CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quaestio disputata de anima
prooemium

Thomas de Aquino a Bartolomeo degli Erri depictus (Legion of Honor Museum, San Francisco)

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[64427] Q. d. de anima, pr. 1 Et primo enim quaeritur, utrum anima humana possit esse forma et hoc aliquid.

[64428] Q. d. de anima, pr. 2 Secundo utrum anima humana sit separata secundum esse a corpore.

[64429] Q. d. de anima, pr. 3 Tertio utrum intellectus possibilis, sive anima intellectiva, sit una in omnibus.

[64430] Q. d. de anima, pr. 4 Quarto utrum necesse sit ponere intellectum agentem.

[64431] Q. d. de anima, pr. 5 Quinto utrum intellectus agens sit unus et separatus.

[64432] Q. d. de anima, pr. 6 Sexto utrum anima sit composita ex materia et forma.

[64433] Q. d. de anima, pr. 7 Septimo utrum Angelus et anima differant specie.

[64434] Q. d. de anima, pr. 8 Octavo utrum anima rationalis tali corpori debeat uniri quale est corpus humanum.

[64435] Q. d. de anima, pr. 9 Nono utrum anima uniatur materiae corporali.

[64436] Q. d. de anima, pr. 10 Decimo utrum anima sit tota in toto corpore, et in qualibet parte eius.

[64437] Q. d. de anima, pr. 11 Undecimo utrum in homine anima rationalis, sensibilis et vegetabilis sit una substantia.

[64438] Q. d. de anima, pr. 12 Duodecimo utrum anima sit suae potentiae.

[64439] Q. d. de anima, pr. 13 Decimotertio de distinctione potentiarum animae, utrum videlicet distinguantur per obiecta.

[64440] Q. d. de anima, pr. 14 Decimoquarto de immortalitate animae humanae, et utrum sit immortalis.

[64441] Q. d. de anima, pr. 15 Decimoquinto utrum anima separata a corpore possit intelligere.

[64442] Q. d. de anima, pr. 16 Decimosexto utrum anima coniuncta corpori possit intelligere substantias separatas.

[64443] Q. d. de anima, pr. 17 Decimoseptimo utrum anima separata possit intelligere substantias separatas.

[64444] Q. d. de anima, pr. 18 Decimoctavo utrum anima separata cognoscat omnia naturalia.

[64445] Q. d. de anima, pr. 19 Decimonono utrum potentiae sensitivae remaneant in anima separata.

[64446] Q. d. de anima, pr. 20 Vicesimo utrum anima separata singularia cognoscat.

[64447] Q. d. de anima, pr. 21 Vicesimoprimo utrum anima separata possit pati poenam ab igne corporeo.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2006 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264