CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Homo quidam erat dives
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86762] Homo quidam erat dives, pars 1 Homo quidam erat dives qui habebat villicum; et hic diffamatus est apud illum quod dilapidasset bona illius, Luc. XVI, 1. Omnis affluentia gratiarum procedit ex plenitudine divini thesauri, qui est in abscondito divitiarum Dei, nec potest aliquis cognoscere de illo nisi Deo ostendente; et ideo ostensionem ejus petebat Moyses dicens: ostende mihi domine thesaurum tuum fontem aquae vivae; ergo quia sermo imminet nobis de divinis divitiis, recurramus ad illum in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Colos. II, 3 et rogamus dominum nostrum et cetera.


Pars 2

[86763] Homo quidam erat dives, pars 2 Homo quidam et cetera. Valde periculosum est homini quod ignoret suum modum et mensuram, et ex hoc provenit quod ultra se ipsos eriguntur in superbiam, quia aestimant se dominos, non ministratores rerum. Dicunt illud Job XXI, 15, quis est omnipotens ut serviamus ei? Et similiter dicitur in Job XI, 12. Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Onager est asinus silvestris qui non habet possessorem. Aliqui credunt se esse sine jugo, et videtur eis quod licet eis quicquid libet; et ut ista elatio auferatur de corde nostro, proponitur nobis parabola de villico. Proponuntur autem hic duae personae. Persona domini, ibi: homo quidam erat dives. Secundo proponitur persona villici, ibi, qui habebat villicum. Primo, dico, proponitur nobis persona domini cum dicit: et cetera. Circa personam domini tria vocantur. Conditio, ibi: homo quidam; ejus facultas, ibi: erat dives, et ejus provisio, ibi: qui habebat villicum. Primo, dico, tangitur persona domini, ibi: homo quidam. Homo iste Deus est, licet Deus, quantum ad naturam humanam sit vere homo, non tamen quantum ad naturam divinam circumscriptus vel comprehensus, sed dicitur homo quantum ad naturam divinam propter tria: propter similitudinem, propter familiaritatem, et propter proprietatem. Primo, dico, Deus quantum ad naturam divinam dicitur homo propter similitudinem. Secundum communem usum loquendi res nominantur nominibus suarum imaginum, et imagines nominibus rerum. De ista similitudine Dei cum homine dicitur in Genesi: faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram. Illud privilegium habet homo inter ceteras creaturas inferiores, quod homo ad Dei imaginem creatur: non corporis sed mentis, et in hoc praefertur ceteris creaturis. Imago Herculis vocatur Hercules, Hercules nomine imaginis suae, et Deus vocatur homo. Si homo ad imaginem Dei creatus est, cavere debet sibi quod se incorruptum custodiat et mundum. Ecce habemus imaginem Dei depictam in ligno; si quis projiceret in eam lutum vel sputum, numquid non diceretur blasphemus? Multo plus qui imaginem ad Dei similitudinem creatam corrumpit, quia multo excellentior est imago Dei in anima quam imago Christi in ligno. Augustinus Serm. IX, de decem chordis: imago Dei es, quam per fornicationem et diffluentias libidinum corrumpis, non attendens cujus imaginem violas. Si est imago ista corrupta per peccatum, debet homo expoliare, totam foedationem et renovari. Unde ad Coloss. III, 9: expoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum hominem, qui renovatur in agnitionem Dei secundum eum qui creavit eum. Quidquid peccati vel foedationis est in nobis debemus expoliare et novum hominem induere, ut cognoscamus eum mente et opere. Secundo dicitur Deus homo ratione familiaritatis. Si conversaretur aliquis cum Gallicis diceretur: iste conversatione factus est Gallicus. Deus quadam familiaritate et conversatione potest dicit homo, quia delectabile est ei cum hominibus esse. Unde dicit in Proverb. VIII, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis hominum, et in tantum fuit ei delectabile cum hominibus conversari quod non sufficit ei conversari cum eis spiritualiter, sed carnem nostram voluit assumere, ut conversationem corporaliter cum hominibus haberet. Unde in Baruch III, 38: in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. In terris visus est, et quomodo? Dicit Joannes I, 14: verbum caro factum est. Si ita familiarem Deus se exhibuit nobis, et nos debemus nos ei exhibere familiares. Ingratus igitur est qui non curat habitare cum Deo. Magna praesumptio esset si rex quaereret familiaritatem pauperis, et ille refugeret familiaritatem regis. Rex omnipotens quaerit familiaritatem tuam; et quomodo? Dicitur in Apocalyp. III, 20: ego, inquit, sto ad ostium, et ad affectum per voluntatem intrat aliquid in cor, et pulso, bonum propositum