CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Praeco lucerna

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88177] Praeco lucerna Praeco lucerna pugil Christi populi fideique hic silet, hic tegitur, iacet hic mactatus inique. Vox ovibus dulcis, gratissima lux animorum, et verbi gladius, gladio cecidit Catharorum. Christus mirificat, populus devotus adorat, martyrioque fides sanctum servata decorat. Sed Christus nova signa loqui facit, et nova turbae lex datur, atque fides vulgata refulget in urbe.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264