CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Lux orta
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86756] Lux orta, pars 1 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia, Psalm. 96, 12. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Verba ultima sunt in 1 canonica beati Jacobi 1, 17. Datum bonum sunt temporalia; datum melius bona naturalia, ut corpus et anima; datum optimum sunt bona gratuita et aeterna gloria. Omne datum optimum, per quod intelligitur gratia, est a patre luminum. Gratia dicitur donum optimum ad operandum meritorie; unde in Joan. 15, 5: sine me nihil potestis facere. Item gratia dicitur donum perfectum ad consequendum bonum gloriae. Et ista a patre luminum. Psal. 83, 12: gratiam in praesenti, et gloriam in futuro dabit dominus. Quoniam igitur gratia Dei est tam efficax donum ad operandum bonum in praesenti, et assequendam aeternam gloriam in futuro, in principio rogemus dominum ut det nobis gratiam et cetera.


Pars 2

[86757] Lux orta, pars 2 Lux orta est justo, verbum istud est breve, et in eo multiplex sententia: et est in Psalm. 96, 12. Legimus quod nativitas beatae virginis multis figuris in veteri testamento est praemonstrata: et inter alias figuras tribus figuris est specialiter designata: scilicet in ascensu aurorae, in ortu stellae, et in egressione virgae de radice. In ascensu aurorae designatur ipsius nativitas quantum ad ejus sanctificationem. In ortu stellae praefiguratur quantum ad ejus virginitatis integritatem. In egressu virgae quantum ad elevationem et magnam contemplationem. De ascensu aurorae, quo praefigurabatur nativitas beatae virginis quantum ad ejus sanctificationem, habetur in Genesi 32, 26, quod dixit Angelus ad Jacob: dimitte me: jam ascendit aurora. Jacobo luctante coetus significatur antiquorum patrum qui luctabantur cum Angelo duobus brachiis, scilicet fletu et oratione. Unde in Oseae 12, 4: invaluit ad Angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum. Sed postquam Angelus cognovit ascensum aurorae in nativitate beatae virginis gloriosae, dixit: dimitte me, quasi dicat: noli me amplius rogare, sed recurre ad beatam virginem. Aurora finis est noctis praecedentis et initium diei sequentis. Similiter in ortu beatae Mariae virginis nox culpae est terminata, et dies gratiae est inchoatus: unde Sedulius: dedit vitiis finem et moribus disciplinam. Secundo praefigurata est nativitas virginis gloriosae in ortu stellae quantum ad virginitatis integritatem. Unde Balaam Num. 24, 17: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel. Comparatur autem ejus ortus stellae, quantum ad virginitatis integritatem; quia sicut stella radium emittit sine sui corruptione et sine luminis diminutione et amissione, sic beata virgo filium suum genuit sine violenta carnis apertione, et sine virginitatis amissione. Unde Bernardus: merito beata virgo sideri comparatur; quia sicut sidus emittit radium suum sine sui corruptione, et sicut radius emissus non diminuit sideris claritatem, sic nec filius matris virginitatem. Tertio fuit praemonstrata nativitas gloriosae virginis in egressu virgae quantum ad ipsius contemplationem. Isa. 11, 1: egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet et cetera. Virga erecta est versus caelum: in quo signatur contemplatio beatae virginis, quae superavit ista terrena et habuit cor elevatum ad superna. Unde Bernardus: oh virgo sublimis. In quo sublimi? Mentem erigis usque ad sedentem in throno, usque ad dominum majestatis. Sic ergo triplici figura praefigurabatur nobis nativitas beatae Mariae virginis. Fuit autem sicut aurora in nativitate, sicut stella oriens in filii Dei productione: virga egrediens in honesta conversatione. Istas figuras David sub uno versu comprehendit dicens: lux orta est justo et cetera. Lux terminat noctem et inchoat diem, emittit radium, nec incurrit corruptionem, et omissis inferioribus naturalibus tendit ad superiora. Coetus autem apostolorum in Evangelio appellatur lux. Unde Matth. 