immittendo, si quis aperuerit mihi introibo, et coenabo cum eo. Quando aliquis aperit Christo affectum cordis, tunc intrat Deus et reficit et reficitur, gaudet in te, et te gaudere facit. Si Deus ita familiaris est nobis, debemus studere esse ei familiares. Ps. XXVI, 4. Unam petii a domino, hanc requiram et cetera. Sap. VIII, 16 non habet amaritudinem conversatio ejus, nec taedium convictus illius. Aliqui sunt quorum conversatio habet amaritudinem, pungunt et contristant alios; aliorum conversatio habet taedium, quia dicunt vana, vel quia non placent. In Deo nihil invenies nisi quod delectet. Omnis delectatio nihil est respectu delectationis Dei. Tertio dicitur Deus homo propter proprietatem humanam. Quid est proprium hominis? Esse mansuetum natura, quia homo naturaliter est animal sociale. Quaedam animalia divisim vivunt, ferae, leones, et ursi; sed ista proprietas in tantum naturalis est homini quod benignitas humanitas appellatur. Si contingat quod aliquis est pestifer vel nocivus, dicitur inhumanus, quia accepit naturam ferae, ut leonis et ursi. Unde in Prov. XXVIII, 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Ista proprietas maxime convenit Deo, quia miserationes ejus super omnia opera ejus, Ps. CXLIV, 9: imo est ipsa bonitas et longanimitas: unde apostolus ad Titum III, 4: apparuit humanitas et benignitas salvatoris nostri, et cetera. Quia igitur propter Dei similitudinem, familiaritatem, et ejus proprietatem quilibet debet esse incorruptus, Deo devotus, et proximo benignus, patet modo de conditione istius hominis, cum dicit homo. Sequitur videre de ejus facultate, quae notatur cum dicit dives. Sed quae fuit ejus facultas? Dico quod fuit dives tripliciter. Primo ratione perfectionis naturae; secundo ratione affluentiae donorum; et tertio ratione multitudinis rerum possessarum. Primo, dico, est Deus dives ratione perfectionis naturae. Contingit quod aliqui sunt divites in rebus possessis, sed sunt tenues internis, sicut stulti qui non habent sapientiam. Quidam debebat filiam suam nuptui tradere: occurrerunt ei duo, unus fuit dives in substantia, sed tenuis in sapientia. Alius fuit sapiens, sed non fuit dives. Ivit ad quemdam sapientem, quaesivit ab eo cui debebat tradere filiam suam. Respondit ille: malo virum indigentem divitiis quam divitias indigentes viro. Sed Deus dives est in se ipso; quidquid boni invenitur in creatura ex ipso est. Si quaeris scientiam aut bonitatem, totum excellentissime et primordialiter est in Deo. De istis divitiis dicit apostolus XI, 33: o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei. Ex quo infinitae divitiae sunt in ipso, summo desiderio debemus satagere ad tenendum Deum. Qui scit thesaurum plenum divitiis in loco in quo eum potest adipisci, stultus est si totum studium suum non ponat ad acquirendum thesaurum illum. Thesaurus divitiarum est in Deo quem potes adipisci. Unde in Evangelio Matth. XIII, 44: simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem cum invenit homo, vadit et vendit omnia quae habet et emit agrum illum. Si istas divitias habes quae sunt in Deo, nihil tibi deerit. Unde in libro sapientiae: venerunt mihi omnia bona cum illa. Et dominus dicit Moysi XXXIII, 19: ego ostendam tibi omne bonum. Solus Deus potest replere desiderium nostrum. Secundo dicitur Deus dives secundum affluentiam et abundantiam donorum. Dicitur bene quod aliquis non est multum dives, sed habet multa dare. Deus dat affluenter et non minuitur ejus thesaurus. Apostolus Ephes. II, 4: Deus qui dives est in misericordia, idest qui abundanter tribuit misericordiam. Dives est enim in omnes qui invocant illum. Si quis abundanter daret, multi ingererent se ad accipiendum. Sed si vis accipere, Deus paratus est tibi dare. Debes te ingerere ad accipiendum. Ps. XXXIII, 6. Accedite ad eum, et illuminamini. Et in Apocalyps. XXII, 11: sanctus sanctificetur adhuc. Debet homo semper appetere magis ac magis habere spiritualia. Appetitus suus non habet modum neque mensuram, sed appetitus in hiis quae sunt ad finem regulantur secundum mensuram. Augustinus: finis quem intendit medicus est sanitas: ea quae sunt ad finem istum sunt medicinae. Medicus non dicit: nolo istum curare non perfecte, sed quantum melius possum. Unde respectu finis non ponit mensuram; sed si diceret: dabo ei fortissimam medicinam quam potero; male diceret, quia medicinae sunt ad finem. In hiis debet habere mensuram. Bona animae sunt finis; bona corporis sunt ad finem. Unde de bonis temporalibus debemus quaerere secundum mensuram, sed de bonis animae debemus quaerere quantum possumus. Sed aliqui volunt virtutem modicam. Dicunt