CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quaestiones disputatae de malo
a quaestione VIII ad quaestionem XV

Thomas de Aquino a Carlo Crivelli depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Quaestio 8
Prooemium

[62690] De malo, q. 8 pr. 1 Et primo quaeritur utrum sint tantum septem capitalia vitia.

[62691] De malo, q. 8 pr. 2 Secundo utrum superbia sit speciale peccatum.

[62692] De malo, q. 8 pr. 3 Tertio utrum superbia sit in vi irascibili.

[62693] De malo, q. 8 pr. 4 Quarto utrum convenienter assignentur species superbiae.


Articulus 1

[62694] De malo, q. 8 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur de numero vitiorum capitalium quot et quae sunt

[62695] De malo, q. 8 a. 1 tit. 2 Et videtur quod sint septem.

[62696] De malo, q. 8 a. 1 arg. 1 Dicit enim Gregorius XXXI Moral.: septem sunt principalia vitia, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria.- Sed contra, capitalia vitia videntur dici ex quibus alia oriuntur. Sed omnia vitia oriuntur ex uno vitio, vel ex duobus: dicitur enim I ad Tim., VI, 10: radix omnium malorum cupiditas; et Eccli., X, 15, dicitur: initium omnis peccati superbia. Ergo non sunt septem vitia capitalia.

[62697] De malo, q. 8 a. 1 arg. 2 Sed dicendum, quod apostolus ibi loquitur de cupiditate, non secundum quod est speciale peccatum, sed secundum quod importat quamdam generalem inordinationem concupiscentiae.- Sed contra, cupiditas prout est speciale peccatum, est inordinatus appetitus divitiarum, qui avaritia dicitur. Sed de tali cupiditate ibi loquitur apostolus: quod patet ex hoc quod ibidem, VI, 9, dicit: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum Diaboli. Ergo cupiditas quae est radix omnium malorum, est speciale peccatum.

[62698] De malo, q. 8 a. 1 arg. 3 Praeterea, vitia virtutibus opponuntur. Sed solum sunt quatuor virtutes cardinales, ut Ambrosius dicit super illud Luc., VI,: beati pauperes. Ergo non sunt nisi quatuor vitia capitalia.

[62699] De malo, q. 8 a. 1 arg. 4 Praeterea, ex illo peccato videtur aliud exoriri ad cuius finem aliud peccatum ordinatur; sicut si aliquis ad acquirendum pecuniam mentiatur, mendacium ex avaritia oritur. Sed ad finem cuiuslibet vitii quaelibet vitia ordinari possunt. Ergo unum vitium non magis est capitale quam aliud.

[62700] De malo, q. 8 a. 1 arg. 5 Praeterea, ea quorum unum naturaliter ex altero oritur non possunt poni aeque principalia. Sed invidia naturaliter ex superbia oritur. Ergo invidia non debet poni vitium capitale condivisum superbiae.

[62701] De malo, q. 8 a. 1 arg. 6 Praeterea, illa videntur esse principalia vel capitalia vitia, quae habent fines principales. Sed si accipiantur propinqui fines vitiorum, multo plures sunt quam septem; si autem remoti fines accipiantur, non distinguetur gula a luxuria, quorum utrumque ad delectationem carnis ordinatur tamquam ad finem remotum. Non ergo convenienter assignantur septem vitia capitalia.

[62702] De malo, q. 8 a. 1 arg. 7 Praeterea, haeresis est quoddam vitium. Sed in eo qui incurrit haeresim ex pura ignorantia non causatur haeresis ex aliquo praedictorum vitiorum. Ergo aliquod vitium est quod non oritur ex praemissis, et sic insufficienter assignantur principalia vitia.

[62703] De malo, q. 8 a. 1 arg. 8 Praeterea, contingit aliquod peccatum ex bona intentione oriri, ut patet in eo qui furatur ut det eleemosynam. Sed tale peccatum non procedit ex aliquo praedictorum vitiorum. Ergo ex praemissis vitiis non oriuntur omnia peccata.

[62704] De malo, q. 8 a. 1 arg. 9 Praeterea, gula videtur ordinari ad delectabile gustus, luxuria vero ad delectabile tactus. Sed etiam in aliis sensibus sunt quaedam delectabilia. Ergo deberent accipi principalia vitia secundum alios sensus.

[62705] De malo, q. 8 a. 1 arg. 10 Praeterea, omnia peccata ad unum appetitum pertinere videntur, quia voluntas est qua peccatur et recte vivitur, ut Augustinus dicit. Sed motus appetitivae virtutis est ab anima ad res. In rebus autem non invenitur nisi bonum et malum, ut dicitur in VI Metaph. Ergo sola duo vitia debent esse capitalia; unum respectu boni, et aliud respectu mali.

[62706] De malo, q. 8 a. 1 arg. 11 Praeterea, voluntas, ad quam pertinet peccatum, est appetitus intellectivus, qui videtur esse rerum in universali, eo quod sequitur apprehensionem intellectus, quae est universalium. Sed universalia in genere appetitus sunt bonum et malum, quae non sunt in genere, sed sunt genera aliorum, ut dicitur in praedicamentis. Ergo vitia capitalia non debent distingui secundum aliqua particularia bona vel mala; sed solum in generali, ut sint duo secundum differentiam boni et mali.

[62707] De malo, q. 8 a. 1 arg. 12 Praeterea, malum pluribus modis contingit quam bonum, quia bonum contingit ex una et tota causa, malum autem ex singularibus defectibus, ut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nomin. Sed videntur quatuor peccata capitalia sumi secundum aliquem ordinem ad bonum; sicut gula et luxuria respiciunt bonum delectabile, avaritia bonum utile, superbia bonum honestum, quia bonis operibus insidiatur ut pereant, ut Augustinus dicit. Ergo alia vitia capitalia debent esse plura quam tria.

[62708] De malo, q. 8 a. 1 arg. 13 Praeterea, diversorum generum diversa sunt principia, ut dicitur in XI Metaph. Sed finis in operabilibus et appetibilibus est sicut principium in speculativis, ut dicitur in VII Ethic. Ergo non possunt diversa genera vitiorum reduci in finem unius vitii; et sic ex uno vitio non possunt plura oriri.

[62709] De malo, q. 8 a. 1 arg. 14 Praeterea, si unum vitium ex alio oritur quasi ad eius finem ordinatum, sequetur quod idem sit finis utriusque vitii. Aut ergo secundum eamdem rationem, aut secundum aliam et aliam. Si secundum aliam rationem, non erit dicendus unus finis, sed plures: quia multitudo et diversitas obiectorum respondentium potentiis, habitibus et actibus animae, magis consideratur secundum rationes obiectorum quam materialiter secundum ipsas res; et sic unum non ordinabitur ad finem alterius, sed utrumque per se habebit ex aequo suum finem. Si autem idem secundum eamdem rationem sit finis utriusque vitii, sequetur quod ambo vitia sint unum secundum speciem, sicut in naturalibus quae habent unam formam sunt unius speciei; finis enim dat speciem in moralibus, sicut forma in naturalibus; et sic non erit origo vitii ex vitio, sed magis quaedam unio vitiorum. Non ergo debent poni praedicta tamquam vitia capitalia.

[62710] De malo, q. 8 a. 1 arg. 15 Praeterea, philosophus dicit in V Ethic., quod si aliquis moechatur ut furetur, non est moechus sed fur: et sic videtur quod quando aliquod vitium ordinatur ad finem alterius vitii, transeat in speciem eius. Non ergo secundum hoc, vitium ex vitio orietur.

[62711] De malo, q. 8 a. 1 arg. 16 Praeterea, super illud Psalm. XVIII, 14: emundabor a delicto maximo, dicit Glossa quod delictum maximum est superbia; qua qui caret, omni vitio caret. Ex quo videtur quod superbia sit vitium commune. Sed commune non dividitur contra proprium. Ergo non debet superbia poni vitium capitale condivisum ab aliis, sicut a quibusdam ponitur.

[62712] De malo, q. 8 a. 1 arg. 17 Praeterea, super illud Rom., VII, 7: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces, dicit Glossa: bona est lex quae dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Et sic etiam videtur quod concupiscentia sit vitium commune. Non ergo debet poni specialiter cupiditas seu avaritia unum de septem vitiis capitalibus.

[62713] De malo, q. 8 a. 1 arg. 18 Praeterea, vitia capitalia dicuntur quae habent fines principales, sicut dictum est. Sed divitiae, quae sunt finis avaritiae, non habent rationem finis principalis, quia non appetuntur nisi sicut utiles et relatae ad aliud; unde philosophus probat in I Ethic., quod in divitiis non possit esse felicitas. Ergo avaritia non debet poni capitale vitium.

[62714] De malo, q. 8 a. 1 arg. 19 Praeterea, passiones animae ad peccata inclinant: unde et dicuntur passiones peccatorum Rom., VII, 23. Sed prima passionum est amor, ex qua omnes affectiones animae oriuntur, ut Augustinus dicit XIV de Civ. Dei. Ergo amor inordinatus debet maxime poni vitium capitale; praesertim cum Augustinus in eodem libro dicat, quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem Babylonis.

[62715] De malo, q. 8 a. 1 arg. 20 Praeterea, quatuor ponuntur principales animae passiones, scilicet gaudium et tristitia, spes et timor, ut patet per Augustinum XIV de Civit. Dei. Sed inter septem vitia capitalia inveniuntur aliqua ad gaudium seu laetitiam pertinere, sicut est gula et luxuria: quaedam etiam pertinent ad tristitiam, ut accidia et invidia. Ergo etiam aliqua vitia capitalia debent poni pertinere ad spem et timorem, praecipue cum ex spe aliqua vitia oriantur; dicitur enim quod sola spes facit usurarium: et similiter ex timore aliqua oriuntur; quia super illud Psalm. LXXIX, 17: incensa igni, et suffossa, dicit Augustinus, quod omne peccatum oritur ex amore male inflammante, et ex timore male humiliante.

[62716] De malo, q. 8 a. 1 arg. 21 Praeterea, ira non ponitur passio principalis. Ergo videtur quod nec vitium capitale deberet poni.

[62717] De malo, q. 8 a. 1 arg. 22 Praeterea, principali virtuti principale vitium opponitur. Sed caritas est principalis virtus, quae et mater et radix virtutum dicitur, cui opponitur odium. Ergo odium deberet poni vitium capitale.

[62718] De malo, q. 8 a. 1 arg. 23 Praeterea, I Ioan., II, 16, dicitur: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut est concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Sed aliquis mundanus dicitur vel in mundo esse propter peccatum. Ergo ista tria solum debent poni vitia capitalia.

[62719] De malo, q. 8 a. 1 arg. 24 Praeterea, Augustinus in Hom. de igne Purgatorii dicit, plura esse capitalia peccata, quae sunt sacrilegia, homicidia, adulteria, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furta, superbia, invidia, avaritia, et si longo tempore teneatur iracundia, et ebrietas, si assidua sit; et habetur in decretis dist. 26, cap. Si quis. Videtur ergo prius posita vitia septem capitalia inconvenienter assignata.

[62720] De malo, q. 8 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod capitale vitium a capite dicitur. Caput autem tripliciter sumitur. Dicitur enim primo caput, quoddam animalis membrum, et sic sumitur I ad Cor., cap. XI, 4: omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum. Et quia caput est quoddam principium animalis, inde derivatum est nomen capitis ad significandum secundo omne principium, secundum illud Thren., IV, 1: dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (eius); et Ezech., XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae. Tertio modo caput significat principem et rectorem populi; nam et alia membra corporis a capite quodammodo reguntur; et hoc modo sumitur caput I Reg. XV, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; et Amos, VI, 1: capita populorum pompatice ingredientes domum Israel. Et secundum has tres significationes capitis potest dici vitium capitale. Dicitur enim quandoque capitale vitium a capite, secundum quod est membrum corporis; et secundum hoc dicitur peccatum capitale quod punitur poena capitis. Sic autem non loquimur hic de vitiis capitalibus, sed secundum quod capitale dicitur a capite prout significat principium; unde Gregorius, vitia capitalia, principalia nominat. Sciendum est autem, quod unum peccatum ex alio potest oriri quatuor modis. Primo quidem ex parte gratiae subtractae, per quam homo retrahitur a peccato, secundum illud I Ioan., III, 9: omnis qui natus est ex eo, non peccat, quia semen Dei manet in eo; et secundum hoc, primum peccatum, quod gratia privat, est causa peccatorum subsequentium gratiae privationem; et quodlibet peccatum potest ex quolibet causari. Hic autem modus causandi est per remotionem prohibentis. Removens autem prohibens est movens per accidens, ut dicitur in VIII Physic. Nulla autem ars neque doctrina considerat causas per accidens, ut dicitur in VI Metaph.; unde secundum istum modum causae vel principii non assignantur vitia capitalia. Secundo modo unum peccatum causat aliud per modum inclinationis, in quantum scilicet ex praecedenti peccato causatur dispositio vel habitus inclinans ad peccandum; et secundum istum modum originis, omne peccatum causat aliud sibi simile in specie: et ideo nec secundum hunc modum originis dicuntur peccata capitalia. Tertio modo unum peccatum causat aliud ex parte materiae, in quantum scilicet unum peccatum ministrat materiam alterius, sicut gula ministrat materiam luxuriae, et avaritia dissensioni. Sed nec secundum hunc modum originis dicuntur vitia capitalia; quia quod ministrat materiam peccato, non est causa peccati in actu, sed in potentia et occasionaliter. Quarto modo unum peccatum causat aliud ex parte finis, in quantum scilicet propter finem unius peccati committit homo aliud peccatum; sicut avaritia causat fraudem, quia homo ad hoc fraudem committit ut pecuniam lucretur; et secundum hoc peccatum causatur a peccato in actu et formaliter. Et ideo secundum istum modum originis dicuntur vitia capitalia, ita quod ad hoc etiam convenit tertia significatio capitis. Manifestum est enim quod princeps ordinat sibi subiectos ad finem suum, sicut exercitus ordinatur ad finem ducis, ut dicitur in XII Metaph. Unde, secundum Gregorium, vitia capitalia sunt quasi duces; et vitia quae ex eis oriuntur, sunt quasi exercitus. Quod autem unum peccatum ordinetur ad finem alterius, potest dupliciter contingere. Uno modo ex parte ipsius peccantis, cuius voluntas est pronior ad finem unius peccati quam alterius; sed hoc accidit peccatis. Unde secundum hoc non dicuntur aliqua vitia capitalia. Alio vero modo dicuntur ex ipsa habitudine finium quorum unus habet quamdam convenientiam cum alio, ita quod ut in pluribus ad ipsum ordinetur; sicut deceptio, quae est finis fraudis, ordinatur ad pecunias congregandas, quod est finis avaritiae; et secundum hoc oportet capitalia vitia assumere. Illa ergo dicuntur capitalia vitia quae habent quosdam fines principaliter secundum se appetibiles, ut sic ad huiusmodi fines alia vitia ordinentur. Est autem considerandum, quod eiusdem rationis est quod aliquis prosequatur bonum et fugiat malum oppositum; sicut gulosus quaerit delectabile in cibis et fugit tristitiam quae est ex absentia ciborum; et simile est in aliis vitiis. Unde vitia capitalia possunt convenienter distingui secundum differentiam boni et mali; ita scilicet quod ubicumque occurrit specialis ratio appetibilis vel fugibilis, ibi est unum vitium capitale ab aliis distinctum. Est ergo considerandum quod bonum secundum propriam rationem attrahit ad se appetitum; sed quod appetitus refugiat aliquod bonum, est secundum aliquam specialem rationem consideratam circa huiusmodi bonum. Unde oportet secundum huiusmodi rationes considerari alia peccata capitalia ab illis quae ordinantur ad aliquod bonum prosequendum. Bonum autem hominis est triplex: scilicet bonum animae, bonum corporis, et bonum exteriorum rerum. Ad bonum ergo animae, quod est bonum imaginatum, scilicet excellentia honoris et gloriae, ordinatur superbia vel inanis gloria. Ad bonum autem corporis pertinens ad conservationem individui, quod est cibus, ordinatur gula; ad bonum vero corporis pertinens ad conservationem speciei, sicut est in venereis, pertinet luxuria. Ad bonum autem exteriorum rerum pertinet avaritia. Quod autem aliquod bonum effugiatur, hoc est in quantum est impeditivum alicuius boni inordinate concupiti; in quod quidem bonum, secundum quod est impeditivum, duplicem motum habet appetitus, scilicet motum fugae, et motum insurrectionis contra ipsum. Quantum ergo ad motum fugae, sumuntur duo vitia capitalia, prout bonum impeditivum boni cupiti consideratur in ipso vel in alio. In ipso quidem, sicut bonum spirituale impedit quietem, vel delectationem corporalem; et sic est accidia, quae nihil est aliud quam tristitia de aliquo bono spirituali, prout est impeditivum boni corporalis; in alio vero, secundum quod bonum alterius impedit propriam excellentiam; et sic est invidia, quae est dolor alieni boni. Insurrectionem vero contra bonum importat ira.

[62721] De malo, q. 8 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod sicut in virtutibus consideratur duplex finis, scilicet finis ultimus et communis, qui est felicitas, et finis proprius qui est bonum proprium uniuscuiusque virtutis; ita etiam in vitiis possunt accipi fines proprii vitiorum secundum quod sumuntur vitia capitalia, ut dictum est; potest etiam accipi finis ultimus et communis quod est proprium bonum; ad hoc enim ordinantur omnes fines dicti capitalium vitiorum. Sed proprium bonum non habet quod sit finis vitiorum nisi secundum quod inordinate appetitur. Appetitur autem inordinate secundum quod appetitur praeter ordinem divinae legis. Unde et in omni peccato dicuntur esse duo: scilicet conversio ad commutabile bonum, et aversio a bono incommutabili. Sic ergo ex parte conversionis ponitur principium omnium peccatorum cupiditas quaedam generalis quae est inordinatus appetitus proprii boni; ex parte vero aversionis ponitur principium peccatorum quaedam generalis superbia, secundum quod homo non subiicit se Deo; unde dicitur Eccli., X, 14, quod initium superbiae hominis (est) apostatare a Deo. Sic ergo cupiditas et superbia secundum quod in quadam generalitate sumuntur, non dicuntur quidem vitia capitalia, quia non sunt specialia vitia; sed dicuntur radices quaedam vel initia vitiorum, sicut si diceretur quod appetitus felicitatis est radix omnium virtutum. Potest tamen dici, quod etiam cupiditas et superbia, secundum quod sunt specialia peccata, habent quidem communitatem generalem super omnia peccata secundum rationem finium. Nam finis avaritiae se habet ad fines omnium aliorum ut quoddam principium, in quantum per divitias potest homo acquirere omnia quae alia vitia cupiunt; nam pecunia virtute omnia huiusmodi appetibilia continet, secundum illud Eccle., X, 19: pecuniae obediunt omnia. Finis autem proprius superbiae, scilicet excellentia honoris et gloriae, est sicut terminus omnium huiusmodi finium, nam ex multitudine divitiarum, et ex hoc quod fruitur quibusdam cupitis, potest homo adipisci honorem vel gloriam. Et quamvis in via executionis unum istorum finium sit sicut principium, et aliud ut terminus aliorum finium; non tamen propter haec sola, duo haec vitia debent poni capitalia, quia non ad solos hos fines principaliter intentio appetitus ordinatur.

[62722] De malo, q. 8 a. 1 ad 2 Et per hoc patet solutio ad secundum.

[62723] De malo, q. 8 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod virtus constituitur ex hoc quod ordo rationis ponitur in vi appetitiva; vitium autem consurgit ex hoc quod motus appetitivus ab ordine rationis recedit. Non autem tamen secundum idem, ordo rationis ponitur in appetitu, et appetitus recedit ab ordine rationis. Unde licet virtus opponatur vitio, non tamen oportet quod principale vitium opponatur principali virtuti, quia non est eadem ratio originis virtutis et vitii.

[62724] De malo, q. 8 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ex dispositione hominis peccantis potest contingere quodlibet vitium ad finem cuiuslibet ordinetur: sed secundum habitudinem obiectorum vel finium quam habent ad invicem, quaedam determinate a quibusdam oriuntur, a quibus etiam frequentius procedunt. In consideratione autem morali attenditur id quod est ut in pluribus, sicut et in consideratione naturali.

[62725] De malo, q. 8 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod ex his quae dicta sunt, patet quod invidia, ut in pluribus, ex superbia oritur; propter hoc enim homo maxime tristatur de bono alterius, quia est propriae excellentiae impeditivum. Sed quia invidia habet specialem rationem in suo motu, ut scilicet refugiat bonum, propter hoc ponitur seorsum a superbia vitium capitale.

[62726] De malo, q. 8 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod vitia capitalia accipiuntur secundum fines propinquos, non quidem omnium specialium peccatorum, sed quorumdam ex quibus ut in pluribus nata sunt alia peccata oriri; et ideo etiam gula distinguitur a luxuria, quia alterius rationis est delectatio quae est obiectum gulae, et quae est obiectum luxuriae.

[62727] De malo, q. 8 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod quatuor videntur ad defectum cognitionis pertinere; scilicet nescientia, ignorantia, error et haeresis. Inter quae nescientia est communis, quia importat simplicem carentiam scientiae: unde et in Angelis Dionysius quamdam nescientiam ponit, ut patet in VI cap. ecclesiasticae Hierar. Ignorantia vero est quaedam nescientia, eorum scilicet quae homo natus est scire et debet. Error vero supra ignorantiam addit applicationem mentis ad contrarium veritatis, ad errorem enim pertinet approbare falsa pro veris. Sed haeresis supra errorem addit aliquid et ex parte materiae, quia est error eorum quae ad fidem pertinent, et ex parte errantis, quia importat pertinaciam, quae sola facit haereticum; quae quidem pertinacia ex superbia oritur; magna enim superbia est ut homo sensum suum praeferat veritati divinitus revelatae. Haeresis ergo ex simplici ignorantia proveniens, si sit peccatum, ex aliquo praedictorum vitiorum exoritur. Imputatur enim homini ad peccatum, si non curat addiscere ea quae scire tenetur. Videtur autem hoc ex accidia provenire, ad quam pertinet refugere spirituale bonum, in quantum est impeditivum boni corporalis.

[62728] De malo, q. 8 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ista vitia capitalia dicuntur, quia ex eis, ut in pluribus, alia vitia oriuntur; licet quandoque aliquod vitium etiam ex bono oriatur. Et tamen potest dici, quod etiam quando aliquis furatur ut det eleemosynam, hoc etiam peccatum quodammodo ex aliquo capitalium oritur; procedit enim hoc ex ignorantia aliqua vel errore, quod malum faciat propter bonum. Ignorantia autem vel error ad accidiam reducitur, ut dictum est.

[62729] De malo, q. 8 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod luxuria et gula respiciunt delectationem tactus. Gulosus enim non dicitur aliquis ex hoc quod delectetur in sapore cibi; sed in sumptione eius quasi tactu delectatus, ut philosophus dicit in III Ethic. Delectationes autem aliorum sensuum non sunt fines principales: referuntur enim vel ad cognitionem veritatis, sicut in hominibus; vel ad delectabilia tactus, sicut in aliis animalibus; canis enim sentiens leporem, non delectatur in odore, sed in cibo quem expectat. Et ideo secundum delectationes aliorum sensuum non sumuntur aliqua vitia capitalia.

[62730] De malo, q. 8 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod bonum et malum in rebus invenitur secundum diversas conditiones; unde non oportet quod solum unum vitium capitale ad bonum ordinetur.

[62731] De malo, q. 8 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod sub uno communi universali possunt sumi multa universalia magis specialia; sicut sub uno generalissimo sumuntur genera subalterna, quae etiam sub intellectu cadunt. Sic etiam appetitus intellectivus potest ferri in diversas bonorum species diversimode.

[62732] De malo, q. 8 a. 1 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod peccata non distinguuntur secundum differentiam boni et mali, quia idem peccatum circa aliquod bonum et circa malum oppositum esse potest, ut dictum est.

[62733] De malo, q. 8 a. 1 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod ea quae sunt diversorum generum quasi generalissimorum, sunt diversa principia secundum rem, licet sint eadem secundum analogiam, ut dicitur in X Metaph. Sed ea quae continentur sub uno genere generalissimo, licet sint in diversis generibus subalternis, possunt habere eadem principia secundum communitatem illius generis; et hoc modo aliqua vitia diversorum generum possunt reduci in idem principium, quod est finis habens aliquam communem rationem originis.

[62734] De malo, q. 8 a. 1 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod quando unum peccatum ordinatur ad finem alterius peccati, idem et secundum eamdem rationem est finis utriusque peccati, sed non eodem ordine; quia unius est finis proximus, alterius remotus. Unde non sequitur quod ambo vitia sint unius speciei, quia moralia non recipiunt speciem a fine remoto, sed a fine proximo.

[62735] De malo, q. 8 a. 1 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod aliquis non denominatur fur vel moechus ex actu vel passione, sed ex habitu; sicut de iusto et iniusto philosophus dicit in V Ethic. Intentio autem hominis provenit ex habitu; et ideo quando aliquis furatur ut moechetur, committit quidem actu peccatum furti, sed tamen intentio procedit ab habitu; et ideo non denominatur fur, sed moechus.

[62736] De malo, q. 8 a. 1 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod sicut dictum est, superbia dupliciter accipi potest. Uno modo secundum quod importat quamdam rebellionem ad legem Dei; et sic est universalis radix omnium peccatorum, ut Gregorius dicit, unde non enumerat eam inter vitia capitalia, sed inanem gloriam. Alio modo potest accipi superbia secundum quod est inordinatus appetitus cuiusdam excellentiae; et sic ponitur vitium capitale aliis condivisum. Et quia ad huiusmodi excellentiam maxime videtur pertinere humana gloria, ideo Gregorius loco huius superbiae specialis, inanem gloriam ponit.

[62737] De malo, q. 8 a. 1 ad 17 Et similiter dicendum est ad decimumseptimum; quia etiam concupiscentia ibi accipitur secundum quod est radix generalis.

[62738] De malo, q. 8 a. 1 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod divitiae ex hoc quod habent rationem boni utilis, deficiunt quidem a ratione principalis finis; sed hic defectus recompensatur propter generalem utilitatem divitiarum, quae quodammodo virtute continent omnia appetibilia mundana.

[62739] De malo, q. 8 a. 1 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod sicut philosophus dicit in II Rhetor., amare est velle bonum alicui. In hoc ergo quod homo appetit sibi quaecumque bona, videtur amare seipsum; et ideo amor sui ipsius non punitur seorsum vel radix peccati, vel etiam vitium capitale, quia omnes radices et capita vitiorum includunt inordinatum sui amorem.

[62740] De malo, q. 8 a. 1 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod timor et spes sunt passiones irascibilis. Omnes autem passiones irascibilis derivantur a passionibus concupiscibilis; et ideo prima capita vitiorum non sumuntur penes timorem et spem, sed magis penes delectationem et tristitiam. Quamvis enim aliqua vitia ex timore et spe oriantur, tamen etiam ipse timor et spes ex aliis oriuntur, scilicet ex amore vel cupiditate alicuius boni.

[62741] De malo, q. 8 a. 1 ad 21 Ad vicesimumprimum dicendum, quod ira importat quemdam specialem motum, scilicet insurrectionem contra aliquid; et ideo licet etiam iste motus ex aliis oriatur, tamen quia habet aliam specialem rationem praeter alios motus, ponitur seorsum vitium capitale.

[62742] De malo, q. 8 a. 1 ad 22 Ad vicesimumsecundum dicendum, quod vitium principale non dicitur per oppositionem ad virtutem principalem; et ideo non oportet quod odium sit vitium principale, quamvis caritas sit virtus principalis.

[62743] De malo, q. 8 a. 1 ad 23 Ad vicesimumtertium dicendum, quod per illa tria quae Ioannes ponit, importantur primae quaedam origines et radices peccatorum, scilicet superbia et cupiditas; nam sub cupiditate generali continetur et concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum.

[62744] De malo, q. 8 a. 1 ad 24 Ad vicesimumquartum dicendum, quod Augustinus nominat capitalia vitia quae sunt plectenda poena capitis; sic enim idem est vitium capitale quod peccatum mortale.


Articulus 2

[62745] De malo, q. 8 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur de superbia: utrum sit speciale peccatum

[62746] De malo, q. 8 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[62747] De malo, q. 8 a. 2 arg. 1 Omne enim speciale peccatum, corrumpit determinatam virtutem et potentiam animae. Sed superbia corrumpit omnes virtutes et omnes potentias animae; dicit enim Gregorius XXXIV Moralium: superbia nequaquam unius virtutis extinctione contenta, per cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit; et Isidorus dicit in libro de summo bono quod est ruina omnium virtutum. Ergo superbia non est speciale peccatum.

[62748] De malo, q. 8 a. 2 arg. 2 Praeterea, praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est superbire. Sed quicumque peccat mortaliter, praefert voluntatem suam voluntati superioris, scilicet Dei. Ergo superbit. Omne ergo peccatum est superbia, et sic non est speciale peccatum.

[62749] De malo, q. 8 a. 2 arg. 3 Sed dicendum, quod superbia, in quantum est amor propriae excellentiae, sic est speciale peccatum in quantum autem importat contemptum Dei, sic est generale peccatum.- Sed contra, omne peccatum speciale habet propriam materiam, sicut gula cibos, luxuria venerea, avaritia divitias. Sed superbia, inquantum est amor propriae excellentiae non habet propriam materiam; quia, sicut Gregorius dicit XXXV Moralium, alter erigitur auro, alter colloquio, alter infimis et terrenis, alterque caelestibus virtutibus. Ergo superbia secundum quod est amor propriae excellentiae, non est speciale peccatum.

[62750] De malo, q. 8 a. 2 arg. 4 Item, videtur quod nec sit generale, secundum quod importat Dei contemptum. Quicumque enim peccat ex infirmitate vel ignorantia non peccat ex contemptu. Sed multi ex ignorantia vel infirmitate peccantes mortaliter peccant. Non ergo omne peccatum mortale est ex contemptu: et ita superbia, secundum quod importat contemptum Dei, non est generale peccatum.

[62751] De malo, q. 8 a. 2 arg. 5 Praeterea, generali malo non opponitur speciale bonum, sed generale. Sed contemptui Dei opponitur speciale bonum quod est reverentia Dei, pertinens specialiter ad donum timoris. Ergo contemptus Dei non est generale peccatum, et per consequens neque superbia, secundum quod importat Dei contemptum; et sic praedicta distinctio cessat.

[62752] De malo, q. 8 a. 2 arg. 6 Praeterea, illud quod perficit omnia peccata in ratione malitiae, est generale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, ut Gregorius dicit super Ezech. Ergo superbia est generale peccatum.

[62753] De malo, q. 8 a. 2 arg. 7 Praeterea, peccata distinguuntur secundum obiecta, sicut et virtutes. Sed superbia habet idem obiectum cum aliis peccatis: puta cum invidia, quae dolet de bono alieno, quaerens excellentiam propriam, et cum inani gloria, quae appetit excellentiam in favore humano, et cum ira, quae appetit vindictam pertinentem ad quamdam excellentiam victoriae. Ergo superbia non est speciale peccatum ab aliis distinctum.

[62754] De malo, q. 8 a. 2 arg. 8 Praeterea, illud sine quo nullum peccatum esse potest, est generale omnibus peccatis. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in Lib. de natura et gratia, quod sine superbiae appellatione nullum peccatum invenies; et prosper dicit in Lib. de vita contemplativa, quod nullum peccatum absque superbia potest vel potuit esse aut poterit. Ergo superbia est peccatum generale.

[62755] De malo, q. 8 a. 2 arg. 9 Praeterea, illud quod convertitur cum omni peccato, est peccatum generale. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in libro de natura et gratia, quod tam superbire peccare est, quam peccare superbia. Ergo superbia est generale peccatum.

[62756] De malo, q. 8 a. 2 arg. 10 Praeterea, super illud Eccli. X, 14: initium peccati hominis apostatare a Deo, dicit Glossa: non est maior apostasia quam recedere a Deo, quae merito superbia dicitur. Sed quicumque peccat mortaliter, recedit a Deo. Ergo superbit; et sic superbia est generale peccatum.

[62757] De malo, q. 8 a. 2 arg. 11 Praeterea, in eodem capitulo dicit alia Glossa: caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum. Ergo superbia non est peccatum speciale ab aliis distinctum.

[62758] De malo, q. 8 a. 2 arg. 12 Praeterea, super illud Iob XXXIII, 17: ut avertat hominem ab iniquitate, dicit Glossa: contra conditionem superbire, est eius praecepta peccando transcendere. Sed quicumque peccat, transgreditur Dei praecepta; dicit enim Augustinus XXIII contra Faustum, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Ergo quicumque peccat, superbit, et omne peccatum est superbia.

[62759] De malo, q. 8 a. 2 arg. 13 Praeterea, Anselmus dicit, quod anima ex necessitate appetit proprium bonum. Quod autem fit ex necessitate, non est peccatum. Ergo superbia non est peccatum; et ita non est speciale peccatum.

[62760] De malo, q. 8 a. 2 arg. 14 Praeterea, si esset speciale peccatum, esset unum de septem vitiis principalibus. Sed Isidorus in Lib. de summo bono, non ponit superbiam inter septem vitia principalia, sed loco eius ponit inanem gloriam. Ergo superbia non est speciale peccatum.

[62761] De malo, q. 8 a. 2 arg. 15 Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de libero arbitrio, quod superbia est amor proprii boni. Sed hoc est commune omni peccato; ergo superbia est generale peccatum.

[62762] De malo, q. 8 a. 2 arg. 16 Praeterea, illud quod est formale in omnibus peccatis, non est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: dicit enim Augustinus in Lib. de libero arbitrio, quod peccare est, spreto bono incommutabili, bonis commutabilibus adhaerere. Quorum primum, scilicet spernere bonum incommutabile, pertinet ad aversionem, quae est formale in omni peccato; sicut conversio ad Deum quae est per caritatem, est formale in virtutibus. Spernere autem Deum ad superbiam pertinet. Ergo videtur quod superbia sit generale peccatum.

[62763] De malo, q. 8 a. 2 arg. 17 Praeterea, nihil quod est ex ordinatione divina, est peccatum. Sed superbia est ex ordinatione divina; dicitur enim Is., LX, v. 15: ponam te in superbiam saeculorum: ubi Glossa Hieronymi dicit, quod est superbia bona et mala. Et Prov. VIII, 18, dicit sapientia: mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Ergo superbia non est speciale peccatum.

[62764] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de natura et gratia: quaere et invenies, secundum legem Dei, superbiam esse peccatum, multum discretum ab aliis vitiis.

[62765] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 2 Praeterea, ibidem dicitur, quod multa peccata fiunt quae non fiunt superbe. Ergo superbia non est generale peccatum.

[62766] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 3 Praeterea, nullum peccatum generale habet aliud peccatum prius se. Sed superbia habet aliud peccatum prius se: dicitur enim Eccli. X, 14: initium superbiae hominis apostatare a Deo. Ergo superbia non est generale peccatum.

[62767] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 4 Praeterea, omne peccatum aliis condivisum est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: ut patet I Ioan. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Ergo superbia est speciale peccatum.

[62768] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 5 Praeterea, quodcumque peccatum habet specialem actum, est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, quia, ut Augustinus dicit in Lib. de natura et gratia, superbia sola in bonis factis cavenda est; et Gregorius dicit quod superbia prima recedit a Deo, ultima redit. Ergo superbia est speciale peccatum.

[62769] De malo, q. 8 a. 2 s. c. 6 Praeterea, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Sed superbia est maximum peccatum, ut Glossa dicit super illud Psalm. XVIII, 14: emundabor a delicto maximo. Ergo superbia est speciale peccatum.

[62770] De malo, q. 8 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet videre quid sit peccatum superbiae, ut sic postmodum videri possit an sit speciale peccatum. Est ergo considerandum, quod omne peccatum fundatur in aliquo appetitu naturali; et quia homo quolibet naturali appetitu appetit divinam similitudinem, in quantum omne bonum naturaliter desideratum est quaedam similitudo bonitatis divinae, ideo Augustinus dicit in II confessionum Deo loquens: fornicatur anima, scilicet peccando, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Sed quia ad rationem pertinet dirigere appetitum, et praecipue secundum quod est lege Dei informata; ideo si appetitus feratur in aliquod bonum naturaliter desideratum secundum regulam rationis, erit appetitus rectus et virtuosus; si vero transcendat regulam rationis vel ab ea deficiat, erit utrobique peccatum. Sicut appetitus sciendi est homini naturalis; unde si scientiae intendat secundum quod recta ratio dictat, erit virtuosum et laudabile; si vero transcendat aliquis regulam rationis, erit peccatum curiositatis; si vero deficiat, erit peccatum negligentiae. Inter alia autem quae homo desiderat, unum est excellentia. Naturale enim est non solum homini, sed etiam unicuique rei, ut perfectionem in bono concupito desideret, quae in quadam excellentia consistit. Si quidem ergo appetitus excellentiam appetit secundum regulam rationis divinitus informatae, erit appetitus rectus et ad magnanimitatem pertinens, secundum illud apostoli II ad Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur quasi in aliena gloria, sed secundum regulam qua mensus est nobis Deus. Si autem aliquis ab hac regula deficiat, incurret pusillanimitatis vitium; si vero excedat, erit vitium superbiae, sicut ipsum nomen demonstrat; nam nihil aliud est superbire quam superexcedere propriam mensuram in excellentiae appetitu. Unde Augustinus dicit in XIV de Civit. Dei, quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et quia non est eadem mensura omnium, ideo contingit quod aliquid non imputatur uni ad superbiam quod alteri imputaretur; sicut episcopo non imputatur ad superbiam si exerceat ea quae ad propriam excellentiam pertinent: imputaretur autem hoc ad superbiam clerico, vel simplici sacerdoti, si ea quae sunt episcopi attentaret. Sic ergo excellentia habet propriam rationem cuiusdam determinati appetibilis, quamvis materialiter inveniatur in multis; unde manifestum est superbiam esse speciale peccatum. Actus enim et habitus distinguuntur specie secundum formales obiectorum rationes: unde et Augustinus, singillatim singulis peccatis propria obiecta attribuens, in quorum appetitu umbram quamdam divinae similitudinis imitantur, de superbia sic dicit loquens ad Deum: super celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Contingit tamen superbiam quodammodo esse generale peccatum dupliciter. Uno quidem modo per quamdam diffusionem, alio modo secundum suum effectum. Quantum ad primum considerandum est, quod, sicut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, sicut amor Dei facit civitatem Dei, ita amor inordinatus sui facit civitatem Babylonis; et sicut in amore Dei ipse Deus est ultimus finis, ad quem omnia ordinantur quae recto amore diliguntur, ita in amore suae excellentiae invenitur ultimus finis, ad quem omnia alia ordinantur. Nam qui quaerit abundare in divitiis vel in scientia vel honoribus vel quibuscumque aliis rebus, per omnia huiusmodi quamdam excellentiam intendit. Est autem hoc considerandum in omnibus actibus et habitibus operativis, quod ars vel habitus ad quem pertinet finis, per imperium movet artes vel habitus versantes circa ea quae sunt ad finem; sicut ars gubernatoria, ad quam pertinet usus navis, qui est finis eius, imperat navifactivae; et idem est videre in omnibus. Unde et caritas, quae est amor Dei, imperat omnibus aliis virtutibus; et sic quamvis sit specialis virtus si consideretur proprium obiectum, tamen secundum quamdam diffusionem sui imperii est communis omnibus virtutibus; unde dicitur forma et mater omnium virtutum. Et similiter superbia, quamvis sit speciale peccatum secundum rationem proprii obiecti, tamen secundum quamdam diffusionem proprii imperii est commune peccatum ad omnia; unde et dicitur radix et regina omnium peccatorum, ut patet per Gregorium XXXI Moralium. Quantum vero ad secundum considerandum est, quod unumquodque peccatum considerari potest et secundum affectum et secundum effectum. Contingit enim quandoque esse aliquod peccatum secundum effectum, non tamen secundum affectum; sicut si aliquis occidat patrem putans occidere hostem, committit quidem peccatum patricidii secundum effectum, non autem secundum affectum; sicut et a quibusdam dictum est, quod Milesii quidem stulti non sunt, operantur autem qualia stulti. Sic ergo si accipiatur peccatum superbiae secundum effectum, communiter invenitur in omni peccato; est enim quidam effectus superbiae, non subdi regulae superioris: quod facit quicumque peccat, in quantum non subditur legi Dei. Si vero consideretur quantum ad affectum, non semper in omni peccato est peccatum superbiae: quia non semper hoc aliquid agitur ex actuali contemptu Dei vel legis ipsius: sed quandoque ex ignorantia, quandoque vero ex infirmitate, sive ex aliqua passione; unde Augustinus in Lib. de natura et gratia, dicit, peccatum superbiae esse ab aliis peccatis discretum.

[62771] De malo, q. 8 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod superbia extinguit omnes virtutes et corrumpit omnes potentias animae per quamdam diffusionem sui imperii, ut dictum est.

