CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quodlibet XII

Thomas de Aquino a Bartolomeo degli Erri depictus (Legion of Honor Museum, San Francisco)

Textum Taurini 1956 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Quaestio 1
Prooemium

[86255] Quodlibet XII, q. 1 pr. Quaesitum est de rebus quae sunt supra hominem, et de rebus humanis.

[86256] Quodlibet XII, q. 1 pr. 1 Circa primum quaesitum est de Deo, de Angelis et de caelo. Circa primum quaesitum est de Deo quantum ad suum esse, quantum ad suam potentiam, quantum ad eius praedestinationem.

[86257] Quodlibet XII, q. 1 tit. 1 Circa primum quaesitum est utrum in Deo sit tantum unum esse, scilicet essentiale, aut praeter illud sit etiam in Deo esse personale

[86258] Quodlibet XII, q. 1 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86259] Quodlibet XII, q. 1 arg. 1 Quia aliud est patrem esse, aliud filium esse et aliud spiritum sanctum esse. Sed esse essentiale non est aliud et aliud. Ergo, et cetera.

[86260] Quodlibet XII, q. 1 arg. 2 Praeterea, proprium formae est quod det esse. Sed in divinis sunt tres proprietates personales, quae obtinent vicem formae. Ergo, et cetera.

[86261] Quodlibet XII, q. 1 s. c. Contra, Augustinus dicit: in divinis tantum unum esse.

[86262] Quodlibet XII, q. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod veritas fidei habet quod in divinis solum est distinctio quae est secundum relationes oppositas; relatio autem, sicut et quaelibet forma, habet esse ex comparatione ad illud cui inest. Unde esse filiationis est per comparationem ad subiectum cui inest. Relatio autem in divinis non distinguitur ab eo cui inest vel in quo est, quia est ipsa res quae refertur; sed distinguitur solum ex parte eius cui opponitur. Et ex hac parte non consideratur esse relationis, sed distinctio et oppositio eius. Et ideo est in Deo unum tantum esse, scilicet essentiale.

[86263] Quodlibet XII, q. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod esse dupliciter dicitur: quandoque enim esse idem est quod actus entis; quandoque autem significat compositionem enuntiationis, et sic significat actum intellectus: quo modo intelligitur quando dicitur quod aliud est esse patris et aliud filii, non primo modo.

[86264] Quodlibet XII, q. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod sicut et quaelibet forma, paternitas facit esse, scilicet patrem, qui est divinum esse, et facit tantum unum esse, in quantum paternitas facit esse.


Quaestio 2
Prooemium

[86265] Quodlibet XII, q. 2 pr. Deinde quaesitum est de potentia Dei.

[86266] Quodlibet XII, q. 2 pr. 1 Et primo, utrum Deus possit facere contradictoria simul esse.

[86267] Quodlibet XII, q. 2 pr. 2 Secundo utrum possit facere infinita in actu.


Articulus 1

[86268] Quodlibet XII, q. 2 a. 1 tit. 1 Utrum Deus possit facere contradictoria simul esse

[86269] Quodlibet XII, q. 2 a. 1 co. Ad primum ergo dicendum, quod non: et hoc non importat in Deo imperfectionem potentiae, sed quia hoc non habet rationem possibilis. Nam omnis virtus activa producit effectum sibi similem. Omne autem quod agit, agit in quantum est ens actu. Ergo effectus agentis est ens actu. Quidquid ergo repugnat ei quod est esse actu, repugnat potentiae activae: quod esset, si contradictoria simul essent.


Articulus 2

[86270] Quodlibet XII, q. 2 a. 2 tit. 1 Utrum Deus possit facere infinita in actu

[86271] Quodlibet XII, q. 2 a. 2 co. Ad secundum dicendum, quod esse aliquid infinitum actu posset suspicari ex primo aspectu quod esset impossibile: quia sequeretur illud esse aequale Deo. Sed hoc non sequitur: quia ei quod est infinitum omnibus modis, non adaequatur illud quod est infinitum uno modo. Dato enim quod esset ignis infinitus secundum magnitudinem, non adaequabitur Deo: quia etsi sit infinitus ignis in quantitate, tamen est quid finitum specie; Deus autem omnibus modis est infinitus. Cum ergo quaeritur utrum sit possibile Deo facere aliquid infinitum in actu, dicendum quod non. Potentiae enim agenti per intellectum aliquid repugnat dupliciter: uno modo quia repugnat potentiae eius; alio modo quia repugnat modo quo agit. Primo modo non repugnat potentiae Dei absolutae, quia non implicat contradictionem. Sed si consideretur modus quo Deus agit, non est possibile. Deus enim agit per intellectum et per verbum, quod est formativum omnium; unde oportet quod omnia quae agit sint formata. Infinitum autem accipitur sicut materia sine forma; nam infinitum se tenet ex parte materiae. Si ergo Deus hoc ageret, sequeretur quod opus Dei esset aliquid informe; et hoc repugnat ei per quod agit, et modo agendi; quia per verbum suum omnia agit, quo omnia formantur.


Quaestio 3
Prooemium

[86272] Quodlibet XII, q. 3 pr. Deinde quaesitum est de praedestinatione.

[86273] Quodlibet XII, q. 3 tit. 1 Utrum praedestinatio sit certa

[86274] Quodlibet XII, q. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[86275] Quodlibet XII, q. 3 arg. 1 Quia possibile est praedestinatum damnari, sicut Petrum, si fuisset statim mortuus, quando peccavit Christum negando.

[86276] Quodlibet XII, q. 3 arg. 2 Si vero dicas quod praedicta locutio est de dicto vera, de re vero non; contra: quia hoc habet locum in formis separabilibus; sed haec forma quae est praedestinatio, est inseparabilis.

[86277] Quodlibet XII, q. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod praedestinatio est quaedam pars divinae providentiae. Providentia autem dicit directionem aliquorum in finem; et haec praesupponit scientiam et voluntatem. Sic ergo praedestinatio habet certitudinem ex parte scientiae Dei, qui non potest falli; et ex parte voluntatis divinae, cui non potest aliquid resistere; et ex parte providentiae, quae certissimo modo ducit ad finem, cum Deus sit sapientissimus.

[86278] Quodlibet XII, q. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio habet certitudinem, et tamen non est necessarium praedestinatum salvari, sed remanet contingens. Dictum est enim quod habet certitudinem ex scientia, voluntate et providentia; et nullum istorum contingentiam impedit. Scientia non, quia scientia Dei est futurorum prout sunt in praesenti, et secundum hoc sunt determinata. Voluntas non, quia voluntas Dei est principium totius entis, ergo non cadit sub ratione contingentiae vel necessitatis, sed haec effluunt et ordinantur ex Dei voluntate; et sic ipsa Dei voluntas facit quaedam contingentia, praeparando causas contingentes illis rebus quas vult esse contingentes; et similiter necessarias causas rebus et effectibus necessariis. Et sic voluntas Dei semper impletur; non tamen omnia necessario eveniunt, sed eo modo quod Deus vult ea esse: et vult quod sint contingenter. Providentia non, quia non tollit contingentiam.

[86279] Quodlibet XII, q. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod bona est distinctio. Sed ad obiectum de formis dicendum, quod aliter est de formis realibus, et aliter de praedicatis quae important aliquid pertinens ad actum rationis: quia in primis, scilicet realibus, si in eis debeat habere locum talis distinctio, oportet inesse separationem in re et in consideratione: in secundis non requiritur, sed oportet quod res illa cadat sub alia consideratione. Et sic dico, quod iste praedestinatus potest considerari vel ut in se, vel ut divinae cognitioni relatus; et sic uno modo attribuitur ei quod possit damnari, alio modo non.


Quaestio 4
Prooemium

[86280] Quodlibet XII, q. 4 pr. Deinde quaesitum est de fato.

