CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
O beatissima

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88175] O beatissima O beatissima et dulcissima virgo Maria, mater Dei omni pietate plenissima, summi regis filia, domina Angelorum, mater omnium credentium in sinum pietatis tuae commendo hodie et omnibus diebus vitae meae corpus meum et animam meam, omnesque actus meos, cogitationes, voluntates, desideria, locutiones, operationes, omnemque vitam, finemque meum: ut per tua suffragia disponantur in bonum, secundum voluntatem dilecti filii tui domini nostri Jesu Christi: ut sis mihi, o domina mea sanctissima, adjutrix et consolatrix contra insidias et laqueos hostis antiqui, et omnium inimicorum meorum. A dilecto filio tuo domino nostro Jesu Christo mihi impetrare digneris gratiam cum qua potenter resistere valeam tentationibus mundi, carnis et Daemonis, ac semper habere firmum propositum ulterius non peccandi; sed in tuo et dilecti filii tui servitio perseverandi. Deprecor te etiam, domina mea sanctissima, ut impetres mihi veram obedientiam et veram cordis humilitatem, ut veraciter me agnoscam miserum ac fragilem peccatorem et impotentem non solum ad faciendum quodcumque opus bonum, sed etiam ad resistendum continuis impugnationibus, sine gratia et adjutorio creatoris mei, et sanctis precibus tuis. Impetra mihi etiam, o domina mea dulcissima, perpetuam mentis et corporis castitatem: ut puro corde et casto corpore, dilecto filio tuo et tibi in tuo ordine valeam deservire. Obtine mihi ab eo voluntariam paupertatem cum patientia et mentis tranquillitate, ut labores ejusdem ordinis valeam sustinere, et pro salute propria et proximorum valeam laborare. Impetra mihi etiam, o dulcissima domina, charitatem veram, qua sacratissimum filium tuum dominum nostrum Jesum Christum toto corde diligam: et te post ipsum super omnia; et proximum in Deo et propter Deum. Sicque de bono ejus gaudeam, de malo doleam, nullumque contemnam, neque temerarie judicem, neque in corde meo alicui me praeponam. Fac etiam, o regina caeli, ut dulcissimi filii tui timorem pariter et amorem semper in corde meo habeam; et de tantis beneficiis mihi, non meis meritis, sed ipsius benignitate collatis, semper gratias agam: ac de peccatis meis puram et sinceram confessionem, et veram poenitentiam faciam, ut suam consequi merear misericordiam et gratiam. Oro etiam, ut in fine vitae meae, caeli porta et peccatorum advocata, me indignum servum tuum a sancta fide Catholica deviare non permittas; sed tua magna pietate et misericordia mihi succurras, et a malis spiritibus me defendas: ac benedicta filii tui gloriosa passione, etiam in tua propria intercessione spe accepta, veniam de peccatis meis ab eo mihi impetres, atque me, in tua et ejus dilectione morientem, in viam salvationis et salutis dirigas. Amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264