[62772] De malo, q. 8 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est quidem actus superbiae: sed non semper ex affectu superbiae procedit, ut dictum est.

[62773] De malo, q. 8 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod superbia habet propriam materiam si accipiatur formalis ratio sui obiecti, sicut dictum est, licet illa formalis ratio in omnibus inveniri possit; sicut et magnanimitas, specialis virtus est, et tamen intendit magnum in operibus virtutum, ut philosophus dicit in IV Ethic.

[62774] De malo, q. 8 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod superbia secundum quod importat Dei contemptum secundum affectum, non potest esse peccatum generale; immo etiam est specialius quam superbia secundum quod significat appetitum perversae excellentiae: potest enim esse appetitus perversae excellentiae non solum si contemnatur Deus, sed etiam si contemnatur homo. Sed si accipiatur contemptus Dei secundum effectum, sic salvatur in omnibus peccatis, etiam quae ex infirmitate vel ignorantia committuntur, ut patet ex dictis.

[62775] De malo, q. 8 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod sicut superbia per diffusionem et effectum invenitur in omnibus peccatis, quamvis sit speciale peccatum, ita etiam timor eisdem modis potest inveniri in omnibus actibus virtutum, quamvis sit speciale donum.

[62776] De malo, q. 8 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod superbia perficit omnia praedicta, ratione malitiae; non quia sit essentialiter omnis malitia, sed duobus modis praedictis.

[62777] De malo, q. 8 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod invidia, inanis gloria et ira non habent idem obiectum cum superbia; sed obiecta eorum ordinantur ad obiectum superbiae sicut ad finem; ideo enim invidia tristatur de bono proximi, et inanis gloria appetit laudem, et ira vindictam, ut per huiusmodi quaedam excellentia habeatur. Ex quo non potest concludi quod superbia sit idem cum eis, sed quod imperet eis, sicut patet ex dictis.

[62778] De malo, q. 8 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod auctoritates illae intelliguntur de superbia quantum ad effectum superbiae, sine quo nullum peccatum esse potest; non autem quantum ad superbiae affectum.

[62779] De malo, q. 8 a. 2 ad 9 Et similiter dicendum ad nonum; sic enim superbire secundum effectum convertitur cum eo quod est peccare. Quamvis ad utrumque dici possit, quod Augustinus in Lib. de natura et gratia, illa verba inducit non ex persona sua, sed ex persona alterius contra quem disputat; unde et postmodum improbat ea dicens, quod non semper ex superbia peccatur.

[62780] De malo, q. 8 a. 2 ad 10 Ad decimum dicendum, quod recedere a Deo est superbia secundum effectum.

[62781] De malo, q. 8 a. 2 ad 11 Et similiter dicendum ad undecimum; quia transgredi praecepta Dei peccando est superbire secundum effectum, non tamen semper secundum affectum.

[62782] De malo, q. 8 a. 2 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod si accipiatur superbia prout secundum effectum est in omni peccato, sic superbia nihil est aliud quam aversio ab incommutabili bono; cupiditas autem conversio ad commutabile bonum; ex quibus duobus constituitur unum peccatum, sicut ex formali et materiali, eo quod omne peccatum est aversio ab incommutabili bono, et conversio ad commutabile bonum.

[62783] De malo, q. 8 a. 2 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod in appetitu proprii boni contingit esse peccatum, si recedat a regula rationis, ut dictum est.

[62784] De malo, q. 8 a. 2 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod etiam Gregorius XXXI Moral., non ponit superbiam unum de vitiis principalibus sed reginam omnium et radicem, in quantum ad omnia peccata diffundit suum imperium. Sed per hoc non excluditur quin superbia sit speciale peccatum.

[62785] De malo, q. 8 a. 2 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod amor inordinatus proprii boni communiter convenit omni peccato; et sic etiam convenit superbiae secundum quod id quod est generis, convenit speciei. Potest tamen dici, quod superbia proprie sit amor proprii boni, si hoc quod dicitur proprii, sumatur cum quadam praecisione, ita scilicet quod aliquis amet bonum non quasi superioris bonum; quod proprie ad superbiam pertinet, ut scilicet bonum suum ab alio non recognoscat.

[62786] De malo, q. 8 a. 2 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod ratio illa procedit de superbia quantum ad effectum, sic enim incommutabile bonum spernitur in omni peccato: non autem semper quantum ad affectum.

[62787] De malo, q. 8 a. 2 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod superbia potest uno modo dici ex eo quod superexcedit regulam rationis; et sic semper superbia est peccatum; et ita communiter accipitur. Alio modo potest dici superbia ex eo quod superexcedit aliquid aliud: et sic potest esse superbia bona, ut Hieronymus dicit, sicut cum aliquis vult operari opera consiliorum, quae superexcedunt communia opera praeceptorum. Vel potest dici, quod cum dicitur: ponam te in superbiam saeculorum, accipitur superbia materialiter, id est, dabo tibi magnam excellentiam, de qua homines saeculi superbiunt. Et similiter potest intelligi quod dicitur. Opes superbae, id est de quibus solent homines superbire.


Articulus 3

[62788] De malo, q. 8 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum superbia sit in vi irascibili

[62789] De malo, q. 8 a. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[62790] De malo, q. 8 a. 3 arg. 1 Cum enim irascibilis sit quaedam pars sensibilis appetitus, oportet quod quilibet motus irascibilis sit quaedam passio, quia passiones animae sunt motus appetitus sensitivi. Sed superbia non videtur consistere in aliqua passione ad irascibilem pertinente, neque in timore, neque in audacia, neque in spe aut desperatione, neque in ira. Ergo superbia non est in irascibili.

[62791] De malo, q. 8 a. 3 arg. 2 Praeterea, cum irascibilis sit in parte sensitiva animae, obiectum irascibilis non potest esse nisi aliquod bonum sensibile. Sed superbia quaerit excellentiam non solum in bonis sensibilibus, sed etiam in rebus spiritualibus et intelligibilibus, ut Gregorius dicit in XXXIV Moralium. Ergo superbia non potest esse in irascibili sicut in subiecto.

[62792] De malo, q. 8 a. 3 arg. 3 Praeterea, in Daemonibus non est sensitiva pars animae, cum sint incorporei. Si ergo superbia esset in irascibili, sequeretur quod superbia non potest esse in Daemonibus, quod patet esse falsum.

[62793] De malo, q. 8 a. 3 arg. 4 Praeterea, superbia proprie est contemptus Dei. Sed irascibilis non potest attingere ad hoc obiectum quod est Deus, cum sit potentia animae sensitivae. Ergo superbia non est in irascibili sicut in subiecto.

[62794] De malo, q. 8 a. 3 arg. 5 Praeterea, Avicenna notificat vim irascibilem per hoc quod movetur ad repellendum nocivum vel corrumpens cum appetitu vincendi. Sed hoc non pertinet ad superbiam; non enim intendit repellere nocivum, sed magis excellere in bono. Ergo superbia non est in irascibili.

[62795] De malo, q. 8 a. 3 arg. 6 Praeterea, superbia est causa invidiae. Invidia autem est in concupiscibili, cum sit in odium felicitatis alienae. Ergo superbia non est in irascibili.

[62796] De malo, q. 8 a. 3 arg. 7 Praeterea, videtur quod non sit in irascibili sed magis in rationali. Gregorius enim XXIII Moralium, assignans quatuor species superbiae, dicit: quatuor quippe sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur; cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe coniectant se habere quod non habent, aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod habent. Sed omnia ista pertinent ad rationem, scilicet aestimare, putare, credere, enuntiare, et se aliis comparare. Ergo superbia est in ratione.

[62797] De malo, q. 8 a. 3 arg. 8 Praeterea, Prov. XI, 2, dicitur: ubi humilitas, ibi sapientia. Sed sapientia est in ratione. Ergo et humilitas; ergo et superbia; quae humilitati contrariatur; contraria enim nata sunt esse in eodem.

[62798] De malo, q. 8 a. 3 arg. 9 Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de XII gradibus humilitatis, quod perfectio humilitatis est cognitio veritatis. Sed cognitio veritatis pertinet ad rationem. Ergo humilitas est in ratione; ergo et superbia.

[62799] De malo, q. 8 a. 3 arg. 10 Praeterea, philosophus dicit in III Ethic., quod superbus est fictor fortitudinis. Sed fictio pertinet ad rationem; fingere enim est repraesentare; quod est rationis solius, ut dicit philosophus in sua poetica. Ergo superbia est in ratione.

[62800] De malo, q. 8 a. 3 arg. 11 Praeterea, Habacuc, II, 5, super illud: quomodo vinum decipit bibentem, dicit Glossa, quod superbia primum credere altiora de se facit. Sed credere est actus rationis. Ergo primus actus superbiae est in ratione; ergo ipsa superbia est in ratione.

[62801] De malo, q. 8 a. 3 arg. 12 Praeterea, Ambrosius dicit super beati immaculati, quod lex Dei sola est quae vires superbiae potest repellere. Sed lex Dei est in ratione. Ergo et superbia quae per eam repellitur.

[62802] De malo, q. 8 a. 3 arg. 13 Praeterea, Gregorius dicit XXXI Moral., quod superbia est regina omnium vitiorum. Sed regere ad rationem pertinet. Ergo superbia est in ratione.

[62803] De malo, q. 8 a. 3 arg. 14 Praeterea, Ieremiae, XLIX, 16, super illud: superbia tua, et arrogantia tua, etc., dicit Glossa: haereticum non facit error, sed superbia. Sed haeresis est in ratione; ergo et superbia.

[62804] De malo, q. 8 a. 3 arg. 15 Praeterea, Augustinus dicit in XII de Trin., quod in inferiori ratione est peccatum, in quantum non cohibetur a superiori ratione, vel in quantum etiam superior ratio consentit; et sic videtur quod primum peccatum sit in superiori ratione. Sed superbia est primum peccatum. Ergo superbia est in superiori ratione.

[62805] De malo, q. 8 a. 3 arg. 16 Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in decretis, 15, quaest. 1, quod superbia est motus ad consequendum quod iustitia vetat. Sed iustitia ad rationem pertinet, quia per eam hominis est alteri debitum reddere. Superbia est ergo in ratione.

[62806] De malo, q. 8 a. 3 arg. 17 Praeterea, Augustinus dicit et habetur in Decr., 23, quaest. 4: vasis irae nunquam Deus redderet interitum nisi inveniret in eis spontaneum delictum. Spontaneum autem dicitur aliquid quod subiacet imperio rationis. Cum ergo maxime reddatur interitus vasis irae propter superbiam, videtur quod superbia pertineat ad rationem.

[62807] De malo, q. 8 a. 3 arg. 18 Praeterea, Seneca dicit in quadam epistola, quod summum bonum hominis est in rationali. Hoc autem est virtus, quam corrumpit superbia, ut dictum est. Ergo etiam superbia est in ratione, et non in irascibili.

[62808] De malo, q. 8 a. 3 arg. 19 Praeterea, videtur quod sit in voluntate, et non in irascibili. Quia super illud Matth., cap. III, 13: sic decet nos implere omnem iustitiam, dicit Glossa, id est perfectam humilitatem. Sed iustitia est in voluntate. Ergo et humilitas.

[62809] De malo, q. 8 a. 3 arg. 20 Praeterea, ad superbiam praecipue videtur pertinere appetitus honoris. Sed appetere honores est voluntatis. Ergo superbia est in voluntate.

[62810] De malo, q. 8 a. 3 arg. 21 Praeterea, superbire est super ire; et sic videtur quod maxime pertineat ad superiorem potentiam, quae super alias vadit. Haec autem est voluntas, quae movet omnes alias potentias. Ergo superbia videtur ad voluntatem pertinere, et non ad irascibilem.

[62811] De malo, q. 8 a. 3 arg. 22 Praeterea, videtur quod sit in concupiscibili. Dicitur enim in libro sententiarum prosperi quod superbia est amor propriae excellentiae. Sed amor est in concupiscibili. Ergo et superbia.

[62812] De malo, q. 8 a. 3 arg. 23 Praeterea, ad superbiam secundum Augustinum, pertinet appetere laeta et fugere tristia. Sed hoc pertinet ad concupiscibilem. Ergo superbia est in concupiscibili.

[62813] De malo, q. 8 a. 3 arg. 24 Praeterea, ad superbiam pertinet delectari de bono proprio. Sed hoc est concupiscibilis. Ergo superbia videtur esse in concupiscibili, et non in irascibili.

[62814] De malo, q. 8 a. 3 s. c. 1 Sed contra. Est quod Gregorius in II Moralium, ponit contra superbiam donum timoris.

[62815] De malo, q. 8 a. 3 s. c. 2 Praeterea, Augustinus dicit in XIV de Civit. Dei, quod superbia est appetitus perversae celsitudinis. Sed arduum est subiectum irascibilis. Ergo superbia est in irascibili.

[62816] De malo, q. 8 a. 3 s. c. 3 Praeterea, pusillanimitas videtur esse vitium oppositum superbiae. Pusillanimitas autem est in irascibili, sicut et magnanimitas. Ergo et superbia est in irascibili.

[62817] De malo, q. 8 a. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis evidentiam oportet primo considerare, in qua potentia animae possit esse peccatum vel virtus, ut sic considerari possit, in qua vi animae sit superbia tamquam in subiecto. Est ergo considerandum quod omnis actus virtutis seu peccati est voluntarius. Sunt autem in nobis duo principia voluntarii actus, scilicet ratio sive intellectus, et appetitus; haec enim sunt duo moventia, ut dicitur in III de anima, et praecipue quantum ad actus proprios hominis. Ratio autem, cum sit vis apprehensiva, differt a vi appetitiva in hoc quod operatio rationis et cuiuslibet virtutis apprehensivae perficitur in hoc quod apprehensum est in apprehendente; intellectus enim in actu est intellectum in actu, et sensus in actu est sensatum in actu. Operatio autem appetitivae consistit in hoc quod appetens movetur ad rem appetitam. Manifestum est autem quod hoc proprie ad superbiam pertinet quod aliquis inordinate tendat in propriam excellentiam, quasi magnificando seipsum, secundum illud Psalm. IX, v. 18: iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Unde manifestum est quod superbia ad vim appetitivam pertinet. Sed cum vis appetitiva moveatur quodammodo a vi apprehensiva in quantum bonum apprehensum movet appetitum, necesse est quod secundum diversam rationem apprehensionis distinguatur vis appetitiva; eo quod passiva sunt proportionata activis et motivis, et potentiae distinguuntur secundum obiecta. Est autem quaedam vis apprehensiva universalium, scilicet intellectus vel ratio; quaedam autem vis apprehensiva singularium, scilicet sensus vel phantasia; unde consequenter est duplex appetitiva: una quae est in parte rationali, quae vocatur voluntas; alia quae est in sensitiva, quae vocatur sensualitas, sive appetitus sensitivus. Appetitus ergo rationalis, qui est voluntas, habet pro propria ratione obiecti bonum universale; et ideo non dividitur in plures potentias. Sed appetitus sensitivus non attingit ad universalem rationem boni, sed ad quasdam particulares rationes boni sensibilis vel imaginabilis; unde oportet quod secundum diversas particulares rationes huiusmodi boni, distinguatur appetitus sensitivus; habet enim aliquid rationem appetibilis ex eo quod est delectabile secundum sensum, et secundum hanc rationem boni est obiectum concupiscibilis; habet etiam aliquid aliud rationem appetibilis ex hoc quod habet quamdam altitudinem imaginatam ab animali, ut possit repellere omnia nociva, et potestative uti proprio bono. Quod quidem bonum est absque omni delectatione sensus, et interdum cum aliquo dolore sensibili, sicut cum animal pugnat ad vincendum; et secundum hanc rationem boni imaginati accipitur obiectum irascibilis. Manifestum est autem quod omne particulare continetur sub universali, sed non convertitur; unde in quodcumque potest ferri irascibilis vel concupiscibilis, potest etiam ferri voluntas, et in multa alia. Sed voluntas fertur in suum obiectum absque passione, eo quod non utitur organo corporali, irascibilis autem et concupiscibilis cum passione; et ideo motus omnes qui sunt in irascibili et concupiscibili cum passione, ut amoris, gaudii, spei et huiusmodi, possunt esse in voluntate sine passione. Manifestum est autem ex supradictis quod superbiae obiectum est excellentia sensibilis. Si ergo sola excellentia sensibilis vel imaginabilis ad superbiam pertinet, oportet superbiam solum in irascibili ponere. Sed quia superbia est etiam circa excellentiam intelligibilem, quae est in spiritualibus bonis, et, quod plus est, invenitur etiam in substantiis spiritualibus, in quibus non invenitur appetitus sensitivus; ideo necesse est dicere quod superbia etiam sit in irascibili in quantum respicit excellentiam sensibilem vel imaginabilem; et sic etiam est in voluntate, prout respicit excellentiam intelligibilem, et secundum quod invenitur in Daemonibus.

[62818] De malo, q. 8 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod superbia est appetitus inordinatus excellentiae. Sic autem se habet spes ad bonum arduum futurum, sicut se habet desiderium ad bonum absolute sumptum. Unde manifestum est quod superbia est principaliter circa spem, quae est passio irascibilis: nam et praesumptio, quae est inordinata spes, maxime videtur ad superbiam pertinere.

[62819] De malo, q. 8 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, superbia quae respicit excellentiam intelligibilem non est in irascibili, sed in voluntate; et tamen ex excellentia intelligibili consequitur interdum aliquis effectus imaginatus, respectus cuius potest esse superbia in irascibili; sicut cum aliquis propter excellentiam scientiae laudatur, vel aliquem honorem sensibilem habet.

[62820] De malo, q. 8 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod superbia Daemonum etsi non sit in irascibili, est tamen in voluntate, sicut dictum est.

[62821] De malo, q. 8 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod duplex est obiectum. Unum quidem quod se habet per modum termini ad quem; et tale obiectum irascibilis non potest esse Deus. Alio modo per modum termini a quo; et sic illud quod contemnitur est obiectum irascibilis; et hoc modo nihil prohibet Deum esse obiectum irascibilis in quantum scilicet irascibilis fertur ad proprium obiectum, non refrenata per reverentiam Dei.

[62822] De malo, q. 8 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod vis irascibilis licet sit subiectum multarum passionum, denominatur tamen ab ira tamquam ab ultima; unde Avicenna notificat vim irascibilem solum secundum passionem irae et non secundum alias passiones.

[62823] De malo, q. 8 a. 3 ad 6 Ad sextum dicendum, quod invidia non est in irascibili, sed in concupiscibili, cum sit tristitia de alieno bono; tristitia autem est in concupiscibili, sicut et delectatio; et ad eamdem etiam vim pertinet odium, sicut et amor. Si tamen invidia esset in irascibili, non propter hoc prohiberetur superbia esse in concupiscibili quia est causa eius; nihil enim prohibet unum actum vel passionem alicuius potentiae esse causam alterius actus vel passionis eiusdem potentiae: sicut amor est causa desiderii, cum tamen utrumque sit in concupiscibili.

[62824] De malo, q. 8 a. 3 ad 7 Ad septimum dicendum, quod aliquis actus potest ad aliquod vitium pertinere tripliciter: uno modo directe; alio modo antecedenter; et tertio modo consequenter: sicut ad iram directe quidem et essentialiter pertinet quod sit appetitus vindictae; antecedenter autem quod tristetur de aliqua iniuria illata; consequenter autem quod delectetur de punitione eius qui iniuriam intulit. Sic ergo ad superbiam pertinet directe quidem et quasi essentialiter immoderatus appetitus excellentiae; antecedenter autem quod aliquis aestimet se tantum cui talis excellentia competat; consequenter autem ut ex aestimatione et appetitu in verba et facta ostentationis prorumpat. Quorum trium primum pertinet ad irascibilem, alia vero duo ad rationem. Apprehensio enim rationis praecedit appetitivum motum; et imperium rationis de exteriori executione sequitur ipsum.

[62825] De malo, q. 8 a. 3 ad 8 Ad octavum dicendum, quod humilitas et sapientia inveniuntur in eodem homine, in quantum humilitas ad sapientiam disponit: quia qui humilis est subiicit se sapientibus ad discendum, et non innititur sensui proprio. Non tamen oportet quod sapientia et humilitas sint in eadem parte animae, quia quod est in inferiori potest disponere ad quod est superioris; sicut bonitas imaginationis disponit ad scientiam.

[62826] De malo, q. 8 a. 3 ad 9 Ad nonum dicendum, quod cognitio veritatis se habet ad humilitatem antecedenter; quia dum aliquis veritatem considerat, se ultra suam mensuram non offert.

[62827] De malo, q. 8 a. 3 ad 10 Ad decimum dicendum, quod fictio se habet ad superbiam consequenter; ex hoc enim quod aliquis appetit excellentiam, consequitur quod talem exterius se exhibeat ut apud alios aliquo modo excellat.

[62828] De malo, q. 8 a. 3 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod sentire de se altiora dicitur esse primus actus superbiae, quia antecedit ad appetitum excellentiae.

[62829] De malo, q. 8 a. 3 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod ratio in quantum regit inferiores vires et movet eas, retrahit eas ab inordinatis motibus; unde lex Dei, secundum quod est in ratione, excludit superbiam, non quidem formaliter, sicut nigredo excludit albedinem (sic enim essent in eodem), sed effective, sicut pictor excludit nigredinem. Unde non oportet quod superbia sit in ratione, in qua est lex Dei.

[62830] De malo, q. 8 a. 3 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod superbia dicitur esse regina aliorum vitiorum, in quantum imperium suum diffundit ad omnia alia vitia, propter ordinem finis eius ad fines aliorum vitiorum, non propter hoc quod sit in ratione.

[62831] De malo, q. 8 a. 3 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod haeresis per illam auctoritatem probatur esse effectus superbiae. Nihil autem prohibet id quod est in una vi animae, habere effectum in alia vi animae.

[62832] De malo, q. 8 a. 3 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod primum peccatum dicitur esse in ratione antecedenter, in appetitu autem essentialiter, in quantum scilicet vis appetitiva tendit in aliquod illicitum, vel ab eo retardatur iudicio rationis.

[62833] De malo, q. 8 a. 3 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod peccatum est in inferiori vi animae, ex eo quod a rectitudine rationis recedit; unde non oportet si iustitia aliquo modo ad rationem pertinet, quod propter hoc omne peccatum essentialiter sit in ratione sicut in subiecto.

[62834] De malo, q. 8 a. 3 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod peccatum dicitur esse voluntarium sive spontaneum, non solum quando actus eius a voluntate elicitur, sed etiam quando est imperatus ab ea, quae imperat actus inferiorum virium; unde nihil prohibet aliquod peccatum voluntarium in aliqua inferiori vi animae esse.

[62835] De malo, q. 8 a. 3 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod Socrates posuit omnes virtutes esse quasdam scientias, ut dicitur in VI Ethic.; et ideo posuit ipse, et Stoici in hoc eum sequentes, omnes virtutes esse in rationali per essentiam. Sed quia per virtutem moralem magis directe perficitur vis appetitiva quam ipsa ratio, ideo melius est dicendum secundum Aristotelem, quod virtutes morales sunt in vi appetitiva, quae est rationalis per participationem, in quantum movetur per imperium rationis.

[62836] De malo, q. 8 a. 3 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod omnis virtus quodammodo est iustitia, in quantum per rationem ordinatur ad obediendum legi, ut dicitur in V Ethic. Unde licet iustitia sit in voluntate, non tamen oportet quod omnes virtutes quae praedicto modo iustitiae nomen accipiunt, in ratione vel voluntate esse dicantur: quia ratio et voluntas possunt etiam alias vires movere.

[62837] De malo, q. 8 a. 3 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod appetere honores sensibiles, vel imaginabiles, in quantum habent rationem ardui vel excellentis, non solum ad voluntatem, sed etiam ad irascibilem pertinet.

[62838] De malo, q. 8 a. 3 ad 21 Ad vicesimumprimum dicendum, quod superbire est super ire excedendo propriam mensuram, quod non solum ad superiorem, sed etiam ad inferiorem pertinere potest.

[62839] De malo, q. 8 a. 3 ad 22 Ad vicesimumsecundum dicendum, quod omnes passiones irascibilis incipiunt ab amore, qui est passio concupiscibilis; et terminantur ad delectationem et tristitiam, quae etiam sunt in concupiscibili. Unde nihil prohibet, si ea quae pertinent ad concupiscibilem, attribuantur antecedenter vel consequenter superbiae, in irascibili existenti. Et per hoc patet solutio ad ea quae sequuntur.


Articulus 4

[62840] De malo, q. 8 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur de speciebus superbiae

[62841] De malo, q. 8 a. 4 arg. 1 Quarto quaeritur de speciebus superbiae quas assignat Gregorius XXIII Moralium, dicens: quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se existimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum iactant se habere quod non habent, aut despectis ceteris singulariter videri appetunt. Et videtur quod inconvenienter huiusmodi species superbiae assignentur. Quod enim aliquis existimet bonum se habere non ab alio, sed a semetipso, ad infidelitatem pertinet; cum fides recta hoc habeat, quod Deus omnium bonorum est auctor. Ergo non debet poni species superbiae quod aliquis existimet bonum a semetipso se habere, sed magis species erroris vel infidelitatis.

[62842] De malo, q. 8 a. 4 arg. 2 Praeterea, inter omnia bona quae in hac vita habentur, potissimum est bonum gratiae, de quo etiam contingit aliquos superbire. Sed credere quod gratia detur homini ex meritis pertinet ad haeresim Pelagianam. Ergo non debet poni species superbiae, quod aliquid credat id quod habet, esse sibi datum a Deo pro suis meritis.

[62843] De malo, q. 8 a. 4 arg. 3 Praeterea, iactare se habere quod non habet, ad mendacium pertinet quod est vitium distinctum a superbia. Non ergo debet poni species superbiae.

[62844] De malo, q. 8 a. 4 arg. 4 Praeterea, velle videri, ad inanem gloriam pertinet, quae non est superbia, sed filia eius, ut Gregorius dicit XXXIV Moralium. Non ergo debet poni species superbiae, quod aliquis singulariter velit videri.

[62845] De malo, q. 8 a. 4 arg. 5 Praeterea, Hieronymus dicit, quod nihil est tam superbum quam ingratum videri. Ingratitudo autem inter istas quatuor species non numeratur. Ergo videtur quod Gregorius insufficienter enumeret species superbiae.

[62846] De malo, q. 8 a. 4 arg. 6 Praeterea, Augustinus dicit in XIV de Civ. Dei, quod excusare se de peccato commisso, ad superbiam pertinet. Hoc autem inter has species non enumeratur. Ergo insufficienter species superbiae tanguntur.

[62847] De malo, q. 8 a. 4 arg. 7 Praeterea, ad superbiam praecipue pertinere videtur quod aliquis praesumptuose tendat ad consequendum aliquid quod est supra se. Hoc autem inter istas quatuor non tangitur. Ergo videtur quod insufficienter species superbiae tangantur.

[62848] De malo, q. 8 a. 4 s. c. In contrarium sufficiat auctoritas Gregorii, quae posita est in argumento primo.

[62849] De malo, q. 8 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nomin. bonum causatur ex una et tota causa, malum autem causatur ex singularibus defectibus; sicut pulchritudo causatur ex hoc quod omnia corporis membra decenter se habent; quorum si unum tantum fuerit indecenter dispositum, turpitudinem inducit. Sic ergo pertinet ad virtutem quod appetitus hominis feratur in aliquam excellentiam secundum regulam rationis et suam mensuram. Malum autem superbiae in hoc consistit quod aliquis in appetendo bonum excellens propriam mensuram excedit. Unde quot modis contingit excedere propriam mensuram in appetitu propriae excellentiae, tot sunt species superbiae. Hoc autem contingit tripliciter. Uno modo quantum ad ipsum bonum excellens quod appetitur; ut cum scilicet appetitus fertur in aliquid quod excedit suam mensuram; et secundum hoc est tertia species superbiae, cum scilicet aliquis iactat se habere quod non habet. Alio modo quantum ad modum adipiscendi, ut scilicet habeat aliquam excellentiam a se vel suis meritis, quam non potest obtinere nisi per gratiam alterius; et sic sumuntur primae duae species, eo quod aliquid esse a nobis dupliciter contingit; vel simpliciter, sicut cum facimus aliquid; vel per quamdam praeparationem, sicut cum aliquid meremur. Tertio modo potest aliquid excedere propriam mensuram quantum ad modum habendi, ut scilicet aliquis afficiatur ad habendum aliquid super ceteros, quod competit sibi similiter habere cum ceteris.

[62850] De malo, q. 8 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod aestimatio rationis corrumpitur dupliciter: uno modo in universali, alio modo in particulari propter aliquam passionem. Corruptio ergo rectae existimationis circa ea quae pertinent ad finem vel bonos mores, si sit quidem in universali, pertinet ad peccatum haeresis, non autem si sit in particulari propter passionem; secundum quod errant (omnes) qui operantur malum, ut dicitur Prov. XIV, 22; sicut si aliquis sentiret in universali fornicationem non esse peccatum, esset infidelis; non autem infidelis censetur fornicator, qui eligit fornicationem tamquam bonum propter concupiscentiae passionem. Similiter si quis in universali aestimaret Deum non esse auctorem omnium bonorum, vel bonum gratiae esse ex meritis, pertineret ad haeresim; non autem si propter amorem inordinatum excellentiae, quae incipit in concupiscentiis, corrumpatur in particulari iudicium rationis, ut aliquis praesumat de se ipso, tamquam bonum aliquid a se possit habere, aut ex meritis propriis; quod pertinet ad superbum.

[62851] De malo, q. 8 a. 4 ad 2 Et per hoc patet solutio ad secundum.

[62852] De malo, q. 8 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod iactantia ponitur species superbiae, non quantum ad ipsum exteriorem actum, qui consequenter se habet ad superbiam, ut supra, dictum est, sed quantum ad interiorem affectum, ex quo talis actus exterior procedit; dum scilicet homo praesumit de se ipso, ac si haberet quod non habet et in talem excellentiam animus eius tendit quae sibi non competit nisi haberet quod non habet.

[62853] De malo, q. 8 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod etiam velle singulariter videri, consequenter ad superbiam pertinet: essentialiter autem quarta species superbiae in hoc consistit quod homo praesumat de se, ac si singulariter omnes excelleret, et ad huiusmodi excellentiam animus eius afficitur.

[62854] De malo, q. 8 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod primae duae species ad ingratitudinem pertinent. Est enim ingratus qui non recognoscit beneficium sibi gratis collatum, vel qui aestimat se hoc suis meritis obtinuisse.

[62855] De malo, q. 8 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in V Ethic., carere malo accipitur in ratione boni; et ideo sicut ad tertiam speciem pertinet quod aliquis iactet se habere quod non habet; ita etiam quod excuset se de peccato quod habet.

[62856] De malo, q. 8 a. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod peccatum superbiae quandoque evidentius apparet per aliqua praecedentia et subsequentia, quam per id in quo essentialiter consistit; et ideo Gregorius species superbiae assignavit secundum aliquos actus antecedentes vel consequentes cum tamen omnes species superbiae in quadam praesumptione animi essentialiter consistant.


Quaestio 9
Prooemium

[62857] De malo, q. 9 pr. 1 Et primo quaeritur utrum inanis gloria sit peccatum.

[62858] De malo, q. 9 pr. 2 Secundo utrum inanis gloria sit peccatum mortale.

[62859] De malo, q. 9 pr. 3 Tertio utrum filiae inanis gloriae convenienter assignentur.


Articulus 1

[62860] De malo, q. 9 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum inanis gloria sit peccatum

[62861] De malo, q. 9 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[62862] De malo, q. 9 a. 1 arg. 1 Consistit enim inanis gloria in eo quod aliquis velit bona sua aliis apparere. Sed hoc non est peccatum, sed laudabile; dicitur enim Matth., V, 16; sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62863] De malo, q. 9 a. 1 arg. 2 Praeterea, appetitus inanis gloriae in hoc consistit quod aliquis quaerit bona sua ab hominibus laudari. Sed hoc nobis ab apostolo mandatur, Rom., XII, 17: providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62864] De malo, q. 9 a. 1 arg. 3 Praeterea, omne peccatum consistit in deordinatione appetitus naturalis. Sed per inanem gloriam non appetitur aliquid quod non sit naturaliter appetibile; est enim naturaliter appetibile quod homo veritatem cognoscat, et quod ipse cognoscatur. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62865] De malo, q. 9 a. 1 arg. 4 Praeterea, Ephes., V, 1, dicitur: estote imitatores Dei, sicut filii carissimi. Sed in hoc quod homo quaerit gloriam, fit imitator Dei, qui suam gloriam quaerit. Ergo videtur quod appetere gloriam non sit peccatum.

[62866] De malo, q. 9 a. 1 arg. 5 Praeterea, appetere illud quod homini rependitur pro praemio, non est peccatum. Sed gloria repromittitur homini pro praemio; dicitur enim Iob, XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria;- et Prov., III, 35: gloriam sapientes possidebunt. Ergo appetitus gloriae non est peccatum.

[62867] De malo, q. 9 a. 1 arg. 6 Praeterea, illud quod est provocativum ad opera virtutum, non videtur esse peccatum. Sed huiusmodi est appetitus gloriae; dicit enim Tullius in I Tusculanarum: omnes ad studia accenduntur gloria. Ergo appetitus gloriae non est peccatum.

[62868] De malo, q. 9 a. 1 arg. 7 Praeterea, illud quod appetitur aequaliter a bonis et malis, non videtur esse peccatum. Sed Sallustius dicit in Catilinario: gloriam et honorem et imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant. Ergo appetitus gloriae non est peccatum.

[62869] De malo, q. 9 a. 1 arg. 8 Praeterea, Augustinus dicit, quod inanis gloria est iudicium hominum bene de aliquo opinantium. Sed hoc appetere non est peccatum; quia, sicut ipse dicit, crudelis est qui famam suam negligit. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62870] De malo, q. 9 a. 1 arg. 9 Praeterea, illud quod est obiectum cupiditatis, non est peccatum, quamvis ipsa cupiditas peccatum sit, ut patet de pecunia, et de pecuniae cupiditate. Sed inanis gloria est obiectum cupiditatis, ut patet per illud quod dicitur Gal., V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62871] De malo, q. 9 a. 1 arg. 10 Praeterea, peccatum virtuti opponitur circa eamdem materiam. Sed inanis gloria non opponitur verae gloriae; possunt enim in eodem esse, ut videtur. Ergo inanis gloria non est peccatum.

[62872] De malo, q. 9 a. 1 s. c. Sed contra, est quod illud quod impedit hominem a fide, per quam acceditur ad Deum, est peccatum. Huiusmodi autem est appetitus humanae gloriae; dicitur enim Ioan. V, 44: quomodo potestis credere qui gloriam (quae est) ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Ergo inanis gloria est peccatum.

[62873] De malo, q. 9 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet primo videre quid sit gloria; et secundo quid sit vana gloria; et sic tertio inspici poterit, quomodo inanis gloria sit peccatum. Est ergo sciendum, quod, sicut Augustinus dicit super Ioannem, gloria claritatem quamdam importat; unde glorificari et clarificari pro eodem in Evangelio sumuntur. Claritas autem importat evidentiam quamdam, secundum quam aliquid fit conspicuum et manifestum in suo splendore; et ideo gloria importat quamdam manifestationem alicuius in bono. Si autem manifestatur malum alicuius, iam non dicitur gloria, sed magis ignominia; et propter hoc Ambrosius dicit super epistolam ad Rom., quod gloria est clara cum laude notitia. Consideratur autem gloria secundum triplicem statum. Nam secundum maximum sui statum gloria consistit in hoc quod bonum alicuius multitudini manifestatur; hoc enim clarum esse dicimus quod ab omnibus vel a multis perspicue videri potest. Unde Tullius dicit, quod gloria est frequens fama cum laude. Et Titus Livius introducit Fabium dicentem: neque tempus gloriandi mihi apud unum est. Sed tamen secundo modo gloria dicitur secundum aliquem sui statum, prout bonum unius vel paucis vel uni soli manifestatur. Tertio modo etiam gloria dicitur secundum quod bonum alicuius consistit in consideratione sui ipsius, scilicet quod aliquis considerat bonum suum sub ratione cuiusdam claritatis, ut manifestandum et admirandum multis; et secundum hoc aliquis dicitur gloriari, cum aliquis appetit vel etiam delectatur circa manifestationem sui boni vel ad multitudinem vel ad aliquos paucos, sive ad unum, vel ad se ipsum tantum. Sed ut sciatur quid sit vana gloria vel inaniter gloriari, sciendum est, quod vanum tripliciter accipi consuevit. Quandoque enim accipitur vanum pro eo quod non habet subsistentiam, secundum quod res falsae dicuntur vanae; unde dicitur in Psalm. IV, 3: ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quandoque vero accipitur vanum pro eo quod non habet soliditatem vel firmitatem, secundum quod dicitur Eccle. I, 2: vanitas vanitatum et omnia vanitas; quod dicitur propter mutabilitatem rerum. Quandoque vero dicitur vanum quando aliquid non consequitur finem debitum: sicut dicitur aliquis in vanum medicinam sumpsisse qui non est consecutus sanitatem; unde dicitur Is., XLIX, v. 4: in vanum laboravi, sine causa et vane consumpsi fortitudinem meam. Secundum hoc ergo tripliciter potest dici gloria vana. Primo quidem quando aliquis gloriatur falso, puta de bono quod non habet; unde dicitur I ad Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quare gloriaris, quasi non acceperis? Secundo dicitur gloria vana, quando aliquis gloriatur de aliquo bono quod de facili transit, secundum illud Is., XL, 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius sicut flos foeni. Tertio modo dicitur gloria vana quando gloria hominis non ordinatur ad debitum finem. Est enim homini naturale quod appetat cognitionem veritatis, quia per hoc perficitur eius intellectus: sed quod aliquis appetat bonum suum ab aliquo cognosci, non est appetitus perfectionis; unde habet quamdam vanitatem, prout hoc non est utile ad aliquem finem. Potest autem laudabiliter ordinari ad tria. Primo quidem ad gloriam Dei; per hoc enim quod bonum alicuius manifestatur, glorificatur Deus, cuius est principaliter illud bonum, sicut primi actoris unde dicitur Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Secundo est utile ad proximorum salutem qui bonum alicuius cognoscentes aedificantur ad imitandum, secundum illud ad Rom. XV, 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Tertio modo ordinari potest ad utilitatem ipsius hominis, qui dum considerat bona sua ab aliis laudari, de his gratias agit, et firmius in eis persistit; unde apostolus frequenter fidelibus Christi commemorat ipsorum bona, ut firmius in eis persistant. Si quis ergo appetat manifestationem suorum bonorum, vel etiam in huiusmodi manifestatione delectetur non propter aliquod trium praedictorum, erit gloria vana. Manifestum est autem quod secundum quemlibet horum modorum vana gloria importat quamdam inordinationem appetitus quae facit rationem peccati. Unde vana gloria, quocumque modo sumatur, est peccatum; sed tamen tertio modo sumpta communior est; sic enim potest aliquis inaniter gloriari tam de habitis quam de non habitis, et tam de spiritualibus bonis quam etiam de temporalibus.

[62874] De malo, q. 9 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod dominus ibi mandat quod bona nostra faciamus aliis innotescere propter gloriam Dei; unde subditur: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Hoc autem non est inanis gloriae.

[62875] De malo, q. 9 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod apostolus mandat ut bona coram hominibus provideamus propter eorum utilitatem; unde subdit: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, quae etiam intentio vanitatem gloriae excludit.

[62876] De malo, q. 9 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod unumquodque perfectum naturaliter communicat se aliis secundum quod possibile est; et hoc competit unicuique rei ex imitatione primi perfecti, scilicet Dei, qui bonitatem suam communicat omnibus. Bonum autem alicuius communicatur aliis et quantum ad esse et quantum ad cognitionem; unde ad naturalem appetitum pertinere videtur quod aliquis bonum suum innotescere velit. Si igitur hoc referatur ad debitum finem, erit virtutis; si autem non, erit vanitatis.

[62877] De malo, q. 9 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod cognoscere divinam bonitatem, est ultimus finis rationalis creaturae, in hoc enim beatitudo consistit: unde gloria Dei non est ad aliquid aliud referenda, sed proprium ipsius Dei est ut gloria eius propter seipsam quaeratur. Nullius autem creaturae bonum sua cognitione facit creaturam rationalem beatam; unde nulla creaturae gloria est propter ipsam quaerenda, sed propter aliud.

[62878] De malo, q. 9 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod pro praemio promittitur gloria non vana, sed vera, quae in cognitione Dei consistit; et talis gloria nunquam est peccatum.

[62879] De malo, q. 9 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod plures hominum ad bona spiritualia propter aliqua bona temporalia incitantur; non tamen propter hoc inordinata cupiditas bonorum temporalium vitio caret; ita etiam, etsi plurimi propter gloriam, virtutis opera faciant, non tamen propter hoc inordinatus appetitus gloriae vitio caret, quia virtutis opera non sunt propter gloriam facienda, sed magis propter bonum virtutis, vel potius propter Deum.