[86281] Quodlibet XII, q. 4 tit. 1 Utrum omnia subsint fato

[86282] Quodlibet XII, q. 4 co. Respondeo. Dicendum, quod primo oportet scire quid sit fatum; et sic postea faciliter patebit ad propositum. Videmus autem multa contingenter evenire; et ideo olim fuit dubium, utrum ista quae variabiliter et inordinate contingunt, reducantur in aliquam causam ordinantem. Et qui dicunt non, dicunt fatum nihil esse, ut Tullius dicit. Quidam dicunt quod in aliquam causam superiorem ordinantur; et isti nominaverunt fatum a for faris, quasi hic omnia sint praefata a quadam superiore causa. Sed horum est triplex opinio. Quidam enim reduxerunt hoc in quamdam seriem causarum quam dicunt fatum: sicut Stoici, qui dicunt quod nihil est quod non habeat causam, et posita causa necesse est ponere effectum. Si ergo evenit vel est talis vel talis effectus, habuit causam, et haec causa aliam causam, et sic deinceps: sicut aliquis est occisus de nocte, quia exivit domum; quare exivit domum, quia sitivit; quare hoc, quia salsa comedit; et sic quia comedit salsa, ex necessitate moritur. Aristoteles respondet negans duo prima. Primo, quod non quidquid fit, habet causam, sed tantum quod fit per se. Quod autem ego occidar me exeunte, est per accidens. Secundo dicit, quod non, posita causa, ponetur effectus; quia potest impediri; et ideo non sequitur, vel non stat series causarum. Alii reducunt haec in aliam causam, scilicet in corpora caelestia, ex quorum necessitate dicunt omnia accidere: unde dicunt quod fatum nihil aliud est quam vis positionis siderum. Haec autem opinio dupliciter est falsa. Primo quantum ad res humanas, quae proveniunt ab intellectu, qui cum sit virtus incorporea, non subiacet actioni alicuius corporis; et ponere animam subiacere virtuti corporum caelestium, nihil aliud est quam ponere intellectum non differre a sensu, ut dicit philosophus in I de anima in fine. Tamen per accidens et occasionaliter subditur anima caelo, in quantum intellectus afficitur per passionem corporis, non tamen ex necessitate movetur ab eo. Secundo, quia multa in rebus naturalibus contingunt quae non accidunt ex necessitate caeli, sed per accidens, et non habent causam. Alii reducunt omnia haec in causam supra caelestem, scilicet in providentiam Dei, a qua omnia sunt praedeterminata et ordinata. Et secundum istos fatum erit quidam effectus providentiae: quia providentia nihil aliud est quam ratio ordinis rerum prout est in mente divina; fatum vero est explicatio illius ordinis prout est in rebus. Unde Boetius: fatum est immobilis dispositio rebus mobilibus inhaerens. Sic ergo accipiendo fatum, potest dici quod omnia subiiciuntur fato; unde dicitur Osee II, v. 16, super illud: non vocaberis ultra Baalim, sed vir meus, quod idem est utrumque; sed Deus noluit hoc quia Baalim nomen erat cuiusdam gentium: et ideo sunt vitanda nomina gentilium, cum quibus nec nomina convenit habere communia. Et ideo Augustinus dicit: si quis hoc modo intelligat fatum, sententiam teneat, linguam corrigat; ut non dicat fatum, sed providentiam Dei.


Quaestio 5
Prooemium

[86283] Quodlibet XII, q. 5 pr. Deinde quaesitum est de Angelis. Et circa hoc quaesita sunt duo.


Articulus 1

[86284] Quodlibet XII, q. 5 a. 1 tit. 1 Primo utrum esse Angeli sit accidens eius

[86285] Quodlibet XII, q. 5 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[86286] Quodlibet XII, q. 5 a. 1 arg. Quia accidens intelligitur inesse alicui praeexistenti. Angelus autem non praeexistit ipsi esse.

[86287] Quodlibet XII, q. 5 a. 1 s. c. Contra, Hilarius dicit, et cetera.

[86288] Quodlibet XII, q. 5 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod opinio Avicennae fuit, quod unum et ens semper praedicant accidens. Hoc autem non est verum, quia unum prout convertitur cum ente, signat substantiam rei, et similiter ipsum ens; sed unum prout est principium numeri, signat accidens. Sciendum ergo, quod unumquodque quod est in potentia et in actu, fit actu per hoc quod participat actum superiorem. Per hoc autem aliquid maxime fit actu quod participat per similitudinem primum et purum actum. Primus autem actus est esse subsistens per se; unde completionem unumquodque recipit per hoc quod participat esse; unde esse est complementum omnis formae, quia per hoc completur quod habet esse, et habet esse cum est actu: et sic nulla forma est nisi per esse. Et sic dico quod esse substantiale rei non est accidens, sed actualitas cuiuslibet formae existentis, sive sine materia sive cum materia. Et quia esse est complementum omnium, inde est quod proprius effectus Dei est esse, et nulla causa dat esse nisi in quantum participat operationem divinam; et sic proprie loquendo, non est accidens. Et quod Hilarius dicit, dico quod accidens dicitur large omne quod non est pars essentiae; et sic est esse in rebus creatis, quia in solo Deo esse est eius essentia.


Articulus 2

[86289] Quodlibet XII, q. 5 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum Diabolus cognoscat cogitationes hominum

[86290] Quodlibet XII, q. 5 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod cognoscere cogitationes cordis potest contingere dupliciter: in se et per se; et in aliquo effectu. Primum solius Dei est; Ierem. XVII, v. 9: pravum est cor hominis et inscrutabile; unde nec Angeli sic eas cognoscunt. Cuius ratio est triplex. Una, propter debilitatem esse quod habet; eo quod supra gradum quo aliquid est ens in potentia, est gradus quo res sunt in anima. Alia ratio est, quia quod est in veritate causae alicuius, non potest cognosci nisi a causa quae nata est movere illam; voluntatem autem movet solus Deus. Cum ergo omnes cogitationes dependeant a voluntate sicut a sua causa, solus Deus eas cognoscit. Alia ratio est, quia Angeli illa quae cognoscunt naturaliter, cognoscunt per species naturaliter inditas: et hae sunt species rerum naturalium, non autem cogitationum: quia haec non reducuntur ad causam naturalem, vel non pertinent ad cognitionem naturalium. Tamen per effectus cogitationum cognoscunt cogitationes, sicut et homo facit, cum ipsi subtilius cognoscant effectus qui causantur ex cogitationibus. Nam secundum cogitationes homo afficitur aliqua passione, et per eas movetur cor; et hos motus subtilius ipsi cognoscunt quam nos; et sic aliquid cognoscunt de cogitationibus cordis. Et hoc Augustinus dicit in Lib. de Divinat. Daemonum; licet alibi dicat, quod determinare in eis talem cognitionem sit praesumptuosum.


Quaestio 6
Prooemium

[86291] Quodlibet XII, q. 6 pr. Deinde quaesitum est de caelo. Et circa hoc quaesitum fuit.


Articulus 1

[86292] Quodlibet XII, q. 6 a. 1 tit. 1 Primo utrum caelum vel mundus sit aeternus

[86293] Quodlibet XII, q. 6 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod non. Sed mundum incepisse est de numero eorum quae cadunt sub fide, non sub demonstratione. Nam quae dependent ex simplici voluntate Dei, possunt esse et non esse. Et ad hoc quod non sit, non inducit aliqua necessitas ex parte Dei: divina autem bonitas, quae est finis rerum, potest ita esse si non sit mundus sicut si sit mundus.


Articulus 2

[86294] Quodlibet XII, q. 6 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum caelum sit animatum

[86295] Quodlibet XII, q. 6 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod de hoc diversimode sentiunt doctores Ecclesiae. Hieronymus enim dicit super Ecclesiasten, quod sol est animatum; Damascenus hoc negat. Et haec differentia etiam est apud philosophos. Plato enim et Aristoteles ponunt corpora super caelestia animata esse; Anaxagoras vero non; et ideo legitur fuisse occisus. Ego autem dico, secundum Augustinum, II super Genesim ad litteram, quod non refert ad fidem, utrum sic vel aliter sit; unde hoc non determinat in Enchiridion; addens, quod si ponamus corpora caelestia esse animata, non ideo erunt in iudicio tres ordines iudicandorum, scilicet Angelorum et hominum et animarum, quia illae animae computabuntur cum Angelis. Et hoc sensisse videtur ille qui fecit praefationem, cum dicit: caeli caelorumque virtutes. Et ratio patet.


Quaestio 7
Prooemium

[86296] Quodlibet XII, q. 7 pr. Deinde quaesitum est de homine quantum ad naturam, et quantum ad gratiam, et quantum ad culpam. Circa primum quaesita sunt tria:- primo quantum ad animam.- Secundo de cognitione animae.- Tertio de effectu cognitionis. Circa animam quaesita sunt duo.


Articulus 1

[86297] Quodlibet XII, q. 7 a. 1 tit. 1 Primo utrum anima perficiat corpus immediate, vel mediante corporeitate

[86298] Quodlibet XII, q. 7 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod in nullo corpore est nisi una forma substantialis: cuius est ratio triplex. Prima est, quia si plures, sequens non erit forma substantialis, quae facit esse simpliciter; sed solum accidentalis, quae facit esse hoc. Item, si sit acquisita forma substantialis, non erit generatio simpliciter. Item quia non esset compositum ex anima et corpore unum simpliciter; sed duo simpliciter et unum per accidens. Si dicatur corporeitas forma corporis, corporeitas dicitur dupliciter: quandoque tres dimensiones: et hoc non est forma substantialis, sed accidens; aliquando dicitur quaedam forma, ex qua provenit trina dimensio: et haec non est alia forma specifica.


