CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Summa contra Gentiles
liber II a capite I ad caput V

Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum Leoninum emendatum ex plagulis de prelo Taurini 1961 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 2
Caput 1

[24437] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 tit. Continuatio sequentium ad praecedentia

[24438] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 1 Meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. Psalm. 142-5.

[24439] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 2 Rei cuiuslibet perfecta cognitio haberi non potest nisi eius operatio cognoscatur. Ex modo enim operationis et specie mensura et qualitas virtutis pensatur, virtus vero naturam rei monstrat: secundum hoc enim unumquodque natum est operari quod actu talem naturam sortitur.

[24440] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 3 Est autem duplex rei operatio, ut philosophus tradit, in IX metaphysicae: una quidem quae in ipso operante manet et est ipsius operantis perfectio, ut sentire, intelligere et velle; alia vero quae in exteriorem rem transit, quae est perfectio facti quod per ipsam constituitur, ut calefacere, secare et aedificare.

[24441] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 4 Utraque autem dictarum operationum competit Deo: prima quidem in eo quod intelligit, vult, gaudet et amat; alia vero in eo quod res in esse producit, et eas conservat et regit. Quia vero prima operatio perfectio operantis est, secunda vero perfectio facti; agens autem naturaliter prius est facto et causa ipsius: oportet quod prima dictarum operationum sit ratio secundae et eam praecedat naturaliter, sicut causa effectum. Quod quidem in rebus humanis manifeste apparet: consideratio enim et voluntas artificis principium est et ratio aedificationis.

[24442] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 5 Prima igitur dictarum operationum, tanquam simplex operantis perfectio, operationis vindicat sibi nomen, vel etiam actionis: secunda vero, eo quod sit perfectio facti, factionis nomen assumit; unde manufacta dicuntur quae per actionem huiusmodi ab artifice in esse procedunt.

[24443] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 6 De prima quidem Dei operatione in praecedenti libro iam diximus, ubi est actum de cognitione et voluntate divina. Unde, ad completam divinae veritatis considerationem, restat nunc de secunda operatione tractare, per quam scilicet res producuntur et gubernantur a Deo.

[24444] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 1 n. 7 Quem quidem ordinem ex praemissis verbis sumere possumus. Praemittit namque primae operationis meditationem, cum dicit, meditatus sum in omnibus operibus tuis: ut operatio ad divinum intelligere et velle referatur. Subiungit vero de factionis meditatione, cum dicit, et in factis manuum tuarum meditabar: ut per facta manuum ipsius intelligamus caelum et terram, et omnia quae procedunt in esse a Deo sicut ab artifice manufacta procedunt.


Caput 2

[24445] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 tit. Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

[24446] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 1 Huiusmodi quidem divinorum factorum meditatio ad fidem humanam instruendam de Deo necessaria est.

[24447] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 2 Primo quidem, quia ex factorum meditatione divinam sapientiam utcumque possumus admirari et considerare. Ea enim quae arte fiunt, ipsius artis sunt repraesentativa, utpote ad similitudinem artis facta. Deus autem sua sapientia res in esse produxit: propter quod in Psalmo dicitur: omnia in sapientia fecisti. Unde ex factorum consideratione divinam sapientiam colligere possumus, sicut in rebus factis per quandam communicationem suae similitudinis sparsam. Dicitur enim Eccli. 1-10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Unde, cum Psalmus diceret, mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam: et adiungeret divinae illuminationis auxilium cum dicit. Nox illuminatio mea etc.; ex consideratione divinorum operum se adiutum ad divinam sapientiam cognoscendam confitetur, dicens: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis.

[24448] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 3 Secundo, haec consideratio in admirationem altissimae Dei virtutis ducit: et per consequens in cordibus hominum reverentiam Dei parit. Oportet enim quod virtus facientis eminentior rebus factis intelligatur. Et ideo dicitur Sap. 13-4: si virtutem et opera eorum, scilicet caeli et stellarum et elementorum mundi, mirati sunt, scilicet philosophi, intelligant quoniam qui fecit haec, fortior est illis. Et Rom. 1-20 dicitur: invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius et divinitas. Ex hac autem admiratione Dei timor procedit et reverentia. Unde dicitur Ierem. 10-6 magnum est nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium?