[62880] De malo, q. 9 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod, sicut Sallustius ibi subdit, boni nituntur ad gloriam vera via, idest per virtutem. Hoc autem non est inaniter appetere gloriam, sed ad eam inordinate conari.

[62881] De malo, q. 9 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod iudicium bene opinantium de aliquo, ita ad inanem gloriam pertinet dum absque utilitate appetitur.

[62882] De malo, q. 9 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod gloria, secundum quod est in his qui cognoscunt bonum nostrum, est obiectum cupiditatis; et sic non est peccatum: potest enim et bene et male desiderari. Alio modo secundum quod est in appetitu ipso; et sic habet vanitatem et rationem peccati.

[62883] De malo, q. 9 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod vera gloria et inanis gloria possunt esse in eodem, sed non secundum idem.


Articulus 2

[62884] De malo, q. 9 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum inanis gloria sit peccatum mortale

[62885] De malo, q. 9 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62886] De malo, q. 9 a. 2 arg. 1 Nihil enim excludit aeternam mercedem nisi peccatum mortale. Sed inanis gloria excludit mercedem aeternam; dicitur enim Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

[62887] De malo, q. 9 a. 2 arg. 2 Praeterea, Chrysostomus, ibidem, dicit de inani gloria, quod occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt miserabiliter aufert. Sed nihil aufert interiora et spiritualia bona nisi peccatum mortale. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

[62888] De malo, q. 9 a. 2 arg. 3 Praeterea, Iob XXXI, 26, dicitur: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: quae est iniquitas maxima; quod Gregorius exponit XXII Moral., de inani gloria. Ergo inanis gloria est maximum et mortale peccatum.

[62889] De malo, q. 9 a. 2 arg. 4 Praeterea, Hieronymus dicit, quod nihil est tam periculosum quantum gloriae cupiditas et iactantiae vitium, et animus de conscientia virtutum tumens. Sed illud quod est maxime periculosum, videtur esse mortale. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

[62890] De malo, q. 9 a. 2 arg. 5 Praeterea, omne vitium capitale est peccatum mortale. Sed inanis gloria est vitium capitale. Ergo inanis gloria est mortale peccatum.

[62891] De malo, q. 9 a. 2 arg. 6 Praeterea, quicumque surripit quod est Dei proprium mortaliter peccat, multo magis quam qui furatur rem proximi. Sed quicumque appetit inanem gloriam, usurpat sibi illud quod est proprium Dei; dicitur enim Is., XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo; et I ad Tim., I, 17: soli Deo honor et gloria. Ergo videtur quod inanis gloria sit peccatum mortale.

[62892] De malo, q. 9 a. 2 arg. 7 Praeterea, peccatum idololatriae esse videtur, ut gloriam Dei quis creaturae attribuat, secundum illud Rom. I, 23: mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Sed ille qui appetit gloriam videtur sibi optare quod Dei est; gloria enim proprie debetur Deo, ut supra dictum est. Ergo inanis gloria est peccatum idololatriae; et sic sequitur quod sit peccatum mortale.

[62893] De malo, q. 9 a. 2 arg. 8 Praeterea, Augustinus dicit V de Civit. Dei, quod contemnere gloriam magnae virtutis est. Sed magno bono contrariatur magnum malum. Ergo appetere gloriam est magnum peccatum.

[62894] De malo, q. 9 a. 2 arg. 9 Praeterea, inanis gloria quaerit hominibus placere; quia, secundum philosophum, gloria est quae nullo consentiente non festinaret ad esse. Sed quaerere placere hominibus est peccatum mortale; quia excludit a servitio Christi, secundum illud Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.

[62895] De malo, q. 9 a. 2 arg. 10 Praeterea, sicut forma dat speciem in rebus naturalibus, ita obiectum in moralibus. Sed ea quae communicant in una forma naturali non differunt specie. Ergo in moralibus ea quae communicant in uno obiecto non differunt specie. Veniale autem et mortale differunt specie. Cum ergo inanis gloria non habeat nisi unum obiectum, videtur quod non possit esse quod aliqua inanis gloria sit peccatum mortale, et aliqua peccatum veniale. Sed manifestum est, quod aliqua inanis gloria est peccatum mortale. Ergo omnis inanis gloria est peccatum mortale.

[62896] De malo, q. 9 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod Matth. X, 14, super illud, excutite pulverem de pedibus vestris, dicit Glossa: pulvis est levitas terrenae cogitationis a qua nec summi doctores possunt esse immunes dum intendunt curis subditorum. Sed illud quod etiam summi doctores vitare non possunt, est peccatum veniale. Ergo levitas terrenae cogitationis, quae maxime ad inanem gloriam pertinet, est peccatum veniale.

[62897] De malo, q. 9 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Chrysostomus dicit super Matth., quod cum cetera vitia locum habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum habet etiam in servis Christi. Sed nullum peccatum mortale locum habet in servis Christi. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale.

[62898] De malo, q. 9 a. 2 s. c. 3 Praeterea, peccatum oris et operis gravius est quam peccatum cordis. Sed non omnis vanitas in factis vel verbis est peccatum mortale. Ergo nullo modo dicendum est quod omnis vana gloria, quae consistit in corde, sit peccatum mortale.

[62899] De malo, q. 9 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas ex praecedenti quaestione manifestari potest. Dictum est enim, quod vana gloria dicitur cum aliquis gloriatur aut de falso, aut de re temporali, aut cum aliquis gloriam suam non refert in debitum finem. Quantum ergo ad duo manifestum est quod non omnis inanis gloria est peccatum mortale; nullus enim diceret, eum peccare mortaliter qui gloriatur de cantu, aestimans se bene cantare, cum male cantet; nec eum qui gloriatur, quod habeat equum bene currentem. Sed circa tertium modum vanae gloriae videtur esse dubitatio maior: nam cum vanum sit quod non refertur ad debitum finem, videtur gloria hominis vel non esse vana, si referatur in Deum; vel esse peccatum mortale, si non referatur in Deum, sed in ea finis intentionis ponatur, iam enim aliquis creatura frueretur: quod non fit sine peccato mortali. Et ideo considerandum est, quod si aliquis actus non referatur in Deum sicut in finem, potest dupliciter contingere. Uno modo ex parte actus, scilicet eo quod ipse actus non est ordinatus in finem; et sic nullus actus inordinatus est referibilis in finem ultimum, sive sit peccatum mortale sive veniale; actus enim inordinatus non est conveniens medium quo perveniatur ad finem bonum, sicut nec propositio falsa est conveniens medium quo perveniatur ad scientiam veram. Alio modo contingit ex parte ipsius agentis, cuius scilicet mens non ordinatur actu vel habitu in debitum finem; ex hoc enim sequitur quod actus a tali mente procedens ordinetur in aliquid aliud sicut in ultimum finem; et tunc semper actus humanus qui non refertur in Deum sicut in finem, est peccatum mortale. Dico autem mentem hominis non ordinari in Deum, actu vel habitu: quia contingit quandoque quod homo actu non ordinet aliquem actum in Deum, cum tamen actus ille de se non contineat aliquam inordinationem, rationem cuius non sit in Deum referibilis; et tamen quia mens hominis est habitualiter relata in Deum sicut in finem, actus ille non solum non est peccatum, sed etiam est actus meritorius. Sic ergo dicendum est, quod si gloria dicatur vana ex hoc quod non refertur in Deum sicut in finem, propter hoc quod mens hominis de aliquo gloriantis non sit conversa in Deum actu vel habitu, tunc semper inanis gloria est peccatum mortale; sequitur enim quod homo glorietur de aliquo bono creato, non relato actu vel habitu in Deum sicut in finem. Si vero gloria dicatur vana ex hoc quod non refertur in Deum sicut in finem ex parte ipsius actus, quia scilicet non est referibilis in finem, propter hoc quod est inordinatus, sic non semper vana gloria est peccatum mortale; quia quaelibet inordinatio gloriae facit gloriam non ordinabilem in Deum; puta, cum aliquis gloriatur de eo de quo non debet gloriari, vel ultra quam debet, vel praetermissa alia circumstantia debita: cum tamen non sequatur peccatum mortale ex hoc quod quaelibet debita circumstantia praetermittitur, sed solum quando actus inordinatus est contra legem Dei. Sic ergo dicendum est quod non semper peccatum inanis gloriae est peccatum mortale.

[62900] De malo, q. 9 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur quando homo opera iustitiae refert ad humanam gloriam sicut ad ultimum finem; tunc enim vana gloria est peccatum mortale, et totaliter excludit a mercede aeterna. Potest tamen dici, quod inanis gloria, etiam quando est peccatum veniale, excludit a mercede aeterna, non quidem simpliciter, sed ratione alicuius actus determinati; in quantum scilicet facit quod ille actus qui ex inani gloria procedit, non sit remunerabilis mercede aeterna, sicut et veniale peccatum non est remunerabile mercede aeterna; non tamen inanis gloria quae est veniale peccatum, excludit hominem simpliciter a mercede vitae aeternae.

[62901] De malo, q. 9 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod dupliciter inanis gloria interiora hominis aufert. Uno modo quantum ad actus interiorum virtutum: non enim meretur praemium vitae aeternae, si eos propter inanem gloriam faciat, etiamsi inanis gloria sit peccatum veniale. Alio modo quantum ad ipsos interiores habitus, prout scilicet privat hominem interioribus virtutibus. Sed hoc non facit inanis gloria nisi secundum quod est mortale peccatum.

[62902] De malo, q. 9 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de inani gloria secundum quod homo de bonis suis gloriatur in seipso, nullo modo ea referendo in Deum, vel actu vel habitu, prout est peccatum mortale.

[62903] De malo, q. 9 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod illud dicitur esse periculosum quod de facili inducit aliquem ad pereundum. Inanis autem gloria inducit de facili ad pereundum, in quantum facit ipsum de seipso confidere: unde dicitur esse periculosissimum peccatum, non tam propter gravitatem sui, quam propter hoc quod est dispositio ad gravius peccandum.

[62904] De malo, q. 9 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod non est aestimandum quod omnia peccata quae dicuntur capitalia, sint ex genere suo peccata mortalia; alioquin sequeretur quod omne peccatum gulae et irae esset peccatum mortale; quod patet esse falsum. Unde neque oportet quod omnis inanis gloria sit peccatum mortale, licet inanis gloria sit vitium capitale. Sed quia vitium capitale dicitur ex quo alia peccata oriuntur, sive sint venialia sive mortalia, dici potest quod omne peccatum quod est capitale respectu aliorum peccatorum mortalium, est mortale peccatum: si tamen capitale peccatum accipiatur secundum quod unum peccatum oritur ex alio, quasi ordinatum in finem illius. Manifestum enim est quod quicumque in tantum afficitur aliquo peccato ut ad finem illius consequendum peccare velit mortaliter, etiam in primo peccato mortaliter peccat; sicut si aliquis in tantum afficitur ad delectationem gustus, quod propter hoc velit mortaliter peccare, ipsa etiam gula erit ei peccatum mortale: et sic etiam inanis gloria peccatum mortale est quando aliquis propter inanem gloriam aliud peccatum mortale committit.

[62905] De malo, q. 9 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod sicut in regno aliter debetur honor et gloria regi, aliter duci vel militi; ita etiam in universitate rerum aliqua gloria et honor soli Deo debetur; quam cum aliquis sibi usurpare vellet, attribueret sibi quod est Dei: sicut etiam si miles in aliquo regno appeteret gloriam quae regi debetur, ex hoc ipso sibi regiam dignitatem exoptaret. Non autem omnes qui inaniter gloriam concupiscunt, appetunt honorem et gloriam debitam soli Deo, sed quae debetur homini propter aliquam excellentiam. In hoc tamen contra Deum peccant quandoque quod non referunt huiusmodi gloriam ad debitum finem, et sic licet non usurpent sibi gloriam Dei secundum substantiam, usurpant tamen gloriam Dei quantum ad modum habendi; soli enim Deo competit ut eius gloria in alium finem non referatur.

[62906] De malo, q. 9 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod quicumque usurparet sibi divinitatis gloriam et honorem, esset vere idololatra, sicut multi tyranni fecisse leguntur; non autem omnes qui inaniter gloriantur, usurpant hoc modo divinam gloriam; unde non omnes sunt idololatrae.

[62907] De malo, q. 9 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod vitare minora peccata est abundantioris virtutis, ut patet per id quod dominus dicit Matth., V, v. 21-22, abundantiorem iustitiam esse quae vitat non solum homicidium sed etiam iram, quam sit iustitia veteris legis, quae prohibet homicidium. Unde per hoc quod contemnere inanem gloriam est magnae virtutis, non potest concludi quod inanis gloria sit grave peccatum.

[62908] De malo, q. 9 a. 2 ad 9 Ad nonum dicendum, quod placere hominibus, potest et bene et male desiderari. Si quis enim velit hominibus placere ut eos in bono aedificare possit, hoc est virtuosum et laudabile; unde et apostolus dicit, Rom., XV, v. 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (...) sicut ego per omnia omnibus placeo, I ad Cor., X, v. 33. Velle autem placere hominibus propter solam gloriam mundanam, est peccatum inanis gloriae, quandoque quidem mortale, cum scilicet aliquis finem in favore humano constituit, diligens humanum favorem plus quam observantiam mandatorum Dei, et secundum hoc excludit a Dei servitio; quandoque vero est peccatum veniale, quando aliquis inordinate favore hominum delectatur, non tamen contra Deum, sed sub Deo.

[62909] De malo, q. 9 a. 2 ad 10 Ad decimum dicendum, quod in moralibus obiectum constituit speciem, non secundum id quod est materiale in ipso, sed secundum formalem rationem obiecti. Differt autem obiectum inanis gloriae prout est veniale et mortale peccatum, secundum rationem formalem obiecti, id est secundum differentiam finis et eius quod est ad finem: nam peccatum mortale est quando finis in humana gloria constituitur; veniale autem quando non constituitur in ea finis.


Articulus 3

[62910] De malo, q. 9 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur de filiabus inanis gloriae

[62911] De malo, q. 9 a. 3 arg. 1 Tertio quaeritur de filiabus inanis gloriae quae sunt inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentio, pertinacia, discordia, novitatum praesumptio. Et videtur quod inconvenienter assignantur. Haec enim omnia videntur ad superbiam pertinere, cuius filia est et ipsa inanis gloria. Ergo huiusmodi vitia non debent poni filiae inanis gloriae, sed simul cum inani gloria debent poni filiae superbiae.

[62912] De malo, q. 9 a. 3 arg. 2 Praeterea, generale peccatum non debet derivari ex alio peccato. Sed inobedientia est generale peccatum; dicit enim Ambrosius, quod peccatum est transgressio legis et caelestium inobedientia mandatorum. Ergo inobedientia non debet poni filia inanis gloriae.

[62913] De malo, q. 9 a. 3 arg. 3 Item, iactantia est tertia species superbiae, ut ex supradictis patet. Si ergo iactantia sit filia inanis gloriae, sequetur quod superbia sit filia inanis gloriae. Quod patet esse falsum, cum superbia sit mater omnium peccatorum, ut Gregorius dicit XXXI Moralium.

[62914] De malo, q. 9 a. 3 arg. 4 Praeterea, contentiones et discordiae videntur ex ira maxime provenire. Sed ira est capitale vitium contra inanem gloriam distinctum. Ergo discordia et contentio non debent poni filiae inanis gloriae.

[62915] De malo, q. 9 a. 3 s. c. Sed in contrarium est auctoritas Gregorii, qui XXXI Moral., has filias inanis gloriae assignat.

[62916] De malo, q. 9 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod secundum eamdem rationem aliquod vitium dicitur esse caput et mater, in quantum scilicet alia vitia ex se oriuntur, ordinata ad finem eius; hoc enim competit et rationi capitis, secundum quod caput habet vim regitivam respectu eorum quae sunt sub capite (omnis autem regiminis ratio a fine sumitur); competit etiam rationi matris, nam mater est quae in seipsa concipit; unde illud vitium dicitur esse aliorum mater quod procedit ex conceptione proprii finis. Sic ergo cum proprius finis inanis gloriae sit manifestatio propriae excellentiae, filiae inanis gloriae dicentur illa vitia per quae homo ad manifestationem propriae excellentiae tendit. Propriam autem excellentiam homo potest manifestare dupliciter: uno modo directe, et alio modo indirecte. Directe quidem aut per verba, et sic est iactantia; aut per facta vera quae habent aliquam admirationem, et sic est praesumptio novitatum (ea enim quae de novo fiunt, solent magis in admiratione hominum esse), aut per facta ficta, et sic est hypocrisis. Indirecte autem aliquis suam excellentiam manifestat per hoc quod nititur ostendere se non esse ab alio minoratum; et hoc quantum ad quatuor. Primo quidem quantum ad intellectum: et sic est pertinacia, per quam homo innititur suae sententiae, nolens credere sententiae saniori. Secundo quantum ad voluntatem; et sic est discordia, dum non concordat homo propriam voluntatem voluntati meliorum. Tertio quantum ad verbum et sic est contentio, dum aliquis non vult verbis ab alio superari. Quarto quantum ad factum, dum aliquis non vult facta sua praecepto superioris subiicere; et sic est inobedientia.

[62917] De malo, q. 9 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod superbia, sicut supra dictum est, ponitur generaliter mater omnium vitiorum; et sub ipsa ponuntur septem vitia capitalia, inter quae inanis gloria est maxime ei affinis; quia excellentiam quam superbia appetit, inanis gloria manifestare intendit, et ex ipsa manifestatione quamdam excellentiam quaerit; et ideo per consequens omnes filiae inanis gloriae, affinitatem cum superbia habent.

[62918] De malo, q. 9 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod inobedientia ponitur filia inanis gloriae, prout est speciale peccatum; sic enim nihil aliud est inobedientia quam contemptus praecepti. Inobedientia vero secundum quod est peccatum generale, significat absolutum recessum a mandatis Dei, quod quandoque fit non ex contemptu, sed ex infirmitate, vel ignorantia, ut Augustinus dicit in libro de natura et gratia.

[62919] De malo, q. 9 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod iactantia ponitur esse species superbiae quantum ad interiorem affectum, quo aliquis excellentiam appetit ultra suam mensuram, ut supra, dictum est; sed quantum ad actum exteriorem, quo aliquis manifestat excellentiam suam verbis, pertinet ad inanem gloriam.

[62920] De malo, q. 9 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ex ira nunquam causatur contentio et discordia nisi cum adiunctione inanis gloriae, dum aliquis non vult videri minor in hoc quod voluntatem suam ad alterius voluntatem reducat, vel quod verba sua minus valida quam verba alterius videantur.


Quaestio 10
Prooemium

[62921] De malo, q. 10 pr. 1 Et primo quaeritur utrum invidia sit peccatum.

[62922] De malo, q. 10 pr. 2 Secundo utrum invidia sit peccatum mortale.

[62923] De malo, q. 10 pr. 3 Tertio utrum invidia sit vitium capitale.


Articulus 1

[62924] De malo, q. 10 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum invidia sit peccatum

[62925] De malo, q. 10 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[62926] De malo, q. 10 a. 1 arg. 1 Quia, ut philosophus dicit in II Ethic., passionibus non laudamur nec vituperamur. Sed invidia est passio; dicit enim Damascenus in II Lib., quod invidia est tristitia de alienis bonis. Ergo propter invidiam nullus vituperatur. Sed propter omne peccatum aliquis vituperabilis redditur. Ergo invidia non est peccatum.

[62927] De malo, q. 10 a. 1 arg. 2 Praeterea, quod non est voluntarium, non est peccatum, ut Augustinus dicit. Sed invidia cum sit tristitia, non est aliquid voluntarium; ut enim Augustinus dicit XIV de Civit. Dei: tristitia est de his quae nobis nolentibus acciderunt. Ergo invidia non est peccatum.

[62928] De malo, q. 10 a. 1 arg. 3 Praeterea, cum malo contrarietur bonum, bonum non movet ad peccatum quod est malum, sicut nec aliquod contrarium movet ad suum contrarium. Sed motivum invidiae est bonum; dicit enim Remigius, quod invidia est dolor de alieno bono. Ergo, et cetera.

[62929] De malo, q. 10 a. 1 arg. 4 Praeterea, Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, quod in omni peccato est immediata conversio ad bonum commutabile. Sed invidia non est conversio ad aliquod bonum commutabile, sed magis aversio ab eo, cum sit tristitia de alieno bono. Ergo invidia non est peccatum.

[62930] De malo, q. 10 a. 1 arg. 5 Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Lib. Arb. quod omne peccatum est ex libidine. Sed invidia cum sit cum tristitia, non procedit ex libidine, quae est appetitus delectationis. Ergo invidia non est peccatum.

[62931] De malo, q. 10 a. 1 arg. 6 Praeterea, id quod est impossibile esse, non potest esse peccatum. Sed impossibile est aliquem invidere, ut videtur; quia cum bonum sit quod omnia appetunt, nullus potest dolere de bono, quod est invidere. Ergo invidia non potest esse peccatum.

[62932] De malo, q. 10 a. 1 arg. 7 Praeterea, omne peccatum in aliquo actu consistit. Sed invidia, cum sit tristitia, diminuit actionem, quae per delectationem perficitur. Ergo invidia diminuit peccatum; ergo non est peccatum.

[62933] De malo, q. 10 a. 1 arg. 8 Praeterea, actus morales dicuntur boni vel mali secundum formalem rationem obiecti. Sed obiectum invidiae est bonum, ut dictum est; quia est dolor de alieno bono. Ergo actus invidiae est bonum; non est ergo peccatum.

[62934] De malo, q. 10 a. 1 arg. 9 Praeterea, malum poenale dividitur contra malum culpae, ut patet per Augustinum in Lib. I de Lib. arbitrio. Sed invidia est quoddam malum poenale, ut dicit Isidorus in Lib. de summo bono, quod livor, id est invidia, suum punit auctorem. Ergo invidia non est culpa.

[62935] De malo, q. 10 a. 1 arg. 10 Praeterea, Augustinus dicit XIV de Civ. Dei, quod omne peccatum est amor improbus sed invidia non est amor improbus: quia amor facit gaudere de bonis amicis, et tristari de malis. Ergo invidia non est peccatum.

[62936] De malo, q. 10 a. 1 arg. 11 Praeterea, gravius esse videtur invidere alicui circa bona spiritualia quam circa bona corporalia. Sed invidia circa bona spiritualia non est peccatum; dicit enim Hieronymus ad Laetam de instructione filiae: habeat socias, cum quibus addiscat, quibus invideat, quarum laudibus moveatur. Ergo invidia non est peccatum.

[62937] De malo, q. 10 a. 1 s. c. Sed contra, extrema in moralibus sunt vitiosa. Sed invidia est quoddam extremum, ut patet in II Ethic. Ergo invidia est peccatum.

[62938] De malo, q. 10 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod invidia ex suo genere est peccatum. Cum enim actus moralis ex suo obiecto speciem habeat, vel in genere collocetur, ex hoc potest cognosci aliquem actum moralem esse malum ex suo genere, si actus ipse non referatur convenienter ad suam materiam vel obiectum. Est autem considerandum, quod appetitivae virtutis est obiectum bonum et malum; sicut obiecta intellectus sunt verum et falsum. Omnes autem actus appetitivae virtutis ad duo communia reducuntur, scilicet ad prosecutionem et fugam; sicut et actus intellectivae virtutis referuntur ad affirmationem et negationem; ut hoc sit prosecutio in appetitu quod affirmatio in intellectu, et hoc sit fuga in appetitu quod negatio in intellectu, ut philosophus dicit in VI Ethic. Bonum autem habet rationem attractivi, cum bonum sit quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic., et e contrario malum habet rationem repulsivi, quia malum est praeter voluntatem et appetitum, ut Dionysius dicit in IV cap. de Divin. Nomin. Sic ergo omnis actus appetitivae virtutis ad prosecutionem pertinens, cuius obiectum est malum, est actus non conveniens suae materiae vel obiecto; et ideo omnes huiusmodi actus ex genere suo sunt mali, sicut amare malum, et gaudere de malo; sicut etiam est vitium intellectus affirmare falsum; et similiter etiam omnis actus ad fugam pertinens cuius obiectum est bonum, est non conveniens suae materiae vel obiecto; et ideo omnis talis actus ex suo genere est peccatum; sicut odire bonum et abominari bonum et de ipso tristari; quia etiam in intellectu vitium est negare verum. Non tamen sufficit ad hoc quod actus sit bonus, quod importet prosecutionem boni vel fugam mali (nisi sit prosecutio boni convenientis, et fuga mali quod ei opponitur); quia plura requiruntur ad bonum, quod perficitur ex tota et integra causa, quam ad malum, quod relinquitur ex singularibus defectibus, ut Dionysius dicit V cap. de Divin. nominibus; invidia autem importat tristitiam ex bono. Unde patet quod ex suo genere est peccatum.

[62939] De malo, q. 10 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod cum passio sit motus appetitus sensitivi, ut Damascenus dicit in II Lib., passio secundum se considerata non potest esse virtus vel vitium sive aliquod vel laudabile vel vituperabile, quia ista pertinent ad rationem: sed secundum quod appetitus sensitivus est aliqualiter rationis, in quantum potest obedire rationi, secundum hoc etiam et ipsae passiones possunt esse laudabiles vel vituperabiles, prout possunt ordinari vel reprimi: unde philosophus ibidem, dicit, quod non laudatur neque vituperatur qui simpliciter irascitur, sed qui aliqualiter irascitur; id est secundum ordinem rationis, vel praeter ipsum.

[62940] De malo, q. 10 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod illa auctoritas non dicit quod tristitia sit motus involuntarius, sed quod obiectum tristitiae sit aliqualiter involuntarium. Nihil autem prohibet circa rem involuntariam esse actum hominis bonum vel malum, prout scilicet rem involuntariam potest aliquis ferre bene vel male.

[62941] De malo, q. 10 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod bonum, quantum est de se, semper movet ad bonum; sed ex prava dispositione affectus contingit quod aliquis ex bono moveatur ad malum invidiae; sicut etiam ex prava dispositione corporis contingit quod cibus sanus sit ei nocivus.

[62942] De malo, q. 10 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod carere bono accipitur in ratione mali, ut philosophus dicit in V Ethic., et secundum hoc adversari bono per tristitiam, in idem redit cum eo quod est converti ad malum, quod adiungitur commutabili bono inordinate amato.

[62943] De malo, q. 10 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod sicut bonum naturaliter prius est quam malum, quod est privatio eius, ita etiam affectiones animae quarum obiectum est bonum, naturaliter sunt priores illis affectionibus animae quarum obiectum est malum: et propter hoc ex eis oriuntur; et ideo odium et tristitia causantur ex aliquo amore, desiderio et delectatione; et secundum hoc invidia causatur ex aliqua libidine.

[62944] De malo, q. 10 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ex bono sub ratione boni nullus potest tristari; sed de bono in quantum apprehenditur sub ratione mali veri vel apparentis, potest aliquis tristari; et hoc modo invidia est tristitia de alieno bono, in quantum scilicet est impeditivum propriae excellentiae.

[62945] De malo, q. 10 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod sicut delectatio perficit operationem propriam, ita impedit operationem extraneam, ut philosophus dicit in X Ethic.: sicut ille qui delectatur in studendo, magis studet, et minus circa alia occupatur. Sic ergo tristitia, quae est de bono proximi, impedit actiones quae ad bonum proximi tendunt; sed movet ad operationes contrarias, quibus bonum proximi impeditur.

[62946] De malo, q. 10 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod sicut in amore boni non potest esse peccatum, nisi in quantum id quod amatur, etsi apprehendatur in ratione boni, non tamen est vere bonum, sed malum: ita etiam tristitia quae est in bono, quod apprehenditur ut malum, quod non est vere malum sed apparens, nihilominus est mala, quia non est conveniens tali obiecto, quod est vere bonum. Sic enim actus moralis fit bonus ex obiecto, in quantum est ei conveniens.

[62947] De malo, q. 10 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod quibusdam peccatis adiunguntur quaedam poenalitates; et tunc idem est poena et culpa secundum aliud et aliud; culpa quidem secundum quod procedit ab inordinata hominis voluntate, et sic non est a Deo; poena autem secundum quod habet quamdam poenalem afflictionem adiunctam, et hoc est a Deo, secundum illud Psalm. XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam; et Augustinus dicit in I Confess.: iussisti, domine, et sic est, ut poena sibi sit omnis inordinatus animus. Et hoc modo invidia potest esse et poena et culpa.

[62948] De malo, q. 10 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod omne peccatum est amor improbus per causam, non per essentiam; quia omnis affectio animae, etiam tristitia, ex amore procedit, ut Augustinus in eodem libro dicit.

[62949] De malo, q. 10 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod Aristoteles I Rhetor., distinguens inter zelum et invidiam, dicit: zelus ex bonis est virtuosorum; invidere autem est proelium pravorum. Zelans enim seipsum praeparat propter aemulationem, ut obtineat bona, invidus autem, ut proximus non habeat, propter invidiam; invidia enim est cum aliquis tristatur de hoc quod proximus habet bona quae ipse non habet; zelus autem est cum aliquis tristatur de hoc quod ipse non habet bona quae proximus habet. Hieronymus autem in auctoritate praedicta accepit invidiam pro zelo. Est enim laudabile ut aliquis addiscens conetur ad addiscendum quae alius addiscit, secundum illud apostoli I Cor., XII, 31: aemulamini charismata meliora.


Articulus 2

[62950] De malo, q. 10 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum invidia sit peccatum mortale

[62951] De malo, q. 10 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[62952] De malo, q. 10 a. 2 arg. 1 Dicit enim Gregorius XXII Moral.: evenire plerumque solet ut non amissa caritate, inimici nos ruina laetificet, et eius gloria contristet. Hoc autem est invidere. Ergo invidia non tollit caritatem; et ita non dicitur peccatum mortale.

[62953] De malo, q. 10 a. 2 arg. 2 Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod passio est motus appetitus sensibilis. Hic autem motus sensualitas dicitur, ut Augustinus dicit in XII de Trinit. Ergo invidia, cum sit passio, est in sensualitate, in qua non est nisi veniale peccatum, ut Augustinus dicit in eodem libro. Ergo invidia non est peccatum mortale.

[62954] De malo, q. 10 a. 2 arg. 3 Praeterea, sicut bona ex genere possunt male fieri; ea autem quae sunt mala ex genere, non possunt bene fieri; ut Augustinus dicit in libro contra mendacium, ita ea quae sunt ex genere venialia, possunt fieri mortalia; ea autem quae sunt ex genere mortalia, nullo modo possunt esse venialia, sicut patet de homicidio et adulterio. Sed non omnis invidia est peccatum mortale. Ergo invidia non est peccatum mortale ex genere.

[62955] De malo, q. 10 a. 2 arg. 4 Praeterea, peccatum operis in eodem genere est gravius peccato cordis. Sed impedire opere bonum proximi, non semper est peccatum mortale. Ergo non semper est peccatum mortale dolere de bono proximi, quod est invidere.

[62956] De malo, q. 10 a. 2 arg. 5 Praeterea, in viris perfectis non potest esse peccatum mortale. Sed in eis potest esse aliquis motus invidiae ex surreptione. Ergo invidia non est peccatum mortale.

[62957] De malo, q. 10 a. 2 arg. 6 Praeterea, in pueris nondum loquentibus non potest esse peccatum mortale: quia nondum habent usum rationis, in qua sola est peccatum mortale. Sed in pueris potest esse invidia: dicit enim Augustinus in I Confess.: vidi ego et expertus sum zelantem puerum; nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Ergo invidia non est peccatum mortale.

[62958] De malo, q. 10 a. 2 arg. 7 Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur ordini caritatis. Sed invidia, quae tristatur de bono alterius, in quantum redundat in nocumentum proprium, non repugnat ordini caritatis, secundum quem quilibet debet se plus diligere quam alium, et proximos plus quam extraneos, ut Ambrosius dicit. Ergo invidia non est peccatum mortale.

[62959] De malo, q. 10 a. 2 arg. 8 Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur. Sed invidia non contrariatur alicui virtuti, sed cuidam passioni, quam philosophus in II Ethic. Nemesim vocat. Ergo invidia non est peccatum mortale.

[62960] De malo, q. 10 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod Gregorius dicit in V Moral., exponens id quod habetur Prov. XIV, 30: putredo ossium invidia. Per livoris (inquit) vitium ante Dei oculos pereunt bene acta virtutum. Sed hoc non facit nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum mortale.

[62961] De malo, q. 10 a. 2 s. c. 2 Praeterea, in itinerario Clementis narratur quod Petrus dixit, quod tria peccata aequaliter poenam merentur: cum aliquis manu occidit, cum lingua detrahit, et cum corde invidet vel odit. Sed homicidium est peccatum mortale. Ergo et invidia.

[62962] De malo, q. 10 a. 2 s. c. 3 Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono: nulla virtus est cui non contrarietur invidia: sola enim miseria caret invidia. Sed nihil contrariatur omni virtuti nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum mortale.

[62963] De malo, q. 10 a. 2 s. c. 4 Praeterea, sicut Augustinus dicit super illud Psalm. CIV, 25: convertit cor eorum ut odiret populum eius, invidia est odium felicitatis alienae. Odium autem est ira inveterata, ut ipse dicit XI super Genes. ad litteram. Ergo omnis invidia est aliquid inveteratum; et ita non potest esse veniale peccatum quasi subreptitia.

[62964] De malo, q. 10 a. 2 s. c. 5 Praeterea, nihil interficit spiritualiter nisi peccatum mortale. Sed invidia occidit spiritualiter, secundum illud Iob V, 2: parvulum occidit invidia. Et super illud II ad Cor. II, v. 15: Christi bonus odor sumus, dicit Glossa: odor vegetat diligentes, necat invidentes. Ergo invidia est peccatum mortale.

[62965] De malo, q. 10 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, genus sive species actus moralis attenditur secundum materiam vel obiectum; unde etiam actus moralis dicitur bonus vel malus secundum suum genus. Vita autem animae est per caritatem, quae coniungit nos Deo, per quem anima vivit, unde dicitur I Ioan., III, 14: qui non diligit, manet in morte; mors enim est privatio vitae. Quando ergo ex comparatione actus ad suam materiam intelligitur aliquid oppositum caritati, oportet quod actus ille sit peccatum mortale ex suo genere; sicut occidere hominem importat aliquid repugnans caritati, per quam diligimus proximum, et volumus eum vivere et esse et alia bona habere; hoc enim est de ratione amicitiae, ut philosophus dicit in IX Ethic.; et ideo homicidium est peccatum mortale ex genere suo. Si vero ex comparatione actus ad suum obiectum non appareat aliquid contrarium caritati, non est peccatum mortale ex suo genere; sicut dicere verbum otiosum, et alia huiusmodi; quae tamen possunt fieri peccata mortalia per aliquid aliud superveniens, sicut supra, habitum est. Invidere autem importat aliquid caritati repugnans ex ipsa comparatione actus ad suum obiectum; est enim de ratione amicitiae ut eis velimus bona, sicut et nobis ipsis, ut dicitur in IX Ethic., eo quod amicus est quodammodo alter ipse. Unde quod aliquis de felicitate alterius tristetur, hoc manifeste repugnat caritati, in quantum per eam diligitur proximus; unde Augustinus dicit in libro de vera religione: qui invidet bene cantanti, non amat bene cantantem. Unde invidia ex suo genere est peccatum mortale. Est tamen considerandum, quod in genere alicuius peccati mortalis potest inveniri aliquis actus qui non est peccatum mortale propter suam imperfectionem, quia scilicet non attingit ad perfectam rationem illius generis. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo ex parte principii activi, quia scilicet non procedit a ratione deliberante, quae est proprium et principale activum principium humanorum actuum; unde subiti motus etiam in genere homicidii vel adulterii non sunt peccata mortalia, quia non attingunt perfectam rationem actus moralis, cuius principium est ratio. Alio modo potest contingere ex parte obiecti, quod scilicet propter sui parvitatem non attingit ad perfectam rationem obiecti; quod enim parvum est, quasi nihil accipit ratio; sicut patet in specie furti: si enim aliquis accipiat de agro alterius unam spicam, vel aliquid huiusmodi, non est credendum quod peccet mortaliter, quia hoc quasi nihil computatur tam ab illo qui accipit, quam ab illo cuius est res ipsa. Secundum hoc ergo potest contingere quod aliquis motus invidiae non est peccatum mortale, quamvis invidia secundum suum genus sit peccatum mortale, propter imperfectionem ipsius motus; vel quia est subitus, et non procedit ex ratione deliberata; vel quia homo tristatur de aliquo bono alterius, quod est adeo parvum, quod non videtur esse aliquod bonum: puta si aliquis invideat alicui simul ludenti, quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquod huiusmodi ludicrum faciendo.

[62966] De malo, q. 10 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod quia in definitione alicuius non ponitur id quod est per accidens, sed solum id quod est per se; cum dicitur quod invidia est tristitia de felicitate vel gloria alterius, oportet quod intelligatur secundum quod aliquis tristatur de ipsa felicitate alterius in quantum est huiusmodi, de qua ea ratione aliquis tristatur, quia vult singulariter excellere; unde qui ab aliquo vincitur in gloria vel felicitate, et de hoc dolet, proprie dicitur invidere. Contingit autem aliquem tristari de felicitate alterius propter alias rationes quae ad invidiam non pertinent, sed quandoque ad alia vitia. Quicumque enim odit aliquem, tristatur de felicitate eius, non in quantum est excellentia quaedam, sed in quantum est simpliciter bonum quoddam eius quem odit. Cum enim aliquis inimico velit malum, consequens est quod de omni bono eius tristetur. Unde haec est differentia inter invidentem et odientem: quia invidens non tristatur de bono alterius nisi per hoc quod excellitur, vel singularitatem suae gloriae admittit; odiens autem de quocumque bono inimici tristatur. Potest etiam esse et alia ratio, quare aliquis de felicitate alterius tristetur, quia scilicet timet ex hoc aliquod nocumentum sibi provenire, vel aliquibus quos amat; quod magis est timoris quam invidiae, ut philosophus dicit in II Rhetor. Contingit autem timorem esse et bonum et malum; unde hoc potest fieri et cum peccato, quando timor est malus, et sine peccato, quando timor est bonus. Unde Gregorius praemissa verba exponens subdit, quod hoc credimus, cum ruente aliquo quosdam bene erigi credimus; et proficiente illo plures iniuste opprimi formidamus. Unde etiam interponit, quod talis tristitia est sine invidiae culpa.

[62967] De malo, q. 10 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quando motus est sensualitatis tantum, non potest esse peccatum mortale; sed quando motus tristitiae ex deliberatione rationis procedit, tunc non solum est sensualitatis, sed etiam rationis; et ideo potest esse peccatum mortale. Quamvis etiam dici possit, quod huiusmodi nomina passionum quandoque signant ipsos simpliciter motus voluntatis; et secundum hoc tristitia non erit in sensualitate, sed in parte rationali.

[62968] De malo, q. 10 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod illud quod est mortale ex genere, non potest fieri veniale, si actus sit perfectus; potest tamen contingere propter imperfectionem actus, ut dictum est.

[62969] De malo, q. 10 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod impedire bonum alicuius potest esse absque peccato mortali propter imperfectionem actus, quia illud quod impeditur, non habet plenam rationem boni, aut quia est parvum, aut quia est indebitum.

[62970] De malo, q. 10 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod motus subreptitius invidiae est imperfectus; et talis etiam invidiae motus est in pueris, qui non habent usum rationis.

[62971] De malo, q. 10 a. 2 ad 6 Unde patet responsio ad sextum.

[62972] De malo, q. 10 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod quandocumque aliquis tristatur de felicitate alterius propter nocumentum quod exinde sibi vel suis imminet, talis tristitia non est invidiae, sed timoris; unde quandoque potest esse sine peccato, sicut dictum est.

[62973] De malo, q. 10 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod invidia respicit duo obiecta. Est enim tristitia de prosperitate alicuius boni; et secundum hoc duabus virtutibus contrariari potest; ex parte enim prosperitatis, de qua dolet, contrariatur ei misericordia, quae dolet de adversitate bonorum; ex parte autem boni, de cuius prosperitate tristatur, opponitur ei ira per zelum, quae intelligitur per Nemesim, quando scilicet aliquis tristatur de hoc quod aliqui mali in sua impietate prosperantur. Et quamvis misericordia et Nemesis passiones videantur secundum rationem tristitiae, tamen secundum quod supervenit electio rationis accipiunt rationem virtutis.

[62974] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. Similiter ea quae in contrarium obiiciuntur facile est solvere.

[62975] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. 1 Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius ibi loquitur de invidia secundum quod est peccatum mortale; et de tali etiam cordis invidia loquitur beatus Petrus, quae quidem meretur aequalem poenam homicidio quantum ad genus poenae; quia utrumque meretur poenam aeternam.

[62976] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. 2 Unde patet solutio ad secundum.

[62977] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. 3 Ad tertium dicendum, quod peccatum mortale contrariatur omni virtuti peccantis. Invidia autem, ut Isidorus dicit, contrariatur omni virtuti, non ipsius peccantis, sed alterius. Unde per hoc probari non posset quod invidia sit peccatum mortale.