Articulus 2

[86299] Quodlibet XII, q. 7 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum anima sit ex traduce

[86300] Quodlibet XII, q. 7 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod Augustinus hanc quaestionem non determinat, sed indeterminatam relinquit in Lib. de Eccles. Dogmat. Sed ille liber non est Augustini, sed Gennadii. Gregorius etiam non vult determinare. Credendum est tamen quod non. Et est una ratio philosophi in Lib. de animalibus, quod impossibile est quod virtus corporea producat id quod excedit corpus: virtus autem seminis est virtus corporea. Alia ratio est VII Metaph., quia enim quidam posuerunt quod formae naturales sunt ex creatione; cum materia aeris recipit formam ignis: aut inerat, et sic est latitatio; aut non inerat, ergo fit de novo. Non ex aliquo, sed ex nihilo; ergo creatur. Solvit philosophus, quia forma non fit sicut nec ens, vel esse habens per se; sed fit compositum, quod habet esse subsistens. Si ergo est aliqua forma quae per se subsistat, illa habet per se fieri. Anima autem habet esse per se subsistens, et remanet corrupto corpore; et ita oportet quod habeat suum fieri.


Quaestio 8
Prooemium

[86301] Quodlibet XII, q. 8 pr. Deinde quaesitum est de cognitione hominis.

[86302] Quodlibet XII, q. 8 tit. 1 Utrum intellectus humanus cognoscat singularia

[86303] Quodlibet XII, q. 8 co. Respondeo. Dicendum, quod aliquid cognoscitur dupliciter: directe et indirecte, scilicet per reflexionem. Differt autem inter intellectum humanum et divinum, quia humanus non cognoscit directe singulare, divinus autem sic: quia cognitio fit per similitudinem cogniti in cognoscente; et haec est in intellectu nostro per abstractionem a conditionibus individuantibus et a materia; et ideo, cum recta cognitio sit per speciem, ideo non cognoscit directe nisi universale. Intellectus autem divinus cognoscit non per similitudinem a re acceptam, sed per extensionem suae essentiae ad res; et haec similitudo, scilicet divina essentia, in Deo est omnium quae sunt in re, expressa similitudo: et ideo directe cognoscit quidquid est in re et quod pertinet ad materiam individualem. Sed quaerens philosophus si separatus est intellectus, et cognoscit quae sunt in materia; dicit, quod oportet quod hoc cognoscat et alia, sicut formas separatas cognoscit intellectu, et coniunctas materiae per imaginationem; aut alio modo, scilicet per extensionem, in quantum coniungitur phantasiae, quae repraesentat sibi phantasma. Et sic indirecte cognoscit.


Quaestio 9
Prooemium

[86304] Quodlibet XII, q. 9 pr. Deinde quaesitum est de effectu cognitionis.


Articulus 1

[86305] Quodlibet XII, q. 9 a. 1 tit. 1 Primo utrum habitus scientiae acquisitae remaneant post hanc vitam

[86306] Quodlibet XII, q. 9 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod non, sequentes Avicennam in VI Natur., quod species acquisitae non remanent in intellectu possibili nisi quamdiu actu intelligit; quod est falsum. Nam intellectus possibilis recipit species et retinet secundum modum suum; unde, cum ipse sit immobilis, utpote immaterialis et incorruptibilis, recipit species intelligibiliter secundum modum suum, et numquam inde recedunt. Et quod sint ibi etiam dum actu non intelligit, patet III de anima, ubi dicitur, quod sunt in anima aliter quam dum actu intelligit, scilicet habitu. Et sic dico, quod remanent sive in damnatis sive in beatis. Tamen destruuntur ibi habitus scientiarum quantum ad modum scientiae: quia hic semper intelligit convertendo se ad phantasmata propter corpus; et non solum propter hoc phantasmatibus indigemus, sed ad utendum huiusmodi speciebus: et iste modus non erit tunc, quia non convertet se ad phantasmata.


Articulus 2

[86307] Quodlibet XII, q. 9 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum verba humana habeant vim ad movendum bruta, puta serpentes

[86308] Quodlibet XII, q. 9 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod aliquid potest habere virtutem aliquam et secundum propriam naturam et secundum virtutem superioris causae; verbi gratia, commixtum ex elementis habet virtutem unam ex natura elementorum secundum motum praedominantis elementi; aliam habet ex corpore caelesti, sicut quod adamas attrahit ferrum; quod non reducitur ad virtutem elementorum. Aliqui ergo dicunt quod non solum naturalia corpora, sed artificialia, sortiuntur virtutes aliquas ex impressione corporum caelestium, puta imagines vel figurae sub certa constellatione factae; et sic hoc verum est, scilicet quod super artificialia sit huiusmodi virtus impressa. Potest etiam dici quod verba prolata in certo tempore habeant efficaciam movendi. Sed hoc non est verum. Nam in rebus naturalibus omnia quae habent aliquam virtutem ex corpore caelesti, habent illam consequentem aliquam formam; unde nihil agit ad speciem nisi ex virtute corporis caelestis; et sic forma est prius in unoquoque quam virtus ad talia. Remota ergo priori removetur posterior. Si ergo huiusmodi virtutes attribuuntur aliquibus, oportet quod radicentur super formam aliquam. Formae autem artificiales non sunt nisi figurae quaedam: et ideo falsum est quod verba et huiusmodi, virtutem aliquam habeant ex corpore caelesti; sed si habent aliquam, hoc habent ex spiritu immundo, qui immiscet se verbis hominum, ut decipiat, secundum Augustinum; unde aliquando utuntur verbis fabulosis, falsis et vanis, quibus ad illudendum homines se immiscent. Unde omnia ista frivola et superstitiosa sunt, et imagines astronomicae, in quibus etsi non adsit aliqua expressa invocatio Daemonum, tamen est ibi quidam tacitus consensus. Tamen si aliquis dicat verba Dei et sacra sine immutatione et fraude, sed bona et divina intentione, non est incantatio, sed oratio. Chrysostomus tamen super Matth. ibi: dilatant phylacteria, etc., reprehendit illos qui collo verba Evangelii suspendunt, cum virtus Evangelii non sit in figuris litterarum, sed in fide. Non tamen damno illos qui super se gerunt Evangelium ex devotione, quia b. Caecilia Evangelium Christi semper gerebat in pectore sine tamen aliqua additione vel verborum vel characterum vel ceterorum suspectorum.


Quaestio 10
Prooemium

[86309] Quodlibet XII, q. 10 pr. Deinde quaesitum est de homine quantum ad gratiam. Et circa hoc quaeruntur tria:- primo de sacramentis.- Secundo de virtutibus.- Tertio de officiis.

[86310] Quodlibet XII, q. 10 pr. 1 De primo tria quaesita sunt:- primo de sacramentis gratiae.- Secundo de effectu sacramentorum.- Tertio de unitate Ecclesiae. De sacramentis gratiae quaerebantur duo.- Primo de Baptismo.- Secundo de poenitentia.

[86311] Quodlibet XII, q. 10 tit. 1 Ad primum quaeritur utrum aqua habeat virtutem ad emundationem; idest utrum propria virtute mundet, vel virtute concomitante

[86312] Quodlibet XII, q. 10 co. Respondeo. Dicendum, quod duplex est opinio in huiusmodi, non solum de aqua, sed de omnibus Ecclesiae sacramentis. Quidam enim dicunt, quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi in anima, sed tantum extra, et divina virtus concomitans facit illum effectum: et inducunt exemplum Bernardi. Sit aliquis episcopus qui investiat aliquem de praebenda per annulum, annulus non est causa praebendae, sed signum. Sed hoc non est sane dictum: quia sic non esset aliqua praerogativa sacramentorum novae legis ad vetera: quia etiam in illis virtus coassistens fidei credentium in Christum venturum iustificabat. Et ideo dicendum, quod sacramenta habent in se virtutem iustificandi, et alios effectus ad quos ordinantur, et non solum quod sint signum; unde Augustinus: quae est tanta vis aquae, ut corpus tangat et cor abluat? Sciendum tamen, quod duplex est virtus; scilicet et propria et instrumentalis, sicut patet in serra. Sic sacramenta habent virtutem instrumentalem ad spiritualem effectum: quia cum sacramentum adhibetur cum invocatione divina, efficit hunc effectum. Et hoc est conveniens: quia verbum, per quod omnia sacramenta virtutem habent, habuit carnem, et fuit verbum Dei: et sicut caro Christi habuit virtutem instrumentalem ad faciendum miracula propter coniunctionem ad verbum, ita sacramenta per coniunctionem ad Christum crucifixum et passum.