5, 14: vos estis lux mundi. Item Angeli dicuntur lux: unde in Genesi 1, 3: dixit Deus, fiat lux, et facta est lux. Et dicit Glossa quod hoc intelligitur de spiritibus beatis, scilicet de Angelis; et cum beata virgo transcendat coetum apostolorum et Angelorum, propter ipsius excellentiam competenter dicitur lux. Item alia ratione potest appellari lux. Videmus Deum qui dicit Joan. 8, 12: ego sum lux mundi: et beata virgo istam lucem germinavit, et impossibile est lucem generari nisi a luce, univoca generatione: ergo competenter dicitur lux. Bene igitur conveniunt sibi verba ista: lux orta est justo et cetera. Notentur autem hic duo specialiter. Primo ortus gloriosae virginis, cum dicitur: lux orta est. Secundo nativitatis fructus, ibi: justo et rectis corde laetitia. Lux orta est justo, idest patri Joachim, sicut ejus filia, et justo, idest Christo orta est lux, idest beata virgo tamquam specialis mater futura: vel orta est justo, idest poenitenti tamquam advocata. Unde cantatur: eja virgo advocata nostra. Item lux orta est justo, idest justitiam exercentibus, idest activis: et rectis corde laetitia, idest contemplativis. Justitiam operantes dicuntur activi: ad superna elevati per contemplationem dicuntur contemplativi: et isti indigent luce dirigente ad bonam operationem, et ad Dei contemplationem. Patet modo quare beata virgo dicitur lux, et quibus figuris praefigurata est. De hac parte: lux orta est justo erit sermo: de residuo erit collatio. Visae sunt rationes quare beata virgo lux appellata: addamus adhuc et alias. Videmus quod lux corporalis est origo gaudiorum, dux viatorum vel itinerantium, expulsiva tenebrarum, diffusiva similitudinis, mater gratiarum caelorum, speciosissima creaturarum, et delectatio et consolatio oculorum. Ista inveniuntur in beata virgine propter quae conspectus appellatur bonus. Primo dico, est lux origo gaudiorum, quia existens in mari multum appetit et gaudet de luce. Unde id bene convenit virgini quae figuratur in Esther 8, 16. Unde dicitur Judaeis, idest confitentibus, scilicet Christianis qui Christum Deum et hominem confitentur, nova lux idest beata virgo, quae dicitur lux nova, quia nec primam visa est nec habere sequentem. Et dicitur lux (quia) est sine tenebris peccati et ignorantiae. Oriri visa est oculis cordis, et quomodo nunc fit oculis corporis; gaudium, interius; honor quoad proximum, et tripudium quo ad Deum. De gaudio ortus istius dicitur Salomonis, Prov. 13, 9: lux justorum, idest beata virgo, laetificat; lucerna impiorum extinguetur. Secundo est lux via et dux itinerantium. Similiter beata virgo directrix est in via ista. In Joan. 12, 35, dicitur: ambulate, dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant. Dicit: ambulate, in bono proficiendo: non dicit, state otiosi sicut illi de quibus dicitur in Evangelio, Matth. 20, 6: quid hic statis tota die otiosi? Non dicit: dormite, sed ambulate, dum lucem habetis, idest beatam virginem, ne tenebrae vos comprehendant, idest opera tenebrarum, vel tenebrosi Angeli, idest Daemones; vel tenebrae, idest infernalia supplicia. Unde Prov. 4, 18, dicitur: justorum semita, quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectum diem. Justorum semita, idest beata virgo, quae semita est, idest arcta et munda: scilicet beata virgo est munda per virginitatis munditiam, et arcta per religionis arctationem, et recta per viae rectitudinem. Justorum igitur semita, idest beata virgo quasi lux, quantum ad se, splendens, quantum ad alios, procedit de bono in melius proficiendo, et crescens usque ad perfectum diem, idest usque ad gaudium aeternitatis. Tertio, lux est expulsiva tenebrarum. Similiter ad potentiam virginis gloriosae extirpantur vitia. Isaiae 9, 2: populus qui ambulat in tenebris, (scilicet ignorantiae ante adventum Christi et nativitatem beatae Mariae virginis) vidit lucem magnam, scilicet beatam virginem, quae fuit lux magna, quia sicut filius ejus totum mundum illuminat, sic beata virgo totum genus humanum. De ista