CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Officia corporis Christi
nota editoris

Bibliotheca conventus Sancti Nicholai Neapoli a Sasseta depicta

age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Ptolomaeus Lucensis, circa 1317 scribens, primus asseruit Thomam de Aquino auctorem esse officii sollemnitatis corporis Christi iussu Urbani IV: «Officium etiam de corpore Christi fecit ex mandato Urbani (...). Hoc fecit complete et quantum ad totum officium tam diurnum quam nocturnum quam etiam ad Missam et quidquid illa die cantatur; in qua historia, si attendamus ad verba scribentis, quasi omnes figure veteris testamenti in hoc officio videntur contineri, luculento et proprio stilo adaptata ad eucharistie sacramentum.»

Certe et festum et officium ab Urbano institutum fuit ad usum Ecclesiae universalis per bullam «Transiturus» anno 1264, Thoma in curia commorante, ibique prima vice celebratum ad exemplum.

Officia Romana duo servata sunt: unum prior incipiens verbo «Sapientia», alterum definitivum cui initium est verbum «Sacerdos»: forte Thomas quam citissime praeparavit ad primam celebrationem illud officium priorem; postque perfecit officium posteriorem maturiori consilio.

A saeculo XIV ineunte, ac tempore decurrente, textum officii magis ac magis mutatum est, nec servantur officia Thomae nisi paucis copiis saepe emendatis. Adhuc desideratur editio plena et fide digna unius alteriusque officiorum: unde, praecipue ex textibus a C. Lambot et P. M. Gy editis, ad tempus exaravi hanc editionem.

Psalterium Gallicanum sequor, quod inter versiones editas similissima videtur verbis officiorum. Lecturas aliquas disserentes signavi notis. Eodem modo adhibentur fontes vel lectionum vel aliorum textuum ex Scripturis desumptorum.

Lectiones officii «Sacerdos» a secundo nocturno et per totam octavam sunt eaedem lectiones officii «Sapientia», mutatis vero divisionibus per singulos dies et horas. Quomodo autem dividantur lectiones per octavam non invenitur expressum ab auctoribus qui de textu originali huius officii tractaverunt. Hic ergo adhibentur ordine proprio sed divisione supposita. Nota quod lectiones priores octavae etiam inveniuntur in quarto nocturno, quia ad usum erat tantum monachorum.









age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264