Quaestio 11
Prooemium

[86313] Quodlibet XII, q. 11 pr. Deinde quaesitum est de poenitentia.


Articulus 1

[86314] Quodlibet XII, q. 11 a. 1 tit. 1 Primo utrum non habens curam animarum possit absolvere in foro confessionis

[86315] Quodlibet XII, q. 11 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod aliter est in sacramento poenitentiae, et aliter in quibusdam aliis sacramentis. Nam in quibusdam qui habet ordinem, potest ex hoc ipso inducere effectum sacramenti in omni casu; scilicet in illis in quibus quod est effectus sacramentorum, est res existens extra sacramentum. Unde sacerdos degradatus et excommunicatus licet peccet, tamen consecrat et baptizat; et similiter episcopus consecratus, quia confert characterem. In poenitentia autem non imprimitur character, nec effectus, nisi iustificatio poenitentis; quod non potest fieri nisi per potestatem iudicativam. Non habens autem curam animarum, non habet hanc potestatem.


Articulus 2

[86316] Quodlibet XII, q. 11 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum liceat in aliquo casu revelare confessionem

[86317] Quodlibet XII, q. 11 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod non, nec verbo nec facto nec nutu, nec aliquo signo licet facere, quia est sacrilegium. Nam ita est in sacramentis novae legis quod efficiunt quod figurant. Effectus autem poenitentiae est occultatio peccatorum ab oculis Dei viventis; et haec occultatio significatur per secretum confessionis. Et ideo, sicut profanaret sacramentum qui conficeret corpus et sanguinem Christi de alio quam de pane et vino, ita esset revelans sacrilegus.


Articulus 3

[86318] Quodlibet XII, q. 11 a. 3 tit. 1 Tertio quaesitum est utrum liceat appetere episcopatum

[86319] Quodlibet XII, q. 11 a. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod contingit appetere praelationem dupliciter: aut propter necessitatem urgentem, aut non urgentem. Primo modo dupliciter: vel quando imponitur a superiori, vel quando non invenitur aliquis qui velit onus praelationis subire. Tali necessitate existente meritorium est appetere. Unde Is., VI, 8: quem mittam, et quis ibit nobis? Respondit: ecce ego, mitte me; tamen ante dixit se indignum. Secundo modo, scilicet quando non urget necessitas, sic non licet: quia non potest carere aut vitio iniustitiae, si velit se minorem praeferri maioribus; aut vitio praesumptionis, si reputet se sufficientem praeferri aliis; unde Chrysostomus super illud reges gentium, etc.: primatus ecclesiasticos concupiscere nec iustum nec utile.


Quaestio 12
Prooemium

[86320] Quodlibet XII, q. 12 pr. Deinde quaesitum est de effectu sacramentorum.

[86321] Quodlibet XII, q. 12 tit. 1 Utrum compaternitas causetur ex praeambulis ad sacramenta, puta, ex catechismo et huiusmodi

[86322] Quodlibet XII, q. 12 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86323] Quodlibet XII, q. 12 arg. 1 Dicit enim quaedam decretalis, quod a primo pabulo salis non potest fieri uxor. Ergo contrahitur ibi compaternitas.

[86324] Quodlibet XII, q. 12 arg. 2 Praeterea, catechumenus censetur Christianus. Sed qui dat Christianismum, efficitur compater. Ergo, et cetera.

[86325] Quodlibet XII, q. 12 co. Respondeo. Quidam dicunt, quod omnia illa sacramentalia sufficiunt ad causandum compaternitatem. Quidam dicunt, quod solum contrahitur quantum ad tria; scilicet in catechismo, Baptismo et confirmatione. Sed mihi videtur quod solum contrahitur in duobus, scilicet in Baptismo et confirmatione. Quia compaternitas similitudo quaedam est paternitatis; paternitas autem non fit nisi in generatione; et ideo solum in illis sacramentis in quibus est quaedam generatio spiritualis, contrahitur compaternitas, quae matrimonium impedit.

[86326] Quodlibet XII, q. 12 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod illa non sunt intelligenda singillatim, sed accipienda collective et simul, quia in omnibus illis aliquis efficitur compater.

[86327] Quodlibet XII, q. 12 ad 2 Ad secundum dicendum, quod catechumenus dicitur Christianus per fidem, non per Baptismum, quem nondum suscepit; et ille qui dat Christianismum dat sacramentum Baptismi.


Quaestio 13
Prooemium

[86328] Quodlibet XII, q. 13 pr. Deinde quaesitum fuit:

[86329] Quodlibet XII, q. 13 tit. 1 Utrum sit una Ecclesia quae fuit in principio tempore apostolorum et quae est modo

[86330] Quodlibet XII, q. 13 tit. 2 Et videtur quod non.

[86331] Quodlibet XII, q. 13 arg. 1 Quia nunc non utitur eisdem regulis. Tunc enim praelati erant sine auro et argento in zonis suis. Ergo, et cetera.

[86332] Quodlibet XII, q. 13 arg. 2 Praeterea, non legitur quod Christus et apostoli habuerint castra; modo autem Ecclesia habet. Ergo, et cetera.

[86333] Quodlibet XII, q. 13 s. c. Contra, Matth., XXVIII, 20: ecce ego vobiscum sum (...) usque ad consummationem saeculi. Hoc autem non intelligitur tantum de apostolis, quia omnes mortui sunt, et adhuc saeculum non est consummatum. Ergo, et cetera.

[86334] Quodlibet XII, q. 13 co. Respondeo. Dicendum, quod eadem est numero Ecclesia, quae tunc erat et quae nunc est: quia eadem fides et eadem fidei sacramenta, eadem auctoritas, eadem professio; unde dicit apostolus, I Corinth., I, 13: divisus est Christus?

[86335] Quodlibet XII, q. 13 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod verba Matthaei tripliciter exponuntur. Hilarius et Ambrosius exponunt secundum sensum mysticum, dicentes: nolite portare aurum, etc., id est nihil in spiritualibus ministeriis auro vendatis: non duas tunicas, id est non duplicem animam habeatis. Alii exponunt ad litteram; et una expositio est Augustini, qui dicit, quod illa verba non dicuntur per modum praecepti, sed permissionis, ita quod qui non servat non peccat, et qui servat melius facit; ut sit sensus: nolite portare; id est, quando itis ad praedicandum, nolite solliciti esse de expensis, quia debentur vobis a populo: dignus est enim operarius, etc.: quasi diceret: ideo permitto quod non portetis, quia digni estis accipere ab aliis, quibus praedicatis. Paulus hoc non servavit, et tamen contra regulam hanc non fecit sed supererogavit. Alia expositio est aliorum sanctorum, qui dicunt quod haec dicta sunt praeceptive; sed hoc praeceptum datum est non ad semper servandum, sed ad primam missionem: bis enim eos misit, scilicet ante passionem Iudaeis, et post resurrectionem gentibus. In prima dixit eis: in viam gentium ne abieritis; in secunda dixit: docete omnes gentes. In prima mandavit quod praedicta servarent, non autem in secunda. Et ratio huius est, quia in prima solum mittebantur ad Iudaeos, apud quos consuetum erat quod magistri eorum ab eis sustentarentur; et ideo sine scandalo poterant accipere, et uti potestate sibi concessa. Apud vero gentiles non erat huiusmodi consuetudo, quia apud eos non erant huiusmodi praedicatores; et ideo fuisset eis scandalum, et visum fuisset eis quod pro quaestu apostoli praedicarent: et ideo Paulus hoc praeceptum non servavit in gentibus; et ideo dominus in secunda missione dixit: nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram.

[86336] Quodlibet XII, q. 13 ad 2 Ad secundum dicendum, quod Augustinus respondet in epistola contra Donatistas, et habetur super illud Ps. II, 1: quare fremuerunt gentes. Distinguit enim diversa tempora Ecclesiae. Fuit enim tempus quando astiterunt reges adversus Christum: et in illo tempore non solum non dabant fidelibus, sed eos occidebant. Aliud vero tempus est nunc, quo reges intelligunt et eruditi serviunt domino Iesu Christo in timore etc., et ideo in isto tempore reges sunt vassalli Ecclesiae. Et ideo est alius status Ecclesiae nunc et tunc, non tamen est alia Ecclesia.


Quaestio 14
Prooemium

[86337] Quodlibet XII, q. 14 pr. Deinde quaesitum est de virtutibus.- Primo de quadam virtute intellectuali, scilicet de veritate.- Secundo de virtutibus moralibus. De veritate quaesita sunt duo.

