CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Omnipotens sempiterne Deus

Disputatio Sacramenti a Raphaele Sanzio depicta (Vaticanum)

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88171] Omnipotens sempiterne Deus Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti filii tui domini nostri Jesu Christi. Accedo, inquam, infirmus ad medicum vitae, immundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritatis aeternae; pauper et egenus ad dominum caeli et terrae. Rogo ergo immensae largitatis tuae abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare foeditatem, illuminare caecitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem: ut panem Angelorum, regem regum, et dominum dominantium tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito et intentione sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, dominici corporis et sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi corpus unigeniti filii tui domini nostri Jesu Christi, quod traxit de virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mystico merear incorporari, et inter ejus membra connumerari. O amantissime pater, concede mihi dilectum filium tuum quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari. Qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264