luce dicitur in Genesi 1, 3: dixit Deus, fiat lux et facta est lux. Fiat lux ad animae beatae virginis creationem, et facta est lux in sanctificatione. Gen. 1, 4: et divisit Deus lucem a tenebris, quia post peccatum non fecit. De ista luce dicitur in Genesi 32, 26: dimitte me: jam enim ascendit aurora. In aurora fugantur tenebrae et introducitur lux. Similiter beata virgo fugat tenebram peccati, et introducit lucem gratiae. Etiam dicitur aurora, quasi hora rorans, quia in ejus ortu melliflui facti sunt caeli. Item dicitur aurora, quasi aura bona, quia tunc garriunt, et quodammodo gaudium et laetitiam ostendunt aves: similiter patres caeli laetitiam habuerunt in ortu virginis. Item dicitur aurora, idest aurea aura, a pretiositate. Unde Bernardus: tolle solem qui illuminat totum mundum: ubi dies est? Tolle Mariam, maris stellam hujus magni et spatiosi, idest mundi; et quid nisi caligo et densissimae tenebrae relinquentur? Quid ergo? Si praesens est, tenebra fugatur, et si praesens est, lux inchoatur. Quarto est lux radiorum suorum diffusiva et communicativa. Similiter beata virgo radios suae gratiae omnibus diffundit et communicat. Unde in Ecclesiastico 24, 26 - 27: transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini: spiritus enim meus super mel dulcis et cetera. Transite scilicet de mundi vanitate ad me scilicet plenam gratiae; vel transite de mundi errore ad me habentem virtutem; vel transite de deliciis ad me castitatem amantem, et meis generationibus, idest a charismatibus gratiarum, adimplemini: non parum accipietis, videlicet multum: spiritus enim meus super mel dulcis, quia beata virgo omnibus est propitia et misericors; unde Bernardus: beata virgo omnibus sinum suae misericordiae aperit, et omnes de plenitudine ejus accipiunt, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam: porro filius Dei carnis substantiam; ut nullus sit qui se abscondat a calore ejus. Quinto est lux mater gratuita colorum. Sic beata virgo mater est virtutum. Sicut colores pulchrificant corpus, sic virtutes animam, quia mater virtutum est beata virgo. Dicitur in Eccl. 24, 24: ego mater pulchrae dilectionis, scilicet quo ad Deum. Dilectio est duorum ligatio. Ligat nos cum Deo, et timoris, quo refugimus peccatum. Salomon: justus timet, et declinat a malo. Et alibi dicitur Eccli. 1, 27: timor domini expellit peccatum. Et agnitionis, scilicet sanctae fidei, et sanctae spei, idest spei futurae beatitudinis. Unde Bernardus: si quid, inquit, est nobis virtutis, si quid salutis et gratiae, totum ab illa novimus redundare quae deliciis affluebat. Hic est enim ille hortus conclusus quem divinus Auster perflavit, et fluunt aromata illius in charismata gratiarum. Sexto, est lux splendidissima creaturarum. Similiter beata virgo. Unde in libro sapientiae 7, 29: speciosior est sole, idest viro justo lucente in Ecclesia militante; et super omnem dispositionem stellarum, idest sanctorum in Ecclesia triumphante, luci comparata, idest angelicae creaturae, invenietur potentior dignitate et pulchritudine. Septimo et ultimo, est lux delectatio et consolatio oculorum. Similiter beata virgo est consolatio hominum. Unde in libro sapientiae 7, 10, dicitur, super salutem, qua fugatur infirmitas, et super speciem corporis, qua purgatur deformitas, dilexi eam et proposui pro luce bonae vitae habere illam. Ista lux odiosa est malis, ut Daemonibus, et delectabilis bonis. Unde beatus Augustinus dicit quod palato infirmo panis est amarus qui sano est dulcis; et oculis aegris odiosa est lux quae puris oculis est amabilis. Haec lux est amabilis intellectui qui sanatur per fidem, et affectui qui sanatur per charitatem. Nec mirum si beata virgo est amabilis; quia de ipsa dicitur Esther 2, 15, quod erat enim formosa valde et incredibili pulchritudine, et oculis omnium gratiosa et amabilis videbatur. Prov. 11, 16, dicitur de ipsa: mulier gratiosa inveniet gloriam, scilicet aeternam, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto vivit et cetera.