[86338] Quodlibet XII, q. 14 pr. 1 Primo de fortitudine veritatis.

[86339] Quodlibet XII, q. 14 pr. 2 Secundo de confirmatione veritatis, quae est per iuramentum.


Articulus 1

[86340] Quodlibet XII, q. 14 a. 1 tit. 1 Ad primum quaesitum est utrum veritas sit fortior inter vinum et regem et mulierem

[86341] Quodlibet XII, q. 14 a. 1 arg. Et videtur quod vinum, quia immutat maxime hominem. Item quod rex, quia pellit hominem ad id quod est difficillimum; scilicet ad hoc quod se exponat periculo mortis. Item quod mulier, quia dominatur etiam regibus.

[86342] Quodlibet XII, q. 14 a. 1 s. c. Contra, III Esdrae, IV, 35: fortior est veritas.

[86343] Quodlibet XII, q. 14 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod haec est quaestio proposita iuvenibus dissolvenda in Esdra. Sciendum ergo, quod si consideremus ista quatuor secundum se, scilicet vinum, regem, et mulierem, et veritatem, non sunt comparabilia, quia non sunt unius generis. Tamen si considerentur per comparationem ad aliquem effectum, concurrunt in unum, et sic possunt comparari. Hic autem effectus in quem conveniunt et possunt, est immutatio cordis humani. Quod ergo inter ista magis immutet cor hominis, videndum est. Sciendum est ergo, quod immutativum hominis quoddam est corporale, et aliud est animale; et hoc est duplex, sensibile et intelligibile. Intelligibile etiam est duplex, scilicet practicum et speculativum. Inter ea autem quae pertinent ad immutantia naturaliter secundum dispositionem corporis, habet excellentiam vinum, quod facit per temulentiam loqui. Inter ea quae pertinent ad immutandum appetitum sensitivum, excellentior est delectatio, et praecipue circa venerea: et sic mulier est fortior. Item in practicis, et rebus humanis, quae possunt hoc facere, maximam potestatem habet rex. In speculativis summum et potentissimum est veritas. Nunc autem vires corporales subiiciuntur viribus animalibus, vires animales intellectualibus, et intellectuales practicae speculativis; et ideo simpliciter veritas dignior est et excellentior et fortior.


Articulus 2

[86344] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum accipiens doctrinam alicuius experimenti sub iuramento non communicandi teneatur servare iuramentum

[86345] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86346] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 arg. 1 Quia sic obligatus non debet facere aliquid quod vergat in detrimentum illius qui dedit vel qui docuit. Hoc autem esset, si aliis communicaret. Ergo, et cetera.

[86347] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 arg. 2 Praeterea, communicare tale experimentum, non tenetur ex parte salutis aeternae alicui. Cum ergo non teneatur alteri communicare, non debet sic obligatus communicare.

[86348] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 s. c. Contra, non communicare salubre remedium, sive quodcumque bonum, est contra caritatem. Ergo, et cetera.

[86349] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 co. Respondeo. Aliter dicendum est hic simpliciter et aliter in casu. Simpliciter loquendo non tenetur, sed male fecit iurando. Iuramentum enim non solum amittit vim quando iuramentum est illicitum, sed etiam quando iurando peierat; quia iuramentum obligans debet habere iudicium, iustitiam et veritatem. Sed et si iuro quandoque aliquid quod licet mihi non facere, puta, non ire ad Ecclesiam, non licet tamen iurare; quia licet sit mihi licitum pro aliquo tempore facere vel dimittere huiusmodi bonum, quod est ad Ecclesiam ire, non tamen licet mihi iuramentum interponere et animum obfirmare ad aliquod bonum non faciendum, quia hoc est facere contra spiritum sanctum. Et ideo iuramentum contra omne id quod est de genere bonorum, est illicitum et non servandum. Tamen in casu servare tenetur; puta, si ille vel alius sufficiens medicus praesens esset, et paratus esset curare, et uti illo experimento in salutem corporalem aliorum.

[86350] Quodlibet XII, q. 14 a. 2 ad arg. Et sic patet solutio ad obiecta.


Quaestio 15
Prooemium

[86351] Quodlibet XII, q. 15 pr. Deinde quaesitum est de virtutibus moralibus:- primo de virtutibus secundum se.- Secundo specialiter de quodam actu iustitiae, scilicet de restitutione.

[86352] Quodlibet XII, q. 15 tit. 1 Ad primum quaesitum est utrum virtutes morales sint connexae

[86353] Quodlibet XII, q. 15 tit. 2 Et videtur quod non.

[86354] Quodlibet XII, q. 15 arg. 1 Quia acquiruntur ex actibus, qui sunt divisi et distincti. Ergo potest acquiri una virtus sine alia.

[86355] Quodlibet XII, q. 15 arg. 2 Praeterea, Augustinus dicit: nihil contra divinam essentiam dicit, qui dicit quod qui habet unam non habet omnes.

[86356] Quodlibet XII, q. 15 arg. 3 Praeterea, virtutes habentur ex consuetudine, quae requirit tempus.

[86357] Quodlibet XII, q. 15 co. Respondeo. Dicendum secundum omnes sanctos, quod sic. Sed loquendo de virtutibus in communi, duplex ratio assignatur a diversis, secundum quod diversimode locuti sunt de virtutibus. Virtutes enim cardinales dupliciter accipiuntur ab aliquibus. Quidam enim dicunt virtutes esse quosdam modos generales qui requiruntur in omni virtute: puta, quod fortitudo est quaecumque firmitas animi in quibuscumque rebus; temperantia est moderantia animi in omnibus rebus; et sic de aliis. Et secundum istos necesse est quod virtutes sint connexae, quia isti modi generales requiruntur in omni virtute; et si aliquid horum defuerit, non est virtus aliqua: quia si temperantia rectitudinem non habeat, quae est iustitia, vel non habeat animi firmitatem, quae est fortitudo, et sic de aliis, non est virtus. Et hunc modum Augustinus ponit III de Trinit. et Magister in III Sent. Alii autem accipiunt distinctionem harum virtutum secundum determinatas materias, sicut Aristoteles et Peripatetici. Unde prudentia, secundum philosophum, non est recta ratio in omnibus, sed solum in agibilibus; similiter iustitia non dicit rectitudinem animi circa inquisitionem omnium causarum, sed tantum circa commutationes et distributiones, et actiones humanas quae sunt ad alterum; fortitudo etiam dicit firmitatem animi non circa omnia, sed circa ea in quibus est difficillimum animum fortem habere, scilicet circa pericula quae sunt in bellis; temperantia vero est circa ea in quibus difficillimum est animum moderare; scilicet circa delectationes gustus et tactus, quae sunt maximae delectationes: non in quibuscumque aliis concupiscentiis, sicut scientiae vel pecuniae. Et sic etiam loquendo de virtutibus, virtutes morales sunt connexae. Cuius connexionis ratio accipitur secundum philosophum ex parte prudentiae; quia nulla virtus potest haberi sine prudentia, et impossibile est habere prudentiam sine virtutibus moralibus. Cuius ratio est, quia prudentia nihil aliud est quam recta ratio agibilium. Impossibile est autem rectam rationem habere circa aliquid nisi ex recta ratione circa principia. Principia autem agibilium sunt fines virtutum: et circa fines virtutum nullus bene se habet nisi per habitum illius virtutis. Et sic necesse est quod prudentia habeat secum alias virtutes morales. Similiter aliae non possunt haberi sine prudentia. Potest enim aliquis habere inclinationem naturalem ad actus alicuius virtutis sine prudentia; et quanto habet maiorem inclinationem sine habitu virtutis, tanto peius est, et plus impingere potest sine prudentia: sicut patet de illo qui habet fortitudinem naturalem sine discretione et prudentia. Et ideo dicit Gregorius: ceterae virtutes, nisi ea quae agunt, prudenter agant, et cetera. Est et alia ratio connexionis in virtutibus gratuitis propter caritatem in qua connectuntur: quia qui habet caritatem, habet omnes virtutes gratuitas, et similiter qui habet unam, habet caritatem.

[86358] Quodlibet XII, q. 15 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod actus non sunt divisi secundum virtutes; quia non potest esse actus temperantiae sine actu fortitudinis, nec fortitudinis nisi cum actu temperantiae, et cetera.

[86359] Quodlibet XII, q. 15 ad 2 Ad secundum dicendum, quod hoc dicitur quia non probatur per auctoritatem Bibliae.