sufficit mihi hoc facere, sed divitias nolunt moderari. Unde non sufficit eis una praebenda, sed quanto plures habent, et plures etiam appetunt; sed Deus dives est in misericordia, et in affluentia donorum; ideo semper debemus accedere ad ipsum pro spiritualibus bonis; de temporalibus debemus ei committere, quod det nobis de eis secundum quod videbitur ei expedire. Unde in Evangelio Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei; et haec omnia adjicientur vobis. Item est dives Deus in possessione, quia sua sunt omnia. Ps. XXIII, 1. Domini est terra etc.; gloria et divitiae in domo ejus, Ps. CXI, 3; et cum esset dives, propter nos egenus factus est, II Cor. VIII, 9, et in hoc debemus considerare quod non debemus confidentiam habere in temporalibus sed in spiritualibus. Si homo videret servum alterius, et ille servus promitteret ei servire, non deberet in hoc confidere, quia dominus posset eum impedire; sed si dominus servi permitteret quod ei serviret, tunc confidere posset; ideo in Deo confidere debemus, quia ipse potest omnia dare. Unde apostolus ad Timoth. VI, 17 divitibus hujus, mundi praecipe non sublime sapere, idest non superbire in hiis quae terrena sunt, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui dat omnia affluenter. In ipso est inchoatio spei. Est igitur Deus dives tripliciter. Patet modo de hominis conditione et de ejus facultate. Videamus de ejus provisione, quae notatur cum dicitur: qui habebat villicum. Sed quis est iste villicus? Dico quod villicus est administrator villae. Unde est quod Deus per suam potentiam omnia per se ipsum facere potuit, sed noluit, imo commisit aliis administrationem, et sibi reservavit gubernationem, et voluit quod alii ministrarent, ut servaretur pulchritudo ordinis et perfectio universi. Ponatur quod unus non indigeret alio; non esset pulchritudo ordinis. Ps. CIII, 24: quam magnificata sunt opera tua, domine: omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua. Item voluit omnia per seipsum gubernare propter voluntatem, quia noluit quod res aliqua esset supervacua. Unde in libro sapientiae XIV, 4: cum sis potens omnia salvare, sequitur; ut non essent cuncta supervacua opera tua, exiguo ligno credunt homines animas suas. Quare fecit Deus solem? Ne egeremus ejus calore et luce. Et si non haberet utilitatem, supervacuus esset; et tu superfluus es in mundo, si non facis utilitatem. Ps. numquid vane constituisti (omnes) filios hominum? Quasi dicat: non. Et dominus servum inutilem jussit projici in tenebras exteriores Matth. XXV, 30. Quid igitur dicendum est de servo nocivo? Item voluit Deus aliis committere administrationem propter liberalitatem. Voluit Deus quod bonitas rei transiret in alios. Dicit Dionysius de Coelest. Hierarch. c. III, quod nihil divinius est quam Dei cooperatorem fieri; et quando praedicas ad salutem animae, vel alia bona facis, tunc Deo cooperas. Unde dicit Deus Moysi Exod. VII, 1: ego constitui te Deum Pharaonis. Dicit: qui habebat villicum. Qui sunt villici? Dicit quod Deus in diverso ordine constituit villicos. Primo constituit Angelos qui administrarent super omnem creaturam. Unde Augustinus de Genesi ad Litt.: omnia corpora reguntur per spiritualem creaturam. Apostolus Haebr. I, 4: omnes sunt administratorii spiritus. Isti sunt magni ballivi. Sed sunt minores istis qui sunt praepositi rebus terrenis. Unde in Genes. I, 26: faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram: et praesit piscibus, bestiis et volatilibus; et breviter omnibus. Ps. VIII, 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, sed scitote quoniam dominus ipse est Deus. Ps. XCIX, 3. Unde Chrysostomus: de parabola villici inter spuria, advena es, et transitorii et brevis usus sunt tibi jura commissa. Et ponit duo exempla dicens: modo habes agrum vel servum, considera quot dominos ante habuit infinitos; vix habent tot glebas. Item est de te sicut de illo qui sub umbra quiescit: recedis, et venit alius qui quiescit ibi sicut et tu. Sic cedit tibi in mundo secundum divinam providentiam, non tuam. Igitur villicus es, non dominus. Item sunt ballivi medii inter homines et Angelos, qui sunt super homines et hominibus praepositi sunt. Apostolus I Cor. IV praepositos et administratores. Item suscitavit gloriosos ministros, scilicet beatos dominicum et Franciscum qui administrarunt salutem hominum, et ad hoc fuit ipsorum spirituale studium ut homines inducerent ad salutem, et omnes sancti quaesiverunt administrare salutem hominum, et bonorum laborum gloriosus est fructus. Ideo gloriosi sunt modo in coelesti patria, ad quam nos perducat qui cum patre et cetera.