Pars 3

[86758] Lux orta, pars 3 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Psal. 96, 12. Dictum fuit hodie qualiter beata virgo in ortu suo est lux corruscans: restat videre qualiter est laetitia rectis; quia notatur ibi: et rectis corde laetitia. Laetitia promittitur in sacra Scriptura non quibuslibet rectis, sed rectis corde, idest perfecte rectis. Sic exponemus quod intelligitur per Job 1, 1, de quo dicitur: erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Simplex in intentione, rectus in opere. Timens Deum et recedens a malo, idest peccato. Unde Salomon Prov. 14, 16: sapiens timet et declinat a malo. Et alibi Prov. 15, 28: per timorem declinat omnis homo a malo. Tali recto promittitur laetitia. Videndum est quod duplex est homo: unus interior, alius exterior. Et secundum hoc requiritur quod perfecte rectus habeat rectitudinem in homine interiori et exteriori. Homo interior consistit in anima: anima autem duas habet partes, scilicet intellectum et affectum. Et secundum hoc requiritur quod sit rectitudo in homine interiori: primo, ex parte intellectus, quia rectitudo est veritatis cognitio; secundo, oportet quod sit rectitudo ex parte affectus, qui est bonitatis verae delectatio; quia cognitio charitatis rectificat intellectum, et amor verae bonitatis rectificat affectum. Primo, dico, cognitio summae veritatis rectificat intellectum; unde Psal. 72, 1: quam bonus, idest valde bonus, Israel Deus his qui recto sunt corde. Est bonus, idest bonorum suorum diffusivus his qui recto sunt corde, idest qui habent cognitionem summae veritatis per fidem; quia fides est lux specialis ad cognoscendum dominum, et ea quae sunt circa dominum. Psalm. 124, 4: benefac domine bonis quantum ad affectum et rectis corde, quantum ad intellectum. Patet modo quod ad hoc quod homo sit perfecte rectus requiritur rectitudo luminis interioris, scilicet animae ex parte intellectus. Secundo, requiritur rectitudo hominis interioris ex parte affectus; de qua rectitudine dicit Bernardus, quod rectitudo creaturae rationalis est conformare suam divinae voluntati. Ista autem conformitas consistit in charitate, quae transformat amantem in amatum, non secundum substantiam, sed per conformitatem voluntatum. Item plus: oportet quoque omne esse rectum in exteriori homine; ad quae tria requiruntur: primo ut sit rectus visu, sive aspectu; secundo ut sit rectus in locutione vel affectu; tertio, ut sit rectus in incessu. Primo, dico requiritur quod sit homo exterior rectus in visu, sive in aspectu. Unde Salomon in Prov. 4, 24: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos; dicit: oculi tui recta videant, non solum interius sed exterius quae licita sunt videre; quia dicit Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Dicit: recta videant, scilicet exempla sanctorum et bona opera proximorum. Et palpebrae tuae et cetera. Debet homo oculos deprimere ad ista inferiora et humilia. Sed quidam habent oculos elatos per superbiam et cordis elationem; de quibus in proverbiis 6, 17 - 18: sex sunt, quae odit dominus: et septimum detestatur anima ejus; scilicet oculos sublimes, et linguam mendacem. Pavo quando gloriatur de cauda sua, et aspicit pedes suos, statim caudam dimittit. Similiter si aliqui boni efferantur per superbiam, quod absit, respiciant pedes suos et humiliabuntur. Dicit: oculi in plurali, non uno tantum: et dicit, recta non sinistra videant. Secundo, debet homo exterior esse rectus in locutione secundum affectum. Apostolus ad 2 Tim. 2, 15, enim dicit: sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Loquitur praelato principaliter, et ex convenienti (consequenti) omnibus aliis. Dicit: cura te ipsum, per dolorem contritionis: exhibe te Deo operarium rectum inconfusibilem, scilicet qui non sit dignus confusione, sed laude et remuneratione. Talis est qui utilia dixit. Sed mali digni sunt confusione. Recte tractantem verbum veritatis. Quidam non recte tractant verbum veritatis; scilicet illi qui propter gloriam aut bonorum excellentiam praedicant, vel ad propriam jactantiam: sed recte tractant qui ad