[86360] Quodlibet XII, q. 15 ad 3 Ad tertium dicendum, quod non dicuntur morales a consuetudine, sed amore; et dato quod indigeant tempore, tamen non habebit virtutem nisi sit prudens.


Quaestio 16
Prooemium

[86361] Quodlibet XII, q. 16 pr. Deinde quaesitum est de restitutione, quae est actus iustitiae. Et circa hoc quaesita sunt tria.

[86362] Quodlibet XII, q. 16 pr. 1 Primo de illis qui propter partes sunt extra civitates.

[86363] Quodlibet XII, q. 16 pr. 2 Secundo de eo qui mala fide longo tempore praescripsit.

[86364] Quodlibet XII, q. 16 pr. 3 Tertio de eo qui aliena consumpsit.


Articulus 1

[86365] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 tit. 1 Circa primum quaeritur utrum expulsi propter partes, possint expetere bona sua ab illis qui sunt in civitate manentes

[86366] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[86367] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 arg. 1 Quia multi de his qui sunt in civitate, culpam non habuerunt ad eorum expulsionem; et sic punirentur aliqui pro culpa alterius.

[86368] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 arg. 2 Praeterea, expulsi fuerunt contra partem Ecclesiae; et sic iustum bellum. Ergo actio est contra eos; et sic damna eis non sunt restituenda.

[86369] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 arg. 3 Praeterea, secundum philosophum, cum mutatur ordo civitatis, non remanet eadem civitas. Sed cum mutatur dominium et principatus, mutatur ordo, et sic non est eadem civitas. Ergo expulsi non pertinent modo ad civitatem quae prius erat. Ergo non tenentur eis ad restitutionem.

[86370] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 s. c. Contra, qui spoliatur a raptore, potest repetere, et accipere ea quae sunt sibi sublata. Ergo et illi expulsi.

[86371] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod aut sunt expulsi iuste, scilicet propter eorum culpam, et sic non possunt repetere amissa; aut iniuste, idest sine culpa et sine debito ordine iustitiae, et sic possunt repetere. Si autem habent superiorem, debent per superiorem petere sibi restitui; si autem non habent superiorem, ipsimet possunt, si possunt, recuperare.

[86372] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod non punitur sic aliquis pro peccato alterius, sed pro suo: quia maiores omnia faciunt auctoritate et favore populi; et sic populus in favendo maioribus fuit in culpa. Praeterea illud intelligitur de poena spirituali qua nullus punitur sine propria culpa; non de corporali, qua frequenter unus pro alio punitur.

[86373] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod in quantum iuste agunt, sunt pro Ecclesia; in quantum iniuste, contra Ecclesiam.

[86374] Quodlibet XII, q. 16 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod si sunt eaedem personae, manifestum est quod tenentur sibi: aliae omnino non tenentur.


Articulus 2

[86375] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 tit. 1 Secundo quaerebatur utrum ille qui mala fide praescripsit teneatur ad restitutionem

[86376] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[86377] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 arg. Quia lex dicit, quod qui etiam mala fide praescribit, acquirit dominium.

[86378] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 s. c. Contra, Decret. dicit, quod tenetur, nec acquirit dominium.

[86379] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est contrarietas iuris civilis et canonici: quia secundum ius civile talis praescriptio tenet, secundum ius canonicum talis praescribere non potest. Et ratio huius contrarietatis est, quia alius est finis quem intendit civilis legislator, scilicet pacem servare et stare inter cives, quae impediretur, si praescriptio non curreret; quicumque enim vellet, posset venire, et dicere: istud fuit meum quocumque tempore. Finis autem iuris canonici tendit in quietem Ecclesiae, et salutem animarum. Nullus autem in peccato salvari potest nec poenitere de damno, vel de alieno, nisi recompenset. Et ideo dicendum est, quod si quis praescribat bona fide possidendo, non tenetur ad restitutionem, etiam si sciat alienum fuisse post praescriptionem: quia lex potest aliquem pro peccato et negligentia punire in re sua, et illam alteri dare et concedere. Sed qui mala fide praescribit, tenetur emendare et satisfacere reddendo damnum quod intulit.

[86380] Quodlibet XII, q. 16 a. 2 ad arg. Ad primum ergo dicendum, quod verum est quod omnia sunt principum ad gubernandum, non ad retinendum sibi vel ad dandum aliis; et si quae leges tales sunt, tyrannicae sunt, et non absolvunt a conscientia, sed a foro iudiciali et violentia.


Articulus 3

[86381] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 tit. 1 Tertio quaerebatur utrum ille qui rem alienam consumpsit teneatur ad restitutionem

[86382] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 tit. 2 Et videtur quod non.

[86383] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 arg. Quia ille cuius res fuerat, non habet actionem in consumptorem; intellige, si ius habet casum in praescriptione.

[86384] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 s. c. Contra, iste mala fide possedit alienum quod consumpsit.

[86385] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod tenetur. Cuius ratio est, quia quilibet tenetur ad faciendum iustitiam alteri. Consistit autem iustitia in quadam aequalitate; unde nisi reintegretur aequalitas, non potest aliquis esse iustus. Inaequalitas autem fuit quod consumpsit rem non suam; et ideo oportet quod reddat.

[86386] Quodlibet XII, q. 16 a. 3 ad arg. Ad primum ergo dicendum, quod licet non habeat actionem in eum qui consumpsit secundum ius civile, habet tamen secundum ius divinum, cuius finis est salus animarum; et ideo repugnat.


Quaestio 17
Prooemium

[86387] Quodlibet XII, q. 17 pr. Deinde quaesita sunt de officiis quatuor:- primo de officio expositorum sacrae Scripturae.- Secundo de officio praedicatorum.- Tertio de officio confessorum.- Quarto de officio vicariorum.

[86388] Quodlibet XII, q. 17 tit. 1 Ad primum quaesitum est utrum omnia quae doctores sancti dixerunt, sint a spiritu sancto

[86389] Quodlibet XII, q. 17 tit. 2 Et videtur quod non.

[86390] Quodlibet XII, q. 17 arg. Quia in suis dictis sunt aliqua falsa, nam in suis expositionibus quandoque dissonant. Non potest autem esse verum quod dissimile vel dissonum est: quia utraque pars contradictionis non potest esse vera.

[86391] Quodlibet XII, q. 17 s. c. Contra, ad eumdem pertinet facere aliquid propter finem et perducere ad illum finem. Sed finis Scripturae, quae est a spiritu sancto, est eruditio hominum. Haec autem eruditio hominum ex Scripturis non potest esse nisi per expositiones sanctorum. Ergo expositiones sanctorum sunt a spiritu sancto.

[86392] Quodlibet XII, q. 17 co. Respondeo. Dicendum, quod ab eodem spiritu Scripturae sunt expositae et editae; unde dicitur I ad Cor., II, 14: animalis homo non percipit ea quae Dei sunt; spiritualis autem iudicat omnia, et praecipue quantum ad ea quae sunt fidei, quia fides est donum Dei; et ideo interpretatio sermonum numeratur inter alia dona spiritus sancti, I ad Cor., cap. XII, 10.

[86393] Quodlibet XII, q. 17 ad arg. Ad primum ergo dicendum, quod gratiae gratis datae non sunt habitus, sed sunt quidam motus a spiritu sancto: alias si essent habitus, propheta quando vellet per donum prophetiae revelationem haberet, quod falsum est. Et ideo de aliquibus occultis revelandis, aliquando tangitur mens a spiritu sancto et aliquando non, sed aliqua eis occultantur; unde dixit Eliseus, IV Reg., IV, v. 27: et dominus celavit a me. Aliquando etiam aliqua dicunt a seipsis; sicut patet de Nathan, qui consuluit David quod aedificaret templum, postea autem a domino reprehensus et quasi retractus prohibuit hoc ipsi David ex parte Dei. Hoc tamen tenendum est, quod quidquid in sacra Scriptura continetur, verum est; alias qui contra hoc sentiret, esset haereticus. Expositores autem in aliis quae non sunt fidei, multa ex suo sensu dixerunt, et ideo in his poterant errare. Tamen dicta expositorum necessitatem non inducunt quod necesse sit eis credere, sed solum Scriptura canonica, quae in veteri et in novo testamento est.


Quaestio 18
Prooemium

[86394] Quodlibet XII, q. 18 pr. Deinde quaesitum est de praedicatoribus. Et circa hoc quaesita sunt tria.


Articulus 1

[86395] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 tit. 1 Primo utrum aliquis possit praedicare propria auctoritate, ita ut liceat praedicare sine licentia praelati

[86396] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86397] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 arg. 1 Quia praedicare est bonum alii facere. Sed debemus bonum operari ad omnes, ad Galat., VI, 10. Ergo, et cetera.