Pars 3

[86764] Homo quidam erat dives, pars 3 Homo quidam et cetera. Sicut dictum fuit hodie, in verbis istis duae personae introducuntur, scilicet persona domini et persona villici: de duobus aliqua dicta sunt, nunc de villico dicemus. Et possumus circa villicum tria considerare, scilicet ejus officium, ejus abusum, et periculum; officium, quia villicus fuit: abusum, quia dilapidavit bona domini: periculum, quia diffamatus est. Dixi quod villici sunt administratores, ut Angeli et homines. Et quia homines sumus, dicamus quod homo est cui commissa est cura dispensationis bonorum. Tria committit dominus homini. Seipsum, bona spiritualia, et res exteriores. Primo, dico, committit dominus homini seipsum. Haec est differentia inter hominem et alia animalia, quod dominus dedit homini potestatem sui. Potest homo facere de se quod vult, sed alia animalia moventur instinctu naturali. Unde in Ecclesiastico XV, 14: Deus ab initio constituit hominem, et illum dimisit eum in manu consilii sui. Si tu commisisses aliquid alicui, exigeres ab eo rationem; sed nota: si leo occidit hominem, non punit eum Deus, quia non est ei cura de se ipso commissa. Apostolus I Cor. IX, 9: numquid est cura Deo de bobus? Sed Deus hominem sibi ipsi commisit; ideo rationem debet ei reddere. Unde in Ecclesiaste XI, 9: ambula in via cordis tui, idest secundum desideria voluntatis tuae, in intuitu oculorum tuorum, idest secundum intellectum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Secundo, commisit Deus homini bona spiritualia, quia homo in sua potestate habet uti bonis spiritualibus, et potest eis uti bene vel male. Unde in Evangelio Matth. XXV, 14: homo peregre proficiscens vocavit servos suos et dedit eis bona sua, idest temporalia, et dixit Luc. XX, 13: negotiamini donec venio. Si habes caritatem potes ea uti bene vel male, et oportebit te reddere rationem de hoc. Unde apostolus ad Cor. XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. Et de hoc oportebit reddere rationem. Gregorius: Hom. IX in Evang. cum crescunt dona, rationes crescunt donorum. Tertio, commisit Deus homini bona exteriora, ut eis utatur. Ps. VIII, 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus etc., et Deo rationem reddere debes. Si aliquis dominus commisisset tibi bona sua, oporteret te rationem reddere illorum in fine anni; sic Deus in fine vitae tuae exiget rationem de praebendis tuis. Unde contra malos dicitur in canonica Jacobi V, 1: agite nunc plorate, plorantes et ululantes in miseriis quae advenient vobis. Sequitur Jacob V, 9: ecce judex ante jam ad januam assistit. Patet modo de officio villici. Videamus de abusu villici, quod notatur cum dicit: dissipavit bona illius. Sed qualiter dissipat villicus bona domini sui? Tripliciter: primo, dico, dissipat villicus bona domini sui per usurpationem. Verbi gratia ponatur quod villicus, cui dominus commisit villam, vel alia bona, non vellet facere utilitatem domini sui, sed sibi eam attribueret, ille diceretur fur. Deus commisit te tibi non ut sis tuus, sed ut sis suus, et quaeras gloriam Dei, non tuam. Apostolus II Tim. II, 15: sollicite cura te ipsum, exhibere Deo operarium inexprobrabilem, inconfusibilem. Sed quidam non reputant se liberos. Dicunt illud Job XXI, 15: quis est omnipotens ut serviamus ei? Item si Deus dedit tibi scientiam aut virtutem, ad quid dedit tibi nisi ut servias ei, et des ei gloriam? Unde in Ecclesiastico LI, 23: danti mihi sapientiam dabo gloriam. Dicit Hilarius: hoc praecipuum vitae meae officium me debere tibi, omnipotens pater, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur. Sed aliqui, non tales, dixerunt Ps. XI, 5: labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? Si sciunt bene se disputare et legere, nolint ex hoc impugnare Deum et fidem. Unde Isaias III, 8: lingua eorum, et