[24449] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 4 Tertio, haec consideratio animas hominum in amorem divinae bonitatis accendit. Quicquid enim bonitatis et perfectionis in diversis creaturis particulariter distributum est, totum in ipso universaliter est adunatum, sicut in fonte totius bonitatis, ut in primo libro ostensum est. Si igitur creaturarum bonitas, pulchritudo et suavitas sic animos hominum allicit, ipsius Dei fontana bonitas, rivulis bonitatum in singulis creaturis repertis diligenter comparata, animas hominum inflammatas totaliter ad se trahet. Unde in Psalmo dicitur: delectasti me, domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Et alibi de filiis hominum dicitur: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quasi totius creaturae, et sicut torrente voluptatis tuae potabis eos: quoniam apud te est fons vitae. Et Sap. 13-1, dicitur contra quosdam: ex his quae videntur bona, scilicet creaturis, quae sunt bona per quandam participationem, non potuerunt intelligere eum qui est, scilicet vere bonus, immo ipsa bonitas, ut in primo ostensum est.

[24450] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 5 Quarto, haec consideratio homines in quadam similitudine divinae perfectionis constituit. Ostensum est enim in primo libro quod Deus, cognoscendo seipsum, in se omnia alia intuetur. Cum igitur Christiana fides hominem de Deo principaliter instruit, et per lumen divinae revelationis eum creaturarum cognitorem facit, fit in homine quaedam divinae sapientiae similitudo. Hinc est quod dicitur 2 Cor. 3-18: nos vero omnes, revelata facie gloriam domini speculantes, in eandem imaginem transformamur.

[24451] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 2 n. 6 Sic igitur patet quod consideratio creaturarum pertinet ad instructionem fidei Christianae. Et ideo dicitur Eccli. 42-15: memor ero operum domini, et quae vidi annuntiabo: in sermonibus domini opera eius.


Caput 3

[24452] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 tit. Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

[24453] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 1 Est etiam necessaria creaturarum consideratio non solum ad veritatis instructionem, sed etiam ad errores excludendos. Errores namque qui circa creaturam sunt, interdum a fidei veritate abducunt, secundum quod verae Dei cognitioni repugnant. Hoc autem multipliciter contingit.

[24454] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 2 Primo quidem, ex hoc quod creaturarum naturam ignorantes in hoc pervertuntur quandoque quod id quod non potest nisi ab alio esse, primam causam et Deum constituunt, nihil ultra creaturas quae videntur aestimantes: sicut fuerunt illi qui corpus quodcumque Deum aestimaverunt; de quibus dicitur Sap. 13-2: qui aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, deos putaverunt.

[24455] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 3 Secundo, ex hoc quod id quod Dei solius est creaturis aliquibus adscribunt. Quod etiam ex errore circa creaturas contingit. Quod enim natura rei alicuius non patitur, ei non attribuitur nisi quia eius natura ignoratur: sicut si homini attribueretur habere tres pedes. Quod autem solius Dei est natura creaturae non patitur: sicut quod solius hominis est non patitur alterius rei natura. Ex hoc ergo quod natura creaturae ignoratur, praedictus error contingit. Et contra hunc errorem dicitur Sap. 14-21: incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. In hunc errorem labuntur qui rerum creationem, vel futurorum cognitionem, vel miraculorum operationem, aliis causis quam Deo adscribunt.

[24456] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 4 Tertio vero, ex hoc quod divinae virtuti in creaturas operanti aliquid detrahitur per hoc quod creaturae natura ignoratur. Sicut patet in his qui duo rerum principia constituunt; et qui res non ex divina voluntate, sed ex necessitate naturae a Deo procedere asserunt; et illi etiam qui res, vel omnes vel quasdam, divinae providentiae subtrahunt; aut eam posse praeter solitum cursum operari negant. Haec enim omnia divinae derogant potestati. Contra quos dicitur Iob 22-17: quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum; et Sap. 12-17: virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus.

[24457] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 5 Quarto. Homo, qui per fidem in Deum ducitur sicut in ultimum finem, ex hoc quod ignorat naturas rerum, et per consequens gradum sui ordinis in universo, aliquibus creaturis se putat esse subiectum quibus superior est: ut patet in illis qui voluntates hominum astris supponunt, contra quos dicitur Ierem. 10-2, a signis caeli nolite metuere, quae gentes timent; et in illis qui Angelos creatores animarum existimant; et animas hominum esse mortales; et si qua similia hominum derogant dignitati.