[86398] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 arg. 2 Praeterea, dicitur Eccli., XVII, 12: unicuique mandavit Deus de proximo suo. Ergo, et cetera.

[86399] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 s. c. Contra, ad Rom., X, 15: quomodo (...) praedicabunt, nisi mittantur? Ergo, et cetera.

[86400] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod nullus quantumcumque scientiae magnae, vel quantumcumque sanctitatis, nisi missus a Deo vel a praelato, praedicare potest: quia nullum agens natum est agere nisi supra debitam materiam; praedicatio autem et exhortatio et doctrina, si sit publica respiciens totam Ecclesiam, et cura publica Ecclesiae, commissa est praelatis; et ideo nullus debet aliquid exercere quod requirat auctoritatem publicam, nisi praelati.

[86401] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet licet facere bonum sibi proportionatum, non autem quodcumque bonum.

[86402] Quodlibet XII, q. 18 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod mandavit Deus monere proximum privata monitione et familiari.


Articulus 2

[86403] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 tit. 1 Secundo quaesitum est utrum aliquis prohibitus a principe saeculari debeat dimittere praedicationem

[86404] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.

[86405] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 arg. 1 Nolite timere eos qui occidunt corpus, dicitur praedicatoribus, Matth., X, 28. Ergo timore principium non debent dimittere.

[86406] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 arg. 2 Praeterea, Act., V, 29: Deo oportet magis obedire quam hominibus. Sed Deus praecipit praecipue praelatis quod praedicent: II ad Timoth., IV, 2: praedica verbum. Ergo, et cetera.

[86407] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 arg. 3 Praeterea, nullus debet obedire alicui in eo in quo peccat praecipiens. Sed princeps peccat prohibendo hoc. Ergo, et cetera.

[86408] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 s. c. 1 Contra. Act., XIII, 46: quia repulistis verbum Dei, et cetera.

[86409] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.

[86410] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod hic est opus duplici distinctione: quia quando aliquis prohibetur praedicare, vel prohibetur solum a tyranno, aut simul a tyranno et populo. Si primo modo, sic, cum de multitudine sint aliqui qui audire volunt, non est dimittenda praedicatio, quamvis sit sic moderanda quoad tempora et loca, ut ex timore ad tyrannum non impediatur: et quandoque etiam tunc liceret praedicare occulte per domos, sicut ab apostolis legitur factum. Si secundo modo, tunc debet cedere praedicator et fugere ad alia loca secundum mandatum domini. Et hoc etiam Gregorius dicit in dialogo, quod quando omnes sunt mali et indurati, debet eis dicere illud apostoli, Act. XIII, 46: quia repulistis a vobis verbum Dei, et cetera. Alia distinctio est hic habenda: quia praedicator aut habet curam animarum, aut non; idest aut praedicat ex necessitate officii, aut propria sponte. Si primo modo, sic non debet dimittere gregem etiam propter periculum mortis, dummodo possit aliquod bonum facere remanendo cum grege. Si secundo modo, sic etiam si posset ibi inter tales fructificare, non tenetur ibi stare, nec ad ponendum animam suam nisi in casu, puta si aliquis vellet corrumpere fidem; et tunc ubi fides periclitaretur, teneretur animam pro fratribus ponere, quia hoc est in praecepto in tali casu. Si autem non imminet talis casus, sic est in consilio, quia omnia consilia in casu sunt in praecepto.

[86411] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Deus praecipit praedicare, tamen ordinate, et eo modo quo utile sit saluti animarum.

[86412] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non est aliquid dimittendum quod sit secundum Deum, timore mortis. Quod si aliquis sine causa et sine necessitate se ingerat ad periculum, non fit sapienter.

[86413] Quodlibet XII, q. 18 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod falsum est. Nam secundum Augustinum, aliquando imperator peccat praecipiendo, quod devotus miles non peccat obediendo; maxime si militi non constet illud esse peccatum.


Articulus 3

[86414] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 tit. 1 Tertio quaesitum est utrum liceat praedicatoribus accipere eleemosynas ab usurariis

[86415] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86416] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 arg. 1 I ad Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?

[86417] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 arg. 2 Praeterea, ius naturale habet quod homo vivat de labore suo: dignus est enim operarius mercede sua; I Tim. V, 18. Hoc enim concessum est homini a creatore: in sudore vultus tui vesceris pane; Genes. III, 19.

[86418] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 s. c. Contra, usurarii nihil habent nisi quod est alienum.

[86419] Quodlibet XII, q. 18 a. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod de rapina usurae et huiusmodi, in generali loquendo, non potest fieri eleemosyna; Is., LXI, 8: odio habens rapinam in holocausto. Tamen in speciali casu praedicatoribus qui praedicant usurariis, et monent eos restituere, licitum est accipere; et haec est una ratio. Alia est quando non habent alias unde vivant, et in extrema necessitate omnia sunt communia, et ab omnibus licite accipere ad sustentationem et necessitatem possunt.


Quaestio 19
Prooemium

[86420] Quodlibet XII, q. 19 pr. Deinde quaesitum fuit de officio confessorum.

[86421] Quodlibet XII, q. 19 tit. 1 Utrum aliquis possit confessiones audire de indulgentia domini Papae sine voluntate proprii praelati

[86422] Quodlibet XII, q. 19 tit. 2 Et videtur quod non.

[86423] Quodlibet XII, q. 19 arg. 1 Quia quilibet tenetur confiteri proprio sacerdoti. Ergo, et cetera.

[86424] Quodlibet XII, q. 19 arg. 2 Praeterea, Papa nulli praeiudicat propter aliquam indulgentiam.

[86425] Quodlibet XII, q. 19 s. c. Contra, Papa est super omnes. Ergo cui vult, quid, et quantum vult, potest committere et indulgere.

[86426] Quodlibet XII, q. 19 co. Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt quod quilibet sacerdos potest absolvere quemlibet a quolibet peccato; et licet non bene faciat absolvendo, tamen absolutus est. Et ratio horum fuit, quia simul datur presbytero in sua ordinatione potestas consecrandi corpus Christi, et potestas clavium; et ideo, sicut potest consecrare quamlibet hostiam, ita potest absolvere quemlibet. Sed hoc est erroneum; quia nullus potest absolvere propria auctoritate nisi eum qui est aliquo modo sibi subditus: quia actus fiunt in materia propria, et absolutio sacramentalis habet iudicium annexum, et hoc, scilicet iudicium, non est nisi in subditos et inferiores. Qui ergo non habet subditum, non potest absolvere. Et sic iurisdictio dat materiam sacerdoti determinatam; secus autem est de hostia, quae est materia determinata. Cui ergo nulla cura committitur, habet clavem ligatam, ut iuristae dicunt, scilicet quia non habet omnino materiam. Alii dicunt, quod nullus potest etiam auctoritate superioris praelati absolvere subditum inferioris praelati contra voluntatem ipsius; puta, non potest auctoritate episcopi contra voluntatem parochialis aliquem absolvere. Hoc etiam est erroneum. Quia ad absolvendum requiritur potestas sacerdotalis et iurisdictio. Episcopus autem habet immediatam iurisdictionem in omnes; unde episcopus potest omnium confessiones audire, etiam contra voluntatem presbyteri parochialis, et similiter etiam ille cui episcopus committit, et multo magis si Papa committit. Tamen archiepiscopus, quia non habet immediatam iurisdictionem in omnes sui archiepiscopatus nisi ex appellatione, non posset alicui dare licentiam vel auctoritatem audiendi confessiones contra voluntatem episcopi et dioecesani suffraganei.

[86427] Quodlibet XII, q. 19 ad 1 Ad primum ergo patet per ea quae dicta sunt, quia episcopus et Papa plus potest quam sacerdos.

[86428] Quodlibet XII, q. 19 ad 2 Ad secundum dicendum, quod hoc non est in praeiudicium, sed in auxilium, quia audire confessiones non est statutum in favorem sacerdotum, alias essent multum infelices servi, si propter honorem sacerdotum confiteri peccata esset necessarium; sed hoc est introductum ad salutem animarum.


Quaestio 20
Prooemium

[86429] Quodlibet XII, q. 20 pr. Deinde quaesitum fuit de officio vicariorum.

[86430] Quodlibet XII, q. 20 tit. 1 Utrum vicarius alicuius possit vices suas committere alteri

[86431] Quodlibet XII, q. 20 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86432] Quodlibet XII, q. 20 arg. 1 Quia effectus habens virtutem causae potest in ea in quae potest causa.

[86433] Quodlibet XII, q. 20 arg. 2 Contra. Quia hoc videtur esse contrarium illi Prov. XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui.