adinventiones eorum contra dominum. Deus dedit tibi divitias, ut convertas in honorem Dei. Unde dixit David Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. E contra quidam reputant omnia sua, non Dei. Job XXII, 17: quasi nihil posset facere omnipotens reputaverunt eum; cum replesset domum eorum bonis, Isaias XXIV, 5: dissipaverunt foedus sempiternum scilicet quod creaturae omnes debent esse propter gloriam Dei. Dissipat igitur villicus bona domini sui per usurpationem. Sed contingit quod villicus, sive dispensator, dissipat bona domini sui indebite retinendo. Qui vinum deberet vendere et retineret donec corrumperetur, dissipat bona domini sui indebite retinendo. Habes curam tui, non quod tibi soli intendas et de te solo curam geras. Sic oculus non est factus pro se solo, sed ut corpori deserviat. Dixit quidam senex, Terentius Autontim. Act. I, Scen. I: quia homo sum, nihil a me humani alienum puto. Item accepisti gratiam a Deo. Credis quod ideo habes eam, quod solus eam habeas? Certe non, sicut sol non habet claritatem pro se solo, sed ut eam effundat aliis, dedit tibi Deus gratiam ut dispenses eam aliis. Unde beatus Petrus: I Pet. IV, 10: unusquisque, prout accepit gratiam, in alterutrum, ministratores sicut boni dispensatores Christi. Et sapiens dicit VII, 13: quam sine fictione didici et sine invidia communico. Item debes temporalia aliis ministrare, non solum habere ad tuam voluntatem solum. Apostolus I Tim. VI, 17: praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, et facile tribuere. Dixit philosophus, Polit. Lib. II, lect. IV, quod optimae sunt civitates in quibus possessiones sunt distinctae et usus communes. In Joele dicitur I, 17: apothecae dissipatae sunt, (quoniam) confusum est triticum, ad litteram est consumptum; propter hoc dicitur in canonica Jacobi V, 2: divitiae vestrae computruerunt; vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum vestrum et argentum eruginavit, et erugo illorum erit vobis in testimonium. Dicit Basilius: Hom. in illud Lucae, destruam; solent dicere homines: Deus non est justus. An injustus est Deus inaequaliter nobis res dispensans? Non est injustus. Cur ergo tu abundas, ille mendicat, nisi ut cibum vitae dispensando, vitae praemia consequaris, et ille patientiae braviis coronetur? At tu non depraedator es, quae tibi commissa sunt dispensanda appropriando? Est egentium panis quem tu tenes, nudi tunicam quam in conclavi conservas, discalceati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod humi reconditum habes; quocirca tot injurias quot dare posses. Alii villici, seu dispensatores, sunt dispensatores per prodigam diffusionem. Primo seipsos effundunt Diabolo per modicam delectationem, contra quos dicitur in proverbiis V, 9: ne dederis honores tuos alieno, et annos tuos crudeli. Alii si habent gratiam, vendunt eam favore vulgi, contra quos dicitur Matth. VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Temporalia dant histrionibus; non darent aliquid bono viro; contra quos dicitur Eccl. XII, 5: da justo bono, et non receperis et nolito recipere peccatorem, scilicet, in quantum peccator est, ad fovendum eum in peccato. Legitur Luc. XV, 3, quod filius prodigus partem substantiae suae expendit vivendo luxuriose. Utinam non multi animam expenderent. Patet modo de officio villici et de ejus abusu. Videamus de periculo villici. Apparet nobis periculum istius villici ex tribus. Primo ex diffamatione. Unde dicitur quod diffamatus est. Secundo ex officii amissione. Unde dicitur: jam non poteris amplius villicare. Tertio apparet periculum villici, quia non potest se amplius juvare; unde dixit: fodere non valeo, mendicare erubesco. Primo, dico, apparet periculum villici, sive dispensatoris, ex diffamatione. Habuit multa bona aliquis; venit ad mortem: peccata sua non