CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Ad te fontem

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88166] Ad te fontem Ad te fontem misericordiae, Deus, accedo peccator. Ergo digneris me lavare immundum. O sol justitiae, illumina caecum. O aeterne medice, cura vulneratum. O rex regum indue spoliatum. O mediator Dei et hominum, reconcilia reum. O pastor bone, reduc errantem. Da, Deus, misericordiam misero, indulgentiam criminoso, vitam mortuo, justificationem impio, unctionem gratiae indurato. O clementissime, revoca fugientem, trahe renitentem, erige cadentem, tene stantem, conduc ambulantem. Ne obliviscaris te obliviscentem, ne deseras te deserentem, ne despicias peccantem. Ego enim peccando te Deum meum offendi, proximum laesi, mihi non peperci. Peccavi, Deus meus, fragilitate contra te patrem omnipotentem, ignorantia contra te filium sapientem, malitia contra te spiritum sanctum, et his offendi te Trinitatem excellentem. Heu mihi misero. Quot et quanta commisi, qualia perpetravi. Dereliqui te, domine, de bonitate tua conqueror, amore malo accedente, timore malo humiliante, quibus potius te amittere, quam amatis carere, potius te offendere, quam timenda non incurrere volui. O Deus meus, quantum nocui verbo et opere, peccando latenter, patenter et contumaciter. Quare pro mea fragilitate supplico, ut non attendas meam iniquitatem, sed tuam immensam bonitatem; et remittas clementer quae feci, donans dolorem pro praeteritis, et cautelam efficacem de futuris. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264