sequitur, et supra nubem sedentem, ut judicem, ut regem, ut episcopum. Isa. 34, dominus judex noster, dominus rex noster. Similem filio hominis, idest Christum Deum et hominem; et ideo dicit, non filium hominis, sed similem. Vel dicit Joannes, similem, quia si tamquam judex sedeat quasi nubem in judicio, tamen humilis et mansuetus apparebit bonis, sed valde terribilis reprobis. Unde Isa. 30, ardens furor ejus et gravis ad portandum. In capite suo coronam auream, idest aeternam gloriam, qua coronabit suos pro victoria, qua Diabolum et peccata vicerunt. Dicitur autem eam habere in capite suo, quia eamdem coronam et gloriam quam habebit Christus homo dabit suis, licet non tantam. Quod significatum est Esther: fecitque eam reginam, et in manu sua falcem, idest in potestate justitiam ad puniendos malos. Unde Dan. 7, dicitur quod fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Idem significatur per flumen igneum rapidumque, et per falcem acutam, hic scilicet severitas justitiae irae Dei, quae dicitur gladius. Job 19, fugiant a facie gladii. Et alius Angelus. Hic ostendit Joannes desiderium sanctorum de futuro judicio, quod re vera desiderant sancti propter duo. Primo, quia tunc recipient secundam stolam. Secundo propter consortium fratrum, quod perficiendum est, quod ipsi expectant. Unde supra 6, dictum est eis, ut requiescerent modicum tempus. Dicit ergo, et alius Angelus, scilicet quidam coetus fidelium, qui sunt alii a Christo, qui per praecedentem Angelum designantur, exivit de templo, idest de occulto: hoc est: desiderium, quod habent de futuro judicio sancti, tunc manifestum est; et ideo dicitur exire Angelus de templo, quia desiderium sanctorum, quod modo latet, tunc veniet in aperto. Clamans voce magna, idest laborans desiderio, affectu magno, ad sedentem supra nubem, idest ad Christum, Ecclesiam regentem, mitte falcem tuam, idest exerce potestatem judiciariam, et mete, idest collige tuos tamquam triticum in horreum, quia venit hora ut metatur, seges de agro, idest tollantur homines, et excussa segete, granum in horreo recondatur, et palea in igne comburatur. Matth. 3, cujus ventilabrum in manu ejus et cetera. Et ostendit, quod hora est metendi, quoniam aruit messis terrae, idest quia consummata est malitia mundi, et jam plus non habet aliquid viriditatis, quod de cetero posset esse ad utilitatem bonorum. Unde malitia mundi dicitur viridis, quam diu prodest bonis. Sed quoniam impletus erit numerus electorum, tunc erit arida messis terrae, idest consummata malitia mundi, et boni parati ad suscipiendam palmam, et mali ad suscipiendam poenam promeritam. De hoc dicitur Joan. 3, nonne vos dicitis et cetera. Messes sunt quatuor defectus Ecclesiae generalis, quos sustinuit Ecclesia, ex quatuor persecutoribus generalibus; quae inceperunt ab introitu Ecclesiae sub Herode Ascalonita, qui occidit pueros; et continuatae sunt una post aliam, usque ad messem generalem, quae fiet in die judicii. Prima ergo fuit persecutio tyrannorum, qui martyres occiderunt. Secunda haereticorum, qui confessores vexaverunt. Tertia falsorum Christianorum, idest hypocritarum, qui Christi mores corrumpent. Quarta erit Antichristi, et suorum, qui fidem et mores corrumpent, et vitam auferent, et ideo gravior omnibus erit. Matth. 23, tunc erit tribulatio magna qualis et cetera. Matth. 