latent. Quis diffamavit eum? Conscientia sua et sanctorum, et ipse Deus cui omnia nuda et aperta sunt. Item periculum villici apparet ex officii amissione, quia dictum est ei: non poteris amplius villicare. Habuisti scientiam et pecuniam; venis ad mortem, non poteris amplius ea habere. Ps. XLVIII, 17: dives cum interierit non sumet omnia, idest nihil. Job I, 21: nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Dices, forte potero mihi aliquid acquirere? Certe, non, quia non poteris te juvare. Unde dicit: fodere non valeo, mendicare erubesco; propter hoc dicitur in Ecclesiaste IX, 10: quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Dices forte, rogabo beatam virginem et sanctos quod juvent me? Certe non erit tunc locus mendicandi. Unde dicitur: mendicare erubesco. Virgines fatuae voluerunt mendicare, sed nihil datum est eis, sed quae paratae fuerunt intraverunt ad nuptias. Matth. XXV, 10. Est igitur villicus in periculo. Sed quod est remedium? Qui haberet causam coram judice et esset accusatus, et crimen ejus esset notum, quid esset saluberrimum consilium? Dico quod saluberrimum consilium esset quod rex daret ei, scilicet si rex ei diceret: fac hoc et liberaberis. Hoc esset saluberrimum consilium. Christus dat tibi consilium. Quando aliqui sunt diffamati, nec possunt amplius villicare, nec fodere possunt, nec mendicare, debent facere consilium Christi, qui dicit Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Sed quod est illud consilium et mammona? Hoc est consilium quod Daniel dedit Nabuchodonosor dicens Daniel, IV, 24: consilium meum placeat tibi regi: peccata tua eleemosinis redime. Dicit: de mammona iniquitatis. Debemus ne divitias iniquas, sicut de furto, dare pauperibus? Certe non, quia dicit Augustinus Lib. de verbis domini: Serm. XXXV: noli te fingere talem Deum qualem hominem contemnes. Et dominus dicit: Isai. LXVII, ego odio habeo rapinam in holocaustis. Quatuor modis solet exponi, sive intelligitur quod dicit: de mammona iniquitatis. Uno modo exponit Basilius dicens: quod mammona iniquitatis dicit, quia divitiae sunt iniquitates. Raro contingit quod aliquis habeat divitias quin aliquis antecessorum inique eas acquisiverit. Augustinus dicit de verbis domini, Serm. XXXV quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis, quia iniquus eas divitias aestimavit; vel dicuntur mammona iniquitatis quia perducunt ad iniquitatem. Chrysostomus dicit, (Theophyl. in hunc locum), quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis, quia inique eas retinuisti. Habes redditus et viginta vel quadraginta libras in thesauro modo? Saltem in morte distribuas. Est cui debent distribui. Quidam sunt solliciti de se ipsis quantum ad famam. Dicit Christus: ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Augustinus conjungit duo verba verbis Christi et villici. Villicus dicit Luc. XVI, 4: ut cum amotus fuero, recipiant me in domos suas, et dominus dicit Luc. XVI, 9: in aeterna tabernacula. Et dicit Augustinus: de verbis domini, Serm. XXXV, qui sunt illi quorum sunt aeterna tabernacula, nisi sancti Dei? Qui sunt qui ab eis recipiuntur in aeterna tabernacula, nisi qui eorum necessitati deserviunt, et quod opus est eis hilariter subministrant? Isti sunt minimi Christi, qui dimissis omnibus secuti sunt Christum. Numquid dandae sunt eleemosinae peccatori? Dico quod ceteris paribus melius est dare justo quam peccatori; quia dando justo opus quod facis meritorium est, et similiter opus quod ille facit; sed non sic est in peccatore; imo solum est meritorium opus quod tu facis, non quod ille facit. Dicit Chrysostomus, XXXIII ad populum Antiochenum: ars artium potissima est eleemosina. Non enim edificat domus luteas, sed perennem impendit nobis vitam. Quod nobis praestare et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264