[24458] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 6 Sic ergo patet falsam esse quorundam sententiam qui dicebant nihil interesse ad fidei veritatem quid de creaturis quisque sentiret, dummodo circa Deum recte sentiatur, ut Augustinus narrat in libro de origine animae: nam error circa creaturas redundat in falsam de Deo sententiam, et hominum mentes a Deo abducit, in quem fides dirigere nititur, dum ipsas quibusdam aliis causis supponit.

[24459] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 7 Et ideo illis qui circa creaturas errant poenas sicut infidelibus Scriptura comminatur, dicens in Psalmo: quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum eius, destrues illos et non aedificabis eos; et Sap. 2-21 haec cogitaverunt et erraverunt, et subiungit, 22 non iudicaverunt honorem animarum sanctarum.


Caput 4

[24460] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 tit. Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

[24461] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 1 Manifestum est autem ex praedictis quod considerationem circa creaturas habet doctrina fidei Christianae inquantum in eis resultat quaedam Dei similitudo, et inquantum error in ipsis inducit in divinorum errorem. Et sic alia ratione subiiciuntur praedictae doctrinae, et philosophiae humanae. Nam philosophia humana eas considerat secundum quod huiusmodi sunt: unde et secundum diversa rerum genera diversae partes philosophiae inveniuntur. Fides autem Christiana eas considerat, non inquantum huiusmodi, utpote ignem inquantum ignis est, sed inquantum divinam altitudinem repraesentat, et in ipsum Deum quoquo modo ordinatur. Ut enim Eccli. 42 dicitur: gloria domini plenum est opus eius. Nonne dominus fecit enarrare sanctos omnia mirabilia sua?

[24462] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 2 Et propter hoc etiam alia circa creaturas et philosophus et fidelis considerat. Philosophus namque considerat illa quae eis secundum naturam propriam conveniunt: sicut igni ferri sursum. Fidelis autem ea solum considerat circa creaturas quae eis conveniunt secundum quod sunt ad Deum relata: utpote, quod sunt a Deo creata, quod sunt Deo subiecta, et huiusmodi. Unde non est ad imperfectionem doctrinae fidei imputandum si multas rerum proprietates praetermittat: ut caeli figuram, et motus qualitatem. Sic enim nec naturalis circa lineam illas passiones considerat quas geometra: sed solum ea quae accidunt sibi inquantum est terminus corporis naturalis.

[24463] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 3 Si qua vero circa creaturas communiter a philosopho et fideli considerantur, per alia et alia principia traduntur. Nam philosophus argumentum assumit ex propriis rerum causis: fidelis autem ex causa prima; ut puta, quia sic divinitus est traditum; vel quia hoc in gloriam Dei cedit; vel quia Dei potestas est infinita.

[24464] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 4 Unde et ipsa maxima sapientia dici debet, utpote super altissimam causam considerans: secundum illud Deut. 4-6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis.

[24465] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 5 Et propter hoc sibi, quasi principali, philosophia humana deservit. Et ideo interdum ex principiis philosophiae humanae, sapientia divina procedit. Nam et apud philosophos prima philosophia utitur omnium scientiarum documentis ad suum propositum ostendendum.

[24466] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 6 Exinde etiam est quod non eodem ordine utraque doctrina procedit. Nam in doctrina philosophiae, quae creaturas secundum se considerat et ex eis, in Dei cognitionem perducit, prima est consideratio de creaturis et ultima de Deo. In doctrina vero fidei, quae creaturas non nisi in ordine ad Deum considerat, primo est consideratio Dei et postmodum creaturarum. Et sic est perfectior: utpote Dei cognitioni similior, qui seipsum cognoscens alia intuetur. Unde, secundum hunc ordinem, post ea quae de Deo in se in primo libro sunt dicta, de his quae ab ipso sunt restat prosequendum.


Caput 5

[24467] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 5 tit. Ordo dicendorum

[24468] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 5 n. 1 Erit autem hic prosecutionis ordo, ut primo agamus de productione rerum in esse; secundo, de earum distinctione; tertio vero de ipsarum rerum productarum et distinctarum natura, quantum ad fidei pertinet veritatem.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264