13, messis est consummatio saeculi. Angeli sunt messores, sic ergo colligunt zizania. Et misit. Hic ostenditur exauditio sanctorum, et impletio desiderii eorum. Unde dicit, et misit, qui sedebat supra nubem, idest Christus Ecclesiae praesidens, ut rector judex, et dominus, falcem suam in terram, idest omnes homines terrae in unum locum, quasi in arena congregabit ad judicandum. Unde Joel 3, congregabo omnes gentes in unum locum, quae sub caelo sunt. Et appareat arida, idest Ecclesia. Et vocavit Deus aridam, terram, idest stabilem Ecclesiam ab humore noxio desiccatam. Congregationes aquarum Inferni appellavit maria, quia in Inferno erit maxima amaritudo. Amos 4, per aperturas exibitis alter contra alterum. Vel exibit de Inferno, et corpus de sepulchro, et ipsis convictis projicientur in Arnon, quod interpretatur arca moeroris, idest in Infernum, ubi erit fletus et stridor dentium sempiternus, et alius Angelus. Hic ostendit Joannes, quod sancti cum Christo judicabunt; non tamen omnes: sed illi, qui pro ipso omnia reliquerunt, et secuti sunt eum. Unde Matth. 19, dicit Petrus ad Jesum, ecce nos reliquimus omnia. Supra 4, qui vicerit dabo ei sedere mecum, in throno meo. Job 28, non salvabit impios, et judicium pauperibus tribuet. Isti enim se judicantes propter Deum hominibus se subjecerunt, et ideo potestas judicandi eis a Christo tribuetur. Dicit ergo, et alius Angelus, idest supradictus sanctorum coetus aliud habens officium, exivit de templo, quod est in caelo, idest de occulto in publicis venit, et qualis esset apud Deum innotuit, habens, et ipse, sicut Christus, falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quia ex ejus potestate judicabunt. Cap. 23, judicabunt sancti nationes. Isa. 3, dominus ad judicandum veniet cum senibus populi. Et alius Angelus. Hic ostendit Joannes, quod potestatis judiciariae auctoritas residet penes Christum, qui dat sanctis suis ut possint cum eo judicare. Dicit ergo, et alius Angelus, idest Christus alius a sanctis, quia super omnes est, exivit de altari. Glossa, idest talis qualis est apparuit, scilicet Deo patri consubstantialis, qui prius vilis apud infideles fuerat. Ideo dicitur exire de altari, idest de loco secretiori, ubi nullus potest pertingere; quia et si alii sancti sunt in templo Dei, Christus tamen est in loco altiori et secretiori, etiam inquantum homo, quia in gloria majori. Unde dicitur sedere a dextris Dei, idest frui potioribus donis Dei, et modo potissime. Qui habebat potestatem, sicut verus Deus, super ignem, idest super poenam aeternam, infligendi eam cuilibet reprobo secundum exigentiam meritorum. Et clamavit voce magna, idest potestate, et auctoritate imperiali, ad eum, qui habebat falcem acutam, idest ad sanctos, qui habebant potestatem judiciariam, dicens, mitte falcem tuam acutam, idest exerce potestatem tuam judiciariam, et vindemia botros vineae terrae, idest separa bonos a terrenis vino malitiae inebriatis, quoniam maturae sunt uvae ejus, idest completa est malitia eorum, et jam non habet locum, quoniam non prodest amplius bonis. Nam permittit Deus ex sui dispensatione, regnare malos, quamdiu prosunt bonis. Eccles. 8, peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod bonum erit timentibus Deum, qui venerantur faciem ejus. De hac vindemiatione, idest malorum separatione. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera. Et misit. Hic ostenditur obedientia sanctorum, quorum ministerio punientur, idest puniendi judicabuntur, mali. Et ostenditur etiam ubi patientur, scilicet in lacu; et modum punitionis, quia calcabuntur in lacu. Unde dicit, et misit Angelus, idest sanctorum coetus statim post imperium Christi, falcem suam in terra, idest exercuit potestatem judiciariam in terrenos, qui plus terram quam caelum finaliter amaverunt, et vindemiavit vineam terrae, idest separavit bonos a malis, omnes terrenis delectationibus inebriatos. Et quod hic dicitur factum, facient, sed in futuro judicio. Non per executionem operis, quod est Angelorum, ut patet Matth. 