hoc tractant verbum veritatis ut Deus glorificetur, proximus aedificetur. Audivi de quodam magistro in theologia qui per viginti quinque annos rexerat, et per viginti annos, ut confessus fuit in morte, (quod) plus rexit propter vanam gloriam quam propter Dei commendationem et proximi aedificationem. Gladius pulcher, qui ordinatus est ad secandum, si quis utetur eo ad fodiendum fimum, male utetur eo, quia non utetur eo respectu finis ad quod ordinatus est. Similiter verbum veritatis ordinatum est ad Dei laudem et proximi aedificationem. Qui igitur alio modo vel fine utitur, male utitur. Propter hoc dicitur Eccli. 28, 20: verbis tuis facito stateram, idest pondera verba tua si sint ad laudem Dei, vel non; vel si sint nociva proximo vel non: et fraenos ori tuo rectos. Rectum est fraenum quando non est plus ex una parte quam ex alia: sed quando est laxum ex una parte, et ex alia multum stringit, tunc non est rectum. Sed aliquando unus etiam recte tenet fraenum oris in prosperitate, sed in adversitate blasphemat et murmurat: de quibus in epistola Jacobi 1, 26: si quis putat se esse religiosum, et non refraenat linguam suam a verbis malis, et blasphemat, vana ejus religio est. Tertio, debet omnis homo exterior esse rectus in intellectu. Unde apostolus ad Hebraeos 12, 13: rectos facite gressus pedibus vestris, scilicet et mentis et corporis, ut non claudicans quis erret per infidelitatem in intellectu, magis autem sanetur, scilicet per gratiam divinam. In affectu aliquis claudicavit in duas partes: unde in libro 3 regum 18, 21: ut quid claudicatis in duas partes? Si dominus est, sequimini ipsum. Aliqui claudicant in uno pede qui habent veram fidem in intellectu, et odium boni ex parte affectus. Utroque pede claudicant qui habent errorem infidelitatis in intellectu, et odium bonitatis in affectu; vel qui sunt elati tempore prosperitatis, et murmurant tempore adversitatis. Propter hoc dicit apostolus Hebr. 12, 13: rectos facite gressus pedibus vestris et cetera. Scilicet ut adsit humilis patientia, fides vera, et bonus amor. Si igitur habemus hominem rectum ex parte hominis interioris et ex parte hominis exterioris, talibus promittitur laetitia. Sed dices: qui descripsit rectos corde, qualiter non similiter rectos corpore, vel rectos gressu vel visu? Ratio est quia quando (est) rectitudo in homine interiori, tunc est rectitudo in homine exteriori; quia Matth. 6, 22: si oculus tuus fuerit simplex, idest sine plica duplicitatis, sive erroris, totum corpus tuum erit lucidum, idest tota congeries operum tuorum erit bona et recta. Quia igitur homo exterior dependet ab homine interiori, ideo descripsit tantum rectum corde et non corpore. Patet modo qui sint recti. Isti recti scitis quid faciunt? Tria domino rependunt: primo, vitam corrigunt; secundo dominum diligunt; tertio, dominum benedicunt, et pro beneficiis sibi a Deo collatis gratias domino referunt. Primo dico, vitam corrigunt: unde in proverbiis: impius, qui non habet pietatem ad dominum, nec compassionem ad proximum, effraenat idest confraenat (non fraenat) vultum idest animum pertinaciter idest imprudenter et irriverenter; qui autem rectus est corrigit viam suam per praevidentiam. Talis est qui est rectus rectitudine justitiae ad proximum, et rectitudine contemplationis ad Deum. Sed impius effrenat vultum ne mandatum Dei recipiat, vel si recipiat, opere non adimpleat. Secundo, recti corde Deo adhaerent per dilectionem. Unde in Cant. 1, 4: recti diligunt te. Psalm. 24, 21: innocentes et recti adhaeserunt mihi. Scilicet per fervorem et habitum caritatis. Tertio, recti corde domino pro beneficiis acceptis gratias referunt; unde in Esdrae ultimo (3 Esdr. 9, 46), scilicet quando Esdra absolvisset legem, steterunt omnes recti. Cum absolvisset legem, idest absolute legisset et exposuisset. Lex dicitur quia nos ligat; sed et benedixit dominum altissimum, dominum Sabaoth omnipotentem; et respondit omnis populus: amen. Etiam sequitur, et congregati sunt omnes in Jerusalem celebrare laetitiam ad quam et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264