CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Laudo, glorifico

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88170] Laudo, glorifico Laudo, glorifico, benedico te, Deus meus, propter immensa indigno mihi praestita beneficia. Laudo clementiam tuam me diu expectantem, dulcedinem tuam ulcisci simulantem, pietatem tuam vocantem, benignitatem suscipientem, misericordiam peccata remittentem, bonitatem supra merita impendentem, patientiam injuriae non recordantem, humilitatem consolantem, patientiam protegentem, aeternitatem conservantem, veritatem remunerantem. Quid dicam, Deus meus, de tua ineffabili largitate? Tu enim vocas fugientem, suscipis revertentem, adjuvas titubantem, laetificas desperantem, stimulas negligentem, armas pugnantem, coronas triumphantem, peccatorem post poenitentiam non spernis et injuriae non memineris, a multis liberas periculis, ad poenitentiam cor emollis, terres suppliciis, allicis promissis, castigas flagellis, angelico ministerio custodis, ministras temporalia, reservas nobis aeterna, hortaris dignitate creationis, invitas clementia redemptionis, promittis praemia remunerationis, pro quibus omnibus laudes referre non sufficio. Majestati tuae gratias ago propter immensae bonitatis tuae abundantiam, ut semper in me gratiam multiplices, et multiplicatam conserves, et conservatam remuneres. Amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264