[62978] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. 4 Ad quartum dicendum, quod invidia non est odium hominis, sed felicitatis, prout sub odio comprehenduntur omnes passiones animae tendentes in malum, quae ex odio derivantur. Quod autem dicitur odium esse ira inveterata, non est sic intelligendum quasi omne odium sit tale, sicut est aliquis status motus odii; sed quia ira inveterata odium causat.

[62979] De malo, q. 10 a. 2 ad s. c. 5 Ad quintum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de invidia secundum quod est peccatum mortale.


Articulus 3

[62980] De malo, q. 10 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum invidia sit vitium capitale

[62981] De malo, q. 10 a. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[62982] De malo, q. 10 a. 3 arg. 1 Quia ad vitium capitale pertinet habere filias, non autem ad ipsum pertinet quod sit alterius filia. Sed invidia est filia superbiae, sicut Augustinus dicit in Lib. de sancta virginitate. Ergo invidia non est vitium capitale.

[62983] De malo, q. 10 a. 3 arg. 2 Praeterea, invidia est tristitia quaedam, ut iam dictum est. Tristitia autem importat quemdam terminum appetitivi motus; ubi enim homo incurrit malum quod prius oderat, contristatur. Ergo invidia non est vitium capitale; quia de ratione vitii capitalis est quod ex eo omnia alia vitia oriantur.

[62984] De malo, q. 10 a. 3 arg. 3 Praeterea, cuilibet vitio capitali assignantur aliquae filiae. Sed invidia non videtur habere aliquas filias; assignat enim Gregorius in XXXI Moral., ei quinque filias, quae sunt odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis, afflictio in prosperis; quorum nullum videtur esse filia invidiae: nam odium magis nascitur ex ira; susurratio autem et detractio et exultatio in adversis procedunt ex odio; afflictio autem in prosperis videtur esse idem quod invidia. Ergo invidia non est vitium capitale.

[62985] De malo, q. 10 a. 3 s. c. Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moralium, connumerat invidiam inter vitia capitalia.

[62986] De malo, q. 10 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, vitia capitalia sunt ex quibus alia vitia nata sunt oriri secundum rationem causae finalis. Finis habet rationem boni. Eodem autem modo tendit appetitus in bonum, et in fruitionem boni, quae est delectatio; et ideo sicut appetitus ex intentione boni movetur ad aliquid agendum, ita etiam ex intentione delectationis. Est autem considerandum quod sicut bonum est finis appetitivi motus qui est prosecutio, ita malum est finis appetitivi motus qui est fuga; sicut enim aliquis volens obtinere bonum, prosequitur ipsum, ita aliquis volens carere malo, fugit ab ipso; et sicut delectatio est fruitio boni, ita tristitia est quaedam malitia, secundum quam animus opprimitur a malo. Et ideo ex hoc quod homo repudiat tristitiam, inducitur ad multa facienda per quae tristitiam repellat vel ad quae tristitia inclinat. Sic ergo quia invidia est tristitia alienae gloriae, in quantum apprehenditur ut quoddam malum, consequens est ut homo ex invidia tendat ad aliqua inordinate facienda contra proximum; et secundum hoc est invidia vitium capitale. In hoc autem conatu invidiae est aliquid tamquam principium, et aliquid tamquam terminus. Principium quidem est ut aliquis excludat gloriam alterius, quae eum contristat; quod quidem fit diminuendo bona eius, sive mala de eo dicendo et latenter, quod fit per susurrationem, et manifeste, quod fit per detractionem. Terminus autem huius conatus potest considerari dupliciter. Uno quidem modo respectu eius cui invidet; et sic motus invidiae interdum terminatur ad odium, scilicet ut homo non solum tristetur de superexcellentia alterius; sed ulterius, velit simpliciter mala eius. Alio vero modo terminus huius conatus potest accipi ex parte ipsius invidentis; qui si quidem possit consequi finem intentum, ut diminuat gloriam proximi, gaudet; et sic ponitur filia invidiae exultatio in adversis. Si autem non possit consequi suum propositum, ut scilicet impediat gloriam proximi, tristatur; et sic ponitur filia invidiae afflictio in prosperis.

[62987] De malo, q. 10 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod sicut Gregorius dicit XXXI Moralium, superbia communis mater est omnium vitiorum; unde per hoc quod invidia est filia superbiae non excluditur quin invidia sit vitium capitale.

[62988] De malo, q. 10 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod tristitia etsi sit terminus in exequendo, est tamen primum in intentione, in quantum scilicet ex fuga tristitiae multi alii motus procedunt.

[62989] De malo, q. 10 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet eadem vitia ex diversis vitiis secundum diversas rationes oriri. Odium ergo nascitur ex ira secundum quod ille qui ad iram provocavit, laesionem intulit; ex invidia autem secundum quod eius bonum cui invidetur, apprehenditur ut impeditivum propriae excellentiae. Similiter etiam susurratio et detractio et exultatio in adversis oriuntur ex odio in quantum diminuit omne bonum et procurat omne malum sui inimici; haec ex invidia proveniunt secundum solam rationem removendi excellentiam. Afflictio autem in prosperis est aliquo modo ipsa invidia, et quodammodo filia eius; secundum enim quod aliquis tristatur de prosperis alicuius, in quantum adversatur singulari excellentiae alicuius, sic est ipsa invidia; secundum vero quod aliquis tristatur de prosperis alicuius ea ratione quia eveniunt contra suum conatum ad impediendum ea, sic est filia invidiae.


Quaestio 11
Prooemium

[62990] De malo, q. 11 pr. 1 Et primo quaeritur utrum accidia sit peccatum.

[62991] De malo, q. 11 pr. 2 Secundo utrum accidia sit peccatum speciale.

[62992] De malo, q. 11 pr. 3 Tertio utrum sit peccatum mortale.

[62993] De malo, q. 11 pr. 4 Quarto utrum sit peccatum capitale.


Articulus 1

[62994] De malo, q. 11 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum accidia sit peccatum

[62995] De malo, q. 11 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[62996] De malo, q. 11 a. 1 arg. 1 Virtus enim et peccatum, cum sint contraria, sunt in eodem genere. Sed virtus est in genere amoris: dicit enim Augustinus in Lib. de moribus Ecclesiae, et XV de civitate Dei, quod virtus est ordo amoris. Cum ergo accidia non sit in genere amoris, sed magis sit tristitia quaedam, ut Damascenus dicit, videtur quod accidia non sit peccatum.

[62997] De malo, q. 11 a. 1 arg. 2 Praeterea, in Psalm. CVI, super III: confitemini, ponit Glossa, quatuor tentationes, quae sunt error, difficultas vincendarum concupiscentiarum, taedium et tempestas saeculi. Sed error et difficultas et tempestas saeculi non sunt peccata. Ergo nec taedium, quod est accidia, est peccatum.

[62998] De malo, q. 11 a. 1 arg. 3 Praeterea, omne peccatum est ab homine, secundum illud Oseae, XIII, 9: perditio tua (ex te), Israel. Sed accidia, cum sit quaedam tristitia, non est ab homine; quia II ad Cor., IX, 7, super illud, non ex tristitia aut ex necessitate, dicit Glossa: si cum tristitia facis, fit de te, non tu tamen facis. Ergo accidia non est peccatum.

[62999] De malo, q. 11 a. 1 arg. 4 Praeterea, non potest contingere quod actus sit simul meritorius et peccatum. Sed aliquis actus cum accidia factus, est meritorius; puta, cum aliquis ex voto vel obedientia ieiunat; et tamen ieiunium ipsum contristat; et sic est ibi accidia, quae est tristitia de bono spirituali virtutis. Ergo accidia non semper est peccatum.

[63000] De malo, q. 11 a. 1 arg. 5 Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod accidia est tristitia aggravans. Sed aggravatio magis videtur esse poena quam culpa. Ergo accidia non est peccatum, sed magis poena.

[63001] De malo, q. 11 a. 1 arg. 6 Praeterea, accidia videtur esse tristitia vel taedium interni boni, de quo dicitur in Glossa, super illud Psalm. CVI, 18: omnem escam abominata est anima eorum. Si ergo accidia sit peccatum, aut est peccatum quia non accipit spirituale bonum, aut quia eo spreto accipit corporale bonum. Sed non potest esse peccatum quia non accipit spirituale bonum, quia non accipere non est actus sed privatio quaedam; omnis autem laus et vituperium sequitur aliquem actum, ut philosophus dicit in I Ethic.; vituperium autem peccato debetur. Restat ergo, si accidia sit peccatum, quod sit quia prosequitur aliquod corporale bonum spirituali contempto. Sed prosecutio boni videtur pertinere ad concupiscibilem, sicut fuga mali ad irascibilem. Ergo videtur quod accidia sit in concupiscibili, cum magis videatur ad irascibilem pertinere.

[63002] De malo, q. 11 a. 1 arg. 7 Praeterea, Greg. dicit XI Moralium, quod accidia est interna mentis tristitia, per quam quis minus devote orat aut psallit. Sed non est in potestate hominis quod devote oret. Ergo non est in potestate hominis quod accidiam vitet. Accidia ergo non est peccatum; quia nullus peccat in eo quod vitare non potest.

[63003] De malo, q. 11 a. 1 arg. 8 Praeterea, Damascenus in l. II ponit accidiam speciem quamdam tristitiae, quae est una de quatuor passionibus. Sed passiones non sunt peccata, quia secundum eas nec laudamur nec vituperamur. Ergo accidia non est peccatum.

[63004] De malo, q. 11 a. 1 arg. 9 Praeterea, illud quod eligit sapiens non est peccatum. Sed accidiam sive tristitiam eligit sapiens; dicitur enim Eccle., VII, 5, quod cor sapientis ubi tristitia. Ergo accidia sive tristitia non est peccatum.

[63005] De malo, q. 11 a. 1 arg. 10 Praeterea, illud quod Deus remunerat, non est peccatum. Sed Deus tristitiam remunerat; dicitur enim Malach., III, 14, ex persona malorum: quod emolumentum (habuimus), quia custodivimus praecepta eius, et ambulavimus tristes coram eo? Ergo accidia seu tristitia non est peccatum.

[63006] De malo, q. 11 a. 1 s. c. Sed contra, est quod Greg. XXXI Mor., accidiam inter alia peccata connumerat; et similiter Isidorus in libro de summo bono.

[63007] De malo, q. 11 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod sicut ex Damasceno, patet accidia tristitia quaedam est, unde Gregorius in moralibus loco accidiae quandoque ponit tristitiam. Obiectum autem tristitiae est malum praesens, ut Damascenus dicit. Sicut autem est duplex bonum, unum quod est vere bonum, et aliud quod est apparens bonum, propter hoc quod est secundum quid bonum (non enim est vere bonum quod non est simpliciter bonum) ita etiam est duplex malum: quoddam quod est vere et simpliciter malum, et quoddam quod est apparens et secundum quid malum, et simpliciter est vere bonum. Sicut ergo amor et concupiscentia et delectatio quae sunt de vero bono sunt laudabilia, quae autem sunt de apparenti bono et non vere bono, sunt vituperabilia, ita etiam odium, fastidium et tristitia quae sunt de eo quod est vere malum, sunt laudabilia; quae autem sunt de eo quod est secundum quid vel apparens bonum et simpliciter malum, sunt vituperabilia et peccata. Accidia autem est taedium vel tristitia boni spiritualis et interni, ut Augustinus dicit super illud Psalm. CVI, 18: omnem escam abominata est anima eorum. Et ideo cum internum et spirituale bonum sit vere bonum, et non possit esse malum nisi apparens, in quantum scilicet contrariatur carnalibus desideriis, manifestum est quod accidia, cum sit tristitia, potest dupliciter considerari: uno modo secundum quod est actus appetitus sensitivi, alio modo secundum quod est actus appetitus intellectivi, qui est voluntas. Omnia enim huiusmodi affectionum nomina secundum quidem quod sunt actus appetitus sensitivi, passiones quaedam sunt; secundum vero quod sunt actus appetitus intellectivi, sunt simplices motus voluntatis. Peccatum autem per se et proprie est in voluntate, ut dicit Augustinus. Et ideo si accidia nominet actum voluntatis refugientis internum et spirituale bonum, potest habere perfectam rationem peccati; si vero accipiatur prout est actus appetitus sensitivi, non habet rationem peccati nisi ex voluntate, in quantum scilicet talis motus potest a voluntate prohiberi; unde si non prohibetur, habet aliquam rationem peccati, sed imperfectam.

[63008] De malo, q. 11 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod amor est principium omnium affectionum, ut patet per Augustinum XIV de Civit. Dei: et ideo cum dicitur quod virtus est ordo amoris, est praedicatio per causam, non per essentiam; non enim omnis virtus essentialiter est amor, sed omnis affectio virtutis derivatur ex aliquo amore ordinato; et similiter omnis affectio peccati derivatur ab aliquo inordinato amore.

[63009] De malo, q. 11 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ille modus argumentandi non est efficax. Non enim oportet ut quidquid praedicatur de uno dividentium aliquod commune, praedicetur etiam de aliis; illa enim quae connumerantur ad invicem ut dividentia aliquod commune, in illo communi conveniunt; non autem necesse est quod in quolibet alio. Unde illa quatuor conveniunt in hoc communi quod est tentatio. Nihil autem prohibet quin unum eorum sit peccatum, et alia non sint peccata; sicut etiam tentatio quae est a carne, non est sine peccato; tentatio autem quae est ab hoste, potest esse omnino sine peccato.

[63010] De malo, q. 11 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod actus qui fiunt ex tristitia vel timore sunt mixti ex voluntario et involuntario, ut dicitur in III Ethic.; et in quantum habent de involuntario, non sunt ex nobis, nam ipse modus tristitiae est ex nobis.

[63011] De malo, q. 11 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod nihil prohibet aliquod opus secundum se consideratum esse tristabile, quod tamen est delectabile secundum quod refertur ad servitium Dei; unde etiam martyres dicuntur in lacrimis seminasse, ut Augustinus exponit. Nec illa tristitia passionis est accidia, quia non est de interiori bono, sed de exteriori malo; de interiori enim bono martyres gaudebant; et tanto illud gaudium erat magis meritorium, quanto exterius malum erat magis contristans. Et similiter si aliquis voluntarie implens obedientiam vel praeceptum, tristetur de aliquo opere afflictivo vel laborioso; tristitia talis non est accidia, quia non est de interiori bono, sed de exteriori malo.

[63012] De malo, q. 11 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod tristitia dicitur esse aggravans, in quantum opprimit affectum, ne insurgat ad operandum; et secundum hoc aggravatio tristitiae in bonis, magis habet rationem culpae quam poenae, quia eius principium est ex nobis.

[63013] De malo, q. 11 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis non distinguuntur secundum prosecutionem et fugam, quia eiusdem potentiae est prosequi bonum et fugere malum oppositum; sed distinguuntur secundum hoc quod ad irascibilem pertinet prosecutio vel fuga boni vel mali ardui; ad concupiscibilem vero prosecutio vel fuga boni absolute. Et secundum hoc, sicut spes et timor pertinent ad irascibilem, ita gaudium et tristitia pertinent ad concupiscibilem; unde accidia secundum quod est in appetitu sensitivo est in concupiscibili. Nec tamen oportet quod accidia non sit peccatum ex eo quod refugit bonum spirituale; tum quia ipsa fuga est quidam motus appetitivus, et non est privatio sola; tum quia etiamsi esset privatio sola, quae non est accipere spirituale bonum, hoc etiam posset habere rationem culpae. Et sic dicitur tunc peccatum omissionis.

[63014] De malo, q. 11 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod devotio hominis est a Deo; sed secundum quod homo potest se disponere ad devotionem habendam, vel etiam devotionem impedire, secundum hoc indevotio est peccatum; licet in auctoritate inducta non dicatur quod accidia sit indevotio, sed quod ex ea procedat.

[63015] De malo, q. 11 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod Damascenus non loquitur de accidia secundum quod est peccatum, prout scilicet est tristitia de bono spirituali interno, sed universaliter, prout est de quocumque malo; et ideo loquitur de accidia secundum quod est species passionis, et secundum quod est peccatum.

[63016] De malo, q. 11 a. 1 ad 9 Ad nonum et ad decimum dicendum, quod rationes illae procedunt de tristitia eius quod est malum simpliciter, quae laudabilis est.


Articulus 2

[63017] De malo, q. 11 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum accidia sit speciale peccatum

[63018] De malo, q. 11 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[63019] De malo, q. 11 a. 2 arg. 1 Accidia enim, cum sit tristitia, delectationi opponitur. Sed delectatio non est specialis virtus: quilibet enim virtuosus delectatur in actu propriae virtutis, ut patet in I Ethic. Ergo tristitia de bono spirituali non est peccatum speciale.

[63020] De malo, q. 11 a. 2 arg. 2 Praeterea, illud quod consequitur ad omne peccatum, non est speciale peccatum. Sed tristitia spiritualis boni consequitur ad omne peccatum; unicuique enim est tristabile quod est sibi contrarium. Cuilibet enim peccato contrariatur aliquod spirituale bonum virtutis. Ergo accidia non est speciale peccatum.

[63021] De malo, q. 11 a. 2 arg. 3 Sed dicendum, quod accidia tristatur de bono spirituali sub speciali ratione, in quantum scilicet est impeditivum corporalis quietis.- Sed contra, appetere corporalem quietem pertinet ad vitia carnalia. Eiusdem autem rationis est appetere aliquid et tristari de eius impedimento. Si ergo accidia non sit speciale peccatum nisi quia est impeditiva corporalis quietis, sequeretur quod accidia sit peccatum carnale; cum tamen Gregorius ponat accidiam inter peccata spiritualia, ut patet in XXXI Moral. Non ergo accidia est speciale peccatum.

[63022] De malo, q. 11 a. 2 s. c. Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moralium, connumerat ipsam aliis peccatis. Ergo est speciale peccatum.

[63023] De malo, q. 11 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod si accidia esset absolute tristitia cuiusdam boni spiritualis secundum quamcumque rationem, sequitur ex necessitate non esse peccatum speciale, sed quoddam consequens omnia peccata. Ad hoc ergo quod ponatur speciale peccatum, oportet dici quod est tristitia de bono spirituali secundum aliquam specialem rationem. Non autem potest dici quod ista specialis ratio sit secundum quod est impedimentum alicuius corporalis boni, quia secundum hoc accidia non esset peccatum distinctum ab illo peccato quod est circa illud corporale bonum; quia per eamdem rationem aliquis delectatur in uno et refugit impeditivum eius; sicut etiam in rebus naturalibus ex eadem virtute naturali est quod grave deserat superiorem locum et tendat in locum inferiorem; et propter hoc videmus, quod sicut propter gulam aliquis delectatur in cibo, ita etiam ex eodem vitio est quod tristetur de abstinentia cibi. Tamen hoc quod est esse impeditivum boni corporalis, est ratio quare bonum spirituale est contristans, non tamen ratio quare tristitia de hoc bono sit peccatum speciale. Est ergo considerandum, quod nihil prohibet aliquid in se consideratum esse speciale bonum, quod tamen est communis finis multorum; et secundum hoc caritas est specialis virtus, quia primo et principaliter est amor boni divini, secundario autem est amor boni proximorum; cuius bonum est finis omnium vel multorum aliorum bonorum. Sic ergo aliquod opus alicuius specialis virtutis, puta castitatis, potest esse amabile vel delectabile dupliciter. Uno modo secundum quod est opus talis virtutis et hoc est proprium castitati; alio modo secundum quod ordinatur ad bonum divinum et sic est proprium caritati. Sic ergo dicendum est, quod de hoc speciali bono quod est bonum internum et divinum, tristari, facit accidiam esse speciale peccatum; sicut hoc bonum amare, facit caritatem specialem esse virtutem. Hoc autem bonum divinum est tristabile homini propter contrarietatem spiritus ad carnem: quia, ut dicit apostolus ad Galat. V, 17, caro concupiscit adversus spiritum; et ideo quando affectus carnis in homine dominatur, fastidit spirituale bonum tamquam sibi contrarium; sicut homo habens gustum infectum, fastidit cibum salubrem, et tristatur de eo, si quando oporteat eum sumere talem cibum. Talis ergo tristitia et abominatio seu taedium boni spiritualis et divini, accidia est, quod est speciale peccatum; unde ad hanc repellendam monet sapiens, Eccli. VI, 26: subiice humerum tuum et porta illam spiritualem sapientiam, et ne acedieris (in) vinculis illius.

[63024] De malo, q. 11 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod delectatio spiritualis boni et divini pertinet ad specialem virtutem, quae est caritas, secundum illud Galat. V, 22: fructus autem spiritus: caritas, gaudium, pax.

[63025] De malo, q. 11 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quilibet peccator tristatur de bono spirituali secundum specialem rationem virtutis illius cui contrariatur suum peccatum; sed secundum rationem boni spiritualis divini, quod est speciale obiectum caritatis, contristatur de ipso accidia.

[63026] De malo, q. 11 a. 2 ad 3 Ad tertium patet responsio per id quod dictum est; contrarietas enim ad quietem corporalem, facit bonum spirituale esse contristabile, non autem facit specialem rationem peccati.


Articulus 3

[63027] De malo, q. 11 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum accidia sit peccatum mortale

[63028] De malo, q. 11 a. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[63029] De malo, q. 11 a. 3 arg. 1 Nullum enim peccatum mortale invenitur in viris perfectis. Sed accidia est tristitia, quae invenitur in viris perfectis, ex quorum persona dicit apostolus: quasi tristes, semper autem gaudentes. Ergo accidia non est peccatum mortale.

[63030] De malo, q. 11 a. 3 arg. 2 Praeterea, omne mortale contrariatur praecepto Dei. Sed accidia non videtur contrariari alicui praecepto, quia inter praecepta Decalogi non continetur aliquod praeceptum de delectatione. Ergo accidia non est peccatum mortale.

[63031] De malo, q. 11 a. 3 arg. 3 Praeterea, cum tristitia sit de malo praesenti, ut Damascenus dicit in II Lib., ideo accidia, quae est tristitia quaedam, oportet quod sit de aliquo malo praesenti, quod quidem sit vere bonum, malum autem apparens; nec potest esse de vere bono, quod est bonum increatum; tum quia praesentia talis boni non habet taedium nec tristitiam (dicitur enim Sap. VIII, 16, de divina sapientia, quod non habet taedium conversatio eius, nec taedium convictus illius), tum etiam quia si sit praesens bonum increatum, non potest esse peccatum mortale. Ergo relinquitur quod accidia sit tristitia de aliquo bono creato praesenti. Averti autem a bono creato non facit peccatum mortale; sed solum averti a bono incommutabili increato. Ergo accidia non est peccatum mortale.

[63032] De malo, q. 11 a. 3 arg. 4 Praeterea, peccatum operis in eodem genere non est minus quam peccatum cordis. Sed recedere opere ab aliquo bono creato spirituali ducente in Deum, non est peccatum mortale: non enim mortaliter peccat quicumque non ieiunat, vel quicumque non orat. Ergo etiam nec recessus cordis per tristitiam a bono creato, semper est peccatum mortale; et ita accidia non est peccatum mortale ex suo genere; quia sic semper esset peccatum mortale, sicut homicidium et adulterium.

[63033] De malo, q. 11 a. 3 arg. 5 Sed diceretur, quod recessus operis ab aliquo bono creato debito, facit peccatum mortale.- Sed contra, opera quae non sunt debita, quandoque magis sunt spiritualia; et tamen ab eis recedere non est peccatum mortale, nisi efficiantur necessaria per votum, immo etiam nullum peccatum est, si aliquis non servet virginitatem vel paupertatem. Ergo nec etiam omnis tristitia de bono spirituali est peccatum mortale.

[63034] De malo, q. 11 a. 3 arg. 6 Praeterea, recedere opere ab aliquo bono spirituali, non est peccatum mortale, nisi in quantum homo ad illud bonum obligatur. Sed etiam si homo obligetur ad hoc quod operetur aliquod bonum spirituale, non tamen obligatur ad hoc quod cum delectatione illud operetur, quia delectatio facta in opere est signum habitus inhaerentis; et sic ad hoc non possunt obligari illi qui non habent habitum virtutis. Ergo etiam accidia, quae est de bono spirituali debito, non est peccatum mortale.

[63035] De malo, q. 11 a. 3 arg. 7 Praeterea, omne peccatum mortale est contrarium spirituali vitae. Sed non est de necessitate spiritualis vitae quod aliquis delectabiliter operetur, sed sufficit quod operetur; alioquin quicumque faceret opus quod debet, si non delectaretur in eo, peccaret mortaliter. Ergo accidia, quae contrariatur spirituali delectationi, non est peccatum mortale.

[63036] De malo, q. 11 a. 3 arg. 8 Praeterea, ideo non quaelibet concupiscentia est peccatum mortale, quia ex corruptione naturae nobis imminet pronitas ad concupiscendum. Sed ex eadem corruptione imminet nobis pronitas ad quiescendum et ad refugiendum labores; quod videtur ad accidiam pertinere. Ergo non omnis accidia est peccatum mortale.

[63037] De malo, q. 11 a. 3 s. c. 1 Sed contra. Est quod Damascenus dicit, quod accidia est tristitia quaedam. Sed non est tristitia secundum Deum, quia sic non esset peccatum. Ergo est tristitia saeculi. Sed tristitia saeculi mortem operatur, ut apostolus dicit, II ad Cor. VII, 10. Ergo accidia est peccatum mortale.

[63038] De malo, q. 11 a. 3 s. c. 2 Praeterea, Augustinus XII super Genes. ad litteram, dicit, quod Iacob dicens filiis suis: deducetis senectutem meam cum tristitia ad Inferos; videtur hoc timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad Inferos peccatorum. Omne autem illud quod retrahit a requie beatorum et reducit ad Inferos peccatorum, est peccatum mortale. Ergo tristitia quae est accidia, est peccatum mortale.

[63039] De malo, q. 11 a. 3 s. c. 3 Praeterea, super illud: quare tristis es, anima? Dicit Glossa, quod docet hic tristitiam saeculi fugiendam, quae patientiam et caritatem et spem extinguit, et totam bonam vitam confundit. Ergo accidia est peccatum mortale: hoc enim dicimus peccatum mortale quod caritatem et ceteras virtutes extinguit.

[63040] De malo, q. 11 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod, ex praemissis de facili patet quod accidia, secundum quod est speciale peccatum, est peccatum mortale ex suo genere. Importat enim quamdam tristitiam ex repugnantia humani affectus ad bonum spirituale divinum; talis enim repugnantia contrariatur caritati manifeste, quae inhaeret bono spirituali et delectatur in ipso. Cum ergo hoc faciat peccatum esse mortale quod contrariatur caritati, per quam est animae vita, manifeste sequitur quod accidia ex genere suo est peccatum mortale: quia, sicut dicitur I Ioan., III, 14, qui non diligit, manet in morte. Et est considerandum, quod sicut invidia, quae est tristitia de bono proximi, est peccatum mortale ex suo genere, in quantum contrariatur caritati quantum ad dilectionem proximi; ita accidia, quae est tristitia boni spiritualis divini, est peccatum mortale ex suo genere, in quantum contrariatur caritati quantum ad dilectionem Dei. Hoc tamen verificatur in omnibus peccatis quae sunt mortalia ex suo genere, quod motus imperfecti ex genere talium peccatorum non sunt peccata mortalia, qui scilicet sunt absque deliberatione rationis. Unde tales motus accidiae sunt peccata venialia, sicut supra, de motibus invidiae dictum est. Sed quando affectus carnalis ita praevalet rationi ut ex deliberatione homo tristetur de bono spirituali divino, manifeste talis motus voluntatis est peccatum mortale.

[63041] De malo, q. 11 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod in viris perfectis potest esse imperfectus motus accidiae saltem in sensualitate, propter hoc quod nullus est ita perfectus in quo non remaneat aliqua contrarietas carnis ad spiritum. Apostolus tamen non videtur ibi loqui de tristitia boni spiritualis, quae est accidia; sed potius de tristitia, quae est de malis temporalibus.

[63042] De malo, q. 11 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod accidia contrariatur praecepto de sanctificatione sabbati, in quo mandatur, secundum quod est praeceptum morale, quies mentis in Deo.

[63043] De malo, q. 11 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Deus, secundum quod est praesens menti, non compatitur secum tristitiam vel peccatum mortale; unde accidia non est tristitia de praesentia ipsius Dei, sed de aliquo bono quod est per participationem divinum.

[63044] De malo, q. 11 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod accidia non est recessus mentalis a quocumque bono spirituali, sed a bono spirituali cui mens ex necessitate debet inhaerere, quod est bonum divinum, sicut iam dictum est.

[63045] De malo, q. 11 a. 3 ad 5 Et per hoc patet solutio ad quintum.

[63046] De malo, q. 11 a. 3 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de bono spirituali alicuius actus particularis virtutis; quod enim homo delectetur, non cadit sub praecepto; sed quod delectetur de Deo, hoc cadit sub praecepto, sicut et quod homo Deum diligat, quia delectatio amorem consequitur.

[63047] De malo, q. 11 a. 3 ad 7 Ad septimum dicendum, quod delectatio quae provenit ex caritate, cui contrariatur accidia, est de necessitate spiritualis vitae, sicut et ipsa caritas; et ideo accidia est peccatum mortale.

[63048] De malo, q. 11 a. 3 ad 8 Ad octavum dicendum, quod sicut concupiscentia, quae est tantum in sensualitate, quae provenit ex corruptione naturae, non est peccatum mortale, quia est motus imperfectus, ita etiam nec talis accidia est peccatum mortale.


Articulus 4

[63049] De malo, q. 11 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum accidia sit vitium capitale

[63050] De malo, q. 11 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[63051] De malo, q. 11 a. 4 arg. 1 Sicut enim delectatio procedit ex amore, ita tristitia procedit ex odio. Sed odium non est vitium capitale. Ergo multo minus accidia, quae est tristitia quaedam.

[63052] De malo, q. 11 a. 4 arg. 2 Praeterea, vitia capitalia dicuntur quae inclinant ad actus aliorum peccatorum. Sed accidia non videtur esse huiusmodi, sed magis immobile reddere: est enim tristitia aggravans, ut Damascenus dicit. Ergo accidia non est vitium capitale.

[63053] De malo, q. 11 a. 4 arg. 3 Praeterea, vitium capitale est quod habet aliquas filias. Sed accidiae non videntur esse filiae quae ei assignantur a Gregorio, XXXI Moral. Malitia enim est commune ad omnia peccata; rancor autem pertinet ad odium, quod ex ira nascitur; pusillanimitas vero et desperatio pertinent ad irascibilem, in qua non est accidia, sed magis in concupiscibili; torpor autem circa praeceptum, videtur idem esse quod accidia; evagatio vero mentis videtur contrariari rationi tristitiae, quae est constrictiva. Ergo accidia non debet poni vitium capitale.

[63054] De malo, q. 11 a. 4 s. c. Sed contra, est auctoritas Gregorii, qui accidiam sive tristitiam inter vitia capitalia computat, XXXI Moral.

[63055] De malo, q. 11 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod sicut supra, dictum est, vitium capitale est ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Sicut autem homines propter delectationem quamdam procedunt ad multa facienda vel vitanda; ita etiam et propter tristitiam fugiendam; utrumque enim eiusdem rationis esse videtur; sicut quaerere bonum et fugere malum. Cum ergo accidia sit quaedam tristitia de bono divino interno, sicut invidia de bono proximi, ut dictum est, et sicut ex invidia multa vitia oriuntur in quantum homo multa facit inordinate ad huiusmodi tristitiam repellendam quae consequitur de bono proximi: ita etiam et accidia est vitium capitale. Sed quia nullus homo est qui absque delectatione in tristitia manere possit, ut philosophus dicit in VIII Eth., ideo ex tristitia duo consequuntur: quorum unum est ut recedat a contristantibus, aliud est ut ad alia transeat in quibus delectetur; et secundum hoc philosophus dicit in II Ethic., quod illi qui non possunt gaudere delectationibus spiritualibus, ut plurimum transferunt se ad delectationes corporales; et secundum hoc ex tristitia quae concipitur ex spiritualibus bonis, sequitur evagatio circa illicita, in quibus animus carnalis delectatur. In fuga autem tristitiae talis processus attenditur quod primo quidem homo ea fugit, secundo etiam prosequitur. Ad fugam autem spiritualium bonorum quae delectari possunt, pertinet et recessus a bono divino sperato, et haec est desperatio; et iterum recessus a bono spirituali agendo; quae quidem quantum ad communia, quae sunt de necessitate salutis, est torpor, circa praecepta; quantum autem ad ardua quae cadunt sub consiliis, est pusillanimitas. Ulterius autem contingit quod si aliquis invitus detineatur in spiritualibus bonis quae ipsum contristant, concipit primo quidem indignationem ad praelatos vel ad quascumque personas in his detinentes, et hic est rancor; secundo vero concipit indignationem et odium contra etiam ipsa spiritualia bona, et haec proprie est malitia.

[63056] De malo, q. 11 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod in virtutibus animi amor, ex quo oritur delectatio, ponitur principalis virtus, quae est caritas: quia bonum divinum et bonum proximi est secundum se amabile; non autem est secundum se odibile, sed solum secundum quod ex aliquo accidente contristat; et ideo magis accipiuntur capitalia vitia secundum tristitiam quam secundum odium.

[63057] De malo, q. 11 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod accidia immobilitat quidem ab his de quibus contristatur; sed ad contraria promptum reddit.

[63058] De malo, q. 11 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod malitia hic non accipitur secundum quod est communis omni peccato, sed secundum quod importat quamdam impugnationem spiritualium bonorum. Nihil enim prohibet quin rancor ex ira et ex accidia generetur: idem enim potest ex diversis causis secundum diversas rationes causari. Quod autem pusillanimitas et desperatio pertinent ad irascibilem, non impedit quin ex accidia causentur; quia passiones irascibilis omnes causantur ex passionibus concupiscibilis. Torpor autem circa ipsa agenda, non est ipsa tristitia, sed tristitiae effectus. Unde ex accidia oritur tristitia, sicut ex hoc ipso quod constringit, gravat cor; et ideo huiusmodi gravedinem fugiens ad alia evagatur.


Quaestio 12
Prooemium

[63059] De malo, q. 12 pr. 1 Et primo quaeritur utrum omnis ira sit mala; vel aliqua ira sit bona.

[63060] De malo, q. 12 pr. 2 Secundo utrum ira possit esse peccatum vel non.

[63061] De malo, q. 12 pr. 3 Tertio utrum ira sit peccatum mortale.

[63062] De malo, q. 12 pr. 4 Quarto utrum ira sit levius peccatum odio et invidia.

[63063] De malo, q. 12 pr. 5 Quinto utrum ira sit vitium capitale.


Articulus 1

[63064] De malo, q. 12 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum omnis ira sit mala, vel aliqua ira sit bona

[63065] De malo, q. 12 a. 1 tit. 2 Et videtur quod omnis ira sit mala.

[63066] De malo, q. 12 a. 1 arg. 1 Hieronymus enim exponens illud Matth., cap. V, 22: qui irascitur fratri suo, sic dicit: in aliquibus codicibus additur, sine causa; ceterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur; et hoc omnino est et sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur. Ergo omnis ira est mala et prohibita.

[63067] De malo, q. 12 a. 1 arg. 2 Praeterea, sicut Dionysius dicit in c. IV de Div. Nomin., ira est naturalis cani, innaturalis autem homini. Sed id quod est contra naturam hominis, est malum et peccatum, ut patet per Damascenum in III Lib. Ergo omnis ira est peccatum.

[63068] De malo, q. 12 a. 1 arg. 3 Praeterea, malum animae humanae est praeter rationem, ut ibidem Dionysius dicit. Sed ira est semper praeter rationem; dicit enim philosophus in VII Ethic.: videtur ira audire secundum quid rationem; obaudire autem idest non perfecte audire, ut postea exponit. Ergo ira semper est mala.

[63069] De malo, q. 12 a. 1 arg. 4 Praeterea, dominus, Matth., VII, 3-5, arguit eum qui habet trabem in oculo suo, et vult eiicere festucam de oculo fratris sui. Multo magis ergo est arguendus qui trabem in oculo suo ponit, ut eiiciat festucam de oculo alterius. Sed talis est quicumque irascitur ut alium corrigat. Dicit enim Cassianus in VIII Lib. de institutione coenobiorum, quod quilibet iracundiae motus effervens excaecat oculum cordis. Ergo arguendus est quicumque irascitur ad corrigendum fratrem suum; et multo magis, si ex quacumque alia causa aliquis irascitur.

[63070] De malo, q. 12 a. 1 arg. 5 Praeterea, perfectio hominis consistit in imitatione divina; unde dicitur Matth., V, 48: estote perfecti, sicut pater vester perfectus est. Sed sicut dicitur Sap., XII, 18, Deus cum tranquillitate iudicat. Ira autem quietem mentis subvertit, ut Gregorius dicit, V Moral. Ergo omnis ira derogat perfectioni humanae, utpote separans nos a similitudine divina.

[63071] De malo, q. 12 a. 1 arg. 6 Praeterea, omne quod est bonum vel indifferens, est utile ad actum virtutis: quia usus bonorum est actus virtutis, ut Augustinus dicit in II de libero Arbit. Sed nulla ira est utilis ad virtutem; dicit enim Cassianus in Lib. praedicto: cum apostolus dicit, omnis ira tollatur a nobis, nullam penitus necessariam et utilem nobis excipit. Tullius etiam dicit in IV de Tusculanis quaestionibus: fortitudo non indiget advocata iracundia; satis suis armis munita perfecta est. Ergo nulla ira est bona.

[63072] De malo, q. 12 a. 1 arg. 7 Praeterea, Gregorius dicit V Moral.: cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat, ut sibimet ipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat, et sic patet quod ira maxime animae nocet: sed malum dicitur quia nocet, ut dicit Augustinus in Enchir. Ergo omnis ira est mala.

[63073] De malo, q. 12 a. 1 arg. 8 Praeterea, Levit., XIX, 17, super illud: ne oderis fratrem tuum in corde tuo, dicit Glossa, quod ira est libido ultionis. Sed quaerere ultionem est contra legem divinam; subditur enim ibidem: ne quaeras ultionem. Ergo ira semper est peccatum.

[63074] De malo, q. 12 a. 1 arg. 9 Praeterea, de similibus idem est iudicium. Ergo et de similiter nominatis similiter debet iudicari. Sed ira nominatur inter alia vitia capitalia: quodlibet autem aliorum quae dicuntur vitia capitalia, semper est malum et nunquam bonum, ut patet discurrenti per singula. Ergo ira semper est mala, et nunquam bona.

[63075] De malo, q. 12 a. 1 arg. 10 Praeterea, principia etsi sint minima quantitate, sunt tamen maxima virtute, ut philosophus dicit. Sed capitalia vitia sunt quaedam principia peccatorum. Ergo sunt maxima in malo. Non ergo habent aliquam permixtionem boni; et sic nulla ira est bona.

[63076] De malo, q. 12 a. 1 arg. 11 Praeterea, illud quod impedit optimum actum hominis, est malum. Sed ira etiam quae est ex zelo rectitudinis, impedit optimum actum hominis, scilicet contemplationem; dicit enim Gregorius V Moral.: cum quis a recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest contemplatione, dissipatur. Ergo omnis ira est mala.

[63077] De malo, q. 12 a. 1 arg. 12 Praeterea, sicut Tullius dicit in IV de Tusculanis quaest., passiones sunt quidam morbi animae. Sed omnis morbus corporalis est malum corporis. Ergo omnis passio animae est malum eius. Sed ira est quaedam passio animae. Ergo omnis ira est mala.

[63078] De malo, q. 12 a. 1 arg. 13 Praeterea, philosophus dicit in Lib. Topic., quod patiens et abstinens est qui patitur et non deducitur; mitis autem et temperatus qui non patitur; et per hoc habetur, quod virtuosum esse consistat in nihil pati; et sic omnis passio repugnat virtuti. Sed omne tale est malum. Ergo omnis ira cum sit passio, est malum.

[63079] De malo, q. 12 a. 1 arg. 14 Praeterea, quicumque usurpat sibi quod Dei est, peccat. Sed quicumque irascitur, usurpat sibi vindictam, quae competit soli Deo, secundum illud Deut., XXXII, 35: mihi vindicta ira enim est appetitus vindictae, ut philosophus dicit. Ergo quicumque irascitur, peccat.

[63080] De malo, q. 12 a. 1 arg. 15 Praeterea, Valerius maximus, narrat de Archita Tarentino, quod cum servus suus eum offendisset, dixit: graviter te punirem, nisi tibi iratus essem. Ergo videtur quod ira impedit debitam correctionem.

[63081] De malo, q. 12 a. 1 arg. 16 Praeterea, si aliqua ira sit bona, haec non est nisi illa quae insurgit contra peccatum. Sed nulla est talis, quia ira, cum sit passio appetitus sensibilis, non insurgit nisi contra malum sensibile. Ergo nulla ira est bona.

[63082] De malo, q. 12 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Chrysostomus dicit super Matth.: qui sine causa irascitur reus erit; qui vero cum causa, non erit reus. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec iudicia stant, nec crimina compescuntur. Ergo aliqua ira est bona et necessaria.