13, sed per approbationem et sessionem et suam cooperationem, ad malos, qui in eis legent ea, quae facere debuerunt et noluerunt. Unde judicabuntur. Et misit in lacum irae Dei magnum, idest in Infernum, ubi multi perpetuo iram Dei sustinebunt. Qui dicitur propter profunditatem, lacus. Isa. 30, praeparata est enim ab heri Thophet, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Item propter miseriam quam ibi inveniet. Psal. eduxit me de lacu miseriae. Dicitur magnus, propter capacitatem, quia magni sunt ibi, quia multos capit. Isa. 5, dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum et cetera. Isa. 24, visitabit dominus super militiam caeli, idest super clericos militantes in excelso, et super reges terrae, qui sunt super terram, idest super principes et praelatos, et congregabuntur in congregatione unius faciei in lacum, et claudentur ibi in carcere, quia abusi sunt hic libera potestate. Ad literam. Sic fiet, sicut fit in adventu alicujus principis de novo vel de longe venientis in civitatem suam: mundantur plateae civitatis, et projiciuntur sordes in lacubus et fossatis. Sic in adventu domini purgabitur mundus a malis, et projicientur in Infernum. Psal. ut lutum platearum delebo eos. Amos 4, per aperturas exibunt de sepulchris corpora, et de Inferno animae, et una contra alteram projicientur in Arnon, quod interpretatur arca moeroris. Et calcatus est lacus, idest compressi et abjecti sunt mali in Infernum. Extra civitatem, unum in mundo, aliud in Purgatorio, alterum in Inferno. De primo dicitur Isa. 63, torcular calcavi solus. Thren. 1, calcavit dominus torcular virgini filiae Sion. De secundo et tertio, Joel 3, plenum est torcular, Purgatorii scilicet; exuberant torcularia, Inferni; scilicet, quia multiplicata est malitia eorum. Vel aliter: peccatum in praesenti omnino per poenitentiam non purgatum, et in torculari mundi depressum, mittit in torculari Purgatorii. Multiplicatio malitiae mortalium reprobos mittit in torcularia Inferni. Duo prima non sunt extra civitatem, quia virtute charitatis et patientiae quo ad primum, et meritis et precibus Ecclesiae quo ad secundum, de ipsis eligitur bonum vinum, quod portatur in cellarium Paradisi. Tertium est extra civitatem, quia nec patriae nec Ecclesiae subsidia valent eis qui ibi sunt, sed in perpetua poena et conculcatione remanebunt. Malach. in fine. Calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et exivit sanguis de lacu, idest de poena exuberavit, usque ad frenos equorum, idest usque ad Daemones rectores eorum iniquorum, qui simul eadem poena puniuntur cum iniquis hominibus. Argumentum est hic, quod Daemones non praeerunt hominibus in puniendo, in Inferno. Ad quod facit illud apostoli, 1 Corinth. 15, tunc evacuabit omnem principatum et cetera. Super hoc dicit Haymon, dum durat mundus, Angeli Angelis, Daemones Daemonibus praesunt: sed omnibus collectis, tum jam omnis praelatio cessabit. Tamen quidam dicunt quod Daemones, qui fuerunt incentores reproborum in culpa, erunt tunc tortores eorum in poena. Neque hoc est contra Haymonem; quia ipse non loquitur nisi de praelatione Daemonum ad Daemones. Item per frenos equorum intelliguntur praelati rectores minorum; qui sicut in culpa fuerunt similes, sic et in poena. Immo magis punientur praelati quam subditi, quia gravius peccant. Unde Sap. 6, judicium durissimum fiet his qui praesunt. Durum, quia male intraverunt in praelatione, non per ostium, sed aliunde; idest mediante carnalitate, aut calliditate aut pecunia aut prece armata. Durius, quia post ingressum male vixerunt. Durissimum, quia ingressi non poenituerunt. Et haec tria tangit Psal. dicens, Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, idest in praelationem Ecclesiae, non vocati a te, nec electi canonice. Ecce malus ingressus. Polluerunt templum sanctum tuum male vivendo. Ecce mala vita post ingressum. De quo dicitur Jerem. 2, induxi vos in terram Carmeli et cetera. Et egressi occupastis eam. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, idest in custodiam puerorum, qui debent custodire poma. Nahum 3, custodes tui quasi locustae, quae totum comedunt; et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae potius nocent. Vel posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, idest ad modum custodiae pomoeriorum, quae custodiuntur dum poma sunt ibi, sed collectis pomis recedunt custodes, et relinquit domumculam custodiae solam. Sic faciunt clerici praebendati: quando fructus colliguntur, et denarii dantur, et redditus distribuuntur, sunt in Ecclesiis; sed facta distributione, tunc vadit quilibet ad domestica negotia, et relinquunt Ecclesiam solam usque ad futuros fructus, et tunc iterum revertuntur. Unde Proverb. 7, non est vir in domo, idest praelatus vel canonicus in Ecclesia. Abiit in via longissima, idest a Deo remota. Sacculum pecuniae secum tulit, idest redditus suos. In die plenae lunae reversurus in domum suam, idest in Antichristo, quando iterum fiet distributio reddituum, et divisio praebendarum. Isa. 1, ecce relinquetur filia Sion, ut umbraculum. Item hoc, quod dicit, exivit sanguis de lacu usque ad frenos, innuit duo Joannes: abundantiam poenarum in Inferno, notitiam eorumdem per totum mundum. Loquitur enim parabolice. Sicut enim cum magnum praelium et magna strages hominum alicubi facta esset, et significare volumus, solemus dicere tanta est effusio sanguinis, quod equi natabant in eo. Sicut in hoc loco, volens Joannes divinam ultionem et malorum poenam notificare, dicit eorum sanguinem usque ad fraenos equorum crevisse. Quod videtur exponere Isaias in fine, ubi dicit: egredientur sancti, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me, et erit usque ad satietatem omnis carnis, hoc est usque ad frenos equorum. Quantum autem exibit sanguis, ostendit, scilicet usque ad notitiam omnium, qui in mundo sunt, vel fuerunt in septem aetatibus mundi. Unde dicit, per stadia mille sexcenta. Per mille stadia intelligitur totius mundi ambitus. Per sexcenta, sex aetates. Et merito per mille stadia totus mundus intelligitur, quia mille continet sub se omnes numeros sicut mundus omnis, exivit ergo sanguis de lacu usque ad frenos equorum mille stadia, quia omnibus qui in mundo sunt poena eorum notificata est. Iterum exivit per sexcenta stadia, quia nulla aetas fuit, in qua hoc idem non fuerit revelatum. Quod autem non solum terrae dimensio sed etiam temporis longitudo stadium notat, testatur apostolus 1 Corinth. 2, nescitis, quia hi qui in stadio currant et cetera. Sic currite, idest tamdiu et cetera. Et hoc videtur exponere, 2 Tim. 4, bonum certamen certavi et cetera. Glossa aliter exponit dicens, quod per stadia intelliguntur omnes, qui subjecti sunt lusibus et vanitatibus hujus saeculi; qui quaerunt tantum coronam et gloriam in praesenti et futuro; sicut illi qui Romae bene currunt in stadio, statim recipiunt, idest in ipso spatio, suam coronam corruptibilem, ut dicit apostolus. Horum tria genera sunt. Quidam sunt minus exercitati in his ludis, et hi significantur per sex. Alii magis exercitati, et hi per centum. Alii sunt plene et perfecte exercitati, et hi per mille significantur. Et omnibus secundum diversitatem statuum suorum reddetur poena in Inferno et hoc est, exivit, inquit, sanguis de lacu usque ad frenos equorum, idest a minoribus usque ad majores, omnes involvendo; scilicet perfectos in malo, mediocres et minores, hoc est, mille sexcenta. Malum est ergo se immiscere ludis; quia qui fuerit socius ludorum, erit et socius suppliciorum. Ideo dicit Psal. non sedi cum Concilio vanitatum, et cum his qui in levitate ambulant participem me non praebui. Jerem. 15, non sedi cum Concilio ludentium, et gloriatus sum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264