[86434] Quodlibet XII, q. 20 co. Respondeo. Dicendum, quod ille qui constituitur vicarius, non potest totam suam potestatem committere, sed potest partem; quia intentio committentis est ut exequatur secundum quod potest ille cui committit; et forte talis non potest totum facere quod sibi committitur, et ideo potest aliquid alteri committere.

[86435] Quodlibet XII, q. 20 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod effectus non habet semper totam virtutem causae, nisi esset episcopus.

[86436] Quodlibet XII, q. 20 ad 2 Ad secundum dicendum, quod hoc ipsum facit ut cognoscat vultum pecoris.


Quaestio 21
Prooemium

[86437] Quodlibet XII, q. 21 pr. Deinde quaesitum fuit de pertinentibus ad culpam.- Et primo de peccatis.- Secundo de poenis.

[86438] Quodlibet XII, q. 21 pr. 1 De primo quaesita fuerunt duo:- primo de pertinentibus ad culpam originalem.- Secundo ad culpam actualem. De peccato originali quaesitum fuit:

[86439] Quodlibet XII, q. 21 tit. 1 Utrum peccatum originale traducatur per traductionem seminis

[86440] Quodlibet XII, q. 21 co. Respondeo. Dicendum, quod sic. Quia peccatum originale est peccatum naturae, et non attingit personam nisi in quantum est in tali natura. Tota autem humana natura est sicut unus homo. Ubicumque ergo illa natura reperitur, ibi est peccatum naturae, quod est originale. Nota, quod percussio habet rationem culpae non in quantum ipsius manus, sed in quantum fit a principio voluntatis.


Quaestio 22
Prooemium

[86441] Quodlibet XII, q. 22 pr. Deinde quaerebatur de culpa actuali.

[86442] Quodlibet XII, q. 22 pr. 1 Et primo de peccato cogitationis duo fuerunt quaesita.


Articulus 1

[86443] Quodlibet XII, q. 22 a. 1 tit. 1 Primo utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale

[86444] Quodlibet XII, q. 22 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod hic non quaeritur de consensu in delectationem actus, quia hic plane mortale est; sed de consensu in actum cogitationis tantum, sicut cum aliquis cogitat delectationem fornicationis, et delectatur, et placet sibi haec cogitatio. Est ergo duplex cogitatio delectationis; vel propter ipsam cogitationem, vel propter rem cogitatam. Prima est cum quis cogitat de triangulo, vel de bellis regis, non propter regem, sed propter ipsam cogitationem. Secunda est, cum delector cogitando de amico propter ipsum, qui fit mihi per cogitationem et in cogitatione praesens. Sic ergo cogitatio potest cogitari ut delectans prout est cogitatio, et sic non est peccatum; sicut si debeo narrare de fornicatione, et occurrunt pulchrae viae, et delector. Si autem cogitatio est delectans propter rem cogitatam, impossibile est quod hoc procedat nisi ex amore fornicationis; et ideo consentire in eam est consentire in amorem et in usum rei illicitae, et ideo est peccatum mortale.


Articulus 2

[86445] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 tit. 1 Secundo de suspicione: utrum suspicio sit peccatum mortale

[86446] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[86447] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 arg. Talibus enim comminatur dominus, Is., V, v. 20: qui dicitis malum bonum, et bonum malum.

[86448] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 s. c. Contra, super illud I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, dicit Glossa, quod est veniale peccatum.

[86449] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 co. Respondeo. Dicendum, quod in illis quae sunt mortalia peccata ex genere, motus imperfecti non sunt peccata mortalia, sed venialia. Adulterium enim est mortale, scilicet quando est completa voluntas, non autem quando est incompleta: non enim quilibet motus concupiscentiae est peccatum mortale. Iudicium autem est duplex: scilicet de rebus, et de personis. Iudicium de rebus semper est mortale peccatum, puta dicere quod dare eleemosynam sit malum. Iudicium autem de personis, licet quandoque sit falsum, non tamen semper est peccatum, nisi quando est omnino temerarium. Unde Augustinus in sermone domini in monte: si erramus in iudicio personarum, non erremus in iudicio rerum. Sed quando ex levi re iudicium procedit firmum in corde, aliquando est peccatum mortale, quia est cum contemptu proximi. Suspicio autem est quid imperfectum in genere iudicii, et ideo est imperfectus motus, et ideo non est mortale ex genere; quamvis si fiat ex odio, erit aliquando mortale.

[86450] Quodlibet XII, q. 22 a. 2 ad arg. Ad primum ergo dicendum, quod qui dicit bonum malum etc. non suspicatur, sed iudicat, et ideo peccat.


Quaestio 23
Prooemium

[86451] Quodlibet XII, q. 23 pr. Deinde quaesita fuerunt de peccato operis tria.


Articulus 1

[86452] Quodlibet XII, q. 23 a. 1 tit. 1 Primo utrum liceat uti sortibus, maxime in apertione librorum

[86453] Quodlibet XII, q. 23 a. 1 co. Respondeo. Dicendum, quod sors proprie est iudicium quod exquiritur ex aliquo ab homine facto ad inquirendum occultum. Dico autem ab homine facto, quia quaerere de factis ab aliis non est sors; sed aut augurium, aut aliquid aliud; ut quando aliquis facit sicut geomantici, et cum taxillis, et de festucis, et in apertione librorum. Haec autem fiunt ad tria; aut ad inquirendum voluntatem, aut ad consultandum dubium, aut ad dividendum. Et sic sumitur triplex sors: scilicet divisoria, consultoria et divinativa. Aliqui faciunt has quasi committentes fortunae: sicut cum quis non videtur debere ire, tamen ponamus quis debeat ire; et haec aliquando est vana. Aliqui intentione exquirendi iudicium alicuius rei; sicut quidam ad inquirendum iudicium astrorum exquirunt, sicut geomantici, qui dicunt quod secundum motum caeli manus movetur; et sic est peccatum. Aliqui intendunt scire iudicium Diaboli, sicut Nabuchodonosor; et hoc est sacrilegium. Aliqui iudicium divinum; et sic non semper est peccatum. Et sic sors divinatoria quatuor habet gradus: et primo modo aliquando est leve peccatum, vel non est peccatum; secundo modo peccatum est; et tertio et quarto modo semper peccatum: sed quando quis non ex necessitate facit, quia sic est tentare Deum: II Paral. XX, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te; vel quando sine debita devotione, sicut apostoli Act. I; vel quando aliquis res sacras convertit in res temporales, sicut cum aperit libros pro temporalibus; vel quando de eo quod est supra nos, sicut quando quis non concordat, quia hoc est facere iniuriam spiritui sancto, qui creditur firmiter esse in Ecclesia vel in collegiis. Tamen in electione saecularium nihil prohibet sortibus uti.


Articulus 2

[86454] Quodlibet XII, q. 23 a. 2 tit. 1 Secundo de retentione superfluorum; utrum ille qui non dat superfluum, quod habet, pro Deo, peccet

[86455] Quodlibet XII, q. 23 a. 2 arg. Dicit enim Augustinus quod qui retinet etc. supra in VIII Quodlibet.


Articulus 3

[86456] Quodlibet XII, q. 23 a. 3 tit. 1 Tertio de perplexitate, utrum aliquis possit esse perplexus

Quaestio 24
Prooemium

[86457] Quodlibet XII, q. 24 pr. Deinde quaesitum est de poenis.

[86458] Quodlibet XII, q. 24 pr. 1 Et primo de poena temporali.

[86459] Quodlibet XII, q. 24 tit. 1 Utrum aliquis religiosus expelli debeat propter peccatum de religione, si sit paratus corrigi, et sustinere poenam

[86460] Quodlibet XII, q. 24 co. Respondeo. Dicendum, quod apostolus dicit: auferte malum ex vobis ipsis (...) modicum (enim) fermentum totam massam corrumpit. Aufertur autem aliquis aut per poenam corporalem: et per hoc manifestum est quod aufertur etiam ille qui vellet poenitere quantumcumque, sicut homicida suspenditur, quantumcumque poeniteat; vel per poenam spiritualem: et hoc Ecclesia non facit, nisi quis esset contumax. Et ratio huius est, quia per poenam corporalem aufertur aliquod temporale, quod potest recompensari per aliquod maius bonum; sed bonum spirituale quod amittitur, non potest recompensari, et ideo non debet religio infligere talem poenam quamdiu vult corrigi: quoniam sicut est excommunicatio in Ecclesia, ita est expulsio a religione. Et ideo dicendum, quod nullus est nisi propter contumaciam expellendus, sed est sequestrandus in carcere vel alio modo.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264