[63083] De malo, q. 12 a. 1 s. c. 2 Praeterea, praecepta divina ad nihil inducunt nisi ad bonum. Sed ex praecepto divino inducimur ad irascendum, secundum illud Ephes., IV, 26: irascimini, et nolite peccare; et Glossa exponit: irascimini contra peccantes, quod est naturalis motus animae, qui solet ad profectum pertinere delinquentium. Ideo irascendum dicit, ostendens hanc iram esse bonam. Non ergo omnis ira est mala.

[63084] De malo, q. 12 a. 1 s. c. 3 Praeterea, Gregorius dicit V Moral.: non recte intelligunt qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur; restat ut sic eorum erroribus sicut nostris vitiis irascamur.

[63085] De malo, q. 12 a. 1 s. c. 4 Praeterea, Damascenus dicit in III Lib., quod ira fuit in Christo; in quo tamen nullum peccatum fuit, ut dicitur I Petri, II, 22. Ergo non omnis ira est peccatum.

[63086] De malo, q. 12 a. 1 s. c. 5 Praeterea, omne peccatum est vituperabile. Sed non omnis qui irascitur, vituperatur, ut philosophus dicit in II Ethic. Ergo non omnis ira est peccatum.

[63087] De malo, q. 12 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem fuit olim controversia apud philosophos; nam Stoici dixerunt omnem iram esse vitiosam; Peripatetici autem dicebant, aliquam iram esse bonam. Ut ergo circa hoc quid sit verius videatur, considerandum est, quod in ira, sicut in qualibet alia passione, duo possumus considerare: unum quod est quasi formale, aliud quod est quasi materiale. Formale quidem in ira est id quod est ex parte animae appetitivae, quod scilicet ira sit appetitus vindictae; materiale autem id quod pertinet ad commotionem corporalem, scilicet quod ira sit accensio sanguinis circa cor. Ita ergo si consideretur ira secundum id quod est formale in ea, sic potest esse et in appetitu sensitivo et in appetitu intellectivo qui est voluntas, secundum quam aliquis potest velle sumere vindictam; et secundum hoc manifestum est quod ira potest esse et bona et mala. Manifestum est enim quod quando aliquis quaerit vindictam secundum debitum iustitiae ordinem, hoc est virtutis; puta, cum vindictam quaerit ad correctionem peccati, servato ordine iuris; et hoc est irasci contra peccatum. Cum autem aliquis inordinate appetit vindictam, est peccatum: vel quia quaerit vindictam praeter ordinem iuris, vel quia quaerit vindictam magis intendens exterminationem peccantis quam abolitionem peccati; et hoc est irasci in fratrem; et quantum ad hoc non fuisset discordia inter Stoicos et Peripateticos; nam Stoici etiam concessissent, quod aliquando voluntas vindictae est virtuosa. Sed quantum ad secundum, quod est materiale in ira, scilicet commotio cordis, tota controversia versabatur; quia huiusmodi commotio iudicium rationis impedit, in quo consistit principaliter bonum virtutis; et ideo ex quacumque causa aliquis irascatur, videtur hoc esse in detrimentum virtutis, et pro tanto videtur quod omnis ira sit vitiosa. Sed si quis recte consideret, inveniet Stoicos in sua consideratione tripliciter defecisse. Primo quidem quantum ad hoc quod non distinguebant inter id quod est optimum simpliciter, et id quod est optimum huic. Contingit enim aliquid esse melius simpliciter, quod non est huic melius; sicut philosophari est simpliciter melius quam ditari; sed indigenti necessariis ditari est melius, ut dicitur in III Topic.; et furiosum esse est bonum cani secundum conditionem suae naturae; quod tamen non est homini bonum. Sic ergo, quia natura hominis composita est ex anima et corpore et ex natura intellectiva et sensitiva, ad bonum hominis pertinet quod secundum se totum virtuti subdatur, scilicet et secundum partem intellectivam et secundum partem sensitivam et secundum corpus; et ideo ad virtutem hominis requiritur ut appetitus debitae vindictae non solum sit in parte rationali animae, sed etiam sit in parte sensitiva, et in ipso corpore, et ipsum corpus moveatur ad serviendum virtuti. Secundo vero non consideraverunt, quod ira et aliae huiusmodi passiones dupliciter se possunt habere ad iudicium rationis. Uno modo antecedenter; et sic necesse est ut semper ira et omnis huiusmodi passio iudicium rationis impediat, quia anima maxime iudicare potest veritatem in tranquillitate quadam mentis; unde philosophus etiam dicit, quod in quiescendo fit anima sciens et prudens. Alio modo potest se habere ira ad iudicium rationis ut consequenter; quia scilicet postquam ratio diiudicavit et ordinavit modum vindictae, tunc passio insurgit ad exequendum; et sic ira et aliae huiusmodi passiones non impediunt iudicium rationis, quia iam praecessit; sed magis adiuvant ad promptius exequendum, et in hoc sunt utiles virtuti; unde Gregorius dicit in V Moral.: curandum summopere est, ne ira, quae ut instrumentum virtutis assumitur, menti dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata a rationis tergo nequaquam recedat; tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Tertio defecerunt Stoici in hoc quod non recte accipiebant iram et alias passiones. Cum enim non omnes motus appetitivi sint passiones, non distinguebant passiones ab aliis appetitivis motibus in hoc quod alii appetitivi motus sunt in voluntate, passiones autem in appetitu sensitivo; quia non distinguebant inter utrumque appetitum; sed passiones dicebant motus appetitivos transgredientes temperiem ordinatae rationis; unde dicebant, eas esse morbos quosdam animae, sicut morbi corporis transgrediuntur temperiem sanitatis; et secundum hoc oportebat quod omnis ira et omnis passio sit mala. Sed quia ira secundum veritatem dicitur quicumque motus appetitus sensitivi, et huiusmodi motus potest esse ordinatus a ratione, et secundum quod consequitur iudicium rationis, deservit rationi ad prompte exequendum; et hoc exigit conditio naturae humanae ut appetitus sensitivus moveatur a ratione. Inde est quod necesse est dicere secundum Peripateticos, aliquam iram esse bonam et virtuosam.

[63088] De malo, q. 12 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus loquitur de ira qua quis irascitur fratri, ut patet ex verbis domini, quae exponit: omnis autem talis ira est mala; sed ira quae est contra peccatum, est bona, ut dictum est.

[63089] De malo, q. 12 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ira praedominans rationi non est naturalis homini; sed naturale est ei ut ira rationi deserviat.

[63090] De malo, q. 12 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod philosophus ibi loquitur de ira incontinentis, quae non subiicitur rationi.

[63091] De malo, q. 12 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ira quando consequitur iudicium rationis turbat quidem aliqualiter rationem, sed iuvat ad promptitudinem executionis; unde non tollit ordinem rationis qui iam ex praecedenti iudicio rationis stabilitus est; unde et Gregorius dicit in Moral., quod ira per vitium excaecat oculum mentis; sed ira per zelum non excaecat, sed solum turbat.

[63092] De malo, q. 12 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod Deus est incorporeus; unde sicut sine membris corporis operatur, ita sine appetitu sensitivo; et tamen ad virtutem hominis pertinet quod motu appetitus sensitivi utatur, sicut etiam quod utatur corporeis instrumentis.

[63093] De malo, q. 12 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ira praeveniens iudicium rationis, non est utilis ad virtutem, sed nociva; subsequens autem est utilis ad exequendum, sicut dictum est.

[63094] De malo, q. 12 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod illa verba Gregorii sunt intelligenda de ira per vitium; unde ipse etiam in sequentibus ostendit esse aliam iram laudabilem et virtuosam.

[63095] De malo, q. 12 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ultio prohibetur in lege quae fit ex solo livore vindictae; non autem illa quae est ex zelo iustitiae.

[63096] De malo, q. 12 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod iudicium non est sumendum ex nominibus, sed ex natura rerum; unde non oportet quod quaecumque similiter nominantur, idem iudicium sortiantur; alioquin tolleretur fallacia aequivocationis. Est ergo sciendum quod, sicut philosophus dicit in IV Ethic., vitia opposita mansuetudini sunt innominata; et ideo utimur nomine passionis pro nomine vitii capitalis. Et quia passio potest esse bona et mala, ideo ira potest esse bona et mala. Aliqua autem vitia capitalia nominantur nominibus propriis vitiorum; et ideo semper sunt mala.

[63097] De malo, q. 12 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod sicut Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin., malum non agit nisi virtute boni; et ideo vitia capitalia non habent quod sint principia ex ratione mali, sed potius ex ratione boni, secundum quam fines eorum sunt appetibiles, et moventes ad aliquos actus. Unde non oportet quod vitia capitalia sint maxime et pure mala. Et tamen potest dici quod ira, secundum quod est vitium capitale, nunquam est bona.

[63098] De malo, q. 12 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod non omne illud quod est impeditivum melioris est malum; alioquin matrimonium esset malum, quia impedit verginitatem; sed ulterius id quod est impeditivum alicuius boni ad horam potest etiam esse pro tempore illo melius. Unde licet contemplatio sit simpliciter optima inter humanas operationes, tamen in aliquo casu potest esse melior aliqua actio, ad quam coadiuvat ira.

[63099] De malo, q. 12 a. 1 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod ratio illa procedit de ira secundum quod importat inordinatum motum, ut Stoici accipiebant.

[63100] De malo, q. 12 a. 1 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod philosophus in Lib. Topic. inducit pro exemplis quaedam quae non sunt vera secundum propriam opinionem; sed inducit ea ut probabilia secundum opiniones aliorum; et tale est quod dicit, quod virtus consistit in nihil pati; hoc enim erat probabile secundum opinionem Stoicorum. In II autem Topic., improbat opiniones eorum qui dicebant, virtutes esse impassibilitates quasdam. Potest tamen dici quod virtus consistit in nihil pati inordinate.

[63101] De malo, q. 12 a. 1 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod ille qui irascitur de peccato fratris sui, non quaerit vindictam sui, sed vindictam Dei; peccatum enim nihil aliud est quam offensa Dei; et ita ille qui iuste irascitur, non usurpat illud sibi quod Dei est.

[63102] De malo, q. 12 a. 1 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod Architas non taxaverat modum vindictae; et ideo iratus nolebat taxare, ne excederet.

[63103] De malo, q. 12 a. 1 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod in ira duo possunt considerari; scilicet causa irae quam initiat ratio, et hoc potest esse peccatum; et iterum nocumentum, in quod tendit appetitus sensitivus; et hoc est semper aliquid sensibile.


Articulus 2

[63104] De malo, q. 12 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum ira possit esse peccatum, vel non

[63105] De malo, q. 12 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[63106] De malo, q. 12 a. 2 arg. 1 Ira enim passio quaedam est. Sed passionibus non meremur neque demeremur, neque etiam laudamur aut vituperamur, ut patet per philosophum in II Ethic. Ergo ira non est peccatum.

[63107] De malo, q. 12 a. 2 arg. 2 Praeterea, sicut homo claudus est homo, ita natura lapsa est natura. Sed irasci est naturae lapsae. Ergo irasci est aliquid conveniens naturae. Sed nullum tale est peccatum. Ergo ira non est peccatum.

[63108] De malo, q. 12 a. 2 arg. 3 Praeterea, illud quod de se est ordinabile ad bonum vel ad malum, non debet iudicari esse peccatum. Sed ira potest determinari vel ad bonum vel ad malum. Ergo ira non est secundum se peccatum.

[63109] De malo, q. 12 a. 2 arg. 4 Praeterea, actus proprii naturalium virium animae non sunt peccata; quia peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit in II Lib. Sed ira est actus potentiae irascibilis, quae est quaedam naturalis vis animae. Ergo ira non est peccatum.

[63110] De malo, q. 12 a. 2 arg. 5 Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed ira non est voluntaria, quia, ut philosophus dicit in VII Ethic., iratus cum tristitia operatur; tristitia autem est de his quae nobis nolentibus accidunt, ut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei. Ergo ira non est peccatum.

[63111] De malo, q. 12 a. 2 arg. 6 Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non est peccatum; nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut dicit Augustinus. Sed ira non est in potestate nostra: quia super illud Psalm. IV, 5: irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa, quod motus irae non est in potestate nostra. Ergo ira non est peccatum.

[63112] De malo, q. 12 a. 2 arg. 7 Praeterea, philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis circa cor. Sed hoc non importat aliquod peccatum. Ergo ira non est peccatum.

[63113] De malo, q. 12 a. 2 arg. 8 Praeterea, Hieronymus dicit in epistola ad Antonium monachum, quod irasci est hominis, sed non inferre iniuriam, est Christiani. Sed illud quod est hominis in eo quod homo, non est peccatum. Ergo ira non est peccatum.

[63114] De malo, q. 12 a. 2 arg. 9 Praeterea, in omni peccato est conversio ad commutabile bonum. Sed in ira non est conversio ad commutabile bonum, sed magis ad malum, id est ad nocumentum proximo inferendum. Ergo ira non est peccatum.

[63115] De malo, q. 12 a. 2 s. c. Sed contra, est quod apostolus dicit ad Ephes., IV, 31: omnis (...) indignatio et ira tollatur a vobis; quod non diceret, nisi ira esset peccatum. Ergo ira est peccatum.

[63116] De malo, q. 12 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod ira importat quemdam motum appetitus; non autem importat fugam sed prosecutionem; est enim appetitus alicuius rei consequendae. Et quia conveniens obiectum prosecutionis est bonum, non autem malum, ideo supra, dictum est quod omnes motus appetitivi quorum obiectum est malum, si ad prosecutionem pertinent, sunt mali, sicut amare vel concupiscere malum, et gaudere de malo. Ira autem importat quemdam appetitum alicuius mali, id est nocumenti, quod quaerit inferre proximo; non tamen appetit illud sub ratione mali, sed sub rationi boni, quod est iustum vindicativum; propter hoc enim iratus quaerit alium laedere, ut vindicet iniuriam sibi factam. Motus autem appetitivi magis diiudicantur secundum illud quod est formale in obiecto, quam secundum id quod est materiale in ipso; unde magis est dicendum quod ira sit prosecutio boni, quam quod sit prosecutio mali, quia id quod quaerit est malum materialiter, sed bonum formaliter. Quamvis autem omnis prosecutio mali sit mala, non tamen omnis prosecutio boni est bona; sed oportet considerare an illud bonum sit verum et simpliciter bonum, vel magis sit apparens et secundum quid bonum. Nam prosecutio eius quod est vere et simpliciter bonum, est bona; sicut amor et concupiscentia sapientiae, et gaudium de ipsa; sed prosecutio eius quod est bonum apparens et secundum quid, malum autem simpliciter et secundum rei veritatem, est mala; sicut patet in gula et luxuria, in quibus vituperatur concupiscentia apparentis et non veri boni. Sic ergo dicendum est in proposito, quod si ira sit appetitus vindictae secundum quod vere est iusta, tunc ira erit bona et virtuosa, et vocatur ira per zelum. Si autem sit vindictae quae est apparens iusta et non vere iusta, sic ira est peccatum, quam Gregorius in V Moral., vocat iram per vitium. Est autem vindicta sic desiderata, apparens iusta propter praecedentem iniuriam quam ratio dictat esse vindicandam; non tamen est vere et simpliciter iusta, quia non servatur debitus ordo iustitiae quia forte aliquis quaerit maiorem vindictam quam debeat; vel quia quaerit se vindicare sua auctoritate, cum hoc ei non liceat; vel quia quaerit vindictam non debito fine; et ideo philosophus dicit in VII Ethic., quod iratus incipit quidem audire rationem, prout scilicet iudicat esse iniuriam vindicandam; non tamen perfecte audit eam, quia non attendit ut sequatur rectum ordinem vindictae secundum quod ratio dictat; unde comparat iram ministris festinantibus exequi mandatum, antequam totum audiant, et propter hoc offendunt.

[63117] De malo, q. 12 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod passiones neque dicuntur laudabiles neque vituperabiles; quia secundum se non important aliquid conveniens rationi vel rationi repugnans. Si tamen ad passionem addatur aliquid unde conveniat rationi, erit passio laudabilis; si vero addatur ei aliquid unde a ratione discordet, erit passio vituperabilis; et sic ira ponitur peccatum, in quantum rationem perfecte non audit, ut dictum est; et tamen ira dicitur esse peccatum non solum prout est passio, id est motus appetitus sensitivi, sed etiam prout nominat actum intellectivi appetitus, qui est voluntas, ut dictum est.

[63118] De malo, q. 12 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod homini claudo potest aliquid convenire in quantum est homo; et hoc per se convenit homini, per accidens autem claudo. Potest etiam ei aliquid convenire in quantum est claudus quod per accidens se habet ad hominem. Et similiter naturae lapsae ira convenit in quantum natura est lapsa: ex hoc enim contingit quod motus irae discedit ab ordine rationis.

[63119] De malo, q. 12 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, sicut supra dictum est, quod quia vitium oppositum mansuetudini est innominatum, ideo nomen passionis, quae de se est indifferens, sumitur pro nomine vitii; et hoc modo dicimus iram esse peccatum. Sic autem non se habet nisi ad malum.

[63120] De malo, q. 12 a. 2 ad 4 Et similiter dicendum ad quartum; sic enim ira nominat actum potentiae naturalis, secundum quod est passio quaedam indifferenter se habens ad bonum et malum.

[63121] De malo, q. 12 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod iratus operatur cum tristitia quae consequitur ex iniuria illata. Unde ex hoc non potest haberi quod ira sit involuntaria, sed quod aliquod involuntarium sit causa irae; nunquam enim aliquis irasceretur, nisi aliquid sibi fieret contra suam voluntatem.

[63122] De malo, q. 12 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira inordinata, secundum quod est in sensualitate, praeveniens plenam deliberationem rationis. Tales autem sensualitatis motus sunt quidem in potestate nostra in particulari, quia possumus unum motum impedire applicando cognitionem ad alia; non tamen possumus impedire quin aliquis motus inordinatus surgat.

[63123] De malo, q. 12 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod illa definitio irae datur secundum id quod est materiale in ipsa; pertinet enim ad transmutationem corporalem accensio sanguinis circa cor; sed talis corporalis commotio sequitur motum appetitivum, qui est formalis in ira, in quo consistit ratio peccati.

[63124] De malo, q. 12 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod quandoque nomen hominis accipitur pro infirmitate humana, sicut I ad Cor. III, 3: cum (adhuc) sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et hoc modo irasci inordinate, dicitur esse hominis; quia pertinet ad infirmitatem humanam.

[63125] De malo, q. 12 a. 2 ad 9 Ad nonum dicendum, quod obiectum irae est malum sub ratione alicuius boni; et ita importat conversionem ad aliquod bonum.


Articulus 3

[63126] De malo, q. 12 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum ira sit peccatum mortale

[63127] De malo, q. 12 a. 3 tit. 2 Et videtur quod sic.

[63128] De malo, q. 12 a. 3 arg. 1 Quia ad Ephes. IV, 26, super illud: sol non occidat super iracundiam vestram, dicit Glossa, quod Christus cum ira nunquam simul inhabitat. Sed solum peccatum mortale est illud quod Christus in anima non compatitur. Ergo ira est peccatum mortale.

[63129] De malo, q. 12 a. 3 arg. 2 Praeterea, Matth. V, 21-22, dominus dicit: audistis quia dictum est antiquis: non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Ex quo patet quod eadem poena debetur irae in nova lege quae debebatur homicidio in veteri lege. Sed homicidium in veteri lege semper erat peccatum mortale. Ergo ira in nova lege est peccatum mortale.

[63130] De malo, q. 12 a. 3 arg. 3 Praeterea, omne id quod meretur damnationem aeternam, est peccatum mortale. Sed ira meretur damnationem aeternam; dicit enim Glossa, ibidem, quod his tribus, scilicet iudicio, Concilio, Gehenna, diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati singulariter exprimuntur. Ergo ira est peccatum mortale.

[63131] De malo, q. 12 a. 3 arg. 4 Praeterea, Gregorius dicit V Moral. Per iram iustitia relinquitur, concordia rumpitur, sancti spiritus splendor excutitur. Sed ista non fiunt nisi per peccatum mortale. Ergo ira est peccatum mortale.

[63132] De malo, q. 12 a. 3 arg. 5 Praeterea, omnis libidinosus appetitus quem sibi Christus retinuit, peccatum est mortale. Sed sicut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, ira est libido ulciscendi. Vindictam autem sibi Christus retinuit, secundum illud Deut. XXXII, 35: mihi vindicta, et ego retribuam, secundum aliam litteram, ubi nos habemus: mea est ultio. Ergo ira est peccatum mortale.

[63133] De malo, q. 12 a. 3 arg. 6 Praeterea, illud quod facit augmentum scelerum, videtur esse scelus, id est peccatum mortale. Sed ira facit augmentum scelerum, ut Glossa dicit super illud Prov. XXIX, v. 22: vir iracundus provocat rixas. Ergo ira est peccatum mortale.

[63134] De malo, q. 12 a. 3 arg. 7 Praeterea, nihil corrumpit intellectum nisi excellens peccatum: quia et sensum corrumpunt excellentiae sensibilium. Sed ira corrumpit intellectum: dicit enim Gregorius V Moral., quod ira excaecat oculum rationis. Ergo ira est excellens peccatum, cuiusmodi est peccatum mortale.

[63135] De malo, q. 12 a. 3 arg. 8 Praeterea, illud quod est contra rationem, videtur esse peccatum mortale. Sed ira inordinata est contra iudicium rationis, ut ex supradictis, patet. Ergo ira est peccatum mortale.

[63136] De malo, q. 12 a. 3 arg. 9 Praeterea, illud quod est contra naturam hominis, est peccatum mortale. Sed ira est huiusmodi; homo enim est animal mansuetum natura: ira autem mansuetudini contrariatur. Ergo ira est peccatum mortale.

[63137] De malo, q. 12 a. 3 arg. 10 Praeterea, quidquid contrariatur actui caritatis, est peccatum mortale. Sed ira contrariatur actui caritatis, quae vult bonum proximo; ira autem vult proximo nocumentum. Ergo ira est peccatum mortale.

[63138] De malo, q. 12 a. 3 arg. 11 Praeterea, peccatum mortale dicitur ex eo quod spiritualiter occidit. Sed Iob V, 2, dicitur quod virum stultum interficit iracundia. Ergo ira est peccatum mortale.

[63139] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 1 Sed contra. Super illud Psalm. IV, 5: irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa: venialis est ira quae non perducitur in effectum. Sed ea quae sunt secundum genus suum peccata mortalia, etiam antequam perducantur ad effectum, nunquam sunt venialia secundum solum consensum. Ergo ira ex genere suo non est peccatum mortale.

[63140] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 2 Praeterea, peccatum operis non est minus quam peccatum cordis. Sed opus irae non semper est peccatum mortale, sicut quando aliquis per iram alicui modica nocumenta infert, vel leviter impellendo eum, vel obiurgando ipsum, vel aliquid huiusmodi faciendo. Ergo etiam neque ira ex genere suo est peccatum mortale.

[63141] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 3 Praeterea, Augustinus dicit IX de Civit. Dei, quod in disciplina Christiana non consideratur an aliquis irascatur, sed magis unde pius animus irascitur. Sed nullum peccatum mortale potest esse simul cum pietate. Ergo ira non est peccatum mortale.

[63142] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 4 Praeterea, est quaedam ira quae est virtuosa, ut supra, habitum est; et quaedam ira quae est peccatum mortale. Ergo etiam est quaedam media, quae est peccatum veniale.

[63143] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 5 Praeterea, nullum peccatum mortale potest esse cum spiritu sancto. Sed ira potest esse cum spiritu sancto: legitur enim IV Reg. II, 15, quod requievit spiritus Eliae super Eliseum, et tamen maledixit statim postea pueris; et egressi duo ursi de saltu laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros: quod videtur ad maximam iram pertinere. Ergo ira non est peccatum mortale.

[63144] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 6 Praeterea, in lege nova nullum peccatum mortale permittitur. Sed ira permittitur, ut patet in Glossa ad Ephes., IV, 26, super illud: irascimini, et nolite peccare. Ergo ira non est peccatum mortale.

[63145] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 7 Praeterea, secundum philosophum in VII Ethic., concupiscentia est turpior quam ira. Sed concupiscentia non est semper peccatum mortale. Ergo etiam neque ira.

[63146] De malo, q. 12 a. 3 s. c. 8 Praeterea, peccatum mortale non est aliquis motus appetitus, praeveniens completam deliberationem rationis. Sed ira semper praevenit completam deliberationem rationis: quia nunquam perfecte audit rationem, ut in VII Ethic. dicitur. Ergo ira non est peccatum mortale.

[63147] De malo, q. 12 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod cum actus morales ex obiectis speciem trahant, secundum eorum obiecta considerari debent, utrum ex genere suo sint boni vel mali; et si mali, utrum mortalia vel venialia peccata. Dictum est autem, quod obiectum irae, secundum quod est peccatum, est vindicta iniusta, quae nihil aliud est quam nocumentum illatum proximo contra iustitiae debitum; hoc autem de sui ratione importat peccatum mortale. Quia enim debitum iustitiae cadit sub praecepto, quidquid est contra rationem debiti iustitiae, contrariatur praecepto; unde est peccatum mortale. Unde ira per vitium ex suo genere est peccatum mortale, cum nihil aliud sit quam voluntas nocendi proximo iniuste propter aliquam offensam praecedentem. Sed in aliis peccatis, sicut dictum est, contingit aliquod peccatum ex genere suo esse mortale quod tamen propter imperfectionem actus est veniale. Dictum est autem supra, quod actus hominis potest esse imperfectus dupliciter. Uno modo ex parte agentis; et sic imperfectus actus hominis est qui solius est sensualitatis, praeveniens iudicium rationis, quae est proprium principium activum in homine; et secundum hoc motus sensualitatis ad quodcumque peccatum mortale, etiam ad adulterium vel homicidium perpetrandum, est peccatum veniale. Alio modo dicitur actus imperfectus ex parte obiecti, quod propter sui parvitatem quasi nihil habetur. Nam ratio id quod est modicum, accipit quasi nihil, ut philosophus dicit in III Polit.: et secundum hoc quamvis accipere rem alienam sit peccatum mortale ex genere suo, tamen accipere aliquid modicum, quod quasi nullius est pretii vel momenti, non est peccatum mortale; puta, si aliquis acciperet unum modicum racemum de vinea alicuius. Utroque autem modo contingit in genere peccati irae inveniri aliquod peccatum veniale. Uno modo sicut subitus motus irae cui ratio non consentit, et est peccatum veniale; alio modo propter parvitatem nocumenti: puta, si aliquis irascitur contra aliquem puerum, volens eum parum trahere per capillos, vel per aurem, aut aliquid aliud leve facere in sui vindictam. Sed quando aliquis appetit se vindicare non servata iustitia, inferendo aliquod grave nocumentum, cum consensu deliberatae rationis, talis ira semper est peccatum mortale. Et quia quaedam ira est peccatum mortale, et quaedam veniale, ad utrasque rationes respondendum est.

[63148] De malo, q. 12 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira per vitium, quando motus irae est perfectus et ex parte agentis et ex parte obiecti; sic enim est semper peccatum mortale, ut dictum est.

[63149] De malo, q. 12 a. 3 ad 2 Et similiter dicendum ad secundum et ad tertium et ad quartum.

[63150] De malo, q. 12 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod circa vindictam Deus aliquid sibi soli retinuit. Inferre enim vindictam in manifestis delictis, aliis commisit qui constituuntur in ordine alicuius potestatis: dicitur enim de homine pietatem habente, Rom. XIII, 4, quod est vindex (Dei) in iram ei, qui malum agit. De occultis vero sibi soli iudicium et vindictam reservavit, secundum illud I ad Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare. Sibi etiam soli reservavit Deus, ut propter seipsum vindicaretur: homo enim non debet vindicari propter seipsum sed propter culpam in seipso commissam, quae est Dei offensa. Quando ergo aliquis quaerit vindictam propter seipsum, vel praeter ordinem iudiciariae potestatis, usurpat sibi quod Dei est; et ideo peccat mortaliter, nisi sit actus imperfectus, ut dictum est.

[63151] De malo, q. 12 a. 3 ad 6 Ad sextum dicendum, quod crementum scelerum potest fieri non solum per additionem sceleris ad scelus, sed etiam per occasionem; et hoc modo ira quae est peccatum veniale, potest facere crementum scelerum.

[63152] De malo, q. 12 a. 3 ad 7 Ad septimum dicendum, quod intellectum vel rationem potest aliquid dupliciter corrumpere. Uno modo per se et directe per quamdam contrarietatem; et sic solum peccatum mortale corrumpit iudicium rationis. Alio modo indirecte et per accidens, in quantum impeditur usus rationis per quamdam corporalem commutationem: et hoc modo etiam ira quae est peccatum veniale, potest impedire usum rationis; non tamen proprie dicitur excaecare, nisi quando rationem ducit in consensum peccati.

[63153] De malo, q. 12 a. 3 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ratio dirigit omnia ex fine. Illud ergo directe contrariatur rationi quod excludit debitum finem; et hoc non fit nisi per peccatum mortale. Si autem sit inordinatio circa ea quae sunt ad finem non excluso fine, non est proprie contra rationem, sed praeter eam; et est peccatum veniale.

[63154] De malo, q. 12 a. 3 ad 9 Ad nonum dicendum, quod ira est contra naturam hominis, qui est animal rationale, in quantum contrariatur rationi; et hoc convenit soli irae quae est peccatum mortale.

[63155] De malo, q. 12 a. 3 ad 10 Ad decimum dicendum, quod caritas vult proximo bonum sub ratione boni, et ideo proprie caritati contrariatur odium. Ira autem appetit malum proximi non in quantum malum, sed sub ratione iusti vindicativi, ut dictum est: et ideo ex parte obiecti, quod non est vere iustum sed apparens, contrariatur iustitiae; ex parte vero passionis contrariatur mansuetudini, quae tenet medium in ira.

[63156] De malo, q. 12 a. 3 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de perfecto motu irae per vitium.

[63157] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 1 Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira quae est in sola sensualitate, quae dicitur ad effectum perducere, non solum in exteriori opere, sed etiam per interiorem consensum, qui apud Deum pro facto reputatur.

[63158] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 2 Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de ira per zelum, quae est imperfecta ex parte obiecti.

[63159] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 3 Ad tertium dicendum, quod pius animus irascitur ira per zelum, quae est virtuosa, ut supra dictum est.

[63160] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 4 Ad quartum dicendum, quod inter vindictam iustam et iniustam nihil est medium; et ideo etiam nec inter iram virtuosam et iram quae est peccatum mortale, nisi forte ira imperfecta, quae est venialis.

[63161] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 5 Ad quintum dicendum, quod Eliseus non maledixit pueris ex ira vitiosa, quasi propter livorem vindictae, sed ex zelo divinae iustitiae.

[63162] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 6 Ad sextum dicendum, quod apostolus permittit motum irae imperfectae, quae in sola sensualitate consistit.

[63163] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 7 Ad septimum dicendum, quod si illa concupiscentia est perfecta eius, quod ex genere suo est peccatum mortale, ipsa etiam est peccatum mortale; si tamen sit imperfecta, est peccatum veniale sicut et de ira dictum est.

[63164] De malo, q. 12 a. 3 ad s. c. 8 Ad octavum dicendum, quod ira non perfecte audit rationem dissuadentem; audit tamen quandoque perfecte rationem consentientem.


Articulus 4

[63165] De malo, q. 12 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum ira sit levius peccatum odio et invidia et aliis huiusmodi

[63166] De malo, q. 12 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[63167] De malo, q. 12 a. 4 arg. 1 Quia ut Augustinus dicit in Enchir. malum dicitur quia nocet. Ergo quanto aliquod peccatum maius nocumentum affert, tanto gravius est. Sed ira maius nocumentum infert homini quam invidia; dicit enim Hugo de sancto Victore Lib. de septenariis, quod superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum. Ergo invidia non est gravius peccatum quam ira.

[63168] De malo, q. 12 a. 4 arg. 2 Praeterea, effectus assimilatur suae causae. Sed effectus invidiae est ira, ut Hugo dicit. Ergo ira non est minus peccatum quam invidia.

[63169] De malo, q. 12 a. 4 arg. 3 Item, videtur quod non sit minus peccatum quam odium. Quia gravitas peccatorum attenditur secundum effectum. Sed idem est effectus odii et irae, scilicet inferre nocumentum proximo. Ergo odium non est gravius peccatum quam ira.

[63170] De malo, q. 12 a. 4 arg. 4 Item, videtur quod sit gravius peccatum quam concupiscentia carnis. Quia secundum philosophum in III Topic., si summum huius praeeminet summo illius, hoc praeeminet illi. Sed summum peccatum in genere irae, scilicet homicidium, praeeminet in gravitate cuicumque peccato in genere concupiscentiae carnis. Ergo ira est simpliciter gravius peccatum quam concupiscentia carnis.

[63171] De malo, q. 12 a. 4 arg. 5 Praeterea, quanto aliquod peccatum est gravius, tanto maiorem poenitudinem inducit. Sed poenitentia magis est adiuncta irae quam concupiscentiae carnis: quia, sicut philosophus dicit in VII Ethic., qui irascitur cum tristitia peccat; concupiscens autem, sine tristitia. Ergo ira est gravius peccatum quam concupiscentia.

[63172] De malo, q. 12 a. 4 arg. 6 Praeterea, Ezech. XVI, 44, dicitur: sicut mater, ita et filia. Sed blasphemia, quae est filia irae secundum Gregorium, est gravius peccatum omnibus aliis vitiis.

[63173] De malo, q. 12 a. 4 s. c. Sed contra, est quod Augustinus in regula, comparat iram festucae, odium vero trabi.

[63174] De malo, q. 12 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod ibi quaerenda est differentia, ubi aliqua convenientia invenitur. Peccatum autem irae convenit cum tribus peccatis in obiecto. Est enim obiectum irae, sicut dictum est, malum aliquod inferendum sub ratione cuiusdam boni. Ex parte ergo mali convenit cum odio quod appetit malum alicuius, et cum invidia quae dolet de bono; ex parte vero boni desiderati convenit cum concupiscentia, quae etiam est inordinatus appetitus boni. Sed absolute loquendo ira deficit in gravitate a tribus praedictis vitiis. Nam odium quaerit malum proximi sub ratione mali, et invidia contrariatur bono proximi sub ratione boni; ira autem non quaerit malum proximi nec impedit bonum eius nisi sub ratione boni quod est iustum vindicativum; et ita illud quod facit odium et invidia per se intendens ad malum vel ad impedimentum boni, hoc facit ira per se intendens ad bonum, per accidens autem ad malum. Semper autem id quod est per se, potius est eo quod est per accidens: et ideo invidia et odium excedunt in malitia peccatum irae. Similiter etiam peccatum concupiscentiae est hoc quod tendit in bonum quod est delectabile secundum sensum: ira autem tendit inordinate in bonum quod est apparens iustum, quod est secundum rationem. Et ideo cum bonum rationis sit melius quam bonum sensus, motus irae magis accedit ad virtutem quam motus concupiscentiae; et ideo simpliciter loquendo est minus peccatum. Unde philosophus dicit in VII Ethic., quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae. Et haec quidem comparatio attenditur secundum ipsa genera peccatorum; nihil enim prohibet secundum aliquas supervenientes circumstantias iram esse aliis graviorem.

[63175] De malo, q. 12 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod invidia aufert homini proximum per quamdam contrarietatem ad ipsum; sic autem ira non aufert homini seipsum, sed indirecte, in quantum per corporalem commotionem irae impeditur usus rationis, per quam homo non est compos sui ipsius.

[63176] De malo, q. 12 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ira, secundum philosophum, ex tristitia causatur: et ita cum invidia sit quaedam tristitia, contingit ex invidia iram causari. Non tamen oportet quod ira sit aequalis invidiae, quia non semper effectus adaequatur suae causae quamvis aliquam similitudinem eius habeat.

[63177] De malo, q. 12 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ira et odium diversimode procedunt ad inferendum nocumentum proximo; et haec quidem diversitas potest attendi secundum plura, ut philosophus dicit in II Rhet.: primo quidem, quia ira non intendit nocumentum nisi sub ratione iusti vindicativi, unde non quaerit nocere nisi illis qui nos laeserunt vel aliquos ad nos pertinentes, ut fiat quaedam retributio; sed odium potest esse ad quoscumque extraneos, qui nihil unquam nos laeserunt, propter hoc quod eorum dispositio contrariatur nostro affectui. Secundo, quia ira est semper ad aliquas singulares personas, quia causatur ex aliquibus iniuriosis actibus, actus autem sunt singularium; odium autem potest esse ad aliquid commune, sicut homo habet odio totum latronum genus. Tertio, quia iratus non quaerit nocumentum proximi nisi usque ad illam mensuram quae requiritur secundum quod ei videtur vindicativa iustitia; quo quidem adepto quietatur ira, sed odium de quocumque malo non saturatur; quaerit enim malum proximi secundum se. Quarto, quia iratus hoc appetit, ut ille cui nocumentum infert, hoc sentiat, quod propter iniuriam illatam hoc malum sibi evenit; odiens autem non curat qualitercumque immerito malum veniat. Ex quibus etiam patet quod odium est gravius peccatum quam ira.

[63178] De malo, q. 12 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ratio illa procederet, si homicidium esset species irae; non est autem species irae, sed effectus. Contingit autem quod ex minori malo consequitur quandoque maius malum.

[63179] De malo, q. 12 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod concupiscentia magis est poenitibilis quam etiam ira, eo quod ira plus habet de ratione. Tristitia autem quae coniungitur irae, non pertinet ad poenitentiam, quia non est de actu irae, sed de causa provocante ad iram, scilicet de iniuria illata.

[63180] De malo, q. 12 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod quia malum nihil causat nisi virtute boni, in processu peccatorum proceditur ab eo quod habet magis speciem boni; et ideo plerumque ex minoribus peccatis homo perducitur in maiora. Unde non oportet quod ira sit tantae quantitatis sicut blasphemia.


Articulus 5

[63181] De malo, q. 12 a. 5 tit. 1 Quinto quaeritur utrum ira sit vitium capitale

[63182] De malo, q. 12 a. 5 tit. 2 Et videtur quod non.

[63183] De malo, q. 12 a. 5 arg. 1 Capitis enim non est caput. Sed ira habet aliud caput, causatur enim ex tristitia, ut etiam philosophus dicit. Ergo ira non est vitium capitale.

[63184] De malo, q. 12 a. 5 arg. 2 Praeterea, omne vitium capitale est speciale peccatum. Sed ira videtur esse generale; quia non contrariatur uni soli virtuti, sed pluribus; contrariatur enim et caritati et iustitiae et mansuetudini. Ergo ira non est vitium capitale.

[63185] De malo, q. 12 a. 5 arg. 3 Praeterea, aliis vitiis capitalibus quaedam alia vitia opponuntur, sicut superbiae pusillanimitas, accidiae vana laetitia. Sed irae non opponitur aliud vitium. Ergo non est vitium capitale.

[63186] De malo, q. 12 a. 5 s. c. Sed contra, est quod Prov., XXIX, super illud: vir iracundus provocat rixas, dicit Glossa: ianua omnium vitiorum est iracundia, qua clausa virtutibus intrinsecus debetur quies; aperta, ad omne facinus armabitur animus.

[63187] De malo, q. 12 a. 5 co. Respondeo. Dicendum quod sicut supra, dictum est, vitium capitale est ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Contingit autem, ut in pluribus, ad finem iracundiae, id est ad vindictam sumendam, multa inordinate fieri, quae quidem inordinate facta sunt quaedam peccata; et ideo ira est vitium capitale, et ponit Gregorius XXXI Mor., sex filias eius, quae sunt rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemia. Et huius ratio est quia ira potest considerari tripliciter: uno modo secundum quod est in corde, alio modo secundum quod est in ore, tertio modo secundum quod procedit usque ad opus. Secundum autem quod est in corde, unum quidem vitium oritur ex parte suae causae, quae est iniuria illata: non enim nocumentum illatum provocat ad iram nisi in quantum consideratur sub ratione iniusti: sic enim ei debetur vindicta. Quanto autem aliqua persona est vilior vel magis obnoxia alteri, tanto iniustius est quod ei nocumentum inferat; et ideo iratus considerans nocumentum sibi illatum, magnificat in animo suo iniustitiam, et ex hoc procedit ad vindicandum indignitatem personae inferentis nocumentum, et haec est proprie indignatio. Aliud autem vitium causatur ex ira in corde existente ex parte eius quod iratus appetit. Excogitat enim iratus diversas vias et modos per quos possit se vindicare, et talibus cogitationibus quodammodo inflatur animus eius, secundum illud Iob XV, v. 2: numquid sapiens (...) implebit ardore stomachum suum? Et sic ex ira oritur tumor mentis. Procedit etiam ira in locutionem, et contra Deum qui permittit iniuriam inferri, et sic ex ira causatur blasphemia; et contra proximum, qui infert: et sic sunt duo gradus irae qui tanguntur Matth., V, 22. Quorum unum est cum aliquis prorumpit in verba inordinata sine expressione specialis iniuriae, ut qui dixerit fratri tuo, racha, quae est interiectio irascentis, et sic ex ira oritur clamor, id est inordinata et confusa locutio indicans motum irae. Alius gradus irae est cum aliquis prorumpit usque ad verba iniuriosa; sicut cum quis dixerit fratri suo, fatue, ad quod pertinet contumelia. Secundum autem quod ira procedit in actum, sic causantur rixae, in quibus includuntur omnia consequentia, sicut vulnerationes, homicidia, et huiusmodi.

[63188] De malo, q. 12 a. 5 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod tristitia, ex qua oritur, non est solum illa tristitia quae est vitium capitale; unde non continetur sub aliquo capitali vitio.

[63189] De malo, q. 12 a. 5 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ira est speciale vitium; opponitur tamen diversis virtutibus secundum diversas rationes. Nam quantum ad ipsam inordinationem passionis opponitur mansuetudini; quantum autem ad nocumentum quod intentat inferre, opponitur caritati; quantum autem ad rationem apparentis iustitiae, opponitur verae iustitiae: magis tamen opponitur mansuetudini quae est moderativa irae.

[63190] De malo, q. 12 a. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod etiam irae contrariatur aliquod vitium quod est inordinata remissio irae, de quo Chrysostomus dicit super illud Matth., V, 22: qui irascitur fratri suo: patientia irrationalis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos sed etiam bonos invitat ad malum. Quia tamen illud vitium est innominatum, iracundiae non videtur opponi aliud vitium.


Quaestio 13
Prooemium

[63191] De malo, q. 13 pr. 1 Et primo quaeritur utrum avaritia sit vitium speciale.

[63192] De malo, q. 13 pr. 2 Secundo utrum avaritia sit peccatum mortale.

[63193] De malo, q. 13 pr. 3 Tertio utrum sit vitium capitale.

[63194] De malo, q. 13 pr. 4 Quarto utrum mutuare ad usuram sit peccatum mortale.


Articulus 1

[63195] De malo, q. 13 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum avaritia sit vitium speciale

[63196] De malo, q. 13 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[63197] De malo, q. 13 a. 1 arg. 1 Omne enim vitium speciale habet materiam specialem: quia semper in moralibus species determinantur secundum obiecta. Sed avaritia non habet materiam specialem, sed generalem: dicit enim Augustinus III de Lib. Arb.: avaritia quae Graece philargyria dicitur non in solo argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae inordinate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisquam quam satis est. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63198] De malo, q. 13 a. 1 arg. 2 Praeterea, id quod continet sub se diversa genera peccatorum, non est speciale peccatum. Sed avaritia continet sub se diversa genera peccatorum: nam etiam sub avaritia continetur superbia, quae est appetitus inordinatus excellentiae: dicit enim Gregorius in Homil. super: ductus est Iesus etc.: avaritia non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63199] De malo, q. 13 a. 1 arg. 3 Praeterea, Tullius dicit quod avaritia est immoderatus amor habendi. Sed omnia quae ad nos pertinent, habere dicimur, et partes nostrae substantiae, et qualitates et quantitates, et exteriora accidentia, ut dicit philosophus in praedicamentis. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63200] De malo, q. 13 a. 1 arg. 4 Praeterea, omne peccatum speciale habet aliud peccatum sibi oppositum, ut dicitur in II Ethic. Sed avaritia non habet aliquod peccatum sibi oppositum, ut patet per philosophum in V Ethic. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63201] De malo, q. 13 a. 1 arg. 5 Praeterea, illud quod se habet ad omnia genera peccatorum, non videtur esse speciale peccatum. Sed avaritia se habet ad omnia genera peccatorum: dicitur enim I ad Tim., cap. VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas, per quam avaritia intelligitur, ut Augustinus dicit XI super Genes. ad litteram. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63202] De malo, q. 13 a. 1 arg. 6 Praeterea, si avaritia sit speciale peccatum, hoc maxime erit in quantum avaritia est inordinatus appetitus pecuniarum. Sed hoc etiam modo avaritia est peccatum generale; quia omne peccatum est per conversionem ad commutabile bonum, ut Augustinus dicit. Bona autem temporalia fere omnia per pecuniam possunt acquiri, secundum illud Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Ergo avaritia nullo modo est speciale peccatum.

[63203] De malo, q. 13 a. 1 arg. 7 Praeterea, nullum speciale peccatum contrariatur diversis virtutibus, eo quod uni unum est contrarium, ut dicitur in X Metaph. Sed avaritia contrariatur diversis virtutibus: contrariatur enim caritati, ut Augustinus dicit super Genes. ad litteram: contrariatur etiam liberalitati, secundum quod communiter dicitur: contrariatur etiam iustitiae, secundum quod est specialis virtus, ut dicit Chrysostomus exponens illud Matth., V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; iustitia enim dicit vel universalem virtutem, vel particularem avaritiae contrariam. Ergo avaritia non est speciale peccatum.

[63204] De malo, q. 13 a. 1 arg. 8 Praeterea, avaritiae proprium est ut retineat non retinenda. Sed spiritualia sunt specialiter non retinenda, quia communicata non minuuntur, sed crescunt. Ergo avaritia est circa spiritualia bona. Manifestum est autem quod est circa bona corporalia. Ergo universaliter circa omnia bona. Non ergo est vitium speciale sed generale.

[63205] De malo, q. 13 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Nullum generale dividitur contra specialia. Sed avaritia dividitur contra specialia peccata; Gregorius enim XXXI Moral., distinguit avaritiam contra alia vitia capitalia. Genes. etiam III in Glossa dicitur quod Diabolus tentavit primum hominem de gula, superbia et avaritia: et sic avaritia contra alia peccata dividitur. Ergo avaritia est speciale peccatum.

[63206] De malo, q. 13 a. 1 s. c. 2 Praeterea, speciali virtuti peccatum speciale contrariatur. Sed avaritia contrariatur iustitiae secundum quod est virtus specialis, ut patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Ergo avaritia est peccatum speciale.

[63207] De malo, q. 13 a. 1 s. c. 3 Praeterea, radix habet rationem principii. Sed principium distinguitur ab his quorum est principium: quia nihil est principium vel causa sui ipsius. Cum ergo avaritia sit radix omnium malorum, ut apostolus dicit, videtur quod avaritia sit peccatum distinctum ab aliis peccatis; et ita non est generale peccatum, sed speciale.

[63208] De malo, q. 13 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod avaritia, secundum quod est ex prima sui nominis impositione, significat inordinatam cupiditatem pecuniarum: dicitur enim avarus quasi avidus aeris, ut Isidorus dicit in Lib. Etymol., et huic consonat quod in Graeco avaritia philargyria nominatur, quasi amor argenti. Unde cum pecunia sit quaedam materia specialis, avaritia videtur secundum primam nominis impositionem speciale quoddam vitium esse; sed secundum quamdam similitudinem ampliatum est hoc nomen ad significandum inordinatam cupiditatem quorumlibet bonorum. Et secundum hoc avaritia est generale peccatum, quia in omni peccato est conversio per appetitum inordinatum ad aliquod commutabile bonum, et ideo, Augustinus, XI super Genes. ad litteram, dicit, quod est avaritia generalis, qua quis appetit aliquid plusquam oportet; et est avaritia specialis, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Et huius distinctionis ratio est, quia cum avaritia sit inordinatus amor habendi: sicut habere potest uno modo sumi communiter, et alio modo specialiter,- prout dicimur habere possessionem de qua possumus quod volumus facere,- ita etiam avaritia sumitur generaliter pro inordinato amore habendi quamcumque rem, et specialiter pro amore habendi possessiones, quae omnes sub nomine pecuniae intelliguntur, quia eorum pretium pecunia mensuratur, ut philosophus dicit in IV Ethic. Sed quia peccatum virtuti opponitur, oportet considerare quod circa possessiones vel pecunias consistit et iustitia et liberalitas; aliter tamen et aliter. Ad iustitiam enim pertinet medium aequalitatis constitutae in ipsis rebus possessis, ut scilicet unusquisque habeat quod sibi debetur; liberalitas vero constituit medium in ipsis affectionibus animae, ut scilicet unusquisque non sit nimium amator vel cupidus pecuniae, et quod sit emissivus earum cum delectatione vel sine tristitia quando oportet et ubi oportet. Quidam ergo loquuntur de avaritia sicut de opposito liberalitatis: et secundum hoc avaritia importat quemdam defectum circa emissiones pecuniarum et quamdam superfluitatem circa acquisitionem et retentionem earum in superfluo amore pecuniae. Philosophus vero in V Ethic., loquitur de avaritia sicut de opposito iustitiae: et secundum hoc avarus dicitur qui recipit vel retinet aliena contra debitum iustitiae. Liberalitati enim opponit non avaritiam sed illiberalitatem, ut patet in IV Ethic., et huic etiam consonat auctoritas Chrysostomi inducta, et etiam id quod dicitur Ezech., XXII, v. 27: principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem, (...) et avare ad lucra sectanda.

[63209] De malo, q. 13 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de avaritia communiter dicta.

[63210] De malo, q. 13 a. 1 ad 2 Et similiter dicendum ad secundum.

[63211] De malo, q. 13 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod habere specialiter dicimur possessiones, quarum omnino domini sumus; unde cum Tullius dicit, quod avaritia est inordinatus amor habendi, proprie intelligendum est secundum quod dicimur habere possessiones.

[63212] De malo, q. 13 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod opponitur iustitiae. Iustitia enim medium quid est inter superfluum et diminutum; sed non est medium inter duas malitias, sicut aliae virtutes, ut dicitur in V Ethic. Sed quod aliquid superabundet in accipiendo vel retinendo ultra debitum iustitiae, malitia quaedam est, et ad avaritiam pertinet. Quod autem aliquis minus habeat quam sibi debeatur, hoc non est iniustum facere, sed iniustum pati; quod magis est poena quam culpa; et secundum hoc avaritia opponitur alicui peccato.

[63213] De malo, q. 13 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod avaritia pertinet ad omnia peccata non sicut genus, sed sicut radix et principium: et ideo ex hoc non potest concludi quod avaritia sit generale peccatum, sed quod sit generalis quaedam causa peccatorum.

[63214] De malo, q. 13 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod quaedam acquiruntur pecunia, quae sunt secundum eamdem rationem appetibilia sicut et pecunia, in quantum scilicet sunt utilia ad necessitatem vitae; ut etiam omnia ista quae possessiones dicuntur, sub pecuniae nomine includantur: et sunt materia avaritiae specialiter dictae. Quaedam vero sunt quae possunt acquiri per pecuniam, et tamen habent aliam rationem appetibilitatis; et ista pertinent ad alia vitia specialia, sicut sublimitas honorum, quae pertinet ad ambitionem, et pravitas laudis, quae pertinet ad inanem gloriam, et delectatio ciborum, quae pertinet ad gulam, et venereorum, quae pertinet ad luxuriam.

[63215] De malo, q. 13 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod avaritia opponitur iustitiae et liberalitati secundum diversas acceptiones; caritati vero opponitur sicut et quodlibet peccatum mortale, in quantum constituit finem in bono creato.

[63216] De malo, q. 13 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod spiritualia bona non sunt retinenda, sed communicanda; non tamen est idem modus habendi aut communicandi ea, sicut habentur vel communicantur possessiones; unde non pertinent ad avaritiam proprie dictam.


Articulus 2

[63217] De malo, q. 13 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum avaritia sit peccatum mortale

[63218] De malo, q. 13 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[63219] De malo, q. 13 a. 2 arg. 1 Nihil enim excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed avaritia excludit a regno Dei; dicitur enim Ephes., V, 5: omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Ergo avaritia est peccatum mortale.

[63220] De malo, q. 13 a. 2 arg. 2 Praeterea, omne peccatum quod contrariatur caritati, est mortale: quia per caritatem est vita animae, secundum illud I Ioan., cap. II, 15: si quis diligit mundum non est caritas patris in eo. Sed avaritia contrariatur caritati: dicit enim Augustinus in libro LXXXIII quaestionum, quod venenum caritatis est cupiditas. Ergo avaritia, quae est idem cupiditati, est peccatum mortale.

[63221] De malo, q. 13 a. 2 arg. 3 Praeterea, I Ioan., II, 15, dicitur: si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo. Sed avaritia ex inordinato amore mundi procedit. Ergo avaritia excludit ab homine caritatem Dei; et ita est peccatum mortale.

[63222] De malo, q. 13 a. 2 arg. 4 Praeterea, illud quod contrariatur iustitiae, videtur esse peccatum mortale, eo quod iustitia habet rationem debiti, quod cadit sub praecepto. Sed avaritia contrariatur iustitiae; reservat enim aliqua quae possunt cedere in utilitatem proximorum. Dicit enim Basilius: est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot iniuriaris, quot exhibere valeres. Ergo avaritia est peccatum mortale.

[63223] De malo, q. 13 a. 2 arg. 5 Praeterea, donum Dei est aliquid perfectius virtute. Sed avaritia opponitur cuidam dono Dei, scilicet pietati, ut habetur in Glossa Lucae, II. Ergo avaritia est peccatum mortale.

[63224] De malo, q. 13 a. 2 arg. 6 Praeterea, peccatum mortale est aversio a bono incommutabili, et conversio ad commutabile bonum. Sed hoc maxime est in avaritia, quae est inordinatus appetitus commutabilis boni. Ergo avaritia est peccatum mortale.

[63225] De malo, q. 13 a. 2 arg. 7 Praeterea, illud quod deprimit mentem ad terrena, ut ad superiora non possit consurgere, videtur esse peccatum mortale. Sed avaritia est huiusmodi; dicit enim Gregorius XIII Moralium, quod avaritia mentem quam infecerit, ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli non possit. Ergo avaritia est peccatum mortale.

[63226] De malo, q. 13 a. 2 arg. 8 Praeterea, insanabilitas est conditio gravissimi peccati: nam peccatum in spiritum sanctum, quod est gravissimum, irremissibile dicitur. Sed avaritia est insanabilis, ut philosophus dicit in IV Ethic. Ergo avaritia est peccatum mortale et gravissimum.

[63227] De malo, q. 13 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod I ad Cor. III, 12, super illud: si quis aedificaverit super hoc fundamentum etc. dicit Glossa, quod lignum, foenum et stipulam is superaedificat qui cogitat quae mundi sunt, quomodo mundo placeat; quod ad peccatum avaritiae pertinet. Sed per hoc non significatur peccatum mortale sed veniale; subditur enim quod salvus erit, sic quasi per ignem. Ergo avaritia non est peccatum mortale.

[63228] De malo, q. 13 a. 2 s. c. 2 Praeterea, avaritia prodigalitati opponitur. Sed prodigalitas ex genere suo non est peccatum mortale. Ergo neque avaritia, cum contraria sint in eodem genere.

[63229] De malo, q. 13 a. 2 s. c. 3 Praeterea, ad avaritiam proprie pertinet superflue temporalia congregare. Hoc autem non semper est peccatum mortale, cum non contrarietur alicui praecepto. Ergo avaritia non est peccatum mortale.

[63230] De malo, q. 13 a. 2 s. c. 4 Praeterea, non accipere aliena videtur esse laudabile. Sed quandoque avari nolunt accipere aliena, ut philosophus dicit in IV Ethic. Ergo avaritia quandoque non est malum, et per consequens nec peccatum mortale.

[63231] De malo, q. 13 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, avaritia dicitur dupliciter. Quandoque enim sumitur secundum quod est opposita iustitiae, et tunc semper est peccatum mortale; nisi forte propter imperfectionem actus, ut supra de aliis vitiis dictum est; sic enim ad avaritiam pertinet accipere vel retinere aliena iniuste. Et hoc semper est peccatum mortale; primi tamen motus in hoc genere non sunt peccata mortalia. Aliquando vero sumitur avaritia secundum quod opponitur liberalitati, quam philosophus, in IV Ethic., illiberalitatem nominat: et tunc ad avaritiam pertinet excedere in amore et desiderio pecuniarum et omnium quae per pecunias acquiri possunt; et sic cum communiter loquimur de desiderio et amore, non semper est avaritia peccatum mortale. Si autem loquamur de amore et desiderio stricte, sic avaritia semper est peccatum mortale. Cum enim amor et desiderium sit boni; bonum autem proprie et principaliter sit finis; id autem quod ad finem ordinatur, non habeat per se rationem boni nisi propter ordinem finis; inde est quod amor et desiderium proprie et principaliter est finis, secundario autem eorum quae sunt ad finem. Si ergo avaritia dicatur amor et desiderium temporalium bonorum, ita quod in eis finis constituatur, avaritia semper erit peccatum mortale; converti enim ad bonum creatum sicut ad finem, facit aversionem ab incommutabili bono, quod debet esse ultimus finis, eo quod non possunt esse plures ultimi fines. Si vero avaritia dicatur inordinatus amor vel desiderium rerum huius mundi communiter loquendo, sic non semper avaritia est peccatum mortale: quia, ut habetur in Glossa I ad Cor., III, 12, super illud: si quis superaedificat etc., quidam adhuc amant saecularia et negotiis terrenis implicati sunt; ita tamen ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil Christo praeponant.

[63232] De malo, q. 13 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod apostolus non dicit quod omnis avarus simpliciter non habeat partem in regno Christi et Dei; sed addit, quod est idolorum servitus. Illa enim avaritia a regno Christi et Dei excludit quae comparatur idololatriae, eo quod honorem Deo debitum exhibet creaturae, in quantum in temporalibus bonis finem constituit, quod soli Deo debetur.

[63233] De malo, q. 13 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod cupiditas extinguens caritatem est illa quae finem constituit in temporalibus bonis; illa autem quae in eis finem non constituit, quamvis superexcedat debitum modum, non extinguit caritatem, sed impedit eam in suo actu.

[63234] De malo, q. 13 a. 2 ad 3 Et per hoc patet solutio ad tertium.

[63235] De malo, q. 13 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod opponitur iustitiae; non tamen avaritia quae est idem quod illiberalitas, semper iustitiae opponitur; potest enim contingere quod aliquis illiberalis est in hoc quod non dat quod laudabile esset dare, quod tamen dare non est debitum: vel quia etiam illa quae dat, cum tristitia et parcitate dat. Basilius autem loquitur in casu illo quando aliquis tenetur bona sua pauperibus erogare, puta cum ei superfluum sit, secundum illud Luc. XI, 14: quod superest, date eleemosynam; et talis etiam avaritia contrariatur pietati, ut Glossa ibidem dicit.

[63236] De malo, q. 13 a. 2 ad 5 Unde patet solutio ad quintum.

[63237] De malo, q. 13 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de avaritia secundum quod finem in temporalibus bonis constituit.

[63238] De malo, q. 13 a. 2 ad 7 Et similiter dicendum ad septimum.

[63239] De malo, q. 13 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod alio modo est insanabilis avaritia, et alio modo peccatum in spiritum sanctum. Peccatum enim in spiritum sanctum dicitur esse insanabile ex perfecta inhaesione voluntatis ad peccatum. Qui enim peccat per ignorantiam, non eligit peccatum nisi per accidens: eligit enim id quod est peccatum, quod tamen nescit esse peccatum. Qui vero peccat per infirmitatem, eligit quod est peccatum per se; sed tamen ex causa de facili transeunte, scilicet propter impetum passionis. Sed ille qui ex certa malitia peccat, eligit peccatum ut secundum se appetibile: et ideo talis insanabilitas pertinet ad gravitatem peccati. Sed avaritia dicitur esse insanabilis propter conditionem subiecti, quia humana vita continue vergit in defectum. Omnis autem defectus incitativus est ad avaritiam: propter hoc enim temporalia bona quaeruntur, ut subveniatur defectibus praesentis vitae.

[63240] De malo, q. 13 a. 2 ad s. c. Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod constituit finem in bonis temporalibus, quae inordinate amat vel cupit.

[63241] De malo, q. 13 a. 2 ad s. c. 2 Ad secundum dicendum, quod avaritia sive illiberalitas magis opponitur virtuti liberalitatis quam prodigalitas, ut philosophus probat in IV Ethic.: et ita prodigalitas non ita de facili est peccatum mortale sicut illiberalitas vel avaritia.

[63242] De malo, q. 13 a. 2 ad s. c. 3 Ad tertium dicendum, quod congregare temporalia bona contra iustitiam, semper est peccatum mortale; unde dicitur Habacuc II, v. 6: vae ei qui multiplicat non sua. Similiter etiam congregare temporalia bona, etsi non sit contra iustitiam, constituendo tamen in eis finem, est peccatum mortale.

[63243] De malo, q. 13 a. 2 ad s. c. 4 Ad quartum dicendum, quod non accipere aliena secundum se consideratum, non habet rationem peccati; sed non accipere ea quae ab aliis dantur sub hac intentione ne ipsi aliis dare cogantur, est vituperabile.


Articulus 3

[63244] De malo, q. 13 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum avaritia sit vitium capitale

[63245] De malo, q. 13 a. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[63246] De malo, q. 13 a. 3 arg. 1 Quia avaritia uno modo liberalitati opponitur, ut dictum est. Sed liberalitas non est virtus principalis. Ergo neque avaritia est vitium capitale.

[63247] De malo, q. 13 a. 3 arg. 2 Praeterea, vitium capitale, sicut supra, dictum est, dicitur illud ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Sed hoc non videtur avaritiae competere: quia pecunia, quae est avaritiae materia, non habet rationem finis, sed semper appetitur ut utile ad finem, ut philosophus dicit in I Ethic. Ergo avaritia non est vitium capitale.

[63248] De malo, q. 13 a. 3 arg. 3 Praeterea, vitium capitale est ex quo alia oriuntur. Sed avaritia ex aliis vitiis oritur: dicit enim Gregorius Lib. XXXI Moral., quod aliquando oritur per elationem, aliquando per timorem; dum enim quidam deficere sibi ad sumptum necessaria timent, mentem ad avaritiam relaxant; sunt alii qui dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Ergo avaritia non est vitium capitale.

[63249] De malo, q. 13 a. 3 s. c. Sed contra, est quod Gregorius Lib. XXXI Moralium, computat avaritiam inter vitia capitalia.

[63250] De malo, q. 13 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod avaritia inter vitia capitalia computari debet. Cuius ratio est, quia, sicut supra dictum est, vitium capitale dicitur quod habet aliquem principalem finem, ad quem nata sunt alia multa ordinari, et sic secundum originem causae finalis ex tali vitio multa alia oriuntur. Finis autem totius humanae vitae est beatitudo, quam omnes appetunt; unde in quantum in rebus humanis est aliquid participans quamcumque beatitudinis conditionem vere vel apparenter, habet principalitatem quamdam in genere finium. Sunt autem tres conditiones felicitatis secundum philosophum in I Ethic.: scilicet quod sit quoddam perfectum bonum, et per se sufficiens, et cum delectatione. In tantum autem aliquod bonum videtur esse perfectum, in quantum excellentiam quamdam habet; et ideo excellentia videtur esse quoddam principaliter appetibile; et secundum hoc superbia vel inanis gloria ponitur vitium capitale. In rebus autem sensibilibus maxima delectatio est circa tactum in cibis et venereis; et ideo gula et luxuria ponuntur vitia capitalia. Sufficientiam autem temporalium bonorum maxime promittunt divitiae, ut Boetius dicit in II et III de Consol. unde etiam avaritia, quae est inordinatus appetitus divitiarum, debet poni vitium capitale. Cuius ponit Gregorius XXXI Moralium, septem filias, quae sunt proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obduratio; quarum distinctio sic accipi potest. Ad avaritiam enim pertinent duo: quorum unum est superabundare in retinendo; et ex hac parte ex avaritia oritur obduratio contra misericordiam, sive inhumanitas, quia videlicet obdurat cor suum avarus, ne alicui misericorditer de rebus suis subveniat. Aliud autem ad avaritiam pertinens est, quod superabundat in accipiendo; et secundum hoc avaritia dupliciter considerari potest: primo quidem secundum quod est in corde avari; et sic ex ea oritur inquietudo, quia ingerit homini sollicitudines et curas superfluas; avarus enim non impletur pecunia, ut dicitur Eccle. V, 3. Secundo vero considerari potest, prout est in executione operis; et sic in acquirendo aliena utitur quandoque quidem vi, et sic sunt violentiae; quandoque autem dolo: qui quidem si fiat verbo, erit fallacia in simplici verbo, quo quis decipit alium ad lucrandum; in verbo vero iuramento confirmato erit periurium. Si autem dolus committatur in opere, sic in rebus quidem erit fraus; quantum ad personas autem proditio, sicut patet de Iuda, qui propter avaritiam factus est proditor Christi.

[63251] De malo, q. 13 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod virtus perficitur secundum rationem; vitium autem perficitur secundum inclinationem appetitus sensitivi; et ideo non oportet quod principale vitium opponatur principali virtuti; quia secundum aliud attenditur principalitas in vitio et virtute.

[63252] De malo, q. 13 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod pecunia, etsi habeat rationem utilis, quia tamen habet rationem universalis, eo quod pecuniae obediunt omnia, sicut dicitur Eccle. X, 19, ex hoc ipso habet quamdam similitudinem felicitatis; unde secundum hoc avaritia est vitium capitale, ut dictum est.

[63253] De malo, q. 13 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet, vitium capitale, ex quo multa vitia ut plurimum oriuntur, quandoque etiam ab aliis vitiis oriri, ut supra dictum est.


Articulus 4

[63254] De malo, q. 13 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum mutuare ad usuram sit peccatum mortale

[63255] De malo, q. 13 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[63256] De malo, q. 13 a. 4 arg. 1 Nullum enim peccatum mortale est concessum in lege divina. Sed dare mutuum ad usuram est concessum in lege divina; dicitur enim Deut. XXIII, 19: non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.

[63257] De malo, q. 13 a. 4 arg. 2 Sed dicendum, quod hoc non est concessum illi populo, sed magis permissum propter eius duritiam, sicut et libellus repudii.- Sed contra, illud quod permittitur tamquam malum non repromittitur ut praemium iustitiae: quod enim promittitur ut praemium, inducitur ut bonum et desiderandum. Sed dare mutuum ad usuram promittitur in lege Dei ut praemium iustitiae; dicitur enim Deut. cap. XXVIII, 12: fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.

[63258] De malo, q. 13 a. 4 arg. 3 Praeterea, praetermittere consilium non est peccatum; quia, ut dicitur I ad Cor. VII, v. 28, mulier non peccat si nubat, quamvis consilium virginitatis praetermittat. Sed dare mutuum absque usura, ponitur inter consilia; Luc. enim VI, 27, 35, dicitur: diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, (...) et date mutuum nihil inde sperantes; in quo prohibetur usura, ut multi exponunt. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.

[63259] De malo, q. 13 a. 4 arg. 4 Praeterea, sicut homo habet dominium suae domus aut equi, ita etiam habet dominium suae pecuniae. Sed homo potest locare domum suam aut equum pro pretio. Ergo pari ratione potest homo accipere praemium pro pecunia quam mutuat.

[63260] De malo, q. 13 a. 4 arg. 5 Praeterea, non videtur esse pactum illicitum, si aliquis ad hoc obligetur ad quod tenetur ex iure naturali; sed ex iure naturali tenetur homo ut aliquid recompenset ei qui sibi beneficium contulit. Ille autem qui pecuniam mutuat, aliquod beneficium confert; subvenit enim necessitati indigentis. Ergo si pro hoc beneficio, aliquo certo pacto obliget eum cui mutuat ad hoc quod aliquid sibi retribuat, non videtur esse pactum illicitum.

[63261] De malo, q. 13 a. 4 arg. 6 Praeterea, ius positivum a iure naturali derivatur, ut Tullius dicit in sua rhetorica. Sed ius civile permittit usuras. Ergo non est contra ius naturale dare mutuum ad usuras. Ergo non est peccatum.

[63262] De malo, q. 13 a. 4 arg. 7 Praeterea, si dare mutuum ad usuram sit peccatum, oportet quod alicui virtuti opponatur; et cum in communicatione quadam consistat, scilicet in mutuo, videtur maxime iustitiae opponi, si peccatum sit: nam iustitia circa huiusmodi communicationes consistit, ut dicitur in V Ethic. Sed iustitiae non opponitur: non enim potest dici, quod ille qui solvit usuras, iniustum patiatur; neque enim patitur iniustum a seipso, quia nullus sibi ipsi facit iniustum, ut philosophus probat in V Ethic., neque etiam ab alio, quia nullus patitur ab alio iniustum nisi per dolum aut violentiam, quorum neutrum est in proposito; quia volens et sciens ille qui accipit mutuum, usuras solvit. Ergo nullo modo patitur iniustum; ergo nec usurarium facit iniustum; non ergo peccat.

[63263] De malo, q. 13 a. 4 arg. 8 Sed dicendum, quod est ibi violentum mixtum: vult enim ille qui accipit mutuum, usuras dare quasi coactus.- Sed contra, violentum mixtum ibi habet locum ubi aliqua necessitas imminet, sicut patet in eo qui proiicit merces in mare ne periclitetur navis. Sed quandoque aliqui accipiunt mutuum ad usuram absque magna necessitate. Ergo ad minus in tali casu concedere mutuum ad usuram, non est peccatum mortale.

[63264] De malo, q. 13 a. 4 arg. 9 Praeterea, quilibet potest alienare illud cuius est dominus. Sed ille qui dat usuram, est dominus suae pecuniae, quam usurario dat. Ergo potest eam alienare; et ita usurarius qui recipit, potest eam licite retinere.

[63265] De malo, q. 13 a. 4 arg. 10 Praeterea, in contractu mutui duae personae concurrunt, scilicet debitoris et creditoris. Sed creditor potest dimittere de eo quod sibi debetur. Ergo et debitor potest absque peccato amplius dare.

[63266] De malo, q. 13 a. 4 arg. 11 Praeterea, multo gravius est occidere hominem quam accipere pretium pro pecunia mutuata. Sed occidere hominem in aliquo casu licet. Ergo multo magis dare pecuniam ad usuram in aliquo casu est licitum.

[63267] De malo, q. 13 a. 4 arg. 12 Praeterea, illud ad quod homo se obligat, licite potest ab eo exigi. Sed ille qui dat usuram, ad hoc se obligavit quando mutuum accepit. Ergo licite usurarius potest exigere.

[63268] De malo, q. 13 a. 4 arg. 13 Praeterea, simonia committitur quodcumque munus accipiatur sive a lingua, sive a manu, sive ab obsequio. Si ergo accipere munus a manu pro pecunia mutuata, esset peccatum mortale, pari ratione etiam videretur quod etiam quodcumque obsequium aliquis acciperet pro pecunia mutuata, esset peccatum mortale: quod videtur valde durum.

[63269] De malo, q. 13 a. 4 arg. 14 Praeterea, duplex est interesse. Quoddam quidem ex eo quod aliquid non adest, quia scilicet aliquis non acquisivit quod acquirere potuisset, et ad hoc interesse non obligatur aliquis. Aliud est interesse ex eo quod aliquid abest, quia scilicet aliquid subtractum est alicui de hoc quod habebat; et de tali interesse nascitur obligatio. Sed contingit quandoque quod ex pecunia mutuata aliquis damnificatur in eo quod habebat. Ergo videtur quod possit pro hoc interesse aliquid accipere absque peccato.

[63270] De malo, q. 13 a. 4 arg. 15 Praeterea, laudabilius videtur concedere alicui pecuniam pro aliqua utilitate quam pro sola ostentatione. Sed quando aliquis concedit alicui pecuniam suam causa ostentationis, ut ille divitem se demonstret, potest absque peccato pretium inde accipere. Ergo multo magis, si pro aliqua necessitate pecuniam suam concedat.

[63271] De malo, q. 13 a. 4 arg. 16 Praeterea, facta Christi nobis proponuntur in sacra Scriptura ut ea imitemur, secundum illud Ioan. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sed dominus de seipso dicit, Luc. XIX, 23: ego veniens cum usuris utique exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo exigere usuras non est peccatum.

[63272] De malo, q. 13 a. 4 arg. 17 Praeterea, quicumque consentit alicui peccanti mortaliter, etiam ipse mortaliter peccat: dicitur enim Rom., I, 32, quod digni sunt morte; et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Sed ille qui accipit mutuo pecuniam ad usuras, consentit accipienti usuras. Si ergo mutuare pecuniam ad usuras est peccatum mortale, etiam accipere mutuo pecuniam sub usuris, erit peccatum mortale; quod per contrariam consuetudinem multorum bonorum falsum esse videtur.

[63273] De malo, q. 13 a. 4 arg. 18 Praeterea, ille qui subministrat peccanti mortaliter, peccare videtur, sicut si quis mutuaret arma furenti, vel interficere volenti. Si ergo usurarius mortaliter peccat mutuans pecuniam ad usuras, videtur quod etiam illi qui apud eos deponunt pecunias mortaliter peccent.

[63274] De malo, q. 13 a. 4 arg. 19 Sed dicendum, quod si absque necessitate aliquis pecuniam accipiat mutuo sub usuris, aut apud usurarium deponat suam pecuniam mortaliter peccat; si vero ex necessitate, a peccato excusatur.- Sed contra, necessitas accipiendi mutuum sub usuris, non potest esse nisi ad evitandum aliquod damnum temporale. Sed pro nullo temporali damno debemus consentire aut materiam ministrare alterius peccato; quia plus debemus diligere animam proximi quam omnia temporalia bona. Ergo pro tali necessitate non excusantur praedicti a peccato mortali.

[63275] De malo, q. 13 a. 4 arg. 20 Praeterea, maius peccatum videtur esse furtum quam dare pecuniam mutuo ad usuram; quia illud est omnino involuntarium, hoc autem est aliquo modo voluntarium, ex parte eius cuius pecunia accipitur. Sed furtum aliquando potest esse licitum, sicut patet de filiis Israel qui acceperunt ab Aegyptiis mutuo vasa quae non reddiderunt, ut dicitur Exod., XII, 35-36. Ergo multo magis mutuare pecuniam ad usuram, potest esse sine peccato.

[63276] De malo, q. 13 a. 4 s. c. 1 Sed contra. Est quod Gregorius Nyssenus dicit: malignam fenoris excogitationem si quis appellaret furtum aut homicidium, non peccabit. Nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, an fenorum necessitate possidere illicita? Sed homicidium et furtum est peccatum mortale. Ergo etiam dare pecuniam mutuo ad usuram, est peccatum mortale.

[63277] De malo, q. 13 a. 4 s. c. 2 Praeterea, si propositum in proposito, et oppositum in opposito, ut philosophus dicit. Sed non dare pecuniam mutuo ad usuram, ducit homines ad vitam; dicitur enim Ezech., XVIII, 17, quod qui usuras non acceperit, vita vivet; et in Psalm. XIV, 5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram (...) hic accipiet benedictionem a domino. Ergo accipere usuram ducit ad mortem, et aufert divinam benedictionem; est ergo peccatum mortale.

[63278] De malo, q. 13 a. 4 s. c. 3 Praeterea, omne quod est contra praeceptum legis divinae, est peccatum mortale. Sed dare pecuniam ad usuram est contra praeceptum legis divinae; dicitur enim Exod., cap. XXII, 25: si pecuniam mutuam (ad usuram) dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Ergo dare pecuniam mutuo ad usuram, est peccatum mortale.

[63279] De malo, q. 13 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod dare pecuniam mutuo ad usuram est peccatum mortale. Nec ideo est peccatum quia est prohibitum; sed potius ideo est prohibitum, quia est secundum se peccatum; est enim contra iustitiam naturalem. Et hoc patet, si quis recte consideret usurae rationem. Dicitur enim usura ab usu, eo scilicet quod pro usu pecuniae pretium quoddam accipitur, quasi ipse usus pecuniae mutuatae vendatur. Est autem considerandum quod diversarum rerum diversus est usus. Quaedam enim sunt quarum usus est consumptio substantiae ipsarum rerum, sicut proprius usus vini est ut bibatur, et in hoc consumitur vini substantia; et similiter proprius usus tritici aut panis est ut comedatur, quod est consumptio ipsius tritici vel panis; ita etiam proprius usus pecuniae est ut expendatur pro commutatione aliarum rerum. Sunt enim inventa numismata commutationis gratia, ut philosophus dicit in VII Politic. Quaedam vero res sunt quarum usus non est consumptio substantiae ipsarum, sicut usus domus est inhabitatio; non est autem de ratione inhabitationis, quod domus diruatur; si autem contingat quod domus inhabitando in aliquo melioretur vel deterioretur, hoc est per accidens; et idem est dicendum de equo et veste, et aliis huiusmodi. Quia ergo huiusmodi res non consumuntur per usum per se loquendo, ideo seorsum potest concedi aut vendi aut res ipsa aut usus, vel simul utrumque; potest enim aliquis vendere domum, retinendo sibi usum domus ad tempus; et similiter potest aliquis vendere usum domus, retinendo sibi proprietatem et dominium domus. Sed in illis rebus quarum usus est consumptio, non est aliud usus rei quam ipsa res; unde cuicumque conceditur usus talium rerum, conceditur etiam et ipsarum rerum dominium, et e converso. Cum ergo aliquis pecuniam mutuat sub hoc pacto quod restituatur sibi pecunia integra, et ulterius pro usu pecuniae vult certum pretium habere, manifestum est quod vendit seorsum usum pecuniae, et ipsa pecuniae substantiam. Usus autem pecuniae, ut dictum est, non est aliud quam eius substantia; unde vel vendit id quod non est, vel vendit idem bis, ipsam scilicet pecuniam, cuius usus est consumptio eius; et hoc est manifeste contra rationem iustitiae naturalis. Unde mutuare pecuniam pro usura, est secundum se peccatum mortale: et eadem ratio est de omnibus aliis rebus quarum substantia per usum consumitur; sicut patet in vino, tritico, et aliis huiusmodi.

[63280] De malo, q. 13 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod accipere ad usuram ab extraneis, non fuit concessum Iudaeis quasi licitum, sed permissum, ut scilicet pro hoc non punirentur poena temporali. Cuius quidem permissionis fuit ratio, quia proni erant ad avaritiam: unde permissum fuit eis minus malum, scilicet accipere usuras a gentibus, ut vitaretur maius malum, scilicet accipere usuras a Iudaeis Deum colentibus. Sed postmodum per prophetas admoniti sunt ut totaliter ab usuris abstinerent, ut patet per auctoritates in contrarium inductas.

[63281] De malo, q. 13 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod fenerare quandoque large accipitur pro mutuare, ut patet Eccli., XXIX, 10: multi vero causa nequitiae non fenerati sunt, idest non mutuaverunt. Mutuare autem pertinet ad eum qui superabundat: et ideo quod dicitur, fenerabis, intelligendum est, mutuabis; ut per hoc detur intelligi, quod in tantum affluerent temporalibus bonis, quod ipsi aliis possent mutuare, et a nullo mutuum indigerent accipere.

[63282] De malo, q. 13 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod secundum superficiem litterae Evangelii potest esse sensus, quod dare mutuum sit consilium; sed si detur mutuum, quod detur absque spe usurarii lucri, hoc est praeceptum: et quantum ad primum ponitur cum consiliis. Vel potest dici, quod quaedam sunt secundum rei veritatem praecepta vel prohibitiones, quae tamen sunt supra praecepta secundum Phariseorum intellectum; sicut Matth., V, 22, super hoc praeceptum: non occides, quod Pharisaei intelligebant de homicidio exteriori. Dominus superaddit: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Et hoc modo quantum ad Pharisaeos existimantes non esse prohibitum universaliter pecuniam ad usuram dari, ponitur inter consilia ut detur mutuum absque spe usurarii lucri. Vel potest dici, quod non loquitur ibi de spe usurarii lucri, sed de spe quae ponitur in homine. Non enim debemus bona nostra facere, sperantes ab homine retributionem, sed a solo Deo.

[63283] De malo, q. 13 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod domus et equus deteriorantur per usum, et ideo pro recompensatione potest aliquid accipi; pecunia autem non deterioratur. Sed ista ratio nulla est, quia secundum hoc aliquis non posset iuste accipere maius pretium pro domo sua locata, quam domus inde deterioretur. Est ergo dicendum, quod venditur ipse usus domus licite; non autem pecuniae, propter rationem supradictam.

[63284] De malo, q. 13 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in IX Ethic., recompensatio beneficii accepti aliter fit in amicitia utilis et aliter in amicitia honesti: quia in amicitia utilis est mensuranda recompensatio secundum utilitatem quam consecutus est ille qui beneficium accipit; in amicitia autem honesti, est recompensatio mensuranda secundum affectum eius qui beneficium dedit. Obligare autem ex certo pacto ad beneficium recompensandum non competit amicitiae honesti: quia in tali amicitia amicus benefaciens affectum amici inclinat ut sibi gratis et liberaliter recompenset cum opportunitas fuerit. Sed obligare certo pacto ad recompensandum beneficium, est proprium in amicitia utilis: et ideo non debet obligari ad plus reddendum quam accepit. Non autem aliquis aliquid plus accepit quam ipsam quantitatem pecuniae, quia eius usus, qui est pecuniae consumptivus, non est aliud quam ipsa pecunia: et ideo non debet ad plus obligari quam ad restituendum pecuniam.

[63285] De malo, q. 13 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ius positivum principaliter intendit bonum commune multitudinis. Contingit autem quandoque quod si impediatur aliquod malum, provenit maximum detrimentum communitati: et ideo quandoque ius positivum permittit aliquid dispensative, non quia sit iustum id fieri, sed ne communitas maius incommodum patiatur; sicut etiam Deus aliqua permittit mala fieri in mundo, ne impediantur bona quae ex his malis ipse elicere novit. Et hoc modo ius positivum permisit usuras propter multas commoditates quas interdum aliqui consequuntur ex pecunia mutuata, licet sub usuris.

[63286] De malo, q. 13 a. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod iste qui dat usuram, patitur iniustum non a seipso sed ab usurario: qui licet non inferat ei violentiam absolutam, infert tamen ei quamdam violentiam mixtam; quia scilicet necessitatem habenti accipere mutuum, gravem conditionem imponit, ut scilicet plus reddat quam sibi praestetur. Et est simile si quis alicui in necessitate constituto venderet rem aliquam multo amplius quam valeret: esset enim iniusta venditio, sicut et usurarii mutuatio est iniusta.

[63287] De malo, q. 13 a. 4 ad 8 Ad octavum dicendum, quod duplex est necessarium, ut dicitur in V Metaph. Quoddam quidem sine quo res non potest esse, sicut cibus est necessarium; quoddam vero est necessarium sine quo res quidem potest esse, non tamen ita bene et commode: et secundum hoc omnia utilia necessaria dicuntur. Semper autem ille qui mutuum accipit, patitur necessitatem vel primo vel secundo modo.

[63288] De malo, q. 13 a. 4 ad 9 Ad nonum dicendum, quod ille qui dat pecuniam suam usurario, non dat simpliciter voluntarius, sed quodammodo coactus, ut dictum est.

[63289] De malo, q. 13 a. 4 ad 10 Ad decimum dicendum, quod sicut creditor licite potest minus accipere sua propria voluntate, ita etiam debitor potest sua propria voluntate amplius dare et ille cui dat licite recipere; sed si hoc deducatur in pactum mutui, pactum est illicitum, et illicita est acceptio.

[63290] De malo, q. 13 a. 4 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod occidere non est communiter contra Deum, ut nec mutuare; et utrumque potest bene et male fieri: sed occidere innocentem, importat determinationem mali, et hoc nunquam potest bene fieri, sicut nec dare mutuum ad usuram.

[63291] De malo, q. 13 a. 4 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod quando obligatio est licita, licite potest exigi ab homine id ad quod se obligavit; sed ipsa obligatio usuraria est naturaliter iniusta: unde non potest usurarius licite exigere id ad quod alium illicite obligavit.

[63292] De malo, q. 13 a. 4 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod munus aliquod vel a manu vel a lingua vel ab obsequio potest usurarius sperare ex mutuo quod concedit, dupliciter. Uno modo quasi debitum ex quadam obligatione tacita vel expressa: et sic quodcumque munus speret, illicite sperat. Alio modo potest aliquod munus sperare, non quasi debitum, sed quasi gratuitum et absque obligatione praestandum, et sic licite potest ille qui mutuat sperare aliquod munus ab eo cui mutuat; sicut qui facit servitium alicui, confidit de eo ut amicabiliter suo tempore servitium faciat. Alia tamen ratio est de simoniaco et de usurario: quia simoniacus non dat id quod est suum, sed id quod est Christi; et ideo non debet sperare aliquam recompensationem sibi fiendam, sed solum honorem Christi et utilitatem Ecclesiae: sed usurarius nihil alteri praestat nisi quod suum est; unde potest aliquam amicabilem recompensationem sperare per modum praedictum.

[63293] De malo, q. 13 a. 4 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod ex pecunia mutuata potest ille qui mutuat, incurrere damnum rei iam habitae dupliciter. Uno modo, ex quo non redditur sibi pecunia statuto termino; et in tali casu ille qui mutuum accepit, tenetur ad interesse. Alio modo infra tempus deputatum; et tunc non tenetur ad interesse ille qui mutuum accepit. Debebat enim ille qui pecuniam mutuavit, sibi cavisse ne detrimentum incurreret. Nec ille qui mutuo accepit, debet damnum incurrere de stultitia mutuantis. Est etiam simile in emptione. Qui enim emit rem aliquam, tantum pro ea iuste dat quantum valet; non autem quantum ille qui vendit, ex eius carentia damnificatur.

[63294] De malo, q. 13 a. 4 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod sicut philosophus dicit in I Politic., duplex usus potest esse alicuius rei: unus proprius et principalis, alius secundarius et communis. Sicut calceamenti proprius et principalis usus est calceatio, secundarius autem commutatio. Pecuniae autem e converso principalis usus est commutatio; propter hanc enim pecunia facta est: secundarius autem usus pecuniae potest esse quicumque alius, puta quod ponatur in pignore, vel quod ostentetur. Commutatio autem est usus quasi consumens substantiam rei commutatae, in quantum facit eam abesse ab eo qui commutat. Et ideo si quis pecuniam suam alteri concedat ad usum commutationis, qui est proprius pecuniae, et pro hoc usu pretium aliud quaerat ultra sortem, erit contra iustitiam; si vero aliquis concedat alteri pecuniam suam ad usum alium quo pecunia non consumitur, erit eadem ratio quae est de rebus illis quae ipso usu non consumuntur, quae licite locantur et conducuntur. Unde si quis pecuniam signatam in sacculo concedat alicui ad hoc quod ponat eam in pignore, et exinde pretium accipiat, non est usura; quia non est ibi contractus mutui, sed magis locatio et conductio. Et eadem est ratio, si quis concedat alteri pecuniam ad usum ostentationis: sicut et converso si quis concedit alteri calceamenta ad usum commutationis, et ex hoc pretium quaereret ultra calceorum valorem, esset usura.

[63295] De malo, q. 13 a. 4 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod usurae ibi metaphorice dicuntur superexcrescentiae spiritualium bonorum, quas Deus requirit a nobis propter nostram utilitatem. Ex metaphoricis autem locutionibus non potest argumentatio trahi.

[63296] De malo, q. 13 a. 4 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod, aliud est consentire alicui in malitia, aliud est uti malitia alicuius ad bonum. Ille enim alicui in malitia consentit cui placet ut ille malitiam exerceat, et ad hoc forte eum inducit: et hoc semper est peccatum. Utitur autem malitia alicuius qui hoc quod aliquis malum facit, retorquet ad aliquod bonum; et sic etiam Deus utitur peccatis hominum, ex eis eliciens aliquod bonum. Unde et homini licet uti peccato alterius in bonum. Et hoc patet per Augustinum qui Publicolae quaerenti utrum liceret uti iuramento eius qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat, respondit, quod qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos falsos, et hoc non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se associat, quo per Daemonia iuravit, sed pacto bono eius, qui fidem servavit. Si cui tamen placeret quod alius per falsos deos iuraret, et ad hoc eum induceret, peccaret. Similiter dicendum est in proposito, quod si aliquis propter aliquod bonum utatur malitia usurarii, accipiens ab eo mutuum ad usuram, non peccat; si vero persuaderet quod mutuaret suam pecuniam ad usuram ei qui mutuare ad usuram paratus non esset, absque dubio in omni casu peccaret, tamquam peccanti consentiens.

[63297] De malo, q. 13 a. 4 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod si quis ea intentione pecuniam alicui usurario committeret, ut exinde lucrum usurarium quaereret, absque dubio peccaret tamquam consentiens in peccatum. Et idem videtur dicendum de eo qui concedit pecuniam suam scienter ei de quo credit quod utatur ea ad usurarium lucrum, quod alias exercere non posset. Si vero aliquis pecuniam suam usurario tradat alias usuras exercenti, non ut ille lucretur, sed propter suam necessitatem, magis utitur malitia eius, quam in peccatum ipsius consentiat vel materiam peccandi ei tradat; et ideo hoc absque peccato fieri potest.

[63298] De malo, q. 13 a. 4 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod pro nullo incommodo corporali vitando debet homo consentire in peccatum alterius; sed tamen pro aliquo incommodo vitando potest homo licite uti malitia alterius, vel materiam ei non subtrahere, sed praebere: sicut si latro aliquem iugulare vellet, et ad vitandum mortis periculum aliquis latroni thesaurum suum diripiendum detegeret, non peccaret, exemplo illorum decem virorum, qui dixerunt ad Ismael: noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, ut habetur Ierem. cap. XLI, 8.

[63299] De malo, q. 13 a. 4 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod hoc quod filii Israel vasa mutuo accepta asportaverunt non fuit furtum, quia res illae in eorum dominium transierunt auctoritate eius qui est dominus omnium.


Quaestio 14
Prooemium

[63300] De malo, q. 14 pr. 1 Et primo quaeritur utrum gula sit peccatum.

[63301] De malo, q. 14 pr. 2 Secundo utrum gula sit peccatum mortale.

[63302] De malo, q. 14 pr. 3 Tertio utrum convenienter assignentur species gulae.

[63303] De malo, q. 14 pr. 4 Quarto utrum sit vitium capitale.


Articulus 1

[63304] De malo, q. 14 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum gula semper sit peccatum

[63305] De malo, q. 14 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[63306] De malo, q. 14 a. 1 arg. 1 Nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut Augustinus dicit in III de libero arbitrio. Sed gulam nullus vitare potest: dicit enim Gregorius XXX Moralium, quod per esum voluptas necessitati miscetur. Quid necessitas petat, et quid voluptas suppetat, ignoratur. Ergo gula non est peccatum.

[63307] De malo, q. 14 a. 1 arg. 2 Praeterea, Augustinus dicit X Confess.: quis est, domine, qui aliquantulum extra metas necessitatis cibum non sumat? Sed hoc ad gulam pertinet. Gula ergo non potest vitari. Non ergo gula est peccatum.

[63308] De malo, q. 14 a. 1 arg. 3 Praeterea, Augustinus dicit in II de libero Arbit., quod ibi nulla culpa est, ubi natura et necessitas dominatur. Sed ad actum gulae natura et necessitas movet. Ergo videtur quod gula non sit peccatum.

[63309] De malo, q. 14 a. 1 arg. 4 Praeterea, sicut philosophus dicit in II de anima, esuries est appetitus cibi. Ergo immoderata esuries est immoderatus appetitus cibi sumendi, in quo consistit ratio gulae. Sed non est in potestate nostra quin immoderate esuriamus. Ergo vitare gulam non est in potestate nostra. Non est ergo peccatum.

[63310] De malo, q. 14 a. 1 arg. 5 Praeterea, Augustinus dicit X Confess.: hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed in sumptione medicamentorum non ponitur aliquod peccatum. Ergo videtur quod nec gula, quae consistit circa sumptionem alimentorum, sit peccatum.

[63311] De malo, q. 14 a. 1 arg. 6 Praeterea, omne peccatum opponitur alicui virtuti, sicut extremum medio, ut patet per philosophum in II Ethic. Sed gula non opponitur temperantiae vel sobrietati sicut extremum medio, quia oporteret quod virtus corrumperetur per defectum sumptionis cibi; quod videtur esse falsum; quia hoc pertinet ad abstinentiam, ut patet in ieiuniis, et aliis huiusmodi. Gula ergo non est peccatum.

[63312] De malo, q. 14 a. 1 s. c. Sed contra, illud videtur esse peccatum per quod sicut per hostem a spirituali conflictu impedimur. Sed gula est huiusmodi; dicit enim Gregorius XXX Moral., quod ad conflictum spiritualis agonis non assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, domatur.

[63313] De malo, q. 14 a. 1 s. c. 1 Ergo gula est peccatum.

[63314] De malo, q. 14 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin., malum animae est praeter rationem esse; unde in quibuscumque contingit a regula rationis discedere, in his contingit esse peccatum. Nihil enim est aliud peccatum quam actus inordinatus sive malus. Contingit autem a regula rationis discedere et in actionibus exterioribus et in interioribus animae passionibus, quae debent per regulam rationis ordinari. Unde tanto in aliquibus passionibus magis contingit esse peccatum, quanto huiusmodi passiones difficilius regulae rationis subduntur. Inter omnes autem passiones difficilius est delectationem secundum rationem ordinare, et maxime delectationes naturales, quae sunt contemporaneae vitae nostrae; et huiusmodi sunt delectationes in cibis et potibus, sine quibus humana vita transigi non potest; et ideo circa huiusmodi delectationes plurimum a regula rationis disceditur. Quando vero concupiscentia huiusmodi delectationum transcendit regulam rationis, est peccatum gulae; unde dicitur, quod gula est immoderatus appetitus edendi. Non autem peccatum gulae consistit circa exteriores actus, circa ipsam scilicet sumptionem, nisi ex consequenti, in quantum scilicet ex inordinata concupiscentia cibi procedit, sicut est in omnibus aliis vitiis quae sunt circa passiones. Unde Augustinus dicit in X Confess.: non ego immoderantiam obsonii timeo, sed immoderantiam cupiditatis. Unde patet quod gula principaliter esse dicitur circa passiones: et opponitur temperantiae, prout est circa concupiscentias et delectationes quae sunt in cibis et potibus.

[63315] De malo, q. 14 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod regula rationis haec est, ut homo sumat cibum secundum quod convenit sustentationi naturae, et bonae habitudini hominis, et conversationi eorum cum quibus vivit, ut dicitur in III Ethicorum. Quando ergo secundum hanc regulam rationis appetit aliquis et sumit cibum, secundum necessitatem sumit; quando vero ultra hoc excedit, transcendit regulam rationis, a medio virtutis discedens, ut satisfaciat voluptati. Sed, sicut philosophus dicit in II Ethic., a medio virtutis quandoque quidem multum receditur, et istud de facili percipi potest; quandoque autem parum receditur, et istud est imperceptibile; unde parum habet de ratione peccati; et quantum ad hoc intelligendum est verbum Gregorii.

[63316] De malo, q. 14 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non quicumque sumit cibum extra metas necessitatis, peccat vitio gulae: potest enim contingere quod id quod credit sibi esse necessarium, sit superfluum; et tunc concupiscentia cibi non est immoderata, quia non recedit a regula rationis. Gula autem, sicut dictum est, non importat primo et per se immoderatam sibi sumptionem, sed immoderatam concupiscentiam sumptionis ipsius. Mensura autem ipsius sumptionis cibi sumitur secundum regulam naturae corporalis; unde magis potest esse cognita secundum artem medicinae quam secundum rationem prudentiae, secundum quam tamen potest diiudicari, utrum concupiscentia sit moderata vel immoderata; quamvis de facili nec hoc cognosci possit, ubi non multum a ratione disceditur, sicut dictum est. Sed hoc homo praecipue potest ex auxilio Dei. Et ideo Augustinus post verba inducta subdit: quisquis est, scilicet qui non sumit cibum extra metas necessitatis, magnus est, magnificet nomen tuum.

[63317] De malo, q. 14 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ad sumendum cibum natura et necessitas inducit; sed in actu gulae transcenditur naturae necessitas, secundum quam ratio concupiscentiam moderatur.

[63318] De malo, q. 14 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod duplex est appetitus cibi. Unus quidem appetitus naturalis, secundum quod vis appetitiva, retentiva, digestiva et expulsiva deserviunt nutritivae, quae est potentia animae vegetabilis; et talis appetitus est esuries, quae non sequitur aliquam apprehensivam; sed sequitur naturae indigentiam: unde excessus esuriei non est peccatum moris; sed magis peccatum diminuit, vel totaliter excusat. Alius est appetitus sensitivus consequens apprehensionem, in quo sunt animae passiones; et huius appetitus immoderata concupiscentia in sumendis cibis habet rationem gulae; unde ratio procedebat ex aequivoco.

[63319] De malo, q. 14 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod alimenta conveniunt cum medicamentis in hoc quod utraque sumuntur contra defectus naturae corporalis, sed potest in eis attendi differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia medicamenta sumuntur secundum regulam artis medicinae; unde in sumptione medicamentorum si sit inordinatio, magis imputatur medico danti quam infirmo sumenti. Alimenta vero ut pluries sumit homo proprio arbitrio; et ideo sibi imputatur ad peccatum, si propter immoderatam concupiscentiam delectationis ciborum superflue cibum assumat. Secundo differunt, quia sumptio medicamentorum non est delectabilis, sicut sumptio alimentorum; et ita in sumendis medicamentis non est peccatum ex inordinata concupiscentia delectabilis, sicut est in sumptione ciborum. Tamen si quis infirmus de aliquo delectabili medicamento sumeret ultra debitum, contra consilium medici, propter concupiscentiam delectabilis, similiter peccaret vitio gulae.

[63320] De malo, q. 14 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod superfluum et diminutum et medium accipitur in virtute morali, non secundum quantitatem absolutam, sed secundum proportionem ad rationem rectam, secundum quam medium virtutis determinatur, ut patet ex ipsa definitione virtutis in II Ethic.; et ideo contingit quod aliquando virtus tenet extremum secundum quantitatem absolutam quae tamen tenet medium secundum proportionem, ad rationem rectam, sicut in IV Ethic. philosophus dicit de magnanimo, quod magnitudine quidem est extremus, quia scilicet ad maxima tendit, eo autem quod ut oportet, medius. Sic ergo virginitas et paupertas et ieiunium, extremum tenent secundum quantitatem absolutam: quae tamen tenent medium secundum proportionem ad rationem rectam; a qua si quis deficiat etiam per superfluam abstinentiam, est peccatum. Unde et Gregorius dicit libro XXX Moral.: plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum funditus suffocare festinat; et sic dum hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus.


Articulus 2

[63321] De malo, q. 14 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum gula sit peccatum mortale

[63322] De malo, q. 14 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[63323] De malo, q. 14 a. 2 arg. 1 Quia ad Hebr. XII, 16, super illud: ne quis fornicator aut profanus, ut Esau, dicit Glossa, quod Esau fuit profanus, quia gastrimargus, id est gulosus. Sed tamen nullus dicit profanus nisi propter peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.

[63324] De malo, q. 14 a. 2 arg. 2 Praeterea, virtutes non tolluntur nisi per peccatum mortale. Sed per gulam tolluntur virtutes; dicit enim Gregorius Lib. XXX Moral.: dominante gulae vitio, omne quod fortiter egerunt, perdunt; et dum venter non restringitur simul cunctae virtutes obruuntur. Ergo gula est peccatum mortale.

[63325] De malo, q. 14 a. 2 arg. 3 Praeterea, omne quod corrumpit medium virtutis, corrumpit virtutem quae in medio consistit, et per consequens est peccatum mortale. Sed gula corrumpit medium virtutis, sicut dictum est. Ergo gula est peccatum mortale.

[63326] De malo, q. 14 a. 2 arg. 4 Praeterea, gravius peccatum est quod homo occidat seipsum, quam quod occidat alium; et similiter gravius peccatum esse videtur quod aliquis inferat nocumentum suo corpori quam corpori alterius. Sed per gulam infertur nocumentum proprio corpori; dicitur enim Eccli. XXXVII, 33-34: in multis escis erit infirmitas; (...) et propter crapulam multi obierunt. Ergo gula est peccatum mortale, sicut et ira, quae tendit in nocumentum proximi.

[63327] De malo, q. 14 a. 2 arg. 5 Praeterea, sicut ordo praeceptorum apparet in bene factis, ita ordo prohibitionum apparet in peccatis. Sed prima prohibitio homini facta fuit de vitio gulae, ut patet Gen. cap. II, 17, ubi dominus praecepit Adae ut de ligno scientiae boni et mali non ederet. Ergo peccatum gulae est primum et maximum, et ita videtur esse peccatum mortale.

[63328] De malo, q. 14 a. 2 arg. 6 Praeterea, peccatum mortale consistit in aversione a Deo. Sed gula avertit hominem a Deo quia facit hominem idololatrare, secundum illud Exod. XXXII, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, scilicet in honorem idoli. Facit etiam fornicari; dicitur enim Oseae IV, 10: comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt. Ergo gula est peccatum mortale.

[63329] De malo, q. 14 a. 2 arg. 7 Praeterea, Hieronymus dicit in Lib. contra Iovinianum: ciborum aviditas, quae est avaritiae mater, quibusdam vinculis animam ligat. Sed anima non ligatur nisi per peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.

[63330] De malo, q. 14 a. 2 arg. 8 Praeterea, Hieronymus in eodem libro dicit, quod contra naturam est per voluptates defluere. Sed illud quod est contra naturam, est peccatum mortale: quia oportet quod etiam sit contra rationem. Ergo gula, quae consistit in quodam voluptatum fluxu, est peccatum mortale.

[63331] De malo, q. 14 a. 2 arg. 9 Praeterea, omne illud peccatum est peccatum mortale, cuius effectus etiam est peccatum mortale. Sed effectus gulae sunt peccata mortalia semper: quia super illud Psalmistae: qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; dicit Glossa: luxus, superbia, avaritia sunt quae primo generat venter. Ergo gula est peccatum mortale.

[63332] De malo, q. 14 a. 2 arg. 10 Praeterea, Eccli. XXXIX, 31-32, dicitur: initium rei necessariae vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, (et) lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum: haec omnia (sicut) sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. Glossa: peccatoribus, id est abutentibus, convertentur in mala, id est damnationem aeternam. Sed abusus illorum bonorum pluries fit per gulam. Ergo gula meretur damnationem aeternam; et ita est peccatum mortale.

[63333] De malo, q. 14 a. 2 arg. 11 Praeterea, illud quod facit hominem bestialem, est peccatum mortale et gravissimum. Sed intemperantia, cuius pars est gula, facit hominem bestialem, ut philosophus dicit in III Ethic. Ergo gula est peccatum mortale.

[63334] De malo, q. 14 a. 2 arg. 12 Praeterea, idololatria est peccatum mortale. Sed gula est idololatria quaedam: dicitur enim Rom. XVI, 18, de quibusdam, quod domino Christo non serviunt, sed suo ventri; et ad Philipp. III, 18-19, dicitur: multi ambulant (...) quorum finis interitus, quorum Deus venter est. Ergo gula est peccatum mortale.

[63335] De malo, q. 14 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Nullum peccatum mortale invenitur in sanctis viris. Sed gula aliquando in sanctis viris invenitur; dicit enim Augustinus in X Confess.: crapula nonnunquam surrepsit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Crapula autem ad gulam pertinet. Ergo gula non est peccatum mortale.

[63336] De malo, q. 14 a. 2 s. c. 2 Praeterea, omne peccatum mortale alicui praecepto legis contrariatur. Sed gula non contrariatur alicui praecepto legis, ut patet discurrenti per singula praecepta Decalogi. Ergo gula non est peccatum mortale.

[63337] De malo, q. 14 a. 2 s. c. 3 Praeterea, Gregorius dicit X Moral. exponens illud Iob XI, 11: ipse enim novit hominum vanitatem: ex vanitate ad iniquitatem ducimur, cum prius per levia delicta defluimus, ut usu cuncta levigante nequaquam post committere etiam graviora timeamus; et inter alia exemplificat de gula subdens: dum gulae incumbitur ad levitatis protinus insaniam proditur, et sic gula inter levia delicta computatur. Sed peccata mortalia non dicuntur levia. Ergo gula non est peccatum mortale.

[63338] De malo, q. 14 a. 2 s. c. 4 Praeterea, Augustinus dicit in sermonibus de Purgatorio: quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est ad minuta peccata noverit pertinere. Sed plus accipere cibo vel potu quam necesse sit, pertinet ad gulam. Ergo gula non est peccatum mortale.

[63339] De malo, q. 14 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod cum quaeritur de aliquo peccato in generali: utrum sit mortale, debet intelligi quaestio utrum sit mortale ex suo genere, quia, sicut in superioribus multoties dictum est, in quolibet genere peccati mortalis, puta homicidii vel adulterii, potest inveniri aliquis motus qui est peccatum veniale; et similiter in quolibet genere peccati venialis potest inveniri aliquis actus qui est peccatum mortale; sicut in genere verbi otiosi, cum refertur ad finem peccati mortalis. Species autem moralis actus sumitur ex obiecto; unde si obiectum peccati alicuius contrariatur caritati, in qua vita spiritualis consistit, necesse est quod illud peccatum sit mortale ex suo genere, vel ex sua specie: sicut blasphemia ex suo obiecto contrariatur caritati quantum ad dilectionem Dei, et homicidium quantum ad dilectionem proximi, unde utrumque est peccatum mortale. Peccatum autem gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum. Ipsa autem ciborum delectatio secundum se considerata non contrariatur caritati neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi; sed secundum quod additur inordinatio potest quodammodo contrariari et quodammodo non contrariari. Concupiscentia enim huius delectabilis potest esse inordinata dupliciter. Uno modo sic quod excludat ordinem finis ultimi; quod contingit quando talem delectationem homo appetit ut finem ultimum, eo quod non est possibile unius hominis esse multos fines ultimos; et talis inordinatio repugnat caritati quantum ad dilectionem Dei, qui debet diligi ut finis ultimus. Alio modo concupiscentia potest esse inordinata secundum ea quae sunt ad finem, salvato ordine finis ultimi; puta, cum aliquis concupiscit nimium cibum vel potum, non tamen sic concupiscit ut propter hoc consequendum vellet transgredi divina praecepta; et talis inordinatio non repugnat caritati. Est autem de ratione gulae inordinatio concupiscentiae, non tamen est de ratione eius inordinatio tollens ordinem finis ultimi. Et ideo gula secundum rationem suae speciei non habet quod sit peccatum mortale, sed potest quandoque esse peccatum mortale et quandoque veniale, secundum iam dictos duos inordinationis modos.

[63340] De malo, q. 14 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Esau propter gulam dictus profanus est, quia in eo tanta fuit inordinatio concupiscentiae cibi, quod propter cibum primogenita vendidit; unde quodammodo videbatur delectationem cibi concupiscere tamquam finem.

[63341] De malo, q. 14 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod aliquod peccatum tollit virtutes dupliciter. Uno modo directe per contrarietatem ad virtutem; et sic tollit virtutes gula quae est peccatum mortale, sicut et cetera peccata mortalia. Alio modo dispositive; et sic etiam peccata venialia tollunt virtutes: quia, ut dicitur Eccli. cap. XIX, 1: quis spernit modica, paulatim decidet.

[63342] De malo, q. 14 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod omne peccatum veniale et mortale corrumpit medium virtutis in actu; non enim esset peccatum, nisi a medio rationis discederetur; sed habitum virtutis non tollit nisi illud peccatum quod contrariatur caritati, a qua omnes virtutes dependent; et secundum hoc gula quae est peccatum veniale, non corrumpit medium virtutis in habitu, sed in actu.

[63343] De malo, q. 14 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod nocumentum proximi est per se obiectum irae: appetit enim ira vindictam iniustam, quae consistit in proximi nocumento; sed nocumentum proprii corporis non est proprium obiectum gulae, sed consequitur quandoque ad obiectum praeter intentionem; et tale nocumentum est praeter rationem gulae. Si quis tamen scienter propter immoderatam concupiscentiam cibi grave suo corpori nocumentum inferret, nimis comedendo, et nociva sumendo, non excusaretur a peccato mortali.

[63344] De malo, q. 14 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod illa prohibitio facta Adae non fuit prohibitio vitii gulae: quia poterat absque omni vitio gulae pomum illud comedi, si prohibitio non intervenisset; sed illud fuit praeceptum disciplinae, ut scilicet homo experiretur quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum, sicut Augustinus dicit super Genes. ad litteram. Unde primum peccatum hominis non fuit gula, sed inobedientia, sive superbia.

[63345] De malo, q. 14 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod gula dispositive inducit ad idololatriam et luxuriam; non autem ita quod haec duo sint de ratione gulae; unde non sequitur quod peccatum gulae sit peccatum mortale: quia etiam peccatum veniale potest disponere ad mortale.

[63346] De malo, q. 14 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod peccatum mortale simpliciter ligat animam, in quantum impedit eam ne per seipsam possit redire in ordinem caritatis; sed peccatum veniale ligat animam secundum quid, in quantum impedit virtutem in actu; et sic gula aliter ligat animam secundum quod est peccatum veniale, et aliter secundum quod est peccatum mortale.

[63347] De malo, q. 14 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ratio hominis est natura, unde quidquid est contra rationem, est contra hominis naturam. Sic ergo effluere voluptatibus est contra naturam hominis in quantum transcendit regulam rationis, vel tollendo ordinem finis, quod est simpliciter esse contra rationem, vel tollendo ordinem eorum quae sunt ad finem, quod est esse contra rationem secundum quid, vel magis esse praeter rationem.

[63348] De malo, q. 14 a. 2 ad 9 Ad nonum dicendum, quod illa tria dicuntur esse effectus gulae, in quantum gula ad illa vitia disponit; sed ex hoc non sequitur quod gula semper sit peccatum mortale.

[63349] De malo, q. 14 a. 2 ad 10 Ad decimum dicendum, quod uti est referre aliquid in ultimum finem, qui nos beatos facit; unde proprie illi abutuntur rebus creatis qui in eis finem constituunt, non referendo eas in finem ultimum; et hoc meretur damnationem tam in gula quam in aliis peccatis, per quae homo sic abutitur rebus creatis.

[63350] De malo, q. 14 a. 2 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod philosophus non dicit, quod intemperantia simpliciter faciat hominem bestialem; sed quia talibus delectationibus gaudere et maxime eas diligere est bestiale; et hoc ideo quia huiusmodi delectationes sunt in quibus cum bestiis communicamus. Aliae enim delectationes sunt propriae hominum. Ille autem maxime has delectationes diligit qui in eis finem constituit.

[63351] De malo, q. 14 a. 2 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod illi serviunt ventri suo tamquam Deo, qui in delectationibus ciborum ad ventrem pertinentium finem constituunt, qui in solo Deo est constituendus.

[63352] De malo, q. 14 a. 2 ad s. c. Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet responsio: procedunt enim de gula secundum quod est veniale peccatum. Oportet autem respondere ad secundum, quod videtur ostendere quod gula nullo modo sit peccatum mortale, quia non contrariatur alicui praecepto. Dicendum est enim, quod praecepta Decalogi praecipiunt et prohibent ea quae manifeste ratio naturalis habet ut fiant vel non fiant: cadunt enim in conceptione communi. Unde non omnia peccata mortalia directe contrariantur praeceptis Decalogi, sed per quamdam reductionem; sicut prohibitio simplicis fornicationis reducitur ad hoc praeceptum: non moechaberis; et similiter prohibitio gulae, secundum quod est peccatum mortale, per reductionem contrariatur praecepto de sanctificatione sabbati, per quam intelligitur spiritualis quies quae impeditur per immoderantiam gulae.


Articulus 3

[63353] De malo, q. 14 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur de speciebus gulae, quas Gregorius assignat XXX Moral., dicens: quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando cibos lautiores quaerit; aliquando quae sumenda sunt praeparari accuratius appetit; aliquando in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit; aliquando ipso aestu immensi desiderii aliquis peccat; et continentur in hoc versu: praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose

[63354] De malo, q. 14 a. 3 tit. 2 Videtur autem quod inconvenienter istae quinque species gulae distinguantur.

[63355] De malo, q. 14 a. 3 arg. 1 Differunt enim praedicti modi gulae secundum diversas circumstantias: quia praepropere respicit tempus, laute respicit substantiam cibi, et sic de aliis. Sed circumstantiae, cum sint accidentia actuum, non diversificant speciem. Ergo secundum praedicta quinque non debent distingui diversae species gulae.

[63356] De malo, q. 14 a. 3 arg. 2 Praeterea, in quolibet peccato contingit transgredi regulam secundum diversas circumstantias; sicut illiberalis accipit quando non oportet et ubi non oportet; et similiter secundum alias circumstantias: non tamen secundum hoc distinguuntur diversae illiberalitatis species. Ergo etiam neque sunt distinguendae diversae species gulae secundum praedicta quinque.

[63357] De malo, q. 14 a. 3 arg. 3 Praeterea, sicut tempus ponitur una circumstantia, ita etiam locus, et substantia peccantis. Si ergo secundum tempus accipitur una species gulae, debent etiam aliae species accipi secundum locum, et secundum septem alias circumstantias, et sint septem vel octo species gulae.

[63358] De malo, q. 14 a. 3 arg. 4 Praeterea, secundum philosophum in III Ethic., temperantia, cui opponitur gula, est circa delectationes gustus, non in quantum est gustus, sed in quantum est tactus. Sed laute et studiose videntur pertinere ad bonitatem saporis, qui est proprium obiectum gustus. Ergo inconvenienter secundum illa duo assignantur species gulae.

[63359] De malo, q. 14 a. 3 arg. 5 Praeterea, Augustinus dicit X Confess., quod populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Deum murmuravit, meruit improbari. Sed Gregorius Lib. XXX Moral., dicit, quod populus despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Ergo appetere lauta cibaria non videtur pertinere ad peccatum gulae; et sic videtur quod praedictae species gulae inconvenienter assignentur.

[63360] De malo, q. 14 a. 3 s. c. In contrarium est auctoritas Gregorii huiusmodi species distinguentis.

[63361] De malo, q. 14 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod in distinguendis speciebus moralium actuum, oportet praecipue attendere ad motiva quae sunt propria obiecta actuum voluntariorum, eo quod obiectum movens voluntatem est sicut forma ipsius; unde actus voluntarii distinguuntur secundum diversa motiva, sicut actus rerum naturalium secundum diversas formas agentium. Contingit autem quandoque quod idem motivum est causa quod homo transgrediatur medium virtutis secundum diversas circumstantias; et tunc secundum diversas circumstantias inordinatas non sumuntur diversae species peccati; sicut in avaritia movetur homo ad rapiendum aliena et in tempore in quo non debet, et in loco in quo non debet, et a personis a quibus non debet, propter unum et idem motivum, scilicet, ut congreget pecuniam; et ideo secundum hoc non diversificantur species avaritiae. Si vero essent diversa motiva ad peccandum, sic essent diversae species avaritiae; puta, si ad transgressionem quarumdam circumstantiarum inclinaretur propter defectum dationis, ad alias autem propter superabundantiam acceptionis. Sic ergo dicendum est, quod praedictae species gulae distinguuntur secundum diversa motiva; ut enim dictum est, peccatum gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum. Huiusmodi autem inordinatio potest referri vel ad delectationem, vel ad ipsam concupiscentiam. Causa autem delectationis potest esse vel naturalis vel artificialis. Naturalis quidem, sicut cum aliquis superflue quaerit delectari in esu pretiosarum et electarum rerum secundum illud Amos, VI, 4: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Causa autem artificialis delectationis, sicut cum aliquis superflue appetit cibos nimis delicate praeparatos. Quantum ergo ad primum modum dicitur laute, quantum ad secundum studiose. Ex parte vero concupiscentiae potest inordinatio diversificari secundum diversa motiva tripliciter. Concupiscentia enim est quidam motus appetitivae virtutis in delectationem tendens. Inordinata autem vehementia motus etiam in corporalibus secundum tria potest attendi. Primo quidem antequam perveniat ad terminum in quem tendit; et sic motus vehemens festinat ad terminum pervenire: similiter et concupiscentia, quando est inordinate vehemens, non potest pati dilationem cibi, sed ad esum festinat; et sic accipitur hoc quod dicitur praepropere. Secundo vehementia motus consideratur in ipsa perventione ad terminum; quia quod vehementer movetur corporaliter, inordinate coniungitur ei in quod tendit; et similiter quando concupiscentia cibi est vehemens, inordinate homo se habet circa cibi sumptionem; et ad hoc pertinet quod dicitur ardenter. Tertio consideratur inordinata vehementia motus corporalis postquam pervenerit ad id in quod tendit, quia non sistit in eo, sed ulterius procedit; et similiter quando aliquis immoderate concupiscit cibum, non sistit concupiscentia eius in cibo moderato, quem natura requirit, sed ulterius sumit; et ad hoc pertinet quod dicitur nimis.

[63362] De malo, q. 14 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod praedictae species non diversificantur propter diversas circumstantias, sed propter diversa motiva, ut dictum est.

[63363] De malo, q. 14 a. 3 ad 2 Et per hoc etiam patet solutio ad secundum et tertium: quia non semper transgressio diversarum circumstantiarum habet diversa motiva.

[63364] De malo, q. 14 a. 3 ad 4 Ad quartum ergo dicendum, quod gulosus non delectatur in cibis lautis et studiose praeparatis propter iudicium saporum, sicut faciunt qui vina probant, quod est proprium gustus in quantum est gustus: huius enim delectationis inordinatio magis pertinet ad curiositatem quam ad gulam; sed delectatur gulosus in ipsa sumptione cibi lauti et studiose praeparati; quae quidem sumptio est per quemdam tactum.

[63365] De malo, q. 14 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod comedere lauta cibaria non est peccatum, ut Augustinus dicit; sed concupiscentia inordinata lauti cibi potest esse peccatum, secundum intentionem Gregorii.


Articulus 4

[63366] De malo, q. 14 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum gula sit vitium capitale

[63367] De malo, q. 14 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[63368] De malo, q. 14 a. 4 arg. 1 Sicut enim contingit esse delectationem in sensu gustus et tactus, ita etiam in aliis sensibus. Sed circa delectationes aliorum sensuum non ponuntur aliqua vitia capitalia. Ergo neque gula, quae est circa delectationes gustus, debet poni vitium capitale.

[63369] De malo, q. 14 a. 4 arg. 2 Praeterea, superbia, secundum Gregorium XXXI Moral., non ponitur vitium capitale, sed regina vitiorum, quia ex ea omnia vitia oriuntur. Sed ebrietas est radix omnium vitiorum dicitur enim in Decr. dist. 35: ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Ebrietas autem est quaedam species gulae. Ergo gula non debet poni inter vitia capitalia.

[63370] De malo, q. 14 a. 4 arg. 3 Praeterea, unum vitium capitale non numeratur inter filias alterius. Sed immunditia, quam Gregorius ponit XXXI Moral., filiam gulae, pertinet ad luxuriam, secundum illud Ephes., V, 3: omnis fornicatio et immunditia non nominetur in vobis. Ergo cum luxuria sit vitium capitale videtur quod gula non sit vitium capitale.

[63371] De malo, q. 14 a. 4 arg. 4 Praeterea, appetere laeta est proprie proprium superborum, ut Bernardus dicit. Sed superbia non est filia alicuius vitii capitalis. Cum ergo inepta laetitia ponatur a Gregorio filia gulae, videtur quod gula non sit vitium capitale.

[63372] De malo, q. 14 a. 4 s. c. In contrarium est quod Gregorius Moral. XXX, ponitur gulam inter alia vitia capitalia.

[63373] De malo, q. 14 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut in praecedentibus quaestionibus dictum est, vitium capitale dicitur ex quo alia oriuntur secundum rationem causae finalis, in quantum scilicet obiectum alicuius vitii est multum a pluribus appetibile, et praecipue in quantum habet aliquam similitudinem cum felicitate, quam omnes naturaliter appetunt. Una autem de conditionibus felicitatis est delectatio, sine qua felicitas esse non potest: et ideo peccatum gulae, quod est circa unam maximarum delectationum in cibis et potibus consistentem, est vitium capitale. Oriuntur autem ex gula vitia quaedam quae eius filiae dicuntur secundum ea quae consequi possunt ad immoderatam delectationem in cibis et potibus. Quod quidem considerari potest vel ex parte corporis, et sic ponitur gulae filia immunditia, cuius pollutio de facili sequitur ex nimia cibi sumptione. Vel potest considerari ex parte animae, cuius est regere corpus, et eius regimen impeditur multipliciter propter immoderatam delectationem in cibis et potibus. Et primo quidem quantum ad rationem, cuius acies hebetatur ex nimia sumptione cibi vel sollicitudine circa sumptionem ipsius; quia perturbatis inferioribus viribus corporalibus per inordinatam cibi sumptionem, ipsa ratio per consequens impeditur, et sic ponitur filia gulae hebetudo sensus circa intelligentiam. Secundo sequitur inordinatio in affectu, qui consopito gubernaculo rationis inordinate afficitur, et sic est inepta laetitia. Tertio sequitur inordinatio locutionis; et sic est multiloquium: quia dum ratio verba non ponderat, consequens est ut homo ad verba superflua dilabatur. Quarto sequitur inordinatio operis; et sic est scurrilitas, id est iocularitas quaedam in exterioribus gestibus, proveniens ex defectu rationis, cuius erat exteriora membra componere. Sic ergo est gula vitium capitale, et eius filiae sunt quinque, ut Gregorius dicit Moral. XXXI, scilicet inepta laetitia, scurrilitas, multiloquium, immunditia, et hebetudo sensus circa intelligentiam.

[63374] De malo, q. 14 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum consequuntur coniunctionem rei delectabilis secundum solam similitudinem, sed delectationes tactus consequuntur coniunctionem rei delectabilis corporalem; et ideo circa delectationes tactus, sicut circa principaliores et maiores, ponuntur vitia capitalia, et non circa delectationes aliorum sensuum, nisi gustus, secundum quod est tactus quidam.

[63375] De malo, q. 14 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ex ebrietate sequuntur omnia peccata, non secundum originem causae finalis, sed secundum prohibentis remotionem, in quantum scilicet removet iudicium rationis per quod homo a peccato cohibetur; unde non sequitur quod gula vel ebrietas sit caput omnium vitiorum sicut superbia; sed quorumdam specialiter quae directe ex gula oriuntur sicut proprii eius effectus.

[63376] De malo, q. 14 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod pollutio corporis potest provenire ex causa animali, puta ex concupiscentia delectationis apprehensae; et hoc principaliter pertinet ad luxuriam: vel ex causa corporali et intrinseca, scilicet ex superfluo humore interius abundante, ex quo stimulatur homo ad corporis pollutionem; et secundum hoc immunditia ponitur filia gulae.

[63377] De malo, q. 14 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod superbiae est appetere laeta; sed gulae est ut ex ea laetitia inepta sequatur propter rationem impeditam, ut dictum est.


Quaestio 15
Prooemium

[63378] De malo, q. 15 pr. 1 Et primo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum.

[63379] De malo, q. 15 pr. 2 Secundo utrum omnis actus luxuriae sit peccatum mortale.

[63380] De malo, q. 15 pr. 3 Tertio utrum species luxuriae convenienter distinguantur.

[63381] De malo, q. 15 pr. 4 Quarto utrum luxuria sit vitium capitale.


Articulus 1

[63382] De malo, q. 15 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum

[63383] De malo, q. 15 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[63384] De malo, q. 15 a. 1 arg. 1 Fornicatio enim est actus luxuriae. Sed ipsa connumeratur quibusdam quae non sunt peccata, sed secundum se licita: dicitur enim Act., XV, 28-29: visum est spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere oneris vobis quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Sed nullus cibi esus secundum se est peccatum, secundum illud I ad Tim., IV, 4: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Ergo neque fornicatio est peccatum; et ita non omnis actus luxuriae est peccatum.

[63385] De malo, q. 15 a. 1 arg. 2 Praeterea, cognoscere mulierem est actus naturalis; et ita quantum est de se non est peccatum, sicut nec videre ipsam, cum utrumque sit actus cuiusdam naturalis potentiae. Sed videre mulierem non suam, non est peccatum. Ergo neque cognoscere non suam.

[63386] De malo, q. 15 a. 1 arg. 3 Praeterea, si fornicatio est peccatum, aut hoc est ratione potentiae a qua egreditur actus, aut ratione materiae, aut ratione finis. Sed fornicatio non est peccatum ratione potentiae, quia potentia a qua egreditur actus, naturalis est: neque etiam ratione materiae, quia materia est femina ad hunc usum a Deo creata, secundum illud Gen., II, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi; potest etiam contingere quod nec ratione finis, puta, si aliquis fornicando intendat generare prolem ad cultum Dei nutriendam. Ergo videtur quod non omnis fornicatio sit peccatum.

[63387] De malo, q. 15 a. 1 arg. 4 Praeterea, secundum philosophum in XV de animalibus, semen est superfluum alimenti. Sed alia superflua licitum est qualitercumque emittere, et hoc fit absque peccato. Ergo videtur quod similiter hoc contingit in emissione seminis. Non ergo omnis actus luxuriae est peccatum.

[63388] De malo, q. 15 a. 1 arg. 5 Praeterea, illud quod est peccatum ex genere, non licet fieri quocumque bono fine, secundum illud Rom., III, 8: non sicut quidam dicunt nos dicere: faciamus mala, ut veniant bona. Sed sicut dicit Commentator V Ethic., epices, idest vir virtuosus, committit adulterium cum uxore tyranni, ut tyrannum interficiens liberet patriam. Ergo et adulterium non est secundum se peccatum. Multo ergo minus alii fornicationis actus.

[63389] De malo, q. 15 a. 1 arg. 6 Praeterea, nullus actus iusti, in quantum iustus est, est peccatum. Sed fornicatio videtur esse actus iustitiae: dicitur enim Gen., cap. XXXVIII, 26, quod Iudas dixit de Thamar cum qua fornicatus fuerat: iustior me est, vel iustificata est ex me, sicut Hebraica veritas habet, ut Hieronymus dicit. Ergo fornicatio non est peccatum.

[63390] De malo, q. 15 a. 1 arg. 7 Praeterea, Augustinus dicit VII de Civit. Dei, quod omne vitium est contra naturam. Sed fornicatio non est contra naturam: quia super illud Rom., I, 26: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, dicit Glossa: naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant. Ergo non est peccatum.

[63391] De malo, q. 15 a. 1 arg. 8 Praeterea, nullum peccatum committitur secundum praeceptum Dei. Sed fornicatio quandoque commissa est secundum praeceptum Dei; dicitur enim Oseae, I, 2: dixit dominus ad Oseam: vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum. Ergo fornicatio secundum se non est peccatum.

[63392] De malo, q. 15 a. 1 arg. 9 Praeterea, cuilibet vitio quod in superabundantia consistit, opponitur virtus in diminutione consistens. Sed luxuria importat quamdam superfluitatem circa concupiscentias delectationum in venereis; opposita autem diminutio, quae est virginitas, vel perpetua continentia, non est peccatum, sed laudabile aliquid. Ergo neque luxuria semper est peccatum.

[63393] De malo, q. 15 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur Hebr., XIII, v. 4: (sit) honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sed illud pro quo homo subiicitur divino iudicio, est peccatum. Ergo fornicatio et adulterium et omnes huiusmodi actus luxuriae sunt peccata.

[63394] De malo, q. 15 a. 1 s. c. 2 Praeterea, Tobiae, IV, 13, dicitur: attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. Sed actus luxuriae dicuntur qui sunt praeter legitimae uxoris connubium. Ergo omnis luxuriae actus est peccatum.

[63395] De malo, q. 15 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod luxuria est quoddam vitium temperantiae oppositum, prout moderatur concupiscentias delectabilium tactus circa venerea; sicut gula opponitur temperantiae, in quantum est moderativa concupiscentiarum circa delectabilia tactus in cibis et potibus. Unde luxuria quidem principaliter importat inordinationem quamdam circa concupiscentias delectationum in venereis secundum superabundantiam. Huiusmodi autem inordinatio potest esse vel in solis interioribus passionibus, vel etiam ulterius in ipso exteriori actu, qui est inordinatus secundum seipsum, et non solum propter inordinatam concupiscentiam a qua procedit. Ad inordinatam enim concupiscentiam pertinet ut propter concupiscentiam delectabilis aliquis actum exerceat qui secundum se est inordinatus; sicut patet circa concupiscentias pecuniarum: potest enim esse inordinata concupiscentia acquirendi vel retinendi pecunias suas sibi debitas; et tunc talis acquisitio vel retentio pecuniae non est vitiosa secundum se, sed solum secundum quod ex immoderata concupiscentia provenit; quandoque vero ex inordinata concupiscentia pecuniarum provenit quod homo etiam velit accipere vel retinere aliena; et tunc ipsa acceptio vel retentio secundum se inordinata est, et non solum secundum quod ex inordinata concupiscentia procedit, et utrumque pertinet ad vitium illiberalitatis, ut patet per philosophum in IV Ethic. Similiter etiam dicendum est de luxuria: quia quandoque quidem importat solam inordinationem interioris concupiscentiae; sicut patet in eo qui ex immoderata concupiscentia accedit ad uxorem suam; tunc enim ipse actus non est inordinatus secundum se, sed solum secundum quod procedit ex inordinata concupiscentia; quandoque vero cum inordinatione concupiscentiae est etiam inordinatio ipsius actus exterioris secundum seipsum; sicut contingit in omni usu genitalium membrorum praeter matrimonialem actum. Et quod omnis talis actus sit inordinatus secundum seipsum, apparet ex hoc quod omnis actus humanus dicitur esse inordinatus qui non est proportionatus debito fini; sicut comestio est inordinata, si non proportionetur corporis salubritati, ad quam ordinatur sicut ad finem. Finis autem usus genitalium membrorum est generatio et educatio prolis; et ideo omnis usus praedictorum membrorum qui non est proportionatus generationi prolis et debitae eius educationi, est secundum se inordinatus. Quicumque autem actus praedictorum membrorum praeter commixtionem maris et feminae, manifestum est quod non est accommodus generationi prolis. Omnis vero commixtio maris et feminae praeter legem matrimonii est improportionata debitae prolis educationi: est enim lex matrimonii instituta ad excludendum vagos concubitus, qui contrariantur certitudini prolis. Si enim quilibet posset indifferenter ad quamlibet accedere, quae non esset sibi determinata, tolleretur certitudo prolis, et per consequens sollicitudo patris circa educationem filiorum; et hoc est contra id quod convenit humanae naturae: quia naturaliter homines sunt solliciti de prolis certitudine, et de educatione suorum filiorum. Magis etiam hoc pertinet ad patres quam ad matres: quia educatio ad matres pertinens est circa infantilem aetatem; postea autem ad patrem pertinet educare filium, et instruere eum, et thesaurizare ei in totam vitam. Sic autem videmus et in aliis animalibus, quod in quacumque specie animalis proles nata indiget communi educatione maris et feminae, ibi non est vagus coitus, sed maris ad aliquam femellam determinate, ut patet in omnibus avibus simul nidificantibus. Unde manifestum est quod omnis commixtio maris et feminae, praeter legem matrimonii excludentem vagos concubitus, est de se inordinata. Non autem nunc agitur, utrum ista determinatio fiat ad unam habendam, vel ad plures, vel divisibiliter, vel indivisibiliter: haec enim ad quaestionem de matrimonio pertinent. Sed qualitercumque hoc sit, oportet quod omnis commixtio maris et feminae praeter matrimonii legem sit inordinata. Sic ergo omnis luxuriae actus est peccatum vel propter inordinationem actus, vel etiam propter inordinationem solius concupiscentiae; quae inordinatio primo et per se ad luxuriam pertinet: dicit enim Augustinus XIII de Civit. Dei, quod luxuria non est vitium pulchrorum suaviumque corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates neglecta temperantia, qua rebus turpia turpioribus, suavia suavioribusque aptamus.

[63396] De malo, q. 15 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod apostoli volentes in primitiva Ecclesia conversos ex gentibus simul in unum convenire cum his qui ex Iudaeis erant conversi, impedimenta huius unionis excluserunt, ex utraque parte amputantes id quod aliis onerosum esse posset, et ideo gentilibus interdixerunt quae Iudaeis erant molesta, non sub hac consideratione an essent peccata vel non, sed solum quia scandalum faciebant. Gentiles enim existimabant omnem cibum secundum se licitum esse ad edendum, quod verum erat; sed Iudaei hoc abhorrebant propter pristinam legis consuetudinem. Et ideo apostoli gentilibus interdixerunt, pro tempore illo, cibos maxime abominabiles Iudaeis. E contrario vero gentiles falso existimabant fornicationem simplicem non esse peccatum, quam Iudaei vere sicut peccatum abominabantur instructi per legem. Et ideo hoc etiam apostoli prohibuerunt tamquam peccatum, et cum hoc dissidium generans.

[63397] De malo, q. 15 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse meum ad videndum, quod tamen non est meum ad aliquem alium usum; sicut aurum quod in platea ponitur, est meum ad videndum, non autem ad possidendum. Similiter etiam mulier potest esse alicuius ad videndum, vel etiam ad possidendum, sicut ancilla; non tamen ad usum concubitus est sua, nisi secundum determinationem legis matrimonii.

[63398] De malo, q. 15 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod actus luxuriae est peccatum ratione potentiae, in quantum scilicet concupiscibilis non continetur sub ordine rationis; et ratione materiae, quia actus conveniens generationi et educationi prolis non solum requirit mulierem pro materia, sed etiam mulierem matrimonio determinatam, ut dictum est. Finis etiam ipsius actus secundum suam naturam est inordinatus, licet ex intentione agentis possit esse finis bonus, qui non sufficit ad excusationem actus, ut patet in eo qui furatur intendens eleemosynam dare.

[63399] De malo, q. 15 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod sicut philosophus dicit in eodem libro, semen est superfluum quidem quantum ad actum nutritivae, sed quod indigetur ad generationem prolis; et ideo omnis voluntaria emissio seminis est illicita, nisi secundum convenientiam ad finem a natura intentum. Alia vero superflua, ut sudor, urina, et huiusmodi, sunt superflua quibus non indigetur; et ideo non refert qualitercumque emittantur.

[63400] De malo, q. 15 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod ille Commentator in hoc non est sustinendus: pro nulla enim utilitate debet aliquis adulterium committere, sicut nec mendacium dicere debet aliquis propter utilitatem aliquam, ut Augustinus dicit in Lib. contra mendacium.

[63401] De malo, q. 15 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod Thamar dicitur esse iustificata, non propter fornicationem quam commisit, sed quia ex alio genere sibi prolem non quaesivit quam ex eo unde sibi vir debebatur.

[63402] De malo, q. 15 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod actus luxuriae potest dici contra naturam dupliciter. Uno modo absolute, quia scilicet est contra naturam omnis animalis; et sic omnis actus luxuriae praeter commixtionem maris et feminae dicitur esse contra naturam, in quantum non est proportionatus generationi, quae in quolibet genere animalis fit ex commixtione utriusque sexus; et hoc modo loquitur Glossa. Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam, quia est contra naturam propriam hominis, cuius est ordinare generationis actum ad debitam educationem; et sic omnis fornicatio est contra naturam.

[63403] De malo, q. 15 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod sicut propter praeceptum Dei, in cuius potestate sunt omnia, id quod alias fuisset furtum, fuit non furtum filiis Israel Aegyptios spoliantibus, ut dicitur Exod. XII, 35-36, ita et propter auctoritatem ipsius Dei, qui est supra legem matrimonii, concubitus ille non fuit fornicarius, qui alias fornicarius fuisset; unde dicitur uxor fornicationum, et fornicationum filii, non quia tunc esset fornicatio, sed quia alias fornicatio fuisset.

[63404] De malo, q. 15 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod virginitas, seu perpetua continentia, non opponitur luxuriae sicut extremum, sed sicut medium, eo quod medium in virtutibus non accipitur secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam, ut de magnanimo philosophus dicit in IV Ethic. Extremum autem secundum diminutionem esset, si quis praeter rationem rectam a carnali commixtione abstineret; ut patet in eo qui debitum uxoris reddere contemnit, vel qui abstinet propter aliquam reverentiam Daemonum, sicut nigromantici, et virgines Vestales.


Articulus 2

[63405] De malo, q. 15 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum mortale

[63406] De malo, q. 15 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[63407] De malo, q. 15 a. 2 arg. 1 Quia super illud I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est, dicit Glossa Ambrosii: omnis summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est: quam aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Sed quicumque peccat mortaliter, non solum vapulat, sed perit. Ergo non quicumque patitur lubricum carnis per actum luxuriae, mortaliter peccat.

[63408] De malo, q. 15 a. 2 arg. 2 Praeterea, omne peccatum mortale alicui praecepto divinae legis contrariatur. Sed inter peccata luxuriae solum adulterium praecepto legis contrariatur, illi scilicet praecepto. Non moechaberis. Ergo solum adulterium inter actus luxuriae est peccatum mortale.

[63409] De malo, q. 15 a. 2 arg. 3 Sed dicendum, quod in prohibitione moechiae, id est adulterii, intelligitur prohibitio omnis illiciti concubitus.- Sed contra, in prohibitione maioris peccati non intelligitur prohibitio minoris peccati. Sed adulterium est maius peccatum quam simplex fornicatio. Ergo in prohibitione adulterii non intelligitur prohibitio simplicis fornicationis.

[63410] De malo, q. 15 a. 2 arg. 4 Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati, per quam est animae vita, secundum illud I Ioan. III, 14: translati sumus de morte ad vitam quoniam diligimus fratres. Sed simplex fornicatio non contrariatur neque dilectioni Dei, quia non est peccatum in Deum, neque etiam dilectioni proximi, quia proximo non facit iniuriam: mulier enim sui iuris existens quae in actum simplicis fornicationis consentit, iniuriam non patitur, quia nullus patitur iniustum volens, ut philosophus dicit in V Ethic. Ergo fornicatio secundum suum genus non est peccatum mortale.

[63411] De malo, q. 15 a. 2 arg. 5 Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono, quod si delectatio fornicationis plus delectat hominem quam amor castitatis, adhuc peccatum regnat in homine. Ex quo videtur quod fornicatio simul possit esse in homine cum virtute castitatis. Sed nullum peccatum mortale potest esse simul in homine cum virtute. Ergo fornicatio non est peccatum mortale.

[63412] De malo, q. 15 a. 2 arg. 6 Praeterea, peccatum aliquod dupliciter minoratur: uno modo propter infirmitatem hominis; alio modo propter magnitudinem impugnationis. Sed homo patitur maiorem debilitatem circa peccatum luxuriae quam circa peccatum gulae: quia generativa, ad quam pertinet peccatum luxuriae, non solum est corrupta sicut nutritiva, ad quam pertinet peccatum gulae, sed etiam est infecta. Similiter etiam maior est impugnatio ex parte hostis circa luxuriam quam circa gulam; quia praecipue Diabolus impugnat hominem de luxuria, ut patet per illud quod dicitur Iob cap. XL, 11: virtus est in lumbis eius, et potestas eius in umbilico ventris illius; quod Gregorius refert ad peccatum luxuriae. Ergo videtur quod peccatum luxuriae sit minus quam peccatum gulae, ut supra dictum est. Ergo non omnis actus luxuriae est peccatum mortale.

[63413] De malo, q. 15 a. 2 arg. 7 Praeterea, corruptio naturae humanae consistit in rebellione carnis ad spiritum. Sed haec rebellio consecuta est ex peccato gulae; dicit enim Bernardus exponens id quod habetur Gen. III, 6: vidit mulier lignum, etc., quod ab inordinata concupiscentia ligni vetiti subsecuta est rebellio carnis ad spiritum. Ergo vis nutritiva, ad quam pertinet talis concupiscentia, est magis corrupta quam vis generativa; et sic cum non omnis actus gulae sit peccatum mortale, videtur quod multo minus omnis actus luxuriae.

[63414] De malo, q. 15 a. 2 arg. 8 Praeterea, poena respondet culpae. Sed maior poena consecuta est vim nutritivam ex peccato primi parentis quam aliquam aliam vim animae: ad nutritivam enim pertinet esuries et sitis, et alia huiusmodi, quae interdum ducunt hominem usque ad mortem. Ergo est maior culpa circa nutritivam quam circa generativam; et sic idem quod prius.

[63415] De malo, q. 15 a. 2 arg. 9 Praeterea, peccatum mortale esse non potest nisi in ratione, ut patet per Augustinum XII de Trinit. Sed quandoque actus luxuriae exercetur sine deliberatione rationis, sicut patet de Lot, qui ignoranter ad filias suas accessit, ut habetur Gen. cap. XIX, 33-37. Ergo videtur quod actus luxuriae non semper sit peccatum mortale.

[63416] De malo, q. 15 a. 2 arg. 10 Praeterea, quando ratio absorbetur, non imputatur aliquid homini ad peccatum mortale. Sed in actu luxuriae tota ratio absorbetur, quia I Cor., VI, 18, super illud: qui fornicatur in corpus suum peccat, dicit Glossa: hic proprie servit anima corpori in tantum ut nihil aliud in ipso momento et experimento tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, quia mentem captivam subdit ipsa submersio et absorptio libidinis. Ergo videtur quod actus luxuriae non sit peccatum mortale.

[63417] De malo, q. 15 a. 2 arg. 11 Praeterea, Deut. XXIII, 17, super illud: non erit meretrix, etc. dicit Glossa: ad eas prohibet accedere quarum est venialis turpitudo. Ergo accedere ad meretricem est peccatum veniale.

[63418] De malo, q. 15 a. 2 arg. 12 Praeterea, commixtio maris et feminae ordinata est ad actum generationis et educationis prolis. Sed quandoque ex fornicario concubitu potest sequi convenienter generatio et educatio prolis. Ergo non omnis fornicarius concubitus est peccatum mortale.

[63419] De malo, q. 15 a. 2 arg. 13 Praeterea, magis impedit bonum generationis et educationis prolis qui nunquam operi generationis intendit quam qui ad mulierem accedit fornicario concubitu. Si ergo fornicarius concubitus esset peccatum mortale propter impedimentum educationis prolis, multo magis servare continentiam esset peccatum mortale; cum per hoc totaliter generatio prolis impediatur.

[63420] De malo, q. 15 a. 2 arg. 14 Praeterea, manifestum est quod ex concubitu mulieris quae est sterilis vel vetula, generatio prolis sequi non potest. Sed tamen hoc quandoque fieri potest sine peccato mortali in statu matrimonii. Ergo etiam alii actus luxuriae ex quibus non sequitur generatio et debita educatio prolis, possunt esse absque peccato mortali.

[63421] De malo, q. 15 a. 2 arg. 15 Praeterea, Matth. V dicitur, quod si anima fuerit titillata concupiscentia, etsi sit peccatum, non tamen est crimen. Sed talis titillatio est actus luxuriae. Ergo actus luxuriae non est crimen, sive peccatum mortale.

[63422] De malo, q. 15 a. 2 arg. 16 Praeterea, delectatio fornicationis prout est in cogitatione sola, non est peccatum mortale. Sed consensus in veniale peccatum, non est mortale peccatum. Ergo neque etiam consensus rationis in talem delectationem est peccatum mortale, et tamen est actus luxuriae; ergo non omnis actus luxuriae est peccatum mortale.

[63423] De malo, q. 15 a. 2 arg. 17 Praeterea, illud quod non est peccatum mortale uni, non est peccatum mortale alteri. Sed consensus in delectationem non est peccatum mortale viro habenti uxorem, quia nec etiam ipse actus est ei peccatum mortale. Ergo neque aliis consensus in delectationem luxuriae est peccatum mortale.

[63424] De malo, q. 15 a. 2 arg. 18 Praeterea, actus etiam luxuriae sunt tactus, et amplexus, et oscula. Sed huiusmodi non videntur esse peccata mortalia: cum enim ad Ephes. V, 3-4, apostolus dixisset: fornicatio et immunditia et avaritia aut turpitudo (quae scilicet consistit in amplexibus et osculis, ut Glossa Interlin. dicit), aut stultiloquium aut scurrilitas (...) nec nominetur in vobis; postea subiecit: omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (...) non habet hereditatem in regno Christi et Dei, praetermissa turpitudine et stultiloquio et scurrilitate. Ergo videtur quod huiusmodi non sint peccata mortalia excludentia a regno Dei.

[63425] De malo, q. 15 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod apostolus dicit ad Gal. V, 19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia (...) luxuria; et postea subdit: qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Ergo omnis actus luxuriae est peccatum mortale.

[63426] De malo, q. 15 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Matth. V, 28, dicitur: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo; et ita peccat mortaliter. Sed inter omnes actus luxuriae primum et minimum est ipsam videre mulierem. Ergo multo magis omnes alii actus sunt peccata mortalia.

[63427] De malo, q. 15 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, actus luxuriae potest esse inordinatus dupliciter: uno modo propter solam inordinationem concupiscentiae; alio modo etiam propter inordinationem ipsius actus. Quando ergo est peccatum luxuriae propter solam inordinationem concupiscentiae, sicut cum aliquis libidinose accedit ad suam uxorem, tunc est distinguendum. Quia quandoque est talis inordinatio quae excludit ordinem finis ultimi, puta cum aliquis in tantum concupiscit delectationem veneream, quod ab ea non abstineret propter praeceptum Dei, et quod illam mulierem cognoscere vellet, vel etiam aliam praeter matrimonii legem; et sic est peccatum mortale, quia concupiscentia non refrenatur intra limites matrimonii. Aliquando vero inordinatio concupiscentiae non tollit ordinem ultimi finis, quando scilicet aliquis etsi superabundet in concupiscentia delectationis venereae, tamen potius ab ea abstineret quam contra Dei praeceptum ageret: nec istam mulierem aut aliam cognosceret, si sua uxor non esset, quod tunc concupiscentia sistit infra limites matrimonii, et est peccatum veniale, sicut et supra de gula distinximus. Si vero sit actus luxuriae peccatum propter ipsam inordinationem actus, quia scilicet actus non est proportionatus generationi et educationi prolis; tunc dico quod semper est peccatum mortale. Videmus enim quod peccatum mortale est non solum homicidium per quod vita hominis tollitur, sed etiam furtum, per quod subtrahuntur exteriora bona, quae ad vitam hominis sustentandam ordinantur; unde dicitur Eccli., XXXIV, 25: panis egentium vita pauperis qui defraudat illum, homo sanguinis est. Propinquius autem ordinatur ad vitam hominis semen humanum, in quo est homo in potentia, quam quaecumque res exteriores; unde et philosophus in sua politica dicit in semine hominis esse quiddam divinum, in quantum scilicet est homo in potentia. Et ideo inordinatio circa emissionem seminis est circa vitam hominis in potentia propinqua. Unde manifestum est quod omnis talis actus luxuriae est peccatum mortale ex suo genere. Et quia appetitus interior accipit bonitatem vel malitiam ex eo quod appetitur, inde est quod etiam appetitus huiusmodi actus inordinati est peccatum mortale, si sit completus, scilicet cum ratione deliberata; alioquin est peccatum veniale.

[63428] De malo, q. 15 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius ibi loquitur de lubrico carnis secundum quod est veniale peccatum, ut patet in actu matrimoniali, sicut dictum est. Vel potest dici, et melius, quod loquitur etiam de lubrico peccati mortalis. Non est autem simpliciter intelligendum, quod si aliquis in tali lubrico carnis perseveret usque ad mortem, damnationem evadat propter opera pietatis; sed quia opera pietatis frequentata disponunt hominem ad facilius poenitendum, et postquam poenituerit, ad peccata praeterita facilius expianda: propter quod etiam dominus, Matth., XXV, vv. 41-46, damnandis solum defectum misericordiae imputat, quia scilicet non studuerunt per opera misericordiae peccata praeterita expiare, ut dicit Augustinus XII de Civ. Dei.

[63429] De malo, q. 15 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod per illud praeceptum: non moechaberis, intelligitur prohiberi omnis illicitus usus genitalium membrorum, qui de genere suo est peccatum mortale.

[63430] De malo, q. 15 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod praecepta Decalogi sunt immediate a Deo populo tradita; unde secundum hanc formam traduntur prout sunt manifesta naturali rationi cuiuslibet hominis etiam popularis. Quilibet autem statim ratione naturali advertere potest adulterium esse peccatum; et ideo inter praecepta Decalogi prohibetur adulterium. Fornicatio vero et aliae corruptelae prohibentur per sequentia legis praecepta, quae a Deo tradita sunt populo per Moysen: quia scilicet horum inordinatio, cum non manifeste contineat iniuriam proximi non est omnibus manifesta, sed solum sapientibus per quos debet ad aliorum notitiam derivari.

[63431] De malo, q. 15 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod omnes corruptiones luxuriae, quae sunt praeter legitimum matrimonii usum, sunt peccata in proximum, in quantum sunt contra bonum prolis generandae et educandae, sicut dictum est.

[63432] De malo, q. 15 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod amor castitatis potest delectare non solum eum qui castitatem habet, sed etiam eum qui virtute castitatis caret, in quantum per rationem naturalem homo iudicat bonum virtutis, et diligit ipsum et delectatur in eo, etiam si virtutem non habeat.

[63433] De malo, q. 15 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod illa ratio procedit de quantitate peccati quae attenditur secundum circumstantias, cui praeponderat quantitas peccati quae attenditur secundum speciem actus. Unde patet quod quantumcumque aliquis inducatur ad faciendum homicidium, gravius est peccatum quam si dicat verbum otiosum etiam sine impulsu. Similiter etiam etsi homo magis impugnetur ad actum luxuriae quam ad actum gulae et in eo sit debilior; quia tamen actus luxuriae est secundum se mortale peccatum, quia habet materiam indebitam caritati repugnantem, quod actus gulae non habet; ideo non sequitur quod peccatum luxuriae sit minus quam peccatum gulae. Sequeretur autem forte in casu illo quando actus luxuriae est veniale peccatum: quia si quis utitur superflue cibo suo, venialiter peccat sicut qui superflue utitur sua uxore, nisi aliud sit quod faciat utrobique peccatum mortale. Si quis autem cibo furtivo utatur, vel prohibito per legem, peccat mortaliter; minus tamen quam fornicator, quanto cibus vel quaelibet res exterior a remotiori se habet ad vitam hominis quam semen humanum, sicut dictum est.

[63434] De malo, q. 15 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod in peccato primi parentis gula fuit materiale, sed formale et principale fuit peccatum superbiae, quo homo noluit sub regula divini praecepti contineri; et ex hoc subsecuta est rebellio carnis ad spiritum, ut Augustinus dicit XIV de Civ. Dei, non autem ex vitio gulae.

[63435] De malo, q. 15 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod rebellio carnis ad spiritum, quae maxime sentitur in genitalibus membris, maior poena est quam esuries et sitis: quia ista est pure corporalis, illa est spiritualis.

[63436] De malo, q. 15 a. 2 ad 9 Ad nonum dicendum, quod cum ad rationem pertineat consentire ad actum, sicut Augustinus dicit XII de Trin., non potest esse actus fornicationis absque rationis deliberatione, nisi forte in eo qui usum rationis non habet; et tunc si hoc impedimentum proveniat ex causa illicita, non omnino excusatur a peccato, sicut patet de Lot, qui ex ebrietate commisit incestum; nisi forte ebrietas illa contigerit absque peccato illius, sicut et in Noe accidit propter inexperientiam fortitudinis vini. Si autem causa huiusmodi defectus sit absque culpa, sic actus sequens luxuriae vel cuiuscumque peccati non imputatur ad peccatum, sicut patet in furiosis et amentibus.

[63437] De malo, q. 15 a. 2 ad 10 Ad decimum dicendum, quod in ipso actu luxuriae ratio deliberare non potest; sed potuit ante deliberare cum consensit in actum; et ideo imputatur ei ad peccatum.

[63438] De malo, q. 15 a. 2 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod littera illa corrupta est: non enim debet dici, quorum venialis est turpitudo, sed quorum turpitudo est venalis.

[63439] De malo, q. 15 a. 2 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod actus generationis ordinatur ad bonum speciei, quod est bonum commune. Bonum autem commune est ordinabile lege; sed bonum privatum subiacet ordinationi uniuscuiusque. Et ideo quamvis in actu nutritivae virtutis, quae ordinatur ad conservationem individui, unusquisque possit sibi determinare cibum convenientem sibi; tamen determinare qualis debeat esse generationis actus non pertinet ad unumquemque, sed ad legislatorem, cuius est ordinare de propagatione filiorum, ut etiam philosophus dicit in II Polit. Lex autem non considerat quid in aliquo casu accidere possit, sed quid convenienter esse consuevit; et ideo licet in aliquo casu possit salvari intentio naturae in actu fornicario quantum ad generationem prolis et educationis; nihilominus actus est secundum se inordinatus, et peccatum mortale.

[63440] De malo, q. 15 a. 2 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod in statu in quo erat vacandum multiplicationi humani generis, non erat absque vitio quod aliquis ab actu generationis abstineret, tam secundum legem humanam quam secundum legem divinam; sed tempore gratiae debet insistere magis ad spiritualem propagationem, ad quam magis apti sunt caelibem vitam agentes; et ideo in hoc statu virtuosius reputatur ab actu generationis abstinere.

[63441] De malo, q. 15 a. 2 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod lex communis datur non secundum particularia accidentia, sed secundum communem considerationem; et ideo dicitur actus ille esse contra naturam in genere luxuriae, ex quo non potest sequi generatio secundum communem speciem actus; non autem ille ex quo non potest sequi propter aliquod particulare accidens, sicut est senectus vel infirmitas.

[63442] De malo, q. 15 a. 2 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procedit de actu luxuriae in quo est vitium propter solam inordinationem concupiscentiae, quae tamen non excludit ordinem ultimi finis.

[63443] De malo, q. 15 a. 2 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod consensus in id quod est veniale in genere suo, non est peccatum mortale. Delectatio autem fornicationis cogitatae est peccatum mortale ex genere suo sicut et ipsa fornicatio; sed quod sit veniale, hoc est per accidens, propter imperfectionem actus, deficiente deliberatione rationis, qua adveniente per consensum deliberatum, redit ad naturam sui generis, ut sit peccatum mortale.

[63444] De malo, q. 15 a. 2 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod sicut philosophus dicit in X Ethic., delectationes in bonitate et malitia consequuntur operationes delectabiles; et ideo, sicut carnalis commixtio non est peccatum mortale coniugato, est autem peccatum mortale non coniugato; similis etiam differentia est de delectatione, et de consensu in delectationem: non enim potest esse gravius peccatum consensus in delectationem quam consensus in actum, ut patet per Augustinum XII de Trinit.

[63445] De malo, q. 15 a. 2 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod tactus, amplexus et oscula, in quantum ordinantur ad actum fornicationis, consequuntur consensum; in quantum autem ordinantur ad solam delectationem, consequuntur consensum in delectationem qui est peccatum mortale. Et ideo utroque modo sunt peccata mortalia: quia cum huiusmodi non sint secundum speciem suam peccata mortalia, sicut fornicatio et adulterium, sed solum secundum quod ordinantur ad aliud, id est ad consensus praedictos. Ideo apostolus non reiteravit de turpitudine et scurrilitate et stultiloquio, sed solum de illis quae sunt secundum se peccata mortalia.


Articulus 3

[63446] De malo, q. 15 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur de speciebus luxuriae, quae sunt fornicatio, adulterium, incestus, stuprum, raptus, et vitium contra naturam

[63447] De malo, q. 15 a. 3 tit. 2 Et videtur quod inconvenienter distinguantur.

[63448] De malo, q. 15 a. 3 arg. 1 Diversitas enim materiae non diversificat speciem. Sed praedicta non distinguuntur nisi secundum materiam, prout scilicet aliquis polluit vel coniugatam, vel virginem, vel alterius conditionis mulierem. Ergo praedicta non sunt diversae species luxuriae.

[63449] De malo, q. 15 a. 3 arg. 2 Praeterea, luxuria per se consistit circa delectationes venereas, quae sunt in commixtione maris et feminae. Sed quod femina sit coniugata, vel soluta, vel virgo hoc accidit ei. Ergo praedicta non differunt nisi per accidens; et sic non sunt diversae species, cum differentia per accidens non diversificet speciem.

[63450] De malo, q. 15 a. 3 arg. 3 Praeterea, luxuria per se opponitur temperantiae. Sed aliqua praedictorum opponuntur iustitiae, praecipue adulterium et raptus. Ergo videtur quod inconvenienter ponantur species luxuriae.

[63451] De malo, q. 15 a. 3 s. c. Sed contra, est quod Magister in IV Sent., has species assignat.

[63452] De malo, q. 15 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod sicut supra dictum est, peccatum luxuriae dupliciter habet inordinationem. Uno quidem modo ex parte concupiscentiae; et talis inordinatio non semper facit peccatum mortale. Alio modo ex parte ipsius actus, qui de se est inordinatus; et sic semper est peccatum mortale. Et ideo ex hac parte, ex qua est maior gravitas peccati, sumuntur species praedictae luxuriae. Est autem actus luxuriae inordinatus aut ex hoc quod non potest sequi ex actu generatio prolis: et sic est vitium contra naturam; aut ex eo quod non potest sequi debita educatio, quia scilicet mulier non est determinata viro, ut sit sua secundum legem matrimonii; et hoc quidem contingit tripliciter. Primo quia simpliciter non est determinata, ut sit sua; et sic est fornicatio, quae est concubitus soluti cum soluta; et sic dicitur a fornice, idest ab arcu triumphali, quia ad huiusmodi spectacula conveniebant mulieres quae se prostituebant. Secundo, quia non est determinabilis; et hoc vel propter propinquitatem, ex qua reverentia quaedam debetur contraria tali actui; et sic est incestus, qui est concubitus cum consanguinea, vel affini: aut propter aliquam sanctitatem vel puritatem; et sic est stuprum, quae est illicita defloratio virginum. Tertio, quia mulier est alterius, vel secundum legem matrimonii, et sic est adulterium; vel secundum aliquem alium modum, et sic est raptus, puta cum puella rapitur de domo patris, cuius curae subiacet.

[63453] De malo, q. 15 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod praedicta sex non differunt solum materialiter, sed etiam habent diversas rationes deformitatis; et ideo sunt diversae species peccati.

[63454] De malo, q. 15 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod licet praedicta accidant mulieri in quantum est mulier; per se tamen considerantur in muliere secundum quod ad matrimonium ordinatur.

[63455] De malo, q. 15 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quia deformitas iniustitiae ordinatur ad finem intemperantiae, ideo totum ad genus intemperantiae pertinet.


Articulus 4

[63456] De malo, q. 15 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum luxuria sit vitium capitale

[63457] De malo, q. 15 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[63458] De malo, q. 15 a. 4 arg. 1 Immunditia enim ponitur filia gulae, secundum Gregorium XXXI Moralium. Sed unum vitium capitale non ponitur filia alterius. Cum ergo immunditia ad luxuriam pertineat, ut patet ad Ephes., V, 3, videtur quod luxuria non sit vitium capitale.

[63459] De malo, q. 15 a. 4 arg. 2 Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono: qui detinetur superbia, labitur in carnis luxuriam. Ergo luxuria est filia superbiae; non ergo est vitium capitale.

[63460] De malo, q. 15 a. 4 arg. 3 Praeterea, desperatio est filia accidiae, ut patet per Gregorium XXXI Moral. Sed desperatio causat luxuriam, secundum illud Ephes., IV, 19: qui desperantes seipsos, tradiderunt se impudicitiae. Ergo luxuria non est vitium capitale.

[63461] De malo, q. 15 a. 4 s. c. Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moral., ponit luxuriam inter vitia capitalia.

[63462] De malo, q. 15 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, quia delectatio est una de conditionibus felicitatis, inde est quod vitia quae habent delectationem pro obiecto, sunt capitalia, utpote habentes finem maxime appetibilem, ad quem alia nata sunt ordinari. Delectatio autem venereorum, quae est finis luxuriae, est maxima inter delectationes corporales; et ideo luxuria debet poni vitium capitale. Et sunt octo filiae eius, videlicet caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus, scilicet praesentis saeculi, et desperatio futuri, ut patet per Gregorium XXXI Moralium. Manifestum est enim quod quando intentio animae vehementer applicatur ad actum inferioris potentiae, superiores potentiae debilitantur, et deordinantur in suo actu. Et ideo quando in actu luxuriae propter vehementiam delectationis tota intentio animae attrahitur ad inferiores vires, idest ad concupiscibilem et ad sensum tactus, necesse est quod superiores, scilicet ratio et voluntas, defectum patiantur. Sunt autem quatuor actus rationis, secundum quod dirigit humanos actus: quorum primus est intellectus quidam, quo aliquis recte existimat de fine, qui est sicut principium in operativis, ut philosophus dicit in II Physic.; et in quantum hoc impeditur, ponitur filia luxuriae caecitas mentis, secundum illud Daniel., XIII, 56: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Secundus actus est consilium de agendis, quod per concupiscentiam tollitur; dicit enim Terentius in eunucho: quae res in se neque consilium, neque modum habet ullum, eam consilio regere non potes; et loquitur in amore libidinoso; et quantum ad hoc ponitur inconsideratio. Tertius actus est iudicium de agendis; et hoc etiam impeditur per luxuriam: dicitur enim Daniel., XIII, 9, quod averterunt sensum suum (...) ut non recordarentur iudiciorum iustorum; et quantum ad hoc ponitur praecipitatio, dum scilicet homo inclinatur ad consensum praecipitanter, non expectato iudicio rationis. Quartus actus est praeceptum de agendo, quod etiam impeditur per luxuriam, in quantum homo non persistit in eo quod diiudicavit, sicut etiam Terentius dicit eunucho: haec verba, quae scilicet dicis, te recessurum ab amica, una falsa lacrymula restinguet; et quantum ad hoc ponitur inconstantia. Ex parte vero inordinationis affectus duo sunt consideranda, quorum unum est appetitus delectationis, in quem fertur voluntas ut finem; et quantum ad hoc ponitur amor sui, dum scilicet inordinate sibi appetit delectationem; et per oppositum odium Dei, in quantum scilicet prohibet delectationem concupitam. Aliud vero est appetitus eorum per quae consequitur quis hunc finem; et quantum ad hoc ponitur affectus praesentis saeculi, id est omnium eorum per quae ad finem intentum pervenit, quae ad saeculum istud pertinent; et per oppositum ponitur desperatio futuri saeculi, quia dum nimis affectat carnales delectationes magis despicit spirituales.

[63463] De malo, q. 15 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod immunditia ponitur filia gulae secundum quod causatur pollutio corporis ex causa corporali, id est ex abundantia humorum; non autem ex causa animali, scilicet ex concupiscentia, quae praecipue pertinet ad luxuriam.

[63464] De malo, q. 15 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non est contra rationem vitii capitalis, quod ex superbia oriatur, ex qua omnia oriuntur.

[63465] De malo, q. 15 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod desperatio est causa luxuriae per accidens, sicut removens spem futurae beatitudinis, propter quam a luxuria aliquis desistit. Origo autem capitalium vitiorum non attenditur secundum causas per accidens